EXPLANATIO PSALMORUM XII (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Ambrose of Milan · c. AD 339–397 Source: Open Greek and Latin project, stoa0022.stoa048.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. EXPLANATIO PSALMI I [1.1.1] Summum incentiuum uirtutis proposuit deus futurae beatitudinis delectationem; uehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitauit. utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam a domino deo in paradiso positus uoluptatis, ut aeterna delectatione frueretur ad uirtutem futurae subolis prouocandam — neque enim erat incognitum deo locum eum errori daturum et ceteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari —, et idem per speciem serpentis, quae praefigurauit delectationis illecebras, uxoria persuasione deceptus. [1.1.2–1.2.1] occasione igitur accepta aduersarius per delectationem mihi operatus est mortem. itaque quod diuina gratia tributum erat ad uitam, factum est mihi in mortem eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit ad lapsum, quo speciem praetendit naturae. delectarunt enim opera sua dominum, delectarunt prima naturae exordia, quae uidens dominus ait: bona ualde. Laudant angeli dominum, psallunt ei potestates caelorum et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suauitate canorae uocis suae dicunt: sanctus sanctus sanctus. innumera angelorum milia adsistunt et seniores et turba magna sicut uoces aquarum multarum concinunt: alleluia. ipsum axem caeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus [1.2.2] suauitate uersari, ut sonus eius extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. nec id ab usu naturae alienum uidetur, quandoquidem uox missa gratiore plausu e nemoribus resultet aut montibus et suauiore sono reddant quod acceperint. in scopulis quoque ipsis et lapidibus repperit natura quod delectaret; aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. ferae ipsae atque aues loci amoenioris aut modulatioris uocis delectatione mulcentur, lactantibus quoque paruulis aut seueritas terrori est aut blanditiae uoluptati. naturalis igitur delectatio est. [1.3.1–1.4.1] Unde et Dauid sanctus, qui aduerteret, unde homo et qua esset fraude deiectus — nam si tenuisset infusam sibi a domino aeternae illius caelestisque delectationis gratiam nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subisset iniurias —, itaque reparare eam studens et reformare psallendi munere caelestis nobis instar conuersationis instituit. Etenim licet omnis scriptura diuina dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis Psalmorum liber, quandoquidem ipse Moyses, qui plano gesta maiorum sermone descripsit, ubi tamen per Mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in maiora [1.4.2] ingenium attollens suum, quia maiora uiribus suis fuerat assecutus, canticum domino cecinit triumphale. Maria quoque tympanum sumens ceteras hortabatur dicens: cantemus domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem proiecit in mare. ipse etiam Moyses cum legem domini legisset, quo eius memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: audi cae 1 um, et loquar; expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super f a e n u m. [1.5.1–2] Delectatur igitur cantico deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando caelum testificabatur et terram, ut salutem suam caelestis sono gratiae concinentem auidius mundus audiret et sacrae suauitate dulcedinis in aeternum legis obseruantia mentibus inoleret humanis. denique legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysi fractae et comminutae sunt; ubi uero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suauitatis exclusit. canticum itaque domini sicut ros mollior descendit e caelo et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. duo igitur haec cantica in libris Moysi tamquam duo mundi oculi caelique lumina totum corpus operis eius illustrant. [1.6.1–2] At uero Dauid principaliter a domino ad hoc munus electus est, ut, quod in aliis rarum praeminere reliquo operi uidetur, in hoc iuge et continuum refulgeret. unum canticum legimus in libro Iudicum, reliqua historiae more decursa, quibus expressa sunt gesta maiorum. unum Esaias canticum scripsit, quo legentium corda mulceret, in reliquis terribili tuba correptionis infremuit. canticum ei ne ipsi quidem inimici obicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. unum Danihel, unum Habacuc, Salomon ipse Dauid filius, licet innumera cantica cecinisse dicatur, unum tamen quod ecclesia receperit Canticorum canticum dereliquit; scripsit idem Prouerbia. in aliis igitur singula aduertere licet. [1.7.1–2] Historia instruit, lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet; in libro Psalmorum profectus est omnium et medicina quaedam salutis humanae. quicumque legerit, habet quo propriae uulnera passionis speciali possit curare remedio. quicumque cernere uoluerit, tamquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio uirtutum diuersa genera certaminum rep- periens praeparata id sibi eligat, cui se intellegit aptiorem, quo facilius perueniat ad coronam. si quis gesta studet recensere maiorum atque imitari uelit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit conprehensam, ut thesaurum memoriae conpendio lectionis adquirat. faciliora quoque uidentur quae breuius explicantur. illud etiam quantae altitudinis, quod breui interuallo offensionum aduersa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit, ut [1.7.3] simul cognosceres, quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret! si quis uim legis explorat, quae tota m uinculo caritatis est — qui enim diligit proximum legem i m p 1 e u i t —, in psalmis legat, quanto dilectionis affectu pro totius plebis obprobrio repellendo periculis se grauibus solus obiecerit; in quo non imparem caritatis gloriam triumpho uirtutis agnoscet. si quis correptionum saeua formidat, audiat dicentem: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo [1.7.4] corripias meet discat, quemadmodum debeat irati iudicis temperare censuram. si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: si reddidi retribuentibus mihi mala et aduertat, quia praeceptum euangelicum spiritu praeuidit, uirtute praeuenit. habes itaque illud prouerbiale, quia m a nsuetus homo cordis est medicus. si quis praeterea aduersus nequitiae spiritalis incursus uult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse nouerit ? psallebat Dauid adulescentior et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat. [1.8.1–2] De uirtute autem prophetiae quid loquar? quod alii annuntiauerunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte uidetur esse promissum, ut dominus Iesus ex eius semine nasceretur, sicut dixit ad eum dominus: de fructu uentris tui ponam guper sedem tuam. in psalmis itaque nobis non solum nascitur Iesus , sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad caelum, sedet ad dexteram patris. id quod nemo praesumpserit hominum dicere, hoc solus hic propheta annuntiauit, postea ipse dominus in euangelio praedicauit. [1.9.1] Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt aut aliqua dicta superiorum; psalmi nihil praeter quod suum est habent. quid igitur psalmo gratius? unde pulchre ipse Dauid: laudate, inquit, dominum, quoniam bonus est psalmus; deo nostro sit iocunda decoraque laudatio. et uere; psalmus enim benedictio populi est, dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo uniuersorum, uox ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena deuotio, libertatis laetitia, clamor iocunditatis, laetitiae resultatio. ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a maerore alleuat; [1.9.2–3] nocturna arma, diurna magisteria, scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diuersis et disparibus uocibus unam exprimens cantilenam. diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus. Mulieres apostolus in ecclesia tacere iubet, psalmum etiam bene clamant; hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc ueterani tristes in cordis sui iocunditate respondent, hunc iuuenes sine inuidia cantant lasciuiae, hunc adulescentes sine lubricae aetatis periculo et temptamento concinunt uoluptatis, iuuenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione [1.9.4–5] uerecundiae cum sobrietate grauitatis hymnum deo inflexae uocis suauitate modulantur. hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere; ludus quidam est iste doctrinae maioris profectus quam cum seria traditur disciplina. quantum laboratur in ecclesia, ut fiat silentium, cum lectiones leguntur! si unus loquatur, obstrepunt uniuersi ; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii; omnes locuntur et nullus obstrepit. psalmum reges sme potestatis supercilio resultant, in hoc se ministerio Dauid gaudebat uideri; psalmus cantatur ab imperatoribus, iubilatur a populis. certantur clamare singuli quod omnibus proficit. domi psalmus canitur, foris recensetur; sine labore percipitur, cum uoluptate seruatur. psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat; quis enim non remittat ei, cum quo unam ad deum uocem emiserit? magnum plane unitatis uinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire. [1.9.6–1.10.1] dispares citharae nerui sunt, sed una symphonia. in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare. psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, angelorum ministerium, militia caelestis, hostia spiritalis. psalmum et saxa respondent; psalmus canitur et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur: uidemus flere praeduros , flecti inmisericordes. Certat in psalmo doctrina cum gratia; simul cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. nam uiolentiora praecepta non permanent; quod autem cum suauitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consueuit elabi. quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti? [1.10.2–1.11.1] in his lego canticum pro dilecto et sacrae desiderio caritatis inflammor, in his torcularia diuini mysterii recognosco, in his reuelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis munera, in his disco uitare peccatum, dedisco erubescere paenitentiam delictorum. tantus rex, tantus propheta suo me prouocauit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum aut non commissum cauere. Quid igitur psalmus nisi uirtutum est organum, quod sancti spiritus plectro pangens propheta uenerabilis caelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? simul, cum ille in fidibus et chordis, hoc est in reliquiis mortuis diuersarum uocum modulatus discrimina diuinae laudationis ad caelestia dirigeret cantilenam, docuit utique prius nobis peccato esse moriendum et tunc demum in hoc corpore diuersa opera discriminanda uirtutum, quibus ad do- , minum deuotionis nostrae gratia perueniret, ut occupatis intentione caelestium nulla inreperet terrenorum libido uitiorum, simul animus caelestis gratiae suauitate nitesceret. n erito igitur tanti ministrum muneris dominus laudans ait: inueni Dauid secundum cor meum. [1.12.1] Aiunt etiam eorum, qui cithara canunt, peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista, causas quoque modulaminum et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii. docuit ergo Dauid intus nos canere oportere, intus psallere , quemadmodum canebat et Paulus dicens: orabo s p iritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam e t m e n t e, et ad superiorum intuitum uitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed grauatur, cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus propheta memorauerit dicens: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. sed iam psalmi istius, qui propositus est nobis, ingrediamur exordia. [1.13.1–2] Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. quam aptum, quam oportunum principium ! namque ut hi, qui agonis aliquam sollemnitatem receperint exhibendam, proponere praemium solent, iactare coronae nobilitatem, quo certaturi studio maiore conueniant, nisu quoque propensiore decertent, ita dominus noster Iesus regni caelestis gloriam, perpetuae quietis gratiaip, uitae aeternae beatitudinem ad uirtutis humanae incentiua proposuit. imperator quoque, cum progreditur ad bellum, donatiuum militi et promotiones dignitatum in numeris militaribus pollicetur, ut spes commodi furetur labores et metum abscondat periculi. uelut praeco igitur magni imperatoris sanctus Dauid hortatur milites, athletas uocat, praemium exprimit dicens: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. a praemio coepit, ut pondus futuri certaminis eleuaret, mercedem praemisit, ut unusquisque praesentium rerum sollicitudines ac labores corde transi- [1.13.3–1.14.1] liens ad emerendam beatitudinem futurorum auida festinatione contenderet. beatus, inquit, uir. quid plus potuit homini donari quam quo nihil amplius potuit deo apostolica auctoritate deferri ? beatus enim et solus potens et rex regum et dominus dominantium deus dictus est. ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium beatitudinis tamen non supergreditur potestatem; donauit nobis appellationis eius commune consortium, quae digna aestimata est honore diuino. Consideremus nunc, qua ratione \'beatus uir\' dixerit et non magis \'beati homines\', cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas , quia prius uirum condidit. [1.14.2–3] dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit e o s. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur. denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae. [1.14.4] itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus. [1.14.5–1.15.1] non incaute tamen, si prior uocetur ad exercitium, qui fuit posterior ad lapsum. quae male coepit, sequi debet, non praecedere; uel post experimentum sit uerecundior. male Eua naturae ordinem praetermisit, expectare debuit praecedentem. astute serpens a posteriore coepit; ideo propheta ad superiorem reuertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus. Denique prius nos reuocauit a lapsu quam ad palmam uictoriae prouocauit. beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. uide, ubi beatus appelleris o homo: non in diuitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, uerum etiam ministerium ad culpam exhibent ei, qui uti his nesciat. quis enim iustus propter pecuniam, quis humilis in potestatibus, quis misericors propter nobilitatem, quis castus propter decorem? illecebrosa haec magis sunt ad peccatum quam fructuosa ad uirtutis profectum. [1.16.1–2] Quid sibi deinde uult quod maluit dicere: non abiit et non stetit quasi de praeterito, cum potuerit dicere: \'beatus uir qui non abit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat et in cathedra pestilentiae non sedet\'? uide dogma; non enim statim beatus, qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. non enim otiose scriptum est: ante mortem ne lauda a u e r i s aliquem. ergo dum in hac uita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem, qui uitam sine offensione concluserit, iure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum. [1.17.1] Sed forte dicas: \'qua ratione ergo alibi dixit: beatus qui intellegit super egenum et pauperem? non enim dixit beatum qui intellexerit, sed eum qui intellegit\'. quoniam, qui bonum operantur, in ipso opere et quo probentur inueniunt, remunerationem sui in ipso opere consequentes, siquidem beatae fructus est conscientiae bonum factum. qui autem a malo temperant, non, si semel aut bis declinauerint culpam, statim beati, sed si potuerint culpae contagium per omne tutae suae tempus euadere.. [1.18.1–2] Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit non eum, qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum, qui ab impiorum consilio temperauerit. uidetur enim magis laudandus, qui uirtutis munus impleuerit quam qui peccatum euaserit, siquidem nec bos nec equus nec lapis in peccato esse consueuerit aut sedere in cathedra pestilentiae. sed illa beatitudinis non haber. t fructum, quae uirtutis non habent sensum; nam quomodo perueniunt ad legis praemium quae non habent sequendae legis affectum? de rationabilibus ergo propositam sententiam uideo, hoc est de nobis. nobis autem initium bonorum abstinentia peccatorum est, quoniam legimus: declina a malo et fac bonum. hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas, ne terrearis mole maiorum, qui leuiorum exordio debeas prouocari. [1.18.3–4] scalarum enim similem esse scriptura nos docet pietatis ascensum, per quas uidit angelos domini ascendentes et descendentes sanctus Iacob uir exercitationis, qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum uirtutis paulatim nos proferre debere et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea, quae uidentur humanae altiora naturae. has tibi scalas semper habeto propositas. ne timeas, o homo, gradus hos ascendere disciplinae. primus gradus uicinus est terrae, sequens similis est prioris. sic per aequales gradus ad summa conscenditur. ne fastidias, o homo, primum illum uelut uilissimum gradum. ille primus ascensus te a terris separataaerem calcas, ubi ab humo eleuaueris uestigium. in uirtute positus surgendo reliquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. exordium ergo processionis ad uirtutem est abstinere a peccato. [1.19.1–2] Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi legem dicentem: non adulterabis, non homicidium facies; inperfectis enim ista praecepta conuenientia uidebantur. denique ipse dominus Iesus sciens inperfectum, a quo interrogabatur quibus ad uitam aeternam operibus perueniret, respondit ei: non adulterabis, non homicidium facies, non facies furtum et cetera. deinde dicenti, quod fecisset illa omnia, adiecit perfectiora dicens: uende omnia quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum i n c a e 10, tantumque abesse docuit inter malorum declinationem et imitationem bonorum, ut haec abnueret qui illa sibi facilia iudicabat. sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit; [1.19.3–4] nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. ideoque gradum primum legis ascende, ut possis ad euangelii caeleste fastigium peruenire. unde arbitror, quod quasi sub lege positus, morem legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus propheta magis cauenda denuntiet quam sequenda proponat, in quadragesimo autem psalmo, qui ex persona dicitur saluatoris, adhortatio magis uirtutis fiat quam erroris repressio; de passione enim saluatoris loquitur. et ideo euangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audiuimus dicentem: beati misericordes, et psalmo aeque propriae passionis et in euangelio misericordiam coronauit. sed adoriamur iam psalmi explanationem et uirtutem inspiciamus propheticam. [1.20.1–2] Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in c ath e dr a pestilentiae non sedit. possumus dicere tres esse species peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis, beatumque eum significari, qui et non cogitauerit quod malum est. nam quo modo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus die iudicii reuincendus est? etiamsi hominem fefellit, testem refugit accusatorem euasit, se tamen sui accusatorem uitare non poterit; - quem maxime debet timere, quia et accusatorem habebit et confitentem reum. [1.20.3–4] beatus ergo est, qui et non cogitauerit quod malum est et non operatus fuerit peccatum — quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum — et non perseuerauerit in peccato. uel sic: qui et non cogitauerit quod esset erroris uel in ea cogitatione non steterit uel certe non perseuerauerit in his cogitationibus, quas plenas erroris aduerterit. sed haec utrum recte conueniant, qui legerit aestimabit. nam qui semel male cogitauit, nec stare in eo debuit nec perseuerare. sed etsi non perseuerauerit, beatus esse non potuit, quia stetit in eo quod improbe cogitauit; etsi non stetit, tamen eo ipso, quod cogitauit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem. [1.20.5–6] postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut ueniabilis cogitatio sit: numquid ueniabilis operatio peccatorum? postremo si ueniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis eo, quod non perseuerat in crimine? deinde-qui non cogitauit quae inproba sunt, quomodo in peccato stare potuit aut perseuerare ? ut beatus sit, qui tria haec iure seruauerit, certe ordo diuersus est. primum est enim, ut non perseueret in peccato, secundum, ut non steterit in eo, tertium, ut non cogitauerit quod esset erroris. qui enim non perseuerauit, potuit tamen stare, qui non stetit, potuit cogitare, qui autem nec cogitauit, uere beatus est. [1.21.1–2] Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putaui, quo tres gradus recto ordine factos asseramus, ut, qui beatus uult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est in eorum cogitationibus non ambulet, deinde non stet in uia peccatorum, tertio non sedeat in cathedra pestilentiae. tu igitur, qui ad ecclesiam factus es christianus, uel tu, qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: ne perdas cum impiis, deus, animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam nec cogites quae sunt impia. quae sunt illa nisi quae in dei excogitantur iniuriam? [1.21.3–1.22.1] pietas enim prima in deum, secunda in parentes. et quidem inimicus inserit frequenter diuersa mentibus nostris et ideo caute propheta cogitationes magis quam infusiones inprouisas putauit ad crimen tenendas. abstinuisti ergo ab impiorum consiliis; recte, non tamen statim beatus. caue etiam, ne in uia peccatorum steteris. Quanto examine scripturae diuinae uerba ponuntur! etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias, quia nec unius diei infans sine peccato, sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. non omnes impii sunt; ideo reuocaris ab omnibus cogitationibus et coniurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo ammoneris ut desinas peccare. si fueris adulescentioris lapsus aetatis, debet te maturitatis emendare processus. [1.22.2] ergo in grauiora non abeas, in leuioribus non stes, habes hoc et in Esaia dictum a domino: exi a Babylone fugiens a Chaldaeis, hoc est: etsi intrasti in confusionem uitiorum, exi. non oportuit intrare, sed ingressus es carnis lege cogente et captiuante te in lege peccati; exi, egredere uel serius, exue te seruitio graui. non potuisti non introire in peccatum per fragilitatem; datur tibi exire peccato per sobrietatem. exi ergo de Babylone fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae uirtutum ordinem non tenet; confusa enim inlecebris mente delinquimus. [1.22.3–1.23.1] Chaldaei sunt, qui siderum cursus uanae studio superstitionis explorant et impiae serunt gentilitatis errores. ab his fuge, ne te capiant, ne te graui laqueo captiuitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis et ante legem; tu sub lege iam natus es, fuge ab impiis. ille hereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, hereditatem deuotionis adquire. Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. multae sunt inlecebrae, multi a uirtute deflexus, grauia inritamenta sunt uoluptatum, grauis fomes auaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae uelut ueneno quodam mentes hominum et quadam animas pestilenti uitiorum tabe contaminant. haec est cathedra pestilentiae, super quam sederunt scribae et Pharisaei, qui inponunt hominibus onera grauia, ipsi autem digito nolunt ea mouere. [1.23.2–1.24.1] has cathedras de templo saluator eiecit eorum, qui se de honore iactarent, primatus quaererent dignitatum, eorum, qui sacerdotio uel primatu honoris uterentur ad quaestum, eorum, qui indulgentes gulae nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam. haec uera est pestilentia; denique Heli filii erant filii pestilentiae. in hac quadam sede uitiorum prohibet scriptura nos ceruicem reflectere uiresque totius corporis reclinare. aduerte igitur proprietates. Beatus qui in uia peccatorum non stetit et in cathedra quoque pestilentiae non sedit. uiam dici uitae huius cursum in dubium non uenit, cum ipsa scriptura dicat: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et: esto [1.24.2–3] consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia. etenim quamdiu cursum uitae huius currimus, habemus semitam per quam ambulamus cotidie, donec perueniamus ad finem; etsi non uidemur corporaliter ire, progredimur. nam sicut in nauibus dormientes uentis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est nauigandi, tamen cursus eos urget ad finem et impellit ignaros, sic uitae rostrae spatio defluente ad proprium unusquisque finem cursu latente deducitur. unde dicitur: surge qui dormis - tuenimdormis et tempus tuum ambulat — et uide ne, dum diu dormis, praetereat tempus. ideo, etsi dormis, cor tuum uigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua. in uia es o homo; ambula, ut [1.24.4–5] peruenias, ne te nox in uia occupet, ne consumatur dies uitae, antequam progressum uirtutis acceleres. uiator es uitae huius, omnia transeunt, omnia post te fiunt, omnia in hac uia cernis et transis. uidisti amoenitatem arborum, herbarum uiriditatem, puritatem fontium et quodcumque huiusmodi, quo delectantur oculi, iuuit spectare: delectauit parumper attendere; dum attendis, pertransisti. iterum, dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter, concaua rupium, praerupta montium, densa siluarum: taediasti parum; iterum transisti. talis haec uita est, cuius nec prospera permanent nec aduersa diuturna sunt. ergo quasi in uia locatum neque secunda extollant neque aduersa te frangant nec plausibilia demorentur nec maesta detineant. festina semper ad finem, festina, ut peruenias; elige tamen uiam, antequam curras. [1.25.1] Duae uiae sunt, una iustorum, altera peccatorum, una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit propheta: et uide si est uia iniquitatis in me. non solum autem uita nostra uia est, sed etiam ipsa uita nostra aut uirtutis uia est aut iniquitatis. caue igitur, ne in te gressus suos collocet auaritia et sis uia criminis, ne inprobitas, ne libido et sis uia iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. licet tibi eligere quos sequaris, aut iustos aut iniustos. [1.25.2] iustorum uia angustior est, iniustorum latior; illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi huius inlecebras, illa habet futurorum praemia. in istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suauia sunt, non differunt diuturnam expectationem, sed praesentem habent perfunctionem, quod autem serium est labore quaeritur, quod beata cogitatione uix capitur, quod oculus non uidit nec auris audiuit quae praeparauit deus diligent i b u s s e. [1.25.3–4] difficile solemus credere quae non uidemus et ideo anima aestuat et huc atque illuc uelut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. tunc illi occurrunt diuersae rerum species seque offundunt; si ad sempiterna intendat, uirtutem eligit, si ad praesentia, uoluptatem praeponit. graue et iniquum certamen aduersus delectationes praesentium. hic libertas est cupiditatum, illic seruitutis iniuria facere quae non uis et ab his quae desideraueris abstinere; hic conuiuium, illic ieiunium, hic intemperantia gaudiorum, illic perseuerantia lacrimarum, hic saltatio, illic oratio, hic cantus dulces, illic gemitus graues. scriptum est quidem: cor sapientium in domo luctus et cor stultorum in domo epularum. melius est audire increpationem sapientis magis quam uirum audientem canticum stultorum; sed pauci haec audiunt, pauciores se-cuntur. [1.25.5–1.26.1] allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et inpinguat audientis affectum, quam triste uirtutis, quae fidei spem uelut quodam cortice amari laboris inuoluit. beatus ergo atque mirabilis, qui talium uiarum positus in electione non fuerit inlecebris uoluptatis inflexus, ut gradum suum super uadosa et praua constituat; non dicitur ei: qui dereliquisti semitas directas ab.eundo in uias tenebrarum. Cognouimus igitur quae sit peccatorum uia, in qua standum non esse propheta nos ammonet, sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: noli stare in sermone malo, hoc est: non persistere in malis sermonibus, similiter et operibus inprobandis. quomodo in bonis sit standum, sanctus idem propheta praecipit dicens: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem . [1.26.2] in Hierusalem standum est, de Babylone fugiendum. et Moysi dicitur: tu autem sta mecum, qui de Aegypto fugit et cum domino stans perseuerabat. et in euangelio, qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt et quae steterant uirgines usque ad aduentum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt, quae autem discesserunt et postea reuerterunt, dominicae excluduntur auctoritate sententiae. didicimus ergo non stare in uia peccatorum, stare autem in uirtutis officio, quia scriptum est: tu autem fide stas. [1.27.1–2] Nunc consideremus quid sit: et in cathedra pestilentiae non sedit. et quidem praemittimus, quod non simplex consessus in huiusmodi quod in usu est solio reprehendatur — . quid enim inuidiae haberet ad culpam ? - sed cum semper oculi domini super fideles terrae sint, tamquam sub conspectu imperatoris locati et uelut in ministerio quodam positi stare debemus. miles in procinctu stat, non sedet, miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit. ideoque militibus Christi dicitur: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini, qui statis in domo domini. at contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato se ab eo separare non possit. etenim inueterati in errore et studiose flagitiis inhaerentes sedere dicuntur, qui nolunt adsurgere nec audire dicentem: surgite, postquam sederitis. [1.27.3] denique hic ipse propheta alibi ait: sederunt principes et aduersum me detraheb a n t. an ignoramus, quod tantam uim habeat inueterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae, cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus inmedicabilis inuenitur? non ergo permaneamus in uitiis, sed unusquisque, etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est de muliere meretrice: ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris, exsili, antequam te anni iuuentutis inueniant. [1.27.4–5] sed, quod grauius est, pienque luxunam corporis nec albenti erubuere canitie et usque ad senectutis aetatem Jitam produxere maculosam; intimis enim concepta uisceribus lues culpae processu temporis coacerbatur. caue igitur ab impiorum consiliis; non penetrent huiusmodi consilia mentem tuam, ne dicatur de te: alligabit quis ignem in sinu, uestimenta autem non conburet? etenim qui semel in sinu mentis flagitii flammam feruentis adoleuerit, cito corporis sui uestimenta conburet. et ut in stipulam ignis exiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat, ita uel exigua scintilla peccati, si quo uitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. noli ergo stare in peccato. postremo posuisti uestigium supra uoraginem culpae; cito aufer pedem, ne supra plantam tibi ascendat pollutio et lapsu faciliore deceptus supra lutum residas. [1.28.1–2] Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit. itaque graui odore taetrae illius ac flagitiosae uoraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia corruptoque salubrium cogitationum spiramine lues aestuantium passionum miseranda grassatur. hinc letale se mentibus uirus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis. [1.28.3–4] est enim malus languor erroris languor, auaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. istae diuitiae sunt, ut dicit Ecclesiastes: est languor malus quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas. dic mihi o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit. respondebit, quia multos auara spes deuorat. insatiabilis edacitas cupiditatis est; nescii satiari argento qui concupiscit argentum. distendunt diuitiae, non explent. etsi quis satiatus fuerit diuitiis, non e s t, inquit, qui sinat eum dormire. et quidem omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira. quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat ? malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem. [1.28.5–6] est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio saecularis, ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. omnis postremo mundi huius corruptela pestilentia est. ne ergo tetigeritis, ne attaminaueritis eam: lues est, contaminat; morbus est, polluit. ne gustaueritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut apostolus dixit, qui et alibi clamat: radix omnium malorum est auaritia. morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia. [1.28.7–1.29.1] a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum. A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu libidinis defraudetur, uiduae pudorem expugnare non potuit, agrum inuadere, et aegri cuncti inuicem languores transferunt. quotiens ingemiscunt seniores, quod diu potare non possint! quotiens dolent, quod scortari desierint, cum scortandi habeant uoluntatem! quotiens inter fabulas ebriorum uirtutes probro sunt, [1.29.2–3] peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia uanitati! isti sunt morbi, qui mala sua in multos transferunt; a paucis corruptela ad omnes peruenit. sedent in conciliis derogantes sobriis, ructantes crapulam, sedent in tabernis de ebrietate certantes, inter hos meretrix plena uino, huic arridens, illum adurens et omnes ardore inflammans libidinis. uerecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur et tamquam morbus transit in animas singulorum; qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris. itaque, dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. non sedeas inter eos quos sanctus propheta fugiebat; illum imitare fugientem utiquexnon sedentem, qui ait: non sedi in concilio malignantium et cum iniqua gerentibus non int rs o i b 0. qua ratione eos fugiebas , Dauid, explica nobis; de- [1.29.4] monstra has partes, ut et nos eas fugere poSsimus, ne inficiamur earum contagio. corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. generaliter ergo ad omnes flagitiosos, demum potest referri specialiter ad inrisores bonorum, quos Aquilas zAevaordg dixit, quod isti uere morbi sunt, qui inridendo bonos plurimum animis operantur errorem mentesque corrumpunt. quanta dixit, a quibus beatus uir debeat abstinere! et adhuc adicit alia. [1.30.1–2] S ed in lege domini f uit uolunt as eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est. hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia uirsapiens subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat. [1.30.3] hanc disciplinam docendi etiam dei iustitiam in lege accepimus; sic emm scriptum est: audi, Israel: dominus deus tuus deus unus est; et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. et erunt uerba haec, quae ego praecipio tibihodie, inc-ordetuoetinanima tua; et demonstrabis ea filiis tuis et loqueriseis sedens et in itinere et in quiete et in uigilia; et alligabis ea in signo in manu tua et erunt monilia ante oculos tuos; et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in ianuis tuis. [1.30.4–5] et infra: et nunc, Israel, quid abs te postulat dominus deus tuus quam ut diligas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius? Sapientia quoque dicit: concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt illam et inuenitur ab his qui quaerunt illam. legitime ergo docemur a sancto propheta uoluntatem in lege habere, meditationem secundum legem. uoluntas in lege non solum in studio, sed etiam in facto est; prior uoluntas, secunda operatio. denique et dominus dicenti sibi: si uis, potes me mundare respondit: uolo, mundare, quo ostenderet operationibus nostris uoluntatem praeuiam esse debere. denique lex uoluntarios quaerit, quia lex domini inreprehensibilis, conuertens a n i m a m, nemo autem conuertitur nisi qui uoluntate conuertitur. uoluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris. [1.31.1–2] Ideoque die et nocte in lege meditatur, in quo non tam continua legendi postulatur intentio quam seruandae legis affectus; ille enim plene meditatur, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo opus legis intendens. Aquilas tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem; quod non tam a ceteris discrepans quam alio referens posuit, quoniam qui legem meditatur semper in luce est, noctem non habet. etenim cuius lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare, quia iustitia eius sicut lumen effulget. meditetur ergo legem uita nostra, meditetur conuersatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum caelestium. lex enim exemplar est et umbra caelestium, umbra futurorum bonorum. qui quae credit in lege in euangelio recognoscit, meditetur in tenebris et die, id est et in aduersis positus et prosperis; lex enim praecipit, ut diligamus dominum. qui diligit, in omni statu suo debet seruare diuturnae caritatis affectum. [1.31.3–4] pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum uerberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. nos quoque dominus castigat et diligit. itaque etiam cum digna cohercitione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum; castigat autem dominus omnem filium quem recipit. et tu cum castigaris dilige, quia ideo castigaris, ut recipiaris. nam quid grande est, si tunc diligas dominum deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus facultatibus liberis gaudes? et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consueuimus. denique cum laudaretur Iob iudicio caelesti, hoc retulit diabolus: minime mirum si gratus esset deo, cui tanta subpeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat uniuersa et pii cultoris praestet officium. [1.31.5–1.32.1] haec igitur prima uirtus, ut non frangaris aduersis, non extollaris secundis. id te lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem nec desperationem induas, uictor iam non dicas: uirtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi, sed omnia noueris diuinae misericordiae deputanda. Clamat Esaias: non confundetur qui in angustia est usque in tempus. hoc primum bibe. quid est \'hoc primum bibe\'? sequestremus mystica, persequamur moralia quae docet littera. propter errorum grauia graues contritiones et uexationes populi dicit futuras, et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia. bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos [1.32.2–3] introire in regnum dei. bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis, bibe cum patientis affectu maerentis dolorem; cum enim conuersus ingemueris, tunc dominum tibi reconciliabis offensum. hoc ergo primum bibe, ut sis in dolore et angustiis; cito laetitia infundit errorem. pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere et recessit a domino. prodest tibi cor habere contritum; hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a domino. doceat te apostolus, quid sit \'hoc primum bibe\', hoc est tribulationis poculum; tribulatio enim patientiam operatur. non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio; tribulatio , inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem; spes autem non confundit. primum bibe tribulationem, ut postea tibi tot uirtutum pocula [1.32.4–1.33.1] ministrentur. et ut scias, quia bibitur tribulatio, audisti hodie dicentemprophetam:potasti nos uino conpunctionis, et in posterioribus ait: et potum dabis eis in lacrimis in mensuram. in mensuram petit potum, non supra mensuram, ne ferre non possint. denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suiun cum fletu miscebat, ut domini in se inclinaret misericordia. Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum — hoc enim tempus est ut inseramus mystica —; bibe primum uetus testamentum, ut bibas et nouum testamentum. nisi primum biberis, secundum bibere non poteris. bibe primum ut sitim mitiges, bibe secundum ut bibendi satietatem haurias. in ueteri testamento conpunctio, in nono laetitia est. [1.33.2–3] uide quemadmodum dominus artibus diaboli pro suis seruulis obuiauerit. ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes cireumueniret; Iesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum, qui deceptus fuerat, reformaret. ille calicem aureum Babylonis excogitauit, ut quicumque plus biberent plus sitirent et, quia potus placere non poterat, auri pretio inliceret ad bibendum. propinauit de suo uino, cui metalli suffragia requisiuit; at uero dominus Iesus aquam de petra effudit et omnes biberunt. qui biberunt in typo satiati sunt, qui biberunt in ueritate inebriati sunt. bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confnsionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae uitae munus rigaret aeternae. hoc ergo poculum bibe, de quo dixit propheta: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! [1.33.4] nec te moueat, quod Babylonis aureum poculum est, quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior . utrumque ergo poculum bibe ueteris et noui testamenti, quia in utroque Christum bibis. bibe Christum, quia uitis est, bibe Christum, quia petra est quae uomuit aquam, bibe Christum, quia fons uitae est, bibe Christum, quia flumen est, cuius impetus laetificat ciuitatem dei, bibe Christum, quia pax est, bibe Christum, quia flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es, bibe Christum, ut bibas sermones eius; sermo eius testamentum est uetus, sermo eius testamentum est nouum. [1.33.5–6] bibitur scriptura diuina et deuoratur scriptura diuina, cum in uenas mentis ac uires animae sueus uerbi descendit aeterni; denique non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei. hoc uerbum bibe, sed ordine suo bibe, primum in ueteri testamento, cito fac ut bibas et in nouo testamento. et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partesludaeae, populus qui ambulabas in tenebris, uidete lucem magnam; qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, nor lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus [1.33.7] est nobis, puer, quia ortus ex uirgine est, filius, quia ex deo natus tantae auctor est lucis. puer nobis natus est, nobis qui credimus, non Iudaeis qui non crediderunt, nobis, non haereticis, nobis, non Manicheis. nobis natus est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis, nobis natus est qui carnem suscepit ex uirgine, quia homo est natus ex Maria. caro nascitur nobis, uerbum datur; quod nostrum est, inter nos natum est, quod supra nos est, nobis donatum est. [1.34.1–1.35.1] Satis excucurrimus, ut putamus, sed non otiose, ut doceremus, quia et in tribulationibus diligere dominum debemus nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit et laetitia tribulationi. denique qui tribulatione non frangitur et legem sequitur, beatus est. Et erit tamquam l.ignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod f ructum suum dabit in t empor e suo, et f olium eius non defluet; et omnia quaecumque f ecerit prosper abuntur . quae ista beatitudo est quae ligno arboris comparatur, nisi intellegamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum uitae in. medio lignorum aliorum de terra productum? [1.35.2–3] inter multa enim ligna, quae erant speciosa ad aspectum et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit et in medio paradisi erat, ut cetera ligna eius uiriditate florerent . quod esse hoc lignum dicimus nisi per quod nobis salus uenit? et recte hoc terra produxit, quia eum uirgo generauit, quae erat terra secundum auctoris sententiam quae in eum dicta est: terra es et in terram ibis. pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum, qui erat in medio apostolorum discentium, uel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipseait: medius uestrum stat quem uas nescitis; et alibi ait: ego autem sum in medio uestrum. denique de ipso et Salomon dixit: lignum uitae est omnibus percipientibus eum. [1.35.4–5] qui ergo beatus est, imitator erit domini Iesu, qui est lignum uitae, lignum sapientiae, plantatum in uterum uirginis uoluntate patris, a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. non enim potuit arescere ista plantatioquae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis. denique plenus spiritu sancto Iesus regressus est a Iordane. hi sunt decursus aquarum, de quibus dicit in euangelio: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. [1.36.1–2] Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: quid tibi et uiae Aegypti, ut bibas aquam Geon? est et Tigris fluuius Assyrios praeterfluens, est et Euphrates in Babyloniam tendens, est et Phison, qui Latina interpretatione dicitur \'oris commutatio\', circumiens terram Euilat, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum, et lapis carbunculus et lapis prassinus. merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides, sed sit in ore dclus, ubi est aurum bonum; auaritia enim fidem frangit nec tenet uerborum simplici- [1.36.3–4] tatem, ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant, ut aliud in pectore, aliud in sermone sit. in illis ergo regionibus fluminum fuerunt Iudaei captiui abducti in Aegyptum et ad Assyrios et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant et flebant suae calamitatis aerumnam et, ut hic ipse propheta testa- tur, illic suspenderunt organa sua et omnem deposuere laetitiam, ubi grauiora tolerarunt. denique reliquae decem tribus ad Assyrios ductae sunt, duae autem Iuda et Beniamin tamquam grauioris reae flagitii in Babyloniam transierunt. atrocius enim sacerdotis filia adultera quam ceterae puniuntur, quia sacerdotalis generis gratiam turpi obprobrio decolorauit. [1.37.1] Sicut illi ergo in temptationibus grauissimis fuerunt, ita multis temptationibus se saluator noster obiecit, ut nulla temptationis nostrae certamina praeteriret. plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non in ipsis decursibus, ut finitimum, non demersum intellegas. fuit illi congressio prima carnis et sanguinis. denique ait:pater, transfer a me calicem istum; sed non quod ego uolo sed quod tu uis. fuit diuitiarum obiecta temptatio, cum omnia regna terrae ei inimicus offerret, si procidens dominus adoraret eum. habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. fuit illi conluctatio aduersus principes mundi, fuit in ipsa passione certamen aduersus temptatores quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant, aduersus eos qui dicebant descendat nunc de cruce, et credimus ei, quae diabolus suggerebat. habes Tigrin et Euphraten flumina. [1.38.1–2] Quadripertitum autem nobis certamen esse etiam apostolus conprehendit dicens quia non est nobisluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores et tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. hi sunt fluuii qui de paradiso exeunt. unde puto quod is, qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. quod non otiose expressit idem ipse sanctus propheta, demonstrans quod is, qui temptationes omnes subierit, deberi sibi iam paradisi requiem (speret). itaque sic ait: decursus aquarum descenderunt oculi mei. [1.38.3] sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea, ut qui redit per ignem reuertatur, urat peccata sua, probet aurum suum, ita qui redit per hos decursus redit, meritoque dicunt sancti: transiuimus per ignem et a q u a m. de istis decursibus et Esaias dicit: si ran sea s per aquam, flumina non te concludent. quae flumina ? audi dicentem Dauid de his qui festinabant ad paradisum: forsitan pertransisset anima -nostra aquam intolerabilem. [1.39.1–1.40.1] Nonnulli de istis quattuor temptationibus etiam illud accipiunt: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem, ut ambulauerit in incarnatione, conculcauerit in passione uel in traditione regni conculcet, quod patri tradet, cum omnem euacuauerit principatum. pulchre autem Aquilas to [xercmefpvTevfievov dixit, hoc est transplantatum, eo quod primo sit plantatus in uirgine, postea transplantatus in paradisum, sicut dixit ad latronem: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur, sed lignum uitae ac sapientiae dat fructum, hoc est largitur et donat. rursus illud occurrit: \'si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit et non semper?\', ne forte graue sit nobis hoc sentire de Christo. sed tu, qui legisti, quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici men- [1.40.2–3] suram — in tempore utique, non semper —, turbari utique non debes. potest sapientia semper fructum dare, sed, quia sapientia est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur aut possimus accipere. sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum indigentibus, ut resurrectionis eius consortium capere ac seruare possimus. nunc non possumus, in uitioso saeculo non sustinemus; hic enim corruptela est. et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus. [1.41.1–2] Fructus interior est, folium, quo fructus uel a sole torrenti uel a frigore defendatur. fructus uidetur esse fides, pax, doctrinae excellentia, uerae cognitionis intentio, mysteriorum ratio. hos fructus bona uita custodit, mala, etiamsi percepit, amittit. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias m e a s ? in mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum caelestium. nam uirtutes sine fide folia sunt; uidentur uirere, sed prodesse non possunt, agitantur uento, quia non habent fundamentum. quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem, sed fructum non habent, quia fidem non habent! labuntur cito folia, ubi uentus flauerit. et aliqui Iudaei habent castimoniam, sedulitatem lectionis multam et diligentiam, sed sine fructu sunt, sed uersantur ut folia. haec forte sunt folia, quae saluator in illa ficu repperit, sed fructum non repperit. [1.42.1–2] Mystica saluant et a morte liberant, moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis. praestare autem mystica moralibus etiam ipse dominus docet in euangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret et quereretur, quod soror eam propria circa mensae ministerium non iuuaret: Martha Martha, Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi. si quae Christo ministrabat ad mensam non conferebatur ei quae uerbum cupiebat audire, quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus, ita tamen, ut nec illius operationi fides nec huius cognitioni, sicut Mariae, desit operatio, ne uel folia sine fructu sint uel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus et pateat iniuriae? [1.43.1–2] Possumus etiam illud intellegere, quia foliis se texerunt Adam atque Eua corporea uestimenta quaerentes, eo quod resurrectio dominici corporis prophetaretur, quia nec caro, quae antea uice foliorum interire consueuerat, peritura esset in Christo iustorumque omnium, qui secundum euangelium ad imitationem ligni sapientiae nati ex uirgine uitam suam actusque formarent. nam Graecus ita dixit: o rov xaQ7iov avxov lJWOSt, quod potest ad beatum referri — (xaxaQioq XOQVZOV <5a>oei Graece —; Latine autem \'qui\' dicitur, ut sit: \'qui beatus dabit fructum\' in resurrectione sua, quando potest perpetuum dare. potest et sic 8 xov XOQVCOV avrov: vneQ £ vlov, ut referatur ad lignum, cuius facta omnia prosperabuntur. in quo euidens testificatio, quia de saluatore dictum est; [1.43.3–1.44.1] cuius enim nisi ipsius facta possunt uniuersa laudari et prosperos habere exitus ? Aquilas autem dirigentur ait, quod et ad quemcumque hominem referendum uidetur quem dirigit dominus fauore caelesti; a domino enim diriguntur gressus uiri et orationem suam in conspectu dei Dauid propheta dirigi postulauit. sed et ipse dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curuarentur anfractu. Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem pr oicit uentus a f acie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus. [1.44.2–3] forte hic sonus doctrinae hominum exeat, illic autem, ubi facie ad faciem dabitur uidere, plenior quaedam uerbi fieri uideatur expressio. non ergo, sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cuius gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius. ideo repetiuit uel qui scripsit uel qui postea addidit — ut quidam putant —, quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: non sic impii, non sic, qui erunt tamquam puluis. sunt enim terreni et, sicut puluis proicitur a facie uenti, ita et isti proicientur et dissipabuntur a spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut uentus auster aspirare consueuit. [1.45.1–2] Huic uento dicitur in Canticis: ueni, auster, ut clementia aeris mollioris cordis nostri arua laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant. bonum est nobis ut hic uentus aspiret, qui naues Tharsis, ferentes uero Salomoni quae ad templum eius necessaria uidentur, tutos deducat in portus. sed tunc iste uentus aspirat, si boreas ille grauis uentus flare desierit. ideo uel ecclesia uel anima pia dicit: exurge, borea, et ueni, auster, hoc est: tu, borea, recede et ueni, auster, adspira hortum meum, ut flores non discutias, sed reserues. anima igitur plena pietatis hortum habet uel ipsa hortus est, qui fructus ferat, anima quae impietati patet puluerem habet, qui est infecundus ad fructum. fructiferam illam quidem fecit dominus, sed ipsa sibi collegit impietatis puluerem. [1.46.1–2] Quid te iactas, o plene impietatis? an quia honoribus es potens et abundas diuitiis? non aduertis, quia puluis es et tu dispergeris et dissipaberis ? uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. quid gloriaris, quia multa seruitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi 15 secuntur, quorum nobis enarres prosapiam et tamquam maiorum suorum genus? praefers diuitias, quia conuiuiis pascis sodales. utinam egenos pasceres, utinam non iocorum ministros, sed uotorum adiutores! iactas, quia prodeunti ilico ceditur et homines te tamquam ferum declinant aut bestiam. \'non haec esse aliquid?\' non audis, quia ea omnia tamquam umbra praetereant? quid iuuant consulares praetextae aut nitentes auro triumphales palmatae? [1.46.3–4] nudus exibis, nemo illic consulem recognoscet. quid prosunt innumerae possessiones ? publicae sunt, non tuae; hodie tu tenes, cras alius. cum tu exieris, alius intrat; uix mouisti pedem, alius gressum : intulit. quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur! et hoc putas esse priuatum? quem umquam a morte diuitiae redemerunt, immo quem non ad mortem diuitiae coegerunt ? quem ab inferis suae reuocarunt opes, quem potentia excusauit a poena ? puluis est impietas, sicut puluis est impiorum potentia; caliginem infert, dare salutem non potest. simul ut uehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissoluit, aerem turbat, solum nudat; ut puluis proicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera. [1.47.1–2] Hinc plerique non mediocrem mouerunt quaestionem, utrum perituram naturam uideatur asserere scriptura diuina, maxime quia alibi dicit: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, etalibi: ecce confundentur et reuerebuntur omnes aduersarii; erunt enim tamquam non sint. primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse an praeter naturam. si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. denique dicant, utrum naturae peccatum conueniat an non. sed certum est peccare deuiare esse ab eo quod est secundum naturam. quid igitur tam ineptum quam ut dicant minus uideri impium esse quam peccatorem, cum omnium acerbissimum sit quicquid in dei fieri uidetur iniuriam? [1.47.3–4] quodsi impie agere non est praeter naturam, uiuere ergo impie secundum naturam nec peccati loco habendum est nec dignum reprehensione aestimandum; nemo enim reprehenditur qui operatur secundum naturam. unde concluditur, quia impietas praeter naturam est. quomodo igitur cum perditione consuetudinis ovvcmokovjuevag fiat\' quasi \'amen, amen\'. amen autem confirmationis uerbum euidenter ostenditur in euangelio, ubi dominus confirmans sermonem suum dicit: amen dico uobis. maior autem uis est, ubi repetitus est sermo, quod in libro euangelii secundum Iohannem frequentius inuenimus, quia ipse maxime de caelestibus et profundis mysteriis est locutus, sicut scriptum est: amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire inregnum dei, et alibi: amen amen dico uobis, si quid petieritis a patre in nomine meo dabit uobis. abundant duo exempla; reliqua uero, si quis quaerit, inueniet. [40.37.1–2] Indicium quoque est libri finiti \'fiat, fiat\'. nam in quinque libros diuisum uidetur esse psalterium. primus liber hoc psalmo finitur, hoc est quadragesimo. et pulchre usque ad passionem saluatoris quadragesimus psalmus est comprehensus qui finem libro daret, quoniam passio domini finis est quadragesimae, ut E\'ecundus liber a mysteriis renouationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur. nam et baptismatis praenuntiat sacramenta, cum dicit: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, et requiem sanctorum, qui ad tabernaculum caeleste peruenerint, et spiritus sancti descensionem, quando effusa est gratia spiritalis in quadam uoce caelestium cataractarum, quia uirtute magna spiritus ferebatur, ut legimus in Actibus apostolorum, et ingressum renouati hominis ad altare et saluatoris ascensum et sanctificationem propositi uirginalis . [40.37.3] qui liber finitur in psalmo septuagesimo primo, quo regnum Christi pacificum toto orbe diffusum prophetico sermone annuntiatur remissioque peccatorum; ubi, cum benedictionem domini praemisisset, subtexuit: et replebitur mpiestate eius omnis terra. fiat, fiat. tertius quoque liber finitur octuagesimo octauo psalmo, et ibi habet: benedictus dominus in aeternum. fiat, fiat. quartus liber finitur centesimo quinto psalmo, et ibi habet: benedictus domi n.us deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omris populus: fiat, fiat. quintus liber usque ad finem est, ubi pro hoc uerbo propheta dicit: omnis spiritus laudet dominum. [40.38.1] Sed iterum forsitan moueat, quomodo libros quinque af\'seram, cum unum psalterium sit. sed etiam euangelium unum est et quattuor libros esse negare non possumus. unum autem euangelium esse et alibi, ni fallor, intimauimus et, si iterum exigitur, facile possumus edocere, cum saluator dixerit: amen dico uobis, ubicumque praedicatum fuerit euangelium, et apostolus: miror quod sic tam cito transferimini in aliud euangelium quod non est aliud, nisi aliqui sunt qui uos peruertunt, et alibi: notum enim facio uobis, fratres, euangelium, nec usquam habes aliter de corpore isto quattuor librorum nisi euangelium significatum. denique quia unum corpus est etiam psalmorum, scriptura dixit: in decachordo psalterio cum cantico in cithara. sed iterum quia quinque libri sunt, dixit alibi: in uasis psalmorum. [40.39.1–2] Pulchre autem quinque libri et unum psalterium, quoniam quinque sensibus homo exterior uiuificatur et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante deum locuples Petri apostoli testimonio repperitur. qui habet, inquit, aures audiendi audiat. habes unum sensum. et sicut sunt qui oculos habent et non uident, ita sunt qui oculis non uidentibus plus uidere creduntur. unde et prophetae dicebantur \'uidentes\', etiam qui oculis non uiderent. bonus etiam ille odor de quo apostolus dixit: bonus odor Christi sumus deo, unde et Iob dusit: et spiritus diuinus qui est in naribus meis. idem ergo odor Christi et spiritus sancti est deo, quia unus odor est trinitatis. est et interior cibus, de quo dixit dominus: meus cibus est ut [40.39.3] faciam uoluntatem patris mei qui in caelo est. est et interior tactus, quo Christum tetigit illa in euangelio, quae per duodecim annos sanguinem profluebat nec a medicis acceperat sanitatem, sed accepit a Christo. fidei tactus est quo tangitur Christus. denique eum homines non uidebant, sed uidebat Iesus et se uidisse testatus est dicens: tetigit me aliquis; nam et ego cognoui uirtutem de me exisse. cognitio Christi conlatio sanitatis est. ergo quoniam decem sensus homini inesse manifestum est, ideo Dauid, qui et foris et intus canebat, foris corpore, intus corde, dicit in psalmo: in decachordo psalterio psallam tibi. [40.40.1–2] Psalterium ergo est homo consummatus in Christo, in quo, sicut arte concinentium fila chordarum, ita conuenientium resonant opera canora uirtutum, ut possit dicere: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel . gaudebunt labia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. Paulus ait de se: foris pugnae, intus timores. hic et intus et foris gaudet, sed ille adhuc in certamine, iste in remissione, quia redemptionem animae suae se meruisse cognouerat. qui psallit, in laetitia est, qui luctatur, in sollicitudine. uerum et Paulus sciebat psallere, sed adhuc se processibus reseruabat, cum foret plenius comprobatus, ut psalleret. et ideo dixit: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. [40.41.1–2] Et quia geminum psallendi officium demonstrauit, geminam quoque uocem esse scriptura edocuit propheta dicente: uoce mea ad dominum clamaui et uox mea ad deum, et intendit mihi. quid est \'mea\'? potuit enim dicere: \'clamaui ad dominum\'. sed quae nostra est uox nisi ista quae melior est, quae nescit erraie? nam ex multiloquio peccatum incurrimus et uitare non possumus. illa uox prophetae est quae ad deum peruenit, quae tacente Moyse clamauit ad dominum, qua 30 etiam in orationibus suis Anna clapiabat, cum oris sui labia non moueret, et impetrauit filium quem ante diu non impetrauerat, cum corporis uoce clamasset. de hac uoce dixit dominus: tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum qui est in abscondito; et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. quid est \'reddet\' ? hoc est quod deprecatus es, quod orasti. [40.41.3] sicut enim peccatores de manu domini recipiunt peccata sua duplicia, ita e contrario iusti recipiunt cum effectu propria postulata. audi quomodo recipiant. ascendit oratio tua ad deum et descendit ad . unde et in psalmo legimus: et oratio mea in sinum meum conuertetur, ut fructum scilicet referat postulanti. benedictus dominus deus Israel, qui tanta nobis aperuit mysteria, a saeculo et in saeculum, id est ex infinito in infinitum. fiat, fiat. EXPLANATIO PSALMI XLIII [43.1.1] Psalmi titulus est: 1 n finem; filiis C or e intellectus . ubi passionis dominicae et baptismatis et ingressionis ad altare sacrosanctum decursa mysteria sunt, docet sanctus propheta Dauid, quemadmodum athletam suum, cuius nomen teneatur in agone sanctorum, Christus exerceat. sicut enim sine labore nostro non ex operibus, sed ex fide per gratiam suam nobis peccata donauit et ad coronae petitionem indulgentissimus nos et benignus admisit nec superiora nobis fecit obesse flagitia, quibus tanto certamine iudicaremur indigni — quaeritur enim etiam in his, qui lustrale certamen hoc subeunt, etiam disciplina uiuendi —, ita rursus, ne tanta peccatorum donatione resoluti in superiora flagitia uel desidiam reuertamur, psalmus iste nos ammonet multa nobis et grauia certamina esse proposita, ut nemo nisi qui legitime certauerit coronetur. [43.1.2] luctandum est igitur aduersus carnis huius inlecebras er, feruorem sanguinis, luctandum est aduersus nequitias spiritales. nemo grauior domestico aduersario, nemo nocentior eo hoste cui caelestis substantiae potentia suffragatur. cum dico \'nemo\', diuini memento sermonis, quo dixit dominus, quia maior ex natis mulieris Iohanne Baptista nemo; nam qui natus est ex uirgine, ipse super omnes est. et ideo neminem uereamur qui Christum habemus, quoniam, si Christus pro nobis, quis contra nos? [43.1.3] certemus ergo usque ad finem, ut euacuatis omnibus, quae aduersum Iesum et domini uoluntatem in nostro ante corpore militabant, uerae exercitiis uirtutis intenti soli deo nostro et domino seruiamus. hic enim finis, ut scriptum est: primitiae Christus, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, ut mors nouissima destruatur et incipiamus deo esse subiecti regnum in nobis caeleste seruantes, ubi erat ante conluuio peccatorum. [43.2.1–2] Merito ergo in finem; filiisCore intellectus inscribitur, ut in eo cognoscendo non uulgaris auditus, ? sed intellectus spiritalis operetur. denique Aquilas \'psalmum disciplinae\' posuit. et ideo tibi dicit scriptura: da in disciplinam cor tuum, aures autem tuas praepara sermonibus intel1 e c t u s, et alibi idilige sapientiam et disciplinam. sapientia est quae sensu scaturit, disciplina in habitudinem quandam naturae coalita forma uirtutum et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis. intellegere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Prouerbiorum scriptura nos docuit, cuius auctoritate colligimus has prudentiae principales esse uirtutes, eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi seuerior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inueniat et ueram iustitiam iudiciumque rimetur. [43.3.1–2] Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: ego quasi fons a paradiso dixi: rigabo meum hortum et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam; nam generationes suas menti hominis et bonos sensus quasi pia mater infundit. accipe etiam testimonia disciplinae: fili, ne negle.xeris disciplinam dei nec defeceris ab eo correptus; quem enim diligit deus corripit. seuera quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina, ne fluitemus et uagemur errantes, sed recipiamur a Christo; disciplina enim non examinata uagatur, ut scriptum est. sed pro conuersatione hic posuit disciplinam. tamen sicut sapientia, ita et disciplina: et perfecta et inperfecta eodem nomine nuncupatur; [43.3.3–43.4.1] sed ubi sine adiectione uel disciplina uel sapientia nuncupantur, definitionem perfectionis accipiunt. inexaminata ergo fluitat disciplina, sed examinata non fluitat. de intellectu quoque eadem scriptura definit, quia intellectus bonus ect omnibus qui eum faciunt. intellectus autem cum in se et sapientiae gratiam habeat et ordinem disciplinae, utique docemur quod et sapientia et disciplina bonae sint eis, qui earum instituta suis ministeriis execuntur. diximus de titulo, psalmum adoriamur. Deus, auribus nostris audiuimus. sic Symmachus. Theodotion in auribus nostris dixit, sicut et Septuaginta uiri. quid est quod ait \'nostris auribus\'? quodsi non satis esset \'audiuimus\', certe, si hoc placuerat, \'auribus audiuimus\' plenum erat. cum ergo additum est \'nostris\', quid sibi hoc uult, nisi ut intellegas illa esse nostra quae mentis sunt et ea esse meliora quam quae istius corporis? [43.4.2] et ideo quasi de alio dicit hic ipse propheta: non timebo quid faciat mihi caro, et alibi uoce mea ad dcminum clamaui, et uox mea ad deum, e t respexit m e. illa uox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico. non uult igitur suum esse quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem dei et similitudinem meminit se creatum. denique scriptura nos edocet prius hominem ad imaginem dei esse formatum, postea de luto factum. quasi ? [43.4.3] i superior ergo — superior enim qui antiquior — et gubernator et rector huius corporis animae uigor dicit: auribus nostris audiuimus. quis iste est nisi cui dicitur: qui habet aures audiendi audiat? sunt enim qui aures habent et mysteria audire non possunt, de quibus dicit Iesus in Reuelatione Iohannis: foras canes et ueneficos et inpudicos, quibus flajitiorum cupiditas et aerugo pecuniae aurem obstruit audiendi. consideremus igitur, quae audisse se dicant uel a quibus audisse commemorent. [43.5.1] P atr es, inquit, nostri annuntiauerunt nobis. qui isti sunt patres ? titulus habet, quia psalmus filiis Core scriptus sit, ut ab ipsis canatur, qui psallendi munus receperunt et in huiusmodi officium fuerant deputati. Core autem et Dathan et Abiron cum aliis, qui aduersum Moysen et Aaron insurrexerant studio contumaci, terrae hiatu in deserto uorati sunt et necati. quibus mortuis qui alii patres eorum filiis mirabilia opera domini annuntiare potuerunt? [43.5.2] in maliuoiam enim animam non ingreditur sapientia. si suis ergo non annuntiarunt filiis, alienis multo minus, qui declinarent subolem perfidorum. qui sunt itaque isti patres ? uide ne illi, de quibus dictum est: interroga patrem tuum, ipse tibi dicet. interrogas quando legis Paulum; uel si non legis et mouet te aliquid, in ipso require. ipse est enim bonus pater, qui potest docere et formare in nobis dominum Iesum. sicut ipse testatus est dicens: filioli mei, quosego parturio. donec formetur Christus in uobis. [43.5.3–43.6.1] ostendit tibi hos patres euangelista Iohannes, qui ait: dico uobis patres, qui cognouistis quod ab initio e s t. isti sunt patres, quorum senectus uita inmaculata est. ideo in conuentu seniorum appone digitum ori tuo,.ut audias quod tibi prosit et uitae aeternae sacramenta cognoscas, ne interstrepas insolens tiro doctoribus et qui adhuc discere debeas dicere praesumas. quid igitur isti patres annuntiauerint Core filiis, audiamus. Opus, inquit, quod operatus es in diebus ant i qui s. qui sunt isti dies, in quibus deus magna et mirabilia 25 operatus sit, requiramus. edocet nos scriptura esse aliquos praeclaros dies, in quibus refulserint facta diuina, cum lectum sit, quia sol in tenebras conuertetur etluna in sanguinem, priusquam ueniat dies domini magnus et inlustris; et erit quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. [43.6.2] in ipso enim die Christus hominibus resurrexit et ideo specialiter de ipso dictum est: hic est dies quem fecit dominus; exultemus et laetemur i n e o. cum igitur omnes dies deus fecerit, huic tamen diei prae ceteris diuini operis praerogatiua delata est, quo peccatum omne sublatum est; dies autem alii peccatorum sunt. hic ergo est dies quem inluminauit sol ille iustitiae; nam et ipsa ortus suos et occasus habere consueuit, unde et scriptum est: orietur in diebus eius iustitia . sunt ergo dies Christi quibus. [43.6.3] orta mstitia est, sunt dies Christi quibus orta est pacis abundantia, sunt dies Christi quibus orta sapientia est. audi quomodo exoriatur sapientia: si quis uidetur p, apiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. et ideo dicit Sapientia, quae stulta istius mundi elegit: dominus creauit me principium uiarum suarum in opera sua. sicut enim in diebus Oziae regis, in diebus Nabuchodonosor exorta perfidia est, dominata captiuitas, sic in diebus domini Iesu exorta est fides, quae splendorem suae claritatis et luminis toto orbe diffudit. [43.6.4–5] qui enim meliores dies quam quibus refulsit nobis uisio dei, sicut dixit Iacob ? sic enim scriptum est: uidi deum facie ad faciem et saluata est anima mea. et continuo exortus est ei sol. quis iste sol nisi qui dies fecit fulgere iustitiae, quibus in terra natus est Christus ex uirgine? in specie uidit Iacob et deum uidisse se dixit; in ueritate uiderunt Iudaei et non crediderunt. ideo illis breuiati sunt dies, nobis inluminati, quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. unde Iudaicam sanctus Dauidrefugiens caecitatem ait: ne deducas in di-s midium dierum meorum. sic enim dies domini magnus et inlustris est utique non prolixitate temporis, sed iustitiae uel gratiae claritate. ergo sunt dimidii dies quibus breuiantur impietatis caligine et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas, sicut scriptum est. namque ut iustis oritur sol iustitiae, sic occidit infidelibus. [43.7.1–2] Sed occurrit illud, quia dicit dominus: propter electos breuiabuntur dies et uidetur contrarium, nisi diligenter aduertas et superiora repetas. dicit enim dominus: tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus, aut: ecce illicnolite credere;surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. et ideo, ne decipiantur electi, ammonet dominus quid sequendum sit, ut non falsorum prophetarum sermone capiamur neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant, sed tunc credamus Christum esse uenturum, cum dies pleni iustitiae coeperint refulgere. Christus enim pleno maiestatis suae lumine reuelabitur et, sicut fulgur exit ab oriente et toto lumen suum usque in occidentem orbe diffundit, sic [43.7.8] et filius hominis cum suis angelis ueniens inluminabit hunc mundum, ut credat omnis homo et salua fiat omnis caro. non ergo credamus antichristo, de quo dicent falsi prophetae: hic est-Christus; dies enim perfidiae erunt antichristi dies. non credamus his qui dicent: \'Christus in deserto, Christus in penetralibus\'; iam enim omnia plena sunt Christi, ubi appropinquare coeperit ChristuS. sed cum uiderimus facta quae Christus in euangelio suo ante praedixit, tunc credamus eius aduentum, ne, dum uerum quaerimus lumen, infidelitatis tenebras incidamus. [43.8.1] Cauenda ergo signa perfidiae, quibus breuiantur dies atque minuuntur. sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est iusti dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in caelo. cum haec uidens , crede adhuc taidare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior, ubi antichristus, ibi dies dimidii. de quibus utique non quereretur Dauid propheta, si ad temporis breuitatem uideretur esse referendum, cum ipse alibi dixerit: heu me quod incolatus meus prolongatus est! [43.8.2] quomodo aut illum dilatum incolatum caelestem aut hunc terrenum comperendinatum doleret, qui ante poposcerat, ne in dimidium dierum suorum deduceretur, cum dierum breuitas celerandi cursus istius compendium uideretur afferre? unde colligitur et illud, quod ait: honora patrem et matrem , ut longaeuus sis super terram, quomodo intellegere debeamus. multi enim, qui honorant, cito saepe rapiuntur, ut inmatura aetate moriantur, multi etiam, qui minus deferunt parentibus suis, longaeuae fruuntur etipendiis senectutis, et nisi longaeuitatem illam uitae accipiamus aeternae, inuenitur scriptura destitui subsidio ueritatis . [43.8.3–43.9.1] unde Graecus expressius dixit: ut s is multoram dierum, hoc est noXvrf/ieQoq; quicumque enim cultus pios sedulo seruat officio, a tenebris noctis alienus in dierum luce uersatur. et ideo, qui legit Deuteronomium, leget, inquit, illud omnibus diebus uitae ouae, non utique noctibus, sed diebus, quia dies fulget legenti mysteria ueritatis et diuinae pietatis oracula. consideremus sequentia. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos, afflixisti populos et e xpuli sti eos. scimus quidem quod multas gentes eradicauerit dominus et euerterit, ut possessionem sibi Iudaeorum populus inueniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se dominus declarauit. sed cum psalmus iste euangelium domini et tempora aduentus eius annuntiet, non mihi uidetur quae superius a Iudaeis gesta sunt [43.9.2–3] recensere, sed quae futura signare, quemadmodum crediturus esset populus nationum. confirmat igitur fidem ecclesiae, antequam nuntiet, et uictorias pietatis eius enumerat, quae non in brachio neque in gladio suo feras expulit gentes et non certamine bellico turmas fugauit hostiles, sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnauit. et ideo triumphos meruit quos non reuocaret perfidia, sed augeret, quia persecutionibus suis non uincitur ecclesia domini, sed probatur. quae sunt igitur istae gentes, quas uioerit ecclesia, cognoscamus. uetera dico uocabula, sed mysteria noua: Chananaei sunt, Chettaei et Amorraei, Pherezaei uel ceteri quorum infra uocabula digeremus. haec autem [43.9.4] populorum sunt nomina, sed passionum infirmitates et humanorum incentiua et obprobria peccatorum. quod primum est igitur, homo in Christo ipse se domuit et ipse se uicit, ut sibi uiueret; sibi enim uiuit qui deo uiuit, ut uitam Christi uiuat aeternam. non ergo pugnauit militaribus armis et ferreis telis populus ecclesiae, -sicut pugnauit populus Iudaeorum. ille in figura pugnauit, nos pugnamus in spiritu; ille aduersum alienigenas pugnauit, nos ipsi bellum habemus in nobis et ideo prius nobis uincendae sunt proprii corporis passiones. [43.10.1] Audi pugnantem apostolum Paulum aduersus gentem Chananaeorum: uideo, inquit, 1 eg e m carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati. nunc se erigit caro nostra, nunc deicit; erigit menti, deicit potestati et, ubi se urgeri uiderit, constantiam deserit et ad subiectionem parata ducitur in lege peccati, ut fidem deserat, perfidiae succumbat et Chettaeae infirmitatis in dicione destituta uero cedat mendacio, seruiat crimini, adquiescat errori et tamquam Amorraeus loquatur amara pro dulcibus; fides enim dulcis, amara perfidia est. unde praeclare Petrus, quid fides esset, expressit dicens: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credimus. quomodo igitur iubes ut discedamus a te? captus enim caelestium suauitate uerborum discedere nolebat a Chiisto; qui autem negat Christum, ipse se separat uel separatur a Christo. [43.10.2] sed neque uersuta Amorraeorum disputatio, quae per philosophiam nonnullos a ueritate transducit, neque Iebusaeorum turpis abiectio, quae se subicit atque substernit cursum currentibus saecularem, qui non potest esse perpetuus, sed in portis deficit mortis, de quibus exaltatum Dauid propheta se gaudet, neque Cinaeus, qui per suam pecuniam possidetur sicut insatiabili auarus affectu, neque Cenezaeus, qui putat in diuitiis possessionem esse perpetuam et uanam spem constituit in caducis atque inani opinione se iactat, neque Raphaim, qui profitetur aliis se ferre medicinam, cum uulnera sua curare non possit. [43.10.3] et ideo, si quis ad huiusmodi medicum confugerit, prius necesse est patrimonium suum omne consumat quam profectum sanitatis accipiat, sicut illa mulier in euangelio, quae per duodecim annos fluentem sanguinem corporalium uoluptatum statuere non potuit, nisi posteaquam confugit ad Christum. intellexit enim, quod nemo perfectus medicus nisi qui descendisset e caelo, de quo cognouerat dictum: misit uerbum suum et sanauit eos, et aduertit de ipso dictum: ecce dedi uerba b a mea in os tuum et constitui te hodie super gentes et regna, eradicare et destruere et perdere 4et dedificare et plantare. nam licet frequentet deus locutus sit in prophetis, in quo tamen expressius quam suo locutus in filio est, qui uirtutem omnem exprimens patris ait: mea doctrina non est mea sed eius qui me misit? non ergo Hieremias, qui tempore captiuitatis suscepit exilium, sed dominus Iesus suis uerbis eradicauit ex intimis pectoribus uitia gentilium, perfidiam nationum et uersutarum cogitationum praua commenta destruxit atque omnia uestigia iniquitatis aboleuit. deinde infudit postea fidem et continentiae disciplinam, ne tamquam in uase corrupto confusione uitiorum coacescerent sacramenta uirtutum. [43.11.1–2] Unde pulchre tibi apostolus dicit: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . quid est Moyses nisi lex, quoniam ipse interpres est legis ? finis autem legis Christus Iesus. regnauit ergo peccatum in hoc mundo et in peccato mors saeua atque intolerabilis quaedam poena peccati. docuit quidem nos Moyses leuare ad dominum manus, pii cultus jnstituens disciplinam. docuit quemadmodum Amalec uersutilocus uinceretur, ut mores nostros et opera leuaremus ad Christum; sic destrui posse perfidiam; sin uero deiceremus animam, inclinaremus affectum et a continentiae studio auerteremusingeniumut persuasid nos uana superaietnullum [43.11.3] remedium futurum, nisi Iesus depressa iam brachia Moysi tamquam infirmitatem legis attolleret et sua misericordia sustineret. sed ina firmum adhuc fuisset legis auxilium, nisi ipse Iesus uenisset in terras, qui in se nostras susciperet infirmitates, quem solum nostra peccata grauare non possent nec inclinare manus eius, qui se inclinauit usque ad mortem, mortem autem crucis, in qua expandens manus suas totum orbem qui erat periturus erexit, leuauit iacentes atque ad se omnium gentium fidem traxit dicens homini: hodie mecum eris in paradiso. hoc est ergo disperdere atque plantare, ut uitiosa eradicentur, meliora plantentur in pectoribus singulorum. [43.11.4] de quo praeclare Moyses in Exodi cantico ait: i nducens plantato eos in montem hereditatis tuae, in praeparatum habitaculum tuum, petens ut induceret dominus populum suum in illa praecelsae uirtutis sapientiaeque plantaria ibique plantaretur in opera sua et institueretur praeceptorum caelestium disciplinis atque in eo praepararet sibi suae sanctificationis habitaculum, quod utique non heieditario iure nec nostrorum contemplatione meritorum, sed pro sua gratia dominus conferre dignatur. quomodo enim, ubi remanere non potuimus, eo redire possemus nisi priuilegio fulti redemptionis aeternae ? [43.12.1] Et ideo pulchre dixit propheta: quoniam non in gladio suo possederunt terram et brachium suum non lib e r it eo s, sed dextera tua et brachium tuum et inlumin at o uultus tui, quoniam am complacuit tibi in illis. quae est igitur terra, quae non brachio capiatur, non gladio possideatur, nisi terra repromissionis, de qua hic ipse dixit propheta: credo uidere bona domini in terra uiuentium? non inmerito igitur eius tam praeclara possessio est, in qua non saeculi aduersa dominantur, sed domini bona aeterna fructificant. [43.12.2] ideoque non gladio adquiritur, sed mansuetudine possidetur, sicut dominus Iesus testificatus est dicens: beati mites. ipsi enim possidebunt terram. nemo ergo inpacificus, nemo arrogans aut superbus, sed mansuetus et humilis corde, qui nihil sibi arroget, sed totum ad gratiam referat, non in sua fortitudine glorietur, sed dextera dei credat se esse protectum dicens: dextera domini fecit uirtutem, dextera domini exaltauit me, gladio quoque dei memoret se esse seruatum, inluminat quoque dei uultu omnipotentis; [43.12.3–4] in quibus omnibus Christus est protector, dextera, defensor et gladius. unde et Symeon dixit ad Mariam: et tuam ipsius animam pertransibit gladius. gladius enim dei uerbum est, quod acutius omni gladio usque ad diuisiones animae cogitationesque. pertransit, ut nulla cognitionem eius occulta praetereant. uultus quoque paterni splendor est Christus et ideo dicit: qui me uidet, uidet et patrem, quasi splendor gloriae eius et imago substantiae. ad ipsum ergo omnia iure referenda sunt. ipsi Moyses, ipsi Aaron, ipsi etiam patres sacrabant uniuersa quae gesserant, ut de hostibus triumpharent . neque enim in sua confidentia dixit Iesus Naue: stet sol contra Gabaon, sed quia praesumebat in Christo, quem ducem militiae caelestis agnouit et suppliciter adorauit. et ideo gentes feras eradicare promeruit et populum patrum in terram repromissionis inducere, quia nihil suis operibus deputabat, credens indigna esse opera hominum tanta gloriae remuneratione caelestis, quam dominus [43.12.5] ex sua magis misericordia quam pro nostrorum contemplatione factorum statuit in se credentibus conferendam. unde et Abraham inpigre deo credidit, ut apud eum iustificationis gratiam repperiret quam mercedem sui operis collocaret; uberiora enim dona sunt largientis quam merces operantis. propterea et illi, qui aequalitatem mercedis inuiderat, respondit dominus: si ego bonus, coulus tuus quare nequam? patres ergo nostri, utpote proximi et heredes patriarcharum, plantati in terra repromissionis non suis hoc meritis uindicabant. [43.12.6–43.13.1] ideo nec Moyses eos induxit, ne legis hoc aestimetur esse, sed gratiae; lex enim merita examinat, gratia fidem spectat. unde praeclare apostolus fidem patrum secutus ait: sed neque qui plantat est quicquam neque qui rigat, sed qui dat incrementum deus. non enim Iesus Naue, quia induxit neque quia plantauit eos, sed deus, qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum. Nec te moueat , quia superius dixit: manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. hinc enim colligis, quia non omnis qui plantat aut qui rigat incrementum dat, sed qui incrementum potest dare potest ipse plantare, sicut gentes plantasse dicitur dominus. ipse enim plantauit qui plantationi donauit effectum, in his tamen qui per fidem Christi domino placere meruerunt, cui soli a patre dicitur deo: filius meus tu es, in te complacui. [43.13.2] qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam conSecuntur. et pulchre ait: complacuit tibi in illis, ut distantia uideatur iure seruata. recte enim deus in filio complacet, quia aequalis est patri nec in ullo decolor inuenitur , quia complacet diuinae iure naturae et unitate substantiae. et recte complacet in filio pater, quia pater honorificatur in filio sicut in patre filius. in nobis autem deo complacuit, quia nobis ipse donauit, ut ei placere possimus. pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum scriptura nos docuit. [43.13.3–43.14.1] decet enim, ut in his complaceat deo, quos ad similitudinem suam fecit et quos per imaginem suam uoluit praerogatiuam gratiae habere caelestis. in imagine ergo sua deus complacet, in his autem, qui secundum imaginem ipsius sunt, complacet deo. in his autem suum munus et suum donum, quod tunc reuelabitur, cum perfectum illud aduenerit, quia, cum apparuerit quid simus, similes ei erimus, ut scriptum est. Ergo qui non in brachio suo, hoc est in sua operatione praesumit, sed in dei gratia, credens quod non facta sua unumquemque iustificant, sed fides prompta, dicit domino: t u es ipse m eus et deus meus, qui mandas salutes I aeob. non perfunctorius sermo est, ut dicas: tu es ipse rex meus. non quicumque hoc dicit, sed in quo dei regnum est, in quo autem regnat deus, utique in eo peccata non regnant; non enim deo regnum est commune cum crimine. [43.14.2–3] quis autem dicit deum suum nisi qui ipsi exhibet plenum reuerentiae et pietatis affectum? iusto enim dicitur: ego sum deus tuus. denique et Thomas, ubi tetigit manu propria latus Christi et euidentia indicia indubitatae resurrectionis inuenit, respondit: dominus meus et deus meus; dominus, quia redemit seruulos suos, deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitauit. mandauit autem salutes Iacob, quia in singulis oraculis salus est, in singulis quoque salus est mansionibus , salus in ministeriis angelorum qui ad protectionem hcminum deputantur. ex mandato ergo dei salus homini, non ex sua operatione confertur. deus enim maluit, ut salus homini fide potius quam operibus quaereretur, ne quis gloriaretur in suis factis et peccatum incurreret. qui autem gloriatur in domino, fructum pietatis adquirit et iactantiae crimen euadit. [43.15.1] Hic igitur est qui potest dicere: i n t e inimico s n ostros uentilabimus. . quid est \'uentilare\' ? dedit dominus cornua pluribus animantibus, ut possint se a ferarum incursione defendere. ideoque et bos leoni frequenter resistit, ursum proterit; ceruus quoque, quamuis sit pauidus, tamen et ipse cornibus se tuetur, aries quoque arietat lupum. ergo ea quae cornua habent animalia uentilare dicuntur. sed homo cornua non habet: quomodo ergo 30 uentilat? [43.15.2] unde uide scriptura quid dicat: in t e, inquit, i n imicos nostros uentilabimus. cornu nostrum es tu, domine Iesu, et ideo, sicut non in brachio nostro praesumimus, ita non in cornibus nostris uentilandi habemus praesidium, sed in Christo. habet enim fides cornua sua, quae mutuatur a Christo. siquidem non otiose in benedictionibus Moysi legimus: qui est uisus in rubo ueniat super caput Ioseph et super uerticem eius glorificatus inter fratres suos primogenitus. tauri decus [species] psius, cornua unicornui cornua ipsius; in ipsis gentes uentilabit simul usque ad extremum terrae. haec decem miliaEphraem et haec milia Manasse. [43.15.3–4] quis est in rubo usus Moysi nisi primogenitus dei filius, qui ait: ego sum deus patrum tuorum, deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob? ideo se demonstrauit humanis aspectibus, quia uenturus erat, ut ab omnibus uideretur. ideo rubus urebatur et non exurebatur, quia terram istam, quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam. quam consumere per mortis aerumnam. unde dicit propheta: ure renesmeos etcormeu m. reuelauit ergo futurum quoddam corporei spiendons mdicium, quo per resurrectionem caro ista fulgeret. quid enim significabat ignis innoxius nisi lumina resurgentium ? unde praesumpsit apostolus dicere, quia, sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. hic ergo, inquit, ueniat super caput tribus Ioseph, ut exaltet caput populi sui, ueniat etiam super uerticem, ut uerticem capilli perambulet amputaturus superflua delictorum, sanctificaturus ornamenta uirtutum. [43.16.1–2] Hic est glorificatus inter fratres suos, sicut ipse dicit: n a rrabo nomen tu.um fratribus meis. quae maior est gloria quam pectoribus nationum cognitionem diuinitatis infundere ? quem in uisione uidit Ioseph, quod manipulum eius adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro faenum. fae- num suscepit hoc nostrum, ut suum triticum germinaret et fructum resurrectionis afferret. quaeris testimonium? audi de se dicentem: nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet. denique ut scias, quia de dei filio dicit Moyses, ait: glorificatus inter fratres suos primogenitus. utique non Ioseph erat primogenitus inter filios Iacob, sed Ruben; nam Ioseph post plurimos erat. sed primogenitus dicitur qui uenturus erat, ut nationum populos congregaret. [43.17.1–2] Unde pulchre ait scriptura: tauri decus eius. sicut enim taurus ducit armentum, ita Christus plebem gentium duxit ad ecclesiam, induxit ad pascua, ut posset dicere: in locum pascuae, ibi me conlocauit; Super aquam refectionis constituit me. huius tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem, ut uitam adipiscerentur aeternam. mugiuit hic taurus et mors refugit. leorugitetquisnontimett uere maxima taurus uictima, ut ab aduersariis assumamus testimonia; quae maior enim uictima quam quae mundi totius peccatum suo cruore mundauit ? audi, quia ipsum taurum dicit etiam sanctus propheta Iacob, cum reuelaret domini passionem, quem Iudaei postea persecuti sunt: in furore , inquit, suo subneruauert taurum.et ut aperiret, quia de Iudaeis dicebat, addidit: diuidam eos in Iacob et dispergam in Israel. [43.17.3–4] hicest homo qui luctatus est cum Iacob et femur eius tetigit, quo tactu patriarchae neruus obstupuit, significans ex eius successione secundum carnem se esse uenturum, qui subneruandus esset a populo Iudaeorum in sui corporis passione. quod non intellegentes mysterium statuerunt, ne neruum manducarent filii Israel. et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicauerunt, ne uitam mereantur aeternam, quia scriptum est: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis ipsis. qui autem manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habebit uitam aeternam. accipe aliud. [43.17.5–43.18.1] quid est neruus nisi quo corpus omne constringitur ? corpus Christi ecclesia est, quae uinculo stringitur caritatis. quid aliud in Christo Iudaei nisi caritatis uinculum omne soluerunt ? merito Petrus sacerdos eligitur, qui spiritu caritatis diuinae triplici se ligauit. Accipe adhuc, quia ipsum significauit Moyses.adiecit: cornua unicornui cornua ipsius; in ipsis gentes uentilabit. sed noli timere quia uentilat; dixit enim: percutiam et sanabo. bona cornua, quibus inclusit orbem terrarum; bona cornua, quibus leonem illum nostrum aduersarium uentilauit; bona cornua, quibus fecit ut cornua aduersarii timere nequeamus, quia et satanas habet cornua sua, sicut testificatus est Danihel dicens:.uidebam et cornu illud quod faciebat pugnam cum sanctis, et inualescebat eis, donec uenit antiquus dierum. [43.18.2] hic est antiquus dierum. quis autem unicornuus nisi unigenitus dei filius et unicum dei uerbum, quod erat in principio apud patrem ? quod uerbum suis cornibus gentium populos mortificauit et uiuificauit, ut fierent in decem milia Ephraem usque ad terminos terrae et usque in milia Manasse, eo quod crediturus esset in eum populus nationum, qui totum repleret orbem terrarum, crediturus esset postea etiam populus Iudaeorum ex obliuione conuersus ad gratiam; oblitus est enim salutem suam, qui tam sero conuerteretur ad Christum. ideo Saul in milibus, Dauid in decem milibus, quia durus in paucis, mansuetus in pluribus. [43.19.1] Neque tamen abnuo, si quis quasi ad Ioseph dictum putat: primogenitus tauri decus eius etsic distinguendum putat, quia dedit et sanctis suis cornua. exaltauit enim cornua populi sui, et Anna mater prophetae Samuhel dicit: exultauit cor meum in domino, exaltatum est cornu meum in deo meo. habuit utique et Ioseph in domino cornua spiritalia. accipiatur itaque Ioseph, dummodo in ipso figura sit Christi, cui dicitur:. Ioseph filius meus amplificatus, filius meus iunior; ad me reuertere. [43.19.2] neque enim Ioseph. ad Iacob reuertitur, sed Christus a mortuis resuscitatus ad patrem deum reuertitur, ut scriptum est: a summo caelo egressio eius etoccursus eius usque ad summum eius . est tamen ut de Ioseph accipiatur: reuertere ad me, quia populus reuertitur in terram Chananaeorum, in quibus ante habitauerant patriarchae. unde dicit Isaac ad Iacob: non accipies uxorem a filiabus Chananaeorum et mittit eum in Mesopotamiam, ut ibi sibi coniugem repperiret. numquid ei insidiati sunt domini sagittarum? [43.19.3] numquid ipse - propter benedictionem uteri materni - in toto orbe benedictus est et non dominus Iesus, quem uirgo generauit? et ideo non solum super homines, sed etiam supra angelos et archangelos et supra omnem sublimitatem caelestium benedictus est potestatum, sicut scriptura testatur dicens enedictus qui uenit in nomine domini; deus dominus et inluxit nobis. dominus enim deus ipse est rex regum et dominus dominantium in his quae habentur in caelis. [43.19.4–43.20.1] propter haec cornua domini Iesu et Dauid in uoce tubae corneae canens auditus a Christo est et Moyses docuit sacrificiorum ritus tubae sonitu esse celebrandos, sicut scriptum est: canite-initio mensis tuba. cui hoc nisi nobis scriptum est? menses enim ab initio lunae ueteres obseruare consuerant. luna autem ecclesia est, quae spiritalibus et euangelicis praedicationibus in abundantia pacis, ut propheta dixit, extollitur. in Christo ergo uentilabimus inimicos nostros. Et in nomine eius spe-rnemus insur gentes in nos. quod est nomen nisi quo proprie unusquisque significatur, quod ei non sit commune cum ceteris ? homo enim commune uocabulum est; nisi addas qui uocetur, non potest declarari. nomen ergo proprietas uniuscuiusque est, quo possit intellegi. unde arbitror quod et Moyses, uolens. propiia dei et aliquid de eo speciale cognoscere quod non esset commune cum caelestibus potestatibus. interrogauit : quod est nomen tuum? [43.20.2] denique cognoscens mentem eius deus non respondit nomen, sed negotium, hoc est rem expressit, non appellationem dicens: ego sum qui sum, quia nihil tam proprium dei quam semper esse. qui ergo negant Christum coaeternum patri, uideant quia deum negant, cuius est semper esse nec aliquando non fuisse. hac ergo cognitione proprietatis diuinae Moyses insurgentes in se uolebat spernere uel, ut Aquilas aut Symmachus dixerunt, calcare resistentes sibi tamquam serpentes et scorpiones, quos etiam dominus dicit in euan- [43.20.3] gelio esse spiritalibus uestigiis proterendos, ut uiam nostram impedire non possint, quae ducit ad secreta paradisi. habemus ergo in nobis studium diuinae cognitionis, habemus dei uerbum, quod est nomen patris. haec uere proprietas dei, quia pater Christi est, et ideo in nomine patris uenit qui uenit ut patris faceret uoluntatem. et ideo ait: in nomine patris ueni et non me suscepistis; si alius uenerit in nomine suo, i 11 um suscipietis, significans Iudaeos in antichristum credituros, qui in Christum credere noluerunt. ergo qui in Christum credit, non in arcu suo nec gladio suo sperat, sed in nomine eius spem uictoriae locat. [43.21.1–43.22.1] Et ideo ait: non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non s aluabitf me, etsi in arcu sperandum est, sed in dei arcu quem posuit in nube, ut a diluuio genus humanum timere desineret. isto arcu nos protegit, quo arcu et iaculatur sagittas, quibus percutiat inimicos et aduersarios nostros. Unde et ait: liberasti enim nos ex affligentibus nos et eos qui o derunt nos confudisti; in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confit itebimur in saecula l a. audi quomodo nos liberet, quia sagittis quas iaculatur e caelo terrae nostrae interiora penetrantur, ut motus omnis terrenus intereat et quiescat, sicut in posterioribus ait: de caelo iaculatus es iudicium, terra tremuit et quieuit. [43.22.2–3] sic igitur libeiamur, dum confunduntur inimicae et aduersariae potestates uel sapientia carnis istius retunsa caelestibus imperatis in suis criminibus erubescit et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis et uaesani amoris incendio, auarus in inmodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura inuaserit, eo maiora desiderat, ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere. qui et hic confunduntur grauissime, sed multo amplius confundentur, cum uiderint sanctos domini resurgentes et euangelicum illud impleri, quod ait dominus: multi dormientium in terrae monumentis resurgent, isti in uitam aeternam et hi in obprobrium et perpetuam confusionem. [43.23.1] Cum coeperint ergo illi resuscitari in confusionem perpetuam, sanctus domini dicet: in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula. opulentus in diuitiis laudatur, luxuriosus in conuiuiis, scortator in nocte, potens in hac uita quae habet noctes; sanctus autem non in hac uita, sed in deo laudabitur, qui domino per omnia placere gestiuit, qui potest dicere: fortitudo et laudatio mea dominus. laudabitur tota die, quia honeste egit et opera sua non abscondit et crimina, sed regi patefecit aeterno, in die ambulans, non in tenebris et occultis. [43.23.2–43.24.1] unde et apostolus: sicut in die honeste ambulemus, hoc est non in ganeis atque gurgustiis, non in cubilibus et inpudicitiis, in quibus flagitiosus putat parietibus se esse tectum, ut possit dei scientiam praeterire, cum inuelata apud deum uniuersorum flagitia sint et occulta diuinae cognitioni peccata hominum esse non possint. ergo sanctus laudabitur in futurum, quia non quaesiuit praesentium laudem, sed gratiam futurorum. Uide tamen distantiam. hic dum est, in domino gloriatur, illic in domino laudabitur, pro breui tempore mercedem aeternitatis accipiet. Aquilas tamen posuit: in domino gloriabimur tota die, Symmachus ait: deo hymnum d icemus per omnem diem. concordat omnium sensus, ut non desinamus circa dei laudes siue hymnum dicendo siue diuinam per omnia momenta gloriam concinendo. qui enim hymnum dicit, puro corde et spiritaliter dicit et omne genus passionis excludit humanae, ut nullo maerore, nullius doloris acerbitate impediatur eius officium, exasperetur eius affectus, sed hymnum deo dicendo immobilis atque inreuocabilis perseueret sicut ipse Dauid, qui ait: benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, sicut Iob, qui amissis filiis, interemptis omnibus p.uis, direptis facultatibus ait: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. [43.25.1–2] Nunc autem reppulisti et non f udisti no s, etnonprogredieris, deus, in uirtutibus nostris. cum ipse sanctus Dauid alio loco dixerit: quia 11s o n repellet dominus plebem suam, quomodo hoc loco ait: reppulisti nos, praesertim cum hoc de plebe dicat, cui non mediocria insignia propriae uirtutis enumeret? neque enim mediocre est dicere, quod tempestates et uariae temptationes super se uenerint et obliti non sint dominum deum suum et inique non egerint in testamentum eius et cetera quae secuntur. unde etiam apostolus sanctus inteipretatur et dicit, quod eo usque non reppulerit plebem suam dominus, ut posuerit eum loquentem: tota die expandi manus meas ad plebem non credentem et contradicentem. cuius sermonis auctoritate subnixus ait: dico igitur: numquid reppulit deus hereditatem suam? absit; nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, tribuBeniamin. non reppulit deus plebem suam quam praesciuit. sed potest hoc loco dici, quoniam ideo non reppulit plebem, quia reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. [43.25.3] et uidetur in paucis non reppulisse quidem populum, tamen, etsi non totum populum, sed ex eo plurimos reppulisse. unde addidit ponendo responsum dei, quod non solum in paucis seruauerit plebem, sed etiam septem milia uirorum sibi reliquerit, qui non curuauerunt genua ante Baal. uerum fuerit hoc dictum ab apostolo secundum euangelium, quoniam dominus transierat ad gentes, responsi autem diuini tempus referatur ad zelum adhuc fidei feruentem, quando etiam prophetarum gratia redundabat populo Iudaeorum. unde si Heliae tempore negauit dominus a se plebem repulsam, multo ma;is tempore Dauid uel filiorum Core, quo adhuc fides electi populi praenitebat. [43.26.1] Tamen [ ut et ipsum sanctum Dauid interrogemus, (ut), quomodo dominus plebem suam non reppulerit, colligamus. nam cum sit deus appropinquans, non elonginquans: sicut habet scriptura ueteris testamenti, utique qui appropiat non repellit. est enim misericordiae diuinae, ut nulli causa sit mortis et omnes putet esse redimendos. sed uide ne ille repellatur, qui se elongat a domino, sicut dicit Dauid: quoniam ecce qui se elongant a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. quid est \'abs te fornicantur\' ? quia turpitudinis [43.26.2] suae ludibriis te relinquunt et a te recedunt et a piueceptis tuis deuii sunt. denique alibi habes scriptum: adulteros autem iudicat deus disperdens eos a se, hoc est: alienando abs te perdidisti eos. ergo qui se a domino separat, ipse a domino separatur et qui non cognoscit dominum, a domino non cognoscitur et qui ignorat, ignoratur, sicut ipse dominus dixit: discedite a me omn.es operarii iniquitatis. nescio ucs, non enim scire dignatur iniustitiae ministros et iniquitatis auctores. peccator ergo non repellitur, quia ipse se repellit. hoc igitur genere dicit: nunc autem reppulisti et confudisti nos. [43.27.1–2] Quomodo tamen repellat deus, qui sequitur uersiculus exponit, quia non progredieris, inquit, deus. in uirtutibuo nostris. deus quando non adiuuat, repellere uidetur; unusquisque enim, qui adiumenta non sentit diuinitatis sibi opitulatione conferri, repulsum se putat atque desertum. quid est autem quod ait: non progredieris, deus, et quid sibi uulc, quod deus interdum aut progredi dicitur aut egredi aut exurgere aut descendere? non enim corporaliter deus mouetur aut de aliquo loco exit aut ad alterum transit, qui supra omnia est, aut uere exurgit, quasi in aliquo iaceat cubili uel in aliqua sede corporaliter sedeat, sed haec dicuntur, ut tu intellegas, quando et ad quem egredidicatur etadquemexurgere; legimus enim in hoc ipso pszlmo: [43.27.3–43.28.1] exurge; quare obdormis, domine? etconsiderandum. ne quando nostris improbabilibus actibus obdormire uideatur. ut in euangelio legimus, cum adhuc inperfecti essent apostoli, quod his Iesus Christus dormiebat. uerum ubi metu naufragii et timore percussi sunt, Christum excitauerunt dormientem. perfidis ergo dormit dominus Iesus, fidelibus uigilat. Denique et qui fidelia est intrat ad deum et a neglegente deus uidetur exire atque discedere. certe inperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se dominus, sicut legisti dicentes iuuenculas: attrahe nos; post odorem unguentorum tuorum curramus. at uero Moyses, qui iam fortior erat et electus a domino, et ascendere legitur et intrare ad dominum deum suum, sicut scriptum est: quia ascendit Moyses in montem et circumdedit lux montem. et descendit maiestas domini in montem Sina et cooperuit eum nubes sex diebus; et uocauit dominus Moysen die septimo de media nube. aspectus autem maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israel. et intrauit Moyses in mediam nubem. [43.28.2] sicut ergo hic Moyses intrabat in nubem, ubi primum ad montem uocatus a domino est, ita in posterioribus perfectior cum ipse intraret in tabernaculum suum, descendebat ad eum columna nubis et stabat in ostio tabernaculi. et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium tabernaculi. in nube autem dominus; posuit enim tenebras latibulum suum. ut scias autem, quia de domino dicit: et locutus e s t, inquit, dominus ad Moysen. quod autem extra castra tabernaculum Moysi positum esse commemoratur, ut occurreret deo, non uidetur esse contrarium; qui enim deum quaerit quasi ad deum intiat et tota mente ad cognitionem eius ingreditur [43.29.1–2] Iustus ergo intrat ad dominum, sicut Movscs intrabat in nubem; in nube aut em deus. denique ecce uenit dominus in nube leuietin euangelio habes scriptum: cim autem oras, intra in cubiculum tuum efc clauso ostio ora patrem tuum in abscondito; et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. ergo intus quasi in cubiculo tuo deus est. audi etiam alibi quia intus est deus: ecce, inquit, dominus procedet de loco suo et descendet et ascendet super excelsa terrae et mouebuntur montes sub eo etualles liquescent. scriptura hoc dicit et iam tunc significabat, quod desereret populum Iudaeorum et transiret ad gentes. denique et in psalmo hoc inuenimus expressum, cum dicit Dauid: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultauit tamquam gigans ad currendam ui . [43.30.1–43.31.1] His igitur generibus repperimus egressum dei aut eius ingressum, sicut et dominus dicit Iesus, quia ad uirum timentem ueniat: ecce, inquit, sto ad ianuam et pulso; et si quis audierit uocem meam et-aperuerit ianuam, intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum. haec igitur diximus propterea, quod ait propheta: reppulisti nos et non progredieris, deus, in uirtutibus nostris. Similiter autem et illud accipiamus, quia deus progressus est in uirtutibus Iudaeorum, quando Iesus Naue ducem militiae caelestis adorauit et ideo sine ferro uicit et sine ulla obsidione destruxit urbem Iericho, quae habebat ualidissimos muros. quando enim progressus est in uirtutibus seruorum suorum deus, uictoria consecuta est; nam progressus est angelus ad Ezechiae preces et strauit innumeras copias Assyriorum. [43.31.2–43.32.1] sed interdum et quos uult in certamine coronari dominus ueluti derelinquit ad tempus, ut fide uinnant nec rebus secundis et prosperis deuotio remittatur. denique saepe, qui prosperorum cursu et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur aduersis. ideo frequenter inuenimus Iudaeos post uictoriam lapsos, post seruitium correctos, quia precibus et deplorationibus deum ad se redire fecerunt. U"lld" et illud, quod secundum hominem dictum est et hominis affectum, huic sententiae non repugnat. quia dixit dominus: deus deus meus, respice me; quare me dereliquisti? non quod derelictus sit dominus, qui ait alibi: q u oniam solus non sum, quia pater mecum est, sed quia secundum carnem hominis et affectum, qui in certamine gru.ui est constitutus, derelictus uidetur a domino. denique non otiose ait scriptura, quia post temptationem primam discessit ab eo diabolus usque ad tempus, hoc est usque ad certamen; ubi enim magnum certamen sacrae passionis aduenit, iterum aduersarius ad temptamenta successit. [43.32.2–43.33.1] homo autem, quando uelut in ambiguo constitutus est, putat se a suo deo esse desertum . sed quemadmodum hoc secundum carnis affectum accipimus, quia sibi homo uisus est derelictus, cuius processum operatus est Christus in corpore suo, ita etiam diuinitate sciebat se numquam derelinqui a patre, quia ipse dixit: ego in patre et pater in me et solum non esse signauit. Substituit etiam uersiculum isium: auertisti nos retrorsum prae inimicis nostris. non est bene qui retrorsum auertitur, quia nemo mittens manum in aratrum respiciens retro habilis est regno d e i. denique uxor Loth, quia retro respexit, ad uerticem montis, hoc est ad superiora peruenire non potuit, sed in salem conuersa est, quae species cito soluitur nec potest usum habere diuturnum. sic sunt qui temporalia secuntur et non secuntur aeterna: et hic infatuantur a stultitia sua et futurorum gratiam habere non possunt. [43.33.2–43.34.1] sunt tamen qui retio positi obliuiscuntur superiorum et ad priora se extendunt, ut ad brauium ualeant peruenire. et Petro dicitur: uade retro me, satana, ut melius prouocetur, et in numeris prior est qui post Christum est. ideo ergo \'prae inimicis\', quia illi nos affhgunt et illi insectantur, retrorsum nos esse uoluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros et eorum locum transire cupientes. Denique Theodotion sic habet quomodo Septuaginta uiri, hoc est quomodo iste nersup expositus est. Aquilas habet: auertisti nos retro ab affligente, Symmachus: ordinasti nos nouissimos ab omni aduersario. contraria nobis quae sunt nisi uoluptaria istius saeculi et plena deliciarum atque lasciuiae et quae sunt incentiua luxuriae? uxor Loth decepta est, quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum et eius regionis inlecebras. unde decepta est ? quia post se respexit. [43.34.2] et tu ergo ne ad inimicos tuos respicias, posuit te deus nouissimum in saeculo; uel: qui humilitate se ultimum facit, non conuertitur retro, sed semper ante respicit. ut scias autem, qui sint inimici tui, audi dicentem: audi, Israel; quid est quod in terra es inimicorum? pollutus es in mortuis. quis tamen tam inimicus et hostis tuus quam princeps istius mundi et eius socii, qui persecuti sunt usque ad crucem dominum Iesum, eius potentiam nescientes? si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. [43.34.3] ergo tu, etsi nouissimus es, noli inimicos tuos sequi, sed sequere dominum Iesum et crucem eius leua et insiste uestigiis eius. qui enim Christum sequitur , post se non respicit, id est ad luxurias atque inlecebras peccatorum, et ideo. potest dicere cum sanctis: non recessit retro cor nostrum. unde intellegitur, quod et is, qui ante inimicos suos est, corde fit nouissimus atque postremus, si ad illos respiciat et carnalibus potius quam spiritalibus affectu mentis intendat. [43.34.4–43.35.1] potest etiam, qui nouissimus est, corde prior esse, si ea quae in caelo sunt consideret et non quae in terris. audi, quia nouissimus in saeculo inter primos sit apud Christum: puto quia deus nos apostolos nouissimos ostendit sicut morti destinatos, ut spectaculum simus huic mundo et angelis et hominibus. nouissimum se dixit et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: nostra autem conuersatio in caelis est. Sequitur: et qui oderant nos diripicbant sibi; dedisti nos tamquam oues escarum et in nationes dispersisti nos. miraris forsitan, quod, cum in posterioribus, ut diximus, summam habeant fidei constantiam qui locuntur, hic dicant, quod ab his qui oderant eos diripiebantur; sed non te ista perterreant; multi enim hic diripiuntur et tamen menta eorum a Christo non queunt separari. [43.35.2] rapiebantur apostoli, caedebantur uirgis, in carcerem trudebantur, separabantur a se, et tamen cum Christo manebant, immo hoc ipso, quod rapiebantur a perfidis, eorum merita crescebant et gratia in caelestibus augebatur; non enim statim, qui ab hominibus diripitur, etiam uincitur. uide apostolum Paulum gratulatum in periculis suis, uide gloriantem, quod per fenestram in SDorta demissus sit. uide quemadmodum sanctus Hieremias, sanctus Ezechiel, sanctus Danihel in captiuitatem deducti et ab Assyriis direpti nullam tamen captiuitatem propriae fidei pertulerunt nec in testamentum domini deliquere, qui seruarunt in captiuitate etiam legis praecepta diuinae nec de interdictis cibis putauerunt contra institutionem maiorum aliquid usurpandum. [43.36.1] Unde bene Theodotion dixit: et qui oderant nos exultabant super er nos; insultatio enim inimicorum non affert praeiudicium bonis mentibus, sed nec direptio inimicorum. ideoque sanctus dicit, qui certus est quod direptio sibi obcsee non possit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia? et cetera. sed in his omnibus superamus et superuincimus per eum qui dilexit nos, scientes quod neque mors neque uita neque angelus neque potestates neque praesentia neque futura separare nos [43.36.2] possint a caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro. ergo, qui talis est, non separatur a Christo. unde, etiamsi corporaliter diripiatur, spiritaliter tamen liber est et non solum direptioni obnoxius non est, sed etiam rapinam sibi laudabilem quaerit, sicut illi, de quibus scriptum est: adiebus lohannis Baptistae regnum caelorum cogitur et cogentes diripiunt illud. uictor est itaque, qui in terrenis positus captiuus perfidiae es?e non nouit; nec solum ei non diripitur quod praeclarum est, sed magis ipse diripit quod aeternum est. [43.37.1–2] Sunt etiam qui fiant oues escarum. bonus dominus noster Iesus Christus, quia factus est ouis epulationis nostrae. quaeris, quomodo factus sit ? audi dicentem: pascha nostrum immolatus est Christus et con?idera, quemadmodum parentes nostri in figura diripientes agnum manducabant , significantes domini Iesu passionem, cuius cotidie uescimur sacramento. per ipRam jgitur ouem facti sunt greges escarum, sicut Aquilas dixit, uel greges in escas, sicut Theodotion locutus est, uel pascua edentium, sicut Symmachus dixit. sed bona epulatio non solum non est metuenda sanctis, sed etiam concupiscerda. aliter enim ad regnum caelorum non potest perueniri, cumipsedominusdixerit: nisi manducaueritis carnem meam, non habebitis uitam aeternam. probatum dst igitur, quod dominus noster sit epulatio uel alimentum edentium, sicut ipse ait: ego sum panis uiuus qui de caelo descendi. [43.38.1–2] Et ut scias, quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: nos omnes unus panis sumus. non ergo timeamus, quia facti sumus oues escarum. sicut enim domini caro et sanguis ipsius nos redemit, ita etiam Petrus pro ecclesia multa tolerauit; multa etiam sanctus apostolus Paulus et ceteri apostoli pertulerunt, cum caederentur uirgis, cum lapidarentur, cum in carcerem truderentur. illa enim tolerantia lniunarum et usu periculorum domini fundatus est populus et ecclesia incrementum est consecuta, cum ceteri ad martyrium festinarent, uidcntes per illas passiones nihil apostolorum decessisse uirtutibus, sed etiam propter hanc breuem uitam inmortalitatem illis esse quaesitam. [43.39.1–2] Quod ostendit etiam qui sequitur uersiculus, quia dixerunt: inter gentes dispersisti nos. similiter Theodotion dixit; Aquilas autem et Symmachus: in gentibus aut inter gentes uentilasti nos. missi sunt enim apostoli sancti ad gentes et dispersi sunt inter gentes sicut et prophetae sancti, de quibus supra diximus, ut in illa dispersione fructus plurimi nascerentur. ut enim dominus noster Iesus Christus sicut granum cecidit in terram et mortuus est, ut multum fructum afferret, ita etiam dispersi sunt apostoli sancti, ut bonum inter gentes semen afferrent, quo ad eorum similitudinem fructus gentium pullularet. denique scriptura hoc dicit dixisse dominum: quia propterea uos misi, ut uos eatis et fructum plurimum afferatis et fructus uestermaneat. [43.39.3–4] factus est ergo dominus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: et semini tuo, quod est Christus. semen ergo omnium Christus et ideo cadere se passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae. hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulauit et ex illo ad eius imaginem figurati quasi semina apostoli sancti missi sunt per diuersa atque dispersi, ut in agrum ecclesiae gentes congregatae diuersis fructibus refulgenent toto orbe terrarum. isti ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem Dauid dicit: aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israel congregans. dispersi sunt enim, ut nouos fructus facerent et postea ueluti triticum nouum ecclesiae horreis inueheretur. [43.40.1–2] Haec autem dispersio non in inferioribus fit, hoc est non in terra, sed in caelo. denique legis hoc praecepta confirmant, per quam dicit dominus: si fuerit dispersio tua a summo caelo usque ad summum caeliinde congregabo te, dicit dominus. quae est dispersio a summo caelo usque ad summum caelum ? quis iste tantus, qui sic potuerit disseminari ? si homo in terra natus est, ab imo, non a summo coepit. si ista te mouent atque perturbant, redi ad superiora istius sancti prophetae et audi, quis ille sit tantus, qui huiusmodi in terris segetes fecundauit, ut fructus earum ad caelestia receptacula perueniret. est autem ille sponsus, qui quasi gigans percucurrit hanc uiam totam inuiam aliis, sibi peruiam; et ex illo coepit peruia iam esse mOItalibus, ita tamen, ut isti ascenderent, solus tamen ille ipse ante descenderet, ut postea sancti eius mererentur ascendere. [43.40.3–4] audi ergo, quomodo disseminatio fuerit de caeli summo ad caeli summum: a summo, inquit, caelo egressio eius et occursus cius usque ad summum eius. cui homini hoc possit attribui ? Moyses uix in uerticem Sina montis ascendit et hoc quia uocatus a domino est et hortatus est uoce caelesti. a summo caelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras manebat in caelo ? nemo enim ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelis. uides ergo, quia et cum descenderet et ascenderet ipse erat et manebat in caelo. ipse enim dixit: caelum et terram. ego compleo, dicit dominus; ipse est qui est in caelo. haec de dispersione satis dicta sint. [43.41.1–2] Ceterum quod ait: uentilasti nos, etsi uerbo distat, sensu congruit. sicut enim illi qui dispersi sunt probati, ita etiam qui uentilati sunt ad probationem peruenire meruerunt. sicut enim triticum uentilatur et a paleis separatur et mundum est, si autem uentilatum non fuerit mundum esse non poterit, sed extat paleis concretum atque permixtum, ita etiam homo, nisi temptationibus fuerit uentilatus, fragilia quaeque uel paleas a se non potest separare. unde etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulauit ut uentilet uos sicut triticum; ego autem rogaui patrem meum, ut non deficiat fides t u a. uide quid dicit et intellege: uentilatur Petrus; ut Christum negare cogatur. incidit temptationes, quaedam locutus est quasi plena palearum, sed locutus est uerbo, ut fundatior esset affectu. [43.41.3–4] denique fleuit et paleas suas lauit et illis temptationibus meruit, ut pro se Christus interueniret. quanto maius est patrocinium quam perturbationis illius temptamentum! et ideo plus quam passus est adquisiuit; adquisiuit enim Christum sibi patrocinantem. cogitur autem aduersarius sanctos domini ad sua damna temptare; dum enim temptat, meliores reddit, ut qui temptatur possit et alios instituere, qui sibi ipse inualidus uidebatur. denique Petrus ecclesiae praeponitur, postquam temptatus a diabolo est. ideoque ante significat dominus, quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit dominici gregis. nam hic dixit: tu autem conuersus confirma fratres tuos. conuersus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem et uentilatus est sicut triticum, ut esset ipse cum sanctis domini unus panis, qui nobis esset alimentum. dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis uitae aeternae et salutis alimentum. [43.42.1] Uendidisti, inquit, populum tuum sine preti o. emendi et uendendi uidetur aequalis quidam esse contractus; sed tamen, si emenl is et uendentis affectum consideres, unusquisque sibi uiliorem uendit et complacitum emit. ut enim praeter id genus hominum loquamur, qui negotiationem uendendis mancipiis exercent, non facile quisquam uendit nisi eum, qui sibi displiceat et quem usui suo inhabilem putet, et iterum unusquisque emere desiderat eum, quem utilitati uel ministerio accommodum iudicauerit. 2 sed et ipsi, qui in uendendis mancipiis sumptum exercent suum et sectantur lucra, utique ita uiles habent eos quos uendunt, ut eis uiliores sint quam pecunia, et saepe etiam ipsi, quos negotiationi suae magis habiles aestimauerint, malunt tenere quam uendere. [43.43.1–2] Ita ergo et deus uiliorem uendidit, potiorem emit. uendidit populum Iudaeorum non inclementia dei, sed sua culpa, quibus recte dicitur: ecce peccatis uestris uenditi estis et propter iniquitates uestras dimisi matrem uestram. hoc itaque genere uenditus populus Iudaeorum , emptus est populus Christianus , ille peccato uenditus, hic emptus sanguine. unde Petrus ait: non corruptibilibus, argento uel auro, empti estis, sed pretioso sanguine. qui est sanguis pretiosus nisi agni illius inmaculati, hoc est domini nostri Iesu Christi ? ergo sine pretio PI\'Pulus Iudaeorum, pretiosus autem populus Christianus ; ille pretium non habet, quia peccatum habet, iste in pretio est, cui peccatum remissum est. [43.43.3–43.44.1] unde recte ecclesiae filiis dicitur: pretio empti estis; nolite fieri serui hom i num. si tibi dicitur, ne seruus fias hominum et perdas propriam libertatem, multo magis dicitur tibi, ne seruus fias peccati, et iterum, ne seruus fias serpentis inimici et aduersarii, sed seruias soli domino, qui propria te redemit caritate, quia ipse est suorum redemptio seruulorum. Non uendit ergo dominus nisi seruum malum, non uendit utique bonum. nam etsi Ioseph uenditus est, non dixit tamen propheta: \'a domino uenditus est Ioseph\', sed: in seruum uenditus est Ioseph, quem fratres proprii uendiderunt, quem dominus tamen in figura propriae passionis redemit a seruitute, renouauit ad gratiam. [43.44.2–43.45.1] uendiderunt itaque eum fratres et acceperunt pecuniam, sed dominus eum non solum libertati reddidit, sed etiam dignitate cumulauit. figuram autem in eo fuisse domini Iesu ostendit scriptura, quae dicit: filius meus zelo appetitus, ad me reuertere, et alibi: primogenitus tauri decus eius, eo quod exaltauerit deus pater cornu christi sui. Qui ergo uenditur, uilis et sine pretio est, quasi qui magis non sit quam qui sit. unde et Aquilas dixit: tradidisti populum tuum, ut non esset, et Symmachus: tradidisti populum tuum sine substantia. non sunt enim qui repudiantur a Christo; sunt auiem qui eliguntur a domino, quoniam dominus uocauit quae non sunt tamquam quae sint et electae sunt gentium nationes, ut destrueretur perfidia Iudaeorum. in nihilum ergo traditus est ille populus, quia peccato suo uenditus est; nullam enim habet culpa substantiam. [43.46.1] Unde dictum puto: et non fuit multitudo in com m uta t ion i bus eorum, hoc est: gratis nos dispersisti per nationes. neque enim tu quicquam per commutationem acoipis, ut animam tradas hominis; nihil enim tibi gratius est animae conuersione. sed si conuerti detractat, ipsa se tradit in nihilum, ut peccato et flagitio mancipetur. ideo tu sine pretio et sine commutatione degenerem populum uendidisti. unde in posterioribus ait: non enim est illis commutatio. quare non est illis commutatio ? quia non timuerunt, inquit, deum. [43.47.1–2] Duplex autem intellectus, quare commutationem non habuerit populus erroris, quia non potest homo argento uel auro uel possessionibus redimere animam suam. quam enim dabit commutationem animae suae, cum illa tempor.alia uel caduca sint, anima autem permaneat uel ad praemium uel ad poenam? non fuit autem etiam illa commutatio in impiis quae est in resurrectione, de qua dicit apostolus: omnes resurgemus, non omnes immutabimur. potest quoque et sic intellegi, quia, etsi pauci redempti immutari meruerunt ut Abraham Isaac Iacob Moyses, non tamen ad omnes commutatio ipsa peruenit. est etiam illud, ut non sit multitudo in commutationibus grauium peccatorum, secundum quod scriptum est, quia quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia in iudicium, quosdam autem et subsecuntur. quae grauia sunt atque manifesta praecedunt et sine ulla dubitatione merguntur, quae autem leuiora sunt bonis operibus saepe releuantur; beati enim quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi autem iniquitas propendit, nulla bonorum operum commutatione reuocatur. [43.48.1–2] Ergo et si quis est redemptus de populo Iudaeorum, non ideo redemptus, quia multam habuit aestimationem sui nec quia multitudinem habuit in commutatione sua, sed redemptus est gratis, quod te docet apostolus dicens: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. ubi autem gratia, non utique merito operum nec iustificatione uirtutum, sed liberalitate donantis, electione redimentis. quod aeque scriptura te docuit dicente apostolo Paulo: si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est grastia. quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus. quare non sit consecutus agnosce: quia se iustificare cupiebat, quia operum suorum iactantiam requirebat, quia fidem non detulit nec gratiam recognouit. et ideo electio consecuta quae uocantem audiuit, aduenientcm suscepit. [43.49.1] Merito ergo in persona populi illius dicitur: posuisti nos in obprobrium uicinis nostris, inlusionem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. qui sunt isti finitimi et quemadmodum ad uiciniam Israelitae populi pertinuisse uideantur, non est facile discernere. si spiritalis uicinia requiratur, abest quoddam lumen cognitionis ad inuestigandum mysterium Christi, praesertim cum in ipso libro Salomonis qui inscribitur Ecclesiastes didicerimus, quia, quo magis quaeritur sapientia, eo profundior iudicetur. sic enim scriptum est: dixit: sapientiam requiram, et ipsa longe facta est a [43.49.2] me, longe magis quam erat, et in profundo altitudinem quis inueniet eius? unde diffidentia oboritur mihi scrutari diuinitus spirantis scripturae mysteria et eius examinare sermones, quod ille digne potuit qui inter perfectos sapientiam loquebatur. ego perfectos uideo nec inmerito perfectos dixerim, cum uideam uos sensus exercitatos habere ad discretionem boni et mali; sed et ipse tamen, qui sciebat solidiores capere cibos, adiumenta quaerebat, ut in eo uerbum domini curreret. nec iste quoque sine pfecatione hoc potuit usurpare, ut laudatio eius iocunda fieret deo; non enim usurpantis, sed precantis assertio est. [43.50.1–2] Tamen ne penitus refugisse uideamur, consideremus qui uicini tribubus fuerint Iudaeorum. nam ut uetera recenseamus, Philistienses tribus Iudae finitimi habebantur; ex alio latere idem tribui Ruben appropinquabant. Ammanitae quoque in deserto erant et, qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur, hoc est tribui Zabulon et tribui Neptalim quae erant in Galilaea, sicut Esaias dixit: terra Zabulon et terra Neptalim, uiam maris trans Iordane . unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscuiusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis iungerentur, quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio caelestium sacramentorum . quod utique potest intellegi de illa muliere Chananaea, quae exiuit de finibus suis, ut domino Iesu occurreret transeunti et posthabitis simulacris suis adoraret uerum salutis auctorem; cui testi- [43.50.3–43.51.1] monium dedit dominus noster Iesus Christus, quod magna esset fides eius. resplendebat quidem iam gratia euangelii et praesentiae lumen augustae; sed tamen, quia sponte exiuit et misericordiam postulauit et dominum pia uoce confessa est et quasi fastidio habita in clamore petitionis propriae perseuerauit, non mediocrem praerogatiuam accepit istiusmodi mulier, quae prima exiuit de gentium nationibus et perseucranti obsecratione tantum domini testimonium meruit reportare. In quo quidem loco uelut quosdam dubitasse cognoui, quidsitquodait: non sum missus nisiadoues quae perierunt domus Israel, quasi nobilitatem generis electi ad saluandas animas dominus quaesisse uideatur, qui uenit, ut omnes redimerentur. sed ostendere dignatus propositum, quod eos, quos primo elegerat, nequaquam refutare cupiebat et saepe deuios et errantes tamen paterno quodam reuocare quaerebat affectu. sed ubi ipsi auctorem proprium reliquerunt, sciens se deum montium esse, non uallium et regnum caelorum non a fastidientibus, sed a cogentibus diripi, paulatim conuersus ad gentes est, ut et nationum plus probaretur affectus et illorum merito pertinacia condemnaretur. [43.52.1] Quid deinde sibi uult quod ait: non licet accipere panem filiorum et mittere catulis? utique filios dixit Israelitas, hoc est populum Iudaeorum, catulos autem populum nationum. quid ergo ? diuitum aut nobiliorum est accipere sacramenta caelestia et non eorum, qui magis ad cognitionem mysterii caelestis pio mentis feruore coritendant? et si Israelita fuerit aliquis remissus et neglegens uel contumax, qui reiciat post se sermones dei, Chananaeus autem, qui inpigre uelit adquirendis mentem intendere sacramentis, ille potius qui dissimulat quam iste qui defert studium praeferendus est ? non utique. [43.52.2–3] et ideo diligenter oportet intendi quid expresserit, qui cum dixisset: non licet accipere panem filiorum et mittere catulis, respondente Chananaea: quia et catuli canum edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, studium eius humilitatemque laudauit, quae non sibi profundum sapientiae a primordio uindicauit, quamuis de finibus Tyri et Sidonis iam esset egressa, sed micas quasdam uerbi salutaris, quae de mensa dominorum suorum caderent, crederet colligendas. qui enim diligenter et subtiliter scripturae uerba rimatur, is ad altitudinem mysteriorum peruenire consueuit. unde et huic dicitur: magna est fides tua. fiat tibi sicutuis, hoc est: ut aperiatur tibi ostium uerbi et refulgeat uitae aeternae salubre mysterium. [43.53.1–43.54.1] Ergo qui uicinus est exeat et Christum uidere desideret et in oratione clamet, sicut ista Chananaea exiuit de finibus suis et Christum uidit et iugi uoce clamauit, ut eius misericordiam reportaret. credentibus itaque Chananaeis Iudaeus in obprobrio sit, quia ipse non credidit, et inludi sibi doleat et derideri se ab his qui in circuitu sunt ingemiscat. Et uidetur prophetia haec esse de nationibus credituris, maxime cum sequentia istud ostendant, quia ait: posuisti nos in similitu dinem gentibus, commotionem capitis in populis, quia Iudaeorum delicto salus gentibus et quae in illis in figura gesta sunt ad cognitionem nostram profecisse apostolo auctore cognouimus. et uere in obprobrium positi sunt [43.54.2] gentibus, quia gentes obprobrium crucis dominicae omnibus diuitiis saecularibus praetulerunt. qui autem crucem illam putauit obprobrium et quasi obprobrium refugit, is uere in diuturno mansit obprobrio. tamen quia non secundum carnem Israelitae uidentur qui potuerunt dicere: quia inique non egimus in testamento domini nec recessit retro cor eorum a domino, uide ne his se in circuitu positis inlusioni et derisui fuisse commemorent , de quibus dicit dominus: circumdederunt me uituli multi; [43.54.3] circumdederunt enim eum persecutores, quando secundum consilium uoluntatis suae subiit passionem. unde et 30 alibi ait: circumdantes circumdederunt me et in nomine domini ultus sum eos. ideo melius est uiam rectam tendere, in qua facinorosi ambulare non possunt; cito cadunt, quia non in directione ambulant. unde et illi, quando uoluerunt Iesum dominum comprehendere, ubi respexit eos, ceciderunt. propter hos igitur, qui in circuitu ambulare consuerunt, angelum dominus apposuit, qui a tergo insidiantes repellat inimicos. praetendit igitur angelus domini in circuitu timentium eum et eos tuetur atque custodit; in circuitu enim impii ambulant, sicut scriptum est. uide itaque distantiam. [43.54.4–5] impii in circuitu ambulant, angelus autem praetendit in circuitu eorum qui non ambulant in circuitu, et ideo praetendit, ut eruat iustos ab insidiis persequentium. iusti ergo spiritales Israelitae uidentur esse qui haec locuntur, eo quod temptationibus saeculi subiacuerint et obprobrium fuerint uicinorum, hoc est eorum qui Hierusalem patriam non incolebant, inlusioni etiam fuerint spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas iustis lucta esse consueuit. denique historia te doceat, quod abducti ludaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua uidebantur esse subiecti, tamen multo meliores gentibus habebantur. peiores enim erant in circuitu eorum qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum grauium essent mole curuati. [43.55.1–2] Primus ergo intellectus de captiuis patribus usurpandus est, quibus insultauerunt Assyrii inludentes eis in Babylonia, quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor. secundus intellectus ad altiora referendus, quod saeuissimus rex diabolus est. ipse est Assyrius Nabuchodonosor qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis inlecebram. attende igitur hunc regem eo loco, ubi dicit apostolus: uideo legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in. lege peccati, hoc est in illa lege carnalis inlecebrae. aduersarius leo est qui urget obnoxios, iustos fatigat unde pulchre posuit Aquilas: spretione-m et [43.55.3–4] poinpam posuistinos his qui in circuitu nostro sunt. ita enim despicabiles aestimabantur, qui theatrum facti sunt huic mundo et angelis et hominibus, quia, etsi in testamento non peccent dei nec carnis inlecebris reflectantur a domino, tamen quasi in pompa quadam circumferri uidentur et despici, quandoquidem peccatores humilitati iustorum insultare consueuerint, ut obprobrium ducant crucem domini saluatoris humilitatemque iustorum. denique quasi in quadam pompa theatri constitutus apostolus dicit: placeo mihi in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. in WS placet qui omnia quae mundi sunt ut detrimentum putat, ut Christum lucri faciat, solum per uitam et mortem requirens, cui uiuere Christus est et mori lucrum, ut inueniatur in Christo. [43.56.1] Adiciunt adhuc isti Israelitae dicentes: posuisti nos in parabolam. gentibus, commot*ionem capitis in populis. quibus gentibus positi nisi credituris ? etenim quae acciderunt Iudaeis, in similitudinem [figura] facta sunt, ut fieret nobis typus et figura excidium Iudaeorum atque ex illa similitudine per parabolam solutionem praesentibus requiramus, quo exempla eorum cauere possimus; deinde, quia Iudaicae res omnes quasi parabolae sunt, hoc est quasi figurae egentes solutione. denique dominus Iudaeis in parabola loquebatur, ut inperiti non intellegerent, intellegerent sapientes, ut intellegebant apostoli et in quo mouebantur interrogabant dominum; Iudaei autem nec intellegebant nec iterum discere non intellecta cupiebant. [43.57.1] Quid sit parabola, accipe: Abraham igitur duos filios habuit, unum de ancilla- et unum de libera. non intellegebat hoc Iudaeus nisi secundum litteram; nesciebat quis de filiis duobus acceperit hereditatem patris, quia ad carnalia propendebat. egebat parabola solutione. uenit gentium doctor et fides nationum et intellexit, quod duae illae mulieres duo sint testamenta, unum a monte Sina, quod in seruitutem generauit populum Iudaeorum quod est Agar; et ideo Sina, quod per interpretationem \'mensuram eius\' significat; mensura autem legis est, superabundans autem gratia est. [43.57.2–3] Sina quoque \'merces\' dicitur et conuenit populo Iudaeorum, qui iustificari se mercede operum quam fidei gratia maluerunt.ergo quae sub lege eratHierusalem cum suis filiis seruiebat, quae autem sursum est Hierusalem libera est. et ideo Sarra, quae \'principalis\' dicitur, libertatem habet, quod princeps sui sit qui iustus atque integer est. ex duobus igitur testamentis duo populi, unus Iudaeorum, alius nationum qui in Christo credidit. ille Iudaeorum qui non credidit seruit; ipse est secundum carnem natus, quia secundum carnem interpretatus est scripturam diuinam et secundum litteram, non secundum spiritum. qui autem de libera, natus est per repromissionem, hoc est cui repromiss:o ex fide. [43.57.4–43.58.1] ipse est ecclesiae filius tenens gratiae libertatem, propter quem ecclesia dicit: expelle ancillam et filium eius; non enifti heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, et apostolus ait: itaque, fratres, non-sumus ancillae filii, sed liberae. haec est ergo solutio, quia quod ignorabat Iudaeus fides gentium soluit infusa a Paulo doctore mentibus nationum. ideo ergo illorum gesta nobis in parabola sunt. Sed et dominus dixit: factus sum illis in parabolam. aduersus me exercebantur qui sedebant in porta, in parabolam autem factus, quia dicitis, inquit: medice, cura te ipsum. in parabolam factus est, quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. ideoque scriptum est: uidete ne fiat fuga [43.58.2] uestra hieme uel sabbato, hoc est non in otio, sed in negotio. ergo pigii sedebant Iudaei, quia stare non poterant qui uerae Hierusalem atria nesciebant; si enim scientes essent, illam Hierusalem requisissent. isti ergo fatigati in porta sedebant. nec solum dixit \'sedebant\', sed etiam oderant dominum in portis redarguentem. in porta enim erat qui subiturus erat sui corporis passionem, per quam migraret e terris, rediret ad caelum. in porta erat, cum diceret: ambulate dum lucem habetis. [43.58.3] quid est ergo: factus sum illis in parabolam, nisi quia finis legis est Christus et mors eius soluit aenigmata prophetarum eaque, quae ante Iudaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt dominicae passionis effectu ? factus est illis in parabolam, quia quasi uilem se praebuit, ingerens se illis nec refugiens eorum seditiones et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi, ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur. [43.59.1–2] Similiter in parabola scriptum est: non alligabis os boui trituranti. soluithancparabolamapostolusdicens: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt. quis est qui arat nisi qui in spe arat, ut in iudicio domini metat? et ideo quasi boni agricolae, ubi propter spem inarata fuerit terra nostra continentia corporali, non carnalia, sed spiritalia seminemus, quoniam de carnalibus corruptela colligitur, de spiritalibus uita aeterna adquiritur. typus itaque et figura nobis sint gesta maiorum, typus lex scripta in cordibus nostris, ut nobis in ea quaedam futurorum figura, non ueritas sit. lex ergo quasi figura sit nobis, euangelium quasi lumen et signaculum ueritatis. [43.60.1–2] In parabola ergo dominus ostendit se Iudaeis, sed non intellexerunt parabolam, quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolueret. factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit quam crucifixerunt Iudaei, non intellegentes parabolam spiritalem. eo usque enim non intellexerunt, ut, cum auctorem uitae crucifigerent et suspensam in cruce cernerent carnem domini salutarem, mouerent caput; nam si intellexissent, utique non insultassent, sed ingemuissent. et tamen ipsa commotio capitis illis in similitudinem cessit, ut non hoc significaret quod illi sentiebant, sed quod mysteria declarabant. illi enim secundum uulgi usum insultantes domino mouebant caput suum, sicut qui iustis insultare desiderant, si forte eos uiderint in hbc saeculo fatigari, mouent caput. [43.61.1–2] Quae commotio capitis geminum intellectum habet. reprehensibiles enim uidentur secundum scripturae auctoritatem qui mouent caput, cum dicat et MatthaeufI: qui transiebant blasphemabant do dm num Iesum mouentes capita sua, et Marcus: qui praeteribant blasphemabant eum mouentes capita sua. transeuntes autem quod reprehensibiles aestimentur, docet hic ipse propheta, qui dicit de uinea Sabaoth: et uindemiant eam omnes transeuntes uiam. denique et qui sequitur uersus hoc signat: deuastauit eam aper de silua et singularis feruB d epastus est eam, et in posterioribus ait:et non dixerunt transeuntes uiam: benedictio domini super u o s, eo quod, qui transit et non stat in atriis domini, non dat benedictionem. ita ergo Iudaei mouebant caput super dominum Iesum, ut praeterirent qui firmum solidumque uestigium fidei habere non poterant. mouebant autem [43.61.3] caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit demouere et deturbare perfidia Iudaeorum . sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. non erat etiam lex caput eorum, quia expoliabantur et lege a populo nationum. non fuit his caput uerbum dei, quia amiserant prophetas et apostolos non habebant. hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. est tamen et laudabilis capitis commotio, reprehensibilis Iudaeis, laudabilis populo nationum. [43.61.4–43.62.1] quid est enim caput nisi in quo sensus sunt ? oculi sapientis in capite eius, quos moueri oportel oculos, id est mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigreseant. moue ergo prudentiam tuam, moue sapientiam, moue cogitationes tuas caelestium conlatione sermonum et propheticorum disputatione uerborum, ita ut non pecces in testamento dei, sed fides firma sit. sunt enim haeretici qui mouent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent. Sed iam expressius de ipsa capitis commotione, quae in similitudinem populi est posita, dicendum est. quis est caput populorum nisi Christus ? caput enim mulieris uir, caput uiri Christus, sed et lex caput intellegibilis mulieris. denique sub lege tamquam sub uiro est populus Iudaeorum, quia lex vojuog dicitur Graece et 30 ideo synagoga vóplp qua masculo copulata est, sed legi coiporali, non spiritali, hoc est ritui legis Iudaico, cuius uinculis inligata est legitimi nesciens sacramenta coniugii. [43.62.2] si autem mortua fuerit lex, hoc est legis interpretatio corporalis, tunc plebs quasi mortuo coniuge priore legitime nubet secundo uiro qui ex mortuis resurrexit. est etiam caput mulieris huius euangelium. unde quidam mystice interpretati mortificato ritu Iudaico tamquam fratri defuncti euangelio mulierem eam nubere ex lege uoluerunt, quia lex annuntiauerit euangelium. ideo prior lex uir, postea secundi uiri nuptiae, hoc est euangelii sacramenta sunt; duo enim quasi coniugia duo sunt testamenta. unum coniugium uetus est testamentum, quod morte uiri prioris solutum est. [43.62.3–4] et ideo mulier illa, cui lex mortua est, recte secundum coniugium conuenit, hoc est testamentum nouum. sic duobus fratribus una coniungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renouantur. hoc nobis apostolus euidenter exposuit dicens: quoniam quae sub uiro est mulier uiuente uiro ligata est legi; hoc est uiri sui legi, ut ei debeat castitatem. si autem mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri, id est ut cui uelit nubat, dummodo mortuo uiro nubat, quia uiuo uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; si autem mortuus fuerit uir eius, lib-erata est a lege uiri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. [43.62.5–6] hoc sacramentum etiam ad Christum et ecclesiam pertinere etiam alibi demonstrauit, quia magnum est sacramentum. hic quoque non praetermisit dicens: itaque, fratres mei, et uos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit. quomodo mortificatus es legi nisi ut tibi legis umbra moriatur cum accedis ad sacramenta 30 caelestia? nec enim aliter debes accedere ad euangelium nisi solutus interpretationis corporalis impedimentis. alioquin adulterium est ueris falsa miscere, pudicitia autem spiritalis, si anima tua exuta omnibus impedimentis deuiae cognitionis sine ruga accedat ad dei uerbum. ergo sicut ecclesiae caput Christus, ita et synagogae caput lex, hoc est his qui sub lege sunt, propter quos apostolus fecit se esse sub lege, cum sub lege non esset, ut eos qui sub lege sunt lucri faceret. et iterum doctor gentium factus est quasi esset ipse sine lege, ut eos qui erant sine lege adquireret Christo. pulchre autem ait, quod sine lege dei non esset et in lege Christi maneret. [43.63.1–2] Lex autem synagogae caput non a principio, quia Christus erat caput ueteris synagogae quam Moyses fundauit et condidit. denique audi dicentem, quia uerbo domini fundata est: fide, inquit, Moyses grandis factus negauit se esse Pharaonis regis nepotem; maluit enim afflictis compati quam temporalibus delectari maioresque diuitias aestimauit et praetulit thesaruris Aegypti improperium Christi;aspi- ciebat enim mercedem repromissionum dei, quae est resurrectionis gratia. sed ubi propter perfidiam Iudaeorum mortuum est infidelibus dei uerbum et excidit pectoribus Iudaeorum, legis spiritalis intellectus occubuit et nupsit synagoga ritui corporali obseruationique perfidiae. sed non fuit illa sobrietas spiritalium nuptiarum, sed adulterium castitatis. ideo synagoga libera esse non [43.63.3–43.64.1] potuit, quae male nupserat, non crediderat resurrectionem Christi futuram. unde bene ei nupsit ecclesia, cui secundum sacram dispensationem secundum carnem mortuus Christus, ut illa Iudaea anima, quae ante fuerat ligata peccato, per mortem Christi absolueretur uinculo delictorum. non nubit ergo mulier alteri uiro nisi mortuus fuerit uir suus, hoc est nisi a uinculo legitimi amoris fuerit 30 absoluta; si autem mortuus uir eius fuerit, liberata est. Sane tenebatur ex lege, ut fratri proprii coniugis copula: retur, si semen nullum maritus eidem reliquisset. quod uinculum magis nectebat interpretatio litterae quam gratia spiritalis. denique habebat in uoluntate frater defuncti, ut, si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. unde calciamentum suum soluere iubebatur, ut esset a nexu copulae eius exutus quam a sui gratia ostendisset alienam. [43.64.2–3] sic enim scriptum est, quia soluebat calciamentum suum et dabat proximo suo dicens: hoc erit in testimonium in Israel. et dicebat propinquus: accipe et adquire tibi tu. et soluebat calciamentum suum. dicebant etiam adstantes: det dominus uxorem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia quae aedificauerunt utraeque domum Israel et fecerunt uirtutem in Ephratha. sed hoc ex litterae interpretatione Iudaeum ligabat; ceterum figura erat, quod Christus uenturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret merito fratris, quia dictum est: narrabo nomen tuum fratribus meis, et: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, uel quia euangelium defunctae legis reparationem operaretur in posteris, ui semen, quod lex non reliquerat, euangelii tenor resuscitaret.- [43.65.1–2] Non mirum ergo si caput suum praua interpretatione mouerunt, ut ipsi a se deturbarent sapientiam, suae salutis auctorem aut certe mouendo caput suum causa fierent commotionis capitis non paucis, sed populis. commotio haec capitis facta est, quandoquidem in omnem terram exiuit sonus eorum, ut fieret omnis terra domini et regnum domini esset in nationibus. unde et in posterioribus dicit: dominus regnauit, irascantur populi; qui sedes super Cherubim, moueatur terra. quod pulchre Aquilas interpretatus est, ut jueTaoTaoiv diceret, hoc est transmutationem quae est de loco ad locum, de Iudaea ad populos nationum. quod ex ea lectione quae in euangelio est liquido poterit manifestari, quemadmodum lex mota sit, dicente scriptura: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. omnia ergo quae dicunt uobis seruate et facite, secundum opera eorum nolite facere; quae enim dicunt non faciunt. alligant autem onera grauia et imponunt super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. omnia autem faciunt ut uideantur ab hominibus. [43.66.1–2] Quid est \'sederunt scribae\', nisi quia littera scribitur? unde et γραμματεῖς Graece dicuntur scribae, litterae sequentes interpretationem, non spiritus intellectum; littera autem occidit. litteram ergo occidentem sequentes et ipsa appellatione resonantes scribae et Pharisaei sunt, hoc est qui a ueritatis unitate diuisi sunt; phares enim interpretatur \'diuisio\'. diuidunt autem Pharisaei hoc genere uerba legis, ut resonent et in ipsa meditentur, spiritalis autem mysteria legis et sacramenta non uideant. nam si lex spiritalis est, utique praecepta legis sunt spiritalia et opera eius spiritalia sunt. dicentes ergo quae Moyses scripsit onera grauia ligant 25 corporalibus legis — gjauia sunt enim quae contraria iugo Christi sunt — et per doctrinam suam deuiam grauia onera imponunt auribus audientium, quae ipsi ne tantum quidem uolunt mouere, ut a corporalibus legis ad spiritalia scripturae uerba commoueant. sic enim intellegendum, quia digito suo nolunt mouere illa, hoc est nec exiguo puncto atque momento transferunt se ad intellegentiam spiritalem. [43.66.3] est et illud, quia scriptum est: quodsi in digito dei ego eicio daemonia. quid sit digitus, interpretatur ipsa scriptura, quae dicit in alio libro euangelii: quod in spiritu dei ego eicio daemonia. digitus ergo dei spiritus dei est; deus enim spiritus est et nihil habet in sua substantia corporale, sed totus est spiritus. in spiritu ergo dei eicit daemonium qui in digito dei eicit. unde et sanctus Dauid ait: quoniam uidebo caelos tuos, opera digitorum tuorum, hoc est: spiritus tui opera sunt caeli, sicut et scriptum est: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. [43.67.1] Ut ergo concludamus disputationem, scribae et Pharisaei nihil ad interiorem hominem referunt, qui, ut ipse est ad imaginem dei et similitudinem factus, ita in his, quae cogitat et quae meditatur, debet magis quae spiritalia sunt quam quae carnalia cogitare. totum ergo ad illum exteriorem, ad illum terrenum hominem referre contendunt et ideo omnia eorum talia sunt, ut uideantur ab hominibus, non ut placeant patri qui in abscondito uidet; timent enim sua opera reuelare. [43.68.1–2] Haec est ergo commotio capitis quae facta est in populis uel, sicut Aquilas et Symmachus dixerunt: in gentibus; omnes enim gentes mouerunt caput suum, ut legem spiritaliter interpretarentur. nemo secundum litteram legis se putet esse saluandum, quia littera legis maledictum habet, spiritus benedictionem affert. nemo ex operibus legis iustificari potest, quia sub maledicto sunt omnes qui sub littera sunt. fugiant ergo omnes maledictum legis et confugiant ad benedictionis gratiam, ut benedictionem habeant in caelestibus in Christo Iesu, qui mortuus est pro nobis, ut fides transiret ad gentes, qui, etsi uir fuit ante synagogae, nec ipsam deseruit et nos redemit. [43.68.3–43.69.1] illam enim non deseruit, ut reliquiae saluae fierent, nos redemit eligendo populos nationum. haec ergo electio gentium salus Iudaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae saluae factae sunt. gratia est ergo Christi, quae et nos redemit et reliquias uiuificauit. commotio autem capitis facta est gentibus, sed ex hac commotione non mediocris mutationis Iudaei gratiam pertulerunt, quorum reliquiae saluae factae sunt. Sequitur: tota die uerecundia mea contra me est et con f usio uultus mei op eruit me. quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur? namque a principio a pluribus coepit, ut est: deus, auribus nostris audiuimus et cetera quae secuntur; deinde ait: tu e ipse s ere t meus et deus meus, iterum: in te inimicos nostros uentilabimus et postea: non in arcu meo sperabo et: in deo laudabimur tota die et: [43.69.2–3] tota die uerecundia mea contra me est. quid sibi uult ista mutatio, quae frequenter in psalmis repetitur, sicut et in centesimo octauo psalmo ait: deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est? hoc de uno; sequitur de pluribus: locuti sunt aduersum me lingua dolosa, et odium pro dilectione mea. deindedeuno: constitue super eum peccatorem. quod uidetur in centesimo octauo psalmo aliud ad populum Iudaeorum referri, aliud ad ludam proditorem; quando pluraliter dicta , ad populum, quando singulariter, ad ludam. hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos, quando singulariter, ad dominum nostrum Iesum Christum referri, quia aestimari potest et pro pluribus in propheta locutus et ipse pro se, et ideo dixerit: uerecundia mea contra me est, quae dicitur ἐντροπή. [43.69.4] ἐντροπή autem est, quando uerecundiam uult aliquis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: descendat nunc de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum. pulchre autem ait \'tota die\', quia incarnatio domini nostri Iesu Christi lucem attulit mundo. dies itaque incarnationis est, de quo idem dicit dominus: ambulate dum lucem habetis et: Abraham diem meum uidit. ergo haec uerecundia habet in se confusionem, unde et Symmachus: tota die, inquit, co\'nfusio mea contra me est. [43.69.5] quae autem confusio Christi nisi crux, quod nudus pependit mea ? et bene \'tota die\', quia ex quo affixus est cruci usque in horam nonam tenebrae factae sunt et post horam nonam lux refulsit usque in uesperum. hic dies ex tribus primus. potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se et singulariter loqui. chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est, sicut illud est: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. [43.70.1] Quae autem est confusio quae operuit dominum Iesum, cum concisionem peccata faciant — ipsa sunt enim quae operiunt peccatorem —, hic autem peccaium non fecerit? sed quemadmodum est confusio adducens peccatum, ita est confusio quae peccatum abolet, ut. confusio crucis domini nostri Iesu Christi, per quam peccata mundantur. est etiam omnis confusio bona, quam pro Christi nomine subeas, et admodum gloriosa, si uerbi gratia in persecutione lex sit, ut uerberetur christianus, ut dignitatem amittat, ut careat priuilegio, ut in uincla ducatur. [43.70.2–43.71.1] haec utique confusio, etsi priuilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram patre meo qui est i n c a e 1 i s. \'bona ergo confusio; plerisque tamen huiusmodi confusio Christi amara est, hoc est non credentibus, iocunda credentibus. Siue ergo uelis confusionem Christi intellegere in crucem eius, quae Iudaeis uidebatur esse confusio, qui insultabant ei, quasi erubesceret Christus in eo opere in quo publicam operabatur salutem, siue etiam hanc confusionem, quae ingeri uidebatur a uoce exprobrantis et obloquentis, a f acie inimici e t persequentis. erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum et confundebatur in eos apud patrem, quorum finis aduenerat. praesens enim erat filio pater, a quo numquam potest filius separari, et ideo audiebat dicentem Iudaeis: ecce relinquetur uobis domusuestradeserta. [43.72.1] Sunt autem etiam qui in confusione sua gloriantur, sicut illi de quibus dicit apostolus, quia gloria eorum in confusione ipsorum. quibus contraria est gloria Christi, qui crucem suscepit nec confusionem refugit, quam nos quoque minime timere debemus nec formidine aut fastidio declinare, ne peccatum supra nos adducat quae potest adducere gratiam uitae. est enim et confusionis gloria, ut si in multos gentiles incidas uel philosophos et illi tibi obiciant crucem Christi et uerbo respondere non possisnec quisquam audiat salutaria uerba referentem. [43.72.2] est confusio, sed a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam eius; esto sicut homo mutus et tacens 3t quasi non audiens uerba insultantium et obloquentium , non quo respondere non queas, sed quo respondere non debeas. omni enim rei tempus, tempus tacendi et tempus loquendi. tacendum est, quando paratum non inuenis auditorem, loquendum est, quando dominus linguam eruditionis indulget, ut sermo tuus operetur in affectibus audientium. [43.72.3] quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem, aut quomodo tibi adquiescat, qui persecutor est et uelit te sibi uindicare aut, ut Aquilas dixit uel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi hereditas ad gentes uideatur esse transfusa? longe itaque ista confusio a confusione et obprobrio peccatoris. istius enim conscientia inluminatur, qui oblitus non est dei sui, illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum. [43.73.1–2] Et ideo bene sibi conscii dicunt: haec omnia uenerunt super nos et obliti non sumus te et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit r etr o cor nostrum et declinasti s emitas no str as de tua t u a. uidetur uersiculus ultimus non concordare superioribus. nam quomodo declinarunt hi, quibus diuinitatis nulla obrepsit obliuio nec alicuius iniquitatis conscientia nec ulla desidia? sed si consideres, quia iustus uix saluus fit, intellegis profecto et ipsius nonnumquam titubare uestigia et auctorem declinationis eorum deum uideri, quia ipse quoque patitur iustos saepe temptari, quo magis probentur temptationibus eruditi. quis autem est [43.73.3–4] tam fortis, ut nequaquam in temptatione moueatur, nisi dominus ei adiutor adsistat? denique conturbatus est et ipse propheta Dauid, quia dixit in sua abundantia: non mouebor in aeternum. aut quis est ille, quem locus afflictationis et terrae corruptela non moueat, cum diuina sententia neminem exceperit qui sit ab exercitio et a fatigatione terrae huius immunis, cui dictum est: maledicta terrain omnibus operibus tuis? sp 1 n as, iJlquit, et tribulos germinabit. denique ipse Paulus, dominicae uas electionis, a maledictione ueteris sententiao absolutus domini Iesu passione tamen captiuum se duci in lege peccati \'uehementissime deplorauit nec quemquam nisi Christum a quo liberaretur inuenit, cum eumlex sui corporis et umbra mortis urgeret. [43.74.1–2] Diximus sensum. sed expressius, qui locus sit afflictationis, considerare nos conuenit, utrum hic mundus, qui in maligno positus est, an uero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem, an aduersa, quibus exercemur in hoc corpore constituti, in quo ingemescimus grauati, quod nolumus spoliari, sed superuestiri. grauis enim labor est, dum expectamus, ut absorbeatur mortale a uita hoc quo nos expoliare debemus; minore enim labore expoliatur quam absorbetur. et uide, ne ea diuersitas sit expoliantis se et expectantis, ut absorbeatur a uita: expoliat gratia, absorbet paenitentia; [43.74.3–43.75.1] expoliatsubliniitas mentis, absorbet diligentia. quomodo autem dubites, quod afflictationis hic locus sit, quando corpus est mortis, in quo operit nos etiam umbra mortis ? et ideo ad lucernam illam semper debemus intendere, quae est uerbum dei, ut sciamus, quemadmodum nostri animi semitas dirigamus et uestigia mentis interna, ut lux animorum soluat tenebras corporales. Pulchre autem et Aquilae interpretatio, quemadmodum intellegere debeamus locum afflictationis, expressit dicendo: quoniam humiliasti nos in loco sirenum, ut non caro in uitio sit siue natura, sed ea quae carnem corruptibilem esse fecerunt. denique sirenas, quarum secundo et tertio mentionem fecit scriptura diuina, quasdam puellas gentilis tradidit historia, quae uocis propriae suauitate canendo inlecebris prouocabant audiendi studio nauigantes ad litus admouere nauigium; eosque, cum gratiam uocis secuntur, scopuloso in loco incidisse naufragium uetus historia posteris tradidit. [43.75.2–43.76.1] earum autem interpretatio haec est: uoluptas uocis et quaedam adulatio. ita ergo saeculi uoluptas nos quadam carnali adulatione delectat, ut decipiat. ut ergo illic non litus in uitio erat, sed canora dulcedo, quae faciebat asperitatem litoris non caueri, ita non caro in uitio, sed ea quibus caro ista sollicitatur et fluctuat. denique mare, cum tempestas desit, quietum est, si procella saeuiat, periculosum. Et Septuaginta uirorum uidetur cum his sententia conuenire , cum dicunt [quia scriptum est]: quoniam humiliasti nos s. cuius interpretationis testimonia de scripturis nobis sunt arcessenda diuinis. ait enim in Deuteronomio: si exieris, inquit, in pugnam aduersus inimicos tuos et tradiderit tibi eos dominus deus tuus in manus tuas et depraedatus fueris spolia eorum et uideris in ea depraedatione mulierem bonam specie et cohabitaueris cum ea, et infra: [43.76.2] si nolueris eam postea, dimittes eam liberam, quia humiliasti eam. uides ergo, quoniam non natura sui eam, sed is, qui ei integritatem pudoris eripuit, humiliasse perhibetur. humilitas ergo operis est, per quod caro ista peccati corpus effecta est et locus afflictationis. iterum alibi: si d esponsata fuerit uirgo uiro et inueniens eam homo in ciuitate dormierit cum ea, educentur ambo ad portam ciuitatis suae et lapidabuntur et morietur iuuencula, quia non exclamauit in ciuitate nec inuocauit hominem qui subueniret, et uir, inquit, quia humiliauit mulierem proximi sui. [43.76.3] et hic eadem est huius causa sermonis, ut a corruptore humiliata dicatur. tertium quoque habes de hac re testimonium et plura, si quaeras. tamen de eodem libro audi: siquis inuenerit uirginem. quae non sit desponsata et uim faciens ei dormierit cum ea et inuentus fuerit, dabit qui dormiuit cum ea patri iuuenculae quinquaginta denarios et erit uxor eius, quia humiliauit eam; nec poterit dimittere eam per omne tempus, propter quod humilinuiteam. ipse sermo repetitus est, ut intellegas, quia non condicio carnis uideatur nos humiliare, sed culpa. [43.77.1–2] Nec tamen negare possumus, quod multis humilietur et caro, loco ipso, inlecebris ipsis, fragilitate quoque qua patuit errori. quae licet non a mediocri aduersario serpente decepta sit, habebat tamen sui non mediocrem gratiam, antequam peccatum inreperet: in conspectu erat dei Adam, in paradiso uigebat, caelesti gratia refulgebat, loquebatur cum deo. num eum humiliatum ante legisti nisi posteaquam praeuaricatio eum humiliauit sua ? cuius uitii hereditatem ad nos utique transmisit, ut in hoc corpore constituti nolimus peregrinari de corpore et adesse deo. et ideo humiliamus animam nostram, quae se ad deum gestit attollere; sed corruptibile corpus grauat animam terrenaque habitacula praeponderant, ut mens deuota deo frequenter inclinetur nec se subicere deo possit, quoniam subiectionem sui sapientia carnis ignorat, quae nostrum inuoluit affectum. [43.78.1–2] Dicentes haec de nobis quid de carne domini nostri Iesu Christi dicimus? qui utique suscepit carnis istius ueritatem et ideo semet ipsum humiliauit usque ad mortem, mortem autem crucis. diligenter adtende et considera singula. uide quia uolens suscepit hanc formam corporis nostri et tuae obsequia seruitutis, in similitudinem hominum factus, non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato. ideo et specie inuentus uthomo — ut scriptum est de eo: et homo est, et quis cognoscet eum? homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum operationem —, ut homo, inquit, humiliauit semet ipsum, quia ad eos deus uenit qui humiliati fuerant liberandos. ipse se ergo humiliauit propter nos. non ergo corpus illius corpus mortis, siquidem corpus est uitae, nec caro illius umbra mortis, siquidem fulgor est gloriae, nec in quo locus afflictationis, siquidem in illo corpore omnibus gratia [43.78.3–43.79.1] consolationis. humiliauit se, ut disceres quid sit humilitas. denique audi dicentem: discite ame, quia mitissumet humilis corde. ille se humiliauit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. sed non omnes qui humiliantur exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. humiliatus autem dominus usque ad mortem est, ut de portis mortis exaltaretur. Ecce uide gratiam Christi, uide beneficia eius. posteaquam Christus aduenit, haec caro quae erat umbra mortis coepit per gratiam domini refulgere et habere lumen proprium, unde et dictum est: lucerna corporis tui est oculus tuus. sed uide de quo oculo dicat: non de exteriore, sed de interiore. si oculus, inquit, [43.79.2–3] tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. interior utique est oculus qui totum hominis corpus inluminat, interior est etiam oculus qui affert toto corpori caecitatem, quia scriptum est: si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit. uides in uno homine, ut, unde tenebrae nascuntur, inde lumen oriatur. ipse tibi ergo es caligo uel lumen, caligo iniquitatis et tenebrae peccatorum, lumen innocentiae. ipse tibi ergo es uel iniuriae auctor uel gratiae; operatio diuina nil errat. lumen in te ipso est, quia innocentia infantia tua est, pura mens hominis ante adulescentiae lubricum et iuuentutis errorem. tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. denique idem oculus, hoc est sensus hominis tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente. [43.80.1–2] Nec illud praetereamus quod Symmachus ait: afflixisti nos in loco deserto. ideo affligimur, quia interdum destituimur protectione caelesti et regio ista sub maledicto est uel in lubrico saeculari. necdum quoque benedixerat terram suam dominus noster Iesus Christus et ideo laborabant nec ad lumen pie- 30 tatis eius oculorum spiritalium intendebatur obtutus. deinde quia uoluptas et delectatio mundi frequenter inrepit . unde non uinculis hominis illius ligare nos atque uinclrr. debemus nec cera aures claudere, sed auertere aurem, quotienscumque aliena a fide et contraria uel aduersa utilitati nootrae aliquis existimat obloquenda, ne in eo sermone operiat umbra nos mortis. et si quid tale profertur, nos tamen dei uerbum debemus inserere, quod mentis nostrae oculos fulgore disputationis inluminet. [43.81.1] Sequitur: si obliti sumus norr. en dei nostri et si expandimus manus nostras ad deos alienos, nonne deus requiret ista? — Aquilas: inuestigabit ista? Symmachus: inueniet ista? — ipse enim nouit occulta cordis. quia propter t e morte afficimur tota die, aestim ati sumus ut oues occisionis. quid est quod ait \'requiret deus\'? quasi, si non requirat, ignoret, et sic requiret deus obliuionem tuam quae inrepsit, ut auferat eius omne uestigium. unde et Aquilas dixit: inuestigabit. [43.81.2] nam ulique qui nouit cordis occulta quomodo quaerit, cui etiam ea quae sunt interiora manifesta sunt siquidem apud deum conscientia uniuscuiusque se prodit et cogitatio hominis apud eum se aut condemnat aut purgat. denique Aquilas uisiones cordis dixit, eo quod uideat cor nostrum et omnis nostri cogitatio cordis in promptu sit apud deum atque ei cogitationum nostrarum imago resplendeat. bene illud ait Aquilas: in te morte afficimur, quoniam in Christo mori gloriosum et in ipso moritur, qui pro eius nomine sacra passione est coronatus. [43.81.3–4] sed quid miraris, quod requirentem deum occulta cordis uersiculus iste declaret, cum alibi deum scrutatorem legeris cordis? quid etiam miraris, si uerbis nostris maiestas diuinae substantiae explicari non possit, cum ait apostolus: nolite ante tempus quid iudicare, donec ueniat dominus, qui inluminabit occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a deo ? tenebras cordis saepe loco criminis legimus, immo prope ubique. uide ergo, ne ista sint occulta tenebrarum quae sunt cordis occulta, ideoque tenebrarum nomen acceperint, quod ea ab aliis non deprehendantur, sed lateant. et ideo dominus in die iudicii inluminaturus asseritur occulta tenebrarum, quia cor uniuscuiusque manifestabitur quod ante occultum erat, soli quidem Christo cognitum, qui sciens iudicii sui gratiam ait: nihil est o ccultum quod non manifestabitui. [43.82.1–2] Sunt autem multa quae propter uerecundiam premimus et, ut impleamus caeleste mandatum, tacito apud no? tenemus affectu, ne uideamur in his quae nostra sunt gloriari et eorum fructum uulgando incipiamus amittere. sunt autem occulta sapientiae, quae raptus in paradiso apostolus Paulus audiuit et, quia non licebat ea homini loqui, apud se tegebat, non quia uSum eorum aut gratiam aliis inuideret, sed, quod non licebat homini loqui, forte etiam homini audire non proderat, quae tunc inluminabit dominus, cum inluminandorum secretorum tempus aduenerit. uide ne etiam in euangelio distantiam aliquam repperias, ubi dixit: nihil occultam Ų m quodnon manifestabitur neque opertum quod non reuelabitur. illud tamen adstipulatur ad superiorem interpretationem, ut utrumque de bonis esse credamus, quia scriptum est: cognoscit dominus qui sunt ipsius. suos ergo cognoscit et eos cognoscit qui cognoscunt deum, ignorat autem eos qui ignorant deum; qui enim ignorat, ignorabitur. dominus ergo quae bona sunt recognoscit; ea quae sunt plena cognitionis diuinae, ea quae sunt occulta sapientiae nouit dominus, auersatur autem ea quae sunt plena iniquitatis atque peccati. [43.83.1–2] Denique si istorum personam consideres , quos nulla diuini cultus obliuio separauit, ut alieno deo expanderent suas manus, atque aperire suas animas noluerunt, intelleges, quod in occultis suis non flagitia aliqua erant, sed ea quae essent innocentiae coittinebant, quandoquidem morte afficiebantur pro dei cultu, tota quoque die uersabantur in morte, sicut uersabatur Paulus, qui ait: cotidie morior per uestram gloriam. et uere cotidie Paulus moriebatur secundum carnem in ieiuniis, in naufragiis, in diuersis periculis, in miseriis constitutus, sed non totus moriebatur. moriebatur homo eius exterior, sed renouabatur interior et ideo non deficiebat, cum tot periculis urgeretur, quia, etsi exterior homo eius corrumpebatur, interior renouabatur de die in diem, quia diem sibi uniuscuiusque fides et gratia operationis inluminat. [43.83.3–43.84.1] unde nec Paulus apostolus-noctem sciebat, quia qui renouatur semper in luce est. an tibi non uidetur in luce qui Christi in se continet caritatem? et ideo immolationis securus dura non refugit nec eum persecutio ulla aut fames aut gladius potest a Christo domino separare, quem uincula diuinae caritatis adstringunt. Interim tamen etiam in bonis operibus mens humana turbatur et temptationibus quatitur. tamen et hoc iustorum est, ut, cum se temptari uiderint, adiumentum deposcant, sicut apostoli in euangelio, cum Christus dormiret in naue, tempestatem fluctuum formidantes excitauerunt dominum Iesum, ut ab his formidinem propulsaret. nonne tibi uidentur sancti apostoli istos dixisse uersiculos: exurge; quare obdormis, domine? exurge e t n ere p e II a s usque i n finem? [43.84.2–3] certe, etsi littera distare uideatur, concordat sententia. neque uero uel in corpore constitutus ita dormiebat dominus noster Iesus Christus, ut ignoraret tempe tatem maris et exorta procella uentorum cognitionem eius per ?,loitadinem soporis excederet. dormiebat corpore, sed uirtute uig;labat. et dispositio illa fuit, ut ascenderet in nauem dei filius dei uerbum, ascenderent etiam simul discipuli sui, quos remissos et neglegentes esse non passus, quasi de domini praesentia et fauore securos, somno corporis sese composuit. ergo illa specie somni dormire se mundo huic apostolis uerbum dei demonstrabat. uigilabat tamen eius potestas prouidentiaque, quae excitauit tempestatem in mari, ut nauis propemodum insurgentibus fluctibus operiretur, qua discipuli tempestate turbati utrum salubris consilii se prouisione fulcirent an uero remedium excederent cognosceretur. sed illis, quibus Iesus non dormiebat, uigilabat fides et ideo surgentes excitauerunt dominum Iesum dicentes: domine, salua nos, perimus. [43.85.1] Uide si etiam illud discrepat ab euangelio quod de Iona legimus, qui dormiebat in uentre nauis et stertebat, in quo sacrae passionis figura praecessit. sicut enim Ionas dormiebat in naui et stertebat securus quasi non metuens deprehendi, ita dominus noster Iesus Chiistus, qui figuram illam sacramento suae mortis impleuit, tempore euangelii in naue dormiuit, et sicut ille tribus z: diebus et tribus noctibus fuit in uentre ceti, ita filius hominis tribus diebus et tribus noctibus fuit in corde terrae in sui corporis passione. [43.85.2–3] qui ubi se excitauit a morte et somnum sui corporis relaxauit, ut pro salute resurgeret uniuersorum, discipulos uisitauit. hic est ergo uerus Ionas, qui obtulit animam suam redemptionem pro nobis. 30 propterea ergo sublatus et missus est in mare, ut exciperetur et deueraretur a ceto , quo intra aluum oeti positus eius interiora uacuaret. de quo ceto hoc dictum sit, audi Iob dicentem: qui habet, inquit, magnum cetum captiuum reddere. quis iste est, utique cognoscis, cum legeris, quod dominus noster Iesus Christus captiuam duxerit captiuitatem; deuicto enim aduersario et inimico nos, qui captiui eramus, coepimus libert*tem possidere per Christum. [43.86.1–2] Denique ipsa oratio sancti Ionae docet dominicae passionis esse mysteria: et dixit: clamaui, inquit, ad dominum deum meum in tribulatione mea et audiuit me de uentre inferni. uides quia inferni uentrem dixit, non ceti. dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit , ut et illi qui in infernis erant a perpetuis uinculis soluerentur . denique plerique etiam resurrexerunt. quae autem flumina circumdederunt Ionam aut de qua abysso dixit Ionas: abyssus circumdedit me nouissima, mersit caput meum in fissuras montium, descendi in terram cuius serae sunt continentes aeternales? utique hoc ad personam Ionae non quadrat et conuenit. [43.86.3–43.87.1] filius autem dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum. ipsum enim Ioseph, sicut euangelium docet, posuit in monumento suo nouo, quod excidit in petra, et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti. denique et in alio libro: posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat. Quis autem est, qui cum uoce laudis et confessionis domini sacrificauit nisi princeps omnium sacerdotum et uota pro omnibus uouit et reddidit? solus enim effectus sui habuit potestatem. sicut ergo Ionas missus est in mare et quieuit mare a commotione sua, ita dominus noster Iesus Christus uenit in hunc mundum, ut [43.87.2–43.88.1] mundum lucri faceret et sanguine suo omnia pacificaret siue Lerrena siue caelestia. aduentu igitur suo redemit uniuersos homines et prouocauit ad dei cultum operibus suis; cum mortuos resuscitaret, sanaret infirmos, timorem dei humanis infudit affectibus. ipse est qui sacrificauit domino sacrificium salutare pro nobis et dignas conuersionis nostrae hostias deo obtulit; ipse est qui dormiuit et euigilauit. Cauendum est ergo, ne obdormiat peccatoribus; obdormire enim uidetur his quibus non resurrexerit et quos in fixiem reppulit. quis autem est qui repellitur nisi qui peregrinatur a domino, quia non peregrinatur a corpore? quomodo enim possunt deo placere qui in carne sunt? et ideo non in carne simus, sed spiritu adhaereamus domino Iesu, qui se in octogesimo et octauo psalmo repulsum dicit pro nobis: tu uero reppulisti pro nihilo, distulisti christum tuum; [43.88.2–43.89.1] euertisti testamentum serui t u 1. itaque repulsus pro nobis factus est in obprobrium uicinis suis; ille enim suscepit obprobrium crucis, ut nos gloriam suae resurrectionis indueret. repulsus uidetur quasi mortuus et perfusus confusione quasi crucifixus, sed benedictus est in aeternum qui maledictionem sustulit, benedictionis gratiam comparauit. Sequitur: quare faciem tuam auertis? auertere a nobis deum faciem suam putamus, quando sumus in aliquibus afflictionibus constituti, ut tenebrae nostro offundantur affectui, quibus impediti fulgorem ueritatis oculis nostris haurire nequeamus. etenim si in nostrum deus attendat ingenium et nostram mentem uisitare dignetur, certi sumus, quod nulla res nobis caliginem possit obducere. [43.89.2–3] etenim si uultus hominis ceteris membrorum partibus plus refulget et quemcumque intuemur uel incognitum agnoscimus uel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur, quanto magis dei uultus quem spectat inluminat! de quo, ut cetera eius sunt, ita et hoc praeclarum sancti apostoli qui uere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus. unde ait: quoniam deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis domini in facie Christi Iesu. ubi igitur in nobis reluceat Christus, audiuimus. est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo pater misit in terras, ut in eius inluminati uultu aeterna et caelestia spectare possemus, qui ante terrena caligine tenebamur. [43.89.4–5] quid de Christo loquar, cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matus suae: respice in nos? qui respexit in Petrum et fidei inluminatus e: t gratia; neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset. unde, cum tanta gloria esset in apostohs, audiens transire dominum Iesum Zachaeus ascendit in arborem, quia exiguus et pusillus in turba eum uidere non poterat. uidit Christum et lumen inuenit, uidit eum et qui ante aliena rapiebat sua contulit. merito ergo dicunt isti: quare faciem tuam auertis? [43.90.1–2] Aut fortasse propterea dicitur, quia desiderantibus Christi moram faciebat aduentus; ipse enim est uultus patris qui est imago et gloria dei. certe si non ad incarnationis eius hoc accipimus sacramentum, recte etiam illud usurpant sancti dicentes: quare faciem tuam auertis?, hoc est: etsi auertis, domine, faciem tuam a nobis, tamen signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. tenemus illud in cordibus nostris et in intimo splendet affectu; neque enim quisquam potest subsistere, si tu auertas faciem tuam. omnia enim a te expectant , ut tu des illis cibum in tempore; dante te his colligent, aperiente te manum tuam uaiuersa implebuntur bonitate. auertente autem te faciem turbabuntur. auferes spiritum eorum et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum et creabuntur, et renouabis faciem terrae. [43.90.3–43.91.1] agnoscis quae sit esca, quam deus hominibus subministrat ? ipse est cibus quem secundum uoluntatem patris unigenitus filius eius dominus noster epulatur, sicut ipse ait: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei qui in caelis est. hic cibus nobis est salutaris et omnia dei sunt salutaria. Audis quaedam dei membra; cognosce uirtutes: manus quippe eius plenitudo bonitatis est, facies eius inluminatio mentis est. et ideo semper ab eo speremus, in ipsum. uota nostra et omnia studia. dirigamus nec desperemus. etsi corporaliter eum uidere non possumus. neque enim desperauit Moyses, cui dictum est: non potes uidere faciem meam; non enim uidebit faciem meam homo et uiuet, et addidit: ecce locus apud me, stabis in petra; et cum transierit gloria mea, ponam te in cauernam petrae et operiam te manu mea, donec transeam; et tollam manum meam et uidebis posteriora mea, faciem autem meam uidere non 2 poteris. non ergo uidetur ab homine facies dei. est tamen locus in quo fide se monstret homini deus. est hie locus apud deum et ideo si steterimus in petra, id\' est in carnis istius conscientia et fidei firmitate, etsi plenitudinem eius uidere non possumus, tamen quantum possumus quasi reliquias eius luminis hauriemus. neque enim Moyses totam diuinitatis eius plenitudinem uidit quae habitat in Christo corporaliter, sed uidit posteriora Christi, uidit splendorem eius ut homo, uidit eius gloriam passionis per quam regnum nobis caeleste reserauit. [43.92.1–43.93.1] Aquilas autem quare faciem tuam abscondis? posuit, sed etiam ceteri, quod uidetur conuenire cum Moysi dictis, qui ait: demonstra te mihi, quasi diceret: noli uultum tuum mihi abscondere, sed magis demonstra uidere cupienti. Et addidit: olliuis ceris, inquit, inopiam nostram et tribulationem nostram? de qua inopia dicit sanctus propheta, quod in obliuionem uenerit dei, aut quae est ista inopia, quam excidisse deo nostro et domino conqueratur ? non otiosa est inopia nisi forte ea, quae protectorem deum et remuneratorem babere consueuerit. [43.93.2–3] si enim est inopia cui patet regnum caelorum, recte isti inopiam suam diuinis excidisse sensibus arbitrabantur, qui animam suam humiliatam in puluerem deplorabant et uentrem suum in terra haerere dicebant; qui autem in terra haerent, uidentur diuina benedictione priuari. quae sit ergo ista inopia, audi: beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum caelorum. si ergo beata paupertas est cui patet caelum, terrenas istas diuitias neglegamus, corporalem redundantiam declinemus. sequamur gesta apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur. [43.93.4–43.94.1] istam ergo inopiam euangelicam hi sancti uiri multo ante exercere coeperant et ideo dicebant: obliuisceris inopiam nostram? tale est hoc quale illud apostolicum: ecce nos reliquimus omnia etsecutisumuste. bona ergo paupertas quae a pietate procedit et uirtutum exercitatione suscipitur. Nec solum inopiam, sed etiam tribulationem suam in obliuionem deo uenisse deplorant. bonae sunt et tribulationes quae sunt propriae iustorum, qui non pro meritis suis, sed pro pietate eas sustinent, ih quibus iusttis non atteritur, sed dilatatur, sicut sanctus propheta declarat dicens; Ln. tribulatione d.i 1 a:t a-stimihi, et ipse dominus Iesus ait: in tribulatione in- [43.94.2] uocaui donnnum et exaudiuit me in latitudinem. dilatauit sancto apostolo Paulo, quando ei oculorum lumen eripuit; ita enim confessus est ChristUm quem negabat antea. ideo uas electionis esse promeruit. denique ut scias, quia dilatauit Paulo dominus Iesus, audi ipsum apostolum dicentem: os nostrum patet ad uos o Corinthii, cor no-strum dilatatum est. aperi ergo os, confitere Christum, quia plenitudo -est; ubi plenitudo, ibi etiam latitudo. et quasi bonus magister, qui discipulos habere optaret aequales, nos quoque hortatus est ut dilataremur, dicens: dilatamini et uos. [43.95.1–2] Cum autem deus alicubi in tribulatione dilatat, tunc fiet latitudo cordis sicut harena maris innumerabilis. quae sit ista latitudo, audi dicentem sanctum Salomonem, ut acciperet sapientiam a deo. non diuitias, non nobilitatem, non potestatem, sed sapientiam postulauit et in illa omnia quae. etiam non postulauit inuenit. unde scriptura dicit, quia talis erat latitudo cordis eius sicut harena maris innumerabilis. unde hanc percipias latitudinem, ait de se ipso cognoscens: in latitudine cordis tui describe eam. et ideo qui habet sapientiam non in occulto teneat eam, non ad momentum, sed eanat eam in exitu, ubique quod sentit cum auctoritate praedicet. [43.96.1] Symmachus autem pro tribulatione afflictatioiiem posuit. siue tamen afflictio sit siue tribulatio, opus est ut nos maneamus in domino nec ab eodem recedamus, quoniam praesule domino et assistente nobis omne certamen fortiter possumus sustinere. si: autem dominum neglegamus et longe nos faciamus a domiRo/facimusnobisadnersariumfortiorem. EXPLANATIO PSALMI XLV [45.1.1–2] Titulus psalmi huius ita inscribitur: In finem; pro filiis Core, pro occultis p s almus ipsi t) auid. quid est \'pro occultis\'? occultorum habuisse se cognitionem per reuelationem domini Iesu in quinquagesimo quoque psalmo sanctus propheta commemorat dicens: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. quae autem illa sint occulta, in euangelio sancto docemur dicente dei filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus et paruulis reuelata. haec sunt ilia, ni fallor, quae oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit dominus diligentibus eum. ergo in occulto cordis nostri occulta sapientiae iecondamus, non temere aliquibus diuulgemus nisi sacramentorum consortibus, quos dominus uocauit ad gratiam- suam, qui se in abscondito uult rogari, quoniam solus est qui abscondita et occulta cognoscat. [45.2.1–2] Denique ipse dominus Iesus ad percipiendam legem solum Moysen, non absque Iesu tamen, in montem uoluit ascendere, in euangelio quoque Petro, Iohanni et Iacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam reuelauit. ita occultum suum uoluit esse mysterium et ammonebat frequenter, ne cui facile quae uiderant annuntiarent, ne offendiculum quisquam subiret in- firmior, qui uim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset. denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui tria tabernacula domino et seruulis crederet esse facienda. deinde fulgorem gloriae domini transfigurantis se sustinere non potuit, in terram cecidit; ceciderunt et filii tonitrui Iacobus et Iohannes et nubes operuit eos nec potuerunt surgere nisi posteaquam Iesus uenit et tetigit eos et iussit, ut surgerent et formidinem sequestrarent. introierunt ergo in nubem, ut abdita et occulta cognoscerent, atque ibi audierunt uocem dei dicentis: hicest filius meus dilectus, in quo mihi complacui; ipsum audite. [45.2.3–4] quid est \'hic est filius meus dilectus\'? hoc est: \'noli errare, Simon, ut seruulis dei filium conferendum putes. hic est filius meus; non Moyses filius, non Helias filius, quamuis alter aperuerit mare, alter clauserit caelum. in uerbo enim domini uterque naturam uicit elementi; sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui soli- dauit aquas, caelum siccitate clausit et quando uoluit in imbres resoluit. ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, adstipulentur ministeria seruulorum; ubi gloria domini resurgentis ostenditur, seruulis splendor absconditur. namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit et omnia earum lumina mundano sub sole uaneseunt. quomodo ergo sub aeterno sole iustitiae atque illo fulgore diuino uideri poterant stellae carnales ? ubi ergo sunt illa lumina quae uestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? tenebrae sunt uniuersa comparatione lucis aeternae. [45.2.5] alii ministerns suis deo placere festinent; hic solus est uerum lumen et aeternum, in quo pater complacet uel in quo bene placitum est mihi, ut meum sit quicquid hic fecit et quicquid ego feci filii opus esse iure credatur. ipsum audite dicentem: ego et pater unum sumus. non dixit: \'ego et Moyses unum sumus\', non dixit sibi et Heliae ullum diuinae gloriae esse consortium. quid tria tabernacula praeparatis ? non in terris habet iste tabernaculum, sed in caelo\'. audierunt . apostoli et ceciderunt pauore turbati. uenit dominus et leuauit eos et iussit, ne cui dicerent quod uidissent. [45.3.1–2] Huic ergo tua occulta seruato, cui Dauid sua occulta mandabat dicens: ab occultis meis munda me, domine; munda enim debent esse receptacula in quibus sunt pietatis occulta mysteria. et ideo tibi dicitur: bibeaquam detuisuasis et de puteorum tuorum fontibus, et in plateis superfluant aquae tuae, ut inriguo fonte munderis. ideo tibi dicitur: uino torcularia tua redundent, ideo dicitur: in tribulatione inuocasti me et liberaui te et exaudiui te in abscondito tempestatis, probaui te in aqua contradictionis. est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeua tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores. est aqua contradictionis, quando uelut quodam maritimi sali aestu fluctuant nostrae cogitationes nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur. [45.3.3–45.4.1] tunc tempestas in abscondito, tunc aqua contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: iam uos mundi estis propter-sermonem quem locutus sum uobis. loquere, domine Iesu: uerbum tuum medicina est, uerbum tuum lumen est, uerbum tuum nostrae conluuionis ablutio est, uerbum tuum fons est; tu loqueris et culpa lauatur. Et quia de abscondito tempestatis et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est dei uerbum. caro factum est, ut carnem seruaret, aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret et amaritudines impietatis auferret. ideoque scriptum est: aqua alta uerbum in corde uiri; alibi \'uerbum\', alibi iterum \'consilium\'; [45.4.2] ibi enim bonum consilium ubi bonum est dei uerbum. et ideo tibi lex dicit: attende tibi, ne fiat tibi uerbum malum in corde tuo, et dicat Iesus:. quid cogitat mala in cordibus uestris? misit enim deus uerbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet. hoc uerbum medicina, non poena est. hoc uerbum in corde tuo et in ore sit tuo, hoc uerbum sit in occultis, ubi dia bolus insidiatur; intret uerbum, exeat diabolus. nam si inrepserit [45.4.3] diabolus, Christus recedit, quomodo recessit a Iuda, postquam se diabolus in. cor eius inmersit, ettuergodic: ab occultis meis munda , domine, ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. quodsi Christi occulta pie fideliterque seruaueris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. ideoque in psalmo nono Dauid de occultis scribens domini sacramentis, quod est conuersio peccatorum, uocatio gentium, dei regnum, praeparatio cordis, iudicium pauperum, refectio inopum, ante de occultis pectoris tui [45.4.4] atque secretis exterminandum aduersarium dicit, ne sedeat in occultis interficere cupiens innocentem . ideoque tibi dicitur : intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita, ibi tuam patientiam deprehendat uel tegendae iniuriae uel iactantiae declinandae; occultat enim sapiens iniuriam suam. ibi est latibulum sapientiae; p osuit enim tenebras latibulum suum; quaerent me mali et non inuenient. [45.5.1] Ideo Abraham puteum fodit, ut aquam qui quaereret inueniret, ideo puteum fodit Isaac, ideo Iesus dominus sedebat ad puteum — erat autem ibi fons Iacob —, sedebat ad puteum, ut quaereres. fons ibi erat tibi Chiistus.\' fons est, ut aquae superfluant requirentibus, quo et uniuersa carnis uel flagitia diluantur uel exstinguantur incendia. haec ergo est altitudo sapientiae et scientiae dei, ut mali eam non inueniant, boni quaerant atque in eius adquirendae studio et meditatione uersentur. uis scire quam uerum sit ? audi Sapientiae ipsius uerba: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. [45.5.2] -pulsa ergo lanuam, quia Chnstus est ianua , pulsa ostium uerbi, ut aperiatur tibi ad eloquendum mysterium Christi et absconditos in Christo sapientiae possis inuenire thesauros. in ipso nobis sapientia, in ipso uita nostra abscondita est, sicut Paulus asseruit qui usque ad tertium raptus est caelum, ut audiret ea quae homini non licet loqui. quanta occultorum est disciplina! licet scire homini et non licet loqui. scire uita est, loqui mors est. [45.6.1] Cognoscentes ergo, quia finis occultorum, qui Graece OXOTZOQ dicitur, hic est atque ea summa, ut et indigni non apprehendant sapientiae disciplinam et, qui desiderium habent, uitae tamen et fidei meritis suffragantibus, cognitionem diuinorum capere sacramentorumlaborant et cotidianis exercitationibus desudant, intentionis sitae fractum mereantur adipisci, nonum psalmum et quadragesimum quintum diligentius legamus, ut absconditam in mysterio sapientiam fideli possimus mente conprehendere; soli enim isti de occultis titulum praetulerunt . sed iampsalmum adoriamur. [45.7.1–2] Deus noster r ef ugium et uirtus. quid est anoster\'? hoc est: eorom qui in te credimus. sic et alibi: d 0mine, refugium factus es nobis; \'nobis\', inquit, credentibus. non incredulis, nobis quaerentibus, non refugientibus ueritatem. ille enim hoc potest dicere, qui in solius dei praesidio suae constituit\' spem salutis. nobis ergo refugium factus es et nostrum refugium et uirtus, qui sumus ex populis nationum. Iudaei te negauerunt, Iudaei non receperunt et ideo es conuersus ad gentes, uocasti nos et refugium factus es nostrum et uirtus es nobis. uis scire, quam de nobis qui sumus ex gentibus dictum sit? crux domini Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, nobis autem uirtus dei atque sapientia est, et infra: ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo. [45.7.3–45.8.1] utique Paulus non de Iudaeis nec de gentibus dixit, sed de his qui conuersi ad dominum Iesum suae praedicarent salutis auctorem. confugisti ergo ad Christum: non deseras fundamentum, confirmatorem tuum non derelinquas, ut te qui suscepit ipse tueatur et mercem suam pius animarum nostrarum negotiator agnoscat. Adiutor in tribulationibus quae inuenerunt nos nimis. bene \'nimis\' ad utrumque respondet, ut et \'in tribulationibus quae nos nimis inuenerunt\' et \'adhitor nimis\' possit intellegi. quanto enim maiores tribulationes fuerint, tanto maiora nobis et uehementiora adiumenta sunt necessaria. et ideo plerumque fit, ut in grauioribus et asperioribus certaminibus coronemur, quia lacrimis et gemitibus et orationibus frequentioribus aeternae opem nobis diuinitatis adsciscimus. [45.9.1–2] Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur et transferuntur montes, quia si tu pro nobis, quis contra nos? timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis eneruatur, uaporatur febribus, dolore uexatur, exanimatur angustiis. uel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit sal- \'uator: si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis, sed etiam si monti huic dixeritis: tollere et iactar-e in mare, nihil inpossibile erit uobis. misit se hic mons in cor Iudae et mentem eius graui tempestate turbauit diuersarum exagitans fluctibus passionum. [45.9.3–4] sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et deuotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Iacob sicut odor agri pleni, ita etiam procellosi maris inquietudine figuratur anima eius, qui quietus esse non nouit et amaris cogitationibus excitat graues fluctus. denique nec osculo foUO dominus Iesus Iudae proditoris amaritudinem temperauit. suscepit osculum proditor, infudit uenenum, mortem inrogauit, cuius aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non euasit. et ut euidenter montem huiusmodi nobis manifestaret, alibi quoque, cum daemonium ab homine iussisset exire, apostolis interrogantibus, qua causa illud ipsi eicere nequiuissent, ait: non eicitur hoc genus nisi in oratione et ieiunio, et addidit: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: transi hinc illo, manu significans, quis ille mons esset quem posset perfecta transferre fides. perfecta enim fides grano sinapis comparata est dicente apostolo: si habeam omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. [45.10.1–2] Sunt etiam qui ita distingunt: e t tran.s f erentur montes, ut sequatur: in cor dibus maris sonuerunt et tu atae sunt aquae eius, conturbati sunt montes in f ortitudine eius. non bonae aquae, quae sonant atque turbantur, et potum praebere non possunt; meliores sunt quae pertranseunt, sicut scriptum est: inter medios montes pertransibunt aquae et potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam. denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem, ut introiret in porcos, et magno impetu se praecipitauit in mare et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. alibi quoque idem Dauid.propheta sic posuit: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, hoc est bonae uirtutes, quae uerbi caelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. de malis autem uirtutibus quid dicit? et conturbatae sunt abyssi; [45.10.3–45.11.1] multitudo sonitus aquarum. abyssi deum non uident et ideo turbatiombus semper obnoxiae sunt. et exposuit quid essent abyssi: multitudo, inquit, sonitus aquarum. nam et bestia illa antichristus ex abysso ascendit, ut aduersus Heliam atque Henpch atque Iohannem, qui propter testimonium domini Iesu terris sunt redditi, proeliaretur, ut legimus in Iohannis Apocalypsi. cui datum est os loquendi magna, ut aduersus deum plena furoris conuicia et sacrilegii personaret. Sonuerunt ergo aquae, id est inmundi spiritus, cum turbarentur uidentes opera dei, in domini salutaris aduentu appropinquare sibi iudicium pertimescentes. sonuerunt et turbatae sunt aquae in domini passione. unde et dictum est: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? [45.11.2–3] et alibi scnptura dicit: pernt memoria eorum cum strepitu. diabolus sonum quaerit, Christus silentium. denique sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum, et alibi: non clamabit neque contendet nec quisquam audiet in platea uocem eius, donec eiciat in uiotoria iudic.i u m. quae est ista nisi de serpente uictoria? in hac fortitudine filii dei conturbati sunt montes, cum diabolus et ministri eius uiderent mortuos resurgentes. isti sunt montes qui turbantur, illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et alius, cui dicitur: s i uolo eum manere donec ueniam, quid ad te? tu me sequere, et Henoch qui raptus est, ne malitia saeculi mutaretur. [45.12.1–2] Post passionem domini quid aliud sequi debuit, nisi quia de corpore domini flumen exiuit, quando de latere eius aqua fluxit et sanguis, quo laetificauit animas uniuersorum, quia illo flumine lauit peccatum totius mundi? est et fluuius qui de Eden exit et circuit uniuersam terram, uerbum dei quo paradisus intellegibilis inrigatur et omnis anima uocatur ad gratiam Christi dicente ipso dei uerbo: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. cui ego dedero aquam, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. exillo enim unico uerbo dei quattuor fluuiorum prudentiae et fortitudinis, temper««ntiae quoque et iustitiae fluenta manarunt. alii enin; per spiritum datur sermo sapientiae, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio uirtutum. haec enim omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult. hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque uirtutis spontanea diuisione transfundit. [45.13.1–2] His igitur fluminis superni meatibus ciuitas illa in qua deus inhabitat inrigatur et sanctificatur altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo uel corpus illud quod uirgo generauit, de quo Gabriel angelus dixit: et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei uiui. bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata, admirabile templum dei et aula caelestis, quod solutum corrumpi non potuit, sed intra triduum resurrexit resuscitatum ab ipso qui mortuus uidebatur. nec mirum, quando deus in medio ciuitatis eius erat nec commotus est, siue quia nullius peccati prolapsione commotus est dei filius nec alicuius erroris offensione titubauit aut corporalis inlecebrae nutauit inpulsu, siue quia non reliquit animam eius dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni conluuione delicti inmaculata durauerit. unde et ad patrem dei filius dixit: [45.13.3] nec derelinques animam meam in inferno. ergo quia suberat ei nec in carne peccare, diuine ait: ego in patre et pater in me est, etalibi: traditus sum et non egrediebar. abeo utique non egrediebatur, cui dixit postea: exsurrexi, et adhuc tecum sum. ubi autem aliquis gratfius peccat, commouetur in eo -deus, ut ab eo transeat. unde et Adae peccanti deambulare uisus est et Stephano stare, quia ille in praeuaricatione lapsus est, hic in martyrio coronatus. [45.13.4–45.14.1] et in Zachariae libro ita scriptum est: ambulabit in commotione mmitationis irae suae dominus. simile et in euangelio dictum est Iudaeis: ecce derelinquetur uobis domus uestra deserta; dereliquit enim dominus Iudaeos et statim secuta est ruina synagogam. quodsi eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. aperuimus ergo quod dictum est: deus in medio eius, non commouebitur. Sequitur: adiuuabit eam deus diluculo, quo significatur, quia resurrectio matutina adiumentorum nobis caelestium subsidia confert, quae noctem reppulit, diem refudit dicente scriptura surge qui dormis et exurge a mortuis, (31 inlucescet tibi Christus. uide autem mysterium. uespere passus est Christus; ideo et secundum legem ad uesperam agnus occiditui. mane resurrexit; sic enim scriptum est: una autem sabbati uenit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc esset obscurum, et uidit lapidem amotum ab ostio. [45.14.2–3] ad uesperam mundi occiditur deficiente iam luce, quia in tenebris erat hic totus mundus et maioribus fuisset tenebrarum squaloribus inuolutus, nisi Christus nobis e caelo lux aeterna uenisset innocentiae tempora generi refusurus humano. passus est ergo dominus Iesus et sanguine suo nostra peccata donauit, lux refulsit consoientiae purioris et dies resplenduit gratiae spiritalis; unde et apostolus ait: nox praecessit, dies appropinquauit. euigilauimus igitur, iam non dormiamus; uestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conuersationis atque exuuias reuertamur; comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, uale diximus, sobrietatem elegimus, cuius gratia Iacob primatus quos non habebat inuenit. [45.15.1–2] In aliis quoque codicibus inuenitur: adiuuat eam deus uultu. quid hoc quoque significet, ipse propheta nos doceat; namque ipse in posterioribus dixit: ostende faciem tuam, et salui erimus. aspectus ergo dei salus nostra est atque in eius uultu nostrum est adiumentum. in quo quanta uis sit, diuina scriptura declarat, quae non otiose adtexuit, quod respexit deus super muneraAbel, super Cain autem non respexit; et ideo contristatus e?t Cain, quod sacrificium suum deo displicuisse cognouit, placuisse germani. unde et illud, quod hodie in psalmi responsorio decantatum est, plurimum nostrae conducit asseitioni: expectans expectaui dominum, et respexit m e. quem dominus respicit saluat. denique in domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente -licet ipse Petri sermo titubantif1 fidelior sit quam doctrina multorum —, respexit eum Christus et Petrus fleuit, quo proprium lauit errorem. ita quem uoce uisus est denegare, lacrimis fatebatur. [45.16.1–2] Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna; dedit uocem suam altissimus et mota est terra. aduentu domini saluatoris aduersariae potestates cum sua legione turbatae sunt iussae ab humanis exire corporibus et precatae, ut mitterentur in porcos. turbatis nequissimis potestatibus necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna peccati. erat enim graue regnum, quod sibi in graue seruitium subiugauerat omnium animos peccatorum; qui enim peccatum facit seruus est peccati. regnum autem peccati mortis est regnum, quod diu toto orbe praeualuit. unde et apostolus ait: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. uenit ueritas, figura cessauit; uenit uita, regnum mortis euanuit; uenit remissio peccatorum et peccati uincla resoluta sunt. ante etiam leuiora delicta mortis nexibus stringebantur, post aduentum autem domini salutaris etiam giauiora flagitia sunt remissa. [45.16.3–45.17.1] inclinata sunt ergo regna spintahum nequitiarum quae sunt in caelestibus, quia cultus simulacrorum et inlecebra peccati coepit inminui euangelicae praedicatione doctrinae. inclinata est perfidia, postea quam fides coepit in nationum regnare pectoribus. inclinantur regna peccati, cum legitur: non regnet peccatum in uestro mortali corpore. inclinauit omnia regna perfidiae uoce sua dominus dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Hanc uocem dedit altissimus et omnes secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes et perpetuae mortis atrocitatem atque intolerabilem flagitiorum omnium seruitutem, cum polliceretur fessis requiem, captiuis remissionem, seruientibus libertatem et decusso iugo ferreo Babylonii regis iugum suum suaue ceruicibus fidelium subrogaret, ne uacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis adstringeret. Christus enim quos alligat liberat et quos adstringit absoluit. [45.17.2–3] denique, qui seruus uocatus a domino est, libertusest domini, et qui liber uocatus, seruus Christi e s t. ideoque Paulus in suis uinculis gloriatur dicens: Paulus uinctus Iesu. quod sub aliis contumelia, sub Christo gloria est. dedit uocem suam in passione dominus et uniuersa elementa tremuerunt, omnis terra commota est, ut ritus gentilium solueretur, fieret terra domini et plenitudo eius, ut scriptum est, cessarent auguria perfidorum, sacrificium impietatis cognitio fidei et studium deuotionis abolerent. dat uocem suam dominus cotidie et resultat in cordibus singulorum, ut terrenum omne decidat eius qui bene credit affectu atque omnis interiorum sensus animorum ab errore, a corruptione luxuriae et dissolutione ad cognitionem caelestium sacramentorum et studium castitatis, a nequitia ad uirtutem pia confessione moueatur. [45.18.1–2] Motos ergo eos dicit qui in terra sunt, uel quia terra erant omnes homines in quibus erat terrena corruptio, quia oculos mentium ad sublime gratiae caelestis eleuare atque attollere nesciebant nec poterant dicere: deus uirtutum nobiscum, cum quibus non erat nisi prolapsionis incentor et auctor erroris.. sed posteaquam uox domini in euangelio resultauit , audet propheta dicere: deus uirtutum nobiscum. bene dicit: deus uirtutum nobiscum, qui credidit quod uirgo in -utero accepit et peperit. audemus et nos dicere: deus uirtutum nobiscum, posteaquam Emmanuel, hoc est deus coepit esse nobiscum. ubi ergo Emmanuel, ibi deus uirtutum nobiscum. [45.19.1] S us ceptor noster deus I acob. imitemur ergo patriarcham Iacob, odorem eius, uirtutem eius, laborem eius. sicut enim Abrahae opera facere debemus, ut filii eius appellari iure mereamur, ita etiam exercitia atque certamina sancti Iacob subire debemus, ut deus Iacob deus noster esse credatur. nam si opera Iacob uel, quia illum aequare non possumus, studia operis eius ac fidei non agnoscat in nobis, quomodo quasi deus Iacob nos iuuare dignabitur? [45.20.1] Cum haec dicit, ecce per spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum et uidens ex graui perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in aduentu domini salutaris clamat ad uniuersos dicens: uenite et uidete opera domini, quae posuit prodigia super terram. \'uenite\' ad congregationem spectat, \'uidete\' ad intentionem et cognoscendae studium ueritatis. uidete, inquit, opera domini plena miraculis, in quibus magnarum sunt signa uirtutum. denique xeQara Graece admiranda dicuntur Latine. non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera domini, sed quasi plena admirationis. praeclare \'posuit super terram\', id est in terram. [45.21.1–2] Auferens bella usque ad fines terrae arcum conteret et confringet arma et scuta combur e t igni. et uere, antequam Romanum diffunderetur imperium, non solum singularum urbium reges aduersum se proeliabantur, sed etiam ipsi Romani bellis frequenter ciuilibus atterebantur. pugnauit Marius aduersus Cinnam, in utraque parte Romanus fusus est sanguis. Sylla insurrexit et Mario uictori rursus ciuilia bella commouit. Lepidus Sertonusque rebelles se Romano imperio praebuerunt. Caesar Pompeium est persecutus et Galliarum furorem excitauit aduersus arma Romana. deuicto seniore Pompeio iuniorem in Hispaniarum partibus debellauit. quid triumuiros loquar ex hostibus amicos, ex amicis rursus in hostiles tumultus esse progressos, maria quoque Actiaco bello infecta sanguine Romanorum ? unde factum est, ut taedio bellorum ciuilium Iulio Augusto Romanum deferretur imperium, et ita proelia intestina sedata sunt. [45.21.3] hoc autem eo profecit, ut recte per totum orbem apostoli mitterentur dicente domino Iesu: euntes docete omnes gentes. illis quidem etiam interclusa barbaricis motibus regna patuerunt, ut Thomae India, Matthaeo Persia. sed tamen, quo plura obirent spatia terrarum, in exortu ecclesiae potestatem Romani imperii toto orbe diffudit et dissidentium mentes terrarumque diuortia donata pace composuit. didicerunt omnes homines sub uno terrarum imperio uiuentes unius dei omnipotentis imperium fideli eloquio confiteri. [45.22.1] Abstulit ergo bella usque in fines terrae, quod factum esse non dubium est. sed uide ne bella infirmitatis abstulerit, quae sunt in corde titubantium. qui enim terrena transierit, iam non dicit: foris pugnae, intus timores, sed dicit: nostra autem conufersatio in caelis est. transi ergo mundum, ut incipias esse supra mundum; neQaoai enim\'transire\' estuel, ut dicam expressius,\'transfretare\'. abstulit ergo dominus bella quae mouebat nobis nequitia spiritalis et deuicto diabolo pacem suam nobis reliquit. arcum confregit, de quo ignita aduersarii iacula spargebantur et scuta perfidiae combussit igni, ut scutum fidei inuiolabile permaneret. [45.23.1–2] Uacate, inquit, et uidet quia ego sum dominus . uox domini post bella sedata \'uacate\', ut nulla animarum sit occupatio, ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat. uacate, inquit, ab erroribus, uacate a perturbationibus, uacate a peccatis, quia omnis qui peccat non uidit deum nec cognouit eum, sicut in epistula sua dixit Iohannes euangelista. uacate ergo studio cognoscendae diuinitatis, nolite terrenis operibus occupari. ideo rex Aegyptiorum augeri iubebat numerum laterum et cetera onera Iudaeorum, ne cognoscerent deum et cultui sacro uacarent, offensus Moysi et Aaron uoce sanctorum, qui dicebant: dimitte populum dei, ut eamus et seruiamus domino deo nostro. [45.24.1–2] Exaltabor inter gentes et exaltabor in terra. erat sublimis dominus in excelsis, id est in angelis et archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant, sed non erat sublimis in populis nationum, qui deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere uidebantur. denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat et quasi sepultum quaerebat in tumulo. unde dicit ad eam Chnstus: Maria, quid ploras? quem quaeris? numquid eum qui posset auferri ? audiuit uocem et recognouit eum et uolebat contingere et ait dominus: noli me tangere quem putas mortuum; ad patrem uado. miraris, quod in tumulo non inuenisti quem caelestia praestolantur ? aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides perfecta non tangit, sicut haemorrousa plena eum tetigit fide. unde ait dominus: tetigit me aliquis; sentio de me uirtutem exisse. [45.24.3–45.25.1] quo dicto agnouit in se illa, quod exeunte fuerat uirtute curata, et statim confessa est sui conscia, quod dominum ipsa tetigisset. unde dominus ait: fides tua te saluam fecit; uade in pace. exaltatus autem in terra dominus est, secundum quod ipse ait: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum, uel quod facta est uoluntas eius sicut in caelo et in terra. Et repetit dicens: deus uirtutum n ob i s cum, susceptor no ster deus I acob. repetitio confirmatio est. uel quia non solum, quando natus ex uirgine est, factus est nobiscum deus, sed etiam post resurrectionem ipse dixit: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi, cui honor et gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen. EXPLANATIO PSALMI XLVII [47.1.1–2] Huius titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda s abb at . boni filii Core et psalmis iam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus ad uirtutum studia conuenientibus in semet ipsis pangerent spiri- tale psalterium et cognitioni diuinitatis peruigili specula mentis intenti caelestium mysteriorum digni forent haurire secreta. et ideo cum psalmorum ante arcam domini cotidie canendorum munus et officium recepissent, uidentur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum. etenim quibus recte uidebatur esse commissum, ul ascensionem domini ab inferis resurgentis uoce sua psallerent, his utique deferendum fuit, u1 ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent. [47.1.3–4] quid est enim secunda sabbati nisi dominica dies, quae sabbatum sequebatur? dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione legis anterior. sed ubi finis legis aduenit, qui est Christus Iesus — finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti — et resurrectione sua sanctificauit octauam, coepit eadem prima esse quae octaua est et octaua quae prima, habens ex numeri ordine praerogatiuam et ex resurrectione domini sanctitatem. unde et in euangeho legimus δευτερόπρωτον sabbatum, quod Latine dicitur secundoprimum. ubi emm donrnica dies coepit praecellere qua dominus resurrexit, sabbatum quod primum erat secundum haberi coepit a primo; prima enim requies cessauit, secunda successit. unde et ad Hebraeos scribens apostolus ait: postera die ergo restat requies populo dei. festinemus igitur intrare in requiemllam. [47.2.1] Requies ergo uera iam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. ideoque qui sabbati secundum legem sollemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud. nos, qui obseruantiam induimus spiritalem et ud similitudinem et requiem dei cupimus nostram formare militiam atque in illa ciuitate caelesti nostrum exhibere ministerium, ubi non est exemplar, non umbra, sed ueritas, primam dicimus sabbati, sicut est scriptum: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati. [47.2.2–3] nihil autem pulchrius, nihil expressius. ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupauit. Iohannes quoque euangelista dicit: prima sabbati uenit mane Maria Magdalena, cum adhuc tenebrae essent, tenebrae pro tempore, mane pro gratia. sed isti expressius secundum euangelium quasi recusso uelamine, Dauid autem sub lege positus et moderationem tenuit debitae cautionis et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem dominicam declararet, quo Iudaeis ordinem numeri putaret esse seruatum et spiritale sacramentum agnosceret reuelatum. audiamus igitur quid dicat qui in secunda sabbati deo psallit. [47.3.1–2] M agnus, inquit, dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in loco sancto eius. non ergo ubique deus magnus et laudabilis est ? ille quidem ubique magnus et potens est, sed angusta mens non capit magnitudinem diuinae eius potestatis et gratiae. quanto autem magis appropin- quat deo nostra cognitio, tanto praecellentior eius nobis uidetur esse maiestas. denique Thomas, qui ante dicebat: nisi uidero in manibus eius fixuras clauorum et mittam manum meam in latus eius, non credam, ubi misit digitum suum et euidentia resurrectionis cognouit indicia, admiralls intra se dei gratiam: [47.3.3–47.4.1] dominus, inquit, meus et deus meus. tunc ergo plenissime diuinitatem eius dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitauit ab inferis. denique in Sion hymnus deum decet et uotum ei soluitur in Hierusalem. quid igitur mirum, si in ciuitate caelesti et in illo superno et aetherio loco potentia eius uehementius praedicatur? Addidit: dilatans exultationem uniuer s ae terrae. et uere magnus dicitur, qui istius terrae, in qua ante intolerabilium peccatorum germina pullulabant, ubi erat maeror, tristitia et gemitus, exultationem toto orbe diffudit. itaque hominum eonscientia, quae ante flagitiorum suorum gurgitibus demersa lugebat, nunc per indulgentiam Christi et remissionem omnium peccatorum -netu absoluta laetatur. conuenit igitui et si ita intellegamus ut diximus. [47.4.2] sed quia in uetustis exemplaribus aliquibus repperimus: εὐρίζω ἁγαλλιάματι πάσης τῆς γῆς, quod Latine significat \'bonaradice exultatione uniuersae terrae1, sensum quidem eundem aduertimus, quia diuina in nobis dei patris dona laudentur, qui dedit nobis exultationem bona radice fundatam, deum uidelicet Iesum, ueram et fecundissimam uitem, de qua sacramenta fluxere caelestia, in quibus est perpetua et diuturna laetitia, quod his abluatur omne peccatum et conscientia interna mundetur, elocutionemque conuenire cognoscimus, quia bene radicata exultatione laetamur qui exultamus in Christo. saeculi enim laetitia temporalis est, perpetua autem laetitia eius qui gaudet in domino. [47.5.1] M Sion S ion, latera aquilonis s, ciuitas regis magni. deus in gradibus eius dinoscitur, cum sus cipiet eam. cur sit exultatio uniuersae terrae, euidenter expressit, quoniam dominus Iesus ecclesiam sibi ex peccatoribus congregauit. itaque qui erant ante latera aquilonis, id est socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: exurge, aquilo, ut ueniat auster, facti sunt Christo fideles. ipsi sunt enim de quibus dicitur: qui confidunt in domino sicut mons Sion. [47.5.2–3] facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi et baptismatis sacramentum. aquilonis intellegibilis graues flatus, quibus tempestates asperrimas et procellas humanis mouebat affectibus. coepit suos amittere qui uexabat alienos. gentem omnem euerterat Iudaeoium, nationes omnes suo reuictas tenebat imperio, ipsius erant latera, hoc est adspirabant cum eo. sicut principis latera dicimus stipatores eius et comites, sicut mulier latus est uiri, eo quod morigera ei societate iungatur, ita latera erant diaboli qui faciebant ipsius uoluntatem. hi ergo nunc sunt mons Sion, qui deum speculantur aeternum et ipsi noctibus et diebus intendunt. uide mihi Paulum, cum persequeretur ecclesiam domini, latus aqui- [47.5.4] lonis fuisse, uide nunc, cum legitur in ecclesia, montem erse speculatorium, per quem Christi gloriam cognoscimus et uidemus. et quia Graecus montes dixit, hoc est dgr), uide quomodo seruuh Christi montes. sint, montes in circuitu eius, in quibus est ecclesia domini quae est ciuitas regis magni. simul quia dominus secundum caeli tractum iv Kgaviq) passus est, qui erat locus in latere aquilonis. ibi autem e1 mons Sion, ibi Hierusalem quae in terris. [47.6.1] Uide ne id quoque uideatur expressum, quia congregatio plebis dei, quae erat aquiloni coniuncta per culpam, ecclesia Christi est facta per gratiam, ut iam non synagoga, sed Christi ecclesia nuncupetur. et quia reliquiae Iudaeorum per electionem gratiae saluae factae sunt, in ipsis deus cognoscitur, in Petro Paulo Iohanne Iacobo, qui graues et excelsi uiri uelut fundamenta et culmina sunt ecclesiae, quasi fundamenta grauia, quos nulla grauis aquilonis flabra concusserint, sed immobiles fidei seruauerunt fundamentum, ne ecclesia tota nutaret, praecelsi quasi culmina, qui uerticem eius turribus suae uirtutis erexerint. [47.6.2] etenim sicut m operibus suis conditor et in aedificationibus suis aedificator agnoscitur, ut, etiamsi nomen non audias, tamen ex operum qualitate artificem deprehendas — et quid mirum de humanis, cum ipsius creatoris aeterni, qui non uidetur a nobis, inuisibilia tamen [eius] per ea quae facta sunt intellegamus? —, ita in excelsis et magnis domibus, quae domus nos sumus, si libertatis et gloriae fundamentum usque ad finem firmum tenuerimus, deus habitator agnoscitur, ut deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob. [47.6.3–47.7.1] ipse enim uerus deus, qui tales uiros praeceptorum suorum institutione fundauit. ergo sicut in illis se deum demonstrauit aeternum, ita, inquit, cum regis magni suscipiet ciuitatem, gradibus eius receptionem suae audierint et putauerint exsequendum, ne ab illius domus aedificatae in petra firmitate degenerent. H o c, inquit, uidentes reges terrae congregati sunt et transierunt in unum; ipsi uidentes tunc cad rn i rat i sunt. boni reges, qui sui corporis possunt se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari, ideo uerus rex, qui flagitiis esse nesciuit obnoxius, in quo culpae et erroris inlecebra regnare non potuit. unde et dictum est ad huiusmodi uirum afiliisHet: rex a deo tu es no b is. [47.7.2–3] tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt, ut in uno essent corde et in uno spiritu, sicut legimus, quia multitudo credentium habebat unam animam et cor unum et non erat in his aliqua separatio. hi sunt qui transierunt in unum non tam locum quam in eundem affectum atque propositum; probato enim dicitur: transi, recumbe. neque enim mediocris uirtutis est ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire et carnalis uitae consuetudinem commutare omnemque eius abolere usum, nouos mores assumere totumque statum conuersationis ueteris detorquere, meritoque dicitur ei: si transeas per aquam, tecum s u m. cum transeunte est deus, non cum desistente. [47.8.1–2] Hi ergo, qui intra semet ipsos erant ante discordes, ubi in unum mente et studio conuenerunt, recepta pace, quae fecit utraque unum et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissoluit, admirati sunt uel eum, qui in gradibus suis dinoscitur, uel ho- mines ita esse copuersos, ut, qui ante diabolo seruiebant, nunc dommo Iesu iusti pietate seruitii mancipati sint. et quia reges sui corporis, in semet ipsis non mediocris laboris experti — neque enim facile atque mediocre est animum uincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciuiam, auerruncare luxufiam, quae repugnabat et Paulo, ut captiuum sibi peccati lege constringeret —, sicut gratiam ip his qui uirtute processerant mirabantur, ita etiam, ne quis relaberetur in uitia de superiore uirtutum deiectus fastigio, commouebantur. procliuis enim et mutabilis in utrumque est humana condicio, ut quocumque intenderit eo propendat et uergat uel ad studia uirtutum uel ad inleccbram delictorum. [47.9.1–2] Et ideo non mediocri quatiebantur affectu, ita ut ex formidine tremor adprehender et eos, considerantes illud quod scriptum est, quia in locis impiorum ingemescunt iusti. denique uide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit et uirtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit, meritoque a Christo suppresse reprehensum, quod ausus sit usurpare constantiam nec obnoxiam considerarit naturam. et hic quidem per gratiam emendauit errorem, sed ludas mansit in crimine, perseuerauit in gemitu. iustus erat, cum apostolorum numero necteretUl; sed quia subplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum, quod de gratia sit relapsus ad poenam. ergo cadentibus huiusmodi uiris, qualis fuit proditor ludas uel Saul a domino deo suo adscitus ad regnum, etiam fortes uiri trepidabant. [47.10.1–2] Conferentes deinde, quanto certamine perueniretur ad finem, quantae contritiones iustorum, quantae sollicitudines, qualis aduersarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines propositi seuerioris, quae uincula continentiae, quae conscientiae uerbera, non mediocriter conturbabantur, ne quis tantis uel laboribus uitae austerioris cederet uel doloribus. sunt enim ibi dolores acerbi et graues, id est in ecclesia, in illa ciuitate regis magni sunt dolores sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis. neque enim sine dolore Paulus erat, cum uideret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum, ideoque dicebat: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. testificatur et dominus in euangelio graues esse parturientis dolores, cum dicit: mulier cum parturit tristitiam habet, quia uenit dies eius; cum autem pepererit puerum, iam. non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est homo in hoc mundo. [47.10.3–47.11.1] magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum adquirat, ne sine gubernatore quasi nauis in saeculi istius salo fluctuet. denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent. gaudium Christus est, ipse est et puer, quem parturit . qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. qui pepererit et enutrierit exultat, qui parturit quatitur atque compungitur. Bonum est ut et parias et enutrias eum. ne coquas agnum in lacte matris suae, ne dicatur tibi: uae in utero habentibus et nutrientibus. sic enim Christus est natus ex Maria, ut agnoscas eum, sicut bos agnouit possessorem suum, et scias quia ipse te creauit et maiores tuos ipse possedit. non eum quasi paruulum nutrias, sed quasi uerum atque perfectum deum ex uero et perfecto deo noueris adorandum. [47.11.2] sic enim magus adorauit, ut non in lacte matris agnum coqueret, sed quasi deum ueneraretur aeternum. denique ut eum inueniret caelum aspiciebat; non ergo quaerebat in terris quem de caelo fulgens stella monstrabat. ideo eum Maria non parturiuit, sed peperit, quia et dominum et salutare sciebat ex se esse generandum, sicut ipsa testatur dicens: magnificat anima mea dominum et laetatus est spiritus meus in deo salutari mea . ibi ergo dolores sicut parturientis. dolor est ut parturias, dolor est ut enutrias quem in principio debes habere perfectum. [47.12.1–2] Ideoque plerique grauiter conteruntur, sicut uersiculus significat qui secutus est: in s piritu uehementi conteres naues Thar sis. nam dum ad perfectionem fidei desiderant dei famuli peruenire, commacerant corpus suum castigando seuerius et redigendo in ministerium seruitutis, ne reprobentur qui fuerant iam probati. hoc autem faciunt in spiritu sancto ualido atque uehementi. est enim spiritus consilii atque uirtutis, ut nimia abstinentia dissoluant corpus suum, quo omnes eius euacuent uoluptates, ut dicatur illis : conualescite, manus remissae et genua dissoluta. [47.12.3–47.13.1] cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad uitam resurgit aeternam. mentior , nisi adstipulatur scriptura, quae dicit: dissolui et cum 30 Christo esse multo melius — qui dissoluitur, incipit esse cum Christo — et alibi: tempus meae resolutionis instat. qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissoluere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit. Et bene ait spiritum uehementem, naues dicturus. naues autem de corporibus dixit, quae uago diuersarum passionum fluctu mouentur et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. unde et alibi ait:qui descendunt in mare in nauibus. [47.13.2–47.14.1] bene autem nauigant, qui in nauibus Christi crucem sicut arborem praeferunt atque inde explorant flabra uentorum, ut corpora sua dirigant ad sancti spiritus gratiam, in ligno domini tuti atque securi, nec permittunt naues suas uago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt, ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint. Et nos igitur circumspectemus hanc gratiam, speculatores eius simus, exploremus eam, ut fiant corpora nostra naues Tharsis. tunc enim caro ad seruitutem redigitur, cum ad dei intendimus gratiamut id quod amarum ad tempus sitsicut est ieluniurn, non quod dulce et uoluptarium sequamur. Tharsis ergo est speculatorium gratiae, intellegibilis ciuitas, ut Sion superior. ad eam festinabat Ionas. de ea dixit scriptura, quia sociatus est Iosaphat Oziae regi et sic placuit, ut facerent et irent ad eum naues in Tharsis. [47.14.2–3] sed quia impio se coniunxit, ideo missus e?t ad eum propheta, qui diceret ei: destruxit dominus opus tuum et contritae sunt naues tuae et non potuerunt ire in Tharsis. quo significatur, quod praeuaricantium mandatum dei corpora ad consummationem gratiae peruenire non possint. ad Salomonem autem, utpote sapientem et pacificum uirum, naues de Tharsis cum auro et argento et dentibus eburneis sine ulla offensione ueniebant et eo ipse mittebat. habebat enim cum rege Hiram sacrae negotiationis spiritale commercium et mutuae gratiae concertantis affectum. has ergo naues hi, qui regali in se auctoritate potiuntur ad cohercendam ferociam corporalem, uidentes ex corruptibilibus incorruptas, ex maculosis summa gratiae luce fulgentes, ex dissolutis atque detritis esse renouatas, uiuere ex mortuis, ex sepultis resurgere celebri sermone commemorant. [47.15.1–47.16.1] S icut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri; deus f undauit eam in aeternum. audiuimus extra ciuitatem, uidimus in ciuitate, cui deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundan?;, luna non quaeritur; fundamentum eius non temporale, sed aeternum est. Suscepimus, inquit, deus, misericordiam t u ami n medio t em p lit u i. si ad filium dei dicitur, templum ita intellegimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: ss o 1uite templum hoc, et in triduo resuscitabo i 11 u d. uere templum dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. uere templum dei caro illa, in qua nullum [47.16.2] peccati potuit esse contagium, sed ipsa pro delicto mundi totius fuit sacrificium . uere templum dei caro illa , in qua dei imago fulgebat, corporaliter plenitudo diuinitatis habitabat, quoniam ipse Christus est plenitudo. ergo ad ipsum dicitur: suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi t u i. quod quid est, nisi quod ait: medius uestrum stat quem uos nescitis, hoc est: in medio uestri est et non uidetur? si autem ad patrem refertur, quid est \'in medio templi tui\', nisi quia deus erat in Christo mundum reconcilians sibi? [47.17.1] In illo ergo templo suscepimus, inquit, misericordiam tuam, hoc est uerbum quod caro factum est et habitauit in nobis. sicut enim redemptio Christus, ita et misericordia. quae autem maior misericordia quam quod pro nostris flagitiis se praebuit immolandum, ut sanguine suo mundum lauaret, cuius peccatum nullo alio modo potuisset aboleri ? etenim si de sanctis uiris apostolus dixit: templum dei uos estis et spiritus sanctus habitat in uobis, quanto magis carnem domini Iesu templum dei dixerim, qui semper plenus spiritu sancto legitur et ipse testificatur dicens: sentio de me uirtutem exisse, quae uirtus omnium uulnera acerba sanabat! [47.17.2–3] potest et illud intellegi, quod dixit suscepisse se cum populo misericordiam dei in medio templi eius, quoniam ipse ecclesiam suam fundauit et propagauit In aeternum, quoniam uere ipse cum filio suo unigenito hanc gratiam plebi suae contulit, quem aedificatorem etiam demonstrauit dicens: hic aedificabit mihi ciuitatem, quae diffusa toto orbe terrarum fecit, ut tota terra plena laudis eius esset et nominis. sicut enim scriptum est: laudis eius plena est terra, ita scriptum est: datum est ei nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quod dominus Iesus in gloria est dei patris. [47.18.1] Unde proprie dixit propheta : secundum nomen tuum, deus, ita et laus tua in fines terrae; iustitia tua plena est dextera a t u a. non mirum est, si plenus esi iustitiae dei qui est dextera dei. idem autem est uirtus dei et iustitia dei, ut et secundum id, quod iustitiae dei plenus est, eam iustitiae plenitudinem in eo esse, quam pater habet, noueris et secundum id, quod uirtus et iustitia dei patris et sapientia legitur, nihil in eo diuinae maiestatis intellegas esse diuisum, sed omnia accepisse a patre filium et omnis gloriae paternae filium splendorem esse cognoscas et eius characterem substantiae, qui ita expressit patrem, ut in eo totus sit pater, sicut in patre totus est filius. [47.19.1–2] Et quia uidit in spiritu propheta laudes Christi terris in omnibus praedicandas, uelut epilogo quodam faciens suscepti seimonis excessum ad laetitiam ncs et cultura nominis eius hortatur dicens: laetetur mons S ion, id est qui confidunt in domino, sicut ipse postea interpretatus est dicens: qui confidunt in domino sicut mons Sion et cetera. ipse dominus Iesus, qui est mons et altitudo ecclesiae suae, quae Christum suum toto speculatur affectu, laetetur fide eius et deuotione quae complacuit deo, quoniam repudiata est infidelis. potest igitur et hoc pie intellegi, quoniam etiam superior omnibus ipse est mons, in quem ascendere iubetur qui fidem praedicat dicente scriptura: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion. [47.20.1–2] Exultent, inquit, ai.imae confitentes tibi. ipsae sunt filiae Iudaeae illius in qua notus est deus. nam ista Iudaea , quae in carne uel littera, non agnouit dominum; nam si agnouisset, etiam recepisset. sed non agnouit quem non recepit et iudicia eius refugit, quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat, quoniam cmne peccatum semen inimici est. confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant, et ideo beati quorum tecta sunt peccata..meritoque exultabunt filiae confessionis propter iudicia domini, cum cognouerint iudicia eius et uias eius, quae in hoc saeculo inscrutabilia et inuestigabilia sunt hominibus; sed cum facie ad faciem spectare coeperint ueritatem, tunc quae nunc uidentur inscrutabilia comprehendent et eorum cognitione gaudebunt. [47.21.1–2] Circumdate, inquit, Sion et complectimini e am; narrate in turribus eius. qui intellegunt Sion, circumdant eam et complectuntur suis sensibus, ut teneant et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina uirtutis possit auferri. ideoque illa in Canticis dicit: tenui eum et non dimittam eum, quae dei sapientiam requirebat et complectebatur iustitiam dei brachiis caritatis et quibusdam fidei et deuotionis lacertis; ipse est enim piae mentis amplexus. comprehendamus ergo et nos, quantum possumus, interna mysteria ueritatis et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris uirtutemque caelestis oraculi, quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum in montem ascendit atque in nubem intrauit, ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Iesu, quia nemo sine uero Iesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere. et ideo in specie Iesu Naue ueri saluatoris ei significabatur adspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles dei, qui legem aperiret, euangelium reuelaret. [47.22.1–2] Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua et complexi fuerint intellectu, ascendentes super turres eius narrant desuper ei, qui non potuerit ascendere in turres eius, quid agendum uel quid cauendum sit. murata est enim ciuitas dei ideoque alibi dicit dominus: ecce ego, Hierusalempinxi muros tuos; distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit; deprehendi. habet ille exercitus suos quibus animas dei obsidere consueuit, admouere machinas, ut possit turres expugnare munitas. sed uos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia. praedicate iustitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur et in murorum altissimis praedicatur, et alibi iterum dicit: in [47.22.3–47.23.1] muris tuis constitui custodes diebus ac noctibus, in finem non tacebunt. narrate ergo sine intermissione, sine fine. aduersarius uigilat, circuit et rabie ferina quaerit quos inuenerit deuorare. ideo semper canendus est dominus, qui dentes leonum conterat et ora confringat, ut nobis nocere non possint. Ponite, inquit, corda uestra in uirtute eius, id est ut uirtutem eius intellegatis, e t distribuite gradus eius, ui enarretis in progeniem alteram, quoniam hic est deus noster in aeternum et in saeculum saeculi. ipse reget nos in saecula. βάρεις dicit Graecus, hoc est excelsas et turritas domos. [47.23.2–47.24.1] unde propheta, cum de ciuitate dei et inhabitantibus eam loqueretur, distribuite, inquit, gradus eius, hcc est mansiones eius altas atque sublimes in caelestibus, quo docet ordinem seruandum esse meritorum; unusquisque enim in suo ordine. unde et dominus ire et praeparare ce dicit discipulis mansiones, ut pro suorum ratione meritorum digna unusquisque habitacula consequatur, in quibus requiem illam carpat aeternam. Sunt etiam sublimia et alta praecepta, in quibus sunt occulta pietatis mysteria et theoremata sermonum caelestium. haec, inquit, distribuite et pro captu uniuscuiusque diuidite, quantum possit unusquisque ingenio proprio comprehendere. neque enim omnibus Paulus eadem disputabat. aliis nihil praedicabat nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, non in persuasione sapientiae uerbi, sed in ostensione spiritus atque uirtutis; inter perfectos autem sapientiam loquebatur, quia non capiebat uniuersus populus percipere sapientiam in mysterio quae abscondita est. [47.25.1–2] Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intellegant, prudentes studiosius quaerant et enarrent in progeniem alteram, quae spiritus foret uirtute perfectior, quoniam generatio superior infirmitate fidei perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit et ideo signum quaerebat, ueritatem repudiabat, cum utique non ueritas signi, sed signum ueritatis sit. unde respondit ei dominus: generatio nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisilonae prophetae. ad arguendam itaque perfidiam Iudaeorum Ionae exemplum accersitur, eo quod Nineuitae signo crediderunt et praedicationem Ionae, qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt, Iudaei autem nec post resurrectionem domini Iesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit et uiuit ac regnat per omnia saecula. amen. EXPLANATIO PSALMI XLVIII [48.1–48.1.1] Huius titulus est: In finem; filiis Core psalmus Dauid. Audite haec, onines gentes, auribus perci- pite, omnes qui habitatis orbem terrae, in principio ipso uocem domini salutaris agnoscimus gentes uocantis ad ecclesiam, ut errori renuntient, ueritatem sequantur et pii cultus munus agnoscant. sed -quia serpentis uenenis infecta erant corda successionis humanae et peccatis obnoxia conscientia, dum desperat ueniam, se reuocare non poterat, remedium pollicetur, indulgentiam sponte pietatis suae largitate promittit, ut reus non timeat, bene conscius gratuletur, quod bono domino exhibeat ministerium seruitutis, qui nouerit peccata donare, honorare uirtutes. [48.1.2] denique eadem serie uocationis etiam in euangelio nos dominus adhortatur dicens:? u eni t e ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. deinde iugum suum suaue et onus leue esse commemorat, quoniam qui desperauerit medicinam sanus esse non poterit. et . ideo omnibus grata est mansuetudo.quae uulnera interiorum curat animorum. [48.2.1–2] Uenturus igitur ad aegrotos, uenturu- ut medicus, qui grauia ulcera nostra curaret, medicamenta proponit, ut audiant homines et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant. sic illa in euangelio meruit sanitatem, quae profluuio per duodecim annos sanguinis laborabat. audiuit medicum uenisse, festinauit contingere dicens: si tetigero fimbriam eius, salua ero. intra se hoc dixit et Christus audiuit, et tetigit fimbriam et uirtus de saluatore processit quae curauit aegram, firmauit inualidam, profluuium statuit, pietatem probauit. similiter ergo et hic omnes gentes uocat ad sapientiae fontem atque prudentiae, redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur, sed omnis anima inuitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine et fructum uitae adipiscatur aeternae. [48.3.1–2] Hic sensus est psalmi, quem suo ordine digeremus, cum exulicauerimus superiorum uim . qualitatemque uerborum. praecipiuntur enim audire gentes et auribus percipere qui inhabitant orbem terrae, illum utique orbem terrarum, de quo supra dixit: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. ipse super maria fundauit eum et super flumina praeparauit eum. quem Graeci oixovfiivrjv dicunt, eo quod inhabitetur a Christo, sicut ipse dixit: quoniam inhabitabo in illis; inhabitat enim, ut impleat quae uacua uidebantur. quae est ergo olxovptiw] nisi sancta ecclesia, templum dei et habitaculum Christi ? nec incongrue Latini dissono quidem sermone, sed pari sensu orbem terrae nuncupauerunt, eo quod uita sanctorum, qui inhabitantur ab spiritu, sicut rota in orbem sine ulla cursus sui offensione uoluatur. [48.4.1–2] In tiibulationibus igitur fundatur ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et maerore, in rebus aduersis et in fluminibus praeparatur. in quibus fluminibus, audi dicentem: eleuauerunt flumini uocem suam. audi et in euangelio: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu quem accipiebant credentes ineum. in his ergo fluminibus praeparatur ecclesia, in quibus profluit dei gratia. hi sunt fluuii qui aure percipiunt uerbum dei et locuntur, ut uerbum infundant pectoribus singulorum. ideoque scriptura discretionem fecit dicendo: audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis\'orbem terrae. possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere nisi electi dei. ideoque saluator dicit: qui habet aures audiendi audiat. [48.4.3–48.5.1] illas aures dicit interioris hominis spiritales, cuius et nares legimus dicente Iob: spiritus diuinus qui est in naribus 30 meis. non omnes homines has aures et has nares habent; alia est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. qui spiritalis est audit omnia, diiudicat omnia, animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; hic enim terrigena est, ille caelestis. Ideoque addidit: quique terrig enae et filii hominum, simul in unum diues et pauper, ut uniuersos uocaret. quis est terrigena nisi filius hominis? quis est spiritalis nisi dei filius? ille ex sanguine concretus et ex carnis et uiri uoluptate generatus, iste ex dec natus; alius diues in cmni uerbo [48.5.2–3] et scientia, alius pauper, gratia tamen diues, quia et pauper clamauit et dominus exaudiuit eum. e contrario est et diues in superbia et pauper in humilitate. omnes uocantur ad ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. qui aeger est medicum inuenit, qui sanus sapientiam adquirit, captiuus redemptorem, liber remuneratorem. omnes aedificat scriptura diuina; in ea inuenit unusquisque, quo aut uulnera sua curet aut merita confirmet. simul autem in unum diuitis et pauperis facta uocatio in quandam humilitatem aequalitatemque nos prouocat, ut neque diues fastidiat inopem neque diuiti pauper inuideat, sed utrumque sibi gratia una conectat, quia et dominus pauper factus est cum diues esset, ut idem et pauperum saluator esset et diuitum. [48.6.1] Et subtexuit: os meum loquetur sapientiam et meditatio c or dis mei prudentiam. merito omnes uocantur, quia omnibus sapientiae fons abundat, nec thesauro pecuniario comparatur quae pretiosior thesauris omnibus declaratur. ideoque nec diues auertitur nec pauper excluditur, quia sapientia non facultates discriminat, sed uoluntates; ille aptior, qui prior affectu et proximus disciplina. quodsi meditatio cordis prudentiam loquitur, quanto magis perfecta doctrina! deinde ammonemur non tumultuarium proferre sermonem, sed exercitio quodam meditationis et statera mentis internae examinare dicenda, quia soriptum est alibi: statera fallax non bonum, [48.7.1] Inclinabo ad parabolam aurem em meam, aperiam in psalterio propositionem meam . sapiens auditor intendit atque inclinat aurem suam, ut intellegat parabolarum figuras. ipsum aurem suam dicit saluator qui aurem habet audiendi. aperit etiam dominus clausam propositionem suam, cum aptum organum sibi et uas electionis inuenerit, quod psalterium uocat, cuius similis Paulus dulcis gratiae cantilenam neruis omnibus sibi concinentibus resultauit, sancti spiritus plectro interiorem chordam exterioremque pulsando, ut et lingua oraret et mente. [48.7.2–48.8.1] ideoque ait: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. huiusmodi ergo uirum Christus multo ante promittit, per quem maniicstaret abscondita et inuoluta prophetici obscuritate sermonis aperiret. bonum psalterium, cum fidei uita consentit et caro animae, uirtuti adspirat uoluntas. hoc est dulce psalterium, ubi canora est disciplina uiuendi, ut impleatur illud quod scriptum est: clara erit lingua mutorum. Sequitur: ut quid timeb o in die m ala? iniquitas calcanei mei circumdabit m e, hoc est: cum os meum loquatur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam, in die iudicii timere quid possum, nisi forte calcanei mei iniquitas mihi sit abluenda? alia est iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est uulneratus et obnoxiam hereditatem successionis humanae suo uulneri dereliquit, ut omnes illo uulnere claudicemus. [48.8.2–48.9.1] unde dominus discipulis pedes lauit, ut lauaret uenena serpentis, et Petrus reprehenditur, quod excusabat, ne sibi dominus pedes lauaret. ideoque dictum est ei: nisi lauero tibi pedes, non habebis mecum partem. quo audito non solum pedes, sed etiam manus obtulit abluendas. cui dominus respondit: qui lotus est non -habet necesse ut iterum lauet nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. Ergo Dauid dicit: iniquitates meae superposuerunt caput meum, qui nouerat in iniquitate esse conceptum et in delictis a matre generatum. dominus autem, qui sua peccata non habuit nec cognouit proprias iniquitates, ait: iniquitas calcanei mei circumdabit me, hoc est iniquitas Adae, non mea. sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim iudicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur. [48.9.2] unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi quam reatum aliquem nostri esse delicti. meritoque do-minus, qui pro nobis uniuersa suscepit, lauemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre, quo fida statio possit esse uirtutum nec paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito, non metuat lubricum hereditatis, qui cupit uestigium tenere uirtutis. iniquitas ergo calcanei nostri praeuaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem caelestium mandatorum. [48.10.1–2] Est etiam iniquitas calcanei Iudae detestanda proditio. \'calcanei4 ideo, quia scriptum est: quimanducatmeum panem leuauit super me calcaneum suum. bene et ibi .\'suum\' et hic \'meum\' dixit: suum, quia Christus sine iniquitate, haec autem solius iniquitas proditoris; \'meum\' autem \'calcaneum\' quasi ultimum sui corporis ludam Christus appellat, cuius nos sumus corpus et membra. apostoli praestantiora et actuoca membra sunt Christi, ludas calcaneum, quasi extrema pars corporis serpenti obnoxia et patens uulneri. primum ergo calcaneum Adam, secundum calcaneum ludas; ille lapsus totius hereditatis, hic solius proditoris, qui hereditatem implicare non potuit, quia iam non carnales sumus, sed redemptoris hereditas scriptura dicente: est hereditas credentibus in domino. [48.11.1–48.12.1] Est et illa iniquitas calcanei sui quae circumdedit Christum: circumdantes, inquit, circumdederunt me et in nomine domini ultus sum eos. calcaneum eius synagoga est, decor et gloria uultus eius ecclesia, sicut scriptum est: dominus regnauit, decorem induit. Illiergosuntcalcaneumdequibusdicit: qui con f idunt in uirtute sua quique in abundantia diuitiarum suarum gloriantur; diuites enim eguerunt et esurierunt. quod de Iudaeis dictum est; sed et omnes, qui luxuriose uiuunt et non tenent caput, calcaneum Christi sunt. sed haec generalia, quae late patent; ceterum specialiter de Iuda locutus est proditore, qui sibi ualidus et diues apostolatus gloria uidebatur. [48.13.1–2] Denique de passione domini sermo contexitur: frater non r redimet , r edimet homo. nec dabit deo pr opitiationem suam et pretium redemptionis dnimae suae. hoc est: ut quid timebo in die mala? quid enim potest mihi nocere, qui non solum non indigeo redemptore, sed ipse omnium sum redemptor? alios liberos faciam, et pro me ipso ipse trepidabo? ecce faciam noua omnia, qui supra ipsum germanitatis affectum sim atque pietatem. quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae infirmitate retinetur, redimet homo, sed ille homo de quo scriptum est, quia mittet illis dominus hominem qui saluabit eos, qui de se ipso dixit: quaerit me occidere, hominem qui ueritatem locutus sum uobis. [48.13.3] sed quamuis homo sit, quis cognoscet eum? quare nemo cognoscet? quia, sicut unus deus, ita unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. ipse est solus qui redimet hominem, uincens pietate germanos, quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre. itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato, et dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus, sicut uerus eius testis adseruit apostolus Paulus, qui ait: [48.13.4–48.14.1] ueritatem dico, non mentior. sed quare solus hic redimet ? quia nemo potest eum aequare pietate, ut pro seruulis suis animam suam ponat, nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subiacent prolapsioni, solus redemptor eligitur qui peccato ueteri obnoxius esse non possit. ergo per hominem dominum Iesum intellegamus, qui suscepit hominis condicionem, ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret et chirographum uniuersorum suo cruore deleret. Sed forte dicas: \'quomodo redempturus frater negatur, cum ipse dixerit: narrabo nomen tuum fratribus meis?\' sed non quasi frater [nobis], sed quasi homo Christus Iesus, in quo deus erat, nobis peccata dimisit. sic enim scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, in illo Christo Iesu, de quo solo dictum est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. non ergo quasi frater, sed quasi dominus habitauit in nobis, cum habitaret in carne. cum igitur reconciliauerit deo mundum, utique ipse reconciliatione non eguit; pro quo enim peccato suo propitiaret deum qui nulla peccata cognouit? [48.14.2–3] denique didragma poscentibus Iudaeis, quod pro peccato dabatur ex lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tri.butum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? respondit Petrus: ab alienis. cui dixit dominus: ergo liberi sunt filii. ut autem non faciamus illis offendiculum, mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius inuenies staterem; illum tollens dabis pro me et pro te. ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum, quia seruus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore filius dei. filius enim liberat, seruus est in reatu. ergo liber iste ab omnibus nec pretium redemptionis animae suae dat, cuius sanguinis pretium poterat abundare ad uniuersa mundi totius redimenda peccata. recte ergo alios liberat qui pro se nihil debeat. [48.15.1–2] Plus adicio. non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de quocumque homine accipias, possit intellegi, quia non debeant singuli propitiationem suam, quia propitiatio omnium Christus est et ipse est uniuersorum redemptio. cuius enim hominis sanguis iam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit? est ergo cuiusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari ? aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se optulit Christus, qui solus deo mundum reconciliauit per suum sanguinem? quae maior hostia, quod praestantius sacrificium, qui melior aduocatus quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio et animam suam dedit pro nobis redemptionem ? [48.15.3–4] non quaeritur ergo propitiatio aut redemptio singulorum, quia omnium pretium sanguis est Christi quo nos redemit dominus leans, qui solus patrem reconciliauit et laborauit usque in finem, quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: uenite ad me omnes qui laboratis, et ego ucs reficiam. uide lrborantem: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae, et alibi: Isachar quod bonum est concupiuit, requiescens inter sortes, et infra: supposuit humerum suum ad laborandum et factus est uir agricola. ergo non dabit homo iam propitiationem suam nec redemptionem, quia semel ablutus est ii peccato per sanguinem Christi, laborabit tamen, ut seruet praecepta uiuendi et a mandatis caelestibus non recedat. dum uiuit, in labore sit et perseueret in eo, ut uiuat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit iam redemptus a morte. [48.16.1] Qui autem seruauerit mandata uitae, non uidebit interitum, cum uiderit mori eos qui sibi sapientissimi et prudentissyni in hoc saeculo uidebantur. quod specialiter ad scribas et Pharisaeos spectat, qui sibi cathedras in synagogis uindicant quasi sapientiae principatum. qui uere frustra laborant, cum putant, quia per didragmum liberentur, cilm spiritale pretium animae suae atque illud singulare dominici corporis sacrificium inani quadam legis interpretatione contempserintrefugientes baptismatis sacramentum. neminem enim sanguis redimit hircorum atque taurorum, sed omnes unus sanguis liberat Christi, cuius in Leuitico figura, non ueritas. non enim didragma, sed illius solius sanguinis pretio liberamur. [48.17.1] Simus ergo docibiles dei, ut nemo nostrum uideat interitum in illo die, quando damnabuntur morte perpetua sapientes istius mundi uel principes Iudaeorum, quando simul in s i pi en s e t stultus peribunt . non idem est utrumque: stultus est qui nihil sapit et stulta intellegit, insipiens qui male sapit: d i xi t insipiens, quia non est deus; quomodo iniquus, non quia aequitatem nesciat, sed quia improbitate cordis sui iniqua committat , improbus quoque dicitur, eo quod probitatem malitia sua destruere uelit, non quia probitatem ignoret. [48.17.2–3] ipsi ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt diuitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis heredem repperire non possunt. legitimi enim dicunt: quia filii dei sumus. si autem filii, et heredes; heredes quidem dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. insipientes ergo diuitias non habent, quia nec hereditatem habent. non habent diuitias infidi, non possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. non habent hereditatem, quia sola est hereditas credentibus in domino. suas autem diuitias habent, ideoque auarus dicit: non habeo quo congregem fructus meos; non enim uerus fructus, sed auari fructus pecunia est. et dominus auaro dicit: uade, uende bona tua et ueni, sequere m e; non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt auari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt. [48.17.4–48.18.1] uende, inquit, quae putas Lua esse, cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt, et sequere me, ut bonum inmortale cognoscas. sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus deus abscondit quae paruulis reuelauit. peribunt simul et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus et alienis relinquent diuitias suas, quia non inuenit nequitia legitimum suc30 cessorem. Et sepulchra eorum domus eorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione; inuocauerunt nomina eorum in terris ip sorum. ubique scriptura sepulchra pro uilibus ducit, quibus degeneres et uitae huius cupidi comparantur: sepulchrum patens est guttur eorum. his ergo, qui ad diem de die uiuunt, sepulchra pro domibus sunt. domus enim iustorum non in terra est, sed in caelo, sicut apostolus docuit dicens: [48.18.2–3] nostra autem conuersatio in caelis est. ipsa est domus nostra quae domus Christi est, unde ait scriptura: et Moyses quidem fidelis in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda essent, Christus uero tamquam filius in domo s u a. piis ergo dpmus ecclesia est, piis patria caelum est, ideoque iustus ait: aduena ego sum apud te in terra etis peregrinus sicut omnes patres mei. luxuriosis domus sepulchrum est; denique tamquam in sepulchro uiuunt, qui possunt dicere: manducemus et bibamus, cras enim moriemur. resurrectionem ante oculos non habentes. ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt. habitaculum ergo illis in suo busto est et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est, qui uermes sui corporis heredes relinquunt, ut hic tantum sit memoria eorum, in aeternum transire non possit. [48.19.1–2] Denique nomina eorum in terris ipsorum, quia opera eorum corruptibilia atque terrena, et ideo ibi scribuntur eorum nomina ubi uiuere maluerunt. qui autem eleuauerunt opera suahisdicitur: nolite gaudere quia daemonia uobis subiecta sunt, sed gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo. hinc ergo intellegamus, quia non otiose dominus eos arguit, qui aedificabant sepulchra sibi uel tumulos prophetarum et exornabant ea. condemnantur enim Iudaei, qui prophetis quos occiderant teri ana solacia, non aeterna praemia deferebant. ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem, quia aeterno patri sine cessatione esse debet intentus. et in Esaiae libro scriptum est: quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulchrum? et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat . [48.19.3–48.20.1] relinque sepulchra, quae reliquerunt qui audita uoce domini in ipsius passione surrexere de tumulis, noli inter mortuos habitare qui uiuis. audi uocem resuscitantis Iesu: surge qui dormis et exurge amortuis, ut lumen tibi Christi infundatur aeternum. lumen eius spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis inluxit. Sequitur: homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis quae sine sensu sunt et similis f actus est illis. haec uia eorum in offendiculum ipsis, et postea in ore eorum complacebunt. quia non intellexit homo cum in honore esset — est autem honor, quod ad imaginem dei factus est, factus est rationis capax —, comparatus est iumentis quae sensum non habent; qui autem intellexit angelis comparatur. [48.20.2] et ideo hio bonorum operum clantate magnificus est, ille sicut equus adhinniens aestimatur conluuione uiuendi, quae uiae offendiculum affert in turpitudine et obscenitate uiuentibus; insipientia enim uiri contaminat uias eius. huiusmodi autem uiri uiuunt secundum appetentiam suam, quae offendiculum creat, et post offendiculum complacebunt in ore suo, sed non in corde; non enim boni de quibus dicitur: ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. quo responsum est etiam his qui habent in codicibus suis ita seriptum: et postea in ore suo benedicent . uerbum enim tuum prope et in ore tuo sit et in corde. [48.21.1] Sicut oues in inf ernum deduce-ntur, mors depascet eos; et dominabuntur eorum iusti in matutinum et auxilium eorum ueteraseet in inf erno a gloria eorum. qui noluerunt, ut pasceret eos Christus, depascet eos mors. quis ergo dimittat bonum pastorem, qui pro ouibus suis animam suam ponit, quia pertinet ad eum gregis sui cura? aut quis eligat mercennariam mortem, quae operum pessimorum digna mercede referatur? simul cognosce o homo, quia Christus uerus est pastor, qui suos pascit ad uitam. mors sub- [48.21.2] intrauit, quae ad interitum adducit alienos et deuorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praeualere. quibus licet in hac uita studium potentiae fuerit et diuitiarum, ut aliis dominarentur, sed in resurrectione erit seruitus, cum iustis matutinus splendor inluxerit, quorum figura est, quod Iacob domijius praeponitur fratri. miserabilis itaque seruitus, ut eo tempore, quo alii uocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria ueteraseat et consumatur in tenebris inferorum, meritoque de his dicitur: de honore suo et a gloria sua expulsi sunt, quia temporalis haec gloria. [48.22.1–48.23.1] Uerumtamen deus liberabit , inquit, animam meam de manu inf erni, cum acceperit eam. bene hoc dicit qui sciebat animam suam in inferno non derelinquendam. descendit enim, ut captiuos absolueret de faucibus inferorum, non ut in his captiua remaneret. Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt, ideo tibi dicitur: ne timueris, cum diues factus f uer homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, quoniam non cum morietur accipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius. noli, inquit, expauescere diuitias et potentiam diuitis et gloriam saecularem, quoniam caduca illa sunt et citius abeunt quam uenerunt. [48.23.2–3] somnium est iste thesaurus; euigilas et recessit, quoniam, qui potuerit crapulam mundi istius edormire et sobrietatem uirtutis assumere, ista contemnit et pro nihilo pecuniam ducit. neque timueris, cum multiplicatam gloriam domus alicuius potentis audieris. inspice diligenter, et uacua est quae nihil habeat de fidei plenitudine. et quid de domo dicam? uacuus erat totus hic mundus, antequam numero credentium eum Christus impleret, ideoque scriptum est: iudicabit inter gentes, replebit ruinas. quid enim aliud erat ante in hoc mundo nisi ruina perfidiae r quid est ruina ? audi dicentem: ubi ruina, ibi et a quilae, est : ubi ruina, ibi et resurrectio. ruina uacua firmitatis est, resurrectio plenitudo uiuendi est. ideoque nos Adae illius ruina uacuauit, sed Christi repleuit gratia. ideo se ille exinaniuit, ut nos repleret atque in carne hominis plenitudo uirtutis habitaret. quid sit ruina, cognosce. [48.23.4–48.24.1] dum uiuit homo, infusus est spiritu; ubi mortuus fuerit, uacuus utique huius uitalis est spiritus. multo magis uacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consueuit, ut possimus dicere: quoniam nos omnes de plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. de alio dicitur: in uacuum laboraui, iustus autem sicut odor agri pleni. Quid autem non uacuum quod saeculare atque mundanum, cum recte dixerit qui mundum istum sobria uirtute contempsit: nudus sum natus, nudus et moriar? numquid secum quis potest auferre quae possidet? hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum et uacuum illius diuitis est sepulchrum, quem nec ipsa terra capiebat. unde dictum est: numquid soli habitabitis super terram? numquid descendit in illud sepulchrum gloria domus eius aut copiae? uide uim scripturae. [48.24.2–3] gloria saeculi non descendet cum peccatore, sed gloria uirtutis ascendet cum innocente et, ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet, cum descendente non descendet. quod gratiae est ac uirtutis, ascendet. in paradisum ascenditur, in infernum descenditur. descendant, inquit, in infernum uiuentes, ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae smum est eleuatus. diues luxuriosus eleuans in inferno oculos suos rogat Abraham, ut mittat pauperem et digito suo contingat linguam eius, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus possit adipisci. uide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti patriarchae requies beata circumdabat; uide hunc uacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus uidebatur, cuius anima in uita ipsius benedicebatur, sed nunc iners morte cruciatur. [48.25.1] Unde pulchre sequitur: quoniam euis in uita ipsius benedicetur, conf itetitur tibi cum l ene f eceris ipsi. benedicent, inquit, eum benedictione terrena stulti homines, qui praesentia, non futura considerant, benedicent eum adseclae eius atque patasiti. ipse quoque beatum se putat, si agrum aliquem quem desiderabat inuaserit. confitetur tunc deo, cum ei in hoc saeculo secunda succedunt, quando autem aduersa contingunt, impio ore maledicit. hoc ergo dicit, quia saecularis non agit gratias in paupertate positus et aduersis; [48.25.2–48.26.1] iustus autem in angustiis magis dominum grato benedicit affectu. denique diabolus ad deum dicit: quid mirum si te benedicit Iob? abundant ei omnia. sed mitte, inquit, manum tuam et tange ea. quae possidet; uideamus si in faciem te benedicit. et dedit ipsi dominus potestatem, ut, quae saeculi essent huius, auferret, carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet. Iob tamen benedicebat diceife: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. Introibit usque in progeniem patrum eius, usque in saeculum non uidebit lumen. homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis quae sensum non habent et similis factus est illis. ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. qui est pater impiorum, dominus declarauit dicens: uos ex patre diabolo estis. [48.26.2–3] sunt et illi patres, de quibus dicitur: relinque mortuos sepelire mortuos suos. ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in ecclesiam domini, ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. unde et scriptumest: filii adulterorum in consumma ti erunt. ergo qui non illum patrem qui in caelo est sequitur, sed illum terrena conluuione uiuentem, in\' progeniem terreni patris intrat. qualis enim terrenus, tales et terreni, ut sit eius uita terrena, requies nulla post mortem, in aeternum non uideat lumen, quoniam temporale quaesiuit. ille autem, qui Christi secutus est gloriam, qui desiderauit illud lumen, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, inueniet et uidebit lumen aeternum, quia eum Chistus redemit a morte. [48.27.1] Tunc ergo cogitabit secum, quia cum in honore esset non intellexit, et ideo erit similis- iumentorum, qui similis debuit esse angelorum per domini nostri Iesu Christi gratiam, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen. EXPLANATIO PSALMI LXI [61.1–61.1.1] (Titulus: In finem, pro Idithun; psalmus ipsi Dauid.) Omnium nostrum indubia consuetudo est, ut festinemus 10 ad finem et eorum, quae legimus uel uidimus et audiuimus, uelimus summam cognoscere. unde titulus ipse otiosos nos esse non patitur nec feriatis praeterire auribus desiderii communis indicium. prae ceteris enim, lieet etiam in ceteris clareat, diuinum tamen in huiusmodi psalmo refulget oraculum. unde diligentius qui sit finis. consideremus; finis enim dicitur oxonot; et summa rei eius, quam uolumus explicare. finis dicitur Christus, quia ipse est finis legis, sicut -seriptum est: [61.1.2–61.2.1] finis enim -legis Christus ad iustitiam omni credenti. finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis. ergo isti psalmi qui titulantur in finem aut de Christo sunt aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur, ipsius Christi, cum ipse se nuntiat uenturumque promittit in terras et futuram nobis reuelare dignatur proprii corporis passionem. Ideoque ipsi Dauid inscribuntur in titulo, quasi uero Dauid, ipsi domino, prophetici oris ministeria deputentur, per quem humanae uocis officio uis caelestis increpuit et diuina sententia resultauit. [61.3.1–61.4.1] Meritoque pro Idithun, qui fuit propheta et psalmos cum sex filiis canebat suis, uelut quaedam praefatio est, eo quod esset his uenia prophetandi, qui in psallendi ministerio constituti diuina oracula humana uoce loquerentur. et quia pro totius mundi abolendo errore suscipienda dominici corporis passio foret, huius scilicet nomine, cuius sedulitas probaretur, commendatiorem eruditionem plebis expressit. itaque ipsum audiamus loquentem. Nonne deo subdita erit animamea? suscepturus carnem hominis dominus noster Iesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati ueteris primum debuit abolere contagium? nam quia per inoboedientiam culpa inrepserat, dum mandata diuina temerantur, oboedientiam utique prae ceteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet. [61.4.2–3] fibra enim peccati inde manauerat et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare, ut medicamentorum salubre remedium uulneris ora sentirent. frustra enim cicatricem curaueris, si serpant interiora contagia, immo acerbatur uulnus, si foris clauditur, cum interius uirus exaestuat. nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus? hoc erat non sanare cicatricem, sed claudere. uoluit itaque mundare uulnus, ut affectum sanaret, ne inoboedientiae sors ulla remaneret. suscepit ipse oboedientiam, ut nobis eam transfunderet. sic enim oportebat, ut, quoniam per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus oboedientiam iusti constituerentur multi. [61.5.1–2] Unde ualde errare eos res indicat, qui camem hominis a Christo aiunt esse susceptam, affectum negant, et contra ipsius domini Iesu uenire consilium, qui hominem ex homine tollunt, cum homo sine affectu hominis esse non possit; nam caro sine affectu et praemii immunis et culpae est. illud ergo suscipere debuit et sanare, unde culpa manauerat, ut originem erroris et quasdam prorumpentis delioti fores clauderet. unde ego hodie hominem agnoscerem dominum Iesum, cuius carnem non uideo, affectum lego, unde, inquam, hominem eum agnoscerem, nisi esurisset, nisi sitisset, nisi fleuisset, 15 nisi dixisset: tristis est anima mea usque ad mortem ? denique scriptum est: et homo est, et quis cog nos c-e t eum? [61.5.3] sed homo per ista cognoscitur, qui per opera diuina supra homines aestimatur. itaque-ipse eo usque se hominem credi uolebat, cum deus esset, ut se appellaret hominem dicens: quid me quaeritis occidere, hominem qui ueritatem locutus sum uobis?, nec solum hominem, sed etiam f ilium hominis diceret, sicut ait : quid me dicunt esse hominesfiliumhominis? unde ille summam tenere fidei pronuntiatus est, qui ot dei filium cognouit et hominem non negauit. [61.5.4–61.6.1] ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero et agnoscendus operis distinctione , non uarietate personae. non enim alter ex patre et alter ex Maria, sed qui erat ex patre carnem sumpsit ex uirgine, affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. unde ait propheta et pro nobis dolet. quomodo dole- 30 bat meo dolore, si meum non gerebat affectum? homo, inquit, i n plaga et sciens ferre infirmitatem. Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit et nos quasi hominem aestimauimus eum esse in doloribus; sed quasi uictor infirmitatum, non infirmitatibus uictus pro nobis, non pro se dolebat et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo liuore sanaret. quid utique est homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, nisi quia plagae habebat compassionem ? [61.6.2–3] aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat ? quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus. suscepit ergo peccata nostra, ut portaret, suscepit etiam, ut purgaret. denique scriptum est: et peccata eorum ipse purgauit. ideo ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. ibi enim maior triumphus, ubi mens interna mundatur. quod portat igitur, ad remissionem pertinet, quod purgat, ad correctionem. suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subiectionem; quod enim subiecit sibi omnia suum est, quod subiectus est nostrum est. ideoque ait: nonne deo subdita erit anima mea? anima, inquit, subdita, non diuinitas, anima subiecta, non dei uirtus; uirtus enim dei non potestati subdita est, sed unitati, et consortio eius utitur potestatis. illa subiecta est, quae humanae condicionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest. [61.6.4–61.7.1] anima carni compatitur et animae caro, quae sibi quodam contubernio copulantur. illa subicitur quae tristis est, quia scriptum est: tristis est anima mea usque ad mortem; illa subicitur quae suscepta, non ex deo patre nata. quamquam ipsa subiectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione uirtutis, dispensationis magis temporariae arbitra quam perpetuo 30 seruitio mancipata. unde et ait: nonne deo subdita erit anima mea? Cur dixit \'erit\\ si sempiterna subiectio est? sed quia filius dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore, ideo futuram subiectionem animae suae dicit. per ipsam ergo ob- [61.7.2–3] oedientia, per ipsam humilitas, quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae. ipse enim dominus Iesus, cum esset in dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus; in specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediEns usque ad mortem, sicut apostolus dicit, non iugem et perpetuam, sed temporalem subiectionem cu- piens declarare, qualis sit suscepta cum carne et deposita cum ipsius corporis seruitute. sic etiam ad Hebraeos scriptum est. nam cum proposuisset exemplum dicens: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, subiecit idem Paulus: qui in diebus carnis preces et supplicationes adhibuit ei qui posset liberare eum de morte cum magna uoce et lacrimis et exauditus ab i 110 metu, quamquam esset filius, didicit ex his quae passus est oboedientiam et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae, [61.7.4–61.8.1] uocatus a deo sacerdos secundum ordinem Melchisedech. nonne igitur euidenter clamauit apostolus, dicens oboedientiam illam et humilitatem non diuinitatis fuisse, sed carnis ? quod enim discitur, temporale est. quasi homo ergo ex his quae passus est didicit oboedientiam, ut consummaretur in carne et per oboedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inoboedientiae hereditatem primus ille Adam causa factus est mortis. Subiectio ergo magisterium uirtutis humanae, non diuinae imminutio potestatis est. nam si illum minorem filium et inaequalem patri dicunt, quia erat subditus patri deo, numquid et matre ideo minor, quia erat subditus matri ? lectum est enim de Ioseph et Maria: et erat subditus illis. sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed incremento est, per quam omnibus nebis dominus Iesus fidem infudit et gratiam, ut nos spiritu fideli subditos patri faciat deo. [61.8.2] et ideo nouo et profundo consilio apostolus ait, quod ipse patri erit subiectus in nobis, cum fuerit in omnibus plenitudo fidei et quaedam deuotionis unitas. nunc enim, quamdiu sententiis discrepamus, quodammodo regnum Christi minoramus, quia nondum ei subiecta sunt omnia cuius regnum unitas est; cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus , sicut scriptum est. [61.8.3] nunc enim potestate supra omnes est, sed opus est ut sit in omnibus uoluntate; uolet autem, cum omnia in nobis cognouerit sui plena et uacua delictorum. nondum igitur subiectus est patri, quia nondum omnia et in omnibus Christus; cum autem fuerit omnia et in omnibus Christus, erit omnia et in omnibus deus. unde colligitur unum esse regnum patris et filii et etiam spiritus sancti, quia qui filium receperit recipit et patrem, recipit et spiritum sanctum, quia una potestas, una gratia, una operatio trinitatis est. [61.9.1] Meritoque addidit dominus: a b ipso enim salutare meum, quasi diceret: \'nolite turbari, quia dixi animam meam fore deo subditam: anima erit subdita quae uestri est portio, salutare autem meum ab ipso, hoc est quia a patre et in patre semper sum. a patre enim ueni in hunc mundum et si uidetis hominem, dei filium credite; cum uenerit autem paracletus quem ego mittam uobis a patre meo, spiritus ueritatis qui a patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de me. [61.9.2–61.10.1] et filius a patre procedit et spiritus ab ipso procedit;de unitate ergo diuinitatis ambiguum nihil. ideoque concupiuit Dauid hoc salutare dei nobis dari, quia ipse est uita aeterna, si et patrem uerum deum cognoscamus et filium, quem pro nostra certum est salute uenisse, sed non rapinam ar bitratus est esse se aequalem deo. assertionem suae diuinitatis sequestrat et dispensationis humanae repraesentat officium. Ideoque adiunxit statim: etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. haec utique quasi homo loquitur, quia in deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur; quamquam in eo quod locutusest: non mouebor amplius ostendat habere se diuinae insignia potestatis. [61.10.2] habes enim alibi dicentem: adhuc ego semel terram mouebo. mouit diluuio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit, mouit, cum Sodoma et Gomorra sacro igne consumptae sunt. haec supernae indignationis indicia sunt. sed quia elegit genus hominum dominus magis seruare quam perdere, non mouebitur amplius ad indignationem, qui uenit ad misericordiam, uenit, ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet, uenit, ut se offerret pro nobis et quasi bonus negotiator mercem suam proprii corporis passione seruaret. [61.11.1] Et cum hoc diceret, leuauit oculos suos et uidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum ponuenire et ait: quo usque irruitis in hominem, interf icientes uniuersos?, hoc est: lquid delere genus festinatis humanum? nescitis me pro omnium redemptione uenisse? obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem\'. \'hominem\' ergo aut pro humana omni accipimus multitudine aut, si de uno accipimus, de ipso dictum intellegimus: irruitis, sed in hominem, quia supra deum irruere non potestis, sicut habes alibi: [61.11.2] quid me quaeritis occidere hominem? neque enim diuinitas morti poterat esse subiecta, sed humana susceptio. si ergo in me irruitis et me uultis tenere, quid eos qui mecum sunt uultis occidere ? satis est uobis habere quem quaeritis. non quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adiutore non egeo. non requiro legatum, nuntium non praemitto, sed ipse me nuntius obtuli non quaerentibus, me tradidi non comprehendentibus, ut liberarem eos qui mortis laqueis fuerant comprehensi. [61.11.3–61.12.1] irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, ignari quia ueni, non ut inclinarem parietem et maceriam inpelleremsed ut soluerem. ueni enim pax, ut faciam utraque unum, et medium parietem maceriae soluens, qui carnem et animam diuidebat, ut unum sentire non possent. et ideo caro animae repugnabat et subdita imperio eius esse non poterat, quia obiecti parietis obstaculo gubernaculis eius parere non poterat. Lex igitur carnis legi mentis aduersabatur. hunc parietem ueterum inimicitiarum uelut murum sustulit dominus Iesus et peruios fecit esse conuentus mentis et carnis, ut in unum coeuntes id quod erat utrique salutare sequerentur. paries ergo quaedam eminentia delictorum est, unde ad pontificem Iudaeorum dicit Paulus: percutere te incipiet deus, paiies dealbate; paries enim luto caementiaque construitur . [61.12.2–61.13.1] hinc aedificabant Aegyptii ciuitates, quando Iudaei lateres facere cogebantur. in Aegypto lutum conficiebatur et populus dei peccatum illic operabatur; ideo gemebat, ideo exauditus- et liberatus est a peccato: ideo lex data, promissa gratia, ut lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret. Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium eius repellebamus, unde ait: ueru.mtamen pretium meum cogitauerunt repellere, quando referente Iuda pretium proditore Iudaei in loculum mittere noluerunt dicentes: non licet nobis mittere in loculum, quia pretium s qui tamen sua magis periit uoluntate quam mea, inquit, seueritate punitus est. [61.20.3–61.21.1] et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae, hoc est: apex dudum nobilis sedis Augustae et circumfusi toto orbe Romano ualidus quondam murus imperii sicut paries inclinatus aut maceries inpulsa collabor. Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: \'tollamus iustum, tollamus misericordem, quia grauis est nobis etiam ad uidendum\': sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putauerunt. hoc est enim: pretium meum cogitauerunt repellere, quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis iungit; pretium nostrum misericordia est, quaenos, dum confertur inopibus, redimit a morte; pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et seruitute depressos Christo adquisiuit; pretium nostrum bona existimatio est, qua uniuscuiusque nostrum meritorum series aestimatur; pretium nostrum munditia atque simplicitas est, quia scriptum est:possessio pretiosa uir mundus; nihil enim pretiosius uiro simplici. [61.21.2] unde apostolus pulchre: a b un d a uit, mqujt, in diuitiis simplicitatis suae. quid enim simplicitate ditius, quae sicut bonus pater familias satis sibi abundat et sua puritate contenta non quaerit alienum nec abrodit, sed de se ceteris fundit ? i-nnocens enim credit omni uerbo nec se in artes uarias saepe commutat sicut astutia, quae, ut sit cauta, timet omnia nec se consiliis suis credit, uersat suas ipsa sententias; simplicitas autem timere nil nouit. hoc igitur genere pretium iusti repellere temptauerunt, etsi possit et illud intellegi, quia aurum eius manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes. [61.22.1] Unde et ait: cucurri in siti , eo quod fidem quaereret et inuenire non posset, destitutus a sociis, a propriis derelictus. sic dominum legum legimus in euangelio et esurisse et sitisse, cum esuriret fidem nostram, sitiret opera nostra, quaerere uideretur aliena. aut, ut ad sitim corporis referamus, quanta indignitate dicit: c ucurri in siti! hocest: ego sitiebam, cum alii mea uina ructarent, et ex illo suggestu sublimis imperii opulentiaque regali ad extrema sitis plebeia quadam uilitate deductus sum. [61.23.1–2] Et quia Graecus habet edga/xov, quod significat et \'cucurri\' singulariter et \'cucurrerunt\' pluraliter, potest et sic intellegi: c ucurrerunt in siti, quorum fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. sicut enim est sitis fidei, ita est et perfidiae. sitim illam iustus sitit, qui ait: sitiuit anima mea ad te, deus s, istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit; quam sitiuit ille, qui inter conuiuii dapes et pocula constitutus innocentis conuiuae necem moliebatur Augusti. nonne tibi uidebatur, impie, cum manducares, caedem parares, quod humana sub dentibus tuis ossa crepitarent? cum uinum biberes et parricidium cogitares, quod illis poculis sanguinem tibi innocentis infunderes? ita prorsus alienus non solum ab imitatione, sed etiam a lectione diuina, ut non tibi ueniret in mentem uersiculus ille psalmorum : tu uero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, atque ille alius, cuius meminit in euangelio ipse dominus Iesus: qui edebat mecum panem leuauit super me calcaneum suum? [61.24.1] Quid tibi faciam, Ephraim? quid tibi facjam, Iuda ? plures reliquisti nobis proditionis tuae et fraudis hereJes; hoc enim etiam ad proditorem ludam potest per apostropham deriuari . prodidisti uitam, regnum domino. sed Iesus dominus semel in se, frequenter in seruulis suis proditur quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi, inquit, fecistis. tu commissos tibi loculos et pecunias pauperum suscepisti, iste prouincias sibi creditas; tu apostoli honorem, ille militiae dignitatem, administrationis infulas. numero honores eius, ut crimen exaggerem. [61.24.2–3] conuiun uiolastis uterque consortium; tu tamen de conuiuio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est: tu, licet in scelere, uerecundior, qui negasti, quod inferendam necem credideris domino quem prodebas , qui pretium refudisti, ne residere apud te merces parricidii uideretur; iste non solum teIWit acceptam, uerum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis, iste non solum deceptus non est alieno mendacio, sed fefellit suo, et fefellit ut occideret. et cum ille conuiuium recusaret qui se uideret esse perimendum, iste sacramentum obtulit, ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum, iste sepulturam integram suo principi denegauit . [61.25.1–2] Nec defuit qui manus lauaret dicens: innocens sum a sanguine\' iusti h u ius; in quo se Pilatus non diluit, sed inquinauit et implicauit, non exuit. nam etsi nullum pondus in perditorum iudiciis, tamen uinculum maius in confessionibus. iustos enim non aliena absoluit sententia, sed sua uita; iniusti be ipsos uehementius suis uocibus alligant, qui alios alligare non possunt. tamen, ne huic quoque deesse confessio propria uideretur; iurauit, ut penuraret, lauit manuc, cum euangelium tangeret, ne quid deesset exemplo, lauit aqua manus, ut sceleratius inquinaret innocentis sanguine. nec Herodes defuit, cui alter Pilatus se placiturum credidit, si captum principem destinasset. [61.25.3–61.26.1] quid illud quoque dicam, quod is quoque uestem dealbatam indutus est ad illudendum, postea quoque regia ueste donatus est ad moriendum, ne amisisse honorem debitum uideretur? nam etsi scelere interiit, ius tamen collatae sibi potestatis etiam mortuus reseruabat eorum ipsorum, a quibus negabatur; uel ministerio uel assensu. Addebatur huic tanto sceleri pompa feralis, nisi is, qui inpatienter ista deflebat, cognitis quae parabantur iusto commotus dolore increpasset uictorem superbum tyrannis illa, non regibus inferri solere. sic horrore flagitii excitus deposuit taeterrimi sceleris apparatum. nec petitor igitur sepulturae defuit, etsi Ioseph ille qui iustus dicebatur defuit. sed longe Maximus saeuior denegabat quod Pilatus ipse auferre non potuit. in quo parricidae humanitas defuit, innocenti tamen non defuit gratia et ad tempus assumpta patientia uindicta paululum comperendinata est. [61.27.1–2] Ideoque ait: uerumtamen deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. quia ipse est deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non emigrabo. hoc est: numquid sepultura negata corporis perpetnae quietis mansionem mihi abstulit? habeo habitaculum meum in domini tabernaculo et in sancto eius monte requiescam. non emigrabo humano scelere, quia domini. fauore susceptus sum, quia neque mors neque gladius neque tribulatio a caritate Christi me separare poterunt. non enim innocens de tabernaculis iustorum, sed peccator emigrat. migrant Iudae proditoris heiedes, de quibus et similibus eorum merito dicitur.: commoti amoue*antur filii eius et mendicent, eiciantur de habitaculis suis. [61.28.1–61.29.1] Quod bene et ad dominum Iesum Christum refertur, qui cum descendisset in terras. crucifigeretur, sepeliretur, non emigrauit & patre, sed in patre mansit: traditus sum etnon egrediebar. nec deposuit quod erat, sed reseruauit, nec desiuit esse in forma dei, sed perseuerauit, non inminuta per susceptionem corporis dei gloria, sed manente triumphum adquisiuit, potentiam non amisit. unde ipse a\'t: a modo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis. Unde conuocatos gentium populos et adquisitos patri suo sanguine hortatur ad fidem dicens: sperate in eum, omnis conuentus plebis meae, hoc est non solus Israel, sed \'omnis\', inquit, nec solae reliquiae, sed etiam gentium plenitudo, nec solae gentes, sed Israel; cum enim intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israel saluus erit. quis potest diuina mysteria comprehendere ? [61.29.2–61.30.1] quorum tanta multitudo est, ut iure Paulus miretur meritoque dixerit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! repulsae gentes sunt, ut eligeretur Israel; caecatus est postea Israel propter uocationem gentium et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt, postquam intrauit gentium plenitudo. ita culpa Israel profuit gentibus, fides gentium Israeliten populum liberauit. Effundite, inquit, coram illo corda uestra. qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, euacuare cor suum omni labe malitiae, ut capax fiat cor eius gratiae spiritalis. ideoque apostolus ait:renouamini spiritu mentis uestrae; cum enim effunditur uetus malitia, noua sumitur gratia, qua unusquisque renouatur. [61.30.2–61.31.1] dicit ergo filius dei: effundite coram illo corda uestra, quia sciebat patrem esse dicturum: effundam de spiritu meo super omnem carnem. est etiam illa traditio, ut cor nostrum uideamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et uoluntates nostri cordis aperimus. ergo iactemus in deum cogitationes nostras nec aliquid eum latere credamus. effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas Uerumtamen uoni filii hominum, mendaces fiiii hominum in stateris ut decipiant. si uani filii hominum et mendaces filii hominum, possunt non uani esse filii dei, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. nam filii hominum uidentur sibi ponderare aequitatem et grauitate seuerioris iudicii examinare iustitiam, duri aliis, remissi (sibi), operibus iniqui, sermone censores. unde Salomon ait: [61.31.2] execrabile domino duplex pondus et statera fallax non bona. in quo significat eos, qui rapinam inexplebili corde meditantur et sobrietatem fronte praetendunt. tales scribae Iudaeorum sunt, qui onera grauia aliis obseruantiae durioris inponunt non habentes rectum iugum animae suae, sed propensa iniquitate curuati, ipsi autem suorum refugi praeceptorum sunt. inuenitur itaque in auaritia, tamquam in radice uitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis et fomes, quam homo renuntians mundo et consepultus Christo per baptismatis sacramentum, qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere. [61.32.1–2] Nolite, inquit, sperare in iniquitate et rapinam nolite concupiscere; diuitiae si fluant , nolite cor apponere . uides quia affluunt ; non uides quia praeterfluunt ? nudus es natus, nudus moriturus es. quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis? fluenta sunt quae miraris; quomodo ueniunt, sic transeunt et recedunt. solus Iordanis retrorsum conuersus est, in quem descendisti, qui te admonet, ut in ipMim naturae fontem et originem reuertaris, quae te nudum, non ueste amictum edidit, ut discas superflua non requirere. hoc, quod erubescis esse te nudum, culpa docuit, non natura; nulla enim esset uerecundia genitalium, si culpa non esset. neque enim cetera animalia uestiuntur ut tegantur neque uestiuntur ut muniantur; satis munita sunt omnia naturae suae tegmine. [61.32.3–61.33.1] nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, ius commune perdidimus. ideoque in hoc psalmo ascribitur doctrina medicabilis, quia uel Idithun uel se ipsum illius nomine exercitio spiritali subeundis temptationibus erudiuit, ut in angustiis quis positus subiciat se deo et, si peccauit ante, peccare desistat nec recidiuo errore moueatur. S eme lo locutus est deus, duo haec audiui. semel locutus est deus et plura audita sunt, quia non per litteras et syllabas est locutus. locutus est per aenigmata, locutus est per uisiones, locutus est per diuisiones gratiarum, locutus est per spiritum singulorum; nos autem plura loquimur et uix audimur. semel locutus in lege est, eadem iterum locutus est in euangelio. [61.33.2] aut fortasse, ut ego puto, quia multifanam locutus est in prophetis, nouissime autem locutus est in filio suo, semel locutus est, quando locutus in filio est, et audita sunt etiam illa, quae ante audita non erant ab his quibus locutus fuerat per prophetas. semel ergo locutus est in nouo testamento et uetus auditum est testamentum quod non audiebatur, quia ipse dominus dixit de populo Iudaeorum : uidebunt et non uidebunt, audient et non audient. audient aure corporea, sed non audient mentis auditu. [61.34.1–61.35.1] Nobis ergo, hoc est ecclesiae semel locutus est et duo audita sunt, quia in illa audiuimus et intelleximus, quae non intellexerant qui legerunt, non audierunt qui audierunt. solus enim Christus aurem aperuit humanam ad cogn(\\scenda mysteria, solus libri signaculum soluit et resoluit aenigmata prophetaium. Ideoque ipse reddet unicuique secundum opera sua; in quo et qualitatem operum comprehendit, ut aut conplurium et meliorum restituat praemia meritis singulorum aut contra et numero grauemur et acerbitate meritorum. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/ambrose-of-milan-explanatio-psalmorum-xii-latin/