In Genesin Ad Leonem Papam (Latin)
The Latin text of In Genesin Ad Leonem Papam. This page has 1 section group and about 1,301 words. Each row carries its standard reference.
antistes Christi. quae dabas ore pio.
an ego non canerem tanti praeconia patris,
munus opusque dei dum mihi lingua foret?
rauca quidem stridens et nullis digna coturnis,
ingeniumque iacens: sed libet alta loqui.
Dignum opus et iustum semper tibi dicere grates.
omnipotens mundi genitor, quo principe cuncta
post tenebras stupidi spectarunt lumina caeli:
gens hominum pecudesque ferae milleque uolucres
et quae per liquidos discurrunt agmina campos,
omnia per temet, ex te, qui maxima condis:
ex te nata, pater; nec patris est pater alter:
tu caput es capiti, primi tu fontis origo,
primus apex rerum, primus sator, omnia condens;
spiritus. antiquo uiuens per saecula motu.
semper eris. quia semper eras: non mortis egenus,
qui natalis inops nec finem noueris aeui.
ex se principium cui contigit. haut manet alter
auctorem casus: nascentia terminus urget.
omnia cum tegeret nigrum chaos altaque moles
desuper urgeret informis corpora mundi
nec species nec forma foret, deus intus agebas
corporibus tectis mixtus, secreta potestas.
iam tum disponens nascentia moenia mundi
et uarias rerum facies animasque futuras.
utque caput uicta prompsisti caligine noctis.
sublimem attollens uultum sensere tenebrae.
mox dominus rerum somnos discussit inertes,
commotaque simul maturo conscia partu.
scinditur ingentis cumuli per.plurima corpus
membra, locosque simul metantur semina iussu.
et confusa simul descendunt uiscera molis.
sectaque per partes formas spectantia frustra
iam calor intus alit et blando suscitat igni.
Ac primum caeli pansus liber, omnia mundi
terra grauis pigro descendit pondere ad imum
ac, semet defixa, salo fundata resedit.
esset ut spatium uacuae regionis apertum.
qua tener incedens mortalia pasceret aether.
quoue exire patris possent tot munera rerum.
ortaque ferrentur nullo per inane labore.
diffusae coguntur aquae: mox limine certo
Tunc oritur lux alma. dies quae iussa uocari
nascentem tenero perfudit lumine mundum.
munus opusque tuum prodens. tua maxima dona.
condere quae genitor patria pietate parabas.
utque hominum sollers posset clarescere uita.
artibus aetheriis quae totas ducere luces
gaudet et ingenium diuersa laude fatigat.
corporibus somnos quae ferrent. otia fessis.
et cunctis unam faciem similemque figuram.
namque dies uarie rerum discriminat ora
et dat cuique suum disiecta nocte colorem:
instigat animos opera ad maiora calentes.
exacuens uariis mortalia pectora curis.
quo mage forma dies uitae, nox mortis imago est.
sidera distinguens uariis pertecta figuris.
lucifer exsurgit roseus et fulgidus ore
uesper: puniceos spargit Aurora capillos.
Anguis agit sudum, inportant Pliades imbres.
sunt luga, sunt Plaustra. gemmantes flore Coronae
signaque bis senis annum uoluentia formis,
multaque praeterea celsae domus ornamenta.
picta parens uaria stellarum luce coruscat..
sed soli lux maior inest, quem munere largo
excultum, genitor, pleno dignaris honore.
igneus ille iubar praecelso uertice tollit;
ore rubens patulo, caeli per moenia fertur
astrorum ductor, mundi uigor atque elementa.
ecce aliud mirum, mirum decus o, noua cursum
cornuaque extinguens perturbat lumine frontem;
mox tamen ardescit conpleto circulus orbe,
noctilucum lumen pascit sata sidera luce:
haec tamen, aeterno quae uoluit machina aethrae,
non tantum pictura poli est, nec celsa uoluntas:
mens ratioque subest et rebus utilis ordo.
hinc doctrina uenit terris, hinc denique cunctis
ut, se quaque ferant, luces praedicere possint,
uenturos norint imbres siccumque serenum,
tempore quo tauros campis inducat arator
et dubium temptet securus nauita pontum.
Instructos ignes caelo, pater optime, teiTas
excolere adgrederis et munere donas opimo
regna hominum pecudumque larem requiemque uolucrum
subsidunt ualles. florentia prata uirescunt
saxaque durantur, pinguis se gleba resoluit,
rumpuntur fontes, fluuiis genus arduum unde est;
herbarum uaria consurgunt gramina campis.
Iamque seges tenera fructum fundebat arista.
cum iuga nulla forent nec uomis nullus aratro.
mugiret nullus proscissis taurus in aruis.
expers falcis adhuc et duri nescia ferri,
pampineas celsis texebat collibus umbras.
diuersa exoritur uariarum forma ferarum,
quadripedes animae nec non repentia terris
nascuntur, pictis uolucres per nubila pinnis.
His ubi perfectis genitor iam diuite mundo
cuncta uidet curam magni deposcere regis,
quique altum spectet caelum laudetque potenter
munera magna dei, ne sint haec condita frustra:
tunc Faciamus, ais. hominem." dic. optime. cum quo
conloqueris ? clarum est: iam tum tibi filius alto
adsidet in solio et terras spectat amicas.
sed Faciamus, ais, hominem, cui uultus imago
noster erit, manibusque meis procedat in aeuum."
atque uirum formas, cuius de costa cupito
fit mulier uultu: mulier de costa uiri fit,
quo mage cara uiro et lateri sit coniugis apta.
o felix animal. summi cui dextra tonantis -
est pater; o felix nimium. qui ducis olympo
et genus et formam; si te non noxia terrae
decipiant uitia nec blandus subruat error.
quae promissa bonis fido pater exhibet ore.
nam tibi multa deus nascenti contulit ultro:
aetheriam primum faciem uultumque paternum
incessumque pedum rectum. sublimia colla,
ne qua mora in caelum oculis spectantibus esset;
tunc alacres promptasque manus uitaeque ministras,
atque domum diuae pectus rationis et alti
haec soli concessa homini : nam cetera mutum
et pecus obtinuit. uentrem, praecordia, neruos.
uenarum riuos et sparsum corpore sanguem,
<et> iusti laeuique simul sensusque doloris.
tu uero. omnipotens, priuato munere largus
erga hominem manibusque tuis operisque fauore
inpendens, patria pignus pietate colendo.
aetheris inspiras et sacrae mentis opimam
indulges partem permixtus corpore toto.
hinc meminisse licet ueterum. praesentia nosse
hinc datur atque animae fas est uentura uidere;
hinc loquimur canimusque deum. hinc sidera cuncta.
terrarumque uiget cultus, pontusque mouetur;
hinc artes nomenque, pudor. prudentia, iustum:
et uia quae ducit castos ad limina caeli.
Ergo hominem pleno perfectum munere tems
praeponis, genitor, pt rerum tradis habenas:
cuncta habeat subdatque sibi. uice sit genitoris:
telluris dominus, famulus tuus, omnia mundi
possideat, tantum domino tibi seruiat uni.
Postquam primus homo uetito se pascere ligno
stat reus. et nudus deiecto lumine uestem
inplorans dominumque fugit uultumque recondit.
culpa comes sequitur, peccato obnoxia uita
debilitat uires, caelo uenientia dona.
aethere demissus paulatim deficit ignis.
frigore peccati torpentia corda rigescunt :
cura cibi uentrisque subit et cura tegendi
Nascitur hinc proles peccati, germinat inde
deterior multo suboles, peiorque priori
progenies sequitur, gradibus ad crimina crescetis.
crimina quae stimulis acuunt dementia corda
teque. pater. uariis armant terroribus ultro.
Tum primum uenti coepere incumbere terris,
intempestiuus descendere nubibus imber:
horrida tum grando turbatos uerberat agros.
tonitrua altisono infractus murmurat aether.
nec tamen ista malos reuocant: furor impius orbem
obsidet et laxis rabies defertur habenis.
bella placent caedesque simul. periuria. fraudes.
mentirique libet. rapere est amor. abdere furta:
nulla fides populis. nulla est iam ueritas usquam.
uirque unus residet generis populique refector.
atque unus. multi per quem data luce renati;
arca tegit paucos. castrorum semina seruans.
iam tum uenturi facies monstrata lauacri.
susceptos fido seruans ecclesia partu.
Postquam diluuii cecidit tumor, unda resedit,
ales paciferae folium portauit oliuae.
Tum populus surgit melior, tum purior undis
gens hominum. magnos terris paritura nepotes.
inde sacerdotis in caelum dedita corda.
hinc inter flammas pueri cantare parati.
et puer, inpasti quem non tetigere leones.
tum reges cecinere deum, tum uera prophetis
ora sonant caeli subole splendentia terris.
attamen antiqui etiamnum gutta ueneni
spargebat populos et erant uestigia fraudis.
quae bonus ablueret doctor melioribus undis.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Cypriani Galli Poetae Heptateuchos edited by Rudolf Peiper (Prague, Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1891) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 23), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
