Vol 01 - Non Eadem Imago
Non Eadem Imago
OPTIME, CARISSIME!-Literas tuas accepi….. Vides inter me et to nonnihil discriminis esse. Tibi non placuit, quod prioribus literis scripsi. Interrogas, cur Ioh. 14: 9 in hunt locum adhibuerim ac non talem locum, qui esset de ipsa re de qua ageretur. Imo satis est respondere, ilium locum ad bane rem pertinere. Certissima sunt haec duo: 1°, qui Filium videt Patrem videt; 2°, ex fide non ex operibus est iustificatio. Que si certissima sunt, haec aeque certa sequuntur: (1°), falsa est omnis theologia, que aliam facit Patris imaginem aliam Filii; (2°), falsa est omnis theologia, que ex operibus pendit iustificationem. Qui vero docet, Patrem postulasse, Filium solvisse, pretium quoddam Patri postulanti, is aliam facit Patris imaginem aliam Filii, imo aliam facit Patris aliam Filii iustitiam. Quod si haec, que in Patre est iustitia pretium postulans, bona qualitas est, Filius non Deus est neque Dei similis; invenitur enim bona qualdtas, qua caret Filius; qui vero bona quadam qualitate caret, Deus non est. Si vero haec iustitia pretium postulans etiam in Filio est, necesse est alius Filio pretium quod debeatur solvat; quod si ita est, in Romanum cultum incidimus et ex operibus pendet iustificatio. Optime frater, multa dicta sunt et multa dicuntur et laudantur, ut haec que maxime est simplex res obscuretur, atque scio et apud vos et apud nos theologum maxime profundus haberi et vocari, qui maxima subtilitate possit oculos et aures legentium et audientium obturare, ne videant quam immensum sit intervallum inter S. Scripturam et Anselmi theologiam, quam sequuntur. Nulla vero subtilitas efficere poterit, ne certum sit in Ioh. 14: 9 frangi omnem theologiam, que aliam faciat Patris aliam Filii imaginem. Neque est locus, imo ne unus quidem, ubi doceat S. Scriptura, pretium quoddam Filium Petri solvisse. Dum in villa mea versabaris, ostendi tihi permultos locos, et ex N. Test. et ex LXX. sumptos, qui liberationem, salvationem,
