IN GENESIN AD LEONEM PAPAM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Pseudo-Hilary · uncertain Source: Open Greek and Latin project, stoa0149p.stoa003.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. IN GENESIN AD LEONEM PAPAM S. HILARII IN GENESIN — AD LEONEM PAPAM [1–8] Paruimus monitis tua dulcia iussa secuti, antistes Christi. quae dabas ore pio. an ego non canerem tanti praeconia patris, munus opusque dei dum mihi lingua foret? rauca quidem stridens et nullis digna coturnis, ingeniumque iacens: sed libet alta loqui. Dignum opus et iustum semper tibi dicere grates. omnipotens mundi genitor, quo principe cuncta [9–16] em sumpsere diem atque exorta repente post tenebras stupidi spectarunt lumina caeli: gens hominum pecudesque ferae milleque uolucres et quae per liquidos discurrunt agmina campos, omnia per temet, ex te, qui maxima condis: ex te nata, pater; nec patris est pater alter: tu caput es capiti, primi tu fontis origo, primus apex rerum, primus sator, omnia condens; [17–24] nec tamen ex alio ducis genus: ipse perennis spiritus. antiquo uiuens per saecula motu. semper eris. quia semper eras: non mortis egenus, qui natalis inops nec finem noueris aeui. ex se principium cui contigit. haut manet alter auctorem casus: nascentia terminus urget. omnia cum tegeret nigrum chaos altaque moles desuper urgeret informis corpora mundi [25–32] et caliganti premeret serotina morte. nec species nec forma foret, deus intus agebas corporibus tectis mixtus, secreta potestas. iam tum disponens nascentia moenia mundi et uarias rerum facies animasque futuras. utque caput uicta prompsisti caligine noctis. sublimem attollens uultum sensere tenebrae. mox dominus rerum somnos discussit inertes, [33–40] pigraque materies trepidauit nomine pulsa commotaque simul maturo conscia partu. scinditur ingentis cumuli per.plurima corpus membra, locosque simul metantur semina iussu. et confusa simul descendunt uiscera molis. sectaque per partes formas spectantia frustra iam calor intus alit et blando suscitat igni. Ac primum caeli pansus liber, omnia mundi [41–48] conplectens spatia, celso suspenditur orbe: terra grauis pigro descendit pondere ad imum ac, semet defixa, salo fundata resedit. esset ut spatium uacuae regionis apertum. qua tener incedens mortalia pasceret aether. quoue exire patris possent tot munera rerum. ortaque ferrentur nullo per inane labore. diffusae coguntur aquae: mox limine certo [49–56] liquuntur maria nec finem transilit unda. Tunc oritur lux alma. dies quae iussa uocari nascentem tenero perfudit lumine mundum. munus opusque tuum prodens. tua maxima dona. condere quae genitor patria pietate parabas. utque hominum sollers posset clarescere uita. artibus aetheriis quae totas ducere luces gaudet et ingenium diuersa laude fatigat. [57–64] insequitur nox atra diem densaeque tenebrae. corporibus somnos quae ferrent. otia fessis. et cunctis unam faciem similemque figuram. namque dies uarie rerum discriminat ora et dat cuique suum disiecta nocte colorem: instigat animos opera ad maiora calentes. exacuens uariis mortalia pectora curis. quo mage forma dies uitae, nox mortis imago est. [65–72] Tunc condens pater astra polo ac lumina didens, sidera distinguens uariis pertecta figuris. lucifer exsurgit roseus et fulgidus ore uesper: puniceos spargit Aurora capillos. Anguis agit sudum, inportant Pliades imbres. sunt luga, sunt Plaustra. gemmantes flore Coronae signaque bis senis annum uoluentia formis, multaque praeterea celsae domus ornamenta. [73–80] quis saeclum fulcit signis et regia summi picta parens uaria stellarum luce coruscat.. sed soli lux maior inest, quem munere largo excultum, genitor, pleno dignaris honore. igneus ille iubar praecelso uertice tollit; ore rubens patulo, caeli per moenia fertur astrorum ductor, mundi uigor atque elementa. ecce aliud mirum, mirum decus o, noua cursum [81–88] mutat luna suum; quos perdit colligit ignes cornuaque extinguens perturbat lumine frontem; mox tamen ardescit conpleto circulus orbe, noctilucum lumen pascit sata sidera luce: haec tamen, aeterno quae uoluit machina aethrae, non tantum pictura poli est, nec celsa uoluntas: mens ratioque subest et rebus utilis ordo. hinc doctrina uenit terris, hinc denique cunctis [89–96] consilium agricolis et qui maria alta pererrant, ut, se quaque ferant, luces praedicere possint, uenturos norint imbres siccumque serenum, tempore quo tauros campis inducat arator et dubium temptet securus nauita pontum. Instructos ignes caelo, pater optime, teiTas excolere adgrederis et munere donas opimo regna hominum pecudumque larem requiemque uolucrum [97–104] planescunt campi, colles tumor arduus effert. subsidunt ualles. florentia prata uirescunt saxaque durantur, pinguis se gleba resoluit, rumpuntur fontes, fluuiis genus arduum unde est; herbarum uaria consurgunt gramina campis. Iamque seges tenera fructum fundebat arista. cum iuga nulla forent nec uomis nullus aratro. mugiret nullus proscissis taurus in aruis. [105–112] ecce etiam uitis madido iam plena racemo, expers falcis adhuc et duri nescia ferri, pampineas celsis texebat collibus umbras. diuersa exoritur uariarum forma ferarum, quadripedes animae nec non repentia terris nascuntur, pictis uolucres per nubila pinnis. His ubi perfectis genitor iam diuite mundo cuncta uidet curam magni deposcere regis, [113–120] qui mare. qui terras atque omnia nata gubernet. quique altum spectet caelum laudetque potenter munera magna dei, ne sint haec condita frustra: tunc Faciamus, ais. hominem." dic. optime. cum quo conloqueris ? clarum est: iam tum tibi filius alto adsidet in solio et terras spectat amicas. sed Faciamus, ais, hominem, cui uultus imago noster erit, manibusque meis procedat in aeuum." [121–128] inde, opifex rerum, adsumis mollia terrae atque uirum formas, cuius de costa cupito fit mulier uultu: mulier de costa uiri fit, quo mage cara uiro et lateri sit coniugis apta. o felix animal. summi cui dextra tonantis - est pater; o felix nimium. qui ducis olympo et genus et formam; si te non noxia terrae decipiant uitia nec blandus subruat error. [129–136] numen eris caeloque redux mirabere regna, quae promissa bonis fido pater exhibet ore. nam tibi multa deus nascenti contulit ultro: aetheriam primum faciem uultumque paternum incessumque pedum rectum. sublimia colla, ne qua mora in caelum oculis spectantibus esset; tunc alacres promptasque manus uitaeque ministras, atque domum diuae pectus rationis et alti [137–144] sedem consilii. facundae uocis honorem. haec soli concessa homini : nam cetera mutum et pecus obtinuit. uentrem, praecordia, neruos. uenarum riuos et sparsum corpore sanguem, iusti laeuique simul sensusque doloris. tu uero. omnipotens, priuato munere largus erga hominem manibusque tuis operisque fauore inpendens, patria pignus pietate colendo. [145–152] ne quid diuinis modo desit uultibus, ignem aetheris inspiras et sacrae mentis opimam indulges partem permixtus corpore toto. hinc meminisse licet ueterum. praesentia nosse hinc datur atque animae fas est uentura uidere; hinc loquimur canimusque deum. hinc sidera cuncta. terrarumque uiget cultus, pontusque mouetur; hinc artes nomenque, pudor. prudentia, iustum: [153–160] hinc animae surgunt fortes. hinc pergit honestum et uia quae ducit castos ad limina caeli. Ergo hominem pleno perfectum munere tems praeponis, genitor, pt rerum tradis habenas: cuncta habeat subdatque sibi. uice sit genitoris: telluris dominus, famulus tuus, omnia mundi possideat, tantum domino tibi seruiat uni. Postquam primus homo uetito se pascere ligno [161–168] non timuit captusque dolis se praebuit angui, stat reus. et nudus deiecto lumine uestem inplorans dominumque fugit uultumque recondit. culpa comes sequitur, peccato obnoxia uita debilitat uires, caelo uenientia dona. aethere demissus paulatim deficit ignis. frigore peccati torpentia corda rigescunt : cura cibi uentrisque subit et cura tegendi [169–176] corporis. et sacrum subeunt mortalia pectus. Nascitur hinc proles peccati, germinat inde deterior multo suboles, peiorque priori progenies sequitur, gradibus ad crimina crescetis. crimina quae stimulis acuunt dementia corda teque. pater. uariis armant terroribus ultro. Tum primum uenti coepere incumbere terris, intempestiuus descendere nubibus imber: [177–184] fulmina tum primum caelo deiecta sereno. horrida tum grando turbatos uerberat agros. tonitrua altisono infractus murmurat aether. nec tamen ista malos reuocant: furor impius orbem obsidet et laxis rabies defertur habenis. bella placent caedesque simul. periuria. fraudes. mentirique libet. rapere est amor. abdere furta: nulla fides populis. nulla est iam ueritas usquam. [185–192] Diluuio abluitur terrarum crimen et undis, uirque unus residet generis populique refector. atque unus. multi per quem data luce renati; arca tegit paucos. castrorum semina seruans. iam tum uenturi facies monstrata lauacri. susceptos fido seruans ecclesia partu. Postquam diluuii cecidit tumor, unda resedit, ales paciferae folium portauit oliuae. [193–200] iam siccis reuolans pinnis dedit omina pacis. Tum populus surgit melior, tum purior undis gens hominum. magnos terris paritura nepotes. inde sacerdotis in caelum dedita corda. hinc inter flammas pueri cantare parati. et puer, inpasti quem non tetigere leones. tum reges cecinere deum, tum uera prophetis ora sonant caeli subole splendentia terris. [201–204] quamuis cuncta deo seruirent crimine uicto, attamen antiqui etiamnum gutta ueneni spargebat populos et erant uestigia fraudis. quae bonus ablueret doctor melioribus undis. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/pseudo-hilary-in-genesin-ad-leonem-papam-latin/