Menu

Eucharisticus (Latin)

The Latin text of Eucharisticus. This page has 1 section group and about 4,266 words. Each row carries its standard reference.

The later Fathers AD 376–after 459 Paulinus of Pella Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 29 KBTEI XML (gzip) 25 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Eucharisticus
Paulini Evxapictikoc — PraefatioScio quosdam inlustrium uirorum pro suarum splendore uirtutum ad perpetuandam suae gloriae dignitatem ephemeridem gestorum suorum proprio sermone conscriptam memoriae tradidisse. a quorum me praestantissimis meritis tam longe profecto quam ipsa temporis antiquitate discretum non utique ratio aequa consilii ad contexendum eiusdem prope materiae opusculum prouocauit, cum mihi neque ulla sint gesta tam splendida, de quibus aliquam possim captare gloriolam, nec eloquii tanta fiducia, ut facile audeam cuiusquam opera scriptoris aemulari, [2] sed, quod non piget confiteri, iam dudum me in peregrinatione diuturna aerumnosi otii maerore marcescentem misericordia, ut confido, diuina ad huiusmodi me solacia affectanda pellexit, quae simul et bene sibi consciae senectuti et religioso proposito conuenirent, ut, qui me scilicet totam uitam meam deo debere meminissem, totius quoque uitae meae actus ipsius deuotos obsequiis exhiberem eiusdemque gratia concessa mihi tempora recensendo eucharisticon ipsi opusculum sub ephemeridis meae relatione contexerem, [3] sciens profecto et benignae ipsius misericordiae circa me fuisse, quod indultis humano generi temporariis uoluptatibus etiam ipse prima mea aetate non carui, et in hac quoque parte curam mihi prouidentiae ipsius profuisse, quod me adsiduis aduersitatibus moderanter exercens euidenter instruxit, nec inpensius me praesentem beatitudinem debere diligere, quam amittere posse me scirem, nec aduersis magnopere terreri, in quibus subuenire mihi posse misericordias ipsius adprobassem. [4] proinde si quando hoc opusculum meum -in cuiusquam manus uenerit, ex ipso libelli titulo praenotato euidenter debet aduertere me hanc meditatiunculam meam, quam omnipotenti deo dedico, otio meo potius quam alieno negotio praestitisse, magisque id meorum esse uotorum, ut hoc qualecumque obsequium meum acceptum deo sit, quam ut carmen incultum ad notitiam perueniat doctiorum. [5] attamen si cui forsitan magis curioso tantum otii ab re sua fuerit, ut laboriosum uitae meae ordinem uelit agnoscere, exoratum eum cupio, ut, siue aliquid seu forsitan nihil in gestis uel in uersibus meis, quod possit probare, reppererit, ea tamen ipsa, quae elegerit, obliuioni potius inculcanda deleget, quam memoriae diiudicanda commendet.
Evxapictikoc Deo Sub Ephemeridis Meae TextuEnarrare parans annorum lapsa meorum
tempora et in seriem deducere gesta dierum,
ambigua exactos uitae quos sorte cucurri,
te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis
adspiransque operi placita tibi coepta secundes,
effectum scriptis tribuens uotisque profectum,
ut tua te merear percurrere dona iuuante.
omnia namque meae tibi debeo tempora uitae,
auram ex quo primum uitalis luminis hausi,
inter et aduersas iactatus saepe procellas
instabilis mundi te protectore senescens
altera ab. undecima annorum currente meorum
hebdomade sex aestiui flagrantia solis
solstitia et totidem brumae iam frigora uidi
te donante, deus, lapsi qui temporis annos
instaurando nouas cursu reuolubilis aeui.
sit mihi fas igitur uersu tua dona canentem
pangere et expressas uerbis quoque pendere grates,
quas equidem et clausas scimus tibi corde patere,
ultro sed abrumpens tacitae penetralia mentis
fontem exundantis uoti uox conscia prodit.
tu mihi lactanti uires in corpore inerti
ad toleranda uiae pelagique incerta dedisti,
editus ut Pellis inter cunabula quondam
regis Alexandri prope moenia Thessalonices
patre gerente uices inlustris praefecturae,
orbis ad alterius discretas aequore terras
perueherer, trepidis nutricum creditus ulnis,
ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes
Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undas
moenia Sidoniae Carthaginis usque uenirem,
ante suum nono quam menstrua luna recursu
luce nouata orbem nostro compleret ab ortu.
illic, ut didici, ter senis mensibus actis
sub genitore meo proconsule rursus ad aequor
expertasque uias reuocor, uisurus et orbis
inclita culminibus praeclarae moenia Romae;
quae tamen haut etiam sensu agnoscenda tuentis
subiacuere mihi, sed post conperta relatu
adsiduo illorum, quibus haec tum nota fuere,
propositum seruans operis subdenda putaui.
tandem autem exacto longarum fine uiarum.
maiorum in patriam tectisque aduectus auitis
Burdigalam ueni, cuius speciosa Garumna
moenibus Oceani refluas maris inuehit undas
nauigeram per portam, quae portum spatiosum
nunc etiam muris spatiosa includit in urbe.
tunc et auus primum illic fit mihi cognitus, anni
eiusdem consul, nostra trieteride prima.
quae postquam est expleta mihi firmauit et artus
inualidos crescens uigor et mens conscia sensus
adsuefacta usum didicit cognoscere rerum —
quidquid iam * * potui meminisse, necesse est,
ipse fide propria de me agnoscenda retexam.
sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis,
quos mihi libertas ludusque et laetior aetas
conciliare suis meritis potuisse uidentur,
uel magis ipse libens recolam, uel dignius ausim
inserere huic nostro, quem uersu cudo, libello
quam pietatis opus studiumque insigne parentum
permixtis semper docta exercere peritum
blanditiis gnaramque apto moderamine curam
insinuare mihi morum instrumenta bonorum
ingenioque rudi celerem conferre profectum,
ipsius alphabeti inter prope prima elementa
nosse cauere decem specialia signa amathiae
nec minus et uitia uitare a/.otvovorJTa.
quarum iam dudum nullus uigeat licet usus
disciplinarum, uitiato scilicet aeuo,
me Romana tamen, fateor, seruata uetustas
plus iuuat atque seni propria est acceptior aetas.
nec sero exacto primi mox tempore lustri
dogmata Socratus et bellica plasmata Homeri
erroresque legens cognoscere cogor Ulixis;
protinus ad libros etiam transire Maronis
uix bene conperto iubeor sermone Latino,
conloquio Graiorum adsuefactus famulorum,
quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus,
unde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior,
eloquium librorum ignotae apprehendere linguae.
quae doctrina duplex sicut est potioribus apta
ingeniis geminoque ornat splendore peritos,
sic sterilis nimium nostri, ut modo sentio, cordis
exilem facile exhausit diuisio uenam.
quod nunc inuito quoque me haec mea pagina prodit,
inconsulta quidem, quam sponte expono legendam,
sed mihi non rebus, quantum confido, pudenda,
quarum notitiam scriptis contexere conor:
namque ita me sollers castorum cura parentum
a puero instituit, laedi ne quando sinistro
cuiusquam sermone mea se fama timeret.
quae licet obtineat proprium bene parta decorem,
hoc potiore tamen tum me decorasset honore,
consona si nostris primo sub tempore uotis
hac in parte etiam mansissent uota parentum,
perpetuo ut puerum seruarent me tibi, Christe,
rectius hanc curam pro me pietatis habentes,
carnis ut inlecebris breuiter praesentibus expers
aeternos caperem uenturo in tempore fructus.
sed quoniam nunc iam magis hoc me credere fas est
conduxisse mihi, quod te uoluisse probasti,
omnipotens aeterne deus, qui cuncta gubernas,
culpato renouando mihi uitalia dona,
hoc nunc maiores pro me tibi debeo grates,
maiorum quanto errorum cognosco reatum.
namque et incautus quidquid culpabile gessi
inlicitumque uagus per lubrica tempora uitae,
te indulgente mihi totum scio posse remitti,
ex quo me reprobans lapsum ad tua iura refugi,
et si ulla umquam potui peccata cauere,
quae mihi maiorem parerent commissa reatum,
hoc quoque me indeptum diuino munere noui.
Sed redeo ad seriem decursaque illius aeui
tempora, quo studiis intentus litteraturae
ultro libens aliquem iam me mihi ipse uidebar
uotiuum inpensi, operis sentire profectum,
Argolico pariter Latioque instante magistro,
cepissemque etiam forsan fructum quoque dignum,
ni subito incumbens quartana acerba meorum
conatus placitos studiorum destituisset
uix impleta aeui quinta trieteride nostri.
consternata autem pro me pietate parentum,
quippe quibus potior uisa est curatio nostri
corporis inualidi quam doctae instructio linguae,
primitus hoc medicis suadentibus, ut mihi iugis
laetitia atque animo grata omnia prospicerentur;
quae pater in tantum studuit per se ipse parare,
deposito ut nuper uenandi attentius usu —
causa equidem sola studiorum quippe meorum,
neue his officeret, sibi me ad sua ludicra iungens,
neu sine me placitis umquam solus frueretur —
me propter rursus cura maiore resumens
eiusdem ludi cuncta instrumenta nouaret,
ex quibus optatam possem captare salutem.
quae protracta diu longi per tempora morbi
inuexere mihi iugem iam deinde legendi
desidiam, officeret durans quae postea sano
succedente nouo mundi fallacis amore
et tenero nimium affectu cedente parentum,
sufficeret quibus ex nostra gaudere salute.
qua ratione auctus noster quoque creuit et error,
firmatus facile ad iuuenalia uota sequenda,
ut mihi pulcher equus falerisque ornatior esset,
strator procerus, uelox canis et speciosus
accipiter, Romana et nuper ab urbe petita
aurata instrueret nostrum sphera concita ludum,
cultior utque mihi uestis foret et noua saepe
quaeque Arabi muris leni fragraret odore.
nec minus et uegetus ueloci currere uectus
semper equo gaudens quotiens euasero casus
abruptos, recolens — Christi me munere fas est
credere seruatum, quod tum nescisse dolendum est,
scilicet inlecebris urgentibus undique mundi.
quas inter fluitans interque et uota parentum,
iugiter in nostram tendentia posteritatem,
iam prope sero calens aeui pro tempore nostri
in noua prorupi iuuenalis gaudia luxus,
quae facile ante puer rebar me posse cauere.
attamen in quantum lasciua licentia cauto
stricta coherceri potuit moderamine freni,
congererem grauiora meis ne crimina culpis,
hac mea castigans lege incentiua repressi,
inuitam ne quando ullam iurisue alieni
adpeterem carumque memor seruare pudorem
cedere et ingenuis oblatis sponte cauerem,
contentus domus inlecebris famulantibus uti,
quippe reus culpae potius quam criminis esse
praeponens famaeque timens incurrere damna.
sed neque hoc etiam mea inter gesta silebo,
unum me nosse ex me illo in tempore natum,
uisum autem neque illum tum, quia est cito functus,
nec quemquam, fuerit spurius post qui meus, umquam,
cum mihi lasciuae inlecebris sociata iuuentae
libertas grauius quisset dominando nocere,
ni tibi, Christe, mei iam tunc quoque cura fuisset.
Talis uita mihi a ter senis circiter annis
-usque duo durans impleta decennia mansit,
donec me inuitum, fateor, pia cura parentum
cogeret inuectum blanda suetudine ritum
deserere atque nouum conpelleret esse maritum
coniugis, antiquo potius cuius domus esset
nomine magnifica, quam quae possessa placere
ad praesens posset nimiis obnoxia curis,
dudum desidia domini neclecta senili,
parua cui neptis functo genitore superstes
successit, taedisque meis quae postea cessit.
sed semel inpositum statuens tolerare laborem
suffragante animi studiis feruore iuuentae,
uix paucis domus indeptae exercere diebus
gaudia contentus, malesuada otia curis
mutare insolitis cito meque meosque coegi,
quos potui, exemplo proprii inuitando laboris,
quosdam autem inuitos domini adstringendo rigore.
atque ita suscepti status actibus inpiger instans
protinus et culturam agris adhibere refectis
et fessis celerem properaui inpendere curam
uinetis conperta mihi ratione nouandis
et, quod praecipue plerisque uidetur amarum,
ultro libens primus fiscalia debita certo
tempore persoluens propere mihi fida paraui
otia, priuatae post inpendenda quieti.
quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioque
congrua prima meo mediocria desideranti,
proxima deliciis et ab ambitione remota,
ut mihi compta domus spatiosis aedibus esset .
et diuersa anni per tempora iugiter apta,
mensa opulenta nitens, plures iuuenesque ministri
inque usus uarios grata et numerosa supellex
argentumque magis pretio quam pondere praestans
et diuersae artis cito iussa explere periti
artifices stabula et iumentis plena refectis,
tunc et carpentis euectio tuta decoris —
nec tamen his ipsis attentior amplificandis,
quam conseruandis studiosior et neque census
augendi cupidus nimis aut ambitor honorum,
sed potius, fateor, sectator deliciarum,
si qua tamen minimo pretio expensaque parari
et saluo famae possent constare decore,
ne nota luxuriae studium macularet honestum.
quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenti
cara magis pietas superabat magna parentum,
obstringens sibi me nexu dominantis amoris,
maiore ut parte anni ipsis praesentia nostra
seruiret, paribus perdurans consona uotis
communemque parans per mutua gaudia fructum.
Cuius uitae utinam nobis prolixior usus
concessus largo mansisset munere Christi,
persistente simul priscae quoque tempore pacis!
multimodis quisset nostrae prodesse iuuentae
consulti patris adsidua conlatio uerbi
exemplisque bonis studiorum instructio crescens.
sed transacta aeui post trina decennia nostri
successit duplicis non felix cura laboris,
publica quippe simul clade in commune dolenda
hostibus infusis Romani in uiscera regni
priuata cum sorte patris de funere functi:
ultima namque eius finitae tempora uitae
temporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.-
at mihi damna domus populantem inlata per hostem,
per se magna licet, multo leuiora fuere
defuncti patris inmodico conlata dolori,
per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat:
tamque etenim fido tradentes mutua nobis
officia affectu conserto uiximus aeuo,
uinceret aequaeuos nostra ut concordia amicos.
hoc igitur mihi subtracto inter prima iuuentae
tempora tam caro socio et monitore fideli
ilico me indocilis fratris discordia acerba
excepit, ualidum genitoris testamentum
soluere conantis specialia commoda matris
inpugnandi animo, cuius mihi cura tuendae
hoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatis
non minor affectus studium firmabat honestum.
insuper aduersis me pluribus exagitandum
laeua facultatum prorumpens fama mearum
exposuit blandas inter uanae ambitionis
inlecebras grauibus coniuncta et damna periclis.
quae meminisse licet pigeat transactaque dudum
obliuione sua malim sopita silere,
inuitant aduersa tamen per nostra tuorum
cognita donorum solacia, Christe, bonorum
emensis indepta malis tua munera fando
prodere et in lucem proferre recondita corde.
namque et quanta mihi per te conlata potentum
gratia praestiterit, facile experiendo probaui,
saepe prius claro procerum conlatus honori
ignorans, proprio quam praeditus ipse potirer,
quantum et econtra ui inpugnante maligna
ipsa patronorum mihi ambitiosa meorum
obfuerint studia et nostri euidenter honores.
ac mihi ante omnes specialiter, altera cuius
pars orientis erat patria, in qua scilicet ortus
possessorque etiam non ultimus esse uidebar,
iniecere manum mala, sed mihi debita dudum,
quod me et inuitum protracto errore. tenerent
agminis ipsa mei primum molitio pigra,
dissona et interdum carorum uota meorum,
saepius et propriis certans mens obuia uotis,
ambigui euentus quotiens formido recurrens
tardabat coeptos sorte obsistente paratus,
allicerent et contra animum suetudo quietis,
otia nota, domus specialia commoda plura,
omnibus heu! nimium blandis magnisque refertae
deliciis cunctisque bonis in tempore duro,
hospite tunc etiam Gothico quae sola careret;
quod post euentu cessit non sero sinistro,
nullo ut quippe domum speciali iure tuente
cederet in praedam populo permissa abeunti:
nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum
hospitibus studuisse suis prodesse tuendis.
Sed mihi ad sortem praefatae condicionis
addita maioris noua est quoque causa laboris,
ut me, conquirens solacia uana, tyrannus
Attalus absentem casso oneraret honoris
nomine, priuatae comitiuam largitionis
dans mihi, quam sciret nullo subsistere censu
iamque suo ipse etiam desisset fidere regno,
solis quippe Gothis fretus male iam sibi notis,
quos ad praesidium uitae praesentis habere,
non etiam imperii poterat, per se nihil ipse
aut opibus propriis aut ullo milite nixus.
unde ego non partes infirmi omnino tyranni,
sed Gothicam fateor pacem me esse secutum,
quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum
paulo post aliis cessit mercede redempta
nec penitenda manet, cum iam in re publica nostra
cernamus plures Gothico florere. fauore,
tristia quaeque tamen perpessis antea multis,
pars ego magna fui quorum, priuatus et ipse
cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes.
namque profecturi regis praecepto Atiulfi
nostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti,
non aliter nobis quam belli iure subactis
aspera quaeque omni urbe inrogauere cremata:
in qua me inuentum comitem tum principis eius,
imperio cuius sociatos non sibi norant,
nudauere bonis simul omnibus et genetricem
iuxta meam mecum, communi sorte subactos,
uno hoc se nobis credentes parcere captis,
quod nos inmunes poena paterentur abire,
cunctarumque tamen comitum simul et famularum,
euentum fuerant nostrum quaecumque secutae,
inlaeso penitus nullo adtemptante pudore,
me grauiore tamen releuato suspicione
munere diuino, iuges cui debeo grates,
filia ut ante mea per me sociata marito
excedens patria communi clade careret.
Nec postrema tamen tolerati meta laboris
ista fuit nostri, quem diximus: ilico namque
exactos laribus patriis tectisque crematis
obsidio hostilis uicina excepit in urbe
Uasatis, patria maiorum et ipsa meorum,
et grauior multo circumfusa hostilitate
. factio seruilis paucorum mixta furori
insano iuuenum * * licet ingenuorum,
armata in caedem specialem nobilitatis.
quam tu, iuste deus, insonti a sanguine auertens
ilico paucorum sedasti morte reorum
instantemque mihi specialem percussorem
me ignorante alio iussisti ultore perire,
suetus quippe nouis tibi me obstringere donis,
pro quis me scirem grates debere perennes.
sed mihi tam subiti concusso sorte pericli,
quo me intra urbem percelli posse uiderem,
subrepsit, fateor, nimium trepido nouus error,
ut me praesidio regis dudum mihi cari,
cuius nos populus longa obsidione premebat,
urbe ab obsessa sperarem abscedere posse
agmine carorum magno comitante meorum,
hac tamen hos nostros spe sollicitante paratus,
quod scirem imperio gentis cogente Gothorum
inuitum regem populis incumbere nostris.
explorandi igitur studio digressus ab urbe
ad regem intrepidus nullo obsistente tetendi,
laetior ante tamen, primo quam affarer amicum
alloquio, gratumque magis fore quem mihi rebar.
perscrutato autem, ut potui, interius uiri uoto
praesidium se, posse mihi praestare negauit
extra urbem posito, nec tutum iam sibi prodens,
ut uisum remeare aliter pateretur ad urbem,
ipse nisi mecum mox susciperetur in urbe,
gnarus quippe Gothos rursum mihi dira minari
seque ab ipsorum cupiens absoluere iure.
obstipui, fateor, pauefactus condicione
proposita et nimio indicti terrore pericli,
sed miserante deo, adflictis qui semper ubique
imploratus adest, paulo post mente resumpta
ipse licet trepidus, sed adhuc nutantis amici
consilium audacter studui pro me ipse fouere,
ardua dissuadens, quae scirem omnino neganda,
praestanda quae autem, quam mox temptanda perurgens.
quae non sero probans uir prudens ipse secutus,
ilico consultis per se primatibus urbis
rem coeptam adcelerans una sub nocte peregit
auxiliante deo, cuius iam munus habebat,
quo nobis populoque suo succurrere posset.
concurrit pariter cunctis ab sedibus omnis
turba Alanarum armatis sociata maritis.
prima uxor regis Romanis traditur obses,
380 adiuncto pariter regis caro quoque nato,
reddor et ipse meis pactae inter foedera pacis,
communi tamquam Gothico saluatus ab hoste,
uallanturque urbis pomeria milite Alano,
acceptaque dataque fide certare parato
pro nobis, nuper quos ipse obsederat hostis. -
mira urbis facies, cuius magna undique muros
turba indiscreti sexus circumdat inermis
subiecta exterius; muris haerentia nostris
agmina barbarica plaustris uallantur et armis.
qua se truncatam parte agminis haut mediocris
circumiecta uidens populantum turba Gothorum,
ilico diffidens tut« se posse morari
hoste intestino subito in sua uiscera uerso,
nil temptare ausa ulterius properanter abire
sponte sua legit. cuius non sero secuti
exemplum et nostri, quos diximus, auxiliares
discessere, fidem pacis seruare parati
Romanis, quoquo ipsos sors oblata tulisset.
atque ita res * * temere a me coepta benigno
auxilio domini euentu est expleta secundo,
erroremque meum deus in noua gaudia uertit
multorum pariter mecum obsidione leuata,
adcrescunt quae cuncta mihi simul ad referendas,
Christe, tibi grates, quas inpos soluere uerbis
parte rependo aliqua, semper debere professus.
Sit tamen ista satis super his me esse profatum,
- inter barbaricas longo quae tempore gentes
expositus gessi. quorum mihi plurima saepe
aduersa experto rursum suasere moranti
linquendas patriae sedes quantocius esse —
quod fecisse prius fuerat magis utile nobis —
illa ut contento peteremus litora cursu,
pars ubi magna mihi etiamnunc salua manebat
materni census, conplures sparsa per urbes
Argiuas atque Epiri ueterisque nouaeque,
per quas non minima numerosis farta colonis
praedia diffusa nec multum dissociata
quamuis profusis dominis nimiumque remissis
praebere expensas potuissent exuberantes.
sed nec sero mea est prouentus uota secutus,
ut uel migrare exoptata hinc ad loca possem,
uel mihi pars aliqua ex rebus superesset auitis
inter barbaricas hostili iure rapinas
Romanumque nefas, contra omnia iura licenter
in mea grassatum diuerso tempore damna;
a quo se exuere admisso nec nomina possunt
cara mihi, maior nostri est quae causa doloris,
cum mihi damna rei damnis cumulentur amoris,
quem scio me fidum primis debere propinquis,
quamlibet offensum, nec fas non reddere duco.
sed bene si sapio, gratanda haec nunc mihi sors est,
quae tibi conplacuit, multo potiora parante
iam te, Christe, mihi, quam cum securior ipse
placatum rebar nostris adsistere uotis,
cum mihi laeta domus magnis floreret abundans
deliciis, nec pompa minor polleret honoris
instructa obsequiis et turbis fulta clientum.
quae peritura cito illo me in tempore amasse
nunc piget et tandem sensu meliore senescens
utiliter subtracta mihi cognosco fuisse,
amissis opibus terrenis atque caducis
perpetuo potius mansura ut quaerere nossem —
sero quidem, sed nil umquam, deus, est tibi serum,
qui sine fine manens miserandi ponere finem
nescis et ignaris solus succurrere nosti
praeueniendo prior multorum uota precantum
et supra, quam petimus, bona nobis prospiciendo
ambiguisque etiam, quid pro se quisque precetur,
plura petita negas, magis apta his dare paratus,
qui sapiunt tua dona suis praeponere uotis.
namque et me moresque meos quanto prior ipso
me melius nosses, in me prodendo probasti,
quem maiora meis audentem uiribus ante
prospiciens melius per te mihi consuluisti
conatus inhibendo meos nimis alta petentes,
auderem ut monachi perfecto uiuere ritu,
cum mihi plena domus caris affectibus esset,
qui sibi seruari consuetam indicere curam
posse uiderentur, filii, mater, socrus, uxor
cum grege non minimo famularum quippe suarum,
quem totum pariter peregrinae exponere terrae
\\ nec ratio aut pietas mens aut religiosa sinebat.
sed tua magna manus diuina et prouida uirtus
consilio sanctorum cuncta operando peregit,
suadentum mihi tum morem seruare uetustum,
quem semel inuectum maiorum traditione
nunc etiam seruans ecclesia nostra teneret;
confessusque igitur, penitenda quae mihi noram,
proposita studui constrictus uiuere lege,
non digno fortasse pians commissa labore,
sed rectam seruare fidem non inscius ipse,
errorum discendo uias per dogmata praua,
quae reprobans sociata aliis nunc respuo culpis.
post autem, exacta iam ter trieteride quinta,
rite recurrente statuto tempore pascha
ad tua, Christe Deus, altaria sacra reuersus
te miserante tua gaudens sacramenta recepi
ante hos ter decies super et bis quattuor annos —
saluo tunc etiam propriae domus ordine, nuper
480 qui fuerat, linqui et quam iam non posse probarem
nec retinere tamen peregrino iugiter esset
possibile adstricto iam censu; quominus autem
rem propriam expeterem, cuius meritumque situmque
anteriore loco iam me exposuisse recordor,
obstabat flecti ad communia commoda coniunx
indocilis nimioque metu nauigare recusans,
quam nec inuitam trahere usquam fas mihi rebar
parque nefas esset subtractis linquere natis.
Atque ita frustratus spe iam meliore quietis
in rebus propriis post plura aduersa fruendae
perpetuum exilium diuersa sorte dierum
exigo, iam dudum cunctis affectibus expers,
primo socru ac matre, dehinc et coniuge functa,
quae mihi cum fuerit rectis contraria uotis
officiente metu, fuit et defuncta dolori,
tum subtracta, meae potuisset cum magis esse
apta senectuti iunctae ad solamina uitae;
quae mihi iam derant natis abeuntibus a me,
non equidem paribus studiis nec tempore eodem,
succensis pariter sed libertatis amore,
quam sibi maiorem contingere posse putabant
Burdigalae, Gothico quamquam consorte colono.
quod licet inuito me illos uoluisse dolerem,
sic conpensandum tamen hoc ipsum mihi rebar,
commoda ut absentis praesentum cura iuuaret,
fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent,
sponte sua mecum paulatim participando.
sed cito praereptus iuuenis iam presbyter unus
morte repentina luctum mihi liquit acerbum,
summa autem rerum, tenuit quascumque, mearum
tota erepta mihi multis. fuit una rapina.
insuper ipse etiam, uelut ad solacia nostra
qui superest, actu simul euentuque sinistro
inter amicitias uersatus regis et iras
destituit prope cuncta pari mea commoda sorte.
Atque ita subtracta spe omni solaciorum,
quae mihi per nostros rebar contingere posse,
cunctaque sero probans a te magis esse petenda,
quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas,
Massiliae demum pauper consistere legi,
urbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari,
parua autem census substantia familiaris
nec spes magna nouis subitura ex fructibus esset,
non ager instructus propriis cultoribus ullus,
non uineta — quibus solis urbs utitur ipsa
omne ad praesidium uitae aliunde parandum —
sed tantum domus urbana uicinus et hortus
atque ad perfugium secreti paruus agellus,
non sine uite quidem uel pomis, sed sine terra
digna coli; uerum exigui iactura laboris
suasit et in uacuum culturae inpendere curam
uix plena exesi per iugera quattuor agri
et fundare domum summa in crepidine saxi,
ne quid de spatio terrae minuisse uiderer.
porro autem expensas, uitae quas posceret usus,
conductis studui ex agris sperare paratas,
donec plena magis seruis mansit domus et dum
maiores melior uires mihi praebuit aetas.
at postquam in peius pariter mutauit utraque
condicio instabilis semper generaliter aeui,
paulatim, fateor, curis euictus et annis
exul inops caelebs, * * facile in noua uersus
consilia et uaria multum ratione uacillans,
Burdigalam reuocare gradum conducere duxi;
nec tamen effectus nostra est incepta secutus,
utilitas cum uota sibi coniuncta iuuaret.
quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causa
a te prouisum fas est me credere, Christe,
ut, praestare mihi quantum tua gratia posset,
prolixo paulatim usu experiendo probarem,
plurima subtracto cum per dispendia censu
perdurare mihi speciem domus et renouatas
saepius expensas te prospiciente uiderem.
pro qua sorte quidem uitae scio me tibi grates
inmodicas debere, deus, pro me tamen ipse
nescio, si saluo possim gaudere pudore —
siue quod ipse adhuc propriae specie domus utens,
seu quod diuitibus contentus cedere natis
omnia, quae possunt etiamnunc nostra uideri,
expensis patior me sustentari alienis —
ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse,
subueniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,
quam nos nostra aliis debemus participanda.
Nec tamen hoc ipso uitae me in ordine passus,
565 ambiguum nutare diu, uelociter ultro
solari es dignate, deus, nostramque senectam
inualidam uariis diuerso tempore morbis
iugiter adsuetus blandis palpare medellis,
nunc quoque sic ipsi iuuenascere posse dedisti,
ut, cum iam penitus fructus de rebus auitis
sperare ulterius nullos me posse probasses,
cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere
Massiliae potui, amissa iam proprietate
conscripta adstrictus sub condicione tenerem,
emptorem mihi ignotum de gente Gothorum
excires, nostri quondam qui iuris agellum
mercari cupiens pretium transmitteret ultro,
haut equidem iustum, uerum tamen accipienti
uotiuum, fateor, possem quo scilicet una
et ueteres lapsi census fulcire ruinas
et uitare noua cari mihi damna pudoris.
Quo me donatum praestanti munere gaudens
ecce nouas, deus omnipotens, tibi debeo grates,
exuperent quae paene alias cumulentque priores,
quas contestatas tota haec mea pagina praesens
continet, et quamquam spatiis prolixior amplis
euagata diu claudi se iam prope poscat,
nostra tamen iugis deuotio ponere finem
nescit ad explenda tibi debita munia, Christe,
hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendum
conscius, hoc toto cupiens adquirere corde,
omnibus usque locis et tempore iugiter omni
te praefando loqui, te * meminisse silendo.
quocirca et totum tibi me, deus optime, debens
cunctaque, quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsus
nunc quoque concludens tibi desino teque precatus
saepius attente nunc multo inpensius oro,
ut, quia uita in hac, qua nunc ego dego, senili
ipsa morte magis plura (haut) agnosco timenda,
nec mihi, quid potius cupiam, discernere promptum est —
quamcumque in partem tua iam sententia uergit,
da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentem
constantemque tuae uirtutis munere praesta,
ut, qui iam dudum placitis tibi uiuo dicatus
legibus et sponsam conor captare salutem,
nec uicina magis pro condicione senectae
tempora plus metuam mortis, cui subiacet omnis
aetas, ambiguae nec me discrimine uitae
suspectum exagitent uarii formidine casus,
uitari quos posse, deus, te praesule fido,
sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem,
mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnem
discutiat dubium fiducia certa pauorem,
me, uel in hoc proprio mortali corpore dum sum,
esse tuum, cuius sunt omnia, uel resolutum
corporis in quacumque tui me parte futurum.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Poetae Christiani Minores edited by Michael Petschenig; Robinson Ellis; Georg Brandes; Karl Schenkl (Vienna, Prague, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1888) Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum 16.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate