Explanatio Psalmorum XII (Latin)
The Latin text of Explanatio Psalmorum XII. This page has 12 section groups and about 95,349 words. Each row carries its standard reference.
Contents (12)
occasione igitur accepta aduersarius per delectationem mihi operatus est mortem. itaque quod diuina gratia tributum erat ad uitam, factum est mihi in mortem eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit ad lapsum, quo speciem praetendit naturae. delectarunt enim opera sua dominum, delectarunt prima naturae exordia, quae uidens dominus ait: bona ualde.
Laudant angeli dominum, psallunt ei potestates caelorum et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suauitate canorae uocis suae dicunt: sanctus sanctus sanctus. innumera angelorum milia adsistunt et seniores et turba magna sicut uoces aquarum multarum concinunt: alleluia. ipsum axem caeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus
Unde et Dauid sanctus, qui aduerteret, unde homo et qua esset fraude deiectus — nam si tenuisset infusam sibi a domino aeternae illius caelestisque delectationis gratiam nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subisset iniurias —, itaque reparare eam studens et reformare psallendi munere caelestis nobis instar conuersationis instituit.
Etenim licet omnis scriptura diuina dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis Psalmorum liber, quandoquidem ipse Moyses, qui plano gesta maiorum sermone descripsit, ubi tamen per Mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in maiora
Delectatur igitur cantico deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando caelum testificabatur et terram, ut salutem suam caelestis sono gratiae concinentem auidius mundus audiret et sacrae suauitate dulcedinis in aeternum legis obseruantia mentibus inoleret humanis.
denique legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysi fractae et comminutae sunt; ubi uero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suauitatis exclusit. canticum itaque domini sicut ros mollior descendit e caelo et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. duo igitur haec cantica in libris Moysi tamquam duo mundi oculi caelique lumina totum corpus operis eius illustrant.
At uero Dauid principaliter a domino ad hoc munus electus est, ut, quod in aliis rarum praeminere reliquo operi uidetur, in hoc iuge et continuum refulgeret. unum canticum legimus in libro Iudicum, reliqua historiae more decursa, quibus expressa sunt gesta maiorum. unum Esaias canticum scripsit, quo legentium corda mulceret, in reliquis terribili tuba correptionis infremuit.
canticum ei ne ipsi quidem inimici obicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. unum Danihel, unum Habacuc, Salomon ipse Dauid filius, licet innumera cantica cecinisse dicatur, unum tamen quod ecclesia receperit Canticorum canticum dereliquit; scripsit idem Prouerbia. in aliis igitur singula aduertere licet.
Historia instruit, lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet; in libro Psalmorum profectus est omnium et medicina quaedam salutis humanae. quicumque legerit, habet quo propriae uulnera passionis speciali possit curare remedio. quicumque cernere uoluerit, tamquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio uirtutum diuersa genera certaminum rep-
periens praeparata id sibi eligat, cui se intellegit aptiorem, quo facilius perueniat ad coronam. si quis gesta studet recensere maiorum atque imitari uelit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit conprehensam, ut thesaurum memoriae conpendio lectionis adquirat. faciliora quoque uidentur quae breuius explicantur. illud etiam quantae altitudinis, quod breui interuallo offensionum aduersa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit, ut
De uirtute autem prophetiae quid loquar? quod alii annuntiauerunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte uidetur esse promissum, ut dominus Iesus ex eius semine nasceretur, sicut dixit ad eum dominus: de fructu uentris tui ponam guper sedem tuam.
in psalmis itaque nobis non solum nascitur Iesus , sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad caelum, sedet ad dexteram patris. id quod nemo praesumpserit hominum dicere, hoc solus hic propheta annuntiauit, postea ipse dominus in euangelio praedicauit.
nocturna arma, diurna magisteria, scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diuersis et disparibus uocibus unam exprimens cantilenam. diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus.
Mulieres apostolus in ecclesia tacere iubet, psalmum etiam bene clamant; hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc ueterani tristes in cordis sui iocunditate respondent, hunc iuuenes sine inuidia cantant lasciuiae, hunc adulescentes sine lubricae aetatis periculo et temptamento concinunt uoluptatis, iuuenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione
uerecundiae cum sobrietate grauitatis hymnum deo inflexae uocis suauitate modulantur. hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere; ludus quidam est iste doctrinae maioris profectus quam cum seria traditur disciplina. quantum laboratur in ecclesia, ut fiat silentium, cum lectiones leguntur! si unus loquatur, obstrepunt uniuersi ; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii; omnes locuntur et nullus obstrepit.
psalmum reges sme potestatis supercilio resultant, in hoc se ministerio Dauid gaudebat uideri; psalmus cantatur ab imperatoribus, iubilatur a populis. certantur clamare singuli quod omnibus proficit. domi psalmus canitur, foris recensetur; sine labore percipitur, cum uoluptate seruatur. psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat; quis enim non remittat ei, cum quo unam ad deum uocem emiserit? magnum plane unitatis uinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire.
dispares citharae nerui sunt, sed una symphonia. in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare. psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, angelorum ministerium, militia caelestis, hostia spiritalis. psalmum et saxa respondent; psalmus canitur et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur: uidemus flere praeduros , flecti inmisericordes.
Certat in psalmo doctrina cum gratia; simul cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. nam uiolentiora praecepta non permanent; quod autem cum suauitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consueuit elabi. quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti?
in his lego canticum pro dilecto et sacrae desiderio caritatis inflammor, in his torcularia diuini mysterii recognosco, in his reuelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis munera, in his disco uitare peccatum, dedisco erubescere paenitentiam delictorum. tantus rex, tantus propheta suo me prouocauit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum aut non commissum cauere.
Quid igitur psalmus nisi uirtutum est organum, quod sancti spiritus plectro pangens propheta uenerabilis caelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? simul, cum ille in fidibus et chordis, hoc est in reliquiis mortuis diuersarum uocum modulatus discrimina diuinae laudationis ad caelestia dirigeret cantilenam, docuit utique prius nobis peccato esse moriendum et tunc demum in hoc corpore diuersa opera discriminanda uirtutum, quibus ad do- , minum deuotionis nostrae gratia perueniret, ut occupatis intentione caelestium nulla inreperet terrenorum libido uitiorum, simul animus caelestis gratiae suauitate nitesceret. n erito igitur tanti ministrum muneris dominus laudans ait: inueni Dauid secundum cor meum.
Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. quam aptum, quam oportunum principium ! namque ut hi, qui agonis aliquam sollemnitatem receperint exhibendam, proponere praemium solent, iactare coronae nobilitatem, quo certaturi studio maiore conueniant, nisu quoque propensiore decertent, ita dominus noster Iesus regni caelestis gloriam, perpetuae quietis
gratiaip, uitae aeternae beatitudinem ad uirtutis humanae incentiua proposuit. imperator quoque, cum progreditur ad bellum, donatiuum militi et promotiones dignitatum in numeris militaribus pollicetur, ut spes commodi furetur labores et metum abscondat periculi. uelut praeco igitur magni imperatoris sanctus Dauid hortatur milites, athletas uocat, praemium exprimit dicens: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. a praemio coepit, ut pondus futuri certaminis eleuaret, mercedem praemisit, ut unusquisque praesentium rerum sollicitudines ac labores corde transi-
liens ad emerendam beatitudinem futurorum auida festinatione contenderet. beatus, inquit, uir. quid plus potuit homini donari quam quo nihil amplius potuit deo apostolica auctoritate deferri ? beatus enim et solus potens et rex regum et dominus dominantium deus dictus est. ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium beatitudinis tamen non supergreditur potestatem; donauit nobis appellationis eius commune consortium, quae digna aestimata est honore diuino.
Consideremus nunc, qua ratione \'beatus uir\' dixerit et non magis \'beati homines\', cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas , quia prius uirum condidit.
dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit e o s. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur.
denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.
non incaute tamen, si prior uocetur ad exercitium, qui fuit posterior ad lapsum. quae male coepit, sequi debet, non praecedere; uel post experimentum sit uerecundior. male Eua naturae ordinem praetermisit, expectare debuit praecedentem. astute serpens a posteriore coepit; ideo propheta ad superiorem reuertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus.
Denique prius nos reuocauit a lapsu quam ad palmam uictoriae prouocauit. beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. uide, ubi beatus appelleris o homo: non in diuitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, uerum etiam ministerium ad culpam exhibent ei, qui uti his nesciat. quis enim iustus propter pecuniam, quis humilis in potestatibus, quis misericors propter nobilitatem, quis castus propter decorem? illecebrosa haec magis sunt ad peccatum quam fructuosa ad uirtutis profectum.
Quid sibi deinde uult quod maluit dicere: non abiit et non stetit quasi de praeterito, cum potuerit dicere: \'beatus uir qui non abit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat et in cathedra pestilentiae non sedet\'? uide dogma; non enim
statim beatus, qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. non enim otiose scriptum est: ante mortem ne lauda a u e r i s aliquem. ergo dum in hac uita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem, qui uitam sine offensione concluserit, iure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum.
Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit non eum, qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum, qui ab impiorum consilio temperauerit. uidetur enim magis laudandus, qui uirtutis munus impleuerit quam qui peccatum euaserit, siquidem nec bos nec equus nec lapis in peccato esse consueuerit aut sedere in cathedra pestilentiae. sed illa beatitudinis non haber.
t fructum, quae uirtutis non habent sensum; nam quomodo perueniunt ad legis praemium quae non habent sequendae legis affectum? de rationabilibus ergo propositam sententiam uideo, hoc est de nobis. nobis autem initium bonorum abstinentia peccatorum est, quoniam legimus: declina a malo et fac bonum. hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas, ne terrearis mole maiorum, qui leuiorum exordio debeas prouocari.
scalarum enim similem esse scriptura nos docet pietatis ascensum, per quas uidit angelos domini ascendentes et descendentes sanctus Iacob uir exercitationis, qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum uirtutis paulatim nos proferre debere et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea, quae uidentur humanae altiora naturae. has tibi scalas semper habeto propositas.
ne timeas, o homo, gradus hos ascendere disciplinae. primus gradus uicinus est terrae, sequens similis est prioris. sic per aequales gradus ad summa conscenditur. ne fastidias, o homo, primum illum uelut uilissimum gradum. ille primus ascensus te a terris separataaerem calcas, ubi ab humo eleuaueris uestigium. in uirtute positus surgendo reliquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. exordium ergo processionis ad uirtutem est abstinere a peccato.
Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi legem dicentem: non adulterabis, non homicidium facies; inperfectis enim ista praecepta conuenientia uidebantur. denique ipse dominus Iesus sciens inperfectum, a quo interrogabatur quibus ad uitam aeternam operibus perueniret, respondit ei:
non adulterabis, non homicidium facies, non facies furtum et cetera. deinde dicenti, quod fecisset illa omnia, adiecit perfectiora dicens: uende omnia quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum i n c a e 10, tantumque abesse docuit inter malorum declinationem et imitationem bonorum, ut haec abnueret qui illa sibi facilia iudicabat. sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit;
nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. ideoque gradum primum legis ascende, ut possis ad euangelii caeleste fastigium peruenire. unde arbitror, quod quasi sub lege positus, morem legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus propheta magis cauenda denuntiet quam sequenda proponat, in quadragesimo autem psalmo, qui ex persona
dicitur saluatoris, adhortatio magis uirtutis fiat quam erroris repressio; de passione enim saluatoris loquitur. et ideo euangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audiuimus dicentem: beati misericordes, et psalmo aeque propriae passionis et in euangelio misericordiam coronauit. sed adoriamur iam psalmi explanationem et uirtutem inspiciamus propheticam.
Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in c ath e dr a pestilentiae non sedit. possumus dicere tres esse species peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis, beatumque eum significari, qui et non cogitauerit quod malum est.
nam quo modo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus die iudicii reuincendus est? etiamsi hominem fefellit, testem refugit accusatorem euasit, se tamen sui accusatorem uitare non poterit; - quem maxime debet timere, quia et accusatorem habebit et confitentem reum.
beatus ergo est, qui et non cogitauerit quod malum est et non operatus fuerit peccatum — quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum — et non perseuerauerit in peccato. uel sic: qui et non cogitauerit quod esset erroris uel in ea cogitatione non steterit uel certe non perseuerauerit in his cogitationibus, quas plenas erroris aduerterit.
sed haec utrum recte conueniant, qui legerit aestimabit. nam qui semel male cogitauit, nec stare in eo debuit nec perseuerare. sed etsi non perseuerauerit, beatus esse non potuit, quia stetit in eo quod improbe cogitauit; etsi non stetit, tamen eo ipso, quod cogitauit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem.
postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut ueniabilis cogitatio sit: numquid ueniabilis operatio peccatorum? postremo si ueniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis eo, quod non perseuerat in crimine? deinde-qui non cogitauit quae inproba sunt, quomodo in peccato stare potuit aut perseuerare ? ut beatus sit, qui tria haec iure seruauerit, certe ordo diuersus est.
primum est enim, ut non perseueret in peccato, secundum, ut non steterit in eo, tertium, ut non cogitauerit quod esset erroris. qui enim non perseuerauit, potuit tamen stare, qui non stetit, potuit cogitare, qui autem nec cogitauit, uere beatus est.
Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putaui, quo tres gradus recto ordine factos asseramus, ut, qui beatus uult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est in eorum
cogitationibus non ambulet, deinde non stet in uia peccatorum, tertio non sedeat in cathedra pestilentiae. tu igitur, qui ad ecclesiam factus es christianus, uel tu, qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: ne perdas cum impiis, deus, animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam nec cogites quae sunt impia. quae sunt illa nisi quae in dei excogitantur iniuriam?
pietas enim prima in deum, secunda in parentes. et quidem inimicus inserit frequenter diuersa mentibus nostris et ideo caute propheta cogitationes magis quam infusiones inprouisas putauit ad crimen tenendas. abstinuisti ergo ab impiorum consiliis; recte, non tamen statim beatus. caue etiam, ne in uia peccatorum steteris.
Quanto examine scripturae diuinae uerba ponuntur! etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias, quia nec unius diei infans sine peccato, sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. non omnes impii sunt; ideo reuocaris ab omnibus cogitationibus et coniurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo ammoneris ut desinas peccare. si fueris adulescentioris lapsus aetatis, debet te maturitatis emendare processus.
Chaldaei sunt, qui siderum cursus uanae studio superstitionis explorant et impiae serunt gentilitatis errores. ab his fuge, ne te capiant, ne te graui laqueo captiuitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis et ante legem; tu sub lege iam natus es, fuge ab impiis. ille hereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, hereditatem deuotionis adquire.
Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. multae sunt inlecebrae, multi a uirtute deflexus, grauia inritamenta sunt uoluptatum, grauis fomes auaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae uelut ueneno quodam mentes hominum et quadam animas pestilenti uitiorum tabe contaminant. haec est cathedra pestilentiae, super quam sederunt scribae et Pharisaei, qui inponunt hominibus onera grauia, ipsi autem digito nolunt ea mouere.
has cathedras de templo saluator eiecit eorum, qui se de honore iactarent, primatus quaererent dignitatum, eorum, qui sacerdotio uel primatu honoris uterentur ad quaestum, eorum, qui indulgentes gulae nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam. haec uera est pestilentia; denique Heli filii erant filii pestilentiae. in hac quadam sede uitiorum prohibet scriptura nos ceruicem reflectere uiresque totius corporis reclinare. aduerte igitur proprietates.
Beatus qui in uia peccatorum non stetit et in cathedra quoque pestilentiae non sedit. uiam dici uitae huius cursum in dubium non uenit, cum ipsa scriptura dicat: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et: esto
consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia. etenim quamdiu cursum uitae huius currimus, habemus semitam per quam ambulamus cotidie, donec perueniamus ad finem; etsi non uidemur corporaliter ire, progredimur. nam sicut in nauibus dormientes uentis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est nauigandi, tamen cursus eos urget ad
finem et impellit ignaros, sic uitae rostrae spatio defluente ad proprium unusquisque finem cursu latente deducitur. unde dicitur: surge qui dormis - tuenimdormis et tempus tuum ambulat — et uide ne, dum diu dormis, praetereat tempus. ideo, etsi dormis, cor tuum uigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua. in uia es o homo; ambula, ut
peruenias, ne te nox in uia occupet, ne consumatur dies uitae, antequam progressum uirtutis acceleres. uiator es uitae huius, omnia transeunt, omnia post te fiunt, omnia in hac uia cernis et transis. uidisti amoenitatem arborum, herbarum uiriditatem, puritatem fontium et quodcumque huiusmodi, quo delectantur oculi, iuuit spectare: delectauit parumper attendere; dum attendis, pertransisti. iterum, dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter, concaua rupium, praerupta montium, densa siluarum:
taediasti parum; iterum transisti. talis haec uita est, cuius nec prospera permanent nec aduersa diuturna sunt. ergo quasi in uia locatum neque secunda extollant neque aduersa te frangant nec plausibilia demorentur nec maesta detineant. festina semper ad finem, festina, ut peruenias; elige tamen uiam, antequam curras.
difficile solemus credere quae non uidemus et ideo anima aestuat et huc atque illuc uelut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. tunc illi occurrunt diuersae rerum species seque offundunt; si ad sempiterna intendat, uirtutem eligit, si ad praesentia, uoluptatem praeponit. graue et iniquum certamen aduersus delectationes praesentium.
hic libertas est cupiditatum, illic seruitutis iniuria facere quae non uis et ab his quae desideraueris abstinere; hic conuiuium, illic ieiunium, hic intemperantia gaudiorum, illic perseuerantia lacrimarum, hic saltatio, illic oratio, hic cantus dulces, illic gemitus graues. scriptum est quidem: cor sapientium in domo luctus et cor stultorum in domo epularum. melius est audire increpationem sapientis magis quam uirum audientem canticum stultorum; sed pauci haec audiunt, pauciores se-cuntur.
allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et inpinguat audientis affectum, quam triste uirtutis, quae fidei spem uelut quodam cortice amari laboris inuoluit. beatus ergo atque mirabilis, qui talium uiarum positus in electione non fuerit inlecebris uoluptatis inflexus, ut gradum suum super uadosa et praua constituat; non dicitur ei: qui dereliquisti semitas directas ab.eundo in uias tenebrarum.
Cognouimus igitur quae sit peccatorum uia, in qua standum non esse propheta nos ammonet, sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: noli stare in sermone malo, hoc est: non persistere in malis sermonibus, similiter et operibus inprobandis. quomodo in bonis sit standum, sanctus idem propheta praecipit dicens: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem .
Nunc consideremus quid sit: et in cathedra pestilentiae non sedit. et quidem praemittimus, quod non simplex consessus in huiusmodi quod in usu est solio reprehendatur — . quid enim inuidiae haberet ad culpam ? - sed cum semper oculi domini super fideles terrae sint, tamquam sub conspectu imperatoris locati et uelut in ministerio quodam positi stare debemus.
miles in procinctu stat, non sedet, miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit. ideoque militibus Christi dicitur: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini, qui statis in domo domini. at contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato se ab eo separare non possit. etenim inueterati in errore et studiose flagitiis inhaerentes sedere dicuntur, qui nolunt adsurgere nec audire dicentem: surgite, postquam sederitis.
sed, quod grauius est, pienque luxunam corporis nec albenti erubuere canitie et usque ad senectutis aetatem Jitam produxere maculosam; intimis enim concepta uisceribus lues culpae processu temporis coacerbatur. caue igitur ab impiorum consiliis; non penetrent huiusmodi consilia mentem tuam, ne dicatur de te: alligabit quis ignem in sinu, uestimenta autem non conburet? etenim qui
semel in sinu mentis flagitii flammam feruentis adoleuerit, cito corporis sui uestimenta conburet. et ut in stipulam ignis exiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat, ita uel exigua scintilla peccati, si quo uitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. noli ergo stare in peccato. postremo posuisti uestigium supra uoraginem culpae; cito aufer pedem, ne supra plantam tibi ascendat pollutio et lapsu faciliore deceptus supra lutum residas.
Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit.
itaque graui odore taetrae illius ac flagitiosae uoraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia corruptoque salubrium cogitationum spiramine lues aestuantium passionum miseranda grassatur. hinc letale se mentibus uirus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis.
est enim malus languor erroris languor, auaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. istae diuitiae sunt, ut dicit Ecclesiastes: est languor malus quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas. dic mihi o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit. respondebit, quia multos auara spes deuorat. insatiabilis edacitas cupiditatis est; nescii satiari argento qui concupiscit argentum.
distendunt diuitiae, non explent. etsi quis satiatus fuerit diuitiis, non e s t, inquit, qui sinat eum dormire. et quidem omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira. quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat ? malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem.
est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio saecularis, ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. omnis postremo mundi huius corruptela pestilentia est. ne ergo tetigeritis, ne attaminaueritis eam: lues est, contaminat; morbus est, polluit. ne gustaueritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut apostolus dixit, qui et alibi clamat: radix omnium malorum est auaritia.
morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia.
a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum.
A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu libidinis defraudetur, uiduae pudorem expugnare non potuit, agrum inuadere, et aegri cuncti inuicem languores transferunt. quotiens ingemiscunt seniores, quod diu potare non possint! quotiens dolent, quod scortari desierint, cum scortandi habeant uoluntatem! quotiens inter fabulas ebriorum uirtutes probro sunt,
peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia uanitati! isti sunt morbi, qui mala sua in multos transferunt; a paucis corruptela ad omnes peruenit. sedent in conciliis derogantes sobriis, ructantes crapulam, sedent in tabernis de ebrietate certantes, inter hos meretrix plena uino, huic arridens, illum adurens et omnes ardore inflammans libidinis. uerecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur et tamquam morbus transit in animas singulorum;
qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris. itaque, dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. non sedeas inter eos quos sanctus propheta fugiebat; illum imitare fugientem utiquexnon sedentem, qui ait: non sedi in concilio malignantium et cum iniqua gerentibus non int rs o i b 0. qua ratione eos fugiebas , Dauid, explica nobis; de-
S ed in lege domini f uit uolunt as eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est.
hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia uirsapiens subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat.
et infra: et nunc, Israel, quid abs te postulat dominus deus tuus quam ut diligas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius? Sapientia quoque dicit: concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt illam et inuenitur ab his qui quaerunt illam.
legitime ergo docemur a sancto propheta uoluntatem in lege habere, meditationem secundum legem. uoluntas in lege non solum in studio, sed etiam in facto est; prior uoluntas, secunda operatio. denique et dominus dicenti sibi: si uis, potes me mundare respondit: uolo, mundare, quo ostenderet operationibus nostris uoluntatem praeuiam esse debere. denique lex uoluntarios quaerit, quia lex domini inreprehensibilis, conuertens a n i m a m, nemo autem conuertitur nisi qui uoluntate conuertitur. uoluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris.
Ideoque die et nocte in lege meditatur, in quo non tam continua legendi postulatur intentio quam seruandae legis affectus; ille enim plene meditatur, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo opus legis intendens. Aquilas tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem; quod non tam a ceteris discrepans quam alio
referens posuit, quoniam qui legem meditatur semper in luce est, noctem non habet. etenim cuius lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare, quia iustitia eius sicut lumen effulget. meditetur ergo legem uita nostra, meditetur conuersatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum caelestium. lex enim exemplar est et umbra caelestium, umbra futurorum bonorum. qui quae credit in lege in euangelio recognoscit, meditetur in tenebris et die, id est et in aduersis positus et prosperis; lex enim praecipit, ut diligamus dominum. qui diligit, in omni statu suo debet seruare diuturnae caritatis affectum.
pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum uerberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. nos quoque dominus castigat et diligit. itaque etiam cum digna cohercitione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum; castigat autem dominus omnem filium quem recipit. et tu cum castigaris dilige, quia ideo castigaris, ut recipiaris.
nam quid grande est, si tunc diligas dominum deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus facultatibus liberis gaudes? et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consueuimus. denique cum laudaretur Iob iudicio caelesti, hoc retulit diabolus: minime mirum si gratus esset deo, cui tanta subpeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat uniuersa et pii cultoris praestet officium.
haec igitur prima uirtus, ut non frangaris aduersis, non extollaris secundis. id te lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem nec desperationem induas, uictor iam non dicas: uirtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi, sed omnia noueris diuinae misericordiae deputanda.
Clamat Esaias: non confundetur qui in angustia est usque in tempus. hoc primum bibe. quid est \'hoc primum bibe\'? sequestremus mystica, persequamur moralia quae docet littera. propter errorum grauia graues contritiones et uexationes populi dicit futuras, et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia. bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos
introire in regnum dei. bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis, bibe cum patientis affectu maerentis dolorem; cum enim conuersus ingemueris, tunc dominum tibi reconciliabis offensum. hoc ergo primum bibe, ut sis in dolore et angustiis; cito laetitia infundit errorem. pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere et recessit a domino.
prodest tibi cor habere contritum; hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a domino. doceat te apostolus, quid sit \'hoc primum bibe\', hoc est tribulationis poculum; tribulatio enim patientiam operatur. non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio; tribulatio , inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem; spes autem non confundit. primum bibe tribulationem, ut postea tibi tot uirtutum pocula
ministrentur. et ut scias, quia bibitur tribulatio, audisti hodie dicentemprophetam:potasti nos uino conpunctionis, et in posterioribus ait: et potum dabis eis in lacrimis in mensuram. in mensuram petit potum, non supra mensuram, ne ferre non possint. denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suiun cum fletu miscebat, ut domini in se inclinaret misericordia.
Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum — hoc enim tempus est ut inseramus mystica —; bibe primum uetus testamentum, ut bibas et nouum testamentum. nisi primum biberis, secundum bibere non poteris. bibe primum ut sitim mitiges, bibe secundum ut bibendi satietatem haurias. in ueteri testamento conpunctio, in nono laetitia est.
uide quemadmodum dominus artibus diaboli pro suis seruulis obuiauerit. ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes cireumueniret; Iesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum, qui deceptus fuerat, reformaret. ille calicem aureum Babylonis excogitauit, ut quicumque plus biberent plus sitirent et, quia potus placere non poterat, auri pretio inliceret ad bibendum.
propinauit de suo uino, cui metalli suffragia requisiuit; at uero dominus Iesus aquam de petra effudit et omnes biberunt. qui biberunt in typo satiati sunt, qui biberunt in ueritate inebriati sunt. bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confnsionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae uitae munus rigaret aeternae. hoc ergo poculum bibe, de quo dixit propheta: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
bibitur scriptura diuina et deuoratur scriptura diuina, cum in uenas mentis ac uires animae sueus uerbi descendit aeterni; denique non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei. hoc uerbum bibe, sed ordine suo bibe, primum in ueteri testamento, cito fac ut bibas et in nouo testamento. et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partesludaeae, populus qui ambulabas in tenebris, uidete lucem magnam;
qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, nor lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus
Satis excucurrimus, ut putamus, sed non otiose, ut doceremus, quia et in tribulationibus diligere dominum debemus nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit et laetitia tribulationi. denique qui tribulatione non frangitur et legem sequitur, beatus est.
Et erit tamquam l.ignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod f ructum suum dabit in t empor e suo, et f olium eius non defluet; et omnia quaecumque f ecerit prosper abuntur . quae ista beatitudo est quae ligno arboris comparatur, nisi intellegamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum uitae in. medio lignorum aliorum de terra productum?
inter multa enim ligna, quae erant speciosa ad aspectum et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit et in medio paradisi erat, ut cetera ligna eius uiriditate florerent . quod esse hoc lignum dicimus nisi per quod nobis salus uenit? et recte hoc terra produxit, quia eum uirgo generauit, quae erat terra secundum auctoris sententiam quae in eum dicta est: terra es et in terram ibis.
pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum, qui erat in medio apostolorum discentium, uel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipseait: medius uestrum stat quem uas nescitis; et alibi ait: ego autem sum in medio uestrum. denique de ipso et Salomon dixit: lignum uitae est omnibus percipientibus eum.
qui ergo beatus est, imitator erit domini Iesu, qui est lignum uitae, lignum sapientiae, plantatum in uterum uirginis uoluntate patris, a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. non enim potuit arescere ista plantatioquae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis.
denique plenus spiritu sancto Iesus regressus est a Iordane. hi sunt decursus aquarum, de quibus dicit in euangelio: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum.
Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: quid tibi et uiae Aegypti, ut bibas aquam Geon? est et Tigris fluuius Assyrios praeterfluens, est et Euphrates in Babyloniam tendens, est et Phison, qui Latina interpretatione dicitur \'oris commutatio\', circumiens terram
Euilat, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum, et lapis carbunculus et lapis prassinus. merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides, sed sit in ore dclus, ubi est aurum bonum; auaritia enim fidem frangit nec tenet uerborum simplici-
tatem, ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant, ut aliud in pectore, aliud in sermone sit. in illis ergo regionibus fluminum fuerunt Iudaei captiui abducti in Aegyptum et ad Assyrios et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant et flebant suae calamitatis aerumnam et, ut hic ipse propheta testa-
tur, illic suspenderunt organa sua et omnem deposuere laetitiam, ubi grauiora tolerarunt. denique reliquae decem tribus ad Assyrios ductae sunt, duae autem Iuda et Beniamin tamquam grauioris reae flagitii in Babyloniam transierunt. atrocius enim sacerdotis filia adultera quam ceterae puniuntur, quia sacerdotalis generis gratiam turpi obprobrio decolorauit.
Quadripertitum autem nobis certamen esse etiam apostolus conprehendit dicens quia non est nobisluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores et tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. hi sunt fluuii qui de paradiso exeunt.
unde puto quod is, qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. quod non otiose expressit idem ipse sanctus propheta, demonstrans quod is, qui temptationes omnes subierit, deberi sibi iam paradisi requiem (speret). itaque sic ait: decursus aquarum descenderunt oculi mei.
Nonnulli de istis quattuor temptationibus etiam illud accipiunt: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem, ut ambulauerit in incarnatione, conculcauerit in passione uel in traditione regni conculcet, quod patri tradet, cum omnem euacuauerit principatum. pulchre autem Aquilas to [xercmefpvTevfievov dixit, hoc est transplantatum, eo quod primo sit plantatus in uirgine, postea transplantatus in paradisum, sicut dixit ad latronem: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur, sed lignum uitae ac sapientiae dat fructum, hoc est largitur et donat. rursus illud occurrit: \'si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit et non semper?\', ne forte graue sit nobis hoc sentire de Christo. sed tu, qui legisti, quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici men-
suram — in tempore utique, non semper —, turbari utique non debes. potest sapientia semper fructum dare, sed, quia sapientia est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur aut possimus accipere. sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum indigentibus, ut resurrectionis eius consortium capere ac seruare possimus. nunc non possumus, in uitioso saeculo non sustinemus; hic enim corruptela est.
et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus.
Fructus interior est, folium, quo fructus uel a sole torrenti uel a frigore defendatur. fructus uidetur esse fides, pax, doctrinae excellentia, uerae cognitionis intentio, mysteriorum ratio. hos fructus bona uita custodit, mala, etiamsi percepit, amittit. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias m e a s ? in mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum caelestium.
nam uirtutes sine fide folia sunt; uidentur uirere, sed prodesse non possunt, agitantur uento, quia non habent fundamentum. quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem, sed fructum non habent, quia fidem non habent! labuntur cito folia, ubi uentus flauerit. et aliqui Iudaei habent castimoniam, sedulitatem lectionis multam et diligentiam, sed sine fructu sunt, sed uersantur ut folia. haec forte sunt folia, quae saluator in illa ficu repperit, sed fructum non repperit.
Mystica saluant et a morte liberant, moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis. praestare autem mystica moralibus etiam ipse dominus docet in euangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret et quereretur, quod soror eam propria circa mensae ministerium non iuuaret: Martha
Martha, Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi. si quae Christo ministrabat ad mensam non conferebatur ei quae uerbum cupiebat audire, quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus, ita tamen, ut nec illius operationi fides nec huius cognitioni, sicut Mariae, desit operatio, ne uel folia sine fructu sint uel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus et pateat iniuriae?
Possumus etiam illud intellegere, quia foliis se texerunt Adam atque Eua corporea uestimenta quaerentes, eo quod resurrectio dominici corporis prophetaretur, quia nec caro, quae antea uice foliorum interire consueuerat, peritura esset in Christo iustorumque omnium, qui secundum euangelium ad imitationem ligni sapientiae nati ex uirgine uitam suam actusque formarent.
nam Graecus ita dixit: o rov xaQ7iov avxov lJWOSt, quod potest ad beatum referri — (xaxaQioq XOQVZOV <5a>oei Graece —; Latine autem \'qui\' dicitur, ut sit: \'qui beatus dabit fructum\' in resurrectione sua, quando potest perpetuum dare. potest et sic 8 xov XOQVCOV avrov: vneQ £ vlov, ut referatur ad lignum, cuius facta omnia prosperabuntur. in quo euidens testificatio, quia de saluatore dictum est;
cuius enim nisi ipsius facta possunt uniuersa laudari et prosperos habere exitus ? Aquilas autem dirigentur ait, quod et ad quemcumque hominem referendum uidetur quem dirigit dominus fauore caelesti; a domino enim diriguntur gressus uiri et orationem suam in conspectu dei Dauid propheta dirigi postulauit. sed et ipse dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curuarentur anfractu.
Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem pr oicit uentus a f acie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus.
forte hic sonus doctrinae hominum exeat, illic autem, ubi facie ad faciem dabitur uidere, plenior quaedam uerbi fieri uideatur expressio. non ergo, sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cuius gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius.
ideo repetiuit uel qui scripsit uel qui postea addidit — ut quidam putant —, quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: non sic impii, non sic, qui erunt tamquam puluis. sunt enim terreni et, sicut puluis proicitur a facie uenti, ita et isti proicientur et dissipabuntur a spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut uentus auster aspirare consueuit.
Huic uento dicitur in Canticis: ueni, auster, ut clementia aeris mollioris cordis nostri arua laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant. bonum est nobis ut hic uentus aspiret, qui naues Tharsis, ferentes uero Salomoni quae ad templum eius necessaria uidentur, tutos deducat in portus.
sed tunc iste uentus aspirat, si boreas ille grauis uentus flare desierit. ideo uel ecclesia uel anima pia dicit: exurge, borea, et ueni, auster, hoc est: tu, borea, recede et ueni, auster, adspira hortum meum, ut flores non discutias, sed reserues. anima igitur plena pietatis hortum habet uel ipsa hortus est, qui fructus ferat, anima quae impietati patet puluerem habet, qui est infecundus ad fructum. fructiferam illam quidem fecit dominus, sed ipsa sibi collegit impietatis puluerem.
Quid te iactas, o plene impietatis? an quia honoribus es potens et abundas diuitiis? non aduertis, quia puluis es et tu dispergeris et dissipaberis ? uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. quid gloriaris, quia multa seruitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi 15
secuntur, quorum nobis enarres prosapiam et tamquam maiorum suorum genus? praefers diuitias, quia conuiuiis pascis sodales. utinam egenos pasceres, utinam non iocorum ministros, sed uotorum adiutores! iactas, quia prodeunti ilico ceditur et homines te tamquam ferum declinant aut bestiam. \'non haec esse aliquid?\' non audis, quia ea omnia tamquam umbra praetereant? quid iuuant consulares praetextae aut nitentes auro triumphales palmatae?
nudus exibis, nemo illic consulem recognoscet. quid prosunt innumerae possessiones ? publicae sunt, non tuae; hodie tu tenes, cras alius. cum tu exieris, alius intrat; uix mouisti pedem, alius gressum : intulit. quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur! et hoc putas esse priuatum? quem umquam a morte diuitiae redemerunt, immo quem non ad mortem diuitiae coegerunt ?
quem ab inferis suae reuocarunt opes, quem potentia excusauit a poena ? puluis est impietas, sicut puluis est impiorum potentia; caliginem infert, dare salutem non potest. simul ut uehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissoluit, aerem turbat, solum nudat; ut puluis proicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera.
Hinc plerique non mediocrem mouerunt quaestionem, utrum perituram naturam uideatur asserere scriptura diuina, maxime quia alibi dicit: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, etalibi: ecce confundentur et reuerebuntur omnes aduersarii; erunt enim tamquam non sint.
primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse an praeter naturam. si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. denique dicant, utrum naturae peccatum conueniat an non. sed certum est peccare deuiare esse ab eo quod est secundum naturam. quid igitur tam ineptum quam ut dicant minus uideri impium esse quam peccatorem, cum omnium acerbissimum sit quicquid in dei fieri uidetur iniuriam?
quodsi impie agere non est praeter naturam, uiuere ergo impie secundum naturam nec peccati loco habendum est nec dignum reprehensione aestimandum; nemo enim reprehenditur qui operatur secundum naturam. unde concluditur, quia impietas praeter naturam est. quomodo igitur cum perditione consuetudinis ovvcmokovjuevag <pvoeiq,
hoc est perituras naturas inducit scriptura, cum impietas non utique \' naturalis sit, sed praeter naturam quod enim non habes, non amittis nec potest ea substantia perire quae non fuit. nam et puluis commotus aut in aquae substantiam transfertur aut in aerem aut in ignem, hoc est: in aliam uidetur saepe transire naturam. non ergo in nihilum deficit, sed in aliud transit.
Quid obstat igitur, quin et ille, qui uerbi uirtute et ratione comminuitur ut puluis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius, ut ex terreno fiat spiritalis homo et ut lutum platearum sic deleatur, ut. tollatur quicquid asperum ac sordidum uidetur, remaneat quicquid planum ac mundum est ? et quod ait de aduersariis Hierusalem:
sunt sicut quinonsunt, utique potuit dicere: Lnon erunt\'. sed cum dixerit: confundentur et reuerebuntur, utique intellegis, quia erunt per substantiam et profectum conuersionis, sed non erunt quasi aduersarii, quod fuerunt. itaque per improbitatis defectum non erunterunt fide ac deuotione mutati. denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: et iram dei sustinebo, quia peccaui, donec iustificet iudicium meum; conuertere enim deus cupiens peccatorem punit eum et urit, ut purget.
Nunc illud superesse arbitramur quod in multorum ore uersatur, qua ratione deus, cuius sine uoluntate nec passer uilissimus cadit et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Esaiam: si om.nes gentes ut stillicidium de urceo et sicut momentum staterae aestimatae sunt et ut sputum aestimabuntur. ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo et ut sputum perit et ad nullos usus proficit?
sed tu, qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit deus noster, ut et Abrahae dixerit: benedicentur in te omnes gentes per Dauid locutus sit ad filium dicens: dabo tibi gentes hereditatem tuam et infra: omnes gentes seruient ei, qui legisti quia optulit filium suum pro omni gente, ut saluos faceret peccatores, debes hoc loco uim diuinae sententiae considerare.
contemplatione etenim creaturarum caelestium quae multae sunt, sicut caeli, quod multipliciter maius quam terra est, ut a plerisque punctum comparatione caeli terra sit aestimata, angelorum, archangelorum, principatuum et potestatum, thronorum, dominationum, milium et decem milium et innumerabilium milium, contemplatione
ergo horum gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt, cuius est omnis plenitudo. ex illa igitur plenitudine caelesti tamquam gutta cadens aestimatae sunt gentes. quomodo enim poterant maximae uideri, cum ipsa terra, in qua sunt gentes, minima mundi portio sit et omnium, quae operatus est deus, tamquam staterae exigua inclinatio gentes sint? simul cognosce per hanc stateram omnia deum cum iustitia condidisse et in ipsis gentibus inesse quiddam naturaliter, in quo iustitiae uideretur uel exiguum esse momentum, et sputum ipsum tamquam ex uniuersitate totius corporis interiorem existere portionem.
Magis ergo hic misericordia praedicatur, quoniam, qui uenit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi uile contempsit et alleuauit momentum staterae et sputo illi substantiam boni corporis donare dignatus est, id est: gentes omnes in unum corpus ecclesiae congregare. inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers diuinae eius iustitiae, quia ipse Moyses dixit de Israel:
ecce populus sapiens et disciplinae tenax gens magna. et scias, quia supra meritum nostrum dei bonitas redundauit, apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: conclusit deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, et subiunxit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit oensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? hunc autem locum praemittens propheta ait: s i omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt et reliqua, ut agnoscas intellectum istum cum interpretatione apostolica conuenire.
de eo autem, quod ait: non resurgunt lmpn in iudicio, secundum euangelium absoluta sententia est, quia non omnes iudicabuntur. apostolus autem ait:omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue m a 1 u m. haec putant plerique esse contraria nec aduertunt, quia saluator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in dominum Iesum.
sic enim ait: qui credit in me non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti filii dei. hoc autem est iudicium, quia uenit lux in hunc mundum et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera. liquet igitur de quibus dictum sit, hoc est: de his qui non crediderunt in dominum Iesum. apostolus
quoque, etsi dixit \'omnes\', de his utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die iudicii reddituri sunt. denique ipse alibi ait, quia testimonium conscientiae nostrae ad diem iudicii reuelabitur, cum inuicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent et patebunt cordis occulta. quid autem hoc euidentius, quod ait alibi omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur? immutabuntur enim iusti in incorruptionem manente corporis ueritate.
Danihel quoque dicit: iudicium sedit et libri aperti sunt. ostendit ergo iudicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: multi qui sedent in tumulo terrae exurgent, isti in uitam aeternam et isti in obprobrium et confusionem aeternam; et intellegentes splendebunt sicut splendor caeli et de iustis multi sicut stellae lucebunt.
Quod istud est iudicium sedentium iudicum et qui libri aperti nisi conscientiae nostrae uelut libri peccatorum nostrorum seriem continentes ? quamquam hoc ipsum uile sit aestimare quasi humani simile iudicii. aliud est Christi iudicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum, ubi cogitationes lucent apud eum qui adhuc cogitantibus dicebat:
quid cogitatis mala in cordibus uestris? cum Iudaeis diceret, dicebat omnibus, ne quis putaret quod occulta possent esse quae faceret, ne quis putaret quod parietibus clausus testem occulti erroris effugeret. ideoque et euangelista testatur dicens: Iesus autem sciebat cogitationes eorum. quomodo ergo ait: 1ibri aperti sunt? non utique atramento scripti, sed uestigiis delictorum et flagitiorum inquinamento. aperietur liber conscientiae tuae, aperietur liber cordis tui, culpa nostra recitabitur.
est ibi liber ubi est tabula, immo sunt libri inscripti ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit spiritu sancto apostolica doctrina, sicut legimus dicente Paulo epistula nostra uos estis, inscripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carna 1 ibus. sunt ergo tabulae cordis inscriptae spiritu sancto, istae recitabuntur; si bene egeris, manebit scriptura.
uide ne tollas spiritus sancti gratiam, uide ne deleas et scribus atramento flagitia tua, ne ueniat dies iudicii et dicat iudex: \'recitentur libri, recitentur tabulae gestorum eius\' et dicat tibi: \'ego scripsi tabulas tuas; cur delesti apices meos? et ego scripsi dona mea; quomodo delesti munera mea et scripsisti obprobria tua? non legisti quia scribo ? non tibi dixi per os prophetae mei: 1ingua mea calamus scribae uelociter scribentis? iudicium autem uerbi est\'.
Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt in resurrectionem uitae, qui mala egerunt in resurrectionem iudicii. quod Danihel ait: in uitam aeternam, hoc saluator in r esurrectionem uitae dixit; item quod ait Danihel: in obprobrium et confusionem, saluator dixit: in resurrectionem iudicii.
unde non expedit nobis ad iudicium uemre et non expedit non uenire, ne aut praedamnati uideamur aut in hac labe uitiorum subeamus tanti pondus iudicii. propheta rogat, ne intret dominus in iudicium cum seruo suo; quanto magis nos iudicium domini timere debemus! pone, quia misericors dominus ignoscet; quanta prodentur, quae latere credebam! qui pudor, quae confusio erit, cum, qui alios profitebar docere, ipse in eo deprehendar in quo alios arguebam!
Et ideo quoniam et saluator duo genera resurrectionis posuit et Iohannes in Apocalypsi dicens: beatus qui habet partem in prima resurrectione — isti enim sine iudicio ueniunt ad gratiam, qui autem non ueniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reseruantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem, aut, si non im-
pleuerint, diutius in supplicio permanebunt —, ideo ergo rogemus, ut in prima resurrectione partem habere mereamur. sunt qui resurrexerunt in passione Christi et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam et audierunt uocem eius, de qua scriptum est: uenit hora quando audient mortui uocem filii dei et qui audierint uiuent, et: ingressi sunt in sanctam ciuitatem. puto quod magis illam significet supernam quam istam Hierusalem quam reliquit, quam incusauit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intrauerunt.
sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto, quod dilexerunt tenebras et non lucem; lux enim Christus. qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem uel dilexisse credantur quam nescierunt; nescierunt enim neque i ntellexerunt, in tenebris ambulant, sicut scriptum est.
Sequitur: quoniam nouit dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. aduertesensum: non resurgunt impii in iudicio, quoniam nouit dominus uiam iustorum. uias eorum utique nouit, quorum dirigit gressus ; sunt enim gressus hominum qui a domino diriguntur. diriguntur a domino et uiae uiri. has nouit dominus uias quae sunt rectae, quae ad illam uitam tendunt dicentis:
ego sum uia et ueritas et uita. haec bona est uia, tortuosa autem est uia saeculi; non dignatur illam uiam nosse. illos enim cognoscit qui sunt ipsius, qui operantur opera eius; qui autem operantur iniquitatem, his dicit dominus: discedite a meomnesoperariiiniquitatis; non noui uos. non per ignorantiam, sed per id, quod indigni sint scientia dei, nesciuntur.
Pulchre autem ait: et iter impiorum peribit. separauit Latinus, ut \'iter\' diceret, et tamquam discreuit iter a uia; Graecus autem in utroque \'uiam\' dixit. non otiose tamen Latinus, quia et dominus ego sum uia dixit, non dixit \'ego sum iter\'. perire autem iter impiorum dixit, non impios; seruat eorum substantiam, qui si conuertantur solum iter impietatis amittent, quod. nec ab initio fuit nec erit. quod accidens igitur est perit, quod substantiuum, manet. pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: anima quae peccat ipsa morietur, ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur.
Dicturus propheta in psalmo sequenti, quae esset forma iusti, ante formam expressit iniusti. neque enim possumus cognoscere, quae sit forma iustitiae, nisi cognoscamus, quae sit iniquitatis effigies; sunt enim sibi aduersae atque contrariae. namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax uersutia nequitiae; alia uirtutum imagines praefert, alia uitiorum commenta praetendit.
conuenire autem ordinem hunc et ipsa ratio docet et, si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum secuntur. quis autem dubitet ionge anteriorem Dauid Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister eius, sed nec aui quidem auorum eius uidere potuerunt, cum ille in principio regni fuerit Iudaeorum, quod per innumera annorum curricula propagatum est, iste post tempora captiuitatis, quibus regnum gentis eius iam fuerat dissolutum?
ergo ipse, qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam iustitiae comprehendi, nisi ante discutiendam iniustitiae seriem putauissent, exemplum attulit, quod hi, qui uelint aurum quaerere, prius se luto obliniant. aurum itaque iustitia, iniquitas lutum est. quod a nostris quoque dictum esse non dubium est, cum scriptum sit:ut lutum platearum delebo eos;et uere lutum, quia eos inquinat qui sibi appropinquauerint.
fugiamus ergo lllmstltmm, ne luteis sordibus mquinemur atque in eius uoraginem non pes noster exterior, sed, quod est grauius, mens nostra mergatur. et philosophia quidem aurum se quaerere dicit, sed lutum uersat, quae diuinitatem quaerit in statuis; sed uasa figuli uirga confringit. nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu Christi in corpore nostro manifestetur. bonum aurum sanguis est Christi, diues ad pretium, profluus ad lauandum omne peccatum. ordinem diximus; titulum consideremus.
In f inem, inquit, seruo domini psalmus D Dauid . in toto psalterii corpore solus hic titulus est, quo psalmum \'seruo domini\' se scripsisse testetur. quis iste est seruus domini? uideamus, quid psalmi series significet, cui dictus hic psalmus sit. audiamus ad quem loquatur: domine, inquit, in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes: iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut abyssus multa.
cui hoc nisi filio dei dicitur ? haec enim non humanae, sed diuinae sunt potestatis. sed quid sibi uult, quod \'seruo domini\' dici psalmum hunc titulus declarauit, cum orationem Moysi hominis dei maluerit quam \'serui domini\' in posteriore titulo nuncupare ? quod ergo consilium prophetae fuerit non intellego uel potius ipsius domini saluatoris, qui locutus est in propheta.
uere iudicia eius sicut abyssus multa, ut seruo honorificentiam reseruaret, sibi condicionem seruitutis adscriberet. uideor mihi intellegere, uideor hausisse aliquid de gratia spiritali. aduersus iniustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est et ideo plus graua-
tur iniustitia perfidorum, qui Christum Iesum dominum recipere noluerunt, cum ille propter illos susceperit seruitutem. quid enim tam iniquum quam ingratos tantis fuisse beneficiis, ut, quibus ille salutem daret, hi sanguinem eius effunderent? denique alibi, cum de sua passione loqueretur, ad acerbandam dudaicae impietatis inuidiam sic ait: n e auertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, uelociter exaudi me. pauperetdolensegosum.
Ueni, Paule, interpretare nobis, qua ratione dominus caeli atque terrarum se pauperem dixerit, quae sit ista paupertas. tu certe illum diuitem dixisti; quomodo idem diues et pauper est? audiamus testimonium Pauli: scitis, inquit, gratiam domini nostri Iesu Christi, quia propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditarem i ni.
ueni et tu, Esaias, interpretare nobis, quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores uulnerum sanare consueuit. medicus uenit, ut curaret aegrotos: quid ipse habuit quod doleret ? audiamus etiam Esaiae testimonium: pro n o b 1 s, inquit, dolet, et nos aestimauimus eum esse in doloribus.
expressit medici affectum, qui, etiamsi ipse nullum uulnus habuit quod doleret, tamen conpassus est uulneratis. hoc igitur in psalmo dominus exprobrat Iudaeis: \'ego propter uos pauper, ego pro uobis dolens, et uos mihi manus impias intulistis dicentes: tollamus iustum, quia inutilis est nobis. iniciamus lignum in panem eius\'. bene panem dicit pro carne eius; ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium.
non mirum ergo si esuriunt, qui sibi uitae aeternae alimoniam denegarunt. pulchre etiam duo ista iunxerunt: iniciamus lignum in panem eius; nesciebant quid loquerentur Iudaei et mysterium loquebantur. paradisum nobis crux reddidit Christi; hoc est lignum, quod Adae dominus demonstrauit dicens de ligno uitae, quod esset in medio paradisi, edendum, de ligno autem scientiae boni et mali non edendum. errauit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustauit;
per lignum coepimus esurire, quoad caro suum accepit alimentum. ideo dominus in Christo carnem iunxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, uitae gratia redderetur. beatum lignum domini, quod omnium peccata crucifixit, beata caro domini, quae uictum omnibus ministrauit!
De paupertate igitur et dolore domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter uidit et dixit, alter est electus ut diceret. ipsorum igitur qui probati sunt de seruitute domini testimonia iterum proferamus, immo sua, quae de se ipse locutus est in utroque. audiamus ergo quid dicat: sic dicit dominus qui finxit me seruum ex utero sibi ad congregandum Iacob et Israel ad eum. aduer-
uocabitur nomen eius Emmanuei, quod interpretatur: nobis-cum deus. quod enim aliud nisi \'filius dei\' nomen est Christi? accipe aliud. dixerat quidem et Gabriel ad Ioseph de Maria: pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. accipe dei uocem: et tu, BethleemIudaeae, non es minima inter principes Iuda;
ex te enim exiet princeps, qui regat populum meum. aduerte mysterium: ex utero uirginis idem et seruus exiuit et dominus, seruus ad operandum, dominus ad imperandum, ut regnum deo in hominum mentibus radicaret; uterque unus, non alter ex patre et alter ex uirgine, sed idem, qui ante saecula ex patre, ipse postea carnem suscepit ex uirgine. ideo ergo et seruus uocatur et dominus, propter nos seruus, sed unitate diuinae substantiae deus ex deo, princeps ex principe, aequalis ex aequali; neque enim degenerem genuit in quo se ipse conplacere memorauit.
Dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixerit non expressit, et ideo sic intellegendum arbitror, quia, quicquid dicit iniustus, peccatum est. omnis enim iniustitia peccatum, quoniam, ubi organum uitiosum, quomodo potest cantus non esse uitiosus ? degeneris materiae decolor partus est. quicquid ergo loquitur iniustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem
sicut uiperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est; sibi ergo delinquit . nihil hac sententia sublimius dictum arbitror; in illis, qui sibi sapientiam saeculi uindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognoui. nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit spiritus dei, spiritus ueritatis, quia iniustus sibi delinquat, sibi generet uulnera, se ipse confodiat. nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut scriptura
latebat miser tremens et timens et, cum adhuc percussor deesset, ipsa sese iniusti uita cruciabat. acceperat signum, ne eum aliquis occideret, non ut uitae suauitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam percusporem suum cotidie timendo pateretur. meruerat quidem ut percussor inhiberetur, sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.
.Quae poena maior quam timere quod uitare non possis nec quod timueris euadere ? unde praeclare Dauid exprimens conuentionem grauissimam conscientiae peccatricis ait: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati nec quietum reum suum esse permittit inferens miseram seruitutem atque in sua uincula trahit, ut enodare se non queat, quoniam uolens ipse se uendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere et libertatem innocentiae reseruare.
itaque dum oramus, peccatum offunditur, ubi somnus sensum corporis relaxauerit, peccatum recurrit. semper nobis error noster tamquam malus exactor occurrit uel tamquam inprobus faenerator conueniens debitorem.
unde dominus ait: qui facit peccatum seruus est peccati. sed iustus nouit, quemadmodum peccatorum suorum uincula dissoluat, nec expectat accusatorem, sed praeuenit, ut confitendo suum alleuet omne delictum, ne habeat quod aduersarius criminetur. ideoque scriptura tibi dicit: iustus in principio sermonis accusator est sui; uocem enim eripit aduersario et quasi dentes quosdam para-
tos ad praedam criminationis infestae peccatorum suorum confessione constringit . dixit ludas Scarioth , ut delinqueret sibi — quid dixit? —: quem osculatus fuero ipse est; tenete eum. hoc ( dixit et se ipse proprio ore egit in mortem. quantos putamus in ipso fuisse tortores, ut sibi ipse tam grauis poenae exactor incumberet et semet ipse laqueo strangularet!
Dixit iniustus et deliquit sibi; locutus est iustus: ecce ego pastor male feci, et grex iste quid fecit? et remissum est omne peccatum. dixit ergo iustus et sibi profuit. dixit Cain: numquid ego custos sum fratris mei? et sibi ipse mentitus est. dixit Ananias omne se uenditi sui ruris pretium pertulisse et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude. ideoque praeclare ait: efmentita est iniquitas sibi. sibi enim ante mentitur, cum suum mentitur exitium, sibi delinquit, qui sibi innocentiae eripit suauitatem.
qui enim puritate et simplicitate pectoris dulcior fructus, qui cibus suauior quam is, quem animus bene sibi conscii et mens innocentis epulatur? at uero iniquitas uelut quodam plumbeo talento, ut scriptura testificatur, conscientiam grauat, meritoque Dauid ait: sicut onus graue grauatae sunt super me, et Salomon: sicut uua acerba dentibus et fumus oculis, ita iniquitas omnibus utentibus ea.
grauis poena quae cibum impedit, aspectum obducit et, quod est amplius, oculis mentis internae tenebrosam offundit caliginem, ut, quod uerum est, uidere non possit iniustus. ideoque delinquit sibi qui sibi quae pretiosa sunt eripit.
Dicit ergo iniustus, ut delinquat sibi, iustus autem loquitur, ut et aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, hicloquitur ad salutem. de iustis uero et fidelib\'is dictum est: corde cre ditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. illius lingua uulnerat, lingua autem prudentum sanat.
unde cum expostularet Dauid cum rege Saul, quod oblitus beneficii salutis ingratus eum persequeretur ad mortem a quo totiens iam uideret se esse seruatum, et uitam eius appeteret qui uitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire iustitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a domino sibi traditum non peremisset. ab iniustis iniquitas prodiuit, uenenum a serpentibus effusum est; uenenum et iniquitatis arma perierunt.
Ideo scriptum est: dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixit ? ponam thronum meum super nubes et ero similis altissimo. effectum non habent uerba, sed peccatum habent; inanis quidem pompa iactantiae, sed superbiae spiritu criminosus non timet conuicio maiestatem uiolare diuinam. etenim si ullus dei timor eius inesset affectui, non in conspectu dei plena doli gerenda sibi ausu temerario credidisset, quasi deus non possit occulta cognoscerequi scrutator est intimorum.
spectat omnia deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat, cui omnia praesentia quae futura sunt et manifesta quae latent. etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit, quanto magis deus summus aeternus etiam secreta penetralia mentis humanae atque omne angelorum consilium scientia sua scrutatur et praeuenit! quid ergo aliud agit iniustus nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium?
Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo conexa coniugio, regiae abundans opibus potestatis. quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti hospi-
tii et affinitatis iure suscepit, cum quo peccata sua copulans non multo post relicto uiro consortii sui iura mutauit. nonne ea quaesiuit iniquitatem et odium, quae coniugium deseruit, ut inueniret adulterium? et quia sanctus Baptista nuptias inlicitas constanter increpuit, dicens Herodi: \'non licet tibi eam uxorem habere, quae maritum contra legem reliquit et fratri mariti quasi ex lege conuenit\', commota est adultera, ut eum uellet occidere. sed cognito, quod Herodem ad necem iusti non facile posset inflectere, excogitauit, qua uia istud efficeret.
natalis erat Herodis, quem luxu nimio, ut plerisque regibus mos est, celebrare consueuerat. adornauit filiam, ut in conuiuio regis pignus regale saltaret. et cum placuisset Herodi, quod displiceret patruo, obtulit ei, ut quod uellet praemium pro saltationis obprobrio postularet. matrem illa consuluit, cuius inpulsu caput Baptistae poposcit.
uictus Herodes, quia sacramento se constnnxerat daturum quicquid neptis propria petisset, iussit occidi Iohannem et caput eius afferri. quod allatum puellae dedit et illa matri suae pertulit. uerum est ergo, quod iniquitas et odium requirantur, quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, prauis artibus excogitatae fraudis elicuit.
Bene de eo propheta addi fecit: noluit intell eg er e, ut b ene age r e t; non enim per naturam deliquit, sed per uoluntatem. denique apostolus erat, audiebat cotidie diuina mandata, discebat caeleste mysterium, potuit intellegere ut bene ageret, si noluisset . uidebat sanari paralyticos, caecis refundi lumen, mortuos resuscitari;
non debuit intellegere, quod deus esset qui talia posset operari? sed intellegere noluit, quia auarus homo et pecuniae intentus a cognitione diuinitatis uigorem suae mentis auertit. unusquisque enim, qui se flagitiis ingurgitauerit, non uult intellegere quae caelestium mandatorum sunt, ne reuocetur a uitiis. uide illum fugientem intellegere, quiait: tenebrae operiunt me et circumdant parietes; quis scit an uideat ds o m i n u s ?
Quin etiam iniquitatem meditatus est in cu6ili suo, ubi uerum quaerere debuisset... in cubilibus enim compungere nos debent nostra peccata, non ipsis delinquendo committi, dicente propheta: quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini.
Adstitit, inquit, omni uiae non bonae, malitiam autem o dio non habuit. non enim inmerito iniusta meditatur, qui in uia erroris adsistit et malitiam diligit, quam odisse deberet. plus dixit \'adstitit\', quasi iam dudum in uia nequitiae diuturna statione permaneat; ille enim beatus qui in uia peccatorum non stetit, non is qui in ea stare non desinat.
et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae Dauid impietatem fugere, in peccato non stare, in lege meditari, ut intellegas quae bona sunt et iusta atque iniusta secernas. in omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio sucus inficiat, grauioraque multo sunt animorum uitia quam uirgultorum.
cauendum ergo prae ceteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala malos fructus facit. nam si plerumque, quod nolumus, hoc agimus et uitare non possumus et, quod odio habemus, hoc facimus uincti quadam aut delectatione flagitii aut obreptione peccati, quomodo possumus uitare quod amamus? adstringimur et inuiti; quomodo possumus uoluntarii non teneri?
uix se exsoluit Paulus erroribus cotidiana decertatione luctando, ut uinculis captiuitatis exutus per Christi gratiam seruaretur; et tu putas, quod assistendo delictis possis ad caelestium repromissionum meritum peruenire? luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. certantibus quoque diuinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona iustitiae pro laborum meritis deferatur.
Denique quid sequatur, consideremus: domine, inquit; in caelo misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes; iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua sicut ab yssus multa. nonne hunc locum secutus est Paulus, ut diceret: infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum?
ubi enim mens humana turbatur et certaminum dura atque aspera nos fatigant, domini auxilium postulandum est. ideoque conuersus ad dominum ipsum inuocat et implorat, ut laborantibus adiutor assistat. misericordia ergo petenda de caelo estueritas dei ex prophetarum oraculis colligenda, qui quasi nubes mysteria diuinae cognitionis obtexunt.
posuit enim tenebras deus latibulum suum, ut primo pluuiam mysticae fertilitatis accipias et tunc infusus rore caelesti fulgorem reseratae lucis agnoscas, ut possis dicere: ex plenitudine eius accepimus. quis enim potest secreta dei facile conprehendere, cuius iustitia sicut montes dei uel, sicut Aquilas
posuit, ut montes ua1idi, eo quod ualidae uirtutis plena praecepta sint? unde et apostolus uidens esse sublimia audet et dicit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit ?
altitudinem itaque diuitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium; audi quorum montium. ipse enim dei filius mons magnus est, et ideo ascende in hunc montem qui euangeizas Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo. est mons quasi sapientia dei, est et mons quasi iusti-
Homines, inquit, et ium ent a salu s f acies, domine, sicut multiflicasti misericord i a m tuam, deus; f ilii aut m hominum in protectione alarum tuarum s p er ant, inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrentem uoluptatis tuae pot a b is eos. quidest \'homineset iumenta\'? rationabiles utique et inrationabiles . rationabilibus indicia , inrationabilibus misericordia; alii reguntur, alii nutriuntur.
ideoque addidit: f i li i autem hominum in protectione alarum t uarum sperant, id est: non generatio uiperarum , sed filii hominum, qui ad imaginem et similitudinem dei uiuunt , non in pascuis, sed in conuiuiis collocantur; alii enim in loco pascuorum, alii in priuilegio sacramentorum ; inperfectis sucus lactis, perfectis mensa refectionis, de qua dixit: parasti in conspectu meo mensam, in qua panis uiuus, id est uerbum dei, in qua oleum sanctificationis, quo inpinguatur caput iusti et sensus firmatur interior, ut aboleatur oleum peccatoris, in qua etiam poculum illud inebrians \'quam praeclarum\' uel \'quam ualidum\'; XQ&UOTOV enim dixit Graecus uel \'potens\' uel \'forte\' uel\'ualidum\'; ualidum enim, quo abluuntur flagitia uel delentur.
bona ergo ebrietas poculi salutaris. sed est alia ebrietas de redundantia scripturarum, est et alia ebrietas per infusionem spiritus sancti; denique illi, qui diuersis linguis in apostolorum Actibus loquebantur, musto pleni audientibus uidebantur. domus ergo ecclesia est, ubertas domus redundantia gratiarum, torrens uoluptatis spiritus sanctus.
Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut eius soleant fluenta cessare. cessauit et hic noster, cessauit aliquando torrens profluuii spiritalis in populo Iudaeorum. quid dicam \'torrens cessauit\', cum mare cessauerit, sicut lectio hodierna nos docuit dicente domino: ecce ego increpatione mea desolabo mare (et ponam flumi-
Aptissime itaque substituit: quoniam apud te est f ons uitae et in lumine tuo ui debimus lumen. praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. etenim post commemorationem caelestium beneficiorum iure gratiae referuntur auctori domino nostro Iesu Christo, qui fons uitae inriguus aeternae descendit in terras, ut ariditates nostri pectoris inrigaret.
idem splendor gloriae dei patris et imago substantiae eius, et ideo in lumine eius uero, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mun dum, uidebimus, inquit, patrem, quia deus lux est. recte etiam dicitur: i n lumine tuo uidebimus lumen secundum illud: qui uidet, uidet et patrem meum. apud te ergo, fons uitae, praesentem uidebimus patrem.
sicut enim tu apud patrem eras in principio deus uerbum, ita apud te semper est pater qui in te est; est enim apud ipsum in quo et est. prophetatur autem aduentus domini saluatoris, qui uenturus in terram diceret: ego et pater unum sumus, id est: unum sumus lumen sicut unum nomen; per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus, immo trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscuiusque personae.
trinitas distinctionem significat personarum, unitas potestatem. potest et ad patrem dici: quoniam apud te est fons uitae, id est ex quo uita processit, quod erat uerbum et semper erat ideo, quia apud te erat. omnia per ipsum et in ipso facta sunt et ipse est uita uniuersorum et ipse te nobis manifestauit, ut corda hominum ad cognitionem tuae maiestatis inluminet.
Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. praerogatiua praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur. denique in posterioribus etiam uilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum dicente domino: memor ero Raab et Babylonis scientibus me, idest: meretricis illius Raab et confusionis illius memor ero apud scientes me uel inter ipsos, quia meretrix illa me agnouit, quem populus non cognouit [ut] electus.
inter illos ergo qui me scierunt commei/iorabitur Raab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. unde et in euangelio dictum aduertimus: meretrices et publicani praecedent uos in regno caelorum. sed quia inualidi sumus ad exsequendum, licet deuoti ad credendum, tu praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo deuotioni et fidei facta quoque nostra conueniant nec studium mentis nostrae destituat corporis huius infirmitas: sed in ipsis temptationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur apostolus dicens: libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me uirtus Christi.
Uide uirtutem propheticae distinctionis. primo iniustum exposuit, qui uel in corde suo uel in sermone dicit, ut sibi delinquat uel in se delinquat; habet enim Graecus codex sv avxcp, id est .\'in se ipso\', sed non omnes. et forte ideo, quia insipiens in corde suo dixit quia non est deus, ne forte et iniustus intra se dicat et intra se delinquat, licet deum palam negare dementis sit.
iniustitiam autem plerique pro laude profitentur; rapere enim, nocere etiam his qui non laeserint, circumuenire plerique sibi existimant gloriosum. ergo primo iniusti uitam exposuit, postea sacramenta diuinae cognitionis adiunxit, ut timentes deum iniquitatem et iniustitiam declinemus. precem addidit, ut ab iniustorum consortio iustos suos liberare dignetur, ut in his quoque, qui mundo sunt corde, iustitia diuina praetendat quasi speculatrix pia, ne nobis peccatorum uelut hostium incursus obrepat et capiat dormientes.
ideo uigilandum est semper, castra domini munienda, quia nocte aduenit inimicus et aduersarius, quando somno sensus tenetur, cibo corpus distenditur, orandum, ut iustitia dei praetendat in nobis, quae in infirmitate positos faciat fortiores, ut possit unusquisque nostrum dicere: cum infirmor, tunc potens sum.
Deinde etiam specialiter pro se orat, ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad dominum: nonueniat, inquit, mihi pes superbiae, idest: non in superbiam incidam. denique et alibi meminit sui dicens: si non ambulaui in magnis. hic orauit, ibi impleuit; non implesset, nisi orasset. cauenda superbia, quae etiam in prosperis subplantat; denique grauius Adam in paradiso cecidit quam si cecidisset in terra.
Denique expulsi sunt, quia iniusti uiri in loco sancto stare non poterant. unde et apostolus dixit: et tu qui stas uide ne cadas, et utique ei dixit qui non corpore, sed fide dabat. possumus et in futurum intellegere \'ibi\', ut est: ibi erit fletus et stridor dentium et: nudus ibi pergam. quam breuis autem in exitu et quanta conclusio!
\'non sim\', inquit, \'superbus, ut peccem; non peccem, ne mouear; non mouear, ne cadam; non cadam, ne expellar, sicut Adam de paradiso expulsus est, quia in ipso primum pes superbiae stare non potuit\'. nescit stare superbia et, si ceciderit, non nouit resurgere. et ideo pulchre iste et in superioribus locutus est de superbis: hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine dei nostri magnificabimur — hoc enim stabile, illud infidum - et subiecit:
Omnis scriptura diuina uel naturalis uel mystica uel moralis 10 est: naturalis in Genesi, in qua exprimitur, quomodo facta sunt caelum maria, terrae et quemadmodum mundus iste sit constitutus; mystica in Leuitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium; moralis in Deuteronomio, in quo secundum legis praeceptum uita humana formatur. unde et Salomonis tres libri ex plurimis uidentur electi: Ecclesiastes de naturalibus, Cantica canticorum de mysticis, Prouerbia de moralibus.
Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his diuisum est atque distinctum, sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est. namque et naturalem euidentissime comprehendit dicendo de angelis atque uirtutibus, sole et luna, stellis et lumine caeli caelorum et aqua quae super caelos est: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. statuit ea in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
et de moralibus plura contexuit diuersaque uirtutum genera demonstrauit et dedit praecepta uiuendi, quibus ulcera nostrorum sanauit errorum moresque renouauit humanos atque intimos mutauit affectus, sicut docet psalmus tricesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistula sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit, atque iste, qui nobis hodierna lectione propositus est. nam isti prae ceteris ethici repperiuntur, sed iste diffusior, qui tricesimus sextus inscribitur.
nam etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior, quia ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere, ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstrauit. quae maiora fomenta sunt cordis humani quam mansuetudo atque simplicitas, quibus et dolor omnis acceptae leuatur iniuriae et labes criminis omnis excluditur?
Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut uulnera nostra curemus, ne, si uelimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: medice, cura te ipsum. ergo quod etiam non medicis, sed uulgo quoque solet esse commune, ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia eius aliqua scire se dicant, uel quod medicorum pueri faciunt, nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus deferamus.
diues magisirum adhibeat, pauper ministrum. qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso, qui planiora desiderat, in ualle pascatur, ut paruulus, qui fluuium metuit, de riuulo bibit et qui profundum pauit, ad litora natat. pulchre autem sanctus Dauid in superiore psalmo iniusti uitam describit , hic iusti; ibi iniustus exponitur, hic iustus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. et ideo quod primum medicamentum sit iustitiae, consideremus.
Quid est in aemulationem excitare? exemplo, si possumus, aperiamus. intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum coniugum corda sollicitant. quos cum suae consuetudini probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum student coram iugalibus eorum suum iactare flagitium, ut eas in zelum sui excitent et inflamment triumphum quendam de dolore probarum mentium et commotione captantes.
quae aemulatione feminea tori proprii contumeliam non ferentes soluunt conplaciti uincla coniugii aut cotidiana lite decernunt fitque ex aemulatione discordia, ex dissensione dissidium, quo domus tota turbetur. exemplo igitur proteruae mulieris cognosce, qui legis, partes esse nequissimae detestabilisque uersutiae inproba aemulatione alterius animam commouere aliudque esse zelum, aliud parazelum.
haec est enim praua aemulatio quae bonorum subintrat affectum, qua etiam Iudaeus errauit, qui a uero et bono euangelicae disciplinae deuius legis aemulatione deflexit, sicut de se apostolus ait, quod secundum aemulationem legis persequebatur ecclesiam Christi.
Ergo quamuis deus noster ingratis Iudaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis, tamen adsumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed synagoga tamquam meretrix ptocax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem praeuaricationis se miscendo sacrilegiis. denique dixit ad sacerdotem Aaron:
fac nobis deos, ut adoremus, et uituli caput adorare coeperunt. unde per canticum magnum Moysi dominus in ore ipsius resultauit dicens: ipsi excitauerunt me in aemulationem in non deo, irritauerunt me in simulacri suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in.
natione insipienti irritabo eos. en quomodo dominus condemnauit synagogam propter meretricios mores, quo ipsorum in eos uersutiam retorqueret et suo afficerentur ingenio, qui dominum deum suum, a quo assumpti fuerant, grauibus sacrilegiis refutarunt deos sibi quos colerent eligentes, assumens e contrario sibi ecclesiam de profanis, quos praelatos sibi sine lege, sine gratia Iudaeorum populus ingemesceret atque eo amplfus in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo uiliorum facta esset electio;
Accedit ad cruciatus grauioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi uidentur esse praelati, qui ne gentis quidem alicuius aut nationis nomen attollant. nam omnis congregatio cuiusque regionis nomen sibi uindicare consueuit, ut Aegyptii Aethiopes Syri Iudaei Arabes prouinciae suae terrarumque suarum uocabulum praeferunt.
nos de diuersis populis congregati uocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare et ideo, quia nomen non habebamus in terris, de caelo accepimus, ut Christi populus diceremur. sed hoc gentilis stultitiam putat, Iudaeus obprobrium. uerum est ergo quod scriptum est, quia ultus est deus propriam contumeliam ecclesiam sibi ex non gente quaerendo et eam ex gente insipiente uetusto illi atque regali populo praeferendo.
quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: quoniam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes, et iterum: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. reddidit ergo, non intulit dominus aemulationis commotionem, ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis.
Denique Latinus interpres uolens distinctionem facere inter aemulationem uirtutis et aemulationem offensionis ait: numquid aemulamur domino? hoc est: numquid domino offensionem aemulationis inferimus, ut de his edamus quae immolata simulacris sunt, sicut Iudaei eum sacrificando simulacris exasperarunt ? quodsi inter homines excitandae aemulationis offendit intentio et frequenter persona exasperati superior inuenitur, quod incentori aemulationis fraudi\'esse consueuit, cuius stultitiae est maiestatem irritare diuinam et offendiculo aemulationis incessere, ubi nulla ultionis est difficultas!
Non debemus igitur malignis aemulandi aduersum nos aculeos ministrare, qui etiam non lacessiti inuidiae stimulis excitantur ut noceant, sicut Cain fratrem occidit, quia magis illius sacrificium acceptum est quam quod ipse putauerat offerendum; in quo non aemulatus Abel, sed inuidus Cain praelationis gratiam scelesto parricidio persecutus est. non enim ille fratris uoluit obumbrare sacrificium, sed seruare sacrificii disciplinam, ut primitias nulla desi-
dia moraretur nec aliqua in usus proprios deriuata usurpatione uiolaret. Saul quoque triumphatorem Palaestinorum Dauid prophetam et propriae conseruatorem salutis iuuencularum sibi sermone praelatum temptauit insidiis, teli iactu parauit occidere ac paene sanguinem generi fuderat innocentis, nisi uulnus ille sinuati corporis inflexione lusisset. quae ibi malitia, si iuuenculae dixerunt: Sau1 in milibus, Dauid in decem milibus? quam atrox autem inuidia regis Saul, qui sermonis errorem in innocentis exitium deriuauit!
Neque aemulatus, inquit, fueris facientes iniquitatem. non repetiuit, quod dixerat, sed mutauit. aliud est enim subaemulari, aliud aemulari; subaemulatio astutiam habet, aemulatio simplicitatem. sed tamen etiam ipsa cauta debet esse simplicitas et prouida, ut nouerit quid cauendum sit; neque enim otiose dictum est: estote astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. spiritalis ergo debet esse astutia, quae seruet salutem, dolum nesciat, spiritalis debet esse simplicitas.
uidetur autem etiam alio loco distinctionem subaemulationis scnptura fecisse, cum dicit: et auferetur zelus Ephrem et inimici Iudae peribunt; non erit aemulus Ephrem Iudae et Iuda non uexabit Ephrem. alibi autem habet: sic et uos, quoniam aemulatores estis spiritalium aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. aemulatores pro bonis et bonae rei imitatoribus posuit, aemulum pro oblico et inuido.
Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas, secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes. plerumque enim uidentes pii fraude aliquos et astutia quaesisse diuitias et peruenisse ad honores aemulatione deformi uias eorum sequi gestiunt, ut ad diuitias et honores simili arte perueniant uel in contrahendo coniugio circumscribant adulescentulas.
quid enim prodest, cum ipsae diuitiae et omnis gloria saecularis tamquam faenum cito arescat et tamquam holera herbarum in ipsa specie sui floris intercidant? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. noli ergo magnopere affectare quod perpetuum esse non possit, noli esse aemulus et oblicus, noli esse contentiosus et decertator in zelo. unde et Aquilas dixit: noli concertare in malignantibus, Symmachus: noli contendere.
Loli etiam esse imitator iniquitatis et fraudis, sed esto apostolicae doctrinae, propheticae gratiae sanctorumque uirtutis imitator, ut fructum feras et messem bonitatis recondas, sicut Ioseph, qui multitudine frumenti famem diuturnae sterilitatis exclusit, ut Habacuc, qui prandium messoribus deferendo eleuatus ab angelo aerii tramitis iter carpsit et redditus terris inter saeuos leonum strepitus pio prophetae dulce conuiuium ministrauit.
Recte ergo dicit propheta: spera a i n domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in diuitiis eius. quae est terra quam suadet inhabitandam nisi anima tua, quam bene debes excolere, frequenter spiritalibus inarare uomeribus, ne longo inhorrescat situ? bonus enim agricola cotidiana operatione et peruigili sollicitudine exercet agrum suum et
Ideoque ait: delectare e in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. quare non dixit \'tuas\', sed \'cordis tui petitiones\'? etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt nec omnes probantur a Christo, quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. quae autem interioris sunt hominis, qui renouatus est spiritu, illas petitiones dominus petitus donat effectu.
unde et alibi ait: tribuat tibi dominus secundum cor tuum et omnes petitiones tuas confirmet. \'secundum cor\' ait, non \'secundum appetentiam carnis\' et illas petitiones , inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis huius inlecebra et uoluptatibus diriguntur.
Reuela ad do minum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet; et..educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem . hoc solo uersiculo qualis esse debeas declarauit; quis enim reuelat uiam suam nisi qui deo occultorum suorum arbitro interna sui pectoris confitetur?
bene ait \'reuela\', hoc est: aperi conscientiam tuam, ne eam saeculi istius grauet umbra uel carnis. prorumpentia enim semina si fuerint obumbrata, tenuantur, soli obiecta pinguescunt. quid de seminibus loquor? ipsas arbusculas, quo minus sese in altum subiciant, umbra siluestris internecat et prohibet brachia ramosa diffundere.
pulchre autem dixit: reuela ad dominum uiam tuam, quia natura hominum prona peccato uelut quoddam menti nostrae uelamen obducit, ne nostra domino peccata fateamur, qui potest uulnera nostra sanare,
ut erubescat quis ore proprio postulare medicinam, ne coram hominibus sua prodantur obprobria. premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit, et tamdiu differt, quoad uulnus efferueat, ut iam non fidei salubritate, sed inmedicabili atrocitate ulceris detegatur. reuea, inquit, ad dominum uiam tuam, hoc est: aperi uiam tuam, noli abscondere, sicut abscondebat Cain, qui latere cupiebat;
omnis enim qui male agit odit lucem. reuelabat Dauid uiam suam, qui ait: dico ego opera mea regi. aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi; reuelauit et Paulus, qui praesumpsit dicere: nihil mihi conscius sum. is actus, ea uita sit, ut uia tua coram patre tuo luceat qui in caelis est.
Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana condicio est et non nostrae est potestatis iter nostrum ex uoluntate dirigere, ideo tibi dicit: \'spera in domino, et ipse faciet\', hoc est: ut aperiat uiam tuam nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut tua possis occultare flagitia dicens: tenebrae operiunt me;
quis scit si uidet altissimus ? quomodo enim potest, qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere temptamentis, qui falsum cogitat, testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam iudicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum? latro solitudines obsidet, noctis tenebras operitur, ut sceleri cedat effectus.
iniquitas ergo tenebrae sunt, deus 1u x est. et si tu uehs tuam occultare iustitiam, deus eam educit in lucem nec patitur latere iudicium, quo ea quae bona sunt elegisti, quae improba refutasti. nec solum facit tuum lucere iudicium, sed lucere sicut meridiem. quando se sol iste in splendorem totus effundit, meridies est; meridies erat, quando Ioseph cum fratribus epulabatur non ultus iniuriam, sed oblitus.
denique quis ignorat, quod sapientia mentis praestantior quam carnis sapientia sit? sapientia autem mentis subiecta est dei legi, sapientia carnis non est subdita, et addidit apostolus: nec enim potest. esto ergo subditus, hoc est proximus Christo, ut legem impleas. denique Christus faciendo uoluntatem patris legem impleuit et ideo finis est legis et plenitudo est caritatis, quia diligens patrem effectum omnem eius adhibuit uoluntati.
unde pro gloria apostolus dixit: cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus, et ipse de ait: nonne deo subdita est anima mea? ab ipso enim salutare meum. denique pro pietate erat, non pro infirmitate Ioseph et Mariae parentibus subditus. gloria autem Christi maxima, ut se uniuersorum hominum pectoribus infundat et omnes reuocet ab impietate perfidiae et gentilitatis
affectu, ut sibi faciat esse subiectos. cum autem sibi subiecerit omnia, cum intrauerit plenitudo gentium et saluus factus fuerit omnis Israel et toto orbe unum fuerit corpus in Christo, tunc erit et ipse subiectus, munus suum deo patri offerens et quasi princeps omnium sacerdotum et caelestibus compos altaribus, ut sit sacrificium fides omnium. pietatis ergo est ista subiectio, quod
erit subiectus in corpore dominus Iesus, cuius nos sumus corpus et membra. esto ergo, homo, subiectus GJlflstO, hoc est: subditus sapientiae dei, subditus uerbo, subditus iustitiae, subditus uirtuti, quia haec omnia Christus est. omnis homo deo se subiciat; non enim
si igitur flagellatus est Dauid, cauere debemus, ne et nos flagellemur et dicatur nobis, quia diuitiae honores potentiae generationi huic uideantur esse disposita quasi uaga et incerta pecuniae opera iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla uirtutis ideoque uelut somnium ueniant et cum somnio te surgente deficiant. ipsos athletas, cum uicerint, certum est coronari, non antequam uincant.
nobis lucta cum saeculo est; uince ante saeculum quam coronam petas. nemo ante coronatur, nisi certamen impleuerit. qui stadium currunt, numquid ante brauium accipiunt quam stadium percucurrerint ? quanti priores in exitu cadunt et cursus sui celeritate fraudantur! numquid tu deo quam Paulus acceptior? ille uas electionis, ille gentium doctor numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. denique audi dicentem: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; quod reliquum, reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illo die.
Superiores si euaseris passiones, ira succedit et ideo tibi dicit scriptura: desine ab ira et relinque indigna- tionem. sunt multa uitia quae obrepunt insipientibus. ira grauis passio est; plerumque accendit inuitum et uolentem mitius uiftdicare in furorem rapit, ut perimat quem putauerit coercendum. com-
motus gladio saepe transuerberat innocentem, amicos et fratres per indignationem plurimi peremerunt. ideo sapiens dicit: ira perdit etiam sapientes. Salomonis dictum est, quia non solum quoscumque de medio homines, sed etiam ipsos perdat ira sapientes. et Dauid sapientem monet dicens: desine ab i r a, ne, cum accenderis illa, non desinat priusquam te eius flamma consumat. relinque , inquit, indig nationem, hoc est: natura te rapit, mouet affectus, culpa te alicuius excitat uel offensa, ut indigneris, sed non usque quaque, ut modum nescias:
relinque eam, finem inpone, ne te in peccatum trahat. hoc est quod supra dixit: irascimini et nolite peccare. non enim hortatur ut irascaris, sed ad tempus cedit affectui, dat tamen medicamentum, ne diutius uis ulceris serpat. \'irascimini\', quod ait, tuae est passionis. medicus enim non statim adhibet medicamenta languori. si dolor feruet, fomenta adhibet, ut mitescat dolor; si febris
exaestuat, remedii tempus expectat, ipsum potum sitientibus negare consueuit. non dicit: \'noli febrire , cum uapor feruet aegroti, sed dicit: \'expecta desinat febris, digeratur commotio\'. sic et propheta non potuit dicere homini, cuius caro ut uariis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: \'non irasceris\', sed dicit: \'desine ab ira et indignationem relinque, ne pecces;
ira enim grauis est magistra, peccati\'. alius quoque medicus dicit: so1 non occidat super iracundiam tuam, ne, dum diu differs, ueniat ille, qui calefactum corporis somno excitare consueuit, et stimulet te, inserat tibi cogitationes et in secreta se tui cordis inmergat dicens: \'uindica iniuriam tuam, uirum te esse cognosce; femineae infirmitatis est non capere uindictam.
ergo contemnere te debuit seruus, frater decipere, amicus illudere, et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam ? proscribas necesse est, gladio oportet insurgas et dolorem tuum aduersarii morte soleris. uir fuit ille, qui suum occidit inimicum; merito praedicatur, quia ita se uindicauit, ut alius irrogare ei non auderet iniuriam\'. his stimulis plus accenditur, plus mouetur, ut compleatur quod scriptum est: ira perdit etiam sapientes.
Ergo tu ne audias eum, ne aemuleris ut nequiter f acias, quoniam qui nequiter agunt e xterminabuntur . exterminantur, qui radices non habent, sicut holera uel faenum. holera infirmus manducet, tu autem uitem insere in agro tuo, uineam institue et, si uenerit Achab, qui tibi dicat: da mihi uineam tuam, ut holera mihi ins.eram, noli ei adquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscidat aeterna.
ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia maiorum suorum hereditatem ne regi quidem putauit esse cedendam et lapidari maluit, ut uineam suam non daret in direptionem. hereditas maiorum fides uera est. extiterunt Amani regali subnixi potentia, qui templum domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes. sed absit, ut apud mentem domino seruientem praeponderaret magis poenae formido quam forma pietatis.
non praeualuit perfidia, quia fides restitit. est etiam quaedam uinea in pectoribus fidelium, de qua dicit Esaias: u i nea facta est dilecto in cornu uberi. hanc uineam dominus plantauit in cordibus nostris et ideo legimus dicentem deum: ego te plantaui uitem fructiferam totam ueram. nemo ergo de agro animae nostrae hanc auferat uineam, quia benedicta est ea uinea. ideoque dictum est de sanctis:
a fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt. bonum est ergo habere intra te torcularia uino redundantia, ut fluat tibi uinum in uas tuum de uinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum . Sor-ech enim uinea noui principii, nouae aequitatis. unde et dicitur nobis: cantate deo uestro canticum nouum; principium eius, magnificate nomen eius ab extremo terrae. haec ergo uinea uuas faciat, non iniquitatem. ideo relicta est uinea Iudaeorum, quia iniquitatem fecit, ut scriptum est, et non iudicium. nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.
Sustinentes enim dominum possidebunt terram, illam utique terram uiuentium. est quaedam terra caelestis, quae fructum caelestibus ferat, de qua ait: credo uidere bona domini in terra uiuentium. haec terra multo hominum sudore uentri ministrat alimenta, illa terra bona domini
sine ullo labore fructificat, in qua iustorum diuturna possessio et piae mentis hereditas est. et bene ait: sustinentes autem dominum hereditate possidebunt terram. haec est enim terra quae non praeterit; nam caelum et terra praeteribunt, u-erba autem domini non praet e r i b u n t. et ideo nec illa intellegibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui domini uerba conseruant. in hac terra conlocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet uitae; sed quia uerba domini seruare non potuit, ideo in possessione quam acceperat manere non meruit.
nullus itaque est deo absens nisi qui se absentem tecent, et ideo dicit: fiat tibi secundum fidem tuam; \' qui enim ignorat, ignorabitur. ergo Adam quasi peccator locum suum seruare non potuit; de paradiso eiectus in castellum est relegatus, ut ageret paenitentiam. accepit dilationem, ne continuo penitus interiret, ut salua fieret Eua per generationem filiorum, fidem sancti Abel, prophetarum gratiam, ecclesiae posteritatem.
Sed qui per haec redimi noluerit et in peccato perseuerandum ducit, de eo dicit prophetia: et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non inuenies. quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis, et ideo in hac terra locus est peccatorum.
praeterit terra; quomodo peccatoris locus poterit inueniri? ego arbitror, quod ideo firmamentum inter aquam et aquam deus esse praeceperit, ut a uirtutibus peccata disc rneret et superior aqua, quae laudat dominum, quieta maneret erroris, inferior peccato esset obnoxia. denique illa deum uidet, haec non uidet;
quae super caelos, uidet, quae in abysso, non uidet. unde etiam dictum est: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, turbatae sunt abyssi; multitudo sonitus aquarum. merito turbantur abyssi, super quas tenebrae sunt deformes, et ideo pacem habere non possunt. unde rogauit legio daemoniorum, ut in abyssum mitteretur, et se cum magno tumultu praecipitauit in fluctus, ut porcOrum gregem quem reppererat strangularet. peccatores itaque abyssum petunt, ubi caligo tenebrarum.
M ansueti autem possidelunt terr am et delectabuntur in multitudine pacis. merito terram possident in quibus deus ipse requiescit, sicut diuino per Esaiam resultauit oraculo dicens: super quem requiescam nisi supra humilem et quietum et trementem uerba mea? qui sunt mansueti, nisi quos nullus
stimulus dissensionis exagitat, non ira perturbat, non saeuitia exasperat, non rabies crudelitatis inflammat? et ideo quia non uina, non epulas, non diuitias, sed pacem domini dilexerunt in corpore constituti, pro illa delectatione corporalium uoluptatum, qua se putarunt esse fraudandos, ut gratiam adipiscerentur aeternam, delectabuntur in multitudine pacis, quam dominus noster Iesus in diebus suis generi donauit humano, sicut prophetia, quae non mentita est, comprehendit asserens: orietur in diebus eius iustitia et multitudo pacis, donec extollatur luna. quae igitur est pax, qua cunctae ecclesiae multiplicatus est populus, nisi illa de qua dominus dixit: pacem meam relinquo uobis, p acem meam do uobis? dedit pacem, qui animorum bella sedauit.
Sequitur: obseruabit peccator iustum et t rem e t super eum dentibus suis. dominus autem inridebit eum, quoniam prospicit quod ueniet dies eius. indignantis quidem et feruescentis in iracundia consuetudo est dentibus fremere, sed habet etiam cor maligni dentes suos, qui non resonare, sed lacerare consueuerunt. insidiae commenta nequitiae dentes sunt peccatoris.
insidiatur ergo peccator iusto, quia inuidet; iusti enim uita redarguit peccatorem, quem tacita maiore auctoritate condemnat quam si clara uoce loqueretur. sed iustus timere non debet fremitum peccatoris, quia inprobitas non potest esse perpetua. insidiae temporales sunt, munimenta autem uirtutis aeterna. mors peccatoris omnem eius potentiam fraudemque dissoluit.
hoc Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quodam ense percussit, hoc gladio Paulus Elymo aduersanti disputationibus suis oculorum lumen eripuit et noctem caecitatis infudit. considera nunc mihi iurgantes peccatores atque acerba iactantes insolentiae et criminationum obprobria proferentes. nonne, si eos audias, dices: gladium euaginauerunt peccatores, quando sermo turpis tam-
quam de uagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi ? similiter ut gladius uerbum dei dicitur, idem et sermo est peccatoris, ita et arcus quem extendunt peccatores mens eorum est et sagitta quam iaciunt sermo est uenenatus. sicut enim sagitta Christus qui est uerbum dei, cui dicitur: posui te sicut sagittam electam quae profertur ex pharetra dei, ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum
uulnerant innocentem, nisi ignita eorum iacula scuto fidei repellantur, et ideo sollicitus esse debes miles in proelio, quia pugna tibi non solum aduersus carnem et sanguinem est, sed aduersus ipsas quoque nequitias spiritales quae non uidentur. abundent tibi arma fortia deo, ut facile possis quae uolueris tela depromere, ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. esto deo fortis, deo diues, ut dicatur de te:
redemptio animae uiri diuitiae eius. abundato thesauro sapientiae , esto diues in uerbo et operibus bonis, ut possis esse munitus. fuge diuitias peccatoris, ne inueniat ubi uulnerare te possit. esto misericors, ut inuulnerabilis maneas uel curare te. possis, si fueris uulneratus. est et pauper, quem uolunt aduersarii uulnerare, ex illo numero, de quo saluator dixit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Et ideo framea peccatorum intret, inquit, i n cor ipsorum et ar cus eorum con f ring antur, ut, quemadmodum reuertitur in dei seruulos ab eis qui non receperint henedicentium pacem, ita etiam malitia peccatorum, qua iusto nocere conantur, in eorum perniciem reuertatur, quo suis telis et uulneribus trucidentur; saepe enim iacula in ipsos qui ea iecerint refunduntur.
quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in domino confidentem et regnum eius ereptum ire contenderent, ecclesiis domini persecutionum saeua minitantes, ut subito uentus oreretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus ac tela omnium atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret.
adhuc hostis deerat et iam illi uentorum proelia ferre non poterant suisque spiculis sternebantur et, quod peius est, non erant corporum grauiora uulnera illa quam mentium; deficiebant enim corde, cum deum aduersum se pugnare cognoscerent. exierant itaque prouocantes et de pharetra cordis sui aduersus populum christianum uenenata perfidiae iacula proferebant, sed in caput eorum sua reuertebatur impietas.
denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti paratasque fidelibus insidias dominus dissipauit, ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur atque ad hostem sua arma transirent. quanto melius non protulissent gladium de uagina, hoc est impia nequaquam uerba prompsissent! nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis uerba sacrilegii grauibus suppliciis expiabit!
Igne nos examinasti, dicit Dauid. ergo omnes igne examinabimur. et Ezechiel dicit: ecce uenit dominus omnipotens. et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis sustinebit cum appa.ruerit nobis? quoniam ipse introibit sicut ignis conflatorii et sicut alueus lauantium. et sedebit conflans et purgans sicut aurum et argentum et purgabit filios Leui et effundet eos sicut aurum et sicut argentum, et
erunt domino offerentes sacrificium in aequitate. igne ergo purgabuntur filii Leui, igne Ezechiel, igne Daniel. sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: transiuimus per ignem et aquam. alii in igne remanebunt. illis rorabit ignis ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis obiecti sunt, ministros autem impietatis ultor ignis exuret.
uaemihi, si opus meum arserit laboris huius patiar detrimentum etsi saluos faciet dominus seruos suos, salui erimus per fidem, sic tamen salui quasi per ignem; etsi non exuremur, tamen uremur. quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos doceat scriptura diuina. nempe in Mare Rubrum demersus populus est Aegyptiorum, transiuit autem populus Hebraeorum;
Moyses pertransiuit, praecipitatus est Pharao, quoniam grauia eum peccata merserunt. eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis, qui superba in deum iactauere conuicia. sequamur ergo hic positi columnam ignis, quae nos in hoc corpore positos inluminet et uiam monstret, ut in futurum nobis nebula refrigeret noctis, quo saeua incendia releuare possimus.
Uide autem, scriptura quid dicat: arcus, inquit, peccatorum dominus confringat. arcum autem suum posuit in nube, quando diluuia cesserant, ut tranquillitas refunderetur. unde credendum, quia aduersarius et.malignus arcum extendit suum, ut quietis animis moueat tempestates, excitet flatus. oremus ergo, ut arcum malignitatis dissoluat dominus deus noster, assit pauperi suo et inopi, qui propter dei timorem nescit affectandas esse diuitias, occupanda minorum praedia, uiduas relictis maiorum hereditatibus exuendas.
M elius est parum iusto super diuitias peccatorum multas. non ergo diuitiae accusantur, sed diuitiae peccatorum, nisi forte quia peccator dixit: omnia haec mihi tradita sunt et cui uolo do illa, deinde quoniam diuitiae magis facem cupiditatis inflammant et unusquisque, dum maiora desiderat, non declinat diuerticula peccatorum.
et sunt plerique simplices domini sacerdotes, in sermone pauperes, abstinentia et uirtute sublimes. illi multis locuntur perfidiam, isti paucis fidem asserunt; illi suos amittunt cotidie sacerdotes, hic pauper populos adquirit ecclesiae numeroque credentium. qui ergo hos audierit et uiderit operum qualitatem, dicet: melius est modicum iusto super diuitias
peccatorum multas. hinc Salomon deriuauit illud, quod quasi suum ipse posuit: e x multiloquio non effugies peccatum. dialectica ergo diuitias uerborum fluit, pietas timorem dei seruat. ideo hic parcus in uerbis, diues in spiritu magis uult timere quam uana ueri uerba iactare. timor enim disciplina sapientiae est, loquacitas innocentiae uirtutisque naufragium atque incentiuum prolapsionis et culpae.
Quoniam brachia, inquit, peccatorum conter entur, ut actus eorum iusto impedimentum afferre non possint, ne derelinquatur uirga peccatorum super sortem iustorum. et Paulus aiU conterat deus satanan sub pedibus uestris. si enim brachium eius contritum fuerit, totus ipse conteretur, ut conculcentur eius commenta sicut uenena serpentis.
Con f irmat autem iustos dominus brachio aduersarii dissoluto, et ideo iustus dicit: et confirmasti super manumtuam, et Iob ait: manus domini tetigit me. misit ergo dominus manum suam in seruum suum et manum peccatoris, quam in eum accepta miserat potestate, brachiumque contriuit. ita diabolus suo sermone deceptus est, qui dixit: mitte manum tuam in eum et uideamus, si in faciem te non benedicit;
Nouit dominus dies inmaculatorum, quia inmaculatae innocentiae gratia eius et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. isti non habent diem, quia lucem fugiunt; de quibus pulchre dictum est: dies eorum sicut umbra praetereunt. cognitio ergo dei dignationis est, non uisionis. oculi eius lux sunt, quos aspicit illuminat; et ideo oculi eius dies iustorum sunt.
Unde et hereditas eorum in aeternum erit, quia aeterna bona, non temporalis hereditatis compendia quaesiuerunt, et non habebunt de quo erubescant i n tempore mao, id est iudicii caelestis, et in diebus f famis s atur ab u ntur, quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. sed quis homo? scio hominem in Christo ante annos quattuordecim m —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit - raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.
Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est et interposita distinctione subiciunt: inipso uita est. salua sit fidelibus illa distinctio; ego non uereor legere: quod factum est in ipso uita
est et nihil habet quod teneat Arrianus, quia non illius uenena considero, sed lectionis sacrae consuetudinem recognosco. non enim dixit \'factum est uerbum ante omne principium\', non dixit \'factum est uerbum\', sed si, quod dixerit, audire desideras: uerbum, inquit, erat apud deum. erat apud deum quod cum ipso operabatur, cum ipso dominabatur. non dixit \'factum est uerbum\', sed dixit: deus erat uerbum.
deus autem non factura, sed factor est et creator. aperi aures et audi: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil discis esse filium, in quo diuinitatis est plenitudo. aperi aures adhuc paululum et audi dicentem: quod factum est in ipso uita est.
\'in ipso\', inquit, \'factum est\', non \'dei uerbum factum est. aut si hoc mouet te ad calumniam, quia dixit \'in ipso factum est\', numquid et deo patri calumniaris, quia dei filius dixit: qui autem facit ueritatem uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta, aut quia Dauid dixit: confitebor tibi, domine, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem, hoc est: conuersus es mihi in salutem, operatus es ad salutem? possem aliis uti, sed nolo mihi credas, ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia ueritatis.
caro ergo est quae in Christo apparuit uel Christus in carne; ipse nostra in omnibus uita est. ipsius diuinitas uita est, ipsius aeternitas uita est, ipsius caro uita est, ipsius passio uita est. unde et Hieremias ait: in umbra eius uiuemus. umbra alarum umbra crucis, umbra est passionis. ipsius mors uita est, ipsius uulnus uita est, ipsius sanguis est uita, ipsius sepultura est uita, ipsius resurrectio uita est uniuersorum.
uis scire quam mors ipsius uita sit? in morte ipsius baptizati sumus, ut cum ipso in nouitate uitae ambulemus. et ipse ait: amen amen dico uobis, nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est, ut fructum multum afferret in nobis. mors itaque eius fructus est uitae. quod factum est ergo in ipso, uita est.
Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus. quid est: hominem in Christo? hoc est factum in Christo, in quo facta sunt omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante
omnes et omnia in ipso constant, hoc est in uirtute eius. homo ergo 111 Chnsto, qui factus est ad imaginem eius et similitudinem, homo in Christo, qui totus in Christo sit. sicut enim deus per unitatem et plenitudinem diuinitatis pater deus totus in filio est et filius in patre, ita per intentionem et pietatis affectum, ut exempli uice, non comparationis utamur, homo totus in Christo est; qui enim adhaeret domino unus spiritus est.
homo ergo in Christo non ille terrenus, non ille peccati, sed homo Christi. quid ergo mouet quod factum est in ipso uita e s t, si et homo praecipue interior in ipso factus est, in ipso crucifixus, in ipso renouatus, in ipso sepultus et cum ipso consepultus, in ipso resuscitatus ? quid mouet , ut dixi, quia scriptum est: quod factum est in ipso uita est, cum homo dixerit:
in deo faciemus uirtutem? si quaeris quae uita sit, moueat quod factum sit in ipso, accipe: nempe uita ecclesia est. in ipso facta est, in eius costa, in ipso resuscitata Eua. Eua autem uita, hoc est: quod factum est, quia Eua quae perierat salua facta est per ecclesiam, hoc est: per filiorum suorum generationem, sicut scriptum est, quia delictum superioris sobria emendauit hereditas. unde et ipse Paulus raptus est ad uitam, qui ante erat persecutor ad mortem.
Prolixius euagati sumus, ut de eo homine, qui non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiueret, diceremus. reuertamur ad psalmum: et ideo inmaculati non confundentur in die iudicii et in diebus famis saturabuntur.
Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est \'defecerunt\'. uides subito aliquem ad potestatis uenisse et honoris insignia; sublimem iudicas. uides illi esse successum; nonne dicis de eo: \'ubi honoratus et exaltatus est iste? defecit1. ideo plus dixit Graecus, quia, ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praeuenitur, ut meatus fluminum praeterisse citius quam uenisse comprehendas et, dum uentura opperiris fluenta, te adhuc expectante fluxerunt. contra humiles atque mansueti dum subiciuntur a diuitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate et subito refulserunt. ideoque Paulus in infirmitatibus sibi complacuit, non in uirtutibus.
Sed consideremus, ne quis putet eum in reuelationibus gloriatum, et repetamus ea, ut se ipse defendat humilitatis magistrum: scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit-, raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. ante annos quattuordecim reuelatum sibi dicit et tamen reuelationem tamdiu tenuit et repressit, nec dixisset, nisi utile nobis iudicasset ut diceret, ne nos reuelationibus extolleremur.
si enim in tanta gratia non est gloriatus Paulus, nec nos gloriari oportet. iuuenis ipse non gloriatus est: senex gloriaretur? deinde raptum se usque ad tertium caelum negare non potuit et tamen, utrum in corpore an extra corpus raptus esset, se ignorare testatus est. non ergo de scientia, sed de ignorantia, gloriatur et dei circa se gratiam praedicat. quod scientiae est negat, quod caritatis est confitetur; scientia enim inflat, caritas uero aedificat. et iterum raptum eiusmodi hominem dixit;
Quid est autem quod ait audisse hominem, hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? quomodo hoc conuenit, ut non licuerit homini loqui quae licuerit homini audire ? si ipsi homini qui audiuit non licet loqui, quomodo ei creditum est audire quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? si alteri homini, qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire?
unde uidetur non gratia loquencu illl homini defuisse qui esset in Christo, cui non defuit, sed eis qui audirent locum tempus meritum defuisse. ille enim in caelo audiuit et ideo non competere iudicatum est, ut id loqueretur in terris quod audisset in caelo, eum in ipsa terra sit ista discretio, ut quod in altera regione canitur, in altera non canatur, secundum quod scriptum est: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena?
denique Hebraei non canebant in terra captiuitatis quod in sua patria canere consueuerant. haec terra captiuitatis est, alia est terra libertatis; ista peccati, illa quietis aeternae; uallestris ista, illa caelestis. ergo in caelo illa nunc praedicat Paulus quae in terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda..
Et tamen quid commemoratio istius reuelationis operatur, nisi ut doceat, quod in reuelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus, quia infirmitas et remedium reuelationis et uirtutis exercitium est, contra autem reuelatio elationis lubricum ? namque ne sublimitate reuelationis extolleretur ipse Paulus qui raptus in tertium caelum est, stimulum carnis accepit.
subuenit igitur infirmitas, ne gratia in periculum uerteretur. utilior infirmitas ergo quam gratia. eadem quoque infirmitas officina uirtutis est, sicut testificatus est dominus, quia uirtus in infirmitatibus consummatur. denique iste ipse post reuelationem rogauit remedium sanitatis et non impetrauit, in infirmitate autem remedium non quaesiuit, sed cursum consummauit et coronam inuenit.
Mutuatur, inquit, peccator et non soluet, iustus autem miseretur et tribuit. hoc quoque personae conuenit Pauli, quia iustus miseretur et tribuit. uide illum domini eloquia diuidentem, uide argentum domini faenerantem.
unam mnam accepit, duas reddidit, duas accepit, quattuor reddidit, quinque accepit, decem reaaiait. non ligauit in sudario qUOd acceperat, sed nummulariis erogauit et quod erogauerat cum usuris recepit. ita et accipientem a peccato maximo liberauit, ne apud eum pecunia domini deperiret, et ipse ut decem ciuitatibus praeficeretur emeruit. quae sint decem ciuitates in epistulis recognosce quas scripsit, etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est:
ite per orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae. hicergo ab Hierusalem per orientem et Illyricum et Italiam domini pecuniam dispensauit. et ne quis putaret quod suam faeneraret, domini esse pecuniam testabatur dicens: his autem qui matrimonio iuncti sunt denuntio non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere, et alibi:
quid experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? denique ipse rex haec dixit, in quo figura est domini: oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. \'meam\', inquit, non \'tuam*. iustus ergo miseretur et tribuit. quomodo tribuat, audi dicentem: per omnes ecclesias doceo. peccator autem mutuatur et non soluit. uide diuitem mutuantem et non reddentem, pauperem accipientem et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. haec moralia.
Uide nunc pauperem mysticum, id est simplicem et timentem dei nomen, audientem uerbum de castitate et soluentem, audientem de misericordia et soluentem, audientem de placiditate et non irascentem, diuitem uero illum arrogantem et superbum audientem quidem, sed post se reicientem sermones dei, audientem de condemnatione luxuriae et magis luxuriantem.
probatum est ergo, quia mutuati sunt peccatores et non soluerunt. peccator igitur eget semper, iustus autem abundat et tribuit, cuius diues est conscientia. ideo Iudaei in suis diuitiis eguerunt — diuites eguerunt et esurierunt —, christiani autem in diuitiis simplicitatis suae non defecerunt.
Bonus ergo iustus, et ideo addidit scriptura: quo n i a m b ene di c ente s eum possi d eb unt terram, maledicentes autem eum disperihunt. quomodo iustus possidet terram aut quam terram, cum scriptura dicat: n u mquid soli habitabitis super terram?, et alibi: uae habitantibus super terram, quod increpationis est atque maledicti ? cuius ergo terrae benedicta possessio est ? non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur, sed illius quae fluit mei et lac, id est habens gratiam suauitatis et fulgorem lucis aeternae.
Est etiam mysticus iustus qui miseretur et tribuit, qui omnia uerba quae accepit a patre dedit nobis et peccatorum nostrorum nobis aera dimisit et sanguinem suum pro nostris debitis soluit, ut non in faenore essemus alieno, sed in suo aere bonus creditor nos haberet. est et peccator ille qui congregauit quae non peperit
et mutuatus est quod non tenebat nec uult restituere quod accepit. audi quia mutuatus est diabolus: 11 b 1, inquit, dabo potestatem hanc uniuersam et gloriamillorum, quia mihi tradita sunt et cui uolo do illa, si procidens adoraueris me. nequissime, I accepisti ad temptationem, non ad mortem, hoc est: accepisti ut,
probarentur dei seruuli, non ut extinguerentur, accepisti ut deus adoraretur, non ut negaretur. accepisti saecularia; cur eripis quae aeterna sunt ? accepisti quae mundi sunt; cur uis auferre quae Christi sunt? da illa cui uis, non inuidemus; cur nobis a te quae nos uolumus inuidentur? tu adorari uis, qui omnibus nequior ipsa quoque indignus es seruitute?
A domino gressus uiri co-rrig entur. Graecus bia$r\\ixaxa dixit, hoc est \'transitus\', et ideo dicitur tibi: si transeas p.er aquam, flumina te non concludent . transi ergo, noli cessare, sicut bonus uiator, cum uenerit ad aliquod uiae signum, non stat, sed pertransit; et tu in uia es, quamdiu in hoc cursu es constitutus. Paulus si stetisset, cursum suum non consummasset. uide ne ideo dicat et tuquistas uide ne cadas; non enim qui transiuit potest timere ne cadat.
Moyses [in Exodo legitur] multa uidet miracula in Exodo; non tanta alius uidet qui non est in exodo. idem Moyses transiuit; transiuit et populus patrum, quia de terra captiuitatis exibat. dirigebantur itaque a domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis, ut nec diei ardor afficeret commeantes nec impedimentum uiantibus tenebrae noctis afferrent.
Et tu merere factis uotisque deposce, ut gressus tui a domino dirigantur, ne moueantur pedes tui, quia scriptum est: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. cauendum est quoque, ne rectam semitam derelinquas et deuerticula te uiarum tortuosarum decipiant. ideo dicitur: parate uiam domino, rectas facite semitas eius.
Nonne etiam de his pulchre dicitur, quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in uanum effusus labor, uota sunt destituta? considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, uitae attentioris affectum, piae propositum seruitutis, sedulae obseruationis officium subitoque
eum esse mutatum, discessisse de monasterio, ualedixisse ieiuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae . dudum de monasteriis exierunt et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. nonne de his pulchre dixeris: \'effusi sunt gressus eorum\', quos bene direxisse paenituit ? egerunt itaque noui generis paenitentiam pro uirtutibus et non agunt pro delictis. sed hi ex nobis exierunt, dicit Iohannes , sed non erant ex nobis; si
Denique etiam iustus cadit interdum. sed si iustus est, cum ceciderit non conturbabitur. quod condicionis est cadit, quod iustitiae resurgit, quoniam iustum deus non derelinquit, sed con f irmat manum eius. qua ratione non pedem, sed manum dixit nisi forte ea, quoniam qui cadit non magis pede labitur, sed infirmus lubrico saepe decipitur uel offendit in petra? hic autem iusti casum intellege, id est fortioris.
denique de populo qui luctatur, si genu fixerit uel pede lapsus fuerit, pro uicto habetur. athleta, qui luctandi peritiam habet et ad coronam luctatur, etiam uolens genu figit, ut uincat, et si lapsus fuerit non excluditur et si ab eo, qui superior sit, prematur, manibus tamen se sustinens iure decertat nec aufertur brauium, nisi fuerit fusus in uentrem aut distentus uinculo lacertorum. inde oriuntur crebra certamina, quia multa et incognita plerisque sunt genera ruinarum. nam casus eorum proprie appellant ruinam;
Graece enim nrcbuara nuncupantur. ergo cum stringitur et urgetur, saepe se uoluit et fit supra qui inferior habebatur superioremque dum surgit elidit. quod uidetur scriptura significare, cum dicit: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius. itaque de eo dicitur: \'cum ceciderit bonus athleta, non turbatur\'. plerique etiam uolunt teneri, quo maturius uincant, qui de arte praesumunt.
sed etiamsi assignatus, ut ipso uerbo utar, et primo et secundo fuerit, non excluditur; licet ei interdum reparare luctamen et uincere saepe contingit et cedere eum qui secunda contentione superauerit. ita ergo etiam iustus etiamsi offendiculum incurrerit
et ceciderit, non relinquat tamen studium deuotionis et fidei, sobrietatem teneat, paenitentiam gerat, saepe se reparet. ideoque interrogat Petrus: si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? et respondit dominus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. ut scias autem, quia athletae sumus et inpellimur et alii ruunt et plerique eliduntur, audi dicentem:
suffulcit dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos. unde et ipse de se dicit Dauid uel ille qui locutus est in propheta: inpulsus subuersus sum ut caderem, et dominus suscepit me; Iesus enim non cecidit, sed inpulsus est. etenim cum ipse conuertat elisos, quomodo ipse potuit elidi ? iustum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur scriptura, quae dicit: numquid qui cadit non adiciat ut resurgat? aut qui auersus fuerit non reuertitur? uae his qui auertuntur auersione inpudenti, dicit dominus.
Utinam quidem inluctabilis et insuperabilis sit Christi athleta et in omni aetate, in omni uirtutum genere gloriosus, sicut ille ait: sed in omnibus superamus propter eum qui nos dilexit! quid est \'in omnibus\'? sunt athletae qui uocentur pueri, ephebi, uiri, hoc est jra?<5e?, ayeveioi, avdgeg. etiam scriptura has in luctatoribus nouit aetates dicente Dauid: n e auertas faciem tuam a puero tuo, et: iuuenis fui et senui.
undeetIohannesait: scribo uobis, pueri, quia cognouistis patrem. scribo uobis, iuuenes , quia uicistis malum. scribo uobis. patres, quia cognouistis eum qui est ab initio. maturior itaque ad fratres scribens maturos designat fylei deuotionisque processu. uirtutum ergo istae, non infirmitatis aetates sunt; neque enim sine uirtute est puer qui cognouit patrem deum uirtutum.
ipsa quoque corporis fortitudine pueri plerumque uiros uincunt. et utique si aetatem pueritiae consideremus, non potest puer aut usum omnem scire aut uim subire luctandi; nouimus tamen, quod frequenter pueri quos non poterant portare uicerunt; adeo uigor animi infirmitatem excludit aetatis.
Quales autem pueri, tales et ephebi, hoc est spiritales. nouit scriptura adulescentem Paulum iam proximum conuersioni, nouit et, Eutychum adulescentem, qui cum sermonibus Pauli intentus haereret, somno uictus de tritecto cecidit et resurrexit, nouit et Iohannem adulescentem in Christi pectore recumbentem, qui tam fortis fuit, ut persecutionem non timeret, malum uinceret.
hic est puer, qui patrem genitalem reliquit, secutus est patrem eum quem cognouit aeternum, adulescens amictus sindone dominum sequebatur tempore passionis, qui sua omnia dereliquerat, maturior deum uerbum in principio ipso semper fuisse atque esse cognouit et manere in se probauit.
Uiros quoque scriptura nos docuit spiritales Agabo propheta dicente: uirum hunc cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem, et Festus ait: uir quidam est relictus a Felice in custodia. ante passionem suam Paulus adulescens dicitur, in passione sua uir significatur, qui cursu consummato esset iam proximus ad coronam.
Haec omnia certamina subiit apostolus Paulus, sicut ipse demonstrat. itaque alibi dicit: quoniam non est nobis πάλη aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et — ut compendio utar — aduersus nequitias spiritales. in Latinis plerisque \'conluctatio\' repperitur, in Graecis omnibus πάλη scribitur; πάλη enim Graecorum lucta est Latinorum.
et uere πάλη, quia caro et sanguis et nequitiae spiritales patientia et continentia corporis et animi moderatione superantur. ira furor caedes arma sunt diaboli. alibi quoque plagis supra modum caesum se esse significat dicens: in plagis supra modum, in mortibus frequenter, Hierosolymis autem pugnis se esse percussum. ubi cum interuenientibus militibus aliquando cessassent Iudaei percutere Paulum, ipse pontifex Ananias circumstantibus iussit percutere os eius.
et uere quasi bonus pycta non aerem, sed aerias potestates et Iudaeorum capita uerberabat, quia caput omnium Iesum dominum non habebant. in omni itaque certamine apostolus est probatus, qui etiam coronam cursu consummato accepit. unde et ipse ait: omnia possum in eo qui me confortat.
Habet et Christus qui in pueritia sua aeui maturos uicerint, ut Danihel puer spiritu ualido seniores illos redarguit Iudaeorum et de uictoriae iure deiecit in mortem. habet et alios qui, priusquam nascerentur, in matris uentre luctati sunt. denique Iacob fratrem subplantauit Esau et malum uicit atque ita de utero matris exiuit, ut uictoriae insigne monstraret et pedem senioris degeneris uictor inuerteret. Hieremias in uulua matris sanctificatus est et probatus.
Iohannes Baptista principem agonis humani praemiatoremque luctantium necdum natus uenisse cognouit atque in utero matris exiliens piae brauium confessionis emeruit. recte iam tunc designatus est ad coronamqui ante omnes ad Christi agonem fidei testis et praeco uirtutis suum nomen obtulerat. bonus praeco, qui ad certamen alios excitabat et uere bonus praeco, qui tam magna uoce clamauit, ut ad eius sonum secreta caelestia resultarent.
quid multa? terram mouit, caelum impleuit. ideoque uocis nomen accepit, quia uerbum dei uox sacrata praecessit, quemadmodum ipse nos docuit dicens: ego uox clamantis in deserto. dixit hoc Esaias propheta, de se dictum iste firmauit. audiuimus quid dixit praeco: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. haec est uox singularis et sola tam sonora, ut ab omnibus audiretur, tam dulcis, ut uniuersorum corda mulceret. iustos ergo athletas suos dominus confirmauit, ut uincerent ;.numquam enim suos deserit et relinquit.
neque enim Iob, cum esset in stercore, a domino derelictus est, quem in angelorum concilio dominus lpae sua uoce laudabat, quem temptari passus est ut coronaret; temptationem autem in corpus dedit, in animam denegauit. nec derelictus Dauid, cui regnum dedit, ut populo imperaret electo, quem parricidalibus proeliis appetitum, regni sui depulsum finibus, uictoriae iure restituit.
ipsi quoque Iacob , Helias et Heliseus et Iohannes Baptista et ceteri, qui in caprinis pellibus circumeuntes errabant in solitudinibus et montibus et speluncis et foueis terrae, licet ludibria multa et acerba supplicia tolerasse uideantur, tamen non derelicti sunt. siquidem cum fratrem fugeret Iacob et per deserta incomitatus erraret, obdormiuit et surgens uidit ibi multitudinem caelestis militiae et ait: hic locus uocatur castra angelorum. non satis fuit castrum uocare, sed castra, quae tantae multitudini conuenirent.
ad eius arbitrium de caelo profluebant pocula, in terris mortui resurgebant. quomodo erectus est Heliseus, qui cum Syrorum uallatus esset exercitu, ut captiuus raperetur ad regem, dicente Giezi seruo: domine, quid faciemus? ait: noli timere, quoniam nobiscum plures sunt quam cum illis. et dixit: domine, aperioculos eius ut uideat? et aperti sunt oculi illius
et uidit montem et omnia in circuitu equis innumeris et caelestibus repleta legionibus . Paulus quoque, qui dixit periculis in mari, periculis in deserto se esse iactatum, tamen ipse testificatus est dicens: si deus pro nobis, quis contra nos? ergo ille sic derelictus et destitutus ab hominibus apud deum abundat et profluit. nam et Helias destitutus erat ita, ut diceret: domine, accipe animam meam, et tamen uigebat apud deum, ut ipsis esset regibus uirtute terribilis.
Explanauimus, ut potuimus, quomodo dixerit: iuuenis fui; sed quomodo addiderit: etenim senui consideremus. bona iuuentus, sed melior senectus; qui enim usque in finem perseuerauerit, hic saluus erit. unde non perfunctorie de patriarcha Abraham dictum est, quod nutritus esset in senectute bona. et Iohanpes senex coepit scribere euangelium uel epistulas .
qui cum refugeret apostolum se scribere, seniorem scripsit nec minor est aestimatus, cui cygnea quaedam suppeteret gratia senectutis. ipse uas electionis dominicae scribens ad Philemonem ait: cumsis talis utPaulus senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu, obsecro te pro meo filio, quem genui in uinculis, Onesimo. uolens itaque illi plurimum deferre seniori Paulo eum, non iuueni
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset deum. ante certamen iunior dicitur, in certamine senex qui omne certaipen impleuerit. hoc ergo dicit Dauid ille in iuuentute bellator, in senectute pacificus: iuuenis, inquit., fui, sed nolo me adhuc iuuenem putes; etenim senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
Quod est semen iusti? Abrahae dictae s 11 ut. promissiones et semini eius. non dicit \'et seminibus\' tamquam in multis, sed sicut in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. audi iusti semen: filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in uobis. et nunc si quis ex gentibus ueniens sermonem audiat nostrum et dominus iuuare dignetur, ut formetur
non requirebat istam corporis huius alimoniam uerum semen Abrahae, cui panes deferebantur de caelo; denique corui ei cotidianum conuiuium ministrabant. ita indiguus erat omnium, ut nihil haberet suum, et mittebatur ut uictum aliis largiretur. uerum semen Danihel, cui inter leones posito aeria fercula per Habacuc prophetam referta messorum epulis uehebantur.
est ergo panis angelorum quem manducauit homo; sic enim scriptum est: panem angelorum manducauit homo. hic est panis de quo dixit Dauid: dominus pascit me et nihil mihi deerit. in loco uiridi ibi me collocauit, super aquam refectionis educauit me. bonus Dauid docuit me panem angelorum et ipse me docuit aquam refectionis. haec refectio spiritalis est, haec refectio requies est mentis internae. bona aqua quae peccatum lauat, mundat interna.
quae sit aqua haec, audiamus: si quis, inquit, sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hocautem dicebat de spiritu quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. ergo nec pane hoc nec aqua refectionis indiget iustus, cui spiritus sanctus est requies et refectio.
Quomodo autem poterit indigere qui tota die mis eretur e t faenerat ? quid est quod faenerat iustus ? non aes, non ferrum, non plumbum, sed argentum igni examinatum. hoc defert ad mensam domini et diuidit requirentibus, cui unam, cui duas, cui quinque mnas cotidie diuidit, et numquam deficit.
sed faenerationem audiuimus in lege reprehensam dicente Moyse non faenerabis. duplex est faeneratio, una pecuniae, altera gratiae. diuide utramque, quia scriptum est: si recte offeras, non recte diuidas, peccasti; quiesce. et tu recte diuide, ne pecces. ipse Moyses doceat te diuidere qui ammonuit recte diuidendum, ut sequaris quod Abel, qui recte diuisit, fugias quod Cain erat; parricida erat qui recte diuidere nesciebat. diuidit ergo spiritus sanctus
diuisiones, qui operatur omnia diuidens singulis prout uult. ille prout uult, tu prout potes, prout ingenio uales. diuide quando lex de pecunia dicat, quando de gratia. dixit enim tibi: faenerabis gentibus, cuius dominus usuras exigit, tu autem non mutuaberis. est et pecunia faenoris, est et gratia, cuius dominus usuras exigit; pecunia faenoris aes habet, gratia fidem confert . faenerato ergo fidem gentibus, ut tibi abundet gratia;
declinandum ergo est a malo et faciendum bonum. ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas, postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. noli putare, quod deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur. ipse uniuersa cernit et damnat et impiorum semen exterminat, semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem.
nam utique Iob de semine Esau genitus scripturae testificatione signatur. quomodo ergo semen Esau periit in Iob, cum tantus iste uir fuerit, ut uenturum in terras dominum praeuideret, qui cetum istius saeculi diabolum subiugaret? ergo hoc quaeritur, ne malitia transfundatur in posteros.
hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus, fiat non familiae heres, sed gratiae, ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit adquirere. qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit deum in saecula saeculorum.
Ubi moralibus iustum instituit disciplinis, ut, qualis deo beret esse, te doceret quaeue esset perfectae forma iustitiae, ad sapientiam et theoremata mentem uult eius assurgere et excitat eius intentionem, ut spectet intento corde caelestia et diuina intra se uoluat oracula atque ad ea quae complaceant deo suum informet
superiora moralia, haec intellegibilia. quod est iusti os quod meditabitur sapientiam nisi interioris hominis ? duo sunt enim homines in singulis, unus interior, alter exterior. interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur, exterior quae sunt corporis. tamen adueniens dominus utrumque coniunxit et duos condidit in uno homine, ne diuersis
sese inpugnent motibus, sed inuicem sibi uoluntatum suarum unitate socientur. ideo os iusti meditabitur sapientiam. iam enim et ipse exterior homo iusti in interioris hominis transfusus est disciplinam et in eius conformatus naturam ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est. sed ne hoc incredibile tibi uideatur, audi dicentem, quia dominus Iesus transfigurauit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae.
quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex uirgine, carnem spiritu dei in Mariam superueniente generatam, quae in nullo discrepauit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse uirtutum nec in usus eius transire potuisse, cum supra hominem fuerit quod tactu eius sanabantur aegroti, caecis refundebatur lux, mortui resurgebant ?
competenter ergo scriptum est: os iusti meditabitur sapientiam, eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus. qualis enim terrenus, tales et terreni et qualis caelestis, tales et caelestes. abiit ergo terrenus, remansit caelestis. ideoque in tempora redemptionis referens propheta \'meditabitur\' dixit, licet unus e pluribus \'meditatur\' scripserit neque abhorrcat a sensu, quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. alii putant os pro mente dictum.
pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens : narratio iusti semper sapientia, stultus autem sicut luna inmutatur, id est: quod saepe uarietur nec in sua perseueret sententia et tamquam in tenebris lumen uideatur offundere nec tenere.
Sit ergo nobis semper in corde et ore meditatio sapientiae et lingua tua loquatur iudicium, lex dei tui in corde sit tuo. ideo tibi dicit scriptura: loqueris in i 11 i s sedens in domo, ambulans in uia, dormitans, resurgens. loquamur ergo dominum Iesum, quia ipse est sapientia, ipse est uerbum et uerbum dei. nam et hoc scriptum est: aperi os tuum uerbo dei. ipsum spirat qui sermones eius resonat et uerba meditatur.
Ideo meditare semper, loquere quae\'dei sunt, sedens in domo. domum possumus accipere ecclesiam, possumus domum accipere interiorem in nobis, ut intra nos loquamur. sedent iudices in Hierusalem, sederunt sedes in iudicio, sedit etiam iudicum consilium et libri aperti sunt. propheta dicit: et tu cum consilio omnia fac. cum consilio de factis tuis iudica, cum
consilio uinum bibe, cum consilio loquere, ut effugias peccatum, ne incidas per multiloquium. sedens loquere tecum quasi qui iudices. in uia loquere, ne umquam uaces. in uia loqueris, si in Christo loquaris, quia uia Christus est. in uia loquere tibi, loquere Christo. audi quomodo illi loquaris: uolo, inquit, uiros in omni loco orare leuantes puras manus suas sine ira et disceptatione. loquere, o homo, dormitans, ne tibi somnus mortis obrepat.
audi quomodo dormitans loquaris: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. uince naturam diligentia, exclude corporis somnum. naturam nobis formare non possumus, possumus diligentiam. homo erat Dauid, indulgebat aliquid et somno per noctem, sed excludebat somnum lauans per singulas noctes lectum suum et lacrimis inrigans stratum suum.
ideo memor erat in stratu suo semper domini sui et in ipso meditabatur, ut diluculum praeueniret et in tenebris ei inlucesceret Christus dicens: surge qui dormis. non in omnibus haec gratia est, sed potest esse et in pluribus diligentia. ne igitur expectes, ut te excitet Christus, sed potius Christum excita. excitat eum qui de ipso dormitans cogitat. si tu illum excitaueris, et ipse te excitabit a somno, resuscitabit a morte dicens tibi: exurge a mortuis.
Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo huius habitationis quae dissoluitur, in qua peregrinamur a domino. in corpore enim isto positi dum superuestire magis quam expoliare nos uolumus, exulamus a Christo et grauiter ingemescimus. in hac sedens ergo confitere peccata tua, quia sedisti et non stetisti et non dixisti:
stantes erant pedes nostri in atriis Hierusa1em. loquere magis et noli occultare delicta, loquere sedens, ut audias dicentem: surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. loquere in ui ambulans, id est carpens uitae istius cursum. hic loquere, ne illic ommutescas, sicut ille ommutuit qui angelo Christi ante non credidit, postea tamen cum credidisset uocem recepit.
loquere dormiens et quiescens, consepultus in Christo, ut cum ipso in nouitate uitae resurgas. loquere etiam sepultus in tumulo, sicut loquebantur animae sanctorum de mortis petentes auctore uindictam: usque quo, domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum? loquere postremo, cum surgis, sicut docuit ille qui dixit:
ego dormiui et quieui et resurrexi, quoniam dominus suscipiet me. et illic ergo os iusti meditabitur sapientiam, donec ad sublimiora tabernaculi secreta, caelestis ac sacrae plena iocunditatis atque laetitiae, ipse perueniat, quemadmodum scriptura nos docuit dicente Dauid: haecrecordatus sum et effudi super me animam meam, quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei, in uoce exultationis et confessionis, sonitus epulantis. erga et sedentes in hac corporea domo et egressi hinc atque ambulantes in uia cum rapimur, si meremur, obuiam Christo et dormientes loquemur.
ipse enim hoc in nonagesimo interpretatus est psalmo dicens: non timebis a timore nocturno et a sagitta uolante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab occursu et daemonio meridiano. cadent a latere tuo mille et dena milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit ; uerumtamen oculis t.uis considerabis et retributionem peccatorum uidebis.
iustus enim cum loquitur iudicium dei uel cum loquitur ipse quae iusta sunt et ueri plena iudicii, non cum iracundia loquitur, non ex animi maerentis afflictione, non ex dolore, non ex aliqua passione, sed loquitur ex ueritate, loquitur ex aequitate, ut non propendat affectu, sed quae loquitur uero pendat examine; iudicat enim, quae dicenda sint uel non promenda. cui simile est illud: labia sapientium alligata sunt sensu, eo quod omnia quae locuntur uero sensui conuenire uideantur et sensus sui prudentia intellegant, quae loqui debeant uel tacere, ut quae silenda sunt cohibeant claustro quodam
et ideo non timeamus insidias peccatoris, quoniam deus pro nobis est. s i ergo deus pro nobis, quis contra nos ? propterea non derelinquet iustum suum deus nec damnabit eum, cum habuerit de ipso iudicium; uerus enim iudex est et ideo iustitia non potest periclitari. unde et Aquilas dixit: nec c da mnabit eum in iudicando eo, Symmachus: nec damnabit, cum iudicatur iustus.
Sed quia Septuaginta uiri sic posuerunt: cum iudicabitur illi putamus quod ad illud respexerit, quia scriptum est: quoniam ipse dominus ueniet in iudicium. sed in quod iudicium? audi dicentem: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.
ideo ergo praebet se dominus audiendum, ut de se iudicetur, quo magis uincat . quomodo se praebeat, audi: populus meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut quid molestus tibi fui? responde mihi. quia ex Aegypto eduxi te et de domo seruitutis libera te, et alibi: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas et memor non ero. tu autem memor esto et iudicemur.
Graue hoc iudicium, cum dominus de se postulat contra hominem iudicari. quid enim respondeas ei quj uniuersa tibi contulit, omnibus te praefecit, subiecit tibi Aegyptios ad quos hospes adueneras, insectantes postea mari mersit ? ille tuos deleuit hostes atque subuertit, ille te creauit et condidit; ille suo sanguine te redemit, et tu tradis te, ut seruias eius inimico?
ille tibi omnia peccata dimisit, et tu grauiora committis ? uocat te: in iudicium ueniens quid responsurus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi? ideoque uidens sanctus Dauid hac quadam moralitate dei amplius se grauari iudicium refugit, misericordiam poscit dicens: et ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.
confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi conlocatum. caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum. non enim mortui saeculi sunt qui moriuntur in Christo, illi autem sunt mortui saeculi qui omnem uitam suam, quam uixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt. et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: cito exaudi me, domine, quia defecit spiritus meus. talis enim iudicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda ueritas foret potius quam miseriQordia conferenda.
Tamen tam pius est dominus, ut, etsi nemo iustificetur in conspectu eius uiuens — quis enim quamuis iustus non obnoxius est peccato aut cuius talis est uita, ut digna iudicetur dei similitudi ne ? - , utique ad imaginem et similitudinem dei factus debeat sicut deus, qui sine peccato est, ita et is qui ad imaginem eius est esse sine peccato.
qua ergo dignus est poena, qui gratiam tantam dominicae operationis et similitudinem diuini decoris amisit? sed quia misericors est, etiamsi ipse se iudicio subiciat, iustum tamen non iudicat, sed iniustum. iusto parcit quasi condicionis fragilitate peccanti, iniustum punit, quasi qui detestetur ingratum. deinde etiamsi multa habeas opera iustitiae, noli esse inpatiens atque arrogans, qui praemia tibi iustitiae in hoc saeculo existimes flagitanda aut indigne tibi aduersa accidisse aliqua conqueraris. quamdiu enim\' uiuis, certamen tibi debetur, non praemium.
Exp ecta ergo uel auxiliatorem dominum uel remuneratorem e t custodi uias eius. hoc est \'expectare\', eius quem expectandum putas mandata conseruare. etsi conteraris, etsi affligaris, etsi aegritudine deficias, tamen expecta dominum; non te confundet spes.
Ueniet dominus et e xalt ab it t e, ut hereditate possideas terram. liquet superiorem esse terram, non istam in ualle terrenam, sed illam quae est repromissionis aeternae, in qua quicumque constituitur exaltatur a domino.
U idebis autem, cum per eunt peccatores. tunc enim iustorum remuneratio erit, cum iudicium fuerit de meritis impiorum. sed non uno genere pereunt peccatores. ante tibi pereunt, si eorum potentiam, (si) diuitias non mireris, si non te moueat, cum eos honoribus liberis amicis abundare cognoueris.
haec enim saeculi sunt et saeculum saeculari subiacet malignitati et princeps mundi his qui sibi seruiunt fauet secundum illud: omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat in eis diutius esse non possit? transit etiam ipse: quomodo possunt non transire quae contulit? tu modo constantem animum gere, iustitiam tene, nemo te moueat, et uidebis nihil esse impium.
Denique audi dicentem: uidi impium super e xaltatum et eleuatum super c e dr o s Lib an i et transi u i, e t ecce non er at. uidi eum in saeculo hoc, uidi oculis corporis, uidi etiam iactantem se et superexaltantem sermonibus suis, aestimantem se aliquid esse qui nihil est. quomodo se superexaltat ? ponam, inquit, thronum meum super nubes et ero similis altissimo.
exaltat se, ut uideas eum sicut cedros Libani superexaltatas. et ipsae altae sunt et in monte sunt altissimo; merito ergo superexaltatae sunt et superexaltatus uidetur impius, qui se in illo monte constituit de quo scriptum est: si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti: tollere et iactare in mare. \'huic daemonio\', inquit, \'a quo iste inuasus fuerat et oppressus quem miramini esse sanatum. ideo caritatem magis habetis in Christo quam potestatem in diabolo.\' uides cedrum in
monte altissimo superexaltatam, sed uento frangitur, sed igni exuritur, sed uetustate dissoluitur. ita est diues in saeculo; fulget quidem splendore quodam gratiae saecularis ut Libanus, nixus est mundi potentia, opibus et diuitiis exultat. uidetur tibi aliquid esse, antequam dicas: transiens uidebo. sicut enim Moyses animo et mente transiuit materialia et deum uidit, ita et tu, si transeas hinc, ad dei gratiam uestigium tuae mentis attollens
uidebis eum nihil esse, qui in hac terra sibi potentissimus uidebatur. ideo animae tuae dicit, menti tuae dicit deus uerbum: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis. si transeas saecularia, pertransies ad paradisum. audi transeuntem: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum; audi iterum pertranseuntem: amen e n. amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
et alibi, ubi dicitur: cognouit dominus qui sunt ipsius, non cognoscit eos qui non sunt, et Esther ait: non des uirgam regni tui his qui non sunt. recte ergo iustus dicit: et transiui et ecce non erat, hoc est: uidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum; ubi autem transiui mente supra mundum, uidi quia iam non erat qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.
Et tu, si iustus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. iusto ergo omnia transeunt. transit impius, similis uanitati est et dies eius sicut umbra praetereunt. nec solum praetereunt iusto praesentia, sed etiam cum ad ea quae sunt futura intenderit, iam ista praetereunt.
uide quomodo iusto praesentia praeterierunt. utique temporibus Dauid prophetae synagoga erat, ecclesia ex gentibus non erat et idem futuris quasi praesentibus dicit: benedicite, gentes, deum nostrum, deinde supra ait: ascendit deais in iubiatione. transiuit perfidiae uentura tempora non aetate, sed mente et resurrectionem domini multo post saeculo futuram pia fidei deuotione celebrauit dicens: psallite deo nostro, psallite;
psallite regi nostro, psallite. quasi interesset ipsis Christi et ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. causam quoque celebritatis expressit dicens: regnauit dominus super omnem terram. ergo si nos praetereamus, et illa praeterisse quae futura sunt nobis uidentur, ut, si in nauigando terram praetereas, illam quoque uideas praeterire et quasi a te discedere. saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram et tamen, cum eam fugiant nauigantes, ipsa potius fugere uidetur a nauigantibus.
et tu si fugias mundum hunc, et ipse te fugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeterit. et tu in mari hoc nauigas et in hoc saeculo fluctuas: fuge terram, saxa habet, lapides habet, sicut scriptum est: lapides de uia proicite. si festines per aerium hoc profundum ad portum diuinae uoluptatis, uidebis tibi haec omnia praeterisse. quid enim interest, utrum praeterierint an tibi ea iudices praeterisse?
Est et alius impius qui uidetur exaltatus et eleuatus super cedros Libani et, si transeas, non erit nec locum eius inuenies. uide mihi scribam Iudaicum reddentem seriem ueterum scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum. interrogas quid sentiat; respondet secundum* litteram, percurrit historiam.
superexaltatus tibi uidetur et eleuatus, si litteram cogites. transi ad intellegentiam spiritalem , quia lex spiritalis ; uides illum nihil esse, tum dicis: uidi impium superexaltatum et transiui, et ecce non erat; et quae siui eum, et non est inuentus locus eius. quaesiui eum ubi esse debuerat, ubi uita est; non illum inueni, non
erat ibi ubi uita erat, quia mortuus erat, et ideo nec locus eius inuentus est. qui enim mortui locus, qui non erat nec fuit umquam ? non enim fuit qui in littera erat; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. quaesiui ergo eum ut inuenirem; ille se non praebuit ut inueniretur, hoc est: ego eum uolui conuertere, ille se mihi praebere noluit ut conuerteretur. feci quae erant quaerentis, ille refugit ea quae esse debuerant reuertentis.
denique anima quae conuerti uult uerbum requirit et cum inuenerit dicit: tenui eum et non dimittam eum, hoc est dei filium, dei uerbum. iniustum autem, qui sanari noluit, quaesiui eum et non inueni, et ideo non illum imiteris.
Custodi di inno centiam et uide aequitatem . qui custodit innocentiam, aequitatem uidet, quoniam qui mundus est deum uidet, cuius uirga recta est et recta iustitia, ut auersetur eos qui declinauerint ad studia prauitatis. bona innocentia quae deum uidet. denique alii posuerunt: custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit nec dolum nouit.
ideo, inquit, custodi perfectionem, quia sunt r eliquiae homini p a cifi c o. reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de eius exuuiis. ideo reliquiae, quia post mortem hominis uidentur superesse; supersunt enim quae seruantur ad resurrectionem. oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem.
ergo magis reliquiae sunt homini spes resurrectionis et fides conuersionis et gratia dilectionis, quoniam impii non resurgunt in iudicium, uita autem iustorum nota est deo et iudicio domini comprobatur. huic loco pulchre illud conuenit: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt.
I niusti autem disp er ibunt simul, r eliquiae impiorum interibunt. iustorum reliquiae uirtutes sunt, impiorum reliquiae improbitas atque perfidia ac peccatum. ea delebuntur, ut non sint.
Salus autem iustorum a domino , non saeculo, non ab elemento; caelum et terra praeterib u n t. non committo salutem meam caelo, quia et ipsum praeterit, quia de pluribus caelis dictum est: ipsiperibunt, tu autem permanes. deo soli committo qui permanet, qui potest donare peccata, ut protector meus sit in tempore tribulationis et adiuuet me et liberet me et eripiat me a peccatoribus iudicii sui tempore et saluum me faciat, quoniam speraui in eum. in ipsum solum speraui; non uult enim nos et sibi et alii seruire. qui ipsi soli seruit, liberatur, quoniam ipsi est laus, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Denique in exordio ipse nos titulus ammonet huiusmodi praecepta formari; sic enim legimus: in commemoration em, ininquit , de die sabbati psalmus Dauid. plena enim est definitio paenitentiae commemoratio delictorum, ut unusquisque peccata sua uelut quodam cotidiani sermonis castiget flagello et commissa sibi flagitia condemnet. sic enim docemur dicente deo: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, et apostolus ait: ore confessio fit ad salutem.
sed forte moueat, quia non dixit \'peccatorum commemorationem\', sed \'de die sabbati\' aut, sicut alius habet, \'sabbatorum\'. quid est ergo sabbatum nisi requies futurorum, leuamen praesentium, quo lex iubet hominum opera feriari, onera deponi? quae sunt grauiora onera nisi nostra peccata?
Audistis hodie legi, quia Iohannes baptizabat in Aenon iuxta Salim. Aenon dicitur \'oculus suppliciorum\', Salim \'ipse ascendens\'; hoc habet interpretatio. qui ergo baptizari eligit, sup-
plicia praeuidet et ideo confugit ad baptismatis sacramentum, ut peccatum omne deponat, ne obnoxius incipiat esse suppliciis. et forte supplicia praeuidet qui baptizatur baptismo paenitentiae; at uero ille gratiam spectat qui baptizatur in Christo. baptismum ergo Iohannis oculus suppliciorum est, baptismus Christi oculus gratiarum. tamen, etsi in Aenon baptizabat Iohannes, iuxta ascendentem baptizabat; hoc enim et ista habet interpretatio, ut Salim dicatur \'ipse ascendens\'. proximus.
ergo erat Christo qui eius nuntiabat aduentum. etenim filius hominis, qui descendit de caelo, ipse est et qui ascendit in caelum, ut impleret omnia. sed quia qualis caelestis, tales et caelestes, et ille ascendit in caelum qui terrena deponens consepelitur in Christo, ut cum Christo resurgat a morte peccati ad nouitatem uitae hereditatisque consortium, ut fiat, sicut scriptum est, dei heres, Christi coheres.
Uera ergo medicina est gerere paenitentiam, quae tunc legitime praedicata est quando medicus uenit e caelo, qui non exasperaret uulnera, sed sanaret. bonus medicus, qui docuit quemadmodum in hac terra corporis nostri remedia quaereremus, cum flos nobis herbae salutaris oriretur, qui de peccato damnauit peccatum i n carne.
antidotum ergo facta est caro, quae erat uenenum ante peccati, quia erat inlecebra peccatorum. audi, quemadmodum antidoton caro: dei uerbum factum est caro, misit manum in cauernam aspidum, uenenum euacuauit, peccatum abstulit, idest: de peccato damnauit peccatum in carne.
Et ut hoc possit plenius considerari, ipsum apostoli capitulum recenseamus. namque ita scriptum est: deus filium suum mittens in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, ut non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum. uenit ergo filius dei in similitudine carnis peccati; non utique in similitudine carnis uenit qui ueram carnem suscepit, sed in similitudine carnis peccati, id est carnis peccatricis;
facta enim erat fraude et ueneno infusa serpentis caro nostra caro peccati. postquam est obnoxia facta peccato, facta erat caro mortis, quia erat morti debita. huius carnis iam reae, iam praeiudicatae similitudinem Christus in sua carne suscepit, quia, etsi naturalem substantiam huius susceperat carnis, non tamen contagia ulla susceperat nec in iniquitatibus conceptus et natus est in delictis,
qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed de spiritu sancto natus ac uirgine est. quid ergo est: de peccato peccatum damnauit in carne? utrum de similitudine carnis peccati an quia peccata nostra Christus non usu, sed qualitate suscepit, non crimine, sed suae misericordiae sacramento, et peccatum pro nobis factus est qui peccatum ipse non fecit; an uero quia etiam de ista carne peccati, hoc est nostra hac obnoxia et praeiudicata damnauit peccatum in carne, docendo
Quid senserimus, expressimus; qui legis, elige quid sequaris. nullus error, ubi simplex pietatis affectus atque omnis fidelis est sensus. damnauit peccatum Christus suscipiendo similitudinem carnis peccati, ut delicta nostrae carnis aboleret. damnauit peccatum, ut peccata nostra in sua carne crucifigeret, factus pro nobis ipse peccatum, ut nos in ipso essemus iustitia dei qui eramus captiuitas mortis et praeda serpentis.
ergo pietatis est susceptio peccatorum ista, non criminis. per hoc peccatum nos deus aeternus absoluit, qui filio suo proprio non pepercit et peccatum eum fecit esse pro nobis. deinde damnauit peccatum Christus in carne de ipsa carne peccati, quae iudicabili quodam uigore et auctoritate censoria odit uitia quae amare consueuerat et horret inpudicitiam quam uoluptatem putabat.
segregat se a lasciuiis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat auaritiam, quae uirilitatem quandam carnis effeminat. en tibi illum Christi imitatorem et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem: sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor non ut aera caedens, sed castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar.
Non superfluo, ut arbitror, euagati sumus, quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. cui medicinae prospiciens deus, sicut terram istam salubres herbarum atque arborum sucos ferre praecepit, quibus carnis uulnera curarentur, ita etiam praeceptis salutaribus repleuit diuinarum seriem scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.
itaque quam graue est, ut muta animalia medicari sibi nouerint et uulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent, et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in ueteribus scripturis semina demonstraret et noua ipse deferret ! quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie iudicantur, de ipsa terra sumamus exempla.
Serpens alit uenenum, morsus noxios habet, uulnerat 30 carnem; sed in ipso quoque eius ueneno antidotum repperies, si requiras. denique caro eius exuritur, cuius puluere theriaca conficitur, qua ueneni uis consueuit hebetari, ut nocere non possit. non terra ergo in uitio, quae serpentem generat, sed ille qui nescit cauere serpentem.
Contere igitur has carnes et super eas contritionem tui cordis asperge, deinde mitte super omnia ea Iordanis aquam. Iordanis enim descensio et ascensio est, quoniam, qui in fontem sacrum descenderit, et ascendit, ut quae superiora sunt quaerat; descendit enim in mortem Christi qui baptizatur in Christo et in resurrectionem eius ascendit.
si autem iam baptizatus errasti, mitte aquam lacrimarum non mendacem, sed ueram, ut de profundo clames ad dominum deum tuum et dicatur de : uox audita est in Eam , fletus et ululatus multus; Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.
Rachel ecclesia est, in qua benedicitur plebs dei. ipsa pro te fleat, ipsa tua peccata deploret et fleat plurimum, ut consolationem non facile admittat, quemadmodum qui plurimum dolent. ideo consolari se noluit, quoniam qui eras esse desisti; sed hac perseuerantia doloris et fletus emereatur, ut dicat: filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus e s t.
aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Iudaeorum, quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent. et ideo non admisit consolationem occisis paruulis ab Herode, quia nec in aduentum Iesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et paruulos interficerent, ut inter eos et filius uirginis necaretur. ergo ecclesia domini in Iudaeis consolari se noluit, quia non sunt, in christianis autem, qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet, quoniam coeperunt esse qui non erant.
Misisti ergo aquam Iordanis, aquam gratiae; hoc primum bibe. misisti aquam lacrimarum, aquam paenitentiae; hoc secundum est poculum, ut primum repares. bibe aquam de tuis nasi , bibe aquam de tuis fletibus, ut dicas: et potum meum fletu temperabam. fletus ergo tuus potus est tuus et lacrimae tuae cibus est tuus.
fuerunt, inquit, mihi 1acrimae meae panis. si lacrimae panes, habes ex peccato iniquitatis cibum conuersionis secundum illud quod legis in euangelio, quoniam cui plus dimittitur plus diligit. unde saepe uidemus aliquos, qui ante neglegentes fuerint christiani, peccato aliquo
commisso fieri diligentiores et ex illo per paenitentiam euadere solere perfectos. sicut igitur ex peccato conuersio, ita remedium de ueneno. audi hoc remedium: iustus in principio sermonis accusator est sui. uenenum peccatum est, uenenum iniquitas est; confessio sui criminis remedium prolapsionis est. et ideo uere remedium de ueneno est, si dicas iniquitates tuas, ut iustificeris.
Sed iam psalmum adoriamur, ut ipse nos doceat, quemadmodum agenda paenitentia sit. itaque sic incipit:
uae mihi, si de me dicatur: \'habet mercedem suam\'! si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen grauatur ! nam si misericordia facili iactata sermone fructu fraudatur aeterno , quanto magis iniquitatis poena acerbi faenoris accessione differtur! ergo qui paenitentiam agit offerre se debet ad poenam, ut hic puniatur a domino, non ad supplicia aeterna seruetur, nec expectare tempus, sed occurrere diuinae indignationi.
Uide facta Dauid eius precibus conuenire. offenderat dominum, quia numerari iusserat populum. confessione praeuenit dei nuntium peccase se ualde et nimis stulte fecisse commemorans, non quasi ammoneret oblitum, sed quasi urgeret morantem, ne diutius commotionem differret offensae. peccaui, inquit, uade, quoniam hoc uerbum feci; et nunc, domine, dele iniquitatem serui tui. quomodo deleantur peccata, audi dicentem: solutum est peccatum eius, .
Nec fefellit sanctum Dauid fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam diuinae miserationis emeruit. nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire, sed ad horam prandii libenter indulsit et, ut uerbo scripturae utar, habuit paenitentiam super malitiam . uide quomodo te scriptura hortatur, ut et tu paenitentiam non refugias, si sequaris deum quem sequi debes.
bene addidit super malitiam\', quia uidetur omnis dura esse uindicta. ideo et dies iudicii dies dicitur mala, de qua beatus est qui per deum liberatur, ut scriptum est: in die mala liberabit eum dominus. et dixit, inquit, angelo dominus, ut sibi parceret. uide autem quia, quando uult dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. et uidit Dauid ferientem angelum et dixit: ecce ego sum. ego peceaui et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? fiat manus tua in me et in domo patris mei.
Et fortasse aliquibus perfunctorie legentibus durum uideatur, quod Dauid ille humilis corde atque mansuetus, qui parcebat inimicis, mortem magis populi elegit quam suam fugam aut famem super terram. famem uitauit populi, quia grauior morte et omnibus suppliciis habetur, quam sequitur etiam pestilentia quae caelum contaminat, mortem aceruat. suam fugam non poposcit
propter illud, quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est, populus pro propheta interuenire non poterat. scriptum est enim: si populus errauerit, sacerdos orabit pro eo. si sacerdos errauerit, quis rogabit pro eo? et tamen, ubi uidit occidi populum, ipse se angelo ferienti optulit, ut ipse potius pro populo feriretur. plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se optulit, quam si remissionem propositae condicionis optasset. in electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem.
Uide autem domini gratiam, quod et ipse de proposita condicione deflexit. numquid aliquod miserationis est crimen, quia plus minatur et minus exigit ? qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet. cum irascitur, reum differt, cum miseretur, properat ut absoluat. terret ut corrigat, ammonet ut emendet, praeuenit ut ignoscat.
unde et alibi ait propheta de domino: calix in manu d omini uini meri plenus est mixto; uerumtamen faex eius non est exinanita. ad terrendum plenus est calix, ad feriendum non est exinanitus. plenus erat calix, cum
Diximus quemadmodum in ulciscendo inflectat dominus commotionem suam; dicamus quemadmodum in remunerando praeueniat nostram precationem et doceamus exemplo. audi illum ex duobus latronem dicentem domino: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum. respondit dominus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. ille adhuc rogabat, ut meminisset sui cum uenisset in regnum, et dominus iam regnum caeleste tribuebat. quam uelox misericordia! tardius uotum precantis quam remunerantis est praemium.
Ideo ergo Dauid moderationem tenuit, non remissionem orauit dicens: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me. furor Graece θυμὸς dicitur et irae impetus. hoc ergo Latinus uoluit exprimere: \'neque in ira neque in ipso impetu irae arguas me aut corripias\'. correptio autem eruditio est; ipsa Graece dicitur naidevoiQ, de qua dicitur: beatus homo quem tu erudieris, domine.
non enim deus passioni patet, ut irascatur, cum sit inpassibilis; sed quia uindicat, uidetur irasci. nobis hoc uidetur, quia ipsi cum commotione uindicare consueuimus. plerumque tamen et homines inueniuntur, cum uindicant, non moueri, sed summa patientia celebrare uindictam, exercere tormenta. cur ergo mireris in deo, si hoc interdum in homine recognoscas?
uindictam autem iram esse supra diximus de die irae. denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum, non quia legum iram, sed quia legum seueritatem incidit. sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum aitrmisit in eos iram per angelos malos, id est uindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. nescit ergo irasci et qui auctor est legum, cui terrendi est uoluntas, non puniendi. imitamini ergo, imperatores, exemplum diuinum, ut sitis in statuendis legibus seueriores, in exigendis suppliciis misericordes.
hic igitur precatur, ille patrocinatur, ideoque uehementior huius est dolor, quia animae uulnera grauiora quam carnis sunt. ille dicit sagittas domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, huius effunditur; ille conpungitur, hic uulneratur; illum manus dei tetigit, super hunc confirmata est graui pondere; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus. manum autem dei uirtutem intellegimus puniendi.
haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae iniuriam ob temptatam Sarrae pudicitiam flagellauit, haec manus Aegyptiorum currus et equos et populos Rubri Maris demersit profundo, haec manus mentem grauauit regis Saul, ut gratiam sui conseruatoris odisset et pro praeuaricatione caelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, uictus ab hostibus, quo spectaculo nihil est deformius regi, gladium suum in se ipse conuerteret, ne captiuus senex uiueret et filiis superstes et regno.
hanc manum Dauid in se ipso expertus et liberis alterius incestum, alterius parricidium deplorauit et, quod pio patri grauius est suae salutis exitiis, simul obprobria subolis et pietatis defleuit excidia; quorum alter ad incestum ac-
census de germanitatis affectu, alter ad parricidium armatus est studio castitatis. quemadmodum illos in grauissimis criminibus confinia lusere uirtutum! utinam aut ille sororem non amasset aut hic non uindicasset! ad postremum et ipse patriae finibus pulsus a filio fugiebat hostem quem optabat heredem, metuebat uincere, ne pietatis dispendio uinceretur.
Sed forte aliquis dicat, quomodo in parricidio uel incesto manus fuerit dei, cum opus illud inimici sit. cognoscamus igitur, quoniam et, ubi diabolus uulnerat sagittae domini uulnerare dicantur. nempe sic legimus, quod, cum in concilio angelorum sanctum Iob seruulum suum dominus conuersus ad diabolum praedicaret, ut ureretur inuidus et humani generis aduersarius — laus enim inferioris substantiae uiri condemnatio eius est, qui de statu superiore
deiectus est —, responderit diabolus, quia non gratis lob dominum ueneraretur qui nutu dei omnibus abundaret. sed mitte, inquit, manum tuam et tange omnia quae habet; uideamus si non in faciem te benedicit. et deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Iob. quibus gestis cum sanctus Iob in sua fortitudine permaneret, quia non est motus Iob aut in interitu filiorum aut dispendio facultatum, iterum dominus ad diabolum dixit inludens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Iob, filios
inse itaque absoluit, quia, cum diabolus uulnerat, domini sunt sagittae, qui uulnerandi permisit diabolo potestatem. denique si mandes, ut tuus seruulus uerberetur, nonne, etiamsi ab alio adstante caedatur, a te jlicitur uerberatus? est et illa ratio, quia dominus ideo dat temptatori potestatem, ut hominum in temptationibus probetur affectus; ideo fit persecutio, ut fides luceat, uirtus excellat, mens interna omnibus manifestetur.
Ergo temptatio quasi sagitta penetrat interiora hominis et quasi gladius dei qui scrutatur interna. gladius autem uerbum est dei ualidum et acutius omni gladio acutissimo. de quo gladio audi dicentem Mariae: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes.
uerbo enim dei omnia reuelantur, in cuius conspectu nuda et aperta sunt omnia. anima ipsa diuiditur, medullae interiores cogitationesque manifestae sunt, necullapostremo est creatura, ut scriptura dicit, quae se a cognitione eius abscondat. ergo uendamus omnia, ut uerbum emamus, ipsum in nostris uisceribus recondamus.
Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus uile iudicat pro salute? parum dixi \'pro salute\'; parum esse et pro errore testatur.
denique haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens adoraueris me, nec solum diuitias mundi, sed etiam honores et regna monstrauit. si tanto constat, ut diabolus adoretur, quantum christianus debet offerre, ut cum Christo resuscitetur ? sed diabolum dimittamus quasi hircum emissionis in desertum; neque enim fidelis assertor est ueritatis, etsi aliquando transfiguret se in angelum lucis.
Abundant nobis diuinarum testimonia scripturarum, quibus instruimur nihil esse in homine pretiosius fide, nullum tantum esse patrimonium, quod salutis nostrae atque animae pretio conferatur. fide Abraham patriam suam reliquit et terram et proximos etiam quos uidebat, et eum quem non uidebat tamquam aspiciens sequebatur;
Moyses quoque pretium animae suae maius omnibus Aegypti diuitiis aestimauit. quid de uiris sublimibus loquor ? Raab meretrix, alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam uitae periculis putauit esse redimendam, quae exploratores Iesu Naue ciuibus suis quaerentibus denegauit et hostes patriae, legatos tamen fidei maluit occultare quam prodere.
non eam minae ciuium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. disce, uir, disce, christiane, quomodo uerum Iesum sequi debeas, quando femina contempsit omnia sua et Iesum in figura propter similitudinem nominis est secuta. unde praeclare Salomon dixit: diuitiae uiri redemptio animae eius. redime ergo animam tuam. uilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem; uilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet inaeternum.
Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua, sed etiam ipsam carnem tuam pro iustitia, qua nulla potest locupletior esse possessio — possessio enim pretiosa homo mundus —, etsi flumina te superiora concluserint, transis, etsi dederit temptandi tui dominus potestatem, mandat tamen diabolo ut animam ipse custodiat, secundum quod scriptum est: ut destruas inimicum et defensorem; temptat enim ut aduersarius, defendit ut seruus.
scriptum est enim: et uolet tibi unicornuus seruire. seruit enim qui non ex uoluntate sua quod optat exequitur, sed ex necessitate mandatis imperialibus inuitus obtemperat. uide altitudinem Christi, qui retorsit in diabolum malitiae suae pretium. ille nos cogit quod odio habemus hoc facere; non enim quod uolo hoc ago, ut apostolus dixit, sed quod odi illud facio. retorsit in illum dominus, ut et ipse plerumque non faciat quod uult, sed quod odit hoc faciat; denique animam quam uult expugnare custodit.
nos corruptelam carnis condemnamus et sequimur ut illa uidua, quae promissam marito fidem irritam fecit et postea nubere uult, quod ante fugiebat. ille inimicus est sanctis et defensor adhibetur, quo amplius puniatur, ut nocere non audeat qui nocere desiderat. et quanto tolerabilius est amare uirtutes, etsi implere non possis, quam odisse uirtutes, quibus nocere non possis!
Non est, inquit, sanitas in carne mea a uultu irae tuae. exposuit nobis hunc locum Esaias: iratus es, et nos peccauimus. qui est tamen irae domini uultus ? ne forte ille, quia oculi domini super facientes mala? si enim oculi domini super iustos, quomodo 25 a uultu irae dei infirmatur propheta ? unde et illud considera, quod ipse Dauid in posterioribus dixit: quoniam ex omnibus tribulationibus eripuisti me et super inimicos meos respexit oculus tuus.
Ergo non est pax animae uirtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt et offundunt se mentibus nostris. et hoc bene interpretatus est gentium doctor electus in epistula secunda. ad Corinthios dicens: nam et cum uenissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed in omnibus sumus afflicti; foris pugnae, intus timores.
illum Macedonum peccata uexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit! grauior aduersaria nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. rei sumus sine accusante, sine torquente cruciamur, sine uinculis astringimur, sine uenditore seruimus.
unde et scriptura dicit: peccatis uestris uenditi estis. haec igitur peccata sunt quae contra nos semper sunt, ut dixit propheta: uendiderunt nos et dominantur nobis. seruus qui uenditur superiore seruitio exit, ut ad dominum alterum migret; nos nec superiorum iugum deponimus et ad noua peccata curuamur.
Unde ingemuit sanctus dicens: quoniam m iniquit ates meae superposuerunt caput meum, sicut onus graue gr auatae sunt super me, hoc est: iniquitates meae supertransierunt caput meum et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite eius. et ideo Nabal malus erat et durus, quia sensus eius malitia et iniquitas obserabant. unde et Abigaeae uerbum ferre non potuit, sed obduruit cor eius et quasi infirmus occubuit.
Inuenit ergo perpetuae salutis remedium etiam sanctus propheta Dauid, qui faetere sibi animae suae uulnera fatebatur et a facie insipientiae. suae conputruisse sibi cicatrices proprias loquebatur. sed est et insipientia, quae per stultitiam praedicationis dedentibus salutem afferat. refugit ergo propheta euangelieo iam spiritu
sapientiam istius mundi qua non cognoscitur deus, quae tegit sua uulnera, non reuelat ad dominum melior igitur insipientia quae oculos habet, ut uideat ulcera sua, quam sapientia quae non habet. et ideo insipientiae suae obtutu ammonitus spiritali tantus rex afflictum se miseriis protestatur, ut remedium possit paenitentiae repperire, quod ludas , aui agrum de iniquitatis mercede possedit, repperire non potuit.
Miseriis, inquit, rt t t lie t use t curuatus sum usque ad finem, tota die contristatus ingr e dieh ar. usque in quem finem se dicit esse curuatum: utrum legitimum in finem paenitentiae aut amplius, ut mystice intellegamus, usque ad Christum qui finis est legis, qui se passus est lapidari, passus est corpus suum mortuum uulnerari ?
sed nullum faetorem paenitentiae, sed odorem gratiae uulnera illa redolebant. denique non tabes mortis de uulnere eius, sicut hominum ceterorum, sed fons uitae scaturiuit aeternae, ut scriptura nos edocet dicens : et s aliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. exiliuit ergo de uulnere aqua, ut nos biberemus salutem; bibent omnes peccatores terrae, ut peccata deponant. uide singula. miseriis afflictus est Christus, ut beatos faceret homines qui erant in miseriis constituti. nemo miserum eum qui sit iustus appellet, quia ipse dixit: uos nemo faciet miseros, curuatus est ille, ut nos erigeremur; contristatus est ille, ut nos laetificaret, secundum quod scriptum est: si enim ego contristo uos, et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me?
qui contristatur ergo cx domino Iesu Christo ipse laetificat Christum et ipse laetificatur a Christo. ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus. curuemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseuerantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris, sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. quas ille suscipiebat pro seruulis suis, nos subeamus pro domino.
hic ergo finis, ut adimpleam, inquit , quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia, cuius sum factus minister. uidemus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscipimus, ut non solum pro nobis, sed etiam pro ecclesia domini sustinere fortiter passiones. corporis debeamus. Dauid autem addidit et animae pasMones.
Denique ipse ait: quoniam anima mea completa est inlusionibus et non est sanitas in carne mea. incuruatus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. et ante te omne desiderium meum et gemitus meus non est ab s conditus a te. cor meum conturbatum est et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. aduertimus igitur laborem animae maiorem esse quam carnis.
denique quibus anima inlusionibus compleatur intellege, eo quod in temptationibus diabolus ei uideatur inludere et insultare quasi grauiter laboranti. 30 Symmachus tamen ait \'lumbos\', in quibus seminaria sunt generationis humanae. unde praecinctos lumbos habere te praecipit sapientia dei, ne tua castimonia resoluatur. denique ut scias, quia in lumbis . sint libidinis commotiones quae plerumque excitantur a diabolo, quando contendit dissipare membra Christi et facere
membra meretricis, ecce, inquit, fortitudo eius in lumbis et uirtus eius in utero. in lumbis uiri semina sunt, in utero autem feminae. inludit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium incestum fornicationes. et ideo qui fornicatur in corpus suum peccat, non extra corpus, primum quia infirmatur caro, quae in libidinibus diffluit et non seruat moderamina castitatis, deinde quoniam seminaria, quae
debent suboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur. illae itaque dicuntur inlusiones, fortasse quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter inludat. unde bene Septuaginta uiri animae inlusiones dixerunt eo quod diabolus affectus alicuius inludens in uanum studeat uires eius effundere uirtutemque uacuare, resoluere fortitudinem.
ideoque alibi ait: et renes mei resoluti sunt. in quo nos etiam beatus confirmat apostolus, quod ngn inlusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus, quia et animae et corporis nostri Christus est uirtus, qui curat aegrotos quasi medicus, confirmat inualidos quasi omnium fortitudo. denique etsi foris homo noster corrumpitur, sed rencuatur interior de die in diem.
His itaque animae inlusionibus fatigatus incuruauerat et humiliauerat se nimis sanctus Dauid, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput eius, ut diximus, locum daret aut inimico cederet, qui in posterioribus docet ei non esse cedendum dicens: quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! et gloriati sunt qui oderant te in medio festi tui. posuerunt signa sua signa et non cognoui sicut in uia supra summum. quasi in silua lignorum securibus conciderunt ianuas eius.
ideoque scriptura tibi dicit: cognouit dominus qui sunt ipsius, iniquis autem dicit: discedite a me, quia non noui uos, et per Hieremiam locutus est dicens: sicut agnus ductus sum ad immolandum et nesciui. quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat ? sed nesciui, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum, nolo scire quae sanguinis sunt; denique non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus.
deleo iniquitates eorum et memor non sum, nolo scire quae remissurus adueni. non cognoui ligna quae ardeant nec quae in aceruo lignorum sunt posita uel stipulam uel faenum, ut citius ea nutrimentis suis flamma consumat. illa uolo scire quae maneant, ut fructum suae mercedis accipiant.
illa uolo scire quae supra fundamentum aedificata sunt, ut meliorentur, non quae in uia, ubi ua diripiant transeuntes. illa uolo scire quae uitis sunt, illa certa ligna quae ferant fructum, non quae in fasce collecta ad incendium praeparantur; id est: non sum illis arbiter et socius quae caduca sunt. non ergo societas alicuius rei, sed societas criminosa in culpa est.
Qua ratione autem non cognouit in infructuosis et fragilibus gloriantes ? quia malis operibus et iniquitatis suae securibus euertunt animae fidelis ingressus et crudelibus factis findunt piae mentis uestibula, ne per ea possit Christus intrare. debet autem unusquisque portas suas et ianuas custodire, ut, cum uenerit Christus et pulsauerit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt:
tollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portae aeternales. uere principes qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. simile quoque illud est Salomonis: si spiritus habentis potestatem ascenderit aduersum te, locum tuum non relinquas, quia cura mitigabit delicta magna. diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit ini-
mici et aufert peccatum, ne malitia potestatem habentis nocere possit. in Canticis hanc uidit Ecclesiastes malitiam sub sole, hoc est in hoc mundo, unde et subsolanum locum hunc scriptura memorauit. sub sole ergo uidit, non supra solem, ubi pax angelorum est uel sanctitas caelestium potestatum. aut forte sub sole iniquitatis dixit; malitiae enim diabolus praesidet, uirtutibus Christus. itaque ut uinceret spiritum potestatem habentis, quam ad tempus accepit, incuruabat se in oratione Dauid ceruicem sicut circulum flectens et humiliabat in precibus; oratio enim se humiliantis nubes penetrat et elementorum alta transcendit, ut Christo appropinquet.
Et rugiebat a gemitu cordis sui. rugit qui gemitum solum, non uerba exprimit. haec est ergo illa praeclara oratio, quando interpellat pro nobis spiritus gemitibus inenarrabilibus, ut uas electionis asseruit. hic est gemitus quem non despicit deus, qui non despicit s.eruum iuniorem orbatum patre nec uiduam, si effundat loquelam.
Gemitum ergo ante omnia signum spiritus sancti apostolus ponit, ut legimus. denique custodiamus animae nostrae ianuas, ne multiloquii securibus scindatur nostrae confessionis ingressus. nihil insolens et superbum nostro ex ore procedat nec securim leuemus aut malleum, quae non intrant in ecclesiam domini. claude ianuas, cum oras, ne se ingerat spiritus nequam, ut ibi peccatum extorqueat ubi lucrum uolumus pietatis adquirere.
qui sic orat, non est a domino gemitus eius absconditus. denique Petri sancti gemitus et cognitus et exauditus est, quando fleuit amarissime; utique non lacrimae amarae, sed amarus qui eas fundebat affectus. in ipso perfido Achab gemitus inuenisset gratiam, nisi manens inuidia cumulasset offensam. non enim perfunctorius gemitus praedicatur, sed qui habet conuersionem; scriptum est enim: si conuersus ingemueris, saluus eris.
Constituamus etiam ante dominum omne desiderium nostrum. quid est desiderium? bonae enim rei legi desiderium: desiderio desideraui manducare hoc pascha uobiscum, et: ceruus desiderat ad fontes aquarum.
cotidiana certamina et ideo et ubi laeta lucet conscientia, tamen pugna lacrimabilis. iuxta hos ergo uersiculos concupiscentiam possumus accipere magis quam desiderium; ἐπιθυμίαν enim Graecus posuit, concupiscentia autem et desiderium ἐπιθυμία dicitur, sed concupiscentia et de bono et de malo dicitur: concupiuit et defecit anima mea in atria domini pro bono, in lege autem aliter: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:
non concupisces, utique pro malo. denique subiecta nos doceant, quia occasione accepta peccatum per mandatum operatur omnem concupiscentiam in hominis affectu. possumus tamen sic accipere: \'ante te omne desiderium pono\', hoc est tibi manifesto quae impetrare desidero, ut ad seriem petitionum, non ad iactantiam referendum uideatur esse uirtutum; iactantia enim insolens etiam in integro, deprecatio etiam in peccatore laudabilis.
denique turbatum est cor Dauid aduersus Nabal hominem pestilentem et gratiam repperit. occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis et sanctificationem benedictionis acciperet. at uero Nabal duro et rigido corde uerbum uxoris ferre non potuit et obstupefactus obriguit, mortem incidit.
Quae autem prophetam deseruit fortitudo, utrum carnis an mentis ? si carnis, non utique desperanda sanitas; nam uirtus in infirmitate perficitur. de quo non mediocriter disputauit arbiter et proeliator quidam luctae mentis et corporis, sciens temperare utriusque certamen, ut restringeret carnem, si cerneret fortiorem, ne in lege peccati captiuam duceret mentem. reuocabat itaque carnem, uirtutem autem mentis iungebat; sic ad coronam meruit peruenire.
ergo, quod dicit propheta, si carnis fortitudo deseruit, mentis fortitudo praeualuit. quodsi fortitudinem mentis accipimus deseruisse, non mirum si in grauissimis temptationibus corde turbato putat se homo mentis suae fortitudine deseri. ipse te doceat dicens: fortitudo mea et laudatio mea dominus. dominum ergo quaerebat et ideo, ne deseri
mereretur, saepius putabat esse quaerendum et, sicubi fluctuabat, putabat se esse desertum. sic apostoli excitant dormientem, ne obdormiret sibi, non quia eum obdormisse credebant. sic Heliseus, ut superiorum utamur exemplis, ubi est, inquit, deus Heiae?, non quo putaret absentem, sed quia praesentiam eius in beneficiis requirebat. sic Hieremias sequebatur ut medicum dicens: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluabor. non laboraui sequens post te.
sic ecclesia requirebat eum in Canticis canticorum et rogabat filias Hierusalem, ut suscitarent dilectionem; quaerebat ut inueniret, quem sua dilectione retinebat nec umquam sentiebat absentem. sic ergo et Dauid non querebatur a Christo se esse desertum, sed iudicabat illo praesente se non posse turbari.
Denique ut scias de Christo magis intellegendum, addidit: et lumen oculorum meorum non est mecum. quod est uerum lumen omnium nisi Christus, de quo Iohannes dicit: erat uerum lumen quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia ipse est qui inluminat et corporis oculos et mentis obtutum? rogemus ergo, ut semper nobis suum lumen infundat et semper nobiscum sit, sicut erat cum Dauid. et ideo audebat dicere: quoniam apud
lumen Iudaeorum quasi lucerna sub modio uel faces sub uelamine; potest uideri, sed non uidetur. nos autem reuelata facie gloriam domini speculamur aeternam, ut ad eius imaginem a gloria in gloriam per spiritum sanctum reformemur. uenit ergo persecutorum turba cum lanternis et ideo inclusam lucem uidere eorum oculi nequiuerunt; uenit cum facibus, quae plus habent in fumo caliginis quam splendoris in lumine.
denique facibus mortuorum cadauera ardere consuerunt. sibi ergo Iudaei iam ferebant incendia, qui persequebantur salutis auctorem. uenere cum armis, significantes armis se perituros esse a Romanis usque ad excidium totius ciuitatis et templi, qui pacem domini recusarunt.
uidero qui sint, qui argute ista discutiant. mihi in primo praecipue isto uersiculo domini uidetur tenenda sententia, quia in temptationibus inimici fiunt hominis etiam domestici eius. hoc ergo sanctus Dauid pure atque sincere et dolenter fatetur. uerus enim dolor est et interioris cordis confessio, quando enumerantur omnia quibus secreta mentis uiscera amarissimo conpunguntur affectu et domestico felle exacerbantur.
deplorat igitur propheta ab amicis se et proximis inpugnatum, a quibus utique non inpugnari debuit, sed iuuari. quod utique cum sancti Iob querimonia concurrit, quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui maiora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia conuenissent; quod utique cauendum est nobis. consolatio enim mitis debet esse, non
aspera, quae magis dolorem leniat, feruorem mitiget quam commotionem excitet. certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae feruentibus uulneribus molliora medicamenta consueuit adhibere, quibus dolorem alleuet. ideoque fouentur primo uulnera, post secantur, ne offendat ipsa durities et incisio uulnus exasperet. quanto igitur magis cauere nos conuenit, ut, cum uenerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur! septem diebus tacuit Iob,
tacuerunt amici nec locuti essent, nisi Iob dolore prorupisset in uocem. quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua; etiam taciturnitas ipsa medicina est et uelox in sermonibus magis uulnerat. quid miraris si alterum uulnerat, cum frequenter ipse uulneretur, quia ex multiloquio peccatum non fugit ? etenim si medicus medendi tempus expectat, ut digestis aegritudinibus medicinae subsidia deferantur, ne acerba adhuc et inmatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur et beneficium sentire non possit, quanto magis explorare nos con-
et uidetur hoc magis sequentibus conuenire, quia angelis protectionis excubias relaxantibus insidiabantur inimici, quaerentes in anima eius inuenire quod noceat. tunc enim potestas illis grauioris temptationis permittitur, cum culpa animae grauior repperitur. unde habes illud in libro Regnorum regis Achab ad Heliam dictum, quando eum propheta uehementer increpauit et mortem ei denuntiauit:
inuenisti, inquit, m e ? et respondit Helias: inueni, quia fecisti malignum in conspectu domini. uides ergo, quia regibus non temere uel a prophetis dei uel a sacerdotibus facienda iniuria sit, si nulla sint grauiora peccata in quibus debeant argui. ubi autem peccata grauiora sunt, ibi non uidetur a sacerdote parc-endum, ut iustis increpationibus corrigantur
\'Exclusi igitur a criminationis inuidia dolum adhibebant, ut insurgerent\', inquit, \'mihi et insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem; quorum ego dolum uidens uelut surdus non audiebam\'. considera uim sermonis. non dixit \'quia simulabam non me audire quae dicerent\', sed \'non audiebam\' dixit et quod intentione mentis uocem loquentis excluderet nec aperiret os suum sicut mutus.
beatus qui potest tantam habere uirtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci. inimici hoc agunt, ut prouocent ad iracundiam, maledicunt, ut maledicamus, criminantur, ut crimen retorqueamus, conuiciantur, ut excitent nos ad uicissitudinem contumeliae. unde praeclare Petrus de domino Iesu in epistula sua posuit, quia cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur.
ad eius similitudinem atque imaginem iustus suae uitae cupiens instituta formare accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus et non aperit os suum, ut illum imitetur, qui sicut agnus ad uictimam ductus est et non aperit os suum et, cum posset habere quod referat, magis uult silere quam dicere.
ipse enim dominus Iesus uere cum accusaretur tacebat et cum percuteretur non repercutiebat. denique percussus respondit: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si bene, quid me caedis? uide quemadmodum quasi uere infirmus et quasi is, qui se uindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu. ita ergo et tu, si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis, ne redarguendi uicissitudine commotionem tuam prodas; melius est enim dissimulare iniuriam quam, cum redarguis, uindicare.
bonus mutus qui loqui male nescit, cuius ex ore crimen exire non nouit. hic est mutus uere beatus, qui cum tacet intra se loquitur: \'dominus dat mihi linguam eruditionis, 25 quando oporteat me dicere sermonem\'. talia loquebatur intra se Zacharias, cum ommutuisset, et uere, quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur ommutuit et ut loqueretur exauditus a Christo est. 7 denique scripsit quod Christus exaudiret et uocem recepit quam
Christus indulsit et gratiam adiunxit quam ante non habuit, ut prophetaret eum cuius mandatis ante non credidit. quid de domino omnium uirtutum loquor , cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, quibus se ad periculum mortis cognouit addictam, uocem emiserit ? accusabatur et tacebat, ducebatur ad mortem et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem. intra se tamen loquebatur deo, qui eam magis audiuit tacentem, quae si uoluisset loqui forsitan non esset audita.
Dauid tacendo uicit aduersarios suos et, quia sicut mutus factus est, uocem recepit, quia conuersus ad dominum loquebatur dicens: quoniam in te, domine, speraui; tu e xaudies me, domine deus meus. quia dixi: ne aliquando exultent in me inimici mei. uide singula. tacebat Dauid, loquebantur inimici, prouocabant ut aliquid et ipse loqueretur.
dicebant: audiamus uocem tuam, intra se ille tacitus loquebatur. quid opus est ut ista audiant quibus prodesse non possunt ? in te, domine, speraui, tibi soli loquor, tu audi qui exaudire potes. a te semper poposci, ne aliquando exultent in me inimici mei, quia, etsi peccaui, tu peccatum dimittis, etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exultare possint qui peccatis laetantur alienis\'.
plus enim adquisiuimus qui plus peccauimus, quia beatiores facit tua gratia quam nostra innocentia . habemut hunc pensum et in libro Michaeae prophetae: noli gaudere super me inimica mea, quia cecidi, sed resurgam. non est grauis infirmitatis ruina, si non sit etiam uoluntatis studium ab ea non surgendi. habe uoluntatem surgendi: praesens est qui faciat ut resurgas.
Dixit ergo Dauid in corde suo, petens ut exaudiretur a domino et ut non exultarent in eum eius inimici, petens etiam ut in conuersionis suae proposito permaneret, ne, dum propositi sui gressus quasi quidam pedes suae animae commouentur, in eum aduersarii superba et magniloquentiae plena loquerentur, ut faciunt qui insultare desiderant.
Sed tamen quia ipse in posterioribus paene motos pedes suos dixit, ne quid oriatur hinc scrupuli, considera hic doceri nos affectum paenitentiae, ibi opinionem eius erroris excludi, quod diuitiae et successus prosperior flagitiosorum nos mouere tion debeant.
consuetudo autem elocutionis in scripturis diuinis huiusmodi reppentur. sic enim et alibi: dum conuerteret dominus captiuitatem Sion, facti sumus sicut consolati , quamquam sanctus non in ostensione uerborum, sed in uirtute spiritus probari se uelit. sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consueuit.
Ad omnia itaque superiora pulchrum remedium, quod in flagella paratus est et offert se domino, ut quae placuerint deo flagella sustineat. elegisse quidem lego sanctum Dauid flagelli genus quod aequanimiter sustineret, sed elegit, quia de tribus ei condicionibus eligendae unius necessitas mandabatur.
ubi autem non mandatur, ad omnia paratus est dei seruulus, seu corporalem aegritudinem subeat seu fugam a facie inimici siue obitum filiorum, quos non timet praemittere, quia recipere potest inperterritus. nam est sciens, quod, si hic fuerit punitus supplicio temporali, leuare in futurum perpetuae possit poenam aerumnae. rogat ergo, ut recipiatur petitio sua et castigetur ipse, ut recipiatur; castigat criim dominus omnem filium quem recipit.
et tu erubescebus ? non esset hodie in requie seruulus mpus Iob , si erubuisset tres illos reges amicos suos, non ipse Dauid, si erubuisset delicta propria confiteri. ergo quia non erubuit mihi sua aperire peccata, nec ego erubescam ei mea secreta reserare. et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se iudicio uoluntatique committere, nec ego de talibus
seruulis erubescam, ut appellem amicos qui meam studuerint facere uoluntatem. ideoque quoniam illi ante in maerore, nunc in consolatione; tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. chaos inter uos magnum est, ut neque illorum ad te gratia nec tua ad illos possit poena transire.\' audis ergo quid dicat Dauid? audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur; si hic emendaueris, illic requiesces. non te dulcia mundi et saeculi huius amoena delectent; graue fel uomere consuerunt. non ille iocunda quaerebat positus in regno, qui eligebat mortem sanctorum quam uitam flagitiosorum.
Inimici, inquit, mei uiuunt et con firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique; qui retr ib uunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam am subsecutus sum iustir tiam. sed quanto ille inlustrior qui cotidie moriebatur, ut populum
suum uiuificaret, et corpus suum mortis uulneribus offerebat, sicut ipse ait: in mortibus frequenter! mors enim honesta redemptio uitae est etiam decoloris aut innoxiae firmamentum, exitus autem mortis in manu uitae; et ideo malebat apostolus cotidie mori, ut uitae suae meritum comprobaret; scriptum est enim: non laudes hominem in uita sua. qui enim uiuunt moriuntur, qui moriuntur resurgent. propior ergo saluti est, qui moritur ut resurgat, quam ille, qui uiuit ut moriatur.
quis est autem qui cotidie moriatur nisi qui mortem domini Iesu m sua carne circumfert, ut omnia ei peccata moriantur? confirmati autem et multiplicati sunt inimici Dauid in hoc saeculo; sed non m idoneum firmamentum nisi eius, qui confirmatur in Christo. denique illi confirmantur in saeculo, qui oderunt iustum inique; non ergo iustum odium, sed iniustum, cum odissent inique.
Sed uide distantiam. in posterioribus ait: qui oderunt me gratis, hic habet: qui oderunt me inique. sed ibi ex persona Christi, hic ex persona sua; ubi ex persona Christi loquitur, gratis odio habetur, ubi ex sua, inique. homo enim potest uni alicui uulneri non patere — ut puta iniustitiae intemperantiae inpudicitiae —, aliis autem uulneribus patet; in Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicuius potuerit uulnus accipere inmunis a culpa et integer a delicto atque inmaculatus a uitio. sunt autem qui putant utrumque psalmum ex persona Christi esse decursum, qui pro nostris peccatis satisfiebat patri. hic ergo dicebat se appetitum contra iustitiam, illic contra gratiam.
Et bene addit, ut probaret se iniuste appetitum: quoniam subsecutus sum iustitiam. quanta uis uerbi m huius sylkbae adiectione, ut \'subsecutum\' se diceret iustitiam, non \'secutum\'! propior est enim qui subsequitur quam ille qui sequitur et subpar quam inpar et successio heredis magis quam accessio nuncupatur.
Et tamen, quamuis subsequatur iustitiam, non suae uirtutis putat esse, sed gratiae caelestis, si non deseratur a Christo, eoque orat inpensius dicens: ne der elin quas as me, domine; deus meus, ne discesseris a \'m e, hoc est: homines me dereliquerunt, amici mei inpugnarunt dilectum sibi, proximi non appropinquauerunt. fugiebant me quasi mortuum et abominati sunt, quia peccata mea desideraui tibi confiteri, quia flagellis tuis
me optuli uulnerandum, quia elegi cicatrices uulnerum super epulas regum et iactantiam potestatum. tu solus non me derelinquas, tu adhaereas seruulo tuo, qui de terra suscitas inopem et de stercore erigis pauperem. tuo comitatu fultus frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. conputruerunt quidem cicatrices meae, sed adhuc tuorum uerberum desidero cicatrices, quae sanatis uulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat.
bonae triumphalium uulnerum cicatrices, quibus uictores huius terreni proelii gloriantur: quanto inlustriora uulnera, quae pro fide et nominis tui gloria uidentur excepta! ista est cicatrix quae caelum aperit, regnum adquirit, inmortalitatem inuenit. haec est ergo, fratres, cicatrix beata, quoniam beati qui lauerunt stolas suas in sanguine suo. sic coepit stola esse gloriae caro mortis, in qua et Paulus ante periclitabatur electus dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis huius, ut legimus.
Et ideo qui sumus in hoc corpore mortis oremus, ne bonus ille dilectus dei nos medicus derelinquat, quem patriarcha Dauid ne a se discederet precabatur. ipsi nos committamus parati curari quo uelit medicamento. nemo dicit medico corporis sui quemadmodum sit curandus. nouit medicus quae singulis uulneribus medicamenta conueniant, cuius ulceris putredo ferro sit amputanda, ne in totius corporis serpat exitium.
si dixerit medicus medicinae genus, quo curari aeger debeat, et ille fastidiat, discedit medicus et aegrum relinquit. uide eum, qui curari uelit, omni genere medico adquiescentem, adtende ordinem. aperit primo uulnera sua medico et dicit: \'cura me, sed rogo ne in ira tua, quia non sustinent duram medicinam infirmitates meae\'. medicina Christi correptio est; corripit enim dominus quem uult conuertere. ideo et Paulus ad medicum dicit: argue obsecra increpa. non ergo recusat curari qui petit argui, sed leuari uult poenam, ne iracundia arguatur et impetu irae corripiatur.
Et uide processum. primo petit argui, postea, quod maius est, corripi. deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam numerat et accusat; non uult enim sua latere delicta. nam ut febres, cum in alto sunt, non queunt mitigari, cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi, ita peccatorum morbus dum tegitur inardescit, si confessionibus proditur euaporat.
et ideo iustus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; grauat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur. et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur, sicut offerebat se Dauid in flagella domini dicens: \'redde mihi duplicia peccata, dummodo hic uindices; noli me deserere, noli auertere a me faciem tuam, noli dedignari atque horrescere faetorem uulnerum meorum.
et Iob seruulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput et remedium suae sanitatis inuenit, licet illud uulnus uirtutis fuerit, istud erroris. faetebant uulnera quae medici curare non possent. locutus es, domine, mysteria.sacramentorum tuorum, manifestasti uenena serpentis et solius sermonis tui medicamento serui tui curata sunt uulnera, quia tu eum non deseruisti;
et me non derelinquas, domine, ne discesseris a me. homines me dereliquerunt, quia sordent illis uulnera mea, quae pietati tuae putaui esse reseranda. illi dicunt: exi a nobis, quia peccator es tu, discede, ne nos polluas. tu autem, domine, curas et non pollueris, adiuuas et non contaminaris, quia deus salutis es, domine, et manus tua non perdere, sed sanare consueuit\'.
Compleuimus psalmum etiam cum eius interpretatione uersiculi, quem Graeci nonnulli codices, sed non omnes habent Latini. nam aate responsorium proximum uersiculus est: e t proiecerunt me sicut mortuum abominatum, hoc est illi qui reddebant mihi mala pro bonis. sed tu ne derelinquas me, domine, ne discesseris a me — hoc enim sequitur —, id est:
tu ne aerelinquas, qui mortuum faetentem curare consuesti. denique habemus hoc in euangelio: nam cum uenisset ad monumentum Laząri et dixisset: tollite lapidem, ait Martha: iam faetet, quatriduum enim habet. respondit ei: nonne dixi tibi, quia si credideris uidebis gloriam dei? et clamauit Lazarum et sanus exiuit. credamus ergo et nos, ut de uulneribus nobis adquiramus medicinam salutis et futuram gloriam.
in orationibus igitur et obsecrationibus, cum dolore et lacrimis exigenda paenitentia est, ut illam gloriam dei uidere mereamur. neque te moueat, quod luctus, dolor, commaceratio corporis grauissimae passiones sunt; etsi grauissimae uidentur, tamen indignae sunt huiusmodi passiones ad superuenturam gloriam, sicut testis est apostolus Paulus.
non pigeat ergo nos hic leuiora deferre, ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus laboribus perpetua praemia reportantes per dominum Iesum, cui laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Titulus: In finem pro Idithun; canticum ipsi Dauid.
In superiore psalmo expressa forma paenitentiae est; in hoc sequenti patientiae forma signatur. quem psalmum Dauid scripsit et Idithun uiro disciplinis leuiticis et sacerdotalibus erudito canendum dedit, qui ante arcam domini seriem psalmorum pangendi sollertissimus praecinebat. ergo quia non Idithun scripsit hunc psalmum, sed propheta Dauid et Idithun uiro canendi perito psallendum dedit, ideo sic inscriptus est titulus.
denique etiam in saecularibus scriptis alii erant qui scribebant, alii qui in scaena uel cantica uel comoedias uel tragoedias canere consuerant. et illi quidem coronam Olympicam postulabant, unde et epinicium hymnum eorum scripta in fine testantur. Dauid autem, qui non haec serta coronarum marcentium requirebat, sed illam incorruptibilem et incontaminatam remunerationem, caelestium hereditatem pio desiderabat affectu, hymnum non uictoriae epi-
Cain quoque, etsi parricidio naturam uiolauit humanam et obliterauit impius iura pietatis, tamen per uocem sacrilegium sceleri suo addidit, ut negaret deo necati fratris interitum. quid de singulis dicam? populus ipse electus a domino, cui tacitus Moyses aperuit mare, ingratus caelestibus beneficiis obmurmurabat, quo diuinam contraxit offensam. deinde ipsum ducem inuii illius atque inusitati itineris Moysen respuit et a fratre eius Aaron deos sibi fieri quos coleret postulauit.
Unde etiam ipse considerans tanta uocis pericula dixit: custodiam uias meas. quae sint igitur istae uiae hominis quae magnopere praecauendae, ne quid grauioris offensionis incurrant, ammonet nos tantus propheta diligentius considerare, ammonet etiam Salomon.eius filius paternae mentis interpres perspicacius examinare, qui scripsit: tria mihi sunt inpossibilia intellegere et quartum quod non agnosco: uestigium aquilae uolantis et uiam serpentis in petra et semitas nauis in pelago nauigantis et uias uiri in iuuentute (et mulieris adulterae
non omne, quod otiosum, et criminosum , sed omne, quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur. cum mouetur animus et exagitatur stimulantibus aduersariis, obstrepentibus inludentibus criminantibus, excidit uerbum commotionis; ideo silentium et tutum est et decorum, quod seruat cum grauitate cautelam.
quid enim labia nostra nisi quaedam nostra uincula sunt? denique uinculis labiorum suorum unusquisque constringitur. ideo sapiens in tempore tacet et secum ipse considerat, quo tempore loqui debeat. de quo praeclare ipse Salomon: labia sapientis alligata sunt intellectu. quando ergo uides inludentibus proteruis sapientem tacere, dices: ligauit iste intellectu labia sua, hoc est prudenter tacet, ne labiorum suorum uinculis alligetur.
posuit ori suo custodiam, saepsit aures suas spinis, uectem adhibuit foribus oris sui, seruat thesaurum cordis sui et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat, ne quisquam prius fur in cor eius aut perturbator inrumpat et ad eos captiuum trahat, quibus flagitia sua uendat.
Meditabatur ludas Christum uendere, sed reuocabat eum tanta domini gratia et quaedam paternae delenimenta pietatis, quibus furor eius molliebatur, nec erUpisset in scelus, nisi se in cor eius, quia Christum fallere se putabat, aduersarius demersisset. non ergo dubites, quando aliqui tibi molesti sunt uolenti seruare
Cum sibi ergo ipse praetenderet, loquebatur in suo corde: posui ori meo custodiam, dumconsistit peccator aduersum me. adest semper inimicus, quia semper insidiatur. etsi illum non uides, adest, etsi illum non sentis, incursat. si non uides, uidenti crede: consistit, inquit, aduersum me. qui uidet peccatum suum, uidet etiam peccatorem sibi in hiQ quae gesserit inludentem, qui autem peccatorem praeuiderit, potest uitare peccatum.
uidebat Dauid consistere aduersum se peccatorem, quando Semei maledicebat et lapidabat regem suum et clamabat: exi, uir sanguinum. neque enim tam praeruptus foret, ut nec tanti regis reuerentia moueretur nec armatum eius timeret exercitum, cum unus de exercitu eius conuiciantem potuisset occidere; sed amentem diabolus fecerat, qui eum inpellebat ad mortem. ideo Dauid aduersus auctorem magis proeliabatur quam ministrum persequebatur. quid enim magnum de homine inualido uindicari, quem ad furorem alter urgebat, in cuius nece peccator habuisset. uoluntatis effectum?
Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta Dauid, in quo ea, quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante [in eo] locutus est Christus. sic enim scriptum est: ego autem, cum in aliquo molesti essent mihi, induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo conuertetur. quid est \'in aliquo\'?
quia tunc maxime aut sermo non oportunus elabitur aut affectus mouetur, quando uel in dolore aliquo aut tristitia sumus uel indignatione animus aegrescit uel aliquibus sollicitudinibus impeditur aut disceptationibus occupatur. qui igitur molesti ? primum de ipso auctore pec-
Iustus ergo aduersus insolentes sibi tacet, iustus orat. audi iustum orantem: pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. iustus maledicentibus sibi benedicit, ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: maledicimur et benedicimus. iustus diligit inimicos suos. uide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa uirtutum dicente domino: diligite inimicos uestros.
iustus orat pro calumniantibus, quia et hoc praecepit dominus adiungens: benefacite his qui oderunt uos, orate pro calumniantibus et persequentibus uos. ipse est per omnia iustus, qui haec custodit et seruat, primum quia tacet et non respondet inimicis, deinde quia orat, hoc est non est otiosus affectu. et qui orat bona orat, non ea quaecumque possint suo inimico nocere. plus est ergo orare quam tacere. iustus maledicentibus sibi benedicit.
plus est hoc quam orare pro se; securus enim sui benedicit ei quem non timet aut etiam ei quem ante metuebat. iustus diligit inimicum. plus est diligere quam benedicere, quia maior est mentis dilectio. quam sermonis gratia. iustus benefacit ei cuius odiis appetitus est, iustus orat pro calumniantibus. bona caritas et pietas bona; utrumque dei et utrumque est deus, quia caritas est deus, ut dixit Iohannes in epistula.
ideo utrumque coniunctum est: diligite inimicos uestros et orate pro calumniantibus et persequentibus uos. plenitudo legis est caritas, sed etiam haec euangelii plenitudo, pro calumniantibus et persequentibus nos orare, ut peccatis eorum ueniam postulemus, sicut diuino iudicio Iob sanctus electus est, cuius oratio regum illorum calumniantium iusto aboleret offensam.
Ergo et si infirmus es ora et si fortis es ora; infirmus pro te oras, fortis pro inimico tuo oras. bonum scutum infirmitatis oratio; tu oras et dominus te protegit. bonum scutum etiam triumphantis, ut inimicum tuum, quem possis ferire, defendas, ne ab aliquo trucidetur et, quod est maius, a Christo, qui dixit:
mihi uindictam, ego retribuam. haec est oratio quae in sinum conuertitur deprecantis, fructum referens eorum quae uoluit impetrare, ut dona in eius animam ac mentem recurrant quae poposcit a domino, sicut in posterioribus hic idem propheta te docuit dicens: sic benedicam te in uita mea et in nomine tuo leuabo manus meas. tam-
quam adipe et pinguedine repleatur anima m e a. ipse est sinus animae secretum orationis eius, penetralia uoluntatis et quaedam recurrentium uotorum intima receptacula. unde et iusti in Abrahae sinu requiescere leguntur, quod in eius gratia, in eius requie, in eius placiditate requiescant, qui conformem ei induerint fidem et eandem in bonis operibus fecerint uoluntatem.
Sed forte miretur aliquis, cum dominus dixerit per os Dauid, quod humiliabat in ieiunio animam suam, quomodo ipse Dauid ait in posterioribus: si non humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. uerum is consideret aliud esse quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis.
egoautem didici in quibussumsufficiensesse. scio et humiliari, scio et abundare. ergo et Dauid non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et deiciunt Arriani, et exaltando animam suam sensus uigore fideique gratia uirtutem humilitatis pio repraesentabat affectu.
Ideo ergo dicebat: ommutui et humiliatus sum et silui a bonis, quia nouerat, quando se humiliare deberet, et nouerat, quando silere deberet. ommutuit, ne ipse litigiosa cum obiurgantibus contentione perstreperet, humiliatus est, ut tumorem deiceret superborum uel ut ipsos, quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo. siluit a boni;, quia bona conscientia non eget defensione uerborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui iudex. ideoque iustus dicit: quis contradicat aut quis resistat mihi? et Paulus dicit: mihi enim pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die.
Sequitur: et dolor meus r enouatus est. adhuc in inferiore uirtutis gradu positus haec uerba depromit, quod dolor sibi peccatorum ueterum obiectione renouatus sit, quae deleta iam obduxisse uidebatur obliuio uel bonorum operum texerat compensatio. denique in posterioribus quasi fortior dicit: u iderunt mc et mouerunt capita sua, eo quod minarentur et nocere non possent, et addidit:
maledicent illi et tu benedices. et hoc quasi ualidior loquitur neglegens iniuriae uel pudoris, cui benedictio domini pro omnibus abundaret. ergo in isto psalmo tricesimo octauo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione uirtutis dicit sibi dolorem esse renouatum.
C oncaluit cor meum intra me et in medir tatione mea e xar des cet ignis. grauiora uulnera, sicut nouimus, caustico medicamento uel admoto igne curantur. ergo uir sapiens ipse medicus est sibi; tamen, etsi medicus est, uulnus suum urit ideoque, si non plene consummatus est ad inoffensae habitudinem sanitatis, uaporatur eius cor, habet febrem, ignescit ad obiecta conuicia et, si tacet, uel intra se teritur.
lapis si ad lapidem teratur, ignem excutit. ita ergo etiam bona conscientia pudore succenditur, si renouetur ei suorum recordatio delictorum, et in ipsa meditatione ignis exardescit. non malus ignis qui adurat, sed non exurat; talis ignis quem Moyses in rubo uidit, quando rubus urebatur, sed non exurebatur.
et quando mors nouissima omnium des t r uetur, ut mala deficiant et bona aeterna succedant . et ideo dictum est: fugit dolor, tristitia et gemitut-. hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: aut quis est qui laetificat me nisi qui contristatur ex me? obiurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat,
ut agerent paenitentiam, quo inreuocabilem ueniam et salutem, cuius non paeniteret deum, mererentur. ille igitur uerus est finis qui non unius erit finis, sed omnium. quomodo ergo \'finem meum\' dixit? sed considera quis loquatur. utique homouel unus ex hominibus usus communitate substantiae uel qui ad formam uniuersorum describitur et ad perfectionem consummati hominis eruditur.
Unde et addidit notum sibi fieri numerum dierum qui est, ut sciat quid desit sibi, ad perfectionem utique quid desit, non ad istius corporis uitam, de quo propheta Dauid cupiebat absolui dicens: heu me quod incolatus meus prolongatus est! habitaui cum habitantibus Cedar. denique dierum numerum cognoscere uolebat, non etiam noctium. hic.
enim dies et noctes sunt, ibi uero dies soli, ibi lumen perpetuum atque diuturnum. et ideo addidit: qui est. \'qui est1, inquit, non \'qui transeat\'; caelum enim et terra praeteribunt, fides autem permanet et dies Christi, quia heri et hodie ipse est et in saecula. quem autem numerum quaerat, accipe : i n domo, inquit, patris mei mansiones multae sunt.
dat ergo unicuique locum dominub Iesus, hoc est aptam pro uniuscuiusque meritis mansionem; unusquisque enim in suo ordine. praecessit ergo, ut pararet in se credentibus locum; unde etiam ait: si abiero et praeparauero uobis locum, iterum uenio ad uos et accersiam uos ad me ipsum, ut ubi ego sum uos sitis. et quo uado uos scitis et uiam scitis. est ergo uia per quam resurgens Christus ascendit.
et ille quidem ascendit super omnes caelos ad dei sedem, homines autem a primo caelo ad secundum et deinceps a secundo ad tertium et ab illo per distinctiones fere ad septimum caelum atque in ipsam apsidem et summitatem caeli qui merentur ascendunt. si ergo numerus uiarum est et numerus mansionum, utique numerus dierum est per quos ad caeli altitudinem peruenitur.
Ecce, inquit, ueteres posuisti dies meos. alius habet: palaestas posuisti dies meos. sisecundum Septuaginta uiros \'ueteres\' accipimus \'dies\', hoc est: secundum ueterem hominem intellegimus exactos. sed uetus homo noster affixus estcruci; ergo et uetus dies praeteriit, nouus uenit. alius enim dies hominis, alius dies Christi quem Abraham uidit et gauisus est, de quo et Dauid ait:
hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur m eo. sanctus ergo in die domini exultat, in die nouo in quo deus dominus inluxit nobis et dedit nouam lucem innoxiam uitam et integram reformatis. ideo uir iustus securus nouae lucis et gratiae dei dicit: erit mihi caelum nouum et terra noua et nouum lumen. non enim lucerna et lumen solis illic lucebit aut lunae, sed dominus inluminabit super populum suum. illa ergo desideraui, illa exoptaui et ideo diem hominis non requisiui.
Quodsi \'palaestas\' accipimus \'dies\', ex nomine intellegimus plenos certaminis et laboris, quoniam palaestae luctatoies in agone dicuntur qui luctantur ad coronam. ergo quia et nobis lucta non solum aduersus carnem et sanguinem est, sed et aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus, dies nostri;
hoc est uitae istius, in labore sunt et dolore. unde et m posterioribus ait: anni nostri sicut aranea meditabantur. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni, et plurimum eorum labor et dolor. unde et apostolus Paulus abundantius ceteris apostolis laborauit, ut legitime certando ad coronam quam cuperet perueniret.
nequeenimbreuessuaeuitaediceretquiposteaait: heu me quia incolatus meus prolongatus est, nisi forte quia propter peccata hominum breuiores uitae istius dies fecit, quae ante et nongentis et septingentis annis extendebatur, ut nunc intra centum annorum curricula claudatur. sic ergo intellegendum: ecce peccato obnoxios dies meos nosti; dies enim uitae huius quae peccato est obnoxia breues sunt, dies autem uitae aeternae sine fine.
Aut certe sic — nostrum est enim argumentis quaerere ueritatem, tuum est eligere quid sequaris —: ne peccatum, inquit, cresceret, adbreuiasti dies uitae humanae qua uiuimus in his terris, et tamen, cum maturior in hoc breui cursu istius uitae finis sit peccatorum mortis celeritate, substantia mea tamquam nihil ante te, quia, etsi ad imaginem et similitudinem dei facti sumus, grauat nos tamen in hoc corpore constitutos quaedam terrena contagio, quae non grauaret, si DOS exuere magis ueterem hominem, cum induimus gratiam, quam superuestire mallemus;
Et requieuit paulisper, ingemescens humanae condicionis aerumnam, quia dixerat: uerumtamen uniuer s a u finit , omnis homo uiuens, et post diapsalma resumpto spiritu ait: quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbabitur; thesaurizat, et ignorat at cui congr egat ea. uide quomodo ante asperitatem suae sententiae temperauit, postea rationem suae uocis absoluit. temperauitdicendo, quia in imagine dei ambulat homo.
beatus homo, qui ad similitudinem dei per fidem ambulas; beatus quia in te fidem habes, beatior si auaritiam non haberes. aliud bonum mentis aeternum, aliud uanum carnalis cupiditatis incendium; fides enim deo militatauaritiatemptatori; ista congerit quod sibi prosit, illa quod proficiat alienis. quid igitur tam uanum quam nescire cui laboret heredi ? quis enim scit, si aut filius aut nepos proprius superuiuat ? saepe aut in tabulis testamenti scriptus heres funesto obitu testatorem praecedit ad tumulum aut heredi-
tatem superstes absorbet aut luxuriosus dissipat aut stultissimus non tuetur aut proscriptus amittit. si quem ergo uideris studiose diuitias congregantem, dicettu:uane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. neque enim secum potest auferre quae possidet et, cum morietur, relinquet alienis diuitias suas. succedit frequenter inimicus et ingratus et decessori successor insultat; quos ille dilexit iste persequitur, quos ille nutriuit hic uendit.
Graecus tamen non habet: in imagine dei, sed tantummodo: in imagine. in qua ergo imagine ambulat homo ? in ea utique ambulat ad cuius similitudinem factus est, id est ad imaginem dei; imago autem dci Christus, qui est splendor gloriae et imago substantiae eius. Christus ergo imago sancti. ad imaginem haec imago uenit in terras, ut iam non in umbra ambularemus, sed in imagine;
in Chriato enim ambulat qui sequitur euangelium. ideo discipulo suo dicit: uade retro post me, ut me sequaris. ideo errauit populus Iudaeorum, quia in umbra ambulauit; ideo non errat populus christianus, quia in imagine ambulat, habens solem sibi iustitiae refulgentem. bona imago non ceris picturae figurata radiantis, sed plenitudine diuinitatis expressa.
in qua imagine et pater simul uidetur et filius, quia utriusque eorum unitas operationis effulget. etsi iam resurrexerit Christus , tamen in euangelio nobis adhuc eius imago monstratur. lego quod Lazarum suscitauerit, et patris opus et filii credo. filius uocauit, pater audiuit, Lazarus ambulauit. lego quia eum daemones fatebantur; et patrem, qui dei filium precabantur, fatebantur et in ipso uel per ipsum eiciebantur, (ut) scriptum est: quodsi in spiritu dei eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt?
nonne illud in umbra erat sacrosancti huius mysterii sacramentum? nonne in umbra erat aqua de petra quasi sanguis de Christo, qui fugientes se populos sequebatur, ut biberent et non sitirent, redimerentur et non perirent? sed iam discessit umbra noctis et caliginis Iudaeorum, dies appropinquauit ecclesiae. uidemus nunc per imaginem bona et tenemus imaginis bona. uidimus principem sacerdotum ad nos uenientem, uidimus et audiuimus offerentem pro nobis sanguinem suum.
sequimur ut possumus sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio, quia, etsi nunc Christus non uidetur offerre, tamen ipse offertur in terris, quia Christi corpus offertur, immo ipse offerre manifestatur in nobis, cuius 25 sermo sanctificat sacrificium quod offertur. et ipse quidem nobis apud patrem aduocatus adsistit, sed nunc eum non uidemus; tunc uidebimus, cum imago transierit, ueritas uenerit. tunc lam non per speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta uidebuntur.
Quisquis igitur habet istam substantiam animae suae, dicit: ab omnibus iniquitatibus meis eripe me. non unius criminis lapsum fatetur qui ab omnibus se iniquitatibus solui precatur. scit enim quod, nisi dominus ignoscat, nemo saluus esse possit quicumque natus est sub peccato, quem ipsa noxiae condicionis hereditas adstrinxit ad culpam.
Obpr obrium, inquit, insipienti dedisti me. quis est insipiens nisi qui peccatum facit et eligit mala pro bonis ? ergo, qui auctor est peccatorum, ipse insipiens magis quam eius minister.
ergo obprobnum prodest. sed quid est quod add?dit: quoniam tu fecisti me? nonne ideo ommutuisse se dicit et non aperuisse os suum, quia agnouit domini uoluntatem, et propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret domino per obprobrium pro peccato?
Unde et adiunxit: amou e a me plagas meas. quomodo hoc sibi congruit? in superiore psalmo flagellis se optulit, hic flagella a se postulat amoueri, nisi quia soluit iam de manu domini duplicia peccata sua erubescendo, obprobria sustinendo. conpunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella. uideamus tamen ne ideo dixerit ante deum esse substantiam animae suae, quia non inpugnaret aduersarius eam, nisi potestatem accepisset a domino; quod enim fecit dominus, et tuetur.
denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendat, ne quis noceat ei. non discedit angelus nisi iussus a domino, ut suus athleta decertet. ergo quasi substantia domini praesumit ueniam sibi iniquitatum suarum a conditore suo posse concedi et ideo rogat, quia nouit auctorem suum misericordem.
deinde, quia datus sit in obprobrium, non resistit,. sed patitur aduersum se assistere peccatorem et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut uirtus succedat, culpa ponatur. postremo, quia factus a domino est, citius sibi posse donari. peccatum confidenter aestimat, qui fortitudinem manus domini potuerit sustinere.
Et hoc utique bonae substantiae est, etsi fortitudine manus domini defecisse se dicit. fortis manus sicut male percutit, sic cito sanat; quae fortis ad uulnus, fortis et ad remedium est. unde etipseait: percutiam et sanabo, ut non meminerit uulneris qui sanatus euasit. denique haec manus domini sancto Iob omnia
abstulit et omnia repraesentauit, immo omnia cumulo auxit, ut amissa geminaret. nec te moueat quod defecisse se dixit. est qui deficit et fortior surgit; suffucit enim dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos; cum uirtute enim surgit quicumque corrigitur. defecit Paulus a fortitudine manus huius; cecidit persecutor et surrexit euangelii praedicator. hoc est quod ait: a f ortitudine manus tuae ego defeci.
sed cur prius baculum, postea ollam? quoniam qui baculo non corrigitur in ollam mittitur, ut ardeat et tabescat. et ideo et ad prophetam Hiezechiel dicitur: accipe tibi sartagin e*m et accipies iniquitates domus Israel et consummabis; et tabescent, inquit, in suis iniquitatibus, et alibi in eodem libro dicit dominus: sed ego mag num faciam titionem et multiplicabo ligna et succendam ignem, ut liquefiat caro et imminuatur ius.
quibus testimoniis significatur, quod animae perfidorum admoto igne tabescant, ut deponant crassitudinis quendam carnalis humorem. mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum, ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis uigorem et uelut iure quodam ita quibusdam infuderat animam inlecebris cupiditatum. expectant igitur nos quaedam sartagines. ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat et deponat omnem duritiam et pinguedinem quandam carnalis aruinae.
quod patientur qui luxuriati sunt in hac uita et ludibria dedecorum quam opera ulla uirtutum exercenda sibi more Iudaico crediderunt. incrassatus est enim Iacob et pinguis factus est et surrexit ludere, quem a fidei ueritate lusus ille in perfidiae traduxit errorem. merito ergo Paulus castigabat corpus. suum, ne nutriret carnes peccati; luxuriando enim facimus membra peccati, sobrietate autem membra iustitiae. non natura ergo, sed culpa delinquit.
Nec iterum uana et inania sequamur, ne telam araneae texere iudicemur, eo quod peccata nullam perpetuitatis possunt habere substantiam. unde cum uideris aliquos studere facultatibus ampliandis, cumulandis potestatibus, affectando decori, dices illud Esaiae: telam araneae texunt isti in omnibus diei unius, quae diuturna esse non potest, sed cito diuiditur atque opus eius omne dissoluitur; non enim supra solidum aliquod firmamentum locatur, sed in uacuo suspenditur. nihil laxum, nihil molle ueruiii Christi militem decet; ecce enim qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt.
arguti sibi et industrii omnes auari uidentur. quid argutius, quid sollicitius aranea, quae operi suo diebus ac noctibus semper intendit nec ullo sumptu ullaque inpensa conficit uestimentum? sed uanum est omne quod fecerit. sic homo omnis est qui opus suum supra Christi non constituit fundamentum; uane noctibus et diebus et ipse turbatur, cum eum plerumque aianeae modo etiam in ipso suae improbitatis molimine operis sui ruina conuoluat.
Et ideo sapiens, qui cognoscit huius saeculi uanitatem, non diuturnam uitae huius precatur usuram, sed ad illa aeterna festinat et labore huius corporis et dolore gestit absolui, sicut propheta desiderasse cognoscitur dicens: e xaudi, domine, or ationem m eam et depr ecationem meam, auribus percipe lacrimas meas. ne sileas a me, quoniam ego aduena sum apud te in terra et per egrinus sicut omnes patres mei.
non potestatem usurpamus, sed seruimus imperio, ne postea, cum uenerit dominus et ligatos inuenerit quos oportuit solui, commoueatur aduersus dispensatorem, qui ligatos seruauerit seruos quos dominus iusserat solui dicens, quoniam qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multum; qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit minus.
Merito ergo Dauid remitti sibi postulat, quod sciebat non esse his qui secundum Aaron erant sacerdotibus adtributum, sed euangelio seruabatur. cui ergo non remittitur in exilio est, in peregrinationis iniuria perseuerat. hic ergo petenda est uenia — hic enim dictum est: beati qui fletis, quia ridebitis —, hic locus est ueniae postulandae. deploremus igitur in terris, ut meieamur indulgentiam.
nisi remissum peccatum hic fuerit, non habebimus requiem, si requies non fuerit , non erit uita aeterna , si uita aeterna non fuerit, non erimus. ideo petit remitti sibi, antequam eat, ut sit. si enim remissum non fuerit, non ero, inquit, cum his qui sunt, cum his qui in paradisum merentur ascendere. qui autem non est, consumetur cum descendentibus in lacum, qui in catenis et carcere fuerit derelictus.
Non ergo definitiue dicit \'non ero\', quia alibi dicit: psallam tibi in cithara, deus, sanctus Israel. gaudebunt labia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti; de redemptione ergo praesumit. et alibi audi dicentem: placebo domino in regione uiuorum; erit ergo, qui placere praesumit. potest et sic intellegi, quia dixit: aduena ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei et ideo remitte mihi, ut peregrinus esse desinam;
In superioribus psalmis paenitentiam praedicauit, deinde de patientia sua et perturbatione hominis est locutus. in tricesimo autem et nono psalmo nouum adnuntiat testamentum; qui enim malorum paenitentiam agit expectat, sed non est perfecti expectare, sed expectasse; nemo enim, nisi qui perseuerauerit usque in finem, saluus erit.
Ideo addidit: expectans e.xpectaui dominum. ubi ergo recte hoc dicitur nisi in euangelio ? in quo iam nobis qui expectabatur aduenit, in quo iam nobis non legis caligat umbra, sed ueritas fulget, quia Christus inluxit, qui exaudiuit deprecationem suorum et eduxit nos de lacu miseriae et de luto faecis, ubi iam demersi tenebamur nostrorum uoragine peccatorum et totus homo noster inhaerebat nec poterat sese animus noster eruere, obrutus multiplicis labe flagitii.
gratias igitur domino Iesu unigenito dei filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e caelo, ut nos de lacu ac limo istius mundi et caenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis huius eriperet atque in carne sua statueret animi nostri interiora uestigia, ut confirmati in dei uerbo et per crucem dominici corporis absoluti ambulemus iam non in obprobrio dedecoris, sed in remissione peccati.
confirmatus igitur et radicatus in Christo supra petram sibi memorat pedum suorum statuta uestigia. unde dicit apostolus: bibebantautemdeconsequentipetra, petra autem erat Christus. petra eo, quod sitientes sequatur, confirmet labentes, ne sitientibus aqua desit, labentibus firmamentum.
Expectanti ergo mihi, domine Iesu, aliquando uenisti, direxisti gressus meos in euangelio, inmisisti in os meum canticum nouum quod est r.ouum testamentum. gaudentes iam canimus hymnum deo nostro, quia nouarum uirtutum praecepta cognouimus, ut nostra omnia relinquamus Christum sequentes et nostros diligamus inimicos. nouos etiam hausimus mores, ut pro persequentibus nos precem domino deferamus; maledicentes ecce benedicimus, nescimus opera nostra iactare aut celare peccata, angelorum etiam more nuptias ref-utamus.
Quid multa? de illo aerumnoso peccatore beatus homo factus est iam non respiciens in istius mundi uarias uanitates; u anitas enim uanitatum et omnia uanitas totus hic mundus est, sicut dixit sapiens Salomon. quid enim nisi uanum est ea sequi, quae perseuerare non possunt et omnia tamquam umbra praetereunt? insaniae autem falsae aut certamina ista bellorum, in quibus pro temporali possessione sanguis tantus est fusus, aut contentionum theatralium dissensiones aut circensium plena furoris studia declarantur aut haereticorum doctrina feralis aut pseudoprophetarum in modum oraculorum caelestium simulati gestus, uerba composita. sic enim dixit propheta: beatus uir cuius est nomen domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias falsas.
Sunt ergo et uerae insaniae et forsitan prophetarum, qui in excessu mentis positi prophetabant repleti dei spiritu, ut quibusdam insanire uiderentur, cum propriae salutis immemores nudi plerumque et excalciati, sicut Esaias sanctus, per populos currerent, uociferantes non quae ipsi uellent, sed quae a domino iuberentur. ex his igitur intellegitur affluxisse remedium salutis, quoniam qui expectabatur adest.
Expectauit eum Adam de paradiso eiectus, ut longo liberaretur exilio. expectauit eum in Noe iusto, qui ad semen futurorum est reseruatus, ut ex eo iustitiae semina in hominibus pullularent. ipsum putabat publicae salutis auctorem, qui diluuio superstes esse
Expectatus est in Moyse, cum scidisset et pertransisset undas maris et inpossibile uiribus humanis pedestris uiae aperiret in fluctibus iter, sequeretur petra, uomeret aquas , ut sitientium patrum in medio deserti uiscera interna satiaret.
Expectatus est et in Aaron principe sacerdotum, qui inter uiuos ac mortuos medius stetit et serpentem statuit luem mortis, ne a cadaueribus defunctorum ad uiuentium transisset interitum. quid enim tam proprium Christi quam aduocatum apud deum patrem adstaie populorum, mortem suam offerre pro cunctis, repellere necem, uitam reformare perituris?
Tunc dixi: ecce uenio, in capite libri scriptum est de me. scriptum profecto de Christo est in principio ueteris testamenti, quod uenturus esset, ut in redemptione hominum dei patris faceret uoluntatem, quando scriptum est, quia Euam in specie ecclesiae ad hominis adiumenta formauit. quid enim nobis in hac corporis infirmitate et saeculi istius pertur-
batione praesidio potest esse \'nisi sola ecclesiae gratia, qua redimimur, et fides nostra, qua uiuimus ? in capite libri scriptum est: os de ossibus meis et caro de carne mea. propter hoc relinquet homo patrem et matrem et30 adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne u n a. quis iste sit qui locutus est aut de quo istud sit sacramentum, audi dicentem: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. unde et ammonet, ut sic diligat homo uxorem suam quemadmodum ecclesiam Christus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne ipsius et de ossibus eius. quae igitur maior salus quam esse cum Christo et ei unitate quadam corporis adhaerere, in quo nec macula sit ulla nec sorditudo peccati ?
Scriptum est in capite libri uenturum hominem qui potestatibus caelestibus imperaret. impletum est, quando Iesus dominus uenit in terras et angeli ministrabant ei, sicut ipse dignatus est dicere: ex hoc uidebitis caelos apertos et angelos dei ascendentes et descendentes ad filium hominis..
Scriptum est in capite libri : agnus sine macula mundus maturus masculus anniculus erit uobis, et occidet eum omnis synagoga. quis iste sit agnus, audisti dicentem: ecce agnus dei, ecce qui t o 11 i t peccatum mundi. hic est qui occisus est ab omni populo Iudaeorum, quem adhuc hostili odio persecuntur. et illum quidem oportebat pro omnibus mori, ut in eius cruce fieret remissio peccatorum et sanguis ipsius mundi inquinamenta lauaret. sed uae illis qui auctorem salutis propriae nega.uerunt! fecistis, inquit, consilium, sed non per me. quomodo poterat probare parricidium qui consilium non probabat ? et tamen quanta pietas! abhorrebat quidem a consilio, sed si conuerterentur remedium non negabat.
Scriptum est etiam non solum in capite, sed in omni legis complexione uenturum hominem ad conseruandum hominum genus, qui omnia uellet quae deus uellet. unde intellegis quoniam diuinitatis eiusdem est qui eiusdem est uoluntatis. unde etiam ad sacrificium passionis uoluntarius accessit meritoque praedixit: uoluntariesacrificabotibi.
Sed forte dicas: \'quomodo in euangelio dixit: pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc; sed non sicut ego uolo sed sicut tuuis?\' et uidetur esse distantia uoluntatis. uerum intellegimus aliud esse quod secundum unitatem diuinitatis exprimitur, ubi dicit: ego et pater unum sumus, aliud quod secundum hominis est locutus affectum, quem imbuit cautum esse debere nec prae-
dubitate, dei confirmare. ideo promptiores assumpsit quasi electos ultimi iudicii sui testes, qui uerborum eius agnoscerent sacramentum. denique alii dormiebant, isti soli fida mente uigilabant. unde et per Hieremiam nondum suscepto corpore ipse ait: ego sicut agnus ductus sum et nesci . quid est quod nesciat sapientia dei quae in arcano patris semper est ? et ideo enarrauit omnia filius dei, quia dei patris ipse sapientia est.
quomodo praesciuit se sicut agnum esse ducendum, et quo duceretur nescisse se dicit? aut quomodo in superioribus per os ipsius Dauid ait: deus deus meus, quare me dereliquisti? quomodo derelinquitur a patre filius qui ait: e t non sum solus, quia pater mecum est, et alibi: traditus sum et non egrediebar, et alibi: exsurrexi et adhuc tecum s u m, nisi ut aduertas, quod hominum sensum exprimit, qui putant se a domino suo, quando sunt in periculis, derelictos?
sapiens et intelleget ea? denique alibi: uir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec. et tu ergo, cum legis euangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis; inluminet te sapientiae fulgor aeternae. uerba quidem sunt, sed et ipsa mundant et ipsa inluminant et ipsa confirmant et ipsa uiuificant. unde ait Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus te.
Denique ut aduerteremus, quod secundum hominem loquitur, paulo post dixit: ecce adpropinquat hora, ut filius hominis tradatur in manus peccatorum, et Iudae osculanti ait: Iuda, osculo filium hominis tradis?, hoc est: uenenum infundis osculo quo gratia caritatis infunditur, osculo quod sacrae pacis insigne est, osculo quo amicitia fida firmatur, osculo quo fides sancta signatur? hoc ergo osculo tradis periculo quem propter osculi commercium uenerari
ideo ad istorum omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absoluitur, quia ille Christum in suppliciis agnouit suis, quem isti in beneficiis non agnouerunt, et peccatum suum confessus est Christo qui sciret ignoscere, quia in crucesuaregnumdomimmenteeonspexit, quod in conuiuio Christi ludas uidere non potuit.
ideo precationem latronis uox secuta est caelestis huiusmodi: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. tripudiabus, draco, quod apostolum subtraxeras Chri?to: plus amisisti quam sustulisti, qui latronem uides in paradisum esse translatum. nemo est qui possit excludi, quando receptus est latro minister tuus et eo peruenit, unde ipse deiectus es.
Subtexuimus ista propter illum uersiculum, quia dixit: ut faciam uoluntatem tuam, deus meus, uolui, hoc est: diuinitatis mihi tecum, pater, una uoluntas est, et quia una uoluntas, una substantia est et inseparabilis maiestas et potentia trinitatis. sed alia uox carnis, et tamen ad uoluntatem dei et ipsa consensit dicens: non quod ego uolo sed quod tu uis, et alibi: si non potest hoc transire nisi illud
bibam, fiat uoluntas t u a. communis affectus est mortem timere, quem suscepit Christus, ut crucifigeret, sicut crucifixit, et carnem; mihi enim est luctatus, ut mihi uinceret. etsi caro Christi fortis nec peccato obnoxia, tamen peccata suscepit; infirmitate3 suscepit, etsi nihil habuit quod doleret. denique audi dicentem:
quia pro nobis dolet, donec eiciat in ueritate iudicium. non enim alteram carnem, sed hanc suscepit, ut apostolus docet dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem. etsi de uirgine natus et sancto est spiritu, tamen hominis est filius, quia homo uirgo. et ideo quod natum est ex carne caro est et qui natus est de homine homo dicitur, mediator dei et hominum homo Christus Iesus.
Propteiea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem, et inmortalis, ut faceret inmortalem. si quis ergo eum sequitur, induet inmortalitatem; si quis uoluntatem eius facit, non morietur in aeternum, sed dicet ei Christus: hodie mecum eris in paradiso. quid est \'hodie\'? hoc est: de nocte transisti, mecum eris in lumine;
noli tenebras formidare quem aeterna lux suscepit. pulchre etiam subiunxit: mecum eris in paradiso, hoc est: noli dubitare de carne, et me in carne uidisti. noli timere, ne et tu cadas de paradiso sicut cecidit Adam, sed audi quia mecum eris, quo cadere praesente non possis.
ceciderat caro in paradiso, antequam susciperetur a Christo. ibi eris susceptus, ubi et ille qui suscepit, qui non mentitus est dicens: uolo ut ubi ego sum et illi sint mecum. non recedet pastor a gregibus suis, licet iam lupum in paradiso timere non possis, cui dictum est: uidebam satanan sicut fulgur de caelo cadentem. ideo ante consummationem aduersarius deicitur in incendium, catenis quoque perpetuis alligatur, ut tu iam nullas insidias pertimescas.
qui utique quasi absentem requirit, non diceret: ubi es? , si eum in se manere cognosceret. sed quis eum absentem fecerit, audiamus: a b sconderunt se, inquit, ambo a facie domini. omnes uidet Christus, sed qui se abscondit absconditur, quoniam qui ignorat ignorabitur; cognoscit enim dominus eos qui sunt
ipsius. ille omnes suos uult esse, quos condidit et creauit. utinam tu, homo, non fugias et te ipse a Christo abscondas! ille etiam fugientes requirit et absconditos non uult perire, sed clamat dicens: Adam, ubi es?, hoc est: \'homo, ubi es? ego te in lumine posui, tu tenebras requisisti\'.
Denique in paradiso, ubi semper matutinus dies, uesper est factus, quoniam omnia tenebrosa peccata sunt. ideo habes, quia audierunt uocem domini dei deambulantis ad uesperam in paradiso. simul cognosce mysterium. mane errasti, ad uesperam liberaris. quomodo enimuespera, ubi Christus est?
nam licet sedes eius supra caelum caelorum, tamen in sanctis suis Christus est. quomodo ergo uesper ubi deus est, cum deus lux sit ? denique Saulo in itinere lux refulsit, quando ei Christus occurrit, unde etiam lumine dei refulgente caecatus persecutor. cur ergo caecatus, nisi quia non agnouerat Christum? nam si cognouisset lucis arbitrum, non amisisset lumen oculorum. denique et ubi agnouit recepit. iudicio est quod non nouerat Christum, quia audita uoce: Saule Saule, quid me persequeris? respondit: quis es, domine? non quaesisset quis esset, si cognouisset.
Sed uideamus sequentia, repetito tamen uersiculo de quo uidetur esse tractatum: ecce uenid, u t f aciam uolunt atem tuamy deus meus, uolui, et legem tuam in med-io cor dis mei. bene nunti aui iustiti am tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo. domine, tu cognouisti iustitiam tuam; non abscondi in corde meo.
de supeiiore itaque uersiculo intellegimus: ecce uemo: non solum uoluntatem tuam faciam, sed etiam legem tuam in medio cordis mei\'. alii habent: in medio uentris mei. est enim uenter et mentis, qui semina concipit sensuum, de quo Esaias dixit: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. hoc utero partunuit et Paulus, qui ait: filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in uobis. Christus ergo non ir.
Qui eleuauerit uocem suam, hic potest dicere: bene nuntiaui iustitiam tuam in ecclesia magna. quid est quod addidit \'magna\', nisi quia fuit ante non magna? quae est magna nisi de totius orbis terrarum partibus congregata,
quando ab oriente -et occidente, septentrione et meridie -populi gentium sunt uocati? ubi tamen legimus alibi magnam ecclesiam: confitebor tibi. domine, in ecclesia magna, in populo graui laudabo te, ibi ergo ecclesia magna ubi populus grauis, hoc est non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere et surrexit ludere. grauis populus est qui fidem deo suo seruat et qui non aliqua leuitate mutetur neque nutet et fluctuet, sed caritate sit fundatus in Christo, ut possit dicere: confido enim quia neque mors neque gladius neque tribulatio separare me possit a caritate dei quae est in Christo Iesu.
Ad patrem dicit: iustitiam meam non abscondi in corde me o, ueritatem tuam et salutare tuum dixi. totus ex persona Christi psalmus iste est. ideo \'iustitiam meam1 dicit, licet non arroganter et homo possit dicere iustitiam suam, qui deo credit et fidem suam sibi reputari ad iustitiam confitetur. ueritatem et misericordiam diligit, qui fidem praedicat ueram et peccata dimittit. ideo enim Christus aduenit, ut fidem statueret, remissionem tribueret peccatorum.
Et quia ex persona saluatoris totum hunc esse diximus psalmum, ne forte dicant Apollinaristae: \'ecce corpus, dixit, praeparasti mihi, non etiam animam\', audiant in inferioribus psalmi huius dicentem: con fundantur e t reuereantur s imul qui quaerunt animam am meam, ut aui era n tea m.
Audi ergo dicentem: beatus qui intellegit super egenum et paupere . beatus quidem qui compatitur pauperi, qui haurit eius necessitates, scit quid mali inopia afferat indigenti; sed quid sibi uult istud exordium in domini passione? uerum est quidem quod propter pauperes passus est, sed tamen ipse corripuit ludam dicentem de illo unguento, quod effuderat Maria super pedes Christi: potuit hoc uenundari trecentis denariis et dari pauperibus.
idem et ceteri apostoli senserant, sed alio affectu, ille per auaritiam , isti per misericordiam; ludas enim furto prospiciebat, discipuli pauperum alimoniae consulebant. quibus in commune respondit: sinite illam, ut in diem sepulturae meae seruet illud; pauperes enim semper habetis uobiscum, me autem non semper.
in exilium relegati, ipso quoque nudati corporis tegumento, quod antea uirtutum saepta munibant, postea delicta nudarunt. si ergo egenus et pauper in carne, utique egenus et pauper in carnis istius passione. non ergo in diuitiis suis, sed in nostra passus est paupertate. ideoque non plenitudo diuinitatis quae in illo corporaliter habitat, ut scriptura testatur, sed caro passa est. hoc intellege, hoc persequere, id tene, ne dicatur tibi:
noluit intellegere super mendicum et pauperem. nam si hic dubitas, certe in illo psalmo, qui aduersus proditionem Iudae ex persona dicitur saluatoris, de illo uersiculo dubitare non poteris, in quo ait: et persecutus est hominem pauperem et mendicum. intellege ergo in paupertatem Christi, ut diues sis, intellege in infirmitatem eius, ut accipias sanitatem, intellege in crucem eius, ut non erubescas, intellege in uulnus eius, ut uulnera tua cures, intellege in mortem eius, ut adquiras uitam aeternam, intellege in sepulturam eius, ut inuenias resurrectionem.
Sed forte dicas: \'quomodo diues in paupertate Christus?\' etsi meum ingenium deficiat, tamen non deficiunt diuinarum subsidia lectionum, cum dixerit apostolus: quoniam dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditaremini. quae ergo ista paupertas quae diuites facit ? consideremus eam, intendamus in ipsum uenerabile sacramentum. quid purius potest eo esse atque simplicius?
non taurino quisquam perfunditur sanguine, ut sacra dicuntur habere gentilium, non hircorum atque arietum cruore peccator lauatur — neque enim purificatur; caro enim lauatur, non culpa diluitur -, sed: exi , inquit, aqua cum delectatione de fontibus salutaris, et paratur in conspectu tuo mensa caelestis, et poculum inebrians quam praeclarum est. haec sunt diuitiae simplicitatis, in quibus est Christi pretiosa paupertas. est et in moribus paupertas bona, unde et dominus dixit:
beati pauperes spiritu, et in psalmis inuenimus , quia dominus humiles spiritu saluabit. est et in collatione tenui paupertas abundans, si abundet fides. unde apostolus ait: et profunda pauperta eorum abundauit in diuitiis simplicitatis eorum.
Ut autem et ex aliis uocibus eius intellegamus, quia ipse se pauperem dixit, ha bemus alibi scriptum: pauper e : dolens ego sum, hoc est quia pro nobis dolet, ut legimus; neque enim in se habuit quod doleret. sicut ergo pro nobis dolet, ut Esaias interpretatus est qui eum uidit in spiritu, pro nobis utique tristis erat, iuxta quod animam suam tristem appellauit usque ad mortem, tamen non propter mortem, et carnem dixit infirmam quae mortis subiacuit infirmitati, ut aculeum mortis infringeret, quo nos in die iudicii liberaret, quam non perfunctorie malam dixit.
Sed etiam sic possumus accipere in die mala, est in tempore malo; mundus enim in malo positus est et ideo mali dies istius mundi et abundat diei malitia sua. non mediocre est, ut hic liberemur ab insidiis peccatoris. qui fuerit hic liber a crimine, ibi erit liber a poena et seueritatem iudicii subire non poterit.
Et ideo uotis opus est et precibus cotidianis et aduocatione principis sacerdotum, de quo dicit Iohannes euangelista: aduocatum habemus ad patrem dominum Iesum, et ipse est deprecatio pro peccatis nostris. hic ergo aduocatus noster et deprecatio pro peccatis totius saeculi orat pro eo, qui intellegit et credit in Christum et dicit: dominus conseruet eum et uiuificet eum et beatum faciat e u m. conseruet a periculis, uiuificet tamquam in mortis tenebris constitutum, beatum facere bonorum operum accessione dignetur.
Et emun d et, inquit, in terra uitam eius. bene addidit \'in terra\', quia, nisi hic mundatus fuerit, ibi mundus esse non poterit. uel certe hoc modo: \'emundet in terra\'; quomodo enim quis mundus in luto , cum terra obliniat ? ergo domini manus est necessaria, quae fecit de terra corpus, ut ipsa mundare dignetur.
Et non tradat eum in manus inimici eius. quis est inimicus nisi leo ille qui circuit rugiens, quaerens quem deuoret? alii habent Graeci: e t non tradat eum in animas inimicorum eius. animas pro manibus posuit , eo quod inimicorum animae bonis insidientur et cogitationibus suis iustum conentur euertere. dicuntur et animae pro hominibus: omnes animae septuaginta quae descenderunt in Aegyptum. ideo et Dauid maluit dei se committere potestati quam insidiis inimicorum, qui parcere sua uoluntate nescirent.
his ergo uer30 siculis utendum est apud eos, qui diutius infirmitate corporis detinentur, ut habeant medicinam dei,. quo sani esse mereantur. lectus ergo animae caro infirma est, cuius aegritudini anima nostra compatitur, quae si habeat adiutorem dominum, dicit ei: surge, tolle lectum tuum et uade in domum tuam.
quo confortatus dei uerbo qui aeger erat surgit et tollit lectum suum in quo iacebat et redit in statum pristinum sanitatis. hoc est in domum suam regredi, ut habitet in domieiIioTobustissimae ualitudinis. qui habitat regit, qui regit uirtutis habet sibi gratiam suffragantem. sed etiam stratum omnem uersat dominus in infirmitate languentis, cui adesse dignatur. quod uersatur, statum mutat aut ex sanitate in aegritudinem aut ex aegritudine ad sanitatem. hic ergo, qui aegrotat, uersat se ad remedium sanitat\'s.
Sic ergo dominus Iesus, etsi uulneratus est propter peccata nostra, tamen non in illa infirmitate permansit, sed se ipse uersauit in melius ad uniuersorum salutem. itaque passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. sicut ergo se ipse uersauit ad populorum redemptionem nec sensit aculeum mortis aut uulneris infirmitatem,
sic eum, qui in se credit, etsi grauiter aegrotantem, ut a morte liberet, uersat ad uitam. omnem ergo stratum; hoc est uniuersorum hominum infirmitatem in sua infirmitate uersauit. suscepit enim infirmitates omnium in sua carne, erexit se in crucem et uersauit omnium infirmitates in sui corporis infirmitate. unde dicit Esaias: liuore eius nos sanati sumus. habent hoc luctatores, ut se subiciant his quibus congrediuntur atque luctantur, ut opprimi posse uideantur, et subito, cum superati aestimantur elidi, quadam arte se uersant, ut effundant superiorem; cadit qui portabatur et is qui portabat superio inuenitur, ut sternat urgentem.
spiritali itaque palaestra dominus Iesus onera nostra suscipiens in illa se passionis suae congressione subiecit et infirmitatis specie, ut eum aduersarius hominem parem ceteris iudicaret quem facile posset opprimere, diuinitatis arma deposuit, humanitatis tegmen assumpsit. securus uictoriae propius temptator accessit, in costa eum telo militis uoluit uulnerare, reputans et hunc sicut Adam per costam posse prosterni .
sed uulneratus latere dominus esus uitam produxit e uulnere, euacuauit omne peccatum, deiecit aduersarium , cui mortem latronis eripuit, et in illa morte, in illa sui corporis sepultura, cum aestimaretur oppressus elisus, sua se uirtute uersauit, cecidit aduersarius, dominus resurrexit.
simul nos docet, cum in aliquo sumus aduersus inimicos dei certamine constituti, ut dei imploremus auxilium, ipsi peccata nostra fateamur et tunc maxime, cum urgemur et terimur, cum dolore et amaritudine nos prosternamus, ne tacuisse uideamur, quo medicina citius nostris uulneribus deferatur, ut sanati aduersario resistamus. quomodo enim potest congredi uulneratus? unde discimus, quia peccatorum nostrorum aculeis uulneramur. uulnus medicum quaerit, medicus confessionem exigit.
Hinc quoque magis ac magis aperire saluator sacramentum suae incipit passionis, quod cum euangelio concordare non dubium ept. nam maledicebant ei Iudaei, mortem eius expetebant, insidiabantur, urgebant, crescentem cotidie gloriam eius operis non ferentes. hoc ergo prophetia annuntiat, quod in euangelio completum est: inimici mei dixerunt mala mihi: quando morietur et peribit nomen eius?
amentes, qui uitae auctorem mori posse credebant! sed uota eorum ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis condicionem suum nomen augeret. et ideo psallebat ei dicens: memor ero nominis tui in generatione et generatione, repetebat: unguentum exinanitum est nomen tuum.
monentur illi \'qui te mori posse praepumunt, non moriar ego quae te noui uitae arbitrum, salutis auctorem. nouimus enim, quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati, quando eis Magdalena resurrexisse dominum nuntiauit et quando eis clausa ianua dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas uulnera eius uidit et credidit.
bene ait scriptura, quia intus cum Iesu non erat qui de doctrina eius recesserat et institutiones eius reliquerat. uolebat intrare, sed penetrare non poterat, quia eum sua excludebat perfidia; omnis enim inpudicus aut auarus autinmundus, quodestidolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. non solum ergo ingredi moliebatur et non ingrediebatur, sed etiam uolebat uidere et non uidebat. denique loquebatur Iesus in parabolis, sed non audiebat ludas.
denique diuina non uidebat mysteria; non enim omnes audiunt uerbum dei qui sibi uidentur audire. nam si omnes audirent, non diceret Iesus: qui habet aures audiendi audiat. et ideo, quia non audiebat neque uidere poterat, loquebatur uana pro ueris et putabat quod Iesum falleret dicens: potuithocuenundari et dari pauperibus, cum furtis suis, non pauperibus prouideret, appellans rabbi atque doctorem a cuius magisterio deuiabat cuiusque cor, in quod se immiserat, diabolus congregabat sibi et augebat iniquitates.
sibi enim erat iniquus, sibi iniustus, sibi delinquebat , qui intra se doium meditabatur qui latere non poterat. non enim circumueniebatur Iesus, qui prodebatur uolens et testificabatur: unus ex uobis tradet me. denique confessus est ludas dicens: numquid ego sum, rabbi ? et dominus ait: tu dixisti. nec sic intellexit ludas quod cognosceretur; nam si intellexisset, non prodidisset.
Sed nihilominus et egrediebatur foras et loquebatur. aptus uersiculus aduersum eos qui secretum alicuius produnt. pulchre ait: egrediebatur foras; foris enim lupi, foris praedones. intus Moyses in nube cum Iesu, foris Tudaei; intus Zacharias sacerdos in templo, foris multitudo; intus spiritus sanctus in cordibus nostris clamat ad patrem, foris aduersarius noster sicut leo peruigilat ad rapinam;
foris infideles, intus fideles. et ldeo eos qui foris sunt deus ludicabit, eos autem qui intus sunt Christus absoluet. egrediebatur igitur ludas et loquebatur. egrediebatur de fide, egrediebatur de consilio et numero apostolorum , egrediebatur de conuiuio Christi ad laLrocinium diaboli, egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis, qui uana ad perfidos loquebatur,
egrediebatur foras, qui uitae interna mysteria relinquebat, egrediebatur, qui scripturae interiora non nouerat. si enim scisset, intellexisset dicentem: numquid qui dormit non adiciet u t resurgat? intellexisset etiam illud: tu uero, homo unanimis, dux meus et notus merus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo domini ambulauimus cum consensu. non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octauum, non alios, non alia testimonia scripturarum. de quo bene euangelista dicit Iohannes et ceterisinfidelibus: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent.
Non manebat ergo cum apostolis proditor, qui foras exiebat et cum perfidis susurrabat. quo uerbo usa est scriptura diuina demonstrans sine auctoritate esse perfidiam, quae timet quod loquitur deprehendi. fideli autem dicitur: exalta uiribus uocem tuam. en quo deciderat apostolus ludas, qui missus erat fidem gentibus pleno auctoritatis praeconio praedicare, ut in aurem insusurraret insidiatoribus magistri sui quod timeret audiri. nonne iudicio suo se ipse damnauit?
sed erubescebat audiri quod facere non timebat; erubescebat, quiaaduersus uitae suae: sanctificationis et honoris auctorem cogitabat mala nec gratiam beneficiis rependebat, sed mala pro bonis bono referebat magistro, quod etiam saeculi homines damnare consuerunt; erubescebat ingratus deprehendi, erubescebat auarus uideri, cum pro pecunia auctoris sui salutem proderet; erubescebat uideri perfidus.
similiter et Iudaei, qui aduersus fidei magistrum falsos testes perfidi subornabant, ut dicerent, eo quod praedicasset templum dei quod Salomon condidit destruendum, cum ille de templo sui corporis significasset: soluite hoc templum, et in triduo suscitabo illud, uere foris erant, qui a cognitione erant uerbi caelestis exclusi.
U erbum, inquit, iniquum proposuerunt aduer sum m e, id est: inlicitum et contra ius et fas sermonem proposuerunt mihi, facientes de humano sanguine pactiones, quem sceleratissime uendidit ludas, Iudaei quoque emendum non minore scelere crediderunt, uanissimi homines, quasi, qui dormiat, num quid non adiciat ut resurgat. quid sit adiectio. consideremus.
ecce adicio ad tempus tuum annos quindecim. et alibi Dauid sanctus ait: dies super dies regis adicies annos eius. inuentum ergo homini quod addatur, deo autem addi nihil potest, quia scriptum est: non est adicere neque minuere in quo perfecta et plena sunt omnia. etsi Christus resurrexit, utique in eo quod assumpserat resurrexit , in quo plenitudini diuinitatis eius nihil uel decedere potuit uel accedere. deus enim incorporeus et
inmortalis est, cuius summa natura et plenitudo uirtutum sine ulla carnis accessione signatur. caro autem dispensationis in Christo est, quam miserationis titulo et pietatis iure suscepit, ut captiuam redimeret, ablueret contaminatam, mortuam resuscitaret. et pulchre ait:numquid qui dormit non adiciet ut repurgat ? non dixit \'non adicitur\', sed \'non adiciet ut resurgat\', eo quod ipse se dei filius resuscitauit, sicut supra diximus dixisse eum Iudaeis:
soluite hoc templum, et iri triduo suscitabo illud. adiectionem accepit caro quasi sumpta de homine, suscepta de uirgine, sed quasi deus adiectionem ipsam operatus est, qui uirtute propria resurrexit, ut esset suae resurrectionis operator. cum legas, quod et pater filium et filius ipse se resuscitauerit, agnosce operationem illam diuinae fuisse uirtutis, quia patri et filio una uirtus, communis operatio, quandoquidem una atque eadem substantia trinitatis est.
\'Sed quid ego ceteros arguo?\' dicit dominus Iesus; \'quid mirum si populus me non cognouit et cruci adiudicauit, cum apostolus meus mercedem proditionis exegerit, cum conuiua meus mortem meam uendiderit? etenim homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me supplantationem\\ aliqui ludam excusandum putant, quia refudit pecuniam quam pro mercede emptionis acceperat.
sed ecce quia ultra Iudaeorum condemnatur infidelitatem; cui enim plus datum est, plus exigitur ab eo. \'quid\', inquit, \'de aliis querar? homo pacis meae, Cui pacem meam dederam, pacem meam relinquere uolueram, persecutoribus deductis me tradidit et fefellit me in quem speraui\'. nutnquid ignorauit proditorem sui futurum, de quo ante praedixit: unus ex uobis me tradet?
[hoc autem dicebat de luda, sicut scriptum est in euangelio.] non utique. sed quo amplius condemnaret eum, de fide eius sperasse se dixit. Aquilas confisus eram dixit, Symmachus posuit confidebam. plus enim grauamus eum in quo plurimum spei uel fiduciae habuisse nos dicimus, si postea spem nostram opinionemque destituit.
Simul ostendit, quanta uis diuinae sanctificationis sit, quae excludat malitiam et deprauatum emendet ingenium, si forma propositi melioris accedat. quantos scimus esse conuersos! mutatus est Zachaeus ille publicanus et ad quaestum auaro intentus affectu, qui postea quadrupla redhibitione soluit errorem, cóndemnauit in se auaritiam, temporis superioris abiurauit lucra, compensauit in paupere, si deesset exactor.
latro ipse nequitiam suam proposito naeliore mutauit, agnouit in cruce Christum , confessus est dei filium, regem uoce propria nuncupauit. quo tempore iusti plerique nutabant, ipsi certe latebant apostoli, carnifex ipse Centurio non negauit. quid de tempore euangelii loquor?
Kaab meretnx erat, quae perfidiae atque intemperantiae se alebat stipendiis ?. tamen ubi exploratores uidit, quos miserat Iesus Naue, fidem induit et periculo imminente iustitiam reseruauit nec susceptos prodidit, sed fideli humanitate protexit. ideo ergo sperasse se dicit, quasi iure praesumpserit, ut apostolus superiora deponeret, meliora sequeretur
et, qui sanctificandi alios munus acceperat, ipse in se sanctitatis gratiam custodiret et sinceritatis inhaereret officiis. bene ait speraui, quia homini dedit eligendi arbitrium, quid sequatur. posui, inquit, ante te bonum et malum. si malum elegeris, non natura delinquit, sed eligentis affectus. si unusquisque hominum condemnatur qui malum elegerit, quid de Iuda dicimus, qui prodidit eum cui copulabatur suauitate conuiuii?
Qui edebat, inquit, panes meos, ampliauit super me subplantationem. quid est quod addidit \'panes mcos\'? potuit dicere: \'qui edebat panes mecum\', nisi illam intellegas, quae specialis est Christi, hoc est uerbi caelestis alimoniam; non enim in solo pane uiuit homo, sed in omniuerbo dei.
denique alibi dicit: qui sempermecum dulces capiebas cibos. quibus uersiculis bene utimur aduersum eos, qui necandos esse crediderint cum quibus uidentur epulati. gentiles hoc custodire memorantur, hostes plerumque, latrones etiam, ut parcant his cum quibus recumbunt. [ipsa pabulorum societate mitescunt unde propter huiusmodi
affectum gratiae conuiualis, si uerba consideremus, non otiose dulces cibos dixit. quomodo enim dulces qui cito corrumpuntur ? sed uide ne dulces cibos dixerit uerba uitae; hos enim cibos nulla amaritudo corrumpit,, nulla mortis corruptela contaminat. unde et \'semper\' dixit. non enim semper edere quis potèrit, semper autem uerbo dei possumus inhaerere et noctibus et diebus, si in lege dei die et nocte meditemur.
Quid est etiam \'ampliauit\' ? Graecus efxeyalvvev dixit, hoc est \'magnificauit\'. utrumque nobis exposuit dominus quod mouere nos posset, dicens in euangelio: qui manducat mecum panem leuauit super me calcaneum. unde assumptus hic sermo sit, consideremus: fuimus, inquit, increduli , errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus. fateamur errorem, ut diluamur. et ego uidi aliquem puer athletam, cum elisisset aduersarium, frontem ei percussisse calcaneo, quod signi fuit, eo quod insultauerit uicto.
subplantauit ergo quasi serpens, qui suo ore uenenum infundit et uulnerat dente calcaneum; et hic enim non diuinitatem Christi, sed corporis extremum calcaneum uulnerauit. leuauit etiam ludas calcaneum quasi luctator insolens et superbus, in quo caput percuteret saluatoris. sed caput Christi ferire non potuit, quia caputChristi deus. suum sane caput informis laquei nodo ligauit.ut. remedium sibi salutis auferret.
Uide si pie potes illud aptare, quod in Genesi dixit sanctus patriarcha Iacob, cum de filiis prophetaret: Dan iudicabit populum suum tamquam unam trilrum in Israel, et: fiat Dan sicut serpens sedens in uia et in semita, mordens calcaneum equi, et
cadet eques retrorsum salutem expectans a domino. legimus quidem, quod Samson de tribu Dan iudex fuerit in Israel, sed alius hic significatur futurus, qui ex ea tribu progressus populum suppliciis sacrilegae impietatis affliget, antichristus ille
qui sedebit in templo tamquam sit deus, uere iudicium, quod habet interpretatio; Dan enim iudicium significatur. et pulchre dixit, quia populum suum iudicabit, qui perpetuae poenae fiet obnoxius; qui enim non credit iam iudicatus est, qui autem credit non iudicabitur, quia credit in dei filium suae animae redemptorem. et ideo tamquam iudicii liber dicit: qui diiudicat me dominus est. indicaturus est ergo populum impietatis, non plebem fidei; illi enim iudicantur qui cadunt ruina perfidiae, non qui resurgunt fidei libertate.
Sedebit igitur in uia et insidiabitur in semita sicut serpens, ut uulneret transeuntes et mordeat equi nostri calcaneum; animam enim fidelium non poterit uulnerare. in qua autem uia sedebit et in qua semita nisi ex quibus Christus dominus, ut legimus, nationum populum uocauit ad cenam suam dicens: exi in uias et circa saepes et compelle ut intrent, ut im-30 pleatur domus mea?
et quia similiter ludas amplificasse super Christum legitur subplantationem, uidetur hoc loco ipse signari, quod mordere haberet calcaneum equi quo Christus dominus uehebatur. unde dictum est: equitatus tuus salus, quod caro eius mundi totius erat susceptura peccatum, ut salus pro exitio et uita aeterna pro morte succederet.
Hic itaque equus in figura et ante est demonstratus tempore Machabaeorum, quem sedebat dux ille militiae caelestis aureis armis refulgens, qui Heliodorum depeculatorem illum depositi uidualis ceterorumque, quae sacrae fuerant commendata custodiae, strauit perculit et postea exoratus Oniae precibus sacerdotis
uitali usui reformauit. unde uere in eo arma aurea refulserunt, quia solus equum hunc sedit et uicit in quo nullus culpae immunis euasit, non Enoch, qui raptus est, ne malitia mutaret cor eius, non Abraham, non Isaac, non Iacob, non Moyses. omnes enim sub peccato, omnes sub morte. denique regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . solus iste est qui peccatum non fecit, solus est Christus qui peccatum abstulit mundi, qui dixit morti: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus?
Quomodo ergo amplificauit super hunc subplantationem suam ludas et cecidit eques retrorsum ? quod in Iuda est, dolum fecit, quod in Christo, uolens passus est. saepe uidemus fortiorem uelle percuti, ut acrior lacessitus insurgat, uehementius excitetur . momordit ergo serpens calcaneum equi, uirus suae fraudis euomuit;
uolens eques se ipse deiecit, uolens cecidit, ut nos leuaret. quid est tamen quod ait scriptura: et cadet eques retrorsum? cur retrorsum nisi ut retro regeret se sequentes? retrorsum erat Petrus, cui dixit: uade retro post me, retro erant apostoli et ceteri discipuli. ideo retrorsum cecidit, quia super quos cadit saluat. omnis enim qui super hunc lapidem, inquit, ceciderit, conquassabitur, supra quem ceciderit autem, mundabit eum.
alii habent: uentilabit eum, alii: comminuet. qui enim uentilat frugem, mundat a paleis, qui comminuit aliquid, in puluerem redigit, ut mollitia pulueris uel poculo salubri uel reliquo medicinae proficiat. unde colligimus cauendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo ex eius deerret corpore, hoc est excutiatur ab ecclesia;
ipsa est enim mortis ruina perpetuae. lllum autem, qui uenit crediturus in Christum, ut eum mors eius inueniat, crux eius assumat, clauus infigat, sanguis infundat, sepultura quoque eius inuoluat,. gratia resurrectionis attollat, de somno suscitet, a morte uiuificet, illum, inquam, a saeculo liberat, a peccato mundat , sanat a uulnere, a duritia impietatis inflectit, ad mansuetudinem pietatis emollit, ut circumciso corde suauem illum et inconprehensibilem hauriat spiritum, bibat poculum salutis aeternae. cecidit ergo eques retrorsum.
Accipe et aliud, cur retrorsum cecidit. post ipsum omnes, nemo ante ipsum. cecidit ergo non sibi, sed omnibus, ut duritiam cordis nostri super nos cadendo molliret. cecidit super Adam, quem quaerebat, ut inueniret. retro eum quaesiuit, ut supra umeros suos bonus pastor inponeiet secumque paradiso in illius redemptione latronis inueheret.
Sed forte dicas: \'et persecutores ceciderunt retrorsum; sic enim scriptum est, quia principes sacerdotum, quos adduxerat proditor ludas, et ceteri, qui ad comprehendendum aduenerant dominum Iesum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram\'. hoc est quod et ego dico, quia super peccatores uoluit cadere, non super iustos; iustus enim medico non indiget, sed peccatores. si apostolorum umbra sanabat, quanto magis caro Christi quos tangit a morte defendit!
denique leprosum tetigit et sine dilatone mundauit. ut scias autem qui legis, quia et persecutores suos uoluit liberare, testem Christi interroga. nam cum inueheretur Petrus in Iudaeos, quod principem uitae interfecissent, remedium demonstrauit, ut agerent paenitentiam et remitti sibi peccatum quod admiserant mererentur. quid autem dubitas, quod ideo cecidit, ut resuscitaret, cum ipse dixerit: per cut i do met sanabo a b o ? uerborum tamen uideto distantiam.
in Genesi habet: cadet eques retrorsum salutem expectans a domino, hoc est ut oculos non auertat a deo, mentem propriam non reflectat, resurrectionis suae praerogatiuam uindicet et diuina se resuscitet potestate. hic autem habet: abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. qui terrenus est in terram cadit, qui caelestis caelo inhaeret. etsi corpore cadit, uirtute non cadit, sed quae sursum sunt semper intendit; semper enim ad patrem respicit, ut eius circa nos impleat uoluntatem.
utinam et isti non abissent retrorsum, sed Christum excepissent, sicut excepit Ioseph et sepeliuit eum in monumento nouo! qui fidelis est in terram\' non cadit, qui infidelis cadit et descendit in inferiora terrarum, sicut scriptum est: descendant in infernum uiuentes. ergo persecutor super terram et in infernum cadit, Christus super resurrecturos, Christus super petram, Christus super ecclesiam. audi quomodo super ecclesiam cadat. retro erat
Petrus et sequebatur eum, cum a Iudaeis ad Caiphae domum synagogae principis duceretur. ipse est Petrus cui dixit: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. ubi Petrus, ibi ergo ecclesia, ubi ecclesia, ibi nulla mors, sed uita aeterna. et ideo addidit: et portae inferi non praeualebunt ei, et tibi dabo claues regni caelorum. beatus Petrus, cui non inferorum porta praeualuit, non caeli porta se clausit, sed e contrario destruxit inferni uestibula, patefecit caelestia. in terris itaque positus caelum aperuit, inferos clausit.
Potest et illud conuenire huic loco, quod Samaritanus descendentem de Iericho hominem uulneratum illum a latronibus non praeteriuit, sed suscepit eum et uulnera eius curauit infundens oleum et uinum et imposuit supra iumentum suum et duxit ad stabulum. quid dubitas de equo bono, cum bonum et iumentum legeris, cum legeris in Hierusalem illam et equites multos et plurimos cum quadrigis et curribus introire?
nec te moueat, quod legisti: hi in curribus et hi in equis, nosautem in nomine domini dei nostri magnificabimur. ipsi obligati suntet ceciderunt. sed Helias non cecidit, qui curru introiuit; ubi enim dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absoluuntur uniuersi. in nomine autem dei nostri et pauper est tutus et diues et nobilis et ignobilis et infirmus et potens. fidei non praeiudicant opes, si tamen uti opibus nouerimus.
resuscitari se, hoc est corpus suum poscit, corpus autem Christi ecclesia est. et quia ludas figura erat infidelis populi Iudaeorum , qui pecunia uel emit uel uendidit Christum — quod faciunt qui pluris ducunt pecuniam quam religionem —, pro interitu plebis infidae significat ecclesiae sibi gratiam resurrecturam. unde et ipsa dicit in Canticis: si suscitaueritis et resuscitaueritis caritatem, cum quaereret de iuuenculis Christum, quia Christus caritas est.
Quod autem ait: retribuam eis, hoc intellegimus, quia florentis ecclesiae processibus cruciabuntur et tunc cognoscent, quae poena perfidiae sit, cum aduerterint, qui fidei sit splendor et gratiae. uel quia bonus dominus est, qui poterat dicere: retribuebant mihi mala pro bonis, et medium uerbum est retributionis uel in bono uel in malo, retributurum in bono esse se dicit, quia, etsi caecitas in Israel ex parte continget, tamen, cum plenitudo gentium intrauerit, tunc omnis Israel Christi miseratione saluabitur.
Et subiecit: in hoc c cognoui quoniam uoluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. superius de passione sua locutus est quasi homo, hinc iam aperit maiestatem suam, quod solus sine peccato, solus cui peccator inequitare non potuit, solus quem pater ut unicum filium dilexerit. qua ratione ergo inimicus non est laetatus super eum? quia, etsi
mortem suscepit pro nobis, resurrexit tamen et ipse insultauit inimico, cuius uictoriam destruxit et aculeum mortis infregit. et nos, licet in saeculo maesti simus atque in maerore nostro et contritione cordis animique nostii laetetur inimicus, tamen resurgentes eius gaudium destruimus. unde et Michaeas dixit: noli super me gaudere, inimica mea, quia cecidi, sed resurgam. resurrectio est ergo qua inimici omnia uincla soluuntur, triumphus omnis oboletur.
inter peccatores uersatus es, peccata omnium suscepisti, peccatum pro omnibus factus es, maledictum pro omnibus factus es, sed nullus usus potuit ad te transire peccati. ita inter peccatores uersatus es, quasi inter angelos uersareris. fecisti terram esse quod caelum est, ut et ibi peccatum tolleres. hodie te genui in quo complacui. probasti te filium qui implesti patris in omnibus uoluntatem.
hodie te genui in quo lucem inmaculatae prolis agnosco. heri mihi et hodie ipse es et in saeculum. nox in te nulla est, quia totus es dies. bene confirmatus in conspectu patris dicitur in aeternum, quia apud patrem semper est et uere in conspectu eius, cuius splendor est gloriae et imago substantiae. sed quemadmodum complacet in filio pater, ita et filius benedicit patrem; pater enim honorificat filium et filius honorificat patrem.
Benedictus, inquit, dominus deus Israel, hoc est populi deum uidentis, qui et dominum suum et deum 30 credit, asaeculo et in saeculum ; fiat, fiat. in Hebraeo habet amen, amen, ut asseruerunt qui librum legerunt in Hebraicis litteris scriptum. Graecus hoc loco yevdoaw, yevioao) dixit, quod est \'fiat, fiat . quod uerbum diuersas signi-
ficationes habet, ut sit interdum imperantis, interdum precantis, interdum confirmantis aliquid. imperantis est, cum superior inferiori statuit quid faciendum sit uel sequendum. precantis est sicut illud: fiat uoluntas tua; non enim deo quis imperat, sed precem fundit. confirmantis est, cum benedicit propheta uel sacerdos uel sanctus aliquis et populus respondet: \'fiat, fiat\'. hic ergo magis confirmatio mihi uidetur benedictionis quam oratio uel deprecatio, maxime quia repetitio ipsius facta sermonis est.
I et uidetur Hebraeus quidem sermo mutatus, sed idem sensus expressus. sicut enim, cum sacerdos benedicit, populus respondet amen\', confirmans benedictionem sibi quam plebi sacerdos a domino deprecatur, ita in psalmo responsum est \'fiat> fiat\' quasi \'amen, amen\'. amen autem confirmationis uerbum euidenter ostenditur in euangelio, ubi dominus confirmans sermonem suum dicit:
amen dico uobis. maior autem uis est, ubi repetitus est sermo, quod in libro euangelii secundum Iohannem frequentius inuenimus, quia ipse maxime de caelestibus et profundis mysteriis est locutus, sicut scriptum est: amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire inregnum dei, et alibi: amen amen dico uobis, si quid petieritis a patre in nomine meo dabit uobis. abundant duo exempla; reliqua uero, si quis quaerit, inueniet.
Indicium quoque est libri finiti \'fiat, fiat\'. nam in quinque libros diuisum uidetur esse psalterium. primus liber hoc psalmo finitur, hoc est quadragesimo. et pulchre usque ad passionem saluatoris quadragesimus psalmus est comprehensus qui finem libro daret, quoniam passio domini finis est quadragesimae, ut E\'ecundus liber a mysteriis renouationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur.
nam et baptismatis praenuntiat sacramenta, cum dicit: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, et requiem sanctorum, qui ad tabernaculum caeleste peruenerint, et spiritus sancti descensionem, quando effusa est gratia spiritalis in quadam uoce caelestium cataractarum, quia uirtute magna spiritus ferebatur, ut legimus in Actibus apostolorum, et ingressum renouati hominis ad altare et saluatoris ascensum et sanctificationem propositi uirginalis .
Pulchre autem quinque libri et unum psalterium, quoniam quinque sensibus homo exterior uiuificatur et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante deum locuples Petri apostoli testimonio repperitur. qui habet, inquit, aures audiendi audiat. habes unum sensum.
et sicut sunt qui oculos habent et non uident, ita sunt qui oculis non uidentibus plus uidere creduntur. unde et prophetae dicebantur \'uidentes\', etiam qui oculis non uiderent. bonus etiam ille odor de quo apostolus dixit: bonus odor Christi sumus deo, unde et Iob dusit: et spiritus diuinus qui est in naribus meis. idem ergo odor Christi et spiritus sancti est deo, quia unus odor est trinitatis. est et interior cibus, de quo dixit dominus: meus cibus est ut
Psalterium ergo est homo consummatus in Christo, in quo, sicut arte concinentium fila chordarum, ita conuenientium resonant opera canora uirtutum, ut possit dicere: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel . gaudebunt labia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. Paulus ait de se: foris pugnae, intus timores.
hic et intus et foris gaudet, sed ille adhuc in certamine, iste in remissione, quia redemptionem animae suae se meruisse cognouerat. qui psallit, in laetitia est, qui luctatur, in sollicitudine. uerum et Paulus sciebat psallere, sed adhuc se processibus reseruabat, cum foret plenius comprobatus, ut psalleret. et ideo dixit: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
Et quia geminum psallendi officium demonstrauit, geminam quoque uocem esse scriptura edocuit propheta dicente: uoce mea ad dominum clamaui et uox mea ad deum, et intendit mihi. quid est \'mea\'? potuit enim dicere: \'clamaui ad dominum\'. sed quae nostra est uox nisi ista quae melior est, quae nescit erraie? nam ex multiloquio peccatum incurrimus et uitare non possumus.
illa uox prophetae est quae ad deum peruenit, quae tacente Moyse clamauit ad dominum, qua 30 etiam in orationibus suis Anna clapiabat, cum oris sui labia non moueret, et impetrauit filium quem ante diu non impetrauerat, cum corporis uoce clamasset. de hac uoce dixit dominus: tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum qui est in abscondito; et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. quid est \'reddet\' ? hoc est quod deprecatus es, quod orasti.
Merito ergo in finem; filiisCore intellectus inscribitur, ut in eo cognoscendo non uulgaris auditus, ? sed intellectus spiritalis operetur. denique Aquilas \'psalmum disciplinae\' posuit. et ideo tibi dicit scriptura: da in disciplinam cor tuum, aures autem tuas praepara sermonibus intel1 e c t u s, et alibi idilige sapientiam et disciplinam.
sapientia est quae sensu scaturit, disciplina in habitudinem quandam naturae coalita forma uirtutum et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis. intellegere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Prouerbiorum scriptura nos docuit, cuius auctoritate colligimus has prudentiae principales esse uirtutes, eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi seuerior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inueniat et ueram iustitiam iudiciumque rimetur.
Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: ego quasi fons a paradiso dixi: rigabo meum hortum et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam; nam generationes suas menti hominis et bonos sensus quasi pia mater infundit. accipe etiam testimonia disciplinae: fili, ne negle.xeris disciplinam dei nec defeceris ab eo correptus;
quem enim diligit deus corripit. seuera quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina, ne fluitemus et uagemur errantes, sed recipiamur a Christo; disciplina enim non examinata uagatur, ut scriptum est. sed pro conuersatione hic posuit disciplinam. tamen sicut sapientia, ita et disciplina: et perfecta et inperfecta eodem nomine nuncupatur;
sed ubi sine adiectione uel disciplina uel sapientia nuncupantur, definitionem perfectionis accipiunt. inexaminata ergo fluitat disciplina, sed examinata non fluitat. de intellectu quoque eadem scriptura definit, quia intellectus bonus ect omnibus qui eum faciunt. intellectus autem cum in se et sapientiae gratiam habeat et ordinem disciplinae, utique docemur quod et sapientia et disciplina bonae sint eis, qui earum instituta suis ministeriis execuntur. diximus de titulo, psalmum adoriamur.
Deus, auribus nostris audiuimus. sic Symmachus. Theodotion in auribus nostris dixit, sicut et Septuaginta uiri. quid est quod ait \'nostris auribus\'? quodsi non satis esset \'audiuimus\', certe, si hoc placuerat, \'auribus audiuimus\' plenum erat. cum ergo additum est \'nostris\', quid sibi hoc uult, nisi ut intellegas illa esse nostra quae mentis sunt et ea esse meliora quam quae istius corporis?
ostendit tibi hos patres euangelista Iohannes, qui ait: dico uobis patres, qui cognouistis quod ab initio e s t. isti sunt patres, quorum senectus uita inmaculata est. ideo in conuentu seniorum appone digitum ori tuo,.ut audias quod tibi prosit et uitae aeternae sacramenta cognoscas, ne interstrepas insolens tiro doctoribus et qui adhuc discere debeas dicere praesumas. quid igitur isti patres annuntiauerint Core filiis, audiamus.
Opus, inquit, quod operatus es in diebus ant i qui s. qui sunt isti dies, in quibus deus magna et mirabilia 25 operatus sit, requiramus. edocet nos scriptura esse aliquos praeclaros dies, in quibus refulserint facta diuina, cum lectum sit, quia sol in tenebras conuertetur etluna in sanguinem, priusquam ueniat dies domini magnus et inlustris; et erit quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit.
qui enim meliores dies quam quibus refulsit nobis uisio dei, sicut dixit Iacob ? sic enim scriptum est: uidi deum facie ad faciem et saluata est anima mea. et continuo exortus est ei sol. quis iste sol nisi qui dies fecit fulgere iustitiae, quibus in terra natus est Christus ex uirgine? in specie uidit Iacob et deum uidisse se dixit; in ueritate uiderunt Iudaei et non crediderunt.
ideo illis breuiati sunt dies, nobis inluminati, quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. unde Iudaicam sanctus Dauidrefugiens caecitatem ait: ne deducas in di-s midium dierum meorum. sic enim dies domini magnus et inlustris est utique non prolixitate temporis, sed iustitiae uel gratiae claritate. ergo sunt dimidii dies quibus breuiantur impietatis caligine et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas, sicut scriptum est. namque ut iustis oritur sol iustitiae, sic occidit infidelibus.
Sed occurrit illud, quia dicit dominus: propter electos breuiabuntur dies et uidetur contrarium, nisi diligenter aduertas et superiora repetas. dicit enim dominus: tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus, aut: ecce illicnolite credere;surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa
magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. et ideo, ne decipiantur electi, ammonet dominus quid sequendum sit, ut non falsorum prophetarum sermone capiamur neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant, sed tunc credamus Christum esse uenturum, cum dies pleni iustitiae coeperint refulgere. Christus enim pleno maiestatis suae lumine reuelabitur et, sicut fulgur exit ab oriente et toto lumen suum usque in occidentem orbe diffundit, sic
unde Graecus expressius dixit: ut s is multoram dierum, hoc est noXvrf/ieQoq; quicumque enim cultus pios sedulo seruat officio, a tenebris noctis alienus in dierum luce uersatur. et ideo, qui legit Deuteronomium, leget, inquit, illud omnibus diebus uitae ouae, non utique noctibus, sed diebus, quia dies fulget legenti mysteria ueritatis et diuinae pietatis oracula. consideremus sequentia.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos, afflixisti populos et e xpuli sti eos. scimus quidem quod multas gentes eradicauerit dominus et euerterit, ut possessionem sibi Iudaeorum populus inueniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se dominus declarauit. sed cum psalmus iste euangelium domini et tempora aduentus eius annuntiet, non mihi uidetur quae superius a Iudaeis gesta sunt
recensere, sed quae futura signare, quemadmodum crediturus esset populus nationum. confirmat igitur fidem ecclesiae, antequam nuntiet, et uictorias pietatis eius enumerat, quae non in brachio neque in gladio suo feras expulit gentes et non certamine bellico turmas fugauit hostiles, sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnauit. et ideo triumphos
meruit quos non reuocaret perfidia, sed augeret, quia persecutionibus suis non uincitur ecclesia domini, sed probatur. quae sunt igitur istae gentes, quas uioerit ecclesia, cognoscamus. uetera dico uocabula, sed mysteria noua: Chananaei sunt, Chettaei et Amorraei, Pherezaei uel ceteri quorum infra uocabula digeremus. haec autem
Unde pulchre tibi apostolus dicit: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . quid est Moyses nisi lex, quoniam ipse interpres est legis ? finis autem legis Christus Iesus. regnauit ergo peccatum in hoc mundo et in peccato mors saeua atque intolerabilis quaedam poena peccati. docuit quidem nos Moyses leuare ad dominum manus, pii cultus jnstituens disciplinam.
docuit quemadmodum Amalec uersutilocus uinceretur, ut mores nostros et opera leuaremus ad Christum; sic destrui posse perfidiam; sin uero deiceremus animam, inclinaremus affectum et a continentiae studio auerteremusingeniumut persuasid nos uana superaietnullum
in quibus omnibus Christus est protector, dextera, defensor et gladius. unde et Symeon dixit ad Mariam: et tuam ipsius animam pertransibit gladius. gladius enim dei uerbum est, quod acutius omni gladio usque ad diuisiones animae cogitationesque. pertransit, ut nulla cognitionem eius occulta praetereant. uultus quoque paterni splendor est Christus et ideo dicit: qui me uidet, uidet et patrem, quasi splendor gloriae eius et imago substantiae.
ad ipsum ergo omnia iure referenda sunt. ipsi Moyses, ipsi Aaron, ipsi etiam patres sacrabant uniuersa quae gesserant, ut de hostibus triumpharent . neque enim in sua confidentia dixit Iesus Naue: stet sol contra Gabaon, sed quia praesumebat in Christo, quem ducem militiae caelestis agnouit et suppliciter adorauit. et ideo gentes feras eradicare promeruit et populum patrum in terram repromissionis inducere, quia nihil suis operibus deputabat, credens indigna esse opera hominum tanta gloriae remuneratione caelestis, quam dominus
ideo nec Moyses eos induxit, ne legis hoc aestimetur esse, sed gratiae; lex enim merita examinat, gratia fidem spectat. unde praeclare apostolus fidem patrum secutus ait: sed neque qui plantat est quicquam neque qui rigat, sed qui dat incrementum deus. non enim Iesus Naue, quia induxit neque quia plantauit eos, sed deus, qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum.
Nec te moueat , quia superius dixit: manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. hinc enim colligis, quia non omnis qui plantat aut qui rigat incrementum dat, sed qui incrementum potest dare potest ipse plantare, sicut gentes plantasse dicitur dominus. ipse enim plantauit qui plantationi donauit effectum, in his tamen qui per fidem Christi domino placere meruerunt, cui soli a patre dicitur deo: filius meus tu es, in te complacui.
decet enim, ut in his complaceat deo, quos ad similitudinem suam fecit et quos per imaginem suam uoluit praerogatiuam gratiae habere caelestis. in imagine ergo sua deus complacet, in his autem, qui secundum imaginem ipsius sunt, complacet deo. in his autem suum munus et suum donum, quod tunc reuelabitur, cum perfectum illud aduenerit, quia, cum apparuerit quid simus, similes ei erimus, ut scriptum est.
Ergo qui non in brachio suo, hoc est in sua operatione praesumit, sed in dei gratia, credens quod non facta sua unumquemque iustificant, sed fides prompta, dicit domino: t u es ipse m eus et deus meus, qui mandas salutes I aeob. non perfunctorius sermo est, ut dicas: tu es ipse rex meus. non quicumque hoc dicit, sed in quo dei regnum est, in quo autem regnat deus, utique in eo peccata non regnant; non enim deo regnum est commune cum crimine.
quis autem dicit deum suum nisi qui ipsi exhibet plenum reuerentiae et pietatis affectum? iusto enim dicitur: ego sum deus tuus. denique et Thomas, ubi tetigit manu propria latus Christi et euidentia indicia indubitatae resurrectionis inuenit, respondit: dominus meus et deus meus;
dominus, quia redemit seruulos suos, deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitauit. mandauit autem salutes Iacob, quia in singulis oraculis salus est, in singulis quoque salus est mansionibus , salus in ministeriis angelorum qui ad protectionem hcminum deputantur. ex mandato ergo dei salus homini, non ex sua operatione confertur. deus enim maluit, ut salus homini fide potius quam operibus quaereretur, ne quis gloriaretur in suis factis et peccatum incurreret. qui autem gloriatur in domino, fructum pietatis adquirit et iactantiae crimen euadit.
quis est in rubo usus Moysi nisi primogenitus dei filius, qui ait: ego sum deus patrum tuorum, deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob? ideo se demonstrauit humanis aspectibus, quia uenturus erat, ut ab omnibus uideretur. ideo rubus urebatur et non exurebatur, quia terram istam, quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam. quam consumere per mortis aerumnam. unde dicit propheta: ure renesmeos etcormeu m.
reuelauit ergo futurum quoddam corporei spiendons mdicium, quo per resurrectionem caro ista fulgeret. quid enim significabat ignis innoxius nisi lumina resurgentium ? unde praesumpsit apostolus dicere, quia, sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. hic ergo, inquit, ueniat super caput tribus Ioseph, ut exaltet caput populi sui, ueniat etiam super uerticem, ut uerticem capilli perambulet amputaturus superflua delictorum, sanctificaturus ornamenta uirtutum.
Hic est glorificatus inter fratres suos, sicut ipse dicit: n a rrabo nomen tu.um fratribus meis. quae maior est gloria quam pectoribus nationum cognitionem diuinitatis infundere ? quem in uisione uidit Ioseph, quod manipulum eius adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro faenum. fae-
num suscepit hoc nostrum, ut suum triticum germinaret et fructum resurrectionis afferret. quaeris testimonium? audi de se dicentem: nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet. denique ut scias, quia de dei filio dicit Moyses, ait: glorificatus inter fratres suos primogenitus. utique non Ioseph erat primogenitus inter filios Iacob, sed Ruben; nam Ioseph post plurimos erat. sed primogenitus dicitur qui uenturus erat, ut nationum populos congregaret.
Unde pulchre ait scriptura: tauri decus eius. sicut enim taurus ducit armentum, ita Christus plebem gentium duxit ad ecclesiam, induxit ad pascua, ut posset dicere: in locum pascuae, ibi me conlocauit; Super aquam refectionis constituit me. huius tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem, ut uitam adipiscerentur aeternam. mugiuit hic taurus et mors refugit.
leorugitetquisnontimett uere maxima taurus uictima, ut ab aduersariis assumamus testimonia; quae maior enim uictima quam quae mundi totius peccatum suo cruore mundauit ? audi, quia ipsum taurum dicit etiam sanctus propheta Iacob, cum reuelaret domini passionem, quem Iudaei postea persecuti sunt: in furore , inquit, suo subneruauert taurum.et ut aperiret, quia de Iudaeis dicebat, addidit: diuidam eos in Iacob et dispergam in Israel.
hicest homo qui luctatus est cum Iacob et femur eius tetigit, quo tactu patriarchae neruus obstupuit, significans ex eius successione secundum carnem se esse uenturum, qui subneruandus esset a populo Iudaeorum in sui corporis passione. quod non intellegentes mysterium statuerunt, ne neruum manducarent filii Israel.
et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicauerunt, ne uitam mereantur aeternam, quia scriptum est: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis ipsis. qui autem manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habebit uitam aeternam. accipe aliud.
quid est neruus nisi quo corpus omne constringitur ? corpus Christi ecclesia est, quae uinculo stringitur caritatis. quid aliud in Christo Iudaei nisi caritatis uinculum omne soluerunt ? merito Petrus sacerdos eligitur, qui spiritu caritatis diuinae triplici se ligauit.
Accipe adhuc, quia ipsum significauit Moyses.adiecit: cornua unicornui cornua ipsius; in ipsis gentes uentilabit. sed noli timere quia uentilat; dixit enim: percutiam et sanabo. bona cornua, quibus inclusit orbem terrarum; bona cornua, quibus leonem illum nostrum aduersarium uentilauit; bona cornua, quibus fecit ut cornua aduersarii timere nequeamus, quia et satanas habet cornua sua, sicut testificatus est Danihel dicens:.uidebam et cornu illud quod faciebat pugnam cum sanctis, et inualescebat eis, donec uenit antiquus dierum.
propter haec cornua domini Iesu et Dauid in uoce tubae corneae canens auditus a Christo est et Moyses docuit sacrificiorum ritus tubae sonitu esse celebrandos, sicut scriptum est: canite-initio mensis tuba. cui hoc nisi nobis scriptum est? menses enim ab initio lunae ueteres obseruare consuerant. luna autem ecclesia est, quae spiritalibus et euangelicis praedicationibus in abundantia pacis, ut propheta dixit, extollitur. in Christo ergo uentilabimus inimicos nostros.
Et in nomine eius spe-rnemus insur gentes in nos. quod est nomen nisi quo proprie unusquisque significatur, quod ei non sit commune cum ceteris ? homo enim commune uocabulum est; nisi addas qui uocetur, non potest declarari. nomen ergo proprietas uniuscuiusque est, quo possit intellegi. unde arbitror quod et Moyses, uolens. propiia dei et aliquid de eo speciale cognoscere quod non esset commune cum caelestibus potestatibus. interrogauit : quod est nomen tuum?
Et ideo ait: non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non s aluabitf me, etsi in arcu sperandum est, sed in dei arcu quem posuit in nube, ut a diluuio genus humanum timere desineret. isto arcu nos protegit, quo arcu et iaculatur sagittas, quibus percutiat inimicos et aduersarios nostros.
Unde et ait: liberasti enim nos ex affligentibus nos et eos qui o derunt nos confudisti; in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confit itebimur in saecula l a. audi quomodo nos liberet, quia sagittis quas iaculatur e caelo terrae nostrae interiora penetrantur, ut motus omnis terrenus intereat et quiescat, sicut in posterioribus ait: de caelo iaculatus es iudicium, terra tremuit et quieuit.
sic igitur libeiamur, dum confunduntur inimicae et aduersariae potestates uel sapientia carnis istius retunsa caelestibus imperatis in suis criminibus erubescit et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis et uaesani amoris incendio, auarus in inmodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura inuaserit, eo maiora desiderat, ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere.
qui et hic confunduntur grauissime, sed multo amplius confundentur, cum uiderint sanctos domini resurgentes et euangelicum illud impleri, quod ait dominus: multi dormientium in terrae monumentis resurgent, isti in uitam aeternam et hi in obprobrium et perpetuam confusionem.
unde et apostolus: sicut in die honeste ambulemus, hoc est non in ganeis atque gurgustiis, non in cubilibus et inpudicitiis, in quibus flagitiosus putat parietibus se esse tectum, ut possit dei scientiam praeterire, cum inuelata apud deum uniuersorum flagitia sint et occulta diuinae cognitioni peccata hominum esse non possint. ergo sanctus laudabitur in futurum, quia non quaesiuit praesentium laudem, sed gratiam futurorum.
Uide tamen distantiam. hic dum est, in domino gloriatur, illic in domino laudabitur, pro breui tempore mercedem aeternitatis accipiet. Aquilas tamen posuit: in domino gloriabimur tota die, Symmachus ait: deo hymnum d icemus per omnem diem. concordat omnium sensus, ut non desinamus circa dei laudes siue hymnum dicendo siue diuinam per omnia momenta gloriam concinendo. qui enim hymnum dicit, puro corde et spiritaliter dicit et omne genus passionis excludit humanae, ut nullo maerore, nullius doloris acerbitate impediatur eius officium, exasperetur eius affectus, sed hymnum deo dicendo immobilis atque inreuocabilis perseueret sicut ipse Dauid, qui ait: benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, sicut Iob, qui amissis filiis, interemptis omnibus p.uis, direptis facultatibus ait: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum.
Nunc autem reppulisti et non f udisti no s, etnonprogredieris, deus, in uirtutibus nostris. cum ipse sanctus Dauid alio loco dixerit: quia 11s o n repellet dominus plebem suam, quomodo hoc loco ait: reppulisti nos, praesertim cum hoc de plebe dicat, cui non mediocria insignia propriae uirtutis enumeret? neque enim mediocre est dicere, quod tempestates et uariae temptationes super se uenerint
et obliti non sint dominum deum suum et inique non egerint in testamentum eius et cetera quae secuntur. unde etiam apostolus sanctus inteipretatur et dicit, quod eo usque non reppulerit plebem suam dominus, ut posuerit eum loquentem: tota die expandi manus meas ad plebem non credentem et contradicentem. cuius sermonis auctoritate subnixus ait: dico igitur: numquid reppulit deus hereditatem suam? absit; nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, tribuBeniamin. non reppulit deus plebem suam quam praesciuit. sed potest hoc loco dici, quoniam ideo non reppulit plebem, quia reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt.
Quomodo tamen repellat deus, qui sequitur uersiculus exponit, quia non progredieris, inquit, deus. in uirtutibuo nostris. deus quando non adiuuat, repellere uidetur; unusquisque enim, qui adiumenta non sentit diuinitatis sibi opitulatione conferri, repulsum se putat atque desertum. quid est autem quod ait: non progredieris, deus, et quid sibi uulc, quod
deus interdum aut progredi dicitur aut egredi aut exurgere aut descendere? non enim corporaliter deus mouetur aut de aliquo loco exit aut ad alterum transit, qui supra omnia est, aut uere exurgit, quasi in aliquo iaceat cubili uel in aliqua sede corporaliter sedeat, sed haec dicuntur, ut tu intellegas, quando et ad quem egredidicatur etadquemexurgere; legimus enim in hoc ipso pszlmo:
exurge; quare obdormis, domine? etconsiderandum. ne quando nostris improbabilibus actibus obdormire uideatur. ut in euangelio legimus, cum adhuc inperfecti essent apostoli, quod his Iesus Christus dormiebat. uerum ubi metu naufragii et timore percussi sunt, Christum excitauerunt dormientem. perfidis ergo dormit dominus Iesus, fidelibus uigilat.
Denique et qui fidelia est intrat ad deum et a neglegente deus uidetur exire atque discedere. certe inperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se dominus, sicut legisti dicentes iuuenculas: attrahe nos; post odorem unguentorum tuorum curramus. at uero Moyses, qui iam fortior erat et electus a domino, et ascendere legitur et intrare ad dominum deum suum, sicut scriptum est: quia ascendit Moyses in montem et circumdedit lux montem. et descendit maiestas domini in montem Sina et cooperuit eum nubes sex diebus; et uocauit dominus Moysen die septimo de media nube. aspectus autem maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israel. et intrauit Moyses in mediam nubem.
Iustus ergo intrat ad dominum, sicut Movscs intrabat in nubem; in nube aut em deus. denique ecce uenit dominus in nube leuietin euangelio habes scriptum: cim autem oras, intra in cubiculum tuum efc clauso ostio ora patrem tuum in abscondito; et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi.
ergo intus quasi in cubiculo tuo deus est. audi etiam alibi quia intus est deus: ecce, inquit, dominus procedet de loco suo et descendet et ascendet super excelsa terrae et mouebuntur montes sub eo etualles liquescent. scriptura hoc dicit et iam tunc significabat, quod desereret populum Iudaeorum et transiret ad gentes. denique et in psalmo hoc inuenimus expressum, cum dicit Dauid: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultauit tamquam gigans ad currendam ui .
His igitur generibus repperimus egressum dei aut eius ingressum, sicut et dominus dicit Iesus, quia ad uirum timentem ueniat: ecce, inquit, sto ad ianuam et pulso; et si quis audierit uocem meam et-aperuerit ianuam, intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum. haec igitur diximus propterea, quod ait propheta: reppulisti nos et non progredieris, deus, in uirtutibus nostris.
Similiter autem et illud accipiamus, quia deus progressus est in uirtutibus Iudaeorum, quando Iesus Naue ducem militiae caelestis adorauit et ideo sine ferro uicit et sine ulla obsidione destruxit urbem Iericho, quae habebat ualidissimos muros. quando enim progressus est in uirtutibus seruorum suorum deus, uictoria consecuta est; nam progressus est angelus ad Ezechiae preces et strauit innumeras copias Assyriorum.
sed interdum et quos uult in certamine coronari dominus ueluti derelinquit ad tempus, ut fide uinnant nec rebus secundis et prosperis deuotio remittatur. denique saepe, qui prosperorum cursu et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur aduersis. ideo frequenter inuenimus Iudaeos post uictoriam lapsos, post seruitium correctos, quia precibus et deplorationibus deum ad se redire fecerunt.
U"lld" et illud, quod secundum hominem dictum est et hominis affectum, huic sententiae non repugnat. quia dixit dominus: deus deus meus, respice me; quare me dereliquisti? non quod derelictus sit dominus, qui ait alibi: q u oniam solus non sum, quia pater mecum est, sed quia secundum carnem hominis et affectum, qui in certamine gru.ui est constitutus, derelictus uidetur a domino. denique non otiose ait scriptura, quia post temptationem primam discessit ab eo diabolus usque ad tempus, hoc est usque ad certamen; ubi enim magnum certamen sacrae passionis aduenit, iterum aduersarius ad temptamenta successit.
homo autem, quando uelut in ambiguo constitutus est, putat se a suo deo esse desertum . sed quemadmodum hoc secundum carnis affectum accipimus, quia sibi homo uisus est derelictus, cuius processum operatus est Christus in corpore suo, ita etiam diuinitate sciebat se numquam derelinqui a patre, quia ipse dixit: ego in patre et pater in me et solum non esse signauit.
Substituit etiam uersiculum isium: auertisti nos retrorsum prae inimicis nostris. non est bene qui retrorsum auertitur, quia nemo mittens manum in aratrum respiciens retro habilis est regno d e i. denique uxor Loth, quia retro respexit, ad uerticem montis, hoc est ad superiora peruenire non potuit, sed in salem conuersa est, quae species cito soluitur nec potest usum habere diuturnum. sic sunt qui temporalia secuntur et non secuntur aeterna: et hic infatuantur a stultitia sua et futurorum gratiam habere non possunt.
sunt tamen qui retio positi obliuiscuntur superiorum et ad priora se extendunt, ut ad brauium ualeant peruenire. et Petro dicitur: uade retro me, satana, ut melius prouocetur, et in numeris prior est qui post Christum est. ideo ergo \'prae inimicis\', quia illi nos affhgunt et illi insectantur, retrorsum nos esse uoluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros et eorum locum transire cupientes.
Denique Theodotion sic habet quomodo Septuaginta uiri, hoc est quomodo iste nersup expositus est. Aquilas habet: auertisti nos retro ab affligente, Symmachus: ordinasti nos nouissimos ab omni aduersario. contraria nobis quae sunt nisi uoluptaria istius saeculi et plena deliciarum atque lasciuiae et quae sunt incentiua luxuriae? uxor Loth decepta est, quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum et eius regionis inlecebras. unde decepta est ? quia post se respexit.
potest etiam, qui nouissimus est, corde prior esse, si ea quae in caelo sunt consideret et non quae in terris. audi, quia nouissimus in saeculo inter primos sit apud Christum: puto quia deus nos apostolos nouissimos ostendit sicut morti destinatos, ut spectaculum simus huic mundo et angelis et hominibus. nouissimum se dixit et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: nostra autem conuersatio in caelis est.
Sequitur: et qui oderant nos diripicbant sibi; dedisti nos tamquam oues escarum et in nationes dispersisti nos. miraris forsitan, quod, cum in posterioribus, ut diximus, summam habeant fidei constantiam qui locuntur, hic dicant, quod ab his qui oderant eos diripiebantur; sed non te ista perterreant; multi enim hic diripiuntur et tamen menta eorum a Christo non queunt separari.
Sunt etiam qui fiant oues escarum. bonus dominus noster Iesus Christus, quia factus est ouis epulationis nostrae. quaeris, quomodo factus sit ? audi dicentem: pascha nostrum immolatus est Christus et con?idera, quemadmodum parentes nostri in figura diripientes agnum manducabant , significantes domini Iesu passionem, cuius cotidie uescimur sacramento.
per ipRam jgitur ouem facti sunt greges escarum, sicut Aquilas dixit, uel greges in escas, sicut Theodotion locutus est, uel pascua edentium, sicut Symmachus dixit. sed bona epulatio non solum non est metuenda sanctis, sed etiam concupiscerda. aliter enim ad regnum caelorum non potest perueniri, cumipsedominusdixerit: nisi manducaueritis carnem meam, non habebitis uitam aeternam. probatum dst igitur, quod dominus noster sit epulatio uel alimentum edentium, sicut ipse ait: ego sum panis uiuus qui de caelo descendi.
Et ut scias, quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: nos omnes unus panis sumus. non ergo timeamus, quia facti sumus oues escarum. sicut enim domini caro et sanguis ipsius nos redemit, ita etiam Petrus pro ecclesia multa tolerauit; multa etiam sanctus apostolus Paulus et ceteri apostoli pertulerunt, cum caederentur uirgis, cum lapidarentur, cum in carcerem truderentur.
illa enim tolerantia lniunarum et usu periculorum domini fundatus est populus et ecclesia incrementum est consecuta, cum ceteri ad martyrium festinarent, uidcntes per illas passiones nihil apostolorum decessisse uirtutibus, sed etiam propter hanc breuem uitam inmortalitatem illis esse quaesitam.
Quod ostendit etiam qui sequitur uersiculus, quia dixerunt: inter gentes dispersisti nos. similiter Theodotion dixit; Aquilas autem et Symmachus: in gentibus aut inter gentes uentilasti nos. missi sunt enim apostoli sancti ad gentes et dispersi sunt inter gentes sicut et prophetae sancti, de
quibus supra diximus, ut in illa dispersione fructus plurimi nascerentur. ut enim dominus noster Iesus Christus sicut granum cecidit in terram et mortuus est, ut multum fructum afferret, ita etiam dispersi sunt apostoli sancti, ut bonum inter gentes semen afferrent, quo ad eorum similitudinem fructus gentium pullularet. denique scriptura hoc dicit dixisse dominum: quia propterea uos misi, ut uos eatis et fructum plurimum afferatis et fructus uestermaneat.
factus est ergo dominus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: et semini tuo, quod est Christus. semen ergo omnium Christus et ideo cadere se passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae. hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulauit et ex illo ad eius imaginem figurati quasi semina apostoli sancti missi sunt per diuersa atque
dispersi, ut in agrum ecclesiae gentes congregatae diuersis fructibus refulgenent toto orbe terrarum. isti ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem Dauid dicit: aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israel congregans. dispersi sunt enim, ut nouos fructus facerent et postea ueluti triticum nouum ecclesiae horreis inueheretur.
Haec autem dispersio non in inferioribus fit, hoc est non in terra, sed in caelo. denique legis hoc praecepta confirmant, per quam dicit dominus: si fuerit dispersio tua a summo caelo usque ad summum caeliinde congregabo te, dicit dominus. quae est dispersio a summo caelo usque ad summum caelum ? quis iste tantus, qui sic potuerit disseminari ?
si homo in terra natus est, ab imo, non a summo coepit. si ista te mouent atque perturbant, redi ad superiora istius sancti prophetae et audi, quis ille sit tantus, qui huiusmodi in terris segetes fecundauit, ut fructus earum ad caelestia receptacula perueniret. est autem ille sponsus, qui quasi gigans percucurrit hanc uiam totam inuiam aliis, sibi peruiam; et ex illo coepit peruia iam esse mOItalibus, ita tamen, ut isti ascenderent, solus tamen ille ipse ante descenderet, ut postea sancti eius mererentur ascendere.
audi ergo, quomodo disseminatio fuerit de caeli summo ad caeli summum: a summo, inquit, caelo egressio eius et occursus cius usque ad summum eius. cui homini hoc possit attribui ? Moyses uix in uerticem Sina montis ascendit et hoc quia uocatus a domino est et hortatus est uoce caelesti.
a summo caelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras manebat in caelo ? nemo enim ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelis. uides ergo, quia et cum descenderet et ascenderet ipse erat et manebat in caelo. ipse enim dixit: caelum et terram. ego compleo, dicit dominus; ipse est qui est in caelo. haec de dispersione satis dicta sint.
Ceterum quod ait: uentilasti nos, etsi uerbo distat, sensu congruit. sicut enim illi qui dispersi sunt probati, ita etiam qui uentilati sunt ad probationem peruenire meruerunt. sicut enim triticum uentilatur et a paleis separatur et mundum est, si autem uentilatum non fuerit mundum esse non poterit, sed extat paleis concretum atque permixtum, ita etiam homo, nisi temptationibus fuerit uentilatus, fragilia quaeque uel paleas a se non potest separare.
unde etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulauit ut uentilet uos sicut triticum; ego autem rogaui patrem meum, ut non deficiat fides t u a. uide quid dicit et intellege: uentilatur Petrus; ut Christum negare cogatur. incidit temptationes, quaedam locutus est quasi plena palearum, sed locutus est uerbo, ut fundatior esset affectu.
denique fleuit et paleas suas lauit et illis temptationibus meruit, ut pro se Christus interueniret. quanto maius est patrocinium quam perturbationis illius temptamentum! et ideo plus quam passus est adquisiuit; adquisiuit enim Christum sibi patrocinantem. cogitur autem aduersarius sanctos domini ad sua damna temptare; dum enim temptat, meliores reddit, ut qui temptatur possit et alios instituere, qui sibi ipse inualidus uidebatur.
denique Petrus ecclesiae praeponitur, postquam temptatus a diabolo est. ideoque ante significat dominus, quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit dominici gregis. nam hic dixit: tu autem conuersus confirma fratres tuos. conuersus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem et uentilatus est sicut triticum, ut esset ipse cum sanctis domini unus panis, qui nobis esset alimentum. dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis uitae aeternae et salutis alimentum.
Ita ergo et deus uiliorem uendidit, potiorem emit. uendidit populum Iudaeorum non inclementia dei, sed sua culpa, quibus recte dicitur: ecce peccatis uestris uenditi estis et propter iniquitates uestras dimisi matrem uestram. hoc itaque genere uenditus populus Iudaeorum , emptus est populus Christianus , ille peccato uenditus, hic emptus sanguine. unde Petrus ait:
non corruptibilibus, argento uel auro, empti estis, sed pretioso sanguine. qui est sanguis pretiosus nisi agni illius inmaculati, hoc est domini nostri Iesu Christi ? ergo sine pretio PI\'Pulus Iudaeorum, pretiosus autem populus Christianus ; ille pretium non habet, quia peccatum habet, iste in pretio est, cui peccatum remissum est.
unde recte ecclesiae filiis dicitur: pretio empti estis; nolite fieri serui hom i num. si tibi dicitur, ne seruus fias hominum et perdas propriam libertatem, multo magis dicitur tibi, ne seruus fias peccati, et iterum, ne seruus fias serpentis inimici et aduersarii, sed seruias soli domino, qui propria te redemit caritate, quia ipse est suorum redemptio seruulorum.
Non uendit ergo dominus nisi seruum malum, non uendit utique bonum. nam etsi Ioseph uenditus est, non dixit tamen propheta: \'a domino uenditus est Ioseph\', sed: in seruum uenditus est Ioseph, quem fratres proprii uendiderunt, quem dominus tamen in figura propriae passionis redemit a seruitute, renouauit ad gratiam.
uendiderunt itaque eum fratres et acceperunt pecuniam, sed dominus eum non solum libertati reddidit, sed etiam dignitate cumulauit. figuram autem in eo fuisse domini Iesu ostendit scriptura, quae dicit: filius meus zelo appetitus, ad me reuertere, et alibi: primogenitus tauri decus eius, eo quod exaltauerit deus pater cornu christi sui.
Qui ergo uenditur, uilis et sine pretio est, quasi qui magis non sit quam qui sit. unde et Aquilas dixit: tradidisti populum tuum, ut non esset, et Symmachus: tradidisti populum tuum sine substantia. non sunt enim qui repudiantur a Christo; sunt auiem qui eliguntur a domino, quoniam dominus uocauit quae non sunt tamquam quae sint et electae sunt gentium nationes, ut destrueretur perfidia Iudaeorum. in nihilum ergo traditus est ille populus, quia peccato suo uenditus est; nullam enim habet culpa substantiam.
Duplex autem intellectus, quare commutationem non habuerit populus erroris, quia non potest homo argento uel auro uel possessionibus redimere animam suam. quam enim dabit commutationem animae suae, cum illa tempor.alia uel caduca sint, anima autem permaneat uel ad praemium uel ad poenam? non fuit autem etiam illa commutatio in impiis quae est in resurrectione, de qua dicit apostolus:
omnes resurgemus, non omnes immutabimur. potest quoque et sic intellegi, quia, etsi pauci redempti immutari meruerunt ut Abraham Isaac Iacob Moyses, non tamen ad omnes commutatio ipsa peruenit. est etiam illud, ut non sit multitudo in commutationibus grauium peccatorum, secundum quod scriptum est, quia quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia in iudicium, quosdam autem et subsecuntur. quae grauia sunt atque manifesta praecedunt et sine ulla dubitatione merguntur, quae autem leuiora sunt bonis operibus saepe releuantur; beati enim quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi autem iniquitas propendit, nulla bonorum operum commutatione reuocatur.
Ergo et si quis est redemptus de populo Iudaeorum, non ideo redemptus, quia multam habuit aestimationem sui nec quia multitudinem habuit in commutatione sua, sed redemptus est gratis, quod te docet apostolus dicens: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. ubi autem gratia, non utique merito operum nec iustificatione uirtutum, sed liberalitate donantis, electione redimentis.
quod aeque scriptura te docuit dicente apostolo Paulo: si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est grastia. quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus. quare non sit consecutus agnosce: quia se iustificare cupiebat, quia operum suorum iactantiam requirebat, quia fidem non detulit nec gratiam recognouit. et ideo electio consecuta quae uocantem audiuit, aduenientcm suscepit.
Tamen ne penitus refugisse uideamur, consideremus qui uicini tribubus fuerint Iudaeorum. nam ut uetera recenseamus, Philistienses tribus Iudae finitimi habebantur; ex alio latere idem tribui Ruben appropinquabant. Ammanitae quoque in deserto erant et, qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur, hoc est tribui Zabulon et tribui Neptalim quae erant in Galilaea, sicut Esaias dixit:
terra Zabulon et terra Neptalim, uiam maris trans Iordane . unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscuiusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis iungerentur, quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio caelestium sacramentorum . quod utique potest intellegi de illa muliere Chananaea, quae exiuit de finibus suis, ut domino Iesu occurreret transeunti et posthabitis simulacris suis adoraret uerum salutis auctorem; cui testi-
monium dedit dominus noster Iesus Christus, quod magna esset fides eius. resplendebat quidem iam gratia euangelii et praesentiae lumen augustae; sed tamen, quia sponte exiuit et misericordiam postulauit et dominum pia uoce confessa est et quasi fastidio habita in clamore petitionis propriae perseuerauit, non mediocrem praerogatiuam accepit istiusmodi mulier, quae prima exiuit de gentium nationibus et perseucranti obsecratione tantum domini testimonium meruit reportare.
In quo quidem loco uelut quosdam dubitasse cognoui, quidsitquodait: non sum missus nisiadoues quae perierunt domus Israel, quasi nobilitatem generis electi ad saluandas animas dominus quaesisse uideatur, qui uenit, ut omnes redimerentur. sed ostendere dignatus propositum, quod eos, quos primo elegerat, nequaquam refutare cupiebat et saepe deuios et errantes tamen paterno quodam reuocare quaerebat affectu. sed ubi ipsi auctorem proprium reliquerunt, sciens se deum montium esse, non uallium et regnum caelorum non a fastidientibus, sed a cogentibus diripi, paulatim conuersus ad gentes est, ut et nationum plus probaretur affectus et illorum merito pertinacia condemnaretur.
et ideo diligenter oportet intendi quid expresserit, qui cum dixisset: non licet accipere panem filiorum et mittere catulis, respondente Chananaea: quia et catuli canum edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, studium eius humilitatemque laudauit, quae non sibi profundum sapientiae a primordio uindicauit, quamuis de finibus Tyri et Sidonis iam esset egressa, sed micas quasdam uerbi
salutaris, quae de mensa dominorum suorum caderent, crederet colligendas. qui enim diligenter et subtiliter scripturae uerba rimatur, is ad altitudinem mysteriorum peruenire consueuit. unde et huic dicitur: magna est fides tua. fiat tibi sicutuis, hoc est: ut aperiatur tibi ostium uerbi et refulgeat uitae aeternae salubre mysterium.
Ergo qui uicinus est exeat et Christum uidere desideret et in oratione clamet, sicut ista Chananaea exiuit de finibus suis et Christum uidit et iugi uoce clamauit, ut eius misericordiam reportaret. credentibus itaque Chananaeis Iudaeus in obprobrio sit, quia ipse non credidit, et inludi sibi doleat et derideri se ab his qui in circuitu sunt ingemiscat.
Et uidetur prophetia haec esse de nationibus credituris, maxime cum sequentia istud ostendant, quia ait: posuisti nos in similitu dinem gentibus, commotionem capitis in populis, quia Iudaeorum delicto salus gentibus et quae in illis in figura gesta sunt ad cognitionem nostram profecisse apostolo auctore cognouimus. et uere in obprobrium positi sunt
impii in circuitu ambulant, angelus autem praetendit in circuitu eorum qui non ambulant in circuitu, et ideo praetendit, ut eruat iustos ab insidiis persequentium. iusti ergo spiritales Israelitae uidentur esse qui haec locuntur, eo quod temptationibus saeculi subiacuerint et obprobrium fuerint uicinorum, hoc est eorum qui Hierusalem patriam non incolebant, inlusioni etiam fuerint spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas iustis lucta esse consueuit.
denique historia te doceat, quod abducti ludaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua uidebantur esse subiecti, tamen multo meliores gentibus habebantur. peiores enim erant in circuitu eorum qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum grauium essent mole curuati.
Primus ergo intellectus de captiuis patribus usurpandus est, quibus insultauerunt Assyrii inludentes eis in Babylonia, quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor. secundus intellectus ad altiora referendus, quod saeuissimus rex diabolus est. ipse est Assyrius Nabuchodonosor qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis inlecebram.
attende igitur hunc regem eo loco, ubi dicit apostolus: uideo legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in. lege peccati, hoc est in illa lege carnalis inlecebrae. aduersarius leo est qui urget obnoxios, iustos fatigat unde pulchre posuit Aquilas: spretione-m et
poinpam posuistinos his qui in circuitu nostro sunt. ita enim despicabiles aestimabantur, qui theatrum facti sunt huic mundo et angelis et hominibus, quia, etsi in testamento non peccent dei nec carnis inlecebris reflectantur a domino, tamen quasi in pompa quadam circumferri uidentur et despici, quandoquidem peccatores humilitati iustorum insultare consueuerint, ut
obprobrium ducant crucem domini saluatoris humilitatemque iustorum. denique quasi in quadam pompa theatri constitutus apostolus dicit: placeo mihi in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. in WS placet qui omnia quae mundi sunt ut detrimentum putat, ut Christum lucri faciat, solum per uitam et mortem requirens, cui uiuere Christus est et mori lucrum, ut inueniatur in Christo.
Sina quoque \'merces\' dicitur et conuenit populo Iudaeorum, qui iustificari se mercede operum quam fidei gratia maluerunt.ergo quae sub lege eratHierusalem cum suis filiis seruiebat, quae autem sursum est Hierusalem libera est. et ideo Sarra, quae \'principalis\' dicitur, libertatem habet, quod princeps sui sit qui iustus atque integer est.
ex duobus igitur testamentis duo populi, unus Iudaeorum, alius nationum qui in Christo credidit. ille Iudaeorum qui non credidit seruit; ipse est secundum carnem natus, quia secundum carnem interpretatus est scripturam diuinam et secundum litteram, non secundum spiritum. qui autem de libera, natus est per repromissionem, hoc est cui repromiss:o ex fide.
ipse est ecclesiae filius tenens gratiae libertatem, propter quem ecclesia dicit: expelle ancillam et filium eius; non enifti heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, et apostolus ait: itaque, fratres, non-sumus ancillae filii, sed liberae. haec est ergo solutio, quia quod ignorabat Iudaeus fides gentium soluit infusa a Paulo doctore mentibus nationum. ideo ergo illorum gesta nobis in parabola sunt.
Sed et dominus dixit: factus sum illis in parabolam. aduersus me exercebantur qui sedebant in porta, in parabolam autem factus, quia dicitis, inquit: medice, cura te ipsum. in parabolam factus est, quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. ideoque scriptum est: uidete ne fiat fuga
Similiter in parabola scriptum est: non alligabis os boui trituranti. soluithancparabolamapostolusdicens: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt.
quis est qui arat nisi qui in spe arat, ut in iudicio domini metat? et ideo quasi boni agricolae, ubi propter spem inarata fuerit terra nostra continentia corporali, non carnalia, sed spiritalia seminemus, quoniam de carnalibus corruptela colligitur, de spiritalibus uita aeterna adquiritur. typus itaque et figura nobis sint gesta maiorum, typus lex scripta in cordibus nostris, ut nobis in ea quaedam futurorum figura, non ueritas sit. lex ergo quasi figura sit nobis, euangelium quasi lumen et signaculum ueritatis.
In parabola ergo dominus ostendit se Iudaeis, sed non intellexerunt parabolam, quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolueret. factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit quam crucifixerunt Iudaei, non intellegentes parabolam spiritalem.
eo usque enim non intellexerunt, ut, cum auctorem uitae crucifigerent et suspensam in cruce cernerent carnem domini salutarem, mouerent caput; nam si intellexissent, utique non insultassent, sed ingemuissent. et tamen ipsa commotio capitis illis in similitudinem cessit, ut non hoc significaret quod illi sentiebant, sed quod mysteria declarabant. illi enim secundum uulgi usum insultantes domino mouebant caput suum, sicut qui iustis insultare desiderant, si forte eos uiderint in hbc saeculo fatigari, mouent caput.
Quae commotio capitis geminum intellectum habet. reprehensibiles enim uidentur secundum scripturae auctoritatem qui mouent caput, cum dicat et MatthaeufI: qui transiebant blasphemabant do dm num Iesum mouentes capita sua, et Marcus: qui praeteribant blasphemabant eum mouentes capita sua. transeuntes autem quod reprehensibiles aestimentur, docet hic ipse propheta, qui dicit de uinea Sabaoth:
et uindemiant eam omnes transeuntes uiam. denique et qui sequitur uersus hoc signat: deuastauit eam aper de silua et singularis feruB d epastus est eam, et in posterioribus ait:et non dixerunt transeuntes uiam: benedictio domini super u o s, eo quod, qui transit et non stat in atriis domini, non dat benedictionem. ita ergo Iudaei mouebant caput super dominum Iesum, ut praeterirent qui firmum solidumque uestigium fidei habere non poterant. mouebant autem
quid est enim caput nisi in quo sensus sunt ? oculi sapientis in capite eius, quos moueri oportel oculos, id est mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigreseant. moue ergo prudentiam tuam, moue sapientiam, moue cogitationes tuas caelestium conlatione sermonum et propheticorum disputatione uerborum, ita ut non pecces in testamento dei, sed fides firma sit. sunt enim haeretici qui mouent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent.
Sed iam expressius de ipsa capitis commotione, quae in similitudinem populi est posita, dicendum est. quis est caput populorum nisi Christus ? caput enim mulieris uir, caput uiri Christus, sed et lex caput intellegibilis mulieris. denique sub lege tamquam sub uiro est populus Iudaeorum, quia lex vojuog dicitur Graece et 30 ideo synagoga vóplp qua masculo copulata est, sed legi coiporali, non spiritali, hoc est ritui legis Iudaico, cuius uinculis inligata est legitimi nesciens sacramenta coniugii.
et ideo mulier illa, cui lex mortua est, recte secundum coniugium conuenit, hoc est testamentum nouum. sic duobus fratribus una coniungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renouantur. hoc nobis apostolus euidenter exposuit dicens: quoniam quae sub uiro est mulier uiuente uiro ligata est legi; hoc est uiri sui legi, ut ei debeat castitatem.
si autem mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri, id est ut cui uelit nubat, dummodo mortuo uiro nubat, quia uiuo uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; si autem mortuus fuerit uir eius, lib-erata est a lege uiri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro.
hoc sacramentum etiam ad Christum et ecclesiam pertinere etiam alibi demonstrauit, quia magnum est sacramentum. hic quoque non praetermisit dicens: itaque, fratres mei, et uos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit. quomodo mortificatus es legi nisi ut tibi legis umbra moriatur cum accedis ad sacramenta 30 caelestia? nec enim aliter debes accedere ad euangelium nisi
solutus interpretationis corporalis impedimentis. alioquin adulterium est ueris falsa miscere, pudicitia autem spiritalis, si anima tua exuta omnibus impedimentis deuiae cognitionis sine ruga accedat ad dei uerbum. ergo sicut ecclesiae caput Christus, ita et synagogae caput lex, hoc est his qui sub lege sunt, propter quos apostolus fecit se esse sub lege, cum sub lege non esset, ut eos qui sub lege sunt lucri faceret. et iterum doctor gentium factus est quasi esset ipse sine lege, ut eos qui erant sine lege adquireret Christo. pulchre autem ait, quod sine lege dei non esset et in lege Christi maneret.
Lex autem synagogae caput non a principio, quia Christus erat caput ueteris synagogae quam Moyses fundauit et condidit. denique audi dicentem, quia uerbo domini fundata est: fide, inquit, Moyses grandis factus negauit se esse Pharaonis regis nepotem; maluit enim afflictis compati quam temporalibus delectari maioresque diuitias aestimauit et praetulit thesaruris Aegypti improperium Christi;aspi-
ciebat enim mercedem repromissionum dei, quae est resurrectionis gratia. sed ubi propter perfidiam Iudaeorum mortuum est infidelibus dei uerbum et excidit pectoribus Iudaeorum, legis spiritalis intellectus occubuit et nupsit synagoga ritui corporali obseruationique perfidiae. sed non fuit illa sobrietas spiritalium nuptiarum, sed adulterium castitatis. ideo synagoga libera esse non
potuit, quae male nupserat, non crediderat resurrectionem Christi futuram. unde bene ei nupsit ecclesia, cui secundum sacram dispensationem secundum carnem mortuus Christus, ut illa Iudaea anima, quae ante fuerat ligata peccato, per mortem Christi absolueretur uinculo delictorum. non nubit ergo mulier alteri uiro nisi mortuus fuerit uir suus, hoc est nisi a uinculo legitimi amoris fuerit 30 absoluta; si autem mortuus uir eius fuerit, liberata est.
Sane tenebatur ex lege, ut fratri proprii coniugis copula: retur, si semen nullum maritus eidem reliquisset. quod uinculum magis nectebat interpretatio litterae quam gratia spiritalis. denique habebat in uoluntate frater defuncti, ut, si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. unde calciamentum suum soluere iubebatur, ut esset a nexu copulae eius exutus quam a sui gratia ostendisset alienam.
sic enim scriptum est, quia soluebat calciamentum suum et dabat proximo suo dicens: hoc erit in testimonium in Israel. et dicebat propinquus: accipe et adquire tibi tu. et soluebat calciamentum suum. dicebant etiam adstantes: det dominus uxorem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia quae aedificauerunt utraeque domum Israel et fecerunt uirtutem in Ephratha.
sed hoc ex litterae interpretatione Iudaeum ligabat; ceterum figura erat, quod Christus uenturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret merito fratris, quia dictum est: narrabo nomen tuum fratribus meis, et: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, uel quia euangelium defunctae legis reparationem operaretur in posteris, ui semen, quod lex non reliquerat, euangelii tenor resuscitaret.-
Non mirum ergo si caput suum praua interpretatione mouerunt, ut ipsi a se deturbarent sapientiam, suae salutis auctorem aut certe mouendo caput suum causa fierent commotionis capitis non paucis, sed populis. commotio haec capitis facta est, quandoquidem in omnem terram exiuit sonus eorum, ut fieret omnis terra domini et regnum domini esset in nationibus. unde et in posterioribus dicit: dominus regnauit, irascantur populi;
qui sedes super Cherubim, moueatur terra. quod pulchre Aquilas interpretatus est, ut jueTaoTaoiv diceret, hoc est transmutationem quae est de loco ad locum, de Iudaea ad populos nationum. quod ex ea lectione quae in euangelio est liquido poterit manifestari, quemadmodum lex mota sit, dicente scriptura: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia ergo quae dicunt uobis seruate et facite, secundum opera eorum nolite facere; quae enim dicunt non faciunt. alligant autem onera grauia et imponunt super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. omnia autem faciunt ut uideantur ab hominibus.
Quid est \'sederunt scribae\', nisi quia littera scribitur? unde et γραμματεῖς Graece dicuntur scribae, litterae sequentes interpretationem, non spiritus intellectum; littera autem occidit. litteram ergo occidentem sequentes et ipsa appellatione resonantes scribae et Pharisaei sunt, hoc est qui a ueritatis unitate diuisi sunt; phares enim interpretatur \'diuisio\'. diuidunt autem Pharisaei
hoc genere uerba legis, ut resonent et in ipsa meditentur, spiritalis autem mysteria legis et sacramenta non uideant. nam si lex spiritalis est, utique praecepta legis sunt spiritalia et opera eius spiritalia sunt. dicentes ergo quae Moyses scripsit onera grauia ligant 25 corporalibus legis — gjauia sunt enim quae contraria iugo Christi sunt — et per doctrinam suam deuiam grauia onera imponunt auribus audientium, quae ipsi ne tantum quidem uolunt mouere, ut a corporalibus legis ad spiritalia scripturae uerba commoueant. sic enim intellegendum, quia digito suo nolunt mouere illa, hoc est nec exiguo puncto atque momento transferunt se ad intellegentiam spiritalem.
Haec est ergo commotio capitis quae facta est in populis uel, sicut Aquilas et Symmachus dixerunt: in gentibus; omnes enim gentes mouerunt caput suum, ut legem spiritaliter interpretarentur. nemo secundum litteram legis se putet esse saluandum, quia littera legis maledictum habet, spiritus benedictionem affert.
nemo ex operibus legis iustificari potest, quia sub maledicto sunt omnes qui sub littera sunt. fugiant ergo omnes maledictum legis et confugiant ad benedictionis gratiam, ut benedictionem habeant in caelestibus in Christo Iesu, qui mortuus est pro nobis, ut fides transiret ad gentes, qui, etsi uir fuit ante synagogae, nec ipsam deseruit et nos redemit.
illam enim non deseruit, ut reliquiae saluae fierent, nos redemit eligendo populos nationum. haec ergo electio gentium salus Iudaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae saluae factae sunt. gratia est ergo Christi, quae et nos redemit et reliquias uiuificauit. commotio autem capitis facta est gentibus, sed ex hac commotione non mediocris mutationis Iudaei gratiam pertulerunt, quorum reliquiae saluae factae sunt.
Sequitur: tota die uerecundia mea contra me est et con f usio uultus mei op eruit me. quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur? namque a principio a pluribus coepit, ut est: deus, auribus nostris audiuimus et cetera quae secuntur; deinde ait: tu e ipse s ere t meus et deus meus, iterum: in te inimicos nostros uentilabimus et postea: non in arcu meo sperabo et: in deo laudabimur tota die et:
tota die uerecundia mea contra me est. quid sibi uult ista mutatio, quae frequenter in psalmis repetitur, sicut et in centesimo octauo psalmo ait: deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est? hoc de uno; sequitur de pluribus: locuti sunt aduersum me lingua dolosa, et odium pro dilectione mea. deindedeuno: constitue super eum peccatorem.
quod uidetur in centesimo octauo psalmo aliud ad populum Iudaeorum referri, aliud ad ludam proditorem; quando pluraliter dicta , ad populum, quando singulariter, ad ludam. hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos, quando singulariter, ad dominum nostrum Iesum Christum referri, quia aestimari potest et pro pluribus in propheta locutus et ipse pro se, et ideo dixerit: uerecundia mea contra me est, quae dicitur ἐντροπή.
haec utique confusio, etsi priuilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram patre meo qui est i n c a e 1 i s. \'bona ergo confusio; plerisque tamen huiusmodi confusio Christi amara est, hoc est non credentibus, iocunda credentibus.
Siue ergo uelis confusionem Christi intellegere in crucem eius, quae Iudaeis uidebatur esse confusio, qui insultabant ei, quasi erubesceret Christus in eo opere in quo publicam operabatur salutem, siue etiam hanc confusionem, quae ingeri uidebatur a uoce exprobrantis et obloquentis, a f acie inimici e t persequentis. erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum et confundebatur in eos apud patrem, quorum finis aduenerat. praesens enim erat filio pater, a quo numquam potest filius separari, et ideo audiebat dicentem Iudaeis: ecce relinquetur uobis domusuestradeserta.
Et ideo bene sibi conscii dicunt: haec omnia uenerunt super nos et obliti non sumus te et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit r etr o cor nostrum et declinasti s emitas no str as de tua t u a. uidetur uersiculus ultimus non concordare superioribus. nam quomodo declinarunt hi, quibus diuinitatis nulla obrepsit obliuio nec alicuius iniquitatis conscientia nec ulla desidia?
sed si consideres, quia iustus uix saluus fit, intellegis profecto et ipsius nonnumquam titubare uestigia et auctorem declinationis eorum deum uideri, quia ipse quoque patitur iustos saepe temptari, quo magis probentur temptationibus eruditi. quis autem est
tam fortis, ut nequaquam in temptatione moueatur, nisi dominus ei adiutor adsistat? denique conturbatus est et ipse propheta Dauid, quia dixit in sua abundantia: non mouebor in aeternum. aut quis est ille, quem locus afflictationis et terrae corruptela non moueat, cum diuina sententia neminem exceperit qui sit ab exercitio et a fatigatione terrae huius immunis, cui dictum est: maledicta terrain omnibus operibus tuis?
sp 1 n as, iJlquit, et tribulos germinabit. denique ipse Paulus, dominicae uas electionis, a maledictione ueteris sententiao absolutus domini Iesu passione tamen captiuum se duci in lege peccati \'uehementissime deplorauit nec quemquam nisi Christum a quo liberaretur inuenit, cum eumlex sui corporis et umbra mortis urgeret.
Diximus sensum. sed expressius, qui locus sit afflictationis, considerare nos conuenit, utrum hic mundus, qui in maligno positus est, an uero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem, an aduersa, quibus exercemur
in hoc corpore constituti, in quo ingemescimus grauati, quod nolumus spoliari, sed superuestiri. grauis enim labor est, dum expectamus, ut absorbeatur mortale a uita hoc quo nos expoliare debemus; minore enim labore expoliatur quam absorbetur. et uide, ne ea diuersitas sit expoliantis se et expectantis, ut absorbeatur a uita: expoliat gratia, absorbet paenitentia;
expoliatsubliniitas mentis, absorbet diligentia. quomodo autem dubites, quod afflictationis hic locus sit, quando corpus est mortis, in quo operit nos etiam umbra mortis ? et ideo ad lucernam illam semper debemus intendere, quae est uerbum dei, ut sciamus, quemadmodum nostri animi semitas dirigamus et uestigia mentis interna, ut lux animorum soluat tenebras corporales.
Pulchre autem et Aquilae interpretatio, quemadmodum intellegere debeamus locum afflictationis, expressit dicendo: quoniam humiliasti nos in loco sirenum, ut non caro in uitio sit siue natura, sed ea quae carnem corruptibilem esse fecerunt. denique sirenas, quarum secundo et tertio mentionem fecit scriptura diuina, quasdam puellas gentilis tradidit historia, quae uocis propriae suauitate canendo inlecebris prouocabant audiendi studio nauigantes ad litus admouere nauigium; eosque, cum gratiam uocis secuntur, scopuloso in loco incidisse naufragium uetus historia posteris tradidit.
earum autem interpretatio haec est: uoluptas uocis et quaedam adulatio. ita ergo saeculi uoluptas nos quadam carnali adulatione delectat, ut decipiat. ut ergo illic non litus in uitio erat, sed canora dulcedo, quae faciebat asperitatem litoris non caueri, ita non caro in uitio, sed ea quibus caro ista sollicitatur et fluctuat. denique mare, cum tempestas desit, quietum est, si procella saeuiat, periculosum.
Et Septuaginta uirorum uidetur cum his sententia conuenire , cum dicunt [quia scriptum est]: quoniam humiliasti nos s. cuius interpretationis testimonia de scripturis nobis sunt arcessenda diuinis. ait enim in Deuteronomio: si exieris, inquit, in pugnam aduersus inimicos tuos et tradiderit tibi eos dominus deus tuus in manus tuas et depraedatus fueris spolia eorum et uideris in ea depraedatione mulierem bonam specie et cohabitaueris cum ea, et infra:
Nec tamen negare possumus, quod multis humilietur et caro, loco ipso, inlecebris ipsis, fragilitate quoque qua patuit errori. quae licet non a mediocri aduersario serpente decepta sit, habebat tamen sui non mediocrem gratiam, antequam peccatum inreperet: in conspectu erat dei Adam, in paradiso uigebat, caelesti gratia refulgebat, loquebatur cum deo. num eum humiliatum ante legisti nisi posteaquam praeuaricatio eum humiliauit sua ?
cuius uitii hereditatem ad nos utique transmisit, ut in hoc corpore constituti nolimus peregrinari de corpore et adesse deo. et ideo humiliamus animam nostram, quae se ad deum gestit attollere; sed corruptibile corpus grauat animam terrenaque habitacula praeponderant, ut mens deuota deo frequenter inclinetur nec se subicere deo possit, quoniam subiectionem sui sapientia carnis ignorat, quae nostrum inuoluit affectum.
Dicentes haec de nobis quid de carne domini nostri Iesu Christi dicimus? qui utique suscepit carnis istius ueritatem et ideo semet ipsum humiliauit usque ad mortem, mortem autem crucis. diligenter adtende et considera singula. uide quia uolens suscepit hanc formam corporis nostri et tuae obsequia seruitutis, in similitudinem hominum factus, non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato.
ideo et specie inuentus uthomo — ut scriptum est de eo: et homo est, et quis cognoscet eum? homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum operationem —, ut homo, inquit, humiliauit semet ipsum, quia ad eos deus uenit qui humiliati fuerant liberandos. ipse se ergo humiliauit propter nos. non ergo corpus illius corpus mortis, siquidem corpus est uitae, nec caro illius umbra mortis, siquidem fulgor est gloriae, nec in quo locus afflictationis, siquidem in illo corpore omnibus gratia
consolationis. humiliauit se, ut disceres quid sit humilitas. denique audi dicentem: discite ame, quia mitissumet humilis corde. ille se humiliauit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. sed non omnes qui humiliantur exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. humiliatus autem dominus usque ad mortem est, ut de portis mortis exaltaretur.
Ecce uide gratiam Christi, uide beneficia eius. posteaquam Christus aduenit, haec caro quae erat umbra mortis coepit per gratiam domini refulgere et habere lumen proprium, unde et dictum est: lucerna corporis tui est oculus tuus. sed uide de quo oculo dicat: non de exteriore, sed de interiore. si oculus, inquit,
tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. interior utique est oculus qui totum hominis corpus inluminat, interior est etiam oculus qui affert toto corpori caecitatem, quia scriptum est: si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit. uides in uno homine, ut, unde tenebrae nascuntur, inde lumen oriatur.
ipse tibi ergo es caligo uel lumen, caligo iniquitatis et tenebrae peccatorum, lumen innocentiae. ipse tibi ergo es uel iniuriae auctor uel gratiae; operatio diuina nil errat. lumen in te ipso est, quia innocentia infantia tua est, pura mens hominis ante adulescentiae lubricum et iuuentutis errorem. tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. denique idem oculus, hoc est sensus hominis tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente.
Nec illud praetereamus quod Symmachus ait: afflixisti nos in loco deserto. ideo affligimur, quia interdum destituimur protectione caelesti et regio ista sub maledicto est uel in lubrico saeculari. necdum quoque benedixerat terram suam dominus noster Iesus Christus et ideo laborabant nec ad lumen pie- 30 tatis eius oculorum spiritalium intendebatur obtutus. deinde quia uoluptas et delectatio mundi frequenter inrepit .
unde non uinculis hominis illius ligare nos atque uinclrr. debemus nec cera aures claudere, sed auertere aurem, quotienscumque aliena a fide et contraria uel aduersa utilitati nootrae aliquis existimat obloquenda, ne in eo sermone operiat umbra nos mortis. et si quid tale profertur, nos tamen dei uerbum debemus inserere, quod mentis nostrae oculos fulgore disputationis inluminet.
sed quid miraris, quod requirentem deum occulta cordis uersiculus iste declaret, cum alibi deum scrutatorem legeris cordis? quid etiam miraris, si uerbis nostris maiestas diuinae substantiae explicari non possit, cum ait apostolus: nolite ante tempus quid iudicare, donec ueniat dominus, qui inluminabit occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a deo ?
tenebras cordis saepe loco criminis legimus, immo prope ubique. uide ergo, ne ista sint occulta tenebrarum quae sunt cordis occulta, ideoque tenebrarum nomen acceperint, quod ea ab aliis non deprehendantur, sed lateant. et ideo dominus in die iudicii inluminaturus asseritur occulta tenebrarum, quia cor uniuscuiusque manifestabitur quod ante occultum erat, soli quidem Christo cognitum, qui sciens iudicii sui gratiam ait: nihil est o ccultum quod non manifestabitui.
Sunt autem multa quae propter uerecundiam premimus et, ut impleamus caeleste mandatum, tacito apud no? tenemus affectu, ne uideamur in his quae nostra sunt gloriari et eorum fructum uulgando incipiamus amittere. sunt autem occulta sapientiae, quae raptus in paradiso apostolus Paulus audiuit et, quia non licebat ea homini loqui, apud se tegebat, non quia uSum eorum aut gratiam aliis inuideret, sed, quod non licebat homini loqui, forte etiam
homini audire non proderat, quae tunc inluminabit dominus, cum inluminandorum secretorum tempus aduenerit. uide ne etiam in euangelio distantiam aliquam repperias, ubi dixit: nihil occultam Ų m quodnon manifestabitur neque opertum quod non reuelabitur. illud tamen adstipulatur ad superiorem interpretationem, ut utrumque de bonis esse credamus, quia scriptum est: cognoscit dominus qui sunt ipsius. suos ergo cognoscit et eos cognoscit qui cognoscunt deum, ignorat autem eos qui ignorant deum; qui enim ignorat, ignorabitur. dominus ergo quae bona sunt recognoscit; ea quae sunt plena cognitionis diuinae, ea quae sunt occulta sapientiae nouit dominus, auersatur autem ea quae sunt plena iniquitatis atque peccati.
Denique si istorum personam consideres , quos nulla diuini cultus obliuio separauit, ut alieno deo expanderent suas manus, atque aperire suas animas noluerunt, intelleges, quod in occultis suis non flagitia aliqua erant, sed ea quae essent innocentiae coittinebant, quandoquidem morte afficiebantur pro dei cultu, tota quoque die uersabantur in morte, sicut uersabatur Paulus, qui ait: cotidie morior per uestram gloriam.
et uere cotidie Paulus moriebatur secundum carnem in ieiuniis, in naufragiis, in diuersis periculis, in miseriis constitutus, sed non totus moriebatur. moriebatur homo eius exterior, sed renouabatur interior et ideo non deficiebat, cum tot periculis urgeretur, quia, etsi exterior homo eius corrumpebatur, interior renouabatur de die in diem, quia diem sibi uniuscuiusque fides et gratia operationis inluminat.
unde nec Paulus apostolus-noctem sciebat, quia qui renouatur semper in luce est. an tibi non uidetur in luce qui Christi in se continet caritatem? et ideo immolationis securus dura non refugit nec eum persecutio ulla aut fames aut gladius potest a Christo domino separare, quem uincula diuinae caritatis adstringunt.
Interim tamen etiam in bonis operibus mens humana turbatur et temptationibus quatitur. tamen et hoc iustorum est, ut, cum se temptari uiderint, adiumentum deposcant, sicut apostoli in euangelio, cum Christus dormiret in naue, tempestatem fluctuum formidantes excitauerunt dominum Iesum, ut ab his formidinem propulsaret. nonne tibi uidentur sancti apostoli istos dixisse uersiculos: exurge; quare obdormis, domine? exurge e t n ere p e II a s usque i n finem?
certe, etsi littera distare uideatur, concordat sententia. neque uero uel in corpore constitutus ita dormiebat dominus noster Iesus Christus, ut ignoraret tempe tatem maris et exorta procella uentorum cognitionem eius per ?,loitadinem soporis excederet. dormiebat corpore, sed uirtute uig;labat. et dispositio illa fuit, ut ascenderet in nauem dei filius dei uerbum, ascenderent etiam simul discipuli sui, quos remissos et
neglegentes esse non passus, quasi de domini praesentia et fauore securos, somno corporis sese composuit. ergo illa specie somni dormire se mundo huic apostolis uerbum dei demonstrabat. uigilabat tamen eius potestas prouidentiaque, quae excitauit tempestatem in mari, ut nauis propemodum insurgentibus fluctibus operiretur, qua discipuli tempestate turbati utrum salubris consilii se prouisione fulcirent an uero remedium excederent cognosceretur. sed illis, quibus Iesus non dormiebat, uigilabat fides et ideo surgentes excitauerunt dominum Iesum dicentes: domine, salua nos, perimus.
qui ubi se excitauit a morte et somnum sui corporis relaxauit, ut pro salute resurgeret uniuersorum, discipulos uisitauit. hic est ergo uerus Ionas, qui obtulit animam suam redemptionem pro nobis. 30 propterea ergo sublatus et missus est in mare, ut exciperetur et deueraretur a ceto , quo intra aluum oeti positus eius interiora uacuaret. de quo ceto hoc dictum sit, audi Iob dicentem:
qui habet, inquit, magnum cetum captiuum reddere. quis iste est, utique cognoscis, cum legeris, quod dominus noster Iesus Christus captiuam duxerit captiuitatem; deuicto enim aduersario et inimico nos, qui captiui eramus, coepimus libert*tem possidere per Christum.
Denique ipsa oratio sancti Ionae docet dominicae passionis esse mysteria: et dixit: clamaui, inquit, ad dominum deum meum in tribulatione mea et audiuit me de uentre inferni. uides quia inferni uentrem dixit, non ceti. dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit , ut et illi qui in infernis erant a perpetuis uinculis soluerentur . denique plerique etiam resurrexerunt.
quae autem flumina circumdederunt Ionam aut de qua abysso dixit Ionas: abyssus circumdedit me nouissima, mersit caput meum in fissuras montium, descendi in terram cuius serae sunt continentes aeternales? utique hoc ad personam Ionae non quadrat et conuenit.
filius autem dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum. ipsum enim Ioseph, sicut euangelium docet, posuit in monumento suo nouo, quod excidit in petra, et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti. denique et in alio libro: posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat.
Quis autem est, qui cum uoce laudis et confessionis domini sacrificauit nisi princeps omnium sacerdotum et uota pro omnibus uouit et reddidit? solus enim effectus sui habuit potestatem. sicut ergo Ionas missus est in mare et quieuit mare a commotione sua, ita dominus noster Iesus Christus uenit in hunc mundum, ut
mundum lucri faceret et sanguine suo omnia pacificaret siue Lerrena siue caelestia. aduentu igitur suo redemit uniuersos homines et prouocauit ad dei cultum operibus suis; cum mortuos resuscitaret, sanaret infirmos, timorem dei humanis infudit affectibus. ipse est qui sacrificauit domino sacrificium salutare pro nobis et dignas conuersionis nostrae hostias deo obtulit; ipse est qui dormiuit et euigilauit.
Cauendum est ergo, ne obdormiat peccatoribus; obdormire enim uidetur his quibus non resurrexerit et quos in fixiem reppulit. quis autem est qui repellitur nisi qui peregrinatur a domino, quia non peregrinatur a corpore? quomodo enim possunt deo placere qui in carne sunt? et ideo non in carne simus, sed spiritu adhaereamus domino Iesu, qui se in octogesimo et octauo psalmo repulsum dicit pro nobis: tu uero reppulisti pro nihilo, distulisti christum tuum;
euertisti testamentum serui t u 1. itaque repulsus pro nobis factus est in obprobrium uicinis suis; ille enim suscepit obprobrium crucis, ut nos gloriam suae resurrectionis indueret. repulsus uidetur quasi mortuus et perfusus confusione quasi crucifixus, sed benedictus est in aeternum qui maledictionem sustulit, benedictionis gratiam comparauit.
Sequitur: quare faciem tuam auertis? auertere a nobis deum faciem suam putamus, quando sumus in aliquibus afflictionibus constituti, ut tenebrae nostro offundantur affectui, quibus impediti fulgorem ueritatis oculis nostris haurire nequeamus. etenim si in nostrum deus attendat ingenium et nostram mentem uisitare dignetur, certi sumus, quod nulla res nobis caliginem possit obducere.
etenim si uultus hominis ceteris membrorum partibus plus refulget et quemcumque intuemur uel incognitum agnoscimus uel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur, quanto magis dei uultus quem spectat inluminat! de quo, ut cetera eius sunt, ita et hoc praeclarum sancti apostoli qui uere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus.
unde ait: quoniam deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis domini in facie Christi Iesu. ubi igitur in nobis reluceat Christus, audiuimus. est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo pater misit in terras, ut in eius inluminati uultu aeterna et caelestia spectare possemus, qui ante terrena caligine tenebamur.
quid de Christo loquar, cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matus suae: respice in nos? qui respexit in Petrum et fidei inluminatus e: t gratia; neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset.
unde, cum tanta gloria esset in apostohs, audiens transire dominum Iesum Zachaeus ascendit in arborem, quia exiguus et pusillus in turba eum uidere non poterat. uidit Christum et lumen inuenit, uidit eum et qui ante aliena rapiebat sua contulit. merito ergo dicunt isti: quare faciem tuam auertis?
Aut fortasse propterea dicitur, quia desiderantibus Christi moram faciebat aduentus; ipse enim est uultus patris qui est imago et gloria dei. certe si non ad incarnationis eius hoc accipimus sacramentum, recte etiam illud usurpant sancti dicentes: quare faciem tuam auertis?, hoc est: etsi auertis, domine, faciem tuam a nobis, tamen signatum est in nobis lumen
uultus tui, domine. tenemus illud in cordibus nostris et in intimo splendet affectu; neque enim quisquam potest subsistere, si tu auertas faciem tuam. omnia enim a te expectant , ut tu des illis cibum in tempore; dante te his colligent, aperiente te manum tuam uaiuersa implebuntur bonitate. auertente autem te faciem turbabuntur. auferes spiritum eorum et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum et creabuntur, et renouabis faciem terrae.
agnoscis quae sit esca, quam deus hominibus subministrat ? ipse est cibus quem secundum uoluntatem patris unigenitus filius eius dominus noster epulatur, sicut ipse ait: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei qui in caelis est. hic cibus nobis est salutaris et omnia dei sunt salutaria.
Audis quaedam dei membra; cognosce uirtutes: manus quippe eius plenitudo bonitatis est, facies eius inluminatio mentis est. et ideo semper ab eo speremus, in ipsum. uota nostra et omnia studia. dirigamus nec desperemus. etsi corporaliter eum uidere non possumus. neque enim desperauit Moyses, cui dictum est: non potes uidere faciem meam; non enim uidebit faciem meam homo et uiuet, et addidit: ecce locus apud me, stabis in petra; et cum transierit gloria mea, ponam te in cauernam petrae et operiam te manu mea, donec transeam; et tollam manum meam et uidebis posteriora mea, faciem autem meam uidere non 2 poteris. non ergo uidetur ab homine facies dei. est tamen locus in quo fide se monstret homini deus. est hie locus apud deum et ideo si steterimus in petra, id\' est in carnis istius conscientia et fidei firmitate, etsi plenitudinem eius uidere non possumus, tamen quantum possumus quasi reliquias eius luminis hauriemus. neque enim Moyses totam diuinitatis eius plenitudinem uidit quae habitat in Christo corporaliter, sed uidit posteriora Christi, uidit splendorem eius ut homo, uidit eius gloriam passionis per quam regnum nobis caeleste reserauit.
Aquilas autem quare faciem tuam abscondis? posuit, sed etiam ceteri, quod uidetur conuenire cum Moysi dictis, qui ait: demonstra te mihi, quasi diceret: noli uultum tuum mihi abscondere, sed magis demonstra uidere cupienti.
Et addidit: olliuis ceris, inquit, inopiam nostram et tribulationem nostram? de qua inopia dicit sanctus propheta, quod in obliuionem uenerit dei, aut quae est ista inopia, quam excidisse deo nostro et domino conqueratur ? non otiosa est inopia nisi forte ea, quae protectorem deum et remuneratorem babere consueuerit.
si enim est inopia cui patet regnum caelorum, recte isti inopiam suam diuinis excidisse sensibus arbitrabantur, qui animam suam humiliatam in puluerem deplorabant et uentrem suum in terra haerere dicebant; qui autem in terra haerent, uidentur diuina benedictione priuari. quae sit ergo ista inopia, audi: beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum caelorum.
si ergo beata paupertas est cui patet caelum, terrenas istas diuitias neglegamus, corporalem redundantiam declinemus. sequamur gesta apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur.
istam ergo inopiam euangelicam hi sancti uiri multo ante exercere coeperant et ideo dicebant: obliuisceris inopiam nostram? tale est hoc quale illud apostolicum: ecce nos reliquimus omnia etsecutisumuste. bona ergo paupertas quae a pietate procedit et uirtutum exercitatione suscipitur.
Nec solum inopiam, sed etiam tribulationem suam in obliuionem deo uenisse deplorant. bonae sunt et tribulationes quae sunt propriae iustorum, qui non pro meritis suis, sed pro pietate eas sustinent, ih quibus iusttis non atteritur, sed dilatatur, sicut sanctus propheta declarat dicens; Ln. tribulatione d.i 1 a:t a-stimihi, et ipse dominus Iesus ait: in tribulatione in-
Cum autem deus alicubi in tribulatione dilatat, tunc fiet latitudo cordis sicut harena maris innumerabilis. quae sit ista latitudo, audi dicentem sanctum Salomonem, ut acciperet sapientiam a deo. non diuitias, non nobilitatem, non potestatem, sed sapientiam postulauit et in illa omnia quae.
etiam non postulauit inuenit. unde scriptura dicit, quia talis erat latitudo cordis eius sicut harena maris innumerabilis. unde hanc percipias latitudinem, ait de se ipso cognoscens: in latitudine cordis tui describe eam. et ideo qui habet sapientiam non in occulto teneat eam, non ad momentum, sed eanat eam in exitu, ubique quod sentit cum auctoritate praedicet.
Titulus psalmi huius ita inscribitur: In finem; pro filiis Core, pro occultis p s almus ipsi t) auid. quid est \'pro occultis\'? occultorum habuisse se cognitionem per reuelationem domini Iesu in quinquagesimo quoque psalmo sanctus propheta commemorat dicens: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. quae autem illa sint occulta, in euangelio sancto docemur dicente dei filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus et paruulis reuelata.
haec sunt ilia, ni fallor, quae oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit dominus diligentibus eum. ergo in occulto cordis nostri occulta sapientiae iecondamus, non temere aliquibus diuulgemus nisi sacramentorum consortibus, quos dominus uocauit ad gratiam- suam, qui se in abscondito uult rogari, quoniam solus est qui abscondita et occulta cognoscat.
Denique ipse dominus Iesus ad percipiendam legem solum Moysen, non absque Iesu tamen, in montem uoluit ascendere, in euangelio quoque Petro, Iohanni et Iacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam reuelauit. ita occultum suum uoluit esse mysterium et ammonebat frequenter, ne cui facile quae uiderant annuntiarent, ne offendiculum quisquam subiret in-
firmior, qui uim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset. denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui tria tabernacula domino et seruulis crederet esse facienda. deinde fulgorem gloriae domini transfigurantis se sustinere non potuit, in terram cecidit; ceciderunt et filii tonitrui Iacobus et Iohannes et nubes operuit eos nec potuerunt surgere nisi posteaquam Iesus uenit et tetigit eos et iussit, ut surgerent et formidinem sequestrarent. introierunt ergo in nubem, ut abdita et occulta cognoscerent, atque ibi audierunt uocem dei dicentis: hicest filius meus dilectus, in quo mihi complacui; ipsum audite.
quid est \'hic est filius meus dilectus\'? hoc est: \'noli errare, Simon, ut seruulis dei filium conferendum putes. hic est filius meus; non Moyses filius, non Helias filius, quamuis alter aperuerit mare, alter clauserit caelum. in uerbo enim domini uterque naturam uicit elementi; sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui soli-
dauit aquas, caelum siccitate clausit et quando uoluit in imbres resoluit. ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, adstipulentur ministeria seruulorum; ubi gloria domini resurgentis ostenditur, seruulis splendor absconditur. namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit et omnia earum lumina mundano sub sole uaneseunt. quomodo ergo sub aeterno sole iustitiae atque illo fulgore diuino uideri poterant stellae carnales ? ubi ergo sunt illa lumina quae uestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? tenebrae sunt uniuersa comparatione lucis aeternae.
Huic ergo tua occulta seruato, cui Dauid sua occulta mandabat dicens: ab occultis meis munda me, domine; munda enim debent esse receptacula in quibus sunt pietatis occulta mysteria. et ideo tibi dicitur: bibeaquam detuisuasis et de puteorum tuorum fontibus, et in plateis superfluant aquae tuae, ut inriguo fonte munderis. ideo tibi dicitur:
uino torcularia tua redundent, ideo dicitur: in tribulatione inuocasti me et liberaui te et exaudiui te in abscondito tempestatis, probaui te in aqua contradictionis. est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeua tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores. est aqua contradictionis, quando uelut quodam maritimi sali aestu fluctuant nostrae cogitationes nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur.
tunc tempestas in abscondito, tunc aqua contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: iam uos mundi estis propter-sermonem quem locutus sum uobis. loquere, domine Iesu: uerbum tuum medicina est, uerbum tuum lumen est, uerbum tuum nostrae conluuionis ablutio est, uerbum tuum fons est; tu loqueris et culpa lauatur.
Et quia de abscondito tempestatis et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est dei uerbum. caro factum est, ut carnem seruaret, aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret et amaritudines impietatis auferret. ideoque scriptum est: aqua alta uerbum in corde uiri; alibi \'uerbum\', alibi iterum \'consilium\';
Deus noster r ef ugium et uirtus. quid est anoster\'? hoc est: eorom qui in te credimus. sic et alibi: d 0mine, refugium factus es nobis; \'nobis\', inquit, credentibus. non incredulis, nobis quaerentibus, non refugientibus ueritatem. ille enim hoc potest dicere, qui in solius dei praesidio suae constituit\' spem salutis.
nobis ergo refugium factus es et nostrum refugium et uirtus, qui sumus ex populis nationum. Iudaei te negauerunt, Iudaei non receperunt et ideo es conuersus ad gentes, uocasti nos et refugium factus es nostrum et uirtus es nobis. uis scire, quam de nobis qui sumus ex gentibus dictum sit? crux domini Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia est, et infra: ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo.
utique Paulus non de Iudaeis nec de gentibus dixit, sed de his qui conuersi ad dominum Iesum suae praedicarent salutis auctorem. confugisti ergo ad Christum: non deseras fundamentum, confirmatorem tuum non derelinquas, ut te qui suscepit ipse tueatur et mercem suam pius animarum nostrarum negotiator agnoscat.
Adiutor in tribulationibus quae inuenerunt nos nimis. bene \'nimis\' ad utrumque respondet, ut et \'in tribulationibus quae nos nimis inuenerunt\' et \'adhitor nimis\' possit intellegi. quanto enim maiores tribulationes fuerint, tanto maiora nobis et uehementiora adiumenta sunt necessaria. et ideo plerumque fit, ut in grauioribus et asperioribus certaminibus coronemur, quia lacrimis et gemitibus et orationibus frequentioribus aeternae opem nobis diuinitatis adsciscimus.
Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur et transferuntur montes, quia si tu pro nobis, quis contra nos? timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis eneruatur, uaporatur febribus, dolore uexatur, exanimatur angustiis.
uel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit sal- \'uator: si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis, sed etiam si monti huic dixeritis: tollere et iactar-e in mare, nihil inpossibile erit uobis. misit se hic mons in cor Iudae et mentem eius graui tempestate turbauit diuersarum exagitans fluctibus passionum.
sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et deuotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Iacob sicut odor agri pleni, ita etiam procellosi maris inquietudine figuratur anima eius, qui quietus esse non nouit et amaris cogitationibus excitat graues fluctus. denique nec osculo foUO dominus Iesus Iudae proditoris amaritudinem temperauit. suscepit osculum proditor, infudit uenenum, mortem inrogauit, cuius aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non euasit.
et ut euidenter montem huiusmodi nobis manifestaret, alibi quoque, cum daemonium ab homine iussisset exire, apostolis interrogantibus, qua causa illud ipsi eicere nequiuissent, ait: non eicitur hoc genus nisi in oratione et ieiunio, et addidit: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: transi hinc illo, manu significans, quis ille mons esset quem posset perfecta transferre fides. perfecta enim fides grano sinapis comparata est dicente apostolo: si habeam omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
Sunt etiam qui ita distingunt: e t tran.s f erentur montes, ut sequatur: in cor dibus maris sonuerunt et tu atae sunt aquae eius, conturbati sunt montes in f ortitudine eius. non bonae aquae, quae sonant atque turbantur, et potum praebere non possunt; meliores sunt quae pertranseunt, sicut scriptum est: inter medios montes pertransibunt aquae et potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam.
denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem, ut introiret in porcos, et magno impetu se praecipitauit in mare et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. alibi quoque idem Dauid.propheta sic posuit: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, hoc est bonae uirtutes, quae uerbi caelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. de malis autem uirtutibus quid dicit? et conturbatae sunt abyssi;
multitudo sonitus aquarum. abyssi deum non uident et ideo turbatiombus semper obnoxiae sunt. et exposuit quid essent abyssi: multitudo, inquit, sonitus aquarum. nam et bestia illa antichristus ex abysso ascendit, ut aduersus Heliam atque Henpch atque Iohannem, qui propter testimonium domini Iesu terris sunt redditi, proeliaretur, ut legimus in Iohannis Apocalypsi. cui datum est os loquendi magna, ut aduersus deum plena furoris conuicia et sacrilegii personaret.
Sonuerunt ergo aquae, id est inmundi spiritus, cum turbarentur uidentes opera dei, in domini salutaris aduentu appropinquare sibi iudicium pertimescentes. sonuerunt et turbatae sunt aquae in domini passione. unde et dictum est: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania?
et alibi scnptura dicit: pernt memoria eorum cum strepitu. diabolus sonum quaerit, Christus silentium. denique sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum, et alibi: non clamabit neque contendet nec quisquam audiet in platea uocem eius, donec eiciat in uiotoria iudic.i u m. quae est ista nisi de serpente uictoria?
in hac fortitudine filii dei conturbati sunt montes, cum diabolus et ministri eius uiderent mortuos resurgentes. isti sunt montes qui turbantur, illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et alius, cui dicitur: s i uolo eum manere donec ueniam, quid ad te? tu me sequere, et Henoch qui raptus est, ne malitia saeculi mutaretur.
Post passionem domini quid aliud sequi debuit, nisi quia de corpore domini flumen exiuit, quando de latere eius aqua fluxit et sanguis, quo laetificauit animas uniuersorum, quia illo flumine lauit peccatum totius mundi? est et fluuius qui de Eden exit et circuit uniuersam terram, uerbum dei quo paradisus intellegibilis inrigatur et omnis anima uocatur ad gratiam Christi dicente ipso dei uerbo: si quis sitit, ueniat ad me et bibat.
cui ego dedero aquam, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. exillo enim unico uerbo dei quattuor fluuiorum prudentiae et fortitudinis, temper««ntiae quoque et iustitiae fluenta manarunt. alii enin; per spiritum datur sermo sapientiae, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio uirtutum. haec enim omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult. hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque uirtutis spontanea diuisione transfundit.
His igitur fluminis superni meatibus ciuitas illa in qua deus inhabitat inrigatur et sanctificatur altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo uel corpus illud quod uirgo generauit, de quo Gabriel angelus dixit: et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei uiui. bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata, admirabile templum dei et aula caelestis, quod solutum corrumpi
non potuit, sed intra triduum resurrexit resuscitatum ab ipso qui mortuus uidebatur. nec mirum, quando deus in medio ciuitatis eius erat nec commotus est, siue quia nullius peccati prolapsione commotus est dei filius nec alicuius erroris offensione titubauit aut corporalis inlecebrae nutauit inpulsu, siue quia non reliquit animam eius dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni conluuione delicti inmaculata durauerit. unde et ad patrem dei filius dixit:
et in Zachariae libro ita scriptum est: ambulabit in commotione mmitationis irae suae dominus. simile et in euangelio dictum est Iudaeis: ecce derelinquetur uobis domus uestra deserta; dereliquit enim dominus Iudaeos et statim secuta est ruina synagogam. quodsi eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. aperuimus ergo quod dictum est: deus in medio eius, non commouebitur.
Sequitur: adiuuabit eam deus diluculo, quo significatur, quia resurrectio matutina adiumentorum nobis caelestium subsidia confert, quae noctem reppulit, diem refudit dicente scriptura surge qui dormis et exurge a mortuis, (31 inlucescet tibi Christus. uide autem mysterium. uespere passus est Christus; ideo et secundum legem ad uesperam agnus occiditui. mane resurrexit; sic enim scriptum est: una autem sabbati uenit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc esset obscurum, et uidit lapidem amotum ab ostio.
ad uesperam mundi occiditur deficiente iam luce, quia in tenebris erat hic totus mundus et maioribus fuisset tenebrarum squaloribus inuolutus, nisi Christus nobis e caelo lux aeterna uenisset innocentiae tempora generi refusurus humano. passus est ergo dominus Iesus et sanguine suo nostra peccata donauit, lux refulsit consoientiae purioris et dies resplenduit gratiae spiritalis;
unde et apostolus ait: nox praecessit, dies appropinquauit. euigilauimus igitur, iam non dormiamus; uestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conuersationis atque exuuias reuertamur; comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, uale diximus, sobrietatem elegimus, cuius gratia Iacob primatus quos non habebat inuenit.
In aliis quoque codicibus inuenitur: adiuuat eam deus uultu. quid hoc quoque significet, ipse propheta nos doceat; namque ipse in posterioribus dixit: ostende faciem tuam, et salui erimus. aspectus ergo dei salus nostra est atque in eius uultu nostrum est adiumentum. in quo quanta uis sit, diuina scriptura declarat, quae non otiose adtexuit, quod respexit deus super muneraAbel, super Cain autem non respexit;
et ideo contristatus e?t Cain, quod sacrificium suum deo displicuisse cognouit, placuisse germani. unde et illud, quod hodie in psalmi responsorio decantatum est, plurimum nostrae conducit asseitioni: expectans expectaui dominum, et respexit m e. quem dominus respicit saluat. denique in domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente -licet ipse Petri sermo titubantif1 fidelior sit quam doctrina multorum —, respexit eum Christus et Petrus fleuit, quo proprium lauit errorem. ita quem uoce uisus est denegare, lacrimis fatebatur.
Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna; dedit uocem suam altissimus et mota est terra. aduentu domini saluatoris aduersariae potestates cum sua legione turbatae sunt iussae ab humanis exire corporibus et precatae, ut mitterentur in porcos. turbatis nequissimis potestatibus necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna peccati. erat enim graue regnum, quod sibi in graue seruitium subiugauerat omnium animos peccatorum; qui enim peccatum facit seruus est peccati.
regnum autem peccati mortis est regnum, quod diu toto orbe praeualuit. unde et apostolus ait: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. uenit ueritas, figura cessauit; uenit uita, regnum mortis euanuit; uenit remissio peccatorum et peccati uincla resoluta sunt. ante etiam leuiora delicta mortis nexibus stringebantur, post aduentum autem domini salutaris etiam giauiora flagitia sunt remissa.
inclinata sunt ergo regna spintahum nequitiarum quae sunt in caelestibus, quia cultus simulacrorum et inlecebra peccati coepit inminui euangelicae praedicatione doctrinae. inclinata est perfidia, postea quam fides coepit in nationum regnare pectoribus. inclinantur regna peccati, cum legitur: non regnet peccatum in uestro mortali corpore. inclinauit omnia regna perfidiae uoce sua dominus dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.
Hanc uocem dedit altissimus et omnes secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes et perpetuae mortis atrocitatem atque intolerabilem flagitiorum omnium seruitutem, cum polliceretur fessis requiem, captiuis remissionem, seruientibus libertatem et decusso iugo ferreo Babylonii regis iugum suum suaue ceruicibus fidelium subrogaret, ne uacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis adstringeret. Christus enim quos alligat liberat et quos adstringit absoluit.
denique, qui seruus uocatus a domino est, libertusest domini, et qui liber uocatus, seruus Christi e s t. ideoque Paulus in suis uinculis gloriatur dicens: Paulus uinctus Iesu. quod sub aliis contumelia, sub Christo gloria est. dedit uocem suam in passione dominus et uniuersa elementa tremuerunt, omnis terra commota est, ut ritus gentilium solueretur, fieret terra domini et plenitudo eius, ut scriptum
est, cessarent auguria perfidorum, sacrificium impietatis cognitio fidei et studium deuotionis abolerent. dat uocem suam dominus cotidie et resultat in cordibus singulorum, ut terrenum omne decidat eius qui bene credit affectu atque omnis interiorum sensus animorum ab errore, a corruptione luxuriae et dissolutione ad cognitionem caelestium sacramentorum et studium castitatis, a nequitia ad uirtutem pia confessione moueatur.
Motos ergo eos dicit qui in terra sunt, uel quia terra erant omnes homines in quibus erat terrena corruptio, quia oculos mentium ad sublime gratiae caelestis eleuare atque attollere nesciebant nec poterant dicere:
deus uirtutum nobiscum, cum quibus non erat nisi prolapsionis incentor et auctor erroris.. sed posteaquam uox domini in euangelio resultauit , audet propheta dicere: deus uirtutum nobiscum. bene dicit: deus uirtutum nobiscum, qui credidit quod uirgo in -utero accepit et peperit. audemus et nos dicere: deus uirtutum nobiscum, posteaquam Emmanuel, hoc est deus coepit esse nobiscum. ubi ergo Emmanuel, ibi deus uirtutum nobiscum.
Auferens bella usque ad fines terrae arcum conteret et confringet arma et scuta combur e t igni. et uere, antequam Romanum diffunderetur imperium, non solum singularum urbium reges aduersum se proeliabantur, sed etiam ipsi Romani bellis frequenter ciuilibus atterebantur. pugnauit Marius aduersus Cinnam, in utraque parte Romanus fusus est sanguis. Sylla insurrexit et Mario uictori rursus ciuilia bella commouit.
Lepidus Sertonusque rebelles se Romano imperio praebuerunt. Caesar Pompeium est persecutus et Galliarum furorem excitauit aduersus arma Romana. deuicto seniore Pompeio iuniorem in Hispaniarum partibus debellauit. quid triumuiros loquar ex hostibus amicos, ex amicis rursus in hostiles tumultus esse progressos, maria quoque Actiaco bello infecta sanguine Romanorum ? unde factum est, ut taedio bellorum ciuilium Iulio Augusto Romanum deferretur imperium, et ita proelia intestina sedata sunt.
Uacate, inquit, et uidet quia ego sum dominus . uox domini post bella sedata \'uacate\', ut nulla animarum sit occupatio, ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat. uacate, inquit, ab erroribus, uacate a perturbationibus, uacate a peccatis, quia omnis qui peccat non uidit deum nec cognouit eum, sicut in epistula sua dixit Iohannes euangelista.
uacate ergo studio cognoscendae diuinitatis, nolite terrenis operibus occupari. ideo rex Aegyptiorum augeri iubebat numerum laterum et cetera onera Iudaeorum, ne cognoscerent deum et cultui sacro uacarent, offensus Moysi et Aaron uoce sanctorum, qui dicebant: dimitte populum dei, ut eamus et seruiamus domino deo nostro.
Exaltabor inter gentes et exaltabor in terra. erat sublimis dominus in excelsis, id est in angelis et archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant, sed non erat sublimis in populis nationum, qui deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere uidebantur. denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat et quasi sepultum quaerebat in tumulo.
unde dicit ad eam Chnstus: Maria, quid ploras? quem quaeris? numquid eum qui posset auferri ? audiuit uocem et recognouit eum et uolebat contingere et ait dominus: noli me tangere quem putas mortuum; ad patrem uado. miraris, quod in tumulo non inuenisti quem caelestia praestolantur ? aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides perfecta non tangit, sicut haemorrousa plena eum tetigit fide. unde ait dominus: tetigit me aliquis; sentio de me uirtutem exisse.
quo dicto agnouit in se illa, quod exeunte fuerat uirtute curata, et statim confessa est sui conscia, quod dominum ipsa tetigisset. unde dominus ait: fides tua te saluam fecit; uade in pace. exaltatus autem in terra dominus est, secundum quod ipse ait: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum, uel quod facta est uoluntas eius sicut in caelo et in terra.
Et repetit dicens: deus uirtutum n ob i s cum, susceptor no ster deus I acob. repetitio confirmatio est. uel quia non solum, quando natus ex uirgine est, factus est nobiscum deus, sed etiam post resurrectionem ipse dixit: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi, cui honor et gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Huius titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda s abb at . boni filii Core et psalmis iam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus ad uirtutum studia conuenientibus in semet ipsis pangerent spiri-
tale psalterium et cognitioni diuinitatis peruigili specula mentis intenti caelestium mysteriorum digni forent haurire secreta. et ideo cum psalmorum ante arcam domini cotidie canendorum munus et officium recepissent, uidentur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum. etenim quibus recte uidebatur esse commissum, ul ascensionem domini ab inferis resurgentis uoce sua psallerent, his utique deferendum fuit, u1 ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent.
quid est enim secunda sabbati nisi dominica dies, quae sabbatum sequebatur? dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione legis anterior. sed ubi finis legis aduenit, qui est Christus Iesus — finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti — et resurrectione sua sanctificauit octauam, coepit eadem prima esse quae octaua est et octaua quae prima, habens ex numeri ordine praerogatiuam et ex resurrectione domini sanctitatem.
unde et in euangeho legimus δευτερόπρωτον sabbatum, quod Latine dicitur secundoprimum. ubi emm donrnica dies coepit praecellere qua dominus resurrexit, sabbatum quod primum erat secundum haberi coepit a primo; prima enim requies cessauit, secunda successit. unde et ad Hebraeos scribens apostolus ait: postera die ergo restat requies populo dei. festinemus igitur intrare in requiemllam.
nihil autem pulchrius, nihil expressius. ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupauit. Iohannes quoque euangelista dicit: prima sabbati uenit mane Maria Magdalena, cum adhuc tenebrae essent,
tenebrae pro tempore, mane pro gratia. sed isti expressius secundum euangelium quasi recusso uelamine, Dauid autem sub lege positus et moderationem tenuit debitae cautionis et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem dominicam declararet, quo Iudaeis ordinem numeri putaret esse seruatum et spiritale sacramentum agnosceret reuelatum. audiamus igitur quid dicat qui in secunda sabbati deo psallit.
M agnus, inquit, dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in loco sancto eius. non ergo ubique deus magnus et laudabilis est ? ille quidem ubique magnus et potens est, sed angusta mens non capit magnitudinem diuinae eius potestatis et gratiae. quanto autem magis appropin-
quat deo nostra cognitio, tanto praecellentior eius nobis uidetur esse maiestas. denique Thomas, qui ante dicebat: nisi uidero in manibus eius fixuras clauorum et mittam manum meam in latus eius, non credam, ubi misit digitum suum et euidentia resurrectionis cognouit indicia, admiralls intra se dei gratiam:
dominus, inquit, meus et deus meus. tunc ergo plenissime diuinitatem eius dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitauit ab inferis. denique in Sion hymnus deum decet et uotum ei soluitur in Hierusalem. quid igitur mirum, si in ciuitate caelesti et in illo superno et aetherio loco potentia eius uehementius praedicatur?
Addidit: dilatans exultationem uniuer s ae terrae. et uere magnus dicitur, qui istius terrae, in qua ante intolerabilium peccatorum germina pullulabant, ubi erat maeror, tristitia et gemitus, exultationem toto orbe diffudit. itaque hominum eonscientia, quae ante flagitiorum suorum gurgitibus demersa lugebat, nunc per indulgentiam Christi et remissionem omnium peccatorum -netu absoluta laetatur. conuenit igitui et si ita intellegamus ut diximus.
facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi et baptismatis sacramentum. aquilonis intellegibilis graues flatus, quibus tempestates asperrimas et procellas humanis mouebat affectibus. coepit suos amittere qui uexabat alienos. gentem omnem euerterat Iudaeoium, nationes omnes suo reuictas tenebat imperio, ipsius erant latera, hoc est adspirabant cum eo. sicut principis latera dicimus stipatores eius et comites, sicut mulier latus est uiri, eo
quod morigera ei societate iungatur, ita latera erant diaboli qui faciebant ipsius uoluntatem. hi ergo nunc sunt mons Sion, qui deum speculantur aeternum et ipsi noctibus et diebus intendunt. uide mihi Paulum, cum persequeretur ecclesiam domini, latus aqui-
ipse enim uerus deus, qui tales uiros praeceptorum suorum institutione fundauit. ergo sicut in illis se deum demonstrauit aeternum, ita, inquit, cum regis magni suscipiet ciuitatem, gradibus eius receptionem suae audierint et putauerint exsequendum, ne ab illius domus aedificatae in petra firmitate degenerent.
H o c, inquit, uidentes reges terrae congregati sunt et transierunt in unum; ipsi uidentes tunc cad rn i rat i sunt. boni reges, qui sui corporis possunt se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari, ideo uerus rex, qui flagitiis esse nesciuit obnoxius, in quo culpae et erroris inlecebra regnare non potuit. unde et dictum est ad huiusmodi uirum afiliisHet: rex a deo tu es no b is.
tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt, ut in uno essent corde et in uno spiritu, sicut legimus, quia multitudo credentium habebat unam animam et cor unum et non erat in his aliqua separatio. hi sunt qui transierunt in unum non tam locum quam in eundem affectum atque propositum; probato enim dicitur:
transi, recumbe. neque enim mediocris uirtutis est ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire et carnalis uitae consuetudinem commutare omnemque eius abolere usum, nouos mores assumere totumque statum conuersationis ueteris detorquere, meritoque dicitur ei: si transeas per aquam, tecum s u m. cum transeunte est deus, non cum desistente.
Hi ergo, qui intra semet ipsos erant ante discordes, ubi in unum mente et studio conuenerunt, recepta pace, quae fecit utraque unum et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissoluit, admirati sunt uel eum, qui in gradibus suis dinoscitur, uel ho-
mines ita esse copuersos, ut, qui ante diabolo seruiebant, nunc dommo Iesu iusti pietate seruitii mancipati sint. et quia reges sui corporis, in semet ipsis non mediocris laboris experti — neque enim facile atque mediocre est animum uincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciuiam, auerruncare luxufiam, quae repugnabat et Paulo, ut captiuum sibi peccati lege constringeret —, sicut gratiam ip his qui uirtute processerant mirabantur, ita etiam, ne quis relaberetur in uitia de superiore uirtutum deiectus fastigio, commouebantur. procliuis enim et mutabilis in utrumque est humana condicio, ut quocumque intenderit eo propendat et uergat uel ad studia uirtutum uel ad inleccbram delictorum.
Et ideo non mediocri quatiebantur affectu, ita ut ex formidine tremor adprehender et eos, considerantes illud quod scriptum est, quia in locis impiorum ingemescunt iusti. denique uide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit et uirtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit, meritoque a Christo suppresse reprehensum, quod ausus sit usurpare constantiam nec obnoxiam considerarit naturam.
et hic quidem per gratiam emendauit errorem, sed ludas mansit in crimine, perseuerauit in gemitu. iustus erat, cum apostolorum numero necteretUl; sed quia subplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum, quod de gratia sit relapsus ad poenam. ergo cadentibus huiusmodi uiris, qualis fuit proditor ludas uel Saul a domino deo suo adscitus ad regnum, etiam fortes uiri trepidabant.
Conferentes deinde, quanto certamine perueniretur ad finem, quantae contritiones iustorum, quantae sollicitudines, qualis aduersarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines propositi seuerioris, quae uincula continentiae, quae conscientiae uerbera, non mediocriter conturbabantur, ne quis tantis uel laboribus uitae austerioris cederet uel doloribus. sunt enim ibi dolores acerbi et graues, id est in ecclesia, in illa ciuitate regis magni sunt dolores sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis.
neque enim sine dolore Paulus erat, cum uideret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum, ideoque dicebat: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. testificatur et dominus in euangelio graues esse parturientis dolores, cum dicit: mulier cum parturit tristitiam habet, quia uenit dies eius; cum autem pepererit puerum, iam. non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est homo in hoc mundo.
magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum adquirat, ne sine gubernatore quasi nauis in saeculi istius salo fluctuet. denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent. gaudium Christus est, ipse est et puer, quem parturit . qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. qui pepererit et enutrierit exultat, qui parturit quatitur atque compungitur.
Bonum est ut et parias et enutrias eum. ne coquas agnum in lacte matris suae, ne dicatur tibi: uae in utero habentibus et nutrientibus. sic enim Christus est natus ex Maria, ut agnoscas eum, sicut bos agnouit possessorem suum, et scias quia ipse te creauit et maiores tuos ipse possedit. non eum quasi paruulum nutrias, sed quasi uerum atque perfectum deum ex uero et perfecto deo noueris adorandum.
Ideoque plerique grauiter conteruntur, sicut uersiculus significat qui secutus est: in s piritu uehementi conteres naues Thar sis. nam dum ad perfectionem fidei desiderant dei famuli peruenire, commacerant corpus suum castigando seuerius et redigendo in ministerium seruitutis, ne reprobentur qui fuerant iam probati.
hoc autem faciunt in spiritu sancto ualido atque uehementi. est enim spiritus consilii atque uirtutis, ut nimia abstinentia dissoluant corpus suum, quo omnes eius euacuent uoluptates, ut dicatur illis : conualescite, manus remissae et genua dissoluta.
cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad uitam resurgit aeternam. mentior , nisi adstipulatur scriptura, quae dicit: dissolui et cum 30 Christo esse multo melius — qui dissoluitur, incipit esse cum Christo — et alibi: tempus meae resolutionis instat. qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissoluere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit.
Et bene ait spiritum uehementem, naues dicturus. naues autem de corporibus dixit, quae uago diuersarum passionum fluctu mouentur et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. unde et alibi ait:qui descendunt in mare in nauibus.
bene autem nauigant, qui in nauibus Christi crucem sicut arborem praeferunt atque inde explorant flabra uentorum, ut corpora sua dirigant ad sancti spiritus gratiam, in ligno domini tuti atque securi, nec permittunt naues suas uago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt, ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint.
Et nos igitur circumspectemus hanc gratiam, speculatores eius simus, exploremus eam, ut fiant corpora nostra naues Tharsis. tunc enim caro ad seruitutem redigitur, cum ad dei intendimus gratiamut id quod amarum ad tempus sitsicut est ieluniurn, non quod dulce et uoluptarium sequamur. Tharsis ergo est speculatorium gratiae, intellegibilis ciuitas, ut Sion superior. ad eam festinabat Ionas. de ea dixit scriptura, quia sociatus est Iosaphat Oziae regi et sic placuit, ut facerent et irent ad eum naues in Tharsis.
sed quia impio se coniunxit, ideo missus e?t ad eum propheta, qui diceret ei: destruxit dominus opus tuum et contritae sunt naues tuae et non potuerunt ire in Tharsis. quo significatur, quod praeuaricantium mandatum dei corpora ad consummationem gratiae peruenire non possint. ad Salomonem autem, utpote sapientem et pacificum uirum, naues de Tharsis cum auro et argento et dentibus eburneis sine ulla
offensione ueniebant et eo ipse mittebat. habebat enim cum rege Hiram sacrae negotiationis spiritale commercium et mutuae gratiae concertantis affectum. has ergo naues hi, qui regali in se auctoritate potiuntur ad cohercendam ferociam corporalem, uidentes ex corruptibilibus incorruptas, ex maculosis summa gratiae luce fulgentes, ex dissolutis atque detritis esse renouatas, uiuere ex mortuis, ex sepultis resurgere celebri sermone commemorant.
S icut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri; deus f undauit eam in aeternum. audiuimus extra ciuitatem, uidimus in ciuitate, cui deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundan?;, luna non quaeritur; fundamentum eius non temporale, sed aeternum est.
Suscepimus, inquit, deus, misericordiam t u ami n medio t em p lit u i. si ad filium dei dicitur, templum ita intellegimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: ss o 1uite templum hoc, et in triduo resuscitabo i 11 u d. uere templum dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. uere templum dei caro illa, in qua nullum
potest et illud intellegi, quod dixit suscepisse se cum populo misericordiam dei in medio templi eius, quoniam ipse ecclesiam suam fundauit et propagauit In aeternum, quoniam uere ipse cum filio suo unigenito hanc gratiam plebi suae contulit, quem aedificatorem etiam demonstrauit dicens: hic aedificabit mihi ciuitatem, quae diffusa toto orbe terrarum fecit, ut tota terra plena laudis eius esset et nominis. sicut enim scriptum est:
laudis eius plena est terra, ita scriptum est: datum est ei nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quod dominus Iesus in gloria est dei patris.
Et quia uidit in spiritu propheta laudes Christi terris in omnibus praedicandas, uelut epilogo quodam faciens suscepti seimonis excessum ad laetitiam ncs et cultura nominis eius hortatur dicens: laetetur mons S ion, id est qui confidunt in domino, sicut ipse postea interpretatus est dicens:
qui confidunt in domino sicut mons Sion et cetera. ipse dominus Iesus, qui est mons et altitudo ecclesiae suae, quae Christum suum toto speculatur affectu, laetetur fide eius et deuotione quae complacuit deo, quoniam repudiata est infidelis. potest igitur et hoc pie intellegi, quoniam etiam superior omnibus ipse est mons, in quem ascendere iubetur qui fidem praedicat dicente scriptura: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion.
Exultent, inquit, ai.imae confitentes tibi. ipsae sunt filiae Iudaeae illius in qua notus est deus. nam ista Iudaea , quae in carne uel littera, non agnouit dominum; nam si agnouisset, etiam recepisset. sed non agnouit quem non recepit et iudicia eius refugit,
quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat, quoniam cmne peccatum semen inimici est. confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant, et ideo beati quorum tecta sunt peccata..meritoque exultabunt filiae confessionis propter iudicia domini, cum cognouerint iudicia eius et uias eius, quae in hoc saeculo inscrutabilia et inuestigabilia sunt hominibus; sed cum facie ad faciem spectare coeperint ueritatem, tunc quae nunc uidentur inscrutabilia comprehendent et eorum cognitione gaudebunt.
Circumdate, inquit, Sion et complectimini e am; narrate in turribus eius. qui intellegunt Sion, circumdant eam et complectuntur suis sensibus, ut teneant et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina uirtutis possit auferri. ideoque illa in Canticis dicit: tenui eum et non dimittam eum, quae dei sapientiam requirebat et complectebatur iustitiam dei brachiis caritatis et quibusdam fidei et deuotionis lacertis; ipse est enim piae mentis amplexus.
comprehendamus ergo et nos, quantum possumus, interna mysteria ueritatis et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris uirtutemque caelestis oraculi, quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum in montem ascendit atque in nubem intrauit, ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Iesu, quia nemo sine uero Iesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere. et ideo in specie Iesu Naue ueri saluatoris ei significabatur adspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles dei, qui legem aperiret, euangelium reuelaret.
Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua et complexi fuerint intellectu, ascendentes super turres eius narrant desuper ei, qui non potuerit ascendere in turres eius, quid agendum uel quid cauendum sit. murata est enim ciuitas dei ideoque alibi dicit dominus: ecce ego, Hierusalempinxi muros tuos; distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit; deprehendi.
habet ille exercitus suos quibus animas dei obsidere consueuit, admouere machinas, ut possit turres expugnare munitas. sed uos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia. praedicate iustitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur et in murorum altissimis praedicatur, et alibi iterum dicit: in
muris tuis constitui custodes diebus ac noctibus, in finem non tacebunt. narrate ergo sine intermissione, sine fine. aduersarius uigilat, circuit et rabie ferina quaerit quos inuenerit deuorare. ideo semper canendus est dominus, qui dentes leonum conterat et ora confringat, ut nobis nocere non possint.
Ponite, inquit, corda uestra in uirtute eius, id est ut uirtutem eius intellegatis, e t distribuite gradus eius, ui enarretis in progeniem alteram, quoniam hic est deus noster in aeternum et in saeculum saeculi. ipse reget nos in saecula. βάρεις dicit Graecus, hoc est excelsas et turritas domos.
unde propheta, cum de ciuitate dei et inhabitantibus eam loqueretur, distribuite, inquit, gradus eius, hcc est mansiones eius altas atque sublimes in caelestibus, quo docet ordinem seruandum esse meritorum; unusquisque enim in suo ordine. unde et dominus ire et praeparare ce dicit discipulis mansiones, ut pro suorum ratione meritorum digna unusquisque habitacula consequatur, in quibus requiem illam carpat aeternam.
Sunt etiam sublimia et alta praecepta, in quibus sunt occulta pietatis mysteria et theoremata sermonum caelestium. haec, inquit, distribuite et pro captu uniuscuiusque diuidite, quantum possit unusquisque ingenio proprio comprehendere. neque enim omnibus Paulus eadem disputabat. aliis nihil praedicabat nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, non in persuasione sapientiae uerbi, sed in ostensione spiritus atque uirtutis; inter perfectos autem sapientiam loquebatur, quia non capiebat uniuersus populus percipere sapientiam in mysterio quae abscondita est.
Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intellegant, prudentes studiosius quaerant et enarrent in progeniem alteram, quae spiritus foret uirtute perfectior, quoniam generatio superior infirmitate fidei perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit et ideo signum quaerebat, ueritatem repudiabat, cum utique non ueritas signi, sed signum ueritatis sit.
unde respondit ei dominus: generatio nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisilonae prophetae. ad arguendam itaque perfidiam Iudaeorum Ionae exemplum accersitur, eo quod Nineuitae signo crediderunt et praedicationem Ionae, qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt, Iudaei autem nec post resurrectionem domini Iesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit et uiuit ac regnat per omnia saecula. amen.
Huius titulus est: In finem; filiis Core psalmus Dauid.
Audite haec, onines gentes, auribus perci- pite, omnes qui habitatis orbem terrae, in principio ipso uocem domini salutaris agnoscimus gentes uocantis ad ecclesiam, ut errori renuntient, ueritatem sequantur et pii cultus munus agnoscant. sed -quia serpentis uenenis infecta erant corda successionis humanae et peccatis obnoxia conscientia, dum desperat ueniam, se reuocare non poterat, remedium pollicetur, indulgentiam sponte pietatis suae largitate promittit, ut reus non timeat, bene conscius gratuletur, quod bono domino exhibeat ministerium seruitutis, qui nouerit peccata donare, honorare uirtutes.
Uenturus igitur ad aegrotos, uenturu- ut medicus, qui grauia ulcera nostra curaret, medicamenta proponit, ut audiant homines et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. sic illa in euangelio meruit sanitatem, quae profluuio per duodecim annos sanguinis laborabat. audiuit medicum uenisse, festinauit contingere dicens: si tetigero fimbriam eius, salua ero.
intra se hoc dixit et Christus audiuit, et tetigit fimbriam et uirtus de saluatore processit quae curauit aegram, firmauit inualidam, profluuium statuit, pietatem probauit. similiter ergo et hic omnes gentes uocat ad sapientiae fontem atque prudentiae, redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur, sed omnis anima inuitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine et fructum uitae adipiscatur aeternae.
Hic sensus est psalmi, quem suo ordine digeremus, cum exulicauerimus superiorum uim . qualitatemque uerborum. praecipiuntur enim audire gentes et auribus percipere qui inhabitant orbem terrae, illum utique orbem terrarum, de quo supra dixit: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. ipse super maria fundauit eum et super flumina praeparauit eum.
quem
Graeci oixovfiivrjv dicunt, eo quod inhabitetur a Christo, sicut ipse dixit: quoniam inhabitabo in illis; inhabitat enim, ut impleat quae uacua uidebantur. quae est ergo olxovptiw] nisi sancta ecclesia, templum dei et habitaculum Christi ? nec incongrue Latini dissono quidem sermone, sed pari sensu orbem terrae nuncupauerunt, eo quod uita sanctorum, qui inhabitantur ab spiritu, sicut rota in orbem sine ulla cursus sui offensione uoluatur.
In tiibulationibus igitur fundatur ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et maerore, in rebus aduersis et in fluminibus praeparatur. in quibus fluminibus, audi dicentem: eleuauerunt flumini uocem suam. audi et in euangelio: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu quem accipiebant credentes ineum.
in his ergo fluminibus praeparatur ecclesia, in quibus profluit dei gratia. hi sunt fluuii qui aure percipiunt uerbum dei et locuntur, ut uerbum infundant pectoribus singulorum. ideoque scriptura discretionem fecit dicendo: audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis\'orbem terrae. possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere nisi electi dei. ideoque saluator dicit: qui habet aures audiendi audiat.
illas aures dicit interioris hominis spiritales, cuius et nares legimus dicente Iob: spiritus diuinus qui est in naribus 30 meis. non omnes homines has aures et has nares habent; alia est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. qui spiritalis est audit omnia, diiudicat omnia, animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; hic enim terrigena est, ille caelestis.
Ideoque addidit: quique terrig enae et filii hominum, simul in unum diues et pauper, ut uniuersos uocaret. quis est terrigena nisi filius hominis? quis est spiritalis nisi dei filius? ille ex sanguine concretus et ex carnis et uiri uoluptate generatus, iste ex dec natus; alius diues in cmni uerbo
et scientia, alius pauper, gratia tamen diues, quia et pauper clamauit et dominus exaudiuit eum. e contrario est et diues in superbia et pauper in humilitate. omnes uocantur ad ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. qui aeger est medicum inuenit, qui sanus sapientiam adquirit, captiuus redemptorem, liber remuneratorem. omnes aedificat scriptura diuina;
in ea inuenit unusquisque, quo aut uulnera sua curet aut merita confirmet. simul autem in unum diuitis et pauperis facta uocatio in quandam humilitatem aequalitatemque nos prouocat, ut neque diues fastidiat inopem neque diuiti pauper inuideat, sed utrumque sibi gratia una conectat, quia et dominus pauper factus est cum diues esset, ut idem et pauperum saluator esset et diuitum.
ideoque ait: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. huiusmodi ergo uirum Christus multo ante promittit, per quem maniicstaret abscondita et inuoluta prophetici obscuritate sermonis aperiret. bonum psalterium, cum fidei uita consentit et caro animae, uirtuti adspirat uoluntas. hoc est dulce psalterium, ubi canora est disciplina uiuendi, ut impleatur illud quod scriptum est: clara erit lingua mutorum.
Sequitur: ut quid timeb o in die m ala? iniquitas calcanei mei circumdabit m e, hoc est: cum os meum loquatur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam, in die iudicii timere quid possum, nisi forte calcanei mei iniquitas mihi sit abluenda? alia est iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est uulneratus et obnoxiam hereditatem successionis humanae suo uulneri dereliquit, ut omnes illo uulnere claudicemus.
unde dominus discipulis pedes lauit, ut lauaret uenena serpentis, et Petrus reprehenditur, quod excusabat, ne sibi dominus pedes lauaret. ideoque dictum est ei: nisi lauero tibi pedes, non habebis mecum partem. quo audito non solum pedes, sed etiam manus obtulit abluendas. cui dominus respondit: qui lotus est non -habet necesse ut iterum lauet nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus.
Ergo Dauid dicit: iniquitates meae superposuerunt caput meum, qui nouerat in iniquitate esse conceptum et in delictis a matre generatum. dominus autem, qui sua peccata non habuit nec cognouit proprias iniquitates, ait: iniquitas calcanei mei circumdabit me, hoc est iniquitas Adae, non mea. sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim iudicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur.
Est etiam iniquitas calcanei Iudae detestanda proditio. \'calcanei4 ideo, quia scriptum est: quimanducatmeum panem leuauit super me calcaneum suum. bene et ibi .\'suum\' et hic \'meum\' dixit: suum, quia Christus sine iniquitate, haec autem solius iniquitas proditoris; \'meum\' autem \'calcaneum\' quasi ultimum sui corporis ludam Christus appellat, cuius nos sumus corpus et membra.
apostoli praestantiora et actuoca membra sunt Christi, ludas calcaneum, quasi extrema pars corporis serpenti obnoxia et patens uulneri. primum ergo calcaneum Adam, secundum calcaneum ludas; ille lapsus totius hereditatis, hic solius proditoris, qui hereditatem implicare non potuit, quia iam non carnales sumus, sed redemptoris hereditas scriptura dicente: est hereditas credentibus in domino.
Est et illa iniquitas calcanei sui quae circumdedit Christum: circumdantes, inquit, circumdederunt me et in nomine domini ultus sum eos. calcaneum eius synagoga est, decor et gloria uultus eius ecclesia, sicut scriptum est: dominus regnauit, decorem induit.
Illiergosuntcalcaneumdequibusdicit: qui con f idunt in uirtute sua quique in abundantia diuitiarum suarum gloriantur; diuites enim eguerunt et esurierunt. quod de Iudaeis dictum est; sed et omnes, qui luxuriose uiuunt et non tenent caput, calcaneum Christi sunt. sed haec generalia, quae late patent; ceterum specialiter de Iuda locutus est proditore, qui sibi ualidus et diues apostolatus gloria uidebatur.
Denique de passione domini sermo contexitur: frater non r redimet , r edimet homo. nec dabit deo pr opitiationem suam et pretium redemptionis dnimae suae. hoc est: ut quid timebo in die mala? quid enim potest mihi nocere, qui non solum non indigeo redemptore, sed ipse omnium sum redemptor? alios liberos faciam, et pro me ipso ipse trepidabo?
ecce faciam noua omnia, qui supra ipsum germanitatis affectum sim atque pietatem. quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae infirmitate retinetur, redimet homo, sed ille homo de quo scriptum est, quia mittet illis dominus hominem qui saluabit eos, qui de se ipso dixit: quaerit me occidere, hominem qui ueritatem locutus sum uobis.
ueritatem dico, non mentior. sed quare solus hic redimet ? quia nemo potest eum aequare pietate, ut pro seruulis suis animam suam ponat, nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subiacent prolapsioni, solus redemptor eligitur qui peccato ueteri obnoxius esse non possit. ergo per hominem dominum Iesum intellegamus, qui suscepit hominis condicionem, ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret et chirographum uniuersorum suo cruore deleret.
Sed forte dicas: \'quomodo redempturus frater negatur, cum ipse dixerit: narrabo nomen tuum fratribus meis?\' sed non quasi frater [nobis], sed quasi homo Christus Iesus, in quo deus erat, nobis peccata dimisit. sic enim scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, in illo Christo Iesu, de quo solo dictum est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. non ergo quasi frater, sed quasi dominus habitauit in nobis, cum habitaret in carne. cum igitur reconciliauerit deo mundum, utique ipse reconciliatione non eguit; pro quo enim peccato suo propitiaret deum qui nulla peccata cognouit?
denique didragma poscentibus Iudaeis, quod pro peccato dabatur ex lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tri.butum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? respondit Petrus: ab alienis. cui dixit dominus: ergo liberi sunt filii. ut autem non faciamus illis offendiculum, mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius inuenies staterem; illum tollens dabis pro me et pro te.
ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum, quia seruus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore filius dei. filius enim liberat, seruus est in reatu. ergo liber iste ab omnibus nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad uniuersa mundi totius redimenda peccata. recte ergo alios liberat qui pro se nihil debeat.
Plus adicio. non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de quocumque homine accipias, possit intellegi, quia non debeant singuli propitiationem suam, quia propitiatio omnium Christus est et ipse est uniuersorum redemptio. cuius enim hominis sanguis iam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit?
est ergo cuiusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari ? aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se optulit Christus, qui solus deo mundum reconciliauit per suum sanguinem? quae maior hostia, quod praestantius sacrificium, qui melior aduocatus quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio et animam suam dedit pro nobis redemptionem ?
non quaeritur ergo propitiatio aut redemptio singulorum, quia omnium pretium sanguis est Christi quo nos redemit dominus leans, qui solus patrem reconciliauit et laborauit usque in finem, quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: uenite ad me omnes qui laboratis, et ego ucs reficiam. uide lrborantem: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae, et alibi: Isachar quod bonum est concupiuit, requiescens inter sortes, et infra:
supposuit humerum suum ad laborandum et factus est uir agricola. ergo non dabit homo iam propitiationem suam nec redemptionem, quia semel ablutus est ii peccato per sanguinem Christi, laborabit tamen, ut seruet praecepta uiuendi et a mandatis caelestibus non recedat. dum uiuit, in labore sit et perseueret in eo, ut uiuat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit iam redemptus a morte.
ipsi ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt diuitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis heredem repperire non possunt. legitimi enim dicunt: quia filii dei sumus. si autem filii, et heredes; heredes quidem dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. insipientes ergo diuitias non habent, quia nec hereditatem habent.
non habent diuitias infidi, non possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. non habent hereditatem, quia sola est hereditas credentibus in domino. suas autem diuitias habent, ideoque auarus dicit: non habeo quo congregem fructus meos; non enim uerus fructus, sed auari fructus pecunia est. et dominus auaro dicit: uade, uende bona tua et ueni, sequere m e; non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt auari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt.
uende, inquit, quae putas Lua esse, cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt, et sequere me, ut bonum inmortale cognoscas. sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus deus abscondit quae paruulis reuelauit. peribunt simul et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus et alienis relinquent diuitias suas, quia non inuenit nequitia legitimum suc30 cessorem.
Et sepulchra eorum domus eorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione; inuocauerunt nomina eorum in terris ip sorum. ubique scriptura sepulchra pro uilibus ducit, quibus degeneres et uitae huius cupidi comparantur: sepulchrum patens est guttur eorum. his ergo, qui ad diem de die uiuunt, sepulchra pro domibus sunt. domus enim iustorum non in terra est, sed in caelo, sicut apostolus docuit dicens:
nostra autem conuersatio in caelis est. ipsa est domus nostra quae domus Christi est, unde ait scriptura: et Moyses quidem fidelis in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda essent, Christus uero tamquam filius in domo s u a. piis ergo dpmus ecclesia est, piis patria caelum est, ideoque iustus ait:
aduena ego sum apud te in terra etis peregrinus sicut omnes patres mei. luxuriosis domus sepulchrum est; denique tamquam in sepulchro uiuunt, qui possunt dicere: manducemus et bibamus, cras enim moriemur. resurrectionem ante oculos non habentes. ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt. habitaculum ergo illis in suo busto est et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est, qui uermes sui corporis heredes relinquunt, ut hic tantum sit memoria eorum, in aeternum transire non possit.
Denique nomina eorum in terris ipsorum, quia opera eorum corruptibilia atque terrena, et ideo ibi scribuntur eorum nomina ubi uiuere maluerunt. qui autem eleuauerunt opera suahisdicitur: nolite gaudere quia daemonia uobis subiecta sunt, sed gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo. hinc ergo intellegamus, quia non otiose dominus eos arguit, qui aedificabant sepulchra sibi uel tumulos prophetarum et exornabant ea.
condemnantur enim Iudaei, qui prophetis quos occiderant teri ana solacia, non aeterna praemia deferebant. ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem, quia aeterno patri sine cessatione esse debet intentus. et in Esaiae libro scriptum est: quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulchrum? et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat .
relinque sepulchra, quae reliquerunt qui audita uoce domini in ipsius passione surrexere de tumulis, noli inter mortuos habitare qui uiuis. audi uocem resuscitantis Iesu: surge qui dormis et exurge amortuis, ut lumen tibi Christi infundatur aeternum. lumen eius spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis inluxit.
Sequitur: homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis quae sine sensu sunt et similis f actus est illis. haec uia eorum in offendiculum ipsis, et postea in ore eorum complacebunt. quia non intellexit homo cum in honore esset — est autem honor, quod ad imaginem dei factus est, factus est rationis capax —, comparatus est iumentis quae sensum non habent; qui autem intellexit angelis comparatur.
Uerumtamen deus liberabit , inquit, animam meam de manu inf erni, cum acceperit eam. bene hoc dicit qui sciebat animam suam in inferno non derelinquendam. descendit enim, ut captiuos absolueret de faucibus inferorum, non ut in his captiua remaneret.
Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt, ideo tibi dicitur: ne timueris, cum diues factus f uer homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, quoniam non cum morietur accipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius. noli, inquit, expauescere diuitias et potentiam diuitis et gloriam saecularem, quoniam caduca illa sunt et citius abeunt quam uenerunt.
somnium est iste thesaurus; euigilas et recessit, quoniam, qui potuerit crapulam mundi istius edormire et sobrietatem uirtutis assumere, ista contemnit et pro nihilo pecuniam ducit. neque timueris, cum multiplicatam gloriam domus alicuius potentis audieris. inspice diligenter, et uacua est quae nihil habeat de fidei plenitudine. et quid de domo dicam? uacuus erat totus hic mundus, antequam numero credentium eum Christus impleret, ideoque scriptum est: iudicabit inter gentes, replebit ruinas.
quid enim aliud erat ante in hoc mundo nisi ruina perfidiae r quid est ruina ? audi dicentem: ubi ruina, ibi et a quilae, est : ubi ruina, ibi et resurrectio. ruina uacua firmitatis est, resurrectio plenitudo uiuendi est. ideoque nos Adae illius ruina uacuauit, sed Christi repleuit gratia. ideo se ille exinaniuit, ut nos repleret atque in carne hominis plenitudo uirtutis habitaret. quid sit ruina, cognosce.
dum uiuit homo, infusus est spiritu; ubi mortuus fuerit, uacuus utique huius uitalis est spiritus. multo magis uacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consueuit, ut possimus dicere: quoniam nos omnes de plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. de alio dicitur: in uacuum laboraui, iustus autem sicut odor agri pleni.
Quid autem non uacuum quod saeculare atque mundanum, cum recte dixerit qui mundum istum sobria uirtute contempsit: nudus sum natus, nudus et moriar? numquid secum quis potest auferre quae possidet? hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum et uacuum illius diuitis est sepulchrum, quem nec ipsa terra capiebat. unde dictum est: numquid soli habitabitis super terram? numquid descendit in illud sepulchrum gloria domus eius aut copiae? uide uim scripturae.
gloria saeculi non descendet cum peccatore, sed gloria uirtutis ascendet cum innocente et, ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet, cum descendente non descendet. quod gratiae est ac uirtutis, ascendet. in paradisum ascenditur, in infernum descenditur. descendant, inquit,
in infernum uiuentes, ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae smum est eleuatus. diues luxuriosus eleuans in inferno oculos suos rogat Abraham, ut mittat pauperem et digito suo contingat linguam eius, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus possit adipisci. uide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti patriarchae requies beata circumdabat; uide hunc uacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus uidebatur, cuius anima in uita ipsius benedicebatur, sed nunc iners morte cruciatur.
iustus autem in angustiis magis dominum grato benedicit affectu. denique diabolus ad deum dicit: quid mirum si te benedicit Iob? abundant ei omnia. sed mitte, inquit, manum tuam et tange ea. quae possidet; uideamus si in faciem te benedicit. et dedit ipsi dominus potestatem, ut, quae saeculi essent huius, auferret, carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet. Iob tamen benedicebat diceife: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum.
Introibit usque in progeniem patrum eius, usque in saeculum non uidebit lumen. homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis quae sensum non habent et similis factus est illis. ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. qui est pater impiorum, dominus declarauit dicens: uos ex patre diabolo estis.
sunt et
illi patres, de quibus dicitur: relinque mortuos sepelire mortuos suos. ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in ecclesiam domini, ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. unde et scriptumest: filii adulterorum in consumma ti erunt.
ergo qui non illum patrem qui in caelo est sequitur, sed illum terrena conluuione uiuentem, in\' progeniem terreni patris intrat. qualis enim terrenus, tales et terreni, ut sit eius uita terrena, requies nulla post mortem, in aeternum non uideat lumen, quoniam temporale quaesiuit. ille autem, qui Christi secutus est gloriam, qui desiderauit illud lumen, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, inueniet et uidebit lumen aeternum, quia eum Chistus redemit a morte.
(Titulus: In finem, pro Idithun; psalmus ipsi Dauid.)
Omnium nostrum indubia consuetudo est, ut festinemus 10 ad finem et eorum, quae legimus uel uidimus et audiuimus, uelimus summam cognoscere. unde titulus ipse otiosos nos esse non patitur nec feriatis praeterire auribus desiderii communis indicium. prae ceteris enim, lieet etiam in ceteris clareat, diuinum tamen in huiusmodi psalmo refulget oraculum. unde diligentius qui sit finis. consideremus; finis enim dicitur oxonot; et summa rei eius, quam uolumus explicare. finis dicitur Christus, quia ipse est finis legis, sicut -seriptum est:
finis enim -legis Christus ad iustitiam omni credenti. finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis. ergo isti psalmi qui titulantur in finem aut de Christo sunt aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur, ipsius Christi, cum ipse se nuntiat uenturumque promittit in terras et futuram nobis reuelare dignatur proprii corporis passionem.
Ideoque ipsi Dauid inscribuntur in titulo, quasi uero Dauid, ipsi domino, prophetici oris ministeria deputentur, per quem humanae uocis officio uis caelestis increpuit et diuina sententia resultauit.
Meritoque pro Idithun, qui fuit propheta et psalmos cum sex filiis canebat suis, uelut quaedam praefatio est, eo quod esset his uenia prophetandi, qui in psallendi ministerio constituti diuina oracula humana uoce loquerentur. et quia pro totius mundi abolendo errore suscipienda dominici corporis passio foret, huius scilicet nomine, cuius sedulitas probaretur, commendatiorem eruditionem plebis expressit. itaque ipsum audiamus loquentem.
Nonne deo subdita erit animamea? suscepturus carnem hominis dominus noster Iesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati ueteris primum debuit abolere contagium? nam quia per inoboedientiam culpa inrepserat, dum mandata diuina temerantur, oboedientiam utique prae ceteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet.
fibra enim peccati inde manauerat et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare, ut medicamentorum salubre remedium uulneris ora sentirent. frustra enim cicatricem curaueris, si serpant interiora contagia, immo acerbatur uulnus, si foris clauditur, cum interius uirus exaestuat. nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus?
hoc erat non sanare cicatricem, sed claudere. uoluit itaque mundare uulnus, ut affectum sanaret, ne inoboedientiae sors ulla remaneret. suscepit ipse oboedientiam, ut nobis eam transfunderet. sic enim oportebat, ut, quoniam per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus oboedientiam iusti constituerentur multi.
Unde ualde errare eos res indicat, qui camem hominis a Christo aiunt esse susceptam, affectum negant, et contra ipsius domini Iesu uenire consilium, qui hominem ex homine tollunt, cum homo sine affectu hominis esse non possit; nam caro sine affectu et praemii immunis et culpae est. illud ergo suscipere debuit et sanare, unde
culpa manauerat, ut originem erroris et quasdam prorumpentis delioti fores clauderet. unde ego hodie hominem agnoscerem dominum Iesum, cuius carnem non uideo, affectum lego, unde, inquam, hominem eum agnoscerem, nisi esurisset, nisi sitisset, nisi fleuisset, 15 nisi dixisset: tristis est anima mea usque ad mortem ? denique scriptum est: et homo est, et quis cog nos c-e t eum?
ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero et agnoscendus operis distinctione , non uarietate personae. non enim alter ex patre et alter ex Maria, sed qui erat ex patre carnem sumpsit ex uirgine, affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. unde ait propheta et pro nobis dolet. quomodo dole- 30 bat meo dolore, si meum non gerebat affectum? homo, inquit, i n plaga et sciens ferre infirmitatem.
Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit et nos quasi hominem aestimauimus eum esse in doloribus; sed quasi uictor infirmitatum, non infirmitatibus uictus pro nobis, non pro se dolebat et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo liuore sanaret. quid utique est homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, nisi quia plagae habebat compassionem ?
aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat ? quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus. suscepit ergo peccata nostra, ut portaret, suscepit etiam, ut purgaret. denique scriptum est: et peccata eorum ipse purgauit. ideo ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. ibi enim maior triumphus, ubi mens interna mundatur. quod portat igitur, ad remissionem pertinet, quod purgat, ad correctionem.
suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subiectionem; quod enim subiecit sibi omnia suum est, quod subiectus est nostrum est. ideoque ait: nonne deo subdita erit anima mea? anima, inquit, subdita, non diuinitas, anima subiecta, non dei uirtus; uirtus enim dei non potestati subdita est, sed unitati, et consortio eius utitur potestatis. illa subiecta est, quae humanae condicionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest.
anima carni compatitur et animae caro, quae sibi quodam contubernio copulantur. illa subicitur quae tristis est, quia scriptum est: tristis est anima mea usque ad mortem; illa subicitur quae suscepta, non ex deo patre nata. quamquam ipsa subiectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione uirtutis, dispensationis magis temporariae arbitra quam perpetuo 30 seruitio mancipata. unde et ait: nonne deo subdita erit anima mea?
Cur dixit \'erit\\ si sempiterna subiectio est? sed quia filius dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore, ideo futuram subiectionem animae suae dicit. per ipsam ergo ob-
oedientia, per ipsam humilitas, quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae. ipse enim dominus Iesus, cum esset in dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus; in specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediEns usque ad mortem, sicut apostolus dicit, non iugem et perpetuam, sed temporalem subiectionem cu-
piens declarare, qualis sit suscepta cum carne et deposita cum ipsius corporis seruitute. sic etiam ad Hebraeos scriptum est. nam cum proposuisset exemplum dicens: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, subiecit idem Paulus: qui in diebus carnis preces et supplicationes adhibuit ei qui posset liberare eum de morte cum magna uoce et lacrimis et exauditus ab i 110 metu, quamquam esset filius, didicit ex his quae passus est oboedientiam et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae,
uocatus a deo sacerdos secundum ordinem
Melchisedech. nonne igitur euidenter clamauit apostolus, dicens oboedientiam illam et humilitatem non diuinitatis fuisse, sed carnis ? quod enim discitur, temporale est. quasi homo ergo ex his quae passus est didicit oboedientiam, ut consummaretur in carne et per oboedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inoboedientiae hereditatem primus ille Adam causa factus est mortis.
Subiectio ergo magisterium uirtutis humanae, non diuinae imminutio potestatis est. nam si illum minorem filium et inaequalem patri dicunt, quia erat subditus patri deo, numquid et matre ideo minor, quia erat subditus matri ? lectum est enim de Ioseph et Maria: et erat subditus illis. sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed incremento est, per quam omnibus nebis dominus Iesus fidem infudit et gratiam, ut nos spiritu fideli subditos patri faciat deo.
et filius a patre procedit et spiritus ab ipso procedit;de unitate ergo diuinitatis ambiguum nihil. ideoque concupiuit Dauid hoc salutare dei nobis dari, quia ipse est uita aeterna, si et patrem uerum deum cognoscamus et filium, quem pro nostra certum est salute uenisse, sed non rapinam ar bitratus est esse se aequalem deo. assertionem suae diuinitatis sequestrat et dispensationis humanae repraesentat officium.
Ideoque adiunxit statim: etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. haec utique quasi homo loquitur, quia in deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur; quamquam in eo quod locutusest: non mouebor amplius ostendat habere se diuinae insignia potestatis.
irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, ignari quia ueni, non ut inclinarem parietem et maceriam inpelleremsed ut soluerem. ueni enim pax, ut faciam utraque unum, et medium parietem maceriae soluens, qui carnem et animam diuidebat, ut unum sentire non possent. et ideo caro animae repugnabat et subdita imperio eius esse non poterat, quia obiecti parietis obstaculo gubernaculis eius parere non poterat.
Lex igitur carnis legi mentis aduersabatur. hunc parietem ueterum inimicitiarum uelut murum sustulit dominus Iesus et peruios fecit esse conuentus mentis et carnis, ut in unum coeuntes id quod erat utrique salutare sequerentur. paries ergo quaedam eminentia delictorum est, unde ad pontificem Iudaeorum dicit Paulus: percutere te incipiet deus, paiies dealbate; paries enim luto caementiaque construitur .
hinc aedificabant Aegyptii ciuitates, quando Iudaei lateres facere cogebantur. in Aegypto lutum conficiebatur et populus dei peccatum illic operabatur; ideo gemebat, ideo exauditus- et liberatus est a peccato: ideo lex data, promissa gratia, ut lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret.
Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium eius repellebamus, unde ait: ueru.mtamen pretium meum cogitauerunt repellere, quando referente Iuda pretium proditore Iudaei in loculum mittere noluerunt dicentes: non licet nobis mittere in loculum, quia pretium s<tnguinis est. damnatur hic iudicio suo proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed ualidus sceleris sui testis; unusquisque enim grauior accusator esi. sui et inexcmwbilem in se fert ipse sententiam.
Cucurri, inquit, in siti. uerum est quidem quod dominus noster Iesus sitiuit. beata domini sitis, quia sitiuit pro nobis et maxime in passione; denique dixit: sitio. tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium uiuae aquae fluenta fundebat. denique scriptum est: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.
sed in Graeco medie positum est, quia edgafwv et singularem et pluralem numerum significat. ergo quia \'cucurri\' et \'cucurrerunt\' iuxta Graecum possumus intellegere — diximus autem quid exprimat \'cucurri\', hoc est festinaui sitim omnium suscipere, ut uniuersos perpetui fontis ubertate satiarem; cui enim dedero aquam, non sitiet nec hic nec in futurum, sicut dictum est ad Samaritanam —, nunc dicamus, quid significet: cucurrerunt in siti, hoc est festinauerunt, ut perfidiae suae aestu fontem uiuum negantes aeterna fauces suas ariditate sic- sct carent, sicut ipse dominus ait: m e dereliquerunt fontem aquae uiuae et fecerunt sibi «ontritos lacus.
nee mirum, si sitierunt qui aquam fontis aeterni tenere non poterant; lubrici perfidiae suae rimis. sitierunt ergo, quia se potu priuauerunt spiritali quem hauserant de consequenti petra. unde et Symmachus ait: owe d oxei, hoc est placuit illis in mendacio, cum obicerent falsa pro neris. omne mendacium sitim habet, ueritas ubertatem quae in perpetuum perseuerat.
Et quam cito probauit quia cucurrerunt in mendacio: ore suo, inquit, benedicebant et corde suo maledicebant. misera perfidorum sitis, qui aliud tenebant cord-j et ore aliud loquebantur. ubi autem fidei exundat ubertas, corde creditur ad iustitiam , ore confessio fit ad salutem. quomodo autem benedixerint ore et corde maledixerint, series passionis ostendit, cum dicerent: descendat de cruce et credimus ei — stulti ! de morte surrexit et non crediderunt: quomodo, si de cruce descenderet, credidissent ? —, sperauit in domino, eripiat eum; liberet nunc eum, quoniam uult eum, quia illudentes potius quam optantes ista dicebant et interrogabant, utrum esset dei filius, uerbis pacifica loquentes, corde accusationem sacrilegii cogitantes.
Sed haec mystica; ueniamus ad moralia. etenim quoniam non semel appetitur Christus — appetitus est semel in suo corpore quod suscepit in uirgine, appetitus est frequenter in eo corpore quod est ecclesia, nos enim sumus corpus Christi et membra, appetitur et in singulis sanctis suis et innocentibus qui domino se dicarunt —,
recordemur aliquem proxime ab omnibus appetitum, a suis destitutum ac proditum; qui dudum in suggestu locatus imperii subito egens omnium ab ipsis, quorum hereditarium fuerat sortitus obsequium, coepit urgeri ingruentibus in exitium, inferentibus mortem.
anima ergo quae deo subdita est non est humanae subdita potestati; ab ipso enim uitae fructum sperat aeternae et perpetuae salutis auxilium. ille ergo, cui me tradidi, et necatum tuebitur et mortuum resuscitabit et ulciscetur occisum. raptus est iustus, ne malitia mutaret cor eius. mors ergo ista magis peccati fuga quam morientis est detrimentum.
Etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. qui labitur, commouctur, eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat. semel enim in petra Christi locatus lubricum non debet habere uestigium, sed tenere status proprii firmamentum;
leuita pertransiuit, stetit ille qui uulnera inflicta curauit. et ideo illi non dixerunt qui transibant. uiam: benedictio domini super uos, benedicimus uos de domo domini; stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium. denique et uineam, cuius soluta munitio est, transeuntes uindemiant, non manentes; transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: tenuerunt super te manus omnes transeuntes per uiam, sibilauerunt et mouerunt caput suum super filiam Hierusalem.
ldeo sacerdos non potuit coronari, leuita non potuit, quia transierunt et tamquam umbra praeterierunt; Stephanus autem martyrio coronatus est, quia stantem uidebat dominum legum immobilem, non praetereuntem. immobilis ergo fide Stephanus immobilem Christum uidebat, nullo erat mortis timore commotus; non mouit se Stephanus, non mouit et Christus. commoti sunt filii proditoris, de quibus dicitur: commoti amoueantur filii eius et mendicent; eget enim medico qui mouetur. inops peccator, diues est iustus, quia nullo bono deficit qui dominum semper inquirit.
Et quia inde traotus est sermo, quia dixit: non mouebor amplius, quod moueri ad culpam sit, ostendit ipse Dauid dicens: qui posuit animam meam ad uitam et non dedit commoueri pedes meos. unde et sancto dicitur a domino deo nostro:
tu autem hic s\'ta mecum, quoniam qui deo proximus est lapsui non potest esse uicinus. omnis enim culpa uelut aduersario nisu de loco deicere et de proprio statu mentem mouere consueuit; quod uel ab hoste uel ab luctamine tractum uidetur. perturbat ira, incendit libido, stimulat inuidia, excruciat auaritia, timor deicit, maeror affligit. et Petro dictum est a domino Iesu: ueni retro post me. non dixit: \'ueni retro\' — hoc enim diabolo soli dixit —, sed: ueni retro post me;
Inter has uoces subito uidet agmina persequentium et inter pericula positus non de se sollicitus, sed de his, quos liberare cupiebat, ait: quo usque irruitis in hominem, interficientes uniuersos? si me quaeritis, cur alios uultis occidere?
offero me ipse pro multis, quia pro omnibus solus se ille potuit offerre qui auctor est omnium. ipsius ergo quem sequebatur imitator ait: si me quaeritis sinite hos abire, ut impleatur sermo quem dixit Iesus: quia non perdidi ex ipsis quemquam \'praeter unum\' — hoc enim in alio libro sententia domini comprehendit —> qui tamen sua magis periit uoluntate quam mea, inquit, seueritate punitus est.
et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, hoc est: apex dudum nobilis sedis Augustae et circumfusi toto orbe Romano ualidus quondam murus imperii sicut paries inclinatus aut maceries inpulsa collabor.
Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: \'tollamus iustum, tollamus misericordem, quia grauis est nobis etiam ad uidendum\': sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putauerunt. hoc est enim: pretium meum cogitauerunt repellere, quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis iungit; pretium nostrum misericordia est, quaenos, dum confertur inopibus, redimit a morte; pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et seruitute depressos Christo adquisiuit; pretium nostrum bona existimatio est, qua uniuscuiusque nostrum meritorum series aestimatur; pretium nostrum munditia atque simplicitas est, quia scriptum est:possessio pretiosa uir mundus; nihil enim pretiosius uiro simplici.
Et quia Graecus habet edga/xov, quod significat et \'cucurri\' singulariter et \'cucurrerunt\' pluraliter, potest et sic intellegi: c ucurrerunt in siti, quorum fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. sicut enim est sitis fidei, ita est et perfidiae. sitim illam iustus sitit, qui ait: sitiuit anima mea ad te, deus s, istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit; quam sitiuit
ille, qui inter conuiuii dapes et pocula constitutus innocentis conuiuae necem moliebatur Augusti. nonne tibi uidebatur, impie, cum manducares, caedem parares, quod humana sub dentibus tuis ossa crepitarent? cum uinum biberes et parricidium cogitares, quod illis poculis sanguinem tibi innocentis infunderes? ita prorsus alienus non solum ab imitatione, sed etiam a lectione diuina, ut non tibi ueniret in mentem uersiculus ille psalmorum : tu uero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, atque ille alius, cuius meminit in euangelio ipse dominus Iesus: qui edebat mecum panem leuauit super me calcaneum suum?
conuiun uiolastis uterque consortium; tu tamen de conuiuio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est: tu, licet in scelere, uerecundior, qui negasti, quod inferendam necem credideris domino quem prodebas , qui pretium refudisti, ne residere apud te merces parricidii uideretur; iste non solum teIWit acceptam, uerum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis, iste non solum deceptus non est alieno mendacio, sed fefellit suo, et fefellit ut occideret.
et cum ille conuiuium recusaret qui se uideret esse perimendum, iste sacramentum obtulit, ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum, iste sepulturam integram suo principi denegauit .
Nec defuit qui manus lauaret dicens: innocens sum a sanguine\' iusti h u ius; in quo se Pilatus non diluit, sed inquinauit et implicauit, non exuit. nam etsi nullum pondus in perditorum iudiciis, tamen uinculum maius in confessionibus. iustos enim non aliena absoluit sententia, sed sua uita; iniusti be ipsos uehementius suis uocibus alligant, qui alios alligare non possunt. tamen, ne huic quoque deesse confessio propria uideretur;
iurauit, ut penuraret, lauit manuc, cum euangelium tangeret, ne quid deesset exemplo, lauit aqua manus, ut sceleratius inquinaret innocentis sanguine. nec Herodes defuit, cui alter Pilatus se placiturum credidit, si captum principem destinasset.
quid illud quoque dicam, quod is quoque uestem dealbatam indutus est ad illudendum, postea quoque regia ueste donatus est ad moriendum, ne amisisse honorem debitum uideretur? nam etsi scelere interiit, ius tamen collatae sibi potestatis etiam mortuus reseruabat eorum ipsorum, a quibus negabatur; uel ministerio uel assensu.
Addebatur huic tanto sceleri pompa feralis, nisi is, qui inpatienter ista deflebat, cognitis quae parabantur iusto commotus dolore increpasset uictorem superbum tyrannis illa, non regibus inferri solere. sic horrore flagitii excitus deposuit taeterrimi sceleris apparatum. nec petitor igitur sepulturae defuit, etsi Ioseph ille qui iustus dicebatur defuit. sed longe Maximus saeuior denegabat quod Pilatus ipse auferre non potuit. in quo parricidae humanitas defuit, innocenti tamen non defuit gratia et ad tempus assumpta patientia uindicta paululum comperendinata est.
Ideoque ait: uerumtamen deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. quia ipse est deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non emigrabo. hoc est: numquid sepultura negata corporis perpetnae quietis mansionem mihi abstulit? habeo habitaculum
meum in domini tabernaculo et in sancto eius monte requiescam. non emigrabo humano scelere, quia domini. fauore susceptus sum, quia neque mors neque gladius neque tribulatio a caritate Christi me separare poterunt. non enim innocens de tabernaculis iustorum, sed peccator emigrat. migrant Iudae proditoris heiedes, de quibus et similibus eorum merito dicitur.: commoti amoue*antur filii eius et mendicent, eiciantur de habitaculis suis.
Quod bene et ad dominum Iesum Christum refertur, qui cum descendisset in terras. crucifigeretur, sepeliretur, non emigrauit & patre, sed in patre mansit: traditus sum etnon egrediebar. nec deposuit quod erat, sed reseruauit, nec desiuit esse in forma dei, sed perseuerauit, non inminuta per susceptionem corporis dei gloria, sed manente triumphum adquisiuit, potentiam non amisit. unde ipse a\'t: a modo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.
Unde conuocatos gentium populos et adquisitos patri suo sanguine hortatur ad fidem dicens: sperate in eum, omnis conuentus plebis meae, hoc est non solus Israel, sed \'omnis\', inquit, nec solae reliquiae, sed etiam gentium plenitudo, nec solae gentes, sed Israel; cum enim intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israel saluus erit. quis potest diuina mysteria comprehendere ?
quorum tanta multitudo est, ut iure Paulus miretur meritoque dixerit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! repulsae gentes sunt, ut eligeretur Israel; caecatus est postea Israel propter uocationem gentium et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt, postquam intrauit gentium plenitudo. ita culpa Israel profuit gentibus, fides gentium Israeliten populum liberauit.
Effundite, inquit, coram illo corda uestra. qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, euacuare cor suum omni labe malitiae, ut capax fiat cor eius gratiae spiritalis. ideoque apostolus ait:renouamini spiritu mentis uestrae; cum enim effunditur uetus malitia, noua sumitur gratia, qua unusquisque renouatur.
dicit ergo filius dei: effundite coram illo corda uestra, quia sciebat patrem esse dicturum: effundam de spiritu meo super omnem carnem. est etiam illa traditio, ut cor nostrum uideamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et uoluntates nostri cordis aperimus. ergo iactemus in deum cogitationes nostras nec aliquid eum latere credamus. effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas
Uerumtamen uoni filii hominum, mendaces fiiii hominum in stateris ut decipiant. si uani filii hominum et mendaces filii hominum, possunt non uani esse filii dei, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. nam filii hominum uidentur sibi ponderare aequitatem et grauitate seuerioris iudicii examinare iustitiam, duri aliis, remissi (sibi), operibus iniqui, sermone censores. unde Salomon ait:
Nolite, inquit, sperare in iniquitate et rapinam nolite concupiscere; diuitiae si fluant , nolite cor apponere . uides quia affluunt ; non uides quia praeterfluunt ? nudus es natus, nudus moriturus es. quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis? fluenta sunt quae miraris; quomodo ueniunt, sic transeunt et recedunt. solus Iordanis retrorsum conuersus est, in quem descendisti, qui te admonet, ut in
ipMim naturae fontem et originem reuertaris, quae te nudum, non ueste amictum edidit, ut discas superflua non requirere. hoc, quod erubescis esse te nudum, culpa docuit, non natura; nulla enim esset uerecundia genitalium, si culpa non esset. neque enim cetera animalia uestiuntur ut tegantur neque uestiuntur ut muniantur; satis munita sunt omnia naturae suae tegmine.
nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, ius commune perdidimus. ideoque in hoc psalmo ascribitur doctrina medicabilis, quia uel Idithun uel se ipsum illius nomine exercitio spiritali subeundis temptationibus erudiuit, ut in angustiis quis positus subiciat se deo et, si peccauit ante, peccare desistat nec recidiuo errore moueatur.
S eme lo locutus est deus, duo haec audiui. semel locutus est deus et plura audita sunt, quia non per litteras et syllabas est locutus. locutus est per aenigmata, locutus est per uisiones, locutus est per diuisiones gratiarum, locutus est per spiritum singulorum; nos autem plura loquimur et uix audimur. semel locutus in lege est, eadem iterum locutus est in euangelio.
Nobis ergo, hoc est ecclesiae semel locutus est et duo audita sunt, quia in illa audiuimus et intelleximus, quae non intellexerant qui legerunt, non audierunt qui audierunt. solus enim Christus aurem aperuit humanam ad cogn(\\scenda mysteria, solus libri signaculum soluit et resoluit aenigmata prophetaium.
Ideoque ipse reddet unicuique secundum opera sua; in quo et qualitatem operum comprehendit, ut aut conplurium et meliorum restituat praemia meritis singulorum aut contra et numero grauemur et acerbitate meritorum.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sanctii Ambrosii Opera edited by Michael Petschenig (Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1919) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 64), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
