EUCHARISTICUS (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Paulinus of Pella · AD 376–after 459 Source: Open Greek and Latin project, stoa0223a.stoa001.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. EUCHARISTICUS PAULINI EVXAPICTIKOC — PRAEFATIO [pr] Scio quosdam inlustrium uirorum pro suarum splendore uirtutum ad perpetuandam suae gloriae dignitatem ephemeridem gestorum suorum proprio sermone conscriptam memoriae tradidisse. a quorum me praestantissimis meritis tam longe profecto quam ipsa temporis antiquitate discretum non utique ratio aequa consilii ad contexendum eiusdem prope materiae opusculum prouocauit, cum mihi neque ulla sint gesta tam splendida, de quibus aliquam possim captare gloriolam, nec eloquii tanta fiducia, ut facile audeam cuiusquam opera scriptoris aemulari, [2] sed, quod non piget confiteri, iam dudum me in peregrinatione diuturna aerumnosi otii maerore marcescentem misericordia, ut confido, diuina ad huiusmodi me solacia affectanda pellexit, quae simul et bene sibi consciae senectuti et religioso proposito conuenirent, ut, qui me scilicet totam uitam meam deo debere meminissem, totius quoque uitae meae actus ipsius deuotos obsequiis exhiberem eiusdemque gratia concessa mihi tempora recensendo eucharisticon ipsi opusculum sub ephemeridis meae relatione contexerem, [3] sciens profecto et benignae ipsius misericordiae circa me fuisse, quod indultis humano generi temporariis uoluptatibus etiam ipse prima mea aetate non carui, et in hac quoque parte curam mihi prouidentiae ipsius profuisse, quod me adsiduis aduersitatibus moderanter exercens euidenter instruxit, nec inpensius me praesentem beatitudinem debere diligere, quam amittere posse me scirem, nec aduersis magnopere terreri, in quibus subuenire mihi posse misericordias ipsius adprobassem. [4] proinde si quando hoc opusculum meum -in cuiusquam manus uenerit, ex ipso libelli titulo praenotato euidenter debet aduertere me hanc meditatiunculam meam, quam omnipotenti deo dedico, otio meo potius quam alieno negotio praestitisse, magisque id meorum esse uotorum, ut hoc qualecumque obsequium meum acceptum deo sit, quam ut carmen incultum ad notitiam perueniat doctiorum. [5] attamen si cui forsitan magis curioso tantum otii ab re sua fuerit, ut laboriosum uitae meae ordinem uelit agnoscere, exoratum eum cupio, ut, siue aliquid seu forsitan nihil in gestis uel in uersibus meis, quod possit probare, reppererit, ea tamen ipsa, quae elegerit, obliuioni potius inculcanda deleget, quam memoriae diiudicanda commendet. EVXAPICTIKOC DEO SUB EPHEMERIDIS MEAE TEXTU [1] Enarrare parans annorum lapsa meorum tempora et in seriem deducere gesta dierum, ambigua exactos uitae quos sorte cucurri, te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis adspiransque operi placita tibi coepta secundes, effectum scriptis tribuens uotisque profectum, ut tua te merear percurrere dona iuuante. omnia namque meae tibi debeo tempora uitae, auram ex quo primum uitalis luminis hausi, inter et aduersas iactatus saepe procellas instabilis mundi te protectore senescens altera ab. undecima annorum currente meorum hebdomade sex aestiui flagrantia solis solstitia et totidem brumae iam frigora uidi te donante, deus, lapsi qui temporis annos instaurando nouas cursu reuolubilis aeui. sit mihi fas igitur uersu tua dona canentem pangere et expressas uerbis quoque pendere grates, quas equidem et clausas scimus tibi corde patere, ultro sed abrumpens tacitae penetralia mentis fontem exundantis uoti uox conscia prodit. tu mihi lactanti uires in corpore inerti ad toleranda uiae pelagique incerta dedisti, editus ut Pellis inter cunabula quondam regis Alexandri prope moenia Thessalonices patre gerente uices inlustris praefecturae, orbis ad alterius discretas aequore terras perueherer, trepidis nutricum creditus ulnis, ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undas moenia Sidoniae Carthaginis usque uenirem, ante suum nono quam menstrua luna recursu luce nouata orbem nostro compleret ab ortu. illic, ut didici, ter senis mensibus actis sub genitore meo proconsule rursus ad aequor expertasque uias reuocor, uisurus et orbis inclita culminibus praeclarae moenia Romae; quae tamen haut etiam sensu agnoscenda tuentis subiacuere mihi, sed post conperta relatu adsiduo illorum, quibus haec tum nota fuere, propositum seruans operis subdenda putaui. tandem autem exacto longarum fine uiarum. maiorum in patriam tectisque aduectus auitis Burdigalam ueni, cuius speciosa Garumna moenibus Oceani refluas maris inuehit undas nauigeram per portam, quae portum spatiosum nunc etiam muris spatiosa includit in urbe. tunc et auus primum illic fit mihi cognitus, anni eiusdem consul, nostra trieteride prima. quae postquam est expleta mihi firmauit et artus inualidos crescens uigor et mens conscia sensus adsuefacta usum didicit cognoscere rerum — quidquid iam * * potui meminisse, necesse est, ipse fide propria de me agnoscenda retexam. sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis, quos mihi libertas ludusque et laetior aetas conciliare suis meritis potuisse uidentur, uel magis ipse libens recolam, uel dignius ausim inserere huic nostro, quem uersu cudo, libello quam pietatis opus studiumque insigne parentum permixtis semper docta exercere peritum blanditiis gnaramque apto moderamine curam insinuare mihi morum instrumenta bonorum ingenioque rudi celerem conferre profectum, ipsius alphabeti inter prope prima elementa nosse cauere decem specialia signa amathiae nec minus et uitia uitare a/.otvovorJTa. quarum iam dudum nullus uigeat licet usus disciplinarum, uitiato scilicet aeuo, me Romana tamen, fateor, seruata uetustas plus iuuat atque seni propria est acceptior aetas. nec sero exacto primi mox tempore lustri dogmata Socratus et bellica plasmata Homeri erroresque legens cognoscere cogor Ulixis; protinus ad libros etiam transire Maronis uix bene conperto iubeor sermone Latino, conloquio Graiorum adsuefactus famulorum, quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus, unde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior, eloquium librorum ignotae apprehendere linguae. quae doctrina duplex sicut est potioribus apta ingeniis geminoque ornat splendore peritos, sic sterilis nimium nostri, ut modo sentio, cordis exilem facile exhausit diuisio uenam. quod nunc inuito quoque me haec mea pagina prodit, inconsulta quidem, quam sponte expono legendam, sed mihi non rebus, quantum confido, pudenda, quarum notitiam scriptis contexere conor: namque ita me sollers castorum cura parentum a puero instituit, laedi ne quando sinistro cuiusquam sermone mea se fama timeret. quae licet obtineat proprium bene parta decorem, hoc potiore tamen tum me decorasset honore, consona si nostris primo sub tempore uotis hac in parte etiam mansissent uota parentum, perpetuo ut puerum seruarent me tibi, Christe, rectius hanc curam pro me pietatis habentes, carnis ut inlecebris breuiter praesentibus expers aeternos caperem uenturo in tempore fructus. sed quoniam nunc iam magis hoc me credere fas est conduxisse mihi, quod te uoluisse probasti, omnipotens aeterne deus, qui cuncta gubernas, culpato renouando mihi uitalia dona, hoc nunc maiores pro me tibi debeo grates, maiorum quanto errorum cognosco reatum. namque et incautus quidquid culpabile gessi inlicitumque uagus per lubrica tempora uitae, te indulgente mihi totum scio posse remitti, ex quo me reprobans lapsum ad tua iura refugi, et si ulla umquam potui peccata cauere, quae mihi maiorem parerent commissa reatum, hoc quoque me indeptum diuino munere noui. Sed redeo ad seriem decursaque illius aeui tempora, quo studiis intentus litteraturae ultro libens aliquem iam me mihi ipse uidebar uotiuum inpensi, operis sentire profectum, Argolico pariter Latioque instante magistro, cepissemque etiam forsan fructum quoque dignum, ni subito incumbens quartana acerba meorum conatus placitos studiorum destituisset uix impleta aeui quinta trieteride nostri. consternata autem pro me pietate parentum, quippe quibus potior uisa est curatio nostri corporis inualidi quam doctae instructio linguae, primitus hoc medicis suadentibus, ut mihi iugis laetitia atque animo grata omnia prospicerentur; quae pater in tantum studuit per se ipse parare, deposito ut nuper uenandi attentius usu — causa equidem sola studiorum quippe meorum, neue his officeret, sibi me ad sua ludicra iungens, neu sine me placitis umquam solus frueretur — me propter rursus cura maiore resumens eiusdem ludi cuncta instrumenta nouaret, ex quibus optatam possem captare salutem. quae protracta diu longi per tempora morbi inuexere mihi iugem iam deinde legendi desidiam, officeret durans quae postea sano succedente nouo mundi fallacis amore et tenero nimium affectu cedente parentum, sufficeret quibus ex nostra gaudere salute. qua ratione auctus noster quoque creuit et error, firmatus facile ad iuuenalia uota sequenda, ut mihi pulcher equus falerisque ornatior esset, strator procerus, uelox canis et speciosus accipiter, Romana et nuper ab urbe petita aurata instrueret nostrum sphera concita ludum, cultior utque mihi uestis foret et noua saepe quaeque Arabi muris leni fragraret odore. nec minus et uegetus ueloci currere uectus semper equo gaudens quotiens euasero casus abruptos, recolens — Christi me munere fas est credere seruatum, quod tum nescisse dolendum est, scilicet inlecebris urgentibus undique mundi. quas inter fluitans interque et uota parentum, iugiter in nostram tendentia posteritatem, iam prope sero calens aeui pro tempore nostri in noua prorupi iuuenalis gaudia luxus, quae facile ante puer rebar me posse cauere. attamen in quantum lasciua licentia cauto stricta coherceri potuit moderamine freni, congererem grauiora meis ne crimina culpis, hac mea castigans lege incentiua repressi, inuitam ne quando ullam iurisue alieni adpeterem carumque memor seruare pudorem cedere et ingenuis oblatis sponte cauerem, contentus domus inlecebris famulantibus uti, quippe reus culpae potius quam criminis esse praeponens famaeque timens incurrere damna. sed neque hoc etiam mea inter gesta silebo, unum me nosse ex me illo in tempore natum, uisum autem neque illum tum, quia est cito functus, nec quemquam, fuerit spurius post qui meus, umquam, cum mihi lasciuae inlecebris sociata iuuentae libertas grauius quisset dominando nocere, ni tibi, Christe, mei iam tunc quoque cura fuisset. Talis uita mihi a ter senis circiter annis -usque duo durans impleta decennia mansit, donec me inuitum, fateor, pia cura parentum cogeret inuectum blanda suetudine ritum deserere atque nouum conpelleret esse maritum coniugis, antiquo potius cuius domus esset nomine magnifica, quam quae possessa placere ad praesens posset nimiis obnoxia curis, dudum desidia domini neclecta senili, parua cui neptis functo genitore superstes successit, taedisque meis quae postea cessit. sed semel inpositum statuens tolerare laborem suffragante animi studiis feruore iuuentae, uix paucis domus indeptae exercere diebus gaudia contentus, malesuada otia curis mutare insolitis cito meque meosque coegi, quos potui, exemplo proprii inuitando laboris, quosdam autem inuitos domini adstringendo rigore. atque ita suscepti status actibus inpiger instans protinus et culturam agris adhibere refectis et fessis celerem properaui inpendere curam uinetis conperta mihi ratione nouandis et, quod praecipue plerisque uidetur amarum, ultro libens primus fiscalia debita certo tempore persoluens propere mihi fida paraui otia, priuatae post inpendenda quieti. quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioque congrua prima meo mediocria desideranti, proxima deliciis et ab ambitione remota, ut mihi compta domus spatiosis aedibus esset . et diuersa anni per tempora iugiter apta, mensa opulenta nitens, plures iuuenesque ministri inque usus uarios grata et numerosa supellex argentumque magis pretio quam pondere praestans et diuersae artis cito iussa explere periti artifices stabula et iumentis plena refectis, tunc et carpentis euectio tuta decoris — nec tamen his ipsis attentior amplificandis, quam conseruandis studiosior et neque census augendi cupidus nimis aut ambitor honorum, sed potius, fateor, sectator deliciarum, si qua tamen minimo pretio expensaque parari et saluo famae possent constare decore, ne nota luxuriae studium macularet honestum. quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenti cara magis pietas superabat magna parentum, obstringens sibi me nexu dominantis amoris, maiore ut parte anni ipsis praesentia nostra seruiret, paribus perdurans consona uotis communemque parans per mutua gaudia fructum. Cuius uitae utinam nobis prolixior usus concessus largo mansisset munere Christi, persistente simul priscae quoque tempore pacis! multimodis quisset nostrae prodesse iuuentae consulti patris adsidua conlatio uerbi exemplisque bonis studiorum instructio crescens. sed transacta aeui post trina decennia nostri successit duplicis non felix cura laboris, publica quippe simul clade in commune dolenda hostibus infusis Romani in uiscera regni priuata cum sorte patris de funere functi: ultima namque eius finitae tempora uitae temporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.- at mihi damna domus populantem inlata per hostem, per se magna licet, multo leuiora fuere defuncti patris inmodico conlata dolori, per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat: tamque etenim fido tradentes mutua nobis officia affectu conserto uiximus aeuo, uinceret aequaeuos nostra ut concordia amicos. hoc igitur mihi subtracto inter prima iuuentae tempora tam caro socio et monitore fideli ilico me indocilis fratris discordia acerba excepit, ualidum genitoris testamentum soluere conantis specialia commoda matris inpugnandi animo, cuius mihi cura tuendae hoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatis non minor affectus studium firmabat honestum. insuper aduersis me pluribus exagitandum laeua facultatum prorumpens fama mearum exposuit blandas inter uanae ambitionis inlecebras grauibus coniuncta et damna periclis. quae meminisse licet pigeat transactaque dudum obliuione sua malim sopita silere, inuitant aduersa tamen per nostra tuorum cognita donorum solacia, Christe, bonorum emensis indepta malis tua munera fando prodere et in lucem proferre recondita corde. namque et quanta mihi per te conlata potentum gratia praestiterit, facile experiendo probaui, saepe prius claro procerum conlatus honori ignorans, proprio quam praeditus ipse potirer, quantum et econtra ui inpugnante maligna ipsa patronorum mihi ambitiosa meorum obfuerint studia et nostri euidenter honores. ac mihi ante omnes specialiter, altera cuius pars orientis erat patria, in qua scilicet ortus possessorque etiam non ultimus esse uidebar, iniecere manum mala, sed mihi debita dudum, quod me et inuitum protracto errore. tenerent agminis ipsa mei primum molitio pigra, dissona et interdum carorum uota meorum, saepius et propriis certans mens obuia uotis, ambigui euentus quotiens formido recurrens tardabat coeptos sorte obsistente paratus, allicerent et contra animum suetudo quietis, otia nota, domus specialia commoda plura, omnibus heu! nimium blandis magnisque refertae deliciis cunctisque bonis in tempore duro, hospite tunc etiam Gothico quae sola careret; quod post euentu cessit non sero sinistro, nullo ut quippe domum speciali iure tuente cederet in praedam populo permissa abeunti: nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum hospitibus studuisse suis prodesse tuendis. Sed mihi ad sortem praefatae condicionis addita maioris noua est quoque causa laboris, ut me, conquirens solacia uana, tyrannus Attalus absentem casso oneraret honoris nomine, priuatae comitiuam largitionis dans mihi, quam sciret nullo subsistere censu iamque suo ipse etiam desisset fidere regno, solis quippe Gothis fretus male iam sibi notis, quos ad praesidium uitae praesentis habere, non etiam imperii poterat, per se nihil ipse aut opibus propriis aut ullo milite nixus. unde ego non partes infirmi omnino tyranni, sed Gothicam fateor pacem me esse secutum, quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum paulo post aliis cessit mercede redempta nec penitenda manet, cum iam in re publica nostra cernamus plures Gothico florere. fauore, tristia quaeque tamen perpessis antea multis, pars ego magna fui quorum, priuatus et ipse cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes. namque profecturi regis praecepto Atiulfi nostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti, non aliter nobis quam belli iure subactis aspera quaeque omni urbe inrogauere cremata: in qua me inuentum comitem tum principis eius, imperio cuius sociatos non sibi norant, nudauere bonis simul omnibus et genetricem iuxta meam mecum, communi sorte subactos, uno hoc se nobis credentes parcere captis, quod nos inmunes poena paterentur abire, cunctarumque tamen comitum simul et famularum, euentum fuerant nostrum quaecumque secutae, inlaeso penitus nullo adtemptante pudore, me grauiore tamen releuato suspicione munere diuino, iuges cui debeo grates, filia ut ante mea per me sociata marito excedens patria communi clade careret. Nec postrema tamen tolerati meta laboris ista fuit nostri, quem diximus: ilico namque exactos laribus patriis tectisque crematis obsidio hostilis uicina excepit in urbe Uasatis, patria maiorum et ipsa meorum, et grauior multo circumfusa hostilitate . factio seruilis paucorum mixta furori insano iuuenum * * licet ingenuorum, armata in caedem specialem nobilitatis. quam tu, iuste deus, insonti a sanguine auertens ilico paucorum sedasti morte reorum instantemque mihi specialem percussorem me ignorante alio iussisti ultore perire, suetus quippe nouis tibi me obstringere donis, pro quis me scirem grates debere perennes. sed mihi tam subiti concusso sorte pericli, quo me intra urbem percelli posse uiderem, subrepsit, fateor, nimium trepido nouus error, ut me praesidio regis dudum mihi cari, cuius nos populus longa obsidione premebat, urbe ab obsessa sperarem abscedere posse agmine carorum magno comitante meorum, hac tamen hos nostros spe sollicitante paratus, quod scirem imperio gentis cogente Gothorum inuitum regem populis incumbere nostris. explorandi igitur studio digressus ab urbe ad regem intrepidus nullo obsistente tetendi, laetior ante tamen, primo quam affarer amicum alloquio, gratumque magis fore quem mihi rebar. perscrutato autem, ut potui, interius uiri uoto praesidium se, posse mihi praestare negauit extra urbem posito, nec tutum iam sibi prodens, ut uisum remeare aliter pateretur ad urbem, ipse nisi mecum mox susciperetur in urbe, gnarus quippe Gothos rursum mihi dira minari seque ab ipsorum cupiens absoluere iure. obstipui, fateor, pauefactus condicione proposita et nimio indicti terrore pericli, sed miserante deo, adflictis qui semper ubique imploratus adest, paulo post mente resumpta ipse licet trepidus, sed adhuc nutantis amici consilium audacter studui pro me ipse fouere, ardua dissuadens, quae scirem omnino neganda, praestanda quae autem, quam mox temptanda perurgens. quae non sero probans uir prudens ipse secutus, ilico consultis per se primatibus urbis rem coeptam adcelerans una sub nocte peregit auxiliante deo, cuius iam munus habebat, quo nobis populoque suo succurrere posset. concurrit pariter cunctis ab sedibus omnis turba Alanarum armatis sociata maritis. prima uxor regis Romanis traditur obses, 380 adiuncto pariter regis caro quoque nato, reddor et ipse meis pactae inter foedera pacis, communi tamquam Gothico saluatus ab hoste, uallanturque urbis pomeria milite Alano, acceptaque dataque fide certare parato pro nobis, nuper quos ipse obsederat hostis. - mira urbis facies, cuius magna undique muros turba indiscreti sexus circumdat inermis subiecta exterius; muris haerentia nostris agmina barbarica plaustris uallantur et armis. qua se truncatam parte agminis haut mediocris circumiecta uidens populantum turba Gothorum, ilico diffidens tut« se posse morari hoste intestino subito in sua uiscera uerso, nil temptare ausa ulterius properanter abire sponte sua legit. cuius non sero secuti exemplum et nostri, quos diximus, auxiliares discessere, fidem pacis seruare parati Romanis, quoquo ipsos sors oblata tulisset. atque ita res * * temere a me coepta benigno auxilio domini euentu est expleta secundo, erroremque meum deus in noua gaudia uertit multorum pariter mecum obsidione leuata, adcrescunt quae cuncta mihi simul ad referendas, Christe, tibi grates, quas inpos soluere uerbis parte rependo aliqua, semper debere professus. Sit tamen ista satis super his me esse profatum, - inter barbaricas longo quae tempore gentes expositus gessi. quorum mihi plurima saepe aduersa experto rursum suasere moranti linquendas patriae sedes quantocius esse — quod fecisse prius fuerat magis utile nobis — illa ut contento peteremus litora cursu, pars ubi magna mihi etiamnunc salua manebat materni census, conplures sparsa per urbes Argiuas atque Epiri ueterisque nouaeque, per quas non minima numerosis farta colonis praedia diffusa nec multum dissociata quamuis profusis dominis nimiumque remissis praebere expensas potuissent exuberantes. sed nec sero mea est prouentus uota secutus, ut uel migrare exoptata hinc ad loca possem, uel mihi pars aliqua ex rebus superesset auitis inter barbaricas hostili iure rapinas Romanumque nefas, contra omnia iura licenter in mea grassatum diuerso tempore damna; a quo se exuere admisso nec nomina possunt cara mihi, maior nostri est quae causa doloris, cum mihi damna rei damnis cumulentur amoris, quem scio me fidum primis debere propinquis, quamlibet offensum, nec fas non reddere duco. sed bene si sapio, gratanda haec nunc mihi sors est, quae tibi conplacuit, multo potiora parante iam te, Christe, mihi, quam cum securior ipse placatum rebar nostris adsistere uotis, cum mihi laeta domus magnis floreret abundans deliciis, nec pompa minor polleret honoris instructa obsequiis et turbis fulta clientum. quae peritura cito illo me in tempore amasse nunc piget et tandem sensu meliore senescens utiliter subtracta mihi cognosco fuisse, amissis opibus terrenis atque caducis perpetuo potius mansura ut quaerere nossem — sero quidem, sed nil umquam, deus, est tibi serum, qui sine fine manens miserandi ponere finem nescis et ignaris solus succurrere nosti praeueniendo prior multorum uota precantum et supra, quam petimus, bona nobis prospiciendo ambiguisque etiam, quid pro se quisque precetur, plura petita negas, magis apta his dare paratus, qui sapiunt tua dona suis praeponere uotis. namque et me moresque meos quanto prior ipso me melius nosses, in me prodendo probasti, quem maiora meis audentem uiribus ante prospiciens melius per te mihi consuluisti conatus inhibendo meos nimis alta petentes, auderem ut monachi perfecto uiuere ritu, cum mihi plena domus caris affectibus esset, qui sibi seruari consuetam indicere curam posse uiderentur, filii, mater, socrus, uxor cum grege non minimo famularum quippe suarum, quem totum pariter peregrinae exponere terrae \\ nec ratio aut pietas mens aut religiosa sinebat. sed tua magna manus diuina et prouida uirtus consilio sanctorum cuncta operando peregit, suadentum mihi tum morem seruare uetustum, quem semel inuectum maiorum traditione nunc etiam seruans ecclesia nostra teneret; confessusque igitur, penitenda quae mihi noram, proposita studui constrictus uiuere lege, non digno fortasse pians commissa labore, sed rectam seruare fidem non inscius ipse, errorum discendo uias per dogmata praua, quae reprobans sociata aliis nunc respuo culpis. post autem, exacta iam ter trieteride quinta, rite recurrente statuto tempore pascha ad tua, Christe Deus, altaria sacra reuersus te miserante tua gaudens sacramenta recepi ante hos ter decies super et bis quattuor annos — saluo tunc etiam propriae domus ordine, nuper 480 qui fuerat, linqui et quam iam non posse probarem nec retinere tamen peregrino iugiter esset possibile adstricto iam censu; quominus autem rem propriam expeterem, cuius meritumque situmque anteriore loco iam me exposuisse recordor, obstabat flecti ad communia commoda coniunx indocilis nimioque metu nauigare recusans, quam nec inuitam trahere usquam fas mihi rebar parque nefas esset subtractis linquere natis. Atque ita frustratus spe iam meliore quietis in rebus propriis post plura aduersa fruendae perpetuum exilium diuersa sorte dierum exigo, iam dudum cunctis affectibus expers, primo socru ac matre, dehinc et coniuge functa, quae mihi cum fuerit rectis contraria uotis officiente metu, fuit et defuncta dolori, tum subtracta, meae potuisset cum magis esse apta senectuti iunctae ad solamina uitae; quae mihi iam derant natis abeuntibus a me, non equidem paribus studiis nec tempore eodem, succensis pariter sed libertatis amore, quam sibi maiorem contingere posse putabant Burdigalae, Gothico quamquam consorte colono. quod licet inuito me illos uoluisse dolerem, sic conpensandum tamen hoc ipsum mihi rebar, commoda ut absentis praesentum cura iuuaret, fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent, sponte sua mecum paulatim participando. sed cito praereptus iuuenis iam presbyter unus morte repentina luctum mihi liquit acerbum, summa autem rerum, tenuit quascumque, mearum tota erepta mihi multis. fuit una rapina. insuper ipse etiam, uelut ad solacia nostra qui superest, actu simul euentuque sinistro inter amicitias uersatus regis et iras destituit prope cuncta pari mea commoda sorte. Atque ita subtracta spe omni solaciorum, quae mihi per nostros rebar contingere posse, cunctaque sero probans a te magis esse petenda, quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas, Massiliae demum pauper consistere legi, urbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari, parua autem census substantia familiaris nec spes magna nouis subitura ex fructibus esset, non ager instructus propriis cultoribus ullus, non uineta — quibus solis urbs utitur ipsa omne ad praesidium uitae aliunde parandum — sed tantum domus urbana uicinus et hortus atque ad perfugium secreti paruus agellus, non sine uite quidem uel pomis, sed sine terra digna coli; uerum exigui iactura laboris suasit et in uacuum culturae inpendere curam uix plena exesi per iugera quattuor agri et fundare domum summa in crepidine saxi, ne quid de spatio terrae minuisse uiderer. porro autem expensas, uitae quas posceret usus, conductis studui ex agris sperare paratas, donec plena magis seruis mansit domus et dum maiores melior uires mihi praebuit aetas. at postquam in peius pariter mutauit utraque condicio instabilis semper generaliter aeui, paulatim, fateor, curis euictus et annis exul inops caelebs, * * facile in noua uersus consilia et uaria multum ratione uacillans, Burdigalam reuocare gradum conducere duxi; nec tamen effectus nostra est incepta secutus, utilitas cum uota sibi coniuncta iuuaret. quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causa a te prouisum fas est me credere, Christe, ut, praestare mihi quantum tua gratia posset, prolixo paulatim usu experiendo probarem, plurima subtracto cum per dispendia censu perdurare mihi speciem domus et renouatas saepius expensas te prospiciente uiderem. pro qua sorte quidem uitae scio me tibi grates inmodicas debere, deus, pro me tamen ipse nescio, si saluo possim gaudere pudore — siue quod ipse adhuc propriae specie domus utens, seu quod diuitibus contentus cedere natis omnia, quae possunt etiamnunc nostra uideri, expensis patior me sustentari alienis — ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse, subueniat, tam tuto aliena ut nostra putemus, quam nos nostra aliis debemus participanda. Nec tamen hoc ipso uitae me in ordine passus, 565 ambiguum nutare diu, uelociter ultro solari es dignate, deus, nostramque senectam inualidam uariis diuerso tempore morbis iugiter adsuetus blandis palpare medellis, nunc quoque sic ipsi iuuenascere posse dedisti, ut, cum iam penitus fructus de rebus auitis sperare ulterius nullos me posse probasses, cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere Massiliae potui, amissa iam proprietate conscripta adstrictus sub condicione tenerem, emptorem mihi ignotum de gente Gothorum excires, nostri quondam qui iuris agellum mercari cupiens pretium transmitteret ultro, haut equidem iustum, uerum tamen accipienti uotiuum, fateor, possem quo scilicet una et ueteres lapsi census fulcire ruinas et uitare noua cari mihi damna pudoris. Quo me donatum praestanti munere gaudens ecce nouas, deus omnipotens, tibi debeo grates, exuperent quae paene alias cumulentque priores, quas contestatas tota haec mea pagina praesens continet, et quamquam spatiis prolixior amplis euagata diu claudi se iam prope poscat, nostra tamen iugis deuotio ponere finem nescit ad explenda tibi debita munia, Christe, hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendum conscius, hoc toto cupiens adquirere corde, omnibus usque locis et tempore iugiter omni te praefando loqui, te * meminisse silendo. quocirca et totum tibi me, deus optime, debens cunctaque, quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsus nunc quoque concludens tibi desino teque precatus saepius attente nunc multo inpensius oro, ut, quia uita in hac, qua nunc ego dego, senili ipsa morte magis plura (haut) agnosco timenda, nec mihi, quid potius cupiam, discernere promptum est — quamcumque in partem tua iam sententia uergit, da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentem constantemque tuae uirtutis munere praesta, ut, qui iam dudum placitis tibi uiuo dicatus legibus et sponsam conor captare salutem, nec uicina magis pro condicione senectae tempora plus metuam mortis, cui subiacet omnis aetas, ambiguae nec me discrimine uitae suspectum exagitent uarii formidine casus, uitari quos posse, deus, te praesule fido, sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem, mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnem discutiat dubium fiducia certa pauorem, me, uel in hoc proprio mortali corpore dum sum, esse tuum, cuius sunt omnia, uel resolutum corporis in quacumque tui me parte futurum. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/paulinus-of-pella-eucharisticus-latin/