Home › Church Fathers › Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos (Latin)
Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos (Latin)
The Latin text of Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos. This page has 4 section groups and about 26,692 words. Each row carries its standard reference.
The third centuryc. AD 200–258Cyprian of CarthageLatin original4 chaptersLatin text: CC BY-SA 4.0
Obtemperandum fuit, fili carissime, desiderio tuo spiritali inpensissima petitione diuina magisteria poscenti, quibus nos Dominus per scripturas sanctas erudire et instruere dignatus est, ut a tenebris erroris abducti et luce eius pura et candida luminati uiam uitae per salutaria sacramenta teneamus. et quidem sicut petisti, ita a nobis sermo conpositus et libellus conpendio breuiante digestus est, ut quae scribebantur non copia latiore diffunderem, sed quantum mediocris memoria suggerebat, excerptis capitulis et adnexis necessaria quaeque colligerem, quibus non tam tractasse quam tractantibus materiam praebuisse uideamur. sed et legentibus breuitas eiusmodi plurimum prodest, dum non intellec.tum legentis et sensum liber longior spargit, sed subtiliore conpendio id quod legitur tenax memoria custodit. conplexus sum uero libellos duos pari qualitate moderatos : unum quo ostendere enisi sumus, Iudaeos secundum quae fuerant ante praedicta a Deo recessisse et indulgentiam Domini, quae sibi et pridem data et in posterum promissa fuerat, perdidisse, successisse uero in eorum locum Christianos fide Dominum promerentes et de omnibus gentibus ac de toto orbe uenientes. item libellus alius continet Christi sacramentum, quod idem uenerit, qui secundum scripturas adnuntiatus est, et gesserit ac perfecerit uniuersa, quibus intellegi et cognosci posse praedictus est: quae legenti interim prosint ad prima fidei liniamenta formanda. plus roboris tibi dabitur et magis ac magis intellectus cordis operabitur scrutanti scripturas ueteres ac nonas plenius et uniuersa librorum spiritalium uolumina perlegenti. nam nos nunc de diuinis fontibus inpleuimus modicum quod tibi: interim mitteremus. bibere uberius et saturari copiosius poteris, si tu quoque ad eosdem diuinae plenitudinis fontes nobiscum pariter potaturus accesseris. opto te, fili carissime, semper bene ualere.
I. Iudaeos in offensam Dei grauiter deliquisse, quod Dominum reliquerint et idola secuti sint.
II. Quod prophetis non crediderint et eos interfecerint.
m. Ante praedictum, quod Dominum neque cognituri neque intellecturi neque recepturi essent.
IIII. Quod scripturas sanctas intellecturi Iudaei non essent, intellegi autem haberent in nouissimis temporibus, posteaquam Christus uenisset.
V. Nihil posse Iudaeos intellegere de scripturis, nisi prius crediderint in Christum.
VI. Quod Hierusalem perdituri essent et terram quam acceperant relicturi.
VII. Item quod essent amissuri lumen Domini.
VIII. Quod circumcisio prima carnalis euacuata sit et secunda spiritalis repromissa sit.
VIIII. Quod lex prior quae per Moysen data est cessatura esset.
X. Quod lex noua dari haberet.
XI. Quod dispositio alia et testamentum nouum dari haberet.
XII. Quod baptisma uetus cessaret et nouum inciperet.
XIII. Quod iugum uetus euacuaretur et iugum nouum daretur.
XIIII. Quod pastores ueteres cessaturi essent et noui inciperent.
XV. Quod domus et templum Dei Christus futurus esset et cessasset templum uetus et nouum inciperet.
XVI. Quod sacrificium uetus euacuaretur et nouum celebraretur.
XVII. Quod sacerdotium uetus cessaret et nouus sacerdos ueniret qui in aeternum futurus esset.
XVIII. Quod propheta alius sicut Moyses promissus sit, scilicet qui testamentum nouum daret et qui magis audiri deberet.
XVIII. Quod duo populi praedicti sint, maior et minor, id est a uetus Iudaeorum et nouus qui esset ex nobis futurus.
XX. Quod ecclesia quae prius sterilis fuerat plures filios habitura esset ex gentibus, quam quot synagoga ante habuisset.
XXI. Quod gentes magis in Christum crediturae essent.
XXII. Quod panem et calicem Christi et omnem gratiam eius amissuri essent Iudaei, nos uero accepturi, et quod christianorum nouum nomen benediceretur in terris.
XXIII. Quod ad regnum caelorum magis gentes quam Iudaei perueniant.
XXIIII. Quod solo hoc Iudaei accipere ueniam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo eius abluerint et in ecclesiam transeuntes praeceptis eius obtemperauerint.
Ivdaeos In Offensam Dei Qvaviter Deliqvisse, Qvod Dominvm Reliqverint Et Idola Secvti SintIn Exodo populus ad Aaron: Exurge et fac nobis deos qui nos praecedant: quia Moyses uir hic, qui nos eiecit de Aegypto, quid ei acciderit, non scimus. Item illic Moyses ad Dominum: Precor, Domine, deliquit populus hic delictum grande. fecerunt sibi deos aureos et argenteos: et nunc si dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. et Dominus dixit ad Moysen: si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo. Item in Deuteronomio: Sacrificauerunt daemoniis et non Deo. Item in libro Iudicum: Et fecerunt filii Israel malignum contra Dominum Deum patrum suorum, qui eiecit eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos a gentibus, quae circa illos sunt, et offenderunt Dominum et reliquerunt Deum et seruierunt Baal. Item illic: Et adiecerunt filii Israel iterum facere malignum contra Dominum et seruierunt Baal et diis alienigenarum et reliquerunt Dominum et non seruierunt illi. [Apud Malachiam: Derelictus est Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem, quoniam profanauit Iudas sancta Domini, in quibus dilexit et affectauit deos alienos. exterminabit Dominus hominem qui facit haec et humilis efficietur in tabernaculis Iacob].
Qvod Prophetis Non Crediderint Et Eos InterfecerintApud Hieremiam Dominus dicit: Misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, dicens: conuertatur unusquisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne adoraueritis eos et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos: et non audistis me. Item in Regnorum tertio Helias ad Dominum: Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me. Item in Esdra: Desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos, ut reuerterentur ad te.
Ante Praedictvm, Qvod Dominvm Neqve Cognitvbi Neqve Intellectvri Neqve Beceptvbi EssentApud Esaiam prophetam: Audi, caelum, et percipe auribus, terra, quoniam Dominus locutus est: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel uero me non cognouit et populus me non intellexit. uae gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii sine lege: dereliquistis Dominum et ad iracundiam prouocastis sanctum Israel. Item apud eundem Dominus dicit: Vade et dic populo isto: aure audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. incrassauit enim cor populi eius, et auribus grauiter audierunt et oculos suos concluserunt, ne forte uideant oculis et auribus audiant et corde intellegant et reuertantur, et curem illos. Item apud Hieremiam Dominus dicit: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et effoderunt sibi lacus detritos, qui non poterunt aquam portare. Item apud eundem: Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, non uolunt eum. Item apud eundem Dominus dicit: Cognouit tempus suum turtur et hirundo; ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit iudicium Domini. quomodo dicitis: sapientes sumus et lex Domini nobiseum est? in cassum facta est metatura falsa, scribae confusi sunt, sapientes trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum Domini reprobauerunt. Item apud Salomonem. Quaerunt me mali et non inuenient. oderunt enim sapientiam, sermonem autem Domini non receperunt. Item in psalmo XXVII: Redde eis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini. Item in psalmo LXXXI: Non cognouerunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item in euangelio secundum Iohannem: In sua propria uenit, et sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.
QVOD SCRIPTVRAS SANCTAS INTELLECTVRI IVDAEI NON ESSENT, INTELLEGI AVTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBVS, POSTEAQVAM CHRISTVS VENISSET.
Apud Esaiam prophetam: Et erunt uobis hi omnes sermones sicut sermones libri, qui signatus est: quem si dederis homini scienti litteras ad legendum, dicet: non possum legere, signatus est enim. sed in illa die audient surdi sermones libri, et qui in tenebris et qui in nebula sunt, oculi caecorum uidebunt. Item apud Hieremiam: In nouissimo dierum cognoscetis ea. Item apud Danielem: Muni sermones et signa librum usque ad tempus consummationis, quoad discant multi et inpleatur agnitio: quoniam cum fiet dispersio, cognoscent omnia haec. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt. Item ad Corinthios secunda: Obtunsi sunt sensus eorum usque in hunc diem hoc eodem uelamento in lectione ueteris testamenti manente, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur: et usque in hodiernum, si quando legitur Moyses, uelamen est super cor eorum. mox autem conuersus est ad Dominum, auferetur uelamen.Item in euangelioDominus post resurrectionem: Isti sunt sermones, quos locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quia oportet adimpleri omnia scripta in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. tunc adaperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit illis: quia scriptum est Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissa peccatorum usque in omnes gentes.
Nihil Posse Ivdaeos Intellegere De Scriptvris, Nisi Privs Crediderint In ChristvmApud Esaiam prophetam: Et si non credideritis , neque intellegetis. Item Dominus in euangelio: Si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. Fide autem stare iustitiam et illic esse uitam praedictum est apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Inde Abraham pater gentium credidit. InGenesi: Et credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Item apostolus ad Galatas: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. cognoscitis ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiauit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham.
Qvod Hiervsalem Perditvri Essent Et Terram Qvam Acceperant RelictvriApud Esaiam prophetam; Terra uestra deserta, ciuitates uestrae igni conbustae: regionem uestram in conspectu uestro alieni comedent eam: et deserta et subuersa a populis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in uinea et sicut custodia in cucumerario, quasi ciuitas quae expugnatur. et nisi Dominus sabaoth dereliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus et sicut Gomorra similes essemus. Item in euangelio Dominus dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui colligere filios tuos sicut gallina pullos sub alas, et noluisti? ecce relinquetur uobis domus uestra deserta.,
Item Qvod Essent Amissvri Lvmen DominiApud Esaiam prophetam: Venite, ambulemus in lumine Domini. dimisit enim populum suum domus Israel. Item in euangelio suo: Fuit lumen uerum, quod inluminat. omnem hominem uenientem in hunc mundum. in hoc mundo fuit, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non agnouit. Item illic: Qui non crediderit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem.
Qvod Cibcvmcisio Prima Carnalis Evacvata Sit Et Secvnda Spiritalis Repromissa SitApud Hieremiam prophetam: Haec dicit Dominus uiris Iuda et qui inhabitant Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in spinis: circumcidite uos Deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne\' exeat sicut ignis ira mea et exurat et non sit qui extinguat. Item Moyses dicit: In nouissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum amandum. Item apud Iesum Naue: Et dixit Dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et adside et circumcide secundo filios Israel. Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione carnis sed in circumcisione Christi. Item quod Adam primus a Deo factus incircumcisus et Abel iustus et Enoch qui Deo placuit et translatus est et Noe qui in terris omnibus ob delicta pereuntibus solus, in quo humanum genus seruaretur, electus est, et Melchisedech sacerdos, secundum cuius ordinem Christus repromissus est: tunc quod illud signaculum feminis non proficit, signo autem Domini omnes signantur.
Qvod Lex Prior Qvae Per Movsen Data Est Cessatvra EssetApud Esaiam prophetam: Tunc manifesti erunt qui signant legem, ne discant. et dices: expecto Deum, qui auertit faciem suam a domo Iacob, et fidens ero in illum. Item in euangelio: Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetauerunt.
Qvod Lex Nova Dari HaberetApud Micheam prophetam: Quoniam lex de Sion proficiscetur et sermo Domini ab Hierusalem. et iudicabit inter plurimos populos et reuincet et deteget ualidas nationes. Item apud Esaiam prophetam: De Sion enim procedet lex et uerbum Domini ab Hierusalem et iudicabit in gentes. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et ecce uox de nube dicens: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi: ipsum audite.
Qvod Dispositio Alia Et Testamentvm Novvm Dari HaberetApud Hieremiam prophetam: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. [quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. quia hoc testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus. dans leges meas in sensum illorum scribam illas et ero illis in Deum, et ipsi erunt • mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: dinosce Dominum, quia omnes scient me a minimo usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum eorum non ero memor amplius].
Qvod Baptisma Vetvs Cessaret Et Novvm InciperetApud Esaiam prophetam: Nolite priora meminisse et antiqua nolite reputare. ecce facio noua, quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto uiam et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui, ut uirtutes meas exponeret. Item apud eundem: Si sitierint per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis, findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. Item in euangelio secundum Matthaeum Iohannes dicit: Ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam. qui uenit autem, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. ipse uos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Item secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne, caro est, et quod natum est de spiritu, spiritus est.
Qvod Ivgvm Vetvs Evacvaretvb Et Ivgvm Novvm DaretvrIn psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. Item in euangelio secundum Matthaeum Dominus dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum bonum est et onus meum leue est. [Apud Hieremiam: In illa die contribulabo iugum a ceruice illorum et uincula illorum disrumpam: et non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, et Dauid regem suscitabo ipsis.]
Qvod Pastores Veteres Cessatvri Essent Et Novi InciperentApud Ezechielem: Propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio. Apud Hieremiam prophetam Dominus dicit: Et dabo nobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. [Item apud Hieremiam: Audite uerbum Domini, gentes, et nuntiate insulis, quae longe sunt. dicite: qui dispergit Israel, congregabit illum et custodiet sicut pastor gregem suum: quia eruit Dominus Iacob et eruit de manu fortioris illius.]
Qvod Domvs Et Templvm Dei Christvs Fvtvrvs Esset Et Cessasset Templvm Vetvs Et Novvm InciperetIn Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed erit, cum inpleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum eius. hic aedificabit mihi domum nomini meo, et erigam thronum eius in saecula, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saecula in conspectu meo. Item in euangelio Dominus dicit: Non relinquetur in templo lapis super lapidem, qui non dissoluatur. Et: Post triduum aliud excitabitur sine manibus.
I Qvod Saceipicivm Vetvs Evacvabetvr Et Novvm CelebraretvrApud Esaiam prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit Dominus. plenus sum, holocaustomata arietum. et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. quis enim exquisiuit ista de manibus uestris? Item in psalmo XLVIIII: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo ? immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae, et eripiam . te, et glorificabis me. Item illic: Sacrificium laudis honorificabit me, illic est iter, quo ostendam illi salutarem meum. Item in psalmo IIII: Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino. Item apud Malachiam: Non est mihi uoluntas circa uos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris. quoniam a solis ortu et usque in occasum clarificatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus.
Qvod Sacerdotivm Vetvs Cessaret Et Kovvs Sacerdos Veniret, Qvi In Aetehnvm Fvtvrvs EssetIn psalmo CVIIII: Ante luciferum genui te. iurauitDominus, nec paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Regnorum primo Deus adHeli sacerdotem: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu christorum meorum omnibus diebus: et erit, qui remanserit in domo tua, ueniet adorare in obolo pecuniae et in pane uno.
Qvod Pbopheta Alivs Sicvt Movses Promissvs Sit, Scilicet Qvi Testamentvm Novvm Daret Et Qvi Magis Avdiri DeberetIn Deuteronomio Deus ad Moysen: Et dixit Dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in ore eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo. De quo et Christus in euangelio cata Iohannem: Scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere. haec sunt quae testimonio sunt de me: et non uultis uenire ad me, ut uitam habeatis. nolite putare, quia ego uos accuso apud patrem. est, qui uos accuset, Moyses, in quem uos speratis. si enim credidissetis Moysi, crederetis et mihi. de me enim ille scripsit. si autem illius scripturis non creditis, quomodo uerbis meis credetis ?
Qvod Dvo Popvli Praedicti Sint, Maior Et Minor, Id Est Vetvs Ivdaeorvm Et Novvs, Qvi Esset Ex Nobis FvtvrvsIn Genesi: Et dixit Dominus Rebeccae: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo diuidentur, et populus populum superabit et maior seruiet minori. Item apud Osee prophetam: Vocabo non populum meum populum meum et non dilectum dilectum. erit enim, quo loco dicetur non populus meus, illo loco uocabuntur filii Dei uiui.
Qvod Ecclesia Qvae Privs Sterilis Fverat Plvres Filios Habitvra Esset Ex Gentibvs, Qvam Qvot Svnagoga Ante HabvissetApud Esaiam prophetam: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim Dominus: dilata tabernaculum tuum et aulaeorum tuorum fige palos. ne parcas, prolonga funiculos tuos et palos confirma. adhuc in dexteram tuam et in sinistram extende, et semen tuum gentes possidebit et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. ne timeas, quia praeualebis, neque uerearis, quod detestabilis fueris, quoniam confusionem aeternam obliuisceris. Sic et Abrahae cum de ancilla natus esset prior filius, Sarra sterilis diu mansit et sero in senecta de pollicitatione peperit filium Isaac, qui fuit typus Christi. sic et Iacob accepit uxores duas, maiorem Liam oculis infirmioribus typum synagogae, minorem speciosam Rachel typum ecclesiae, quae et sterilis diu mansit et postea peperit loseph, qui et ipse fuit typus Christi. et in Basilion primo Helcana habet uxores duas, Fenennam cum filiis et Annam sterilem, ex qua nascitur Samuel non secundum generandi ordinem, sed secundum Dei miserationem et promissionem, cum illa orasset in templo, et natus Samuel typus fuit Christi. Item in Regnorum primo: Sterilis septem peperit, et quae plurimos habebat, infirmata est. Filii autem sunt ecclesiae septem. unde et Paulus ecclesiis septem scribit, et Apocalypsis ecclesias septem ponit, ut seruetur septenarius numerus, ut dies septem, quibus Deus mundum fecit, et angeli septem, qui adsistunt et conuersantur ante faciem Dei, sicut Raphael angelus in Tobia dicit, et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii et oculi Domini septem, qui mundum speculantur, et lapis cum oculis septem, ut Zacharias dicit, et spiritus septem et candelabra in Apocalypsi septem et columnae septem, super quas aedificat domum sapientia apud Salomonem.
Qvod Gentes Magis In Christvm Creditvrae EssentIn Genesi: Et dixit Dominus Deus ad Abraham: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et uade in illam terram quam tibi ostendero. et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus. et benedicam, qui te benedixerit, et maledicam, qui te maledixerit, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Item illic: Et benedixit Isaac Iacob: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. et det tibi Deus a rore caeli et a fertilitate terrae multitudinem frumenti et uini et olei. et seruient tibi gentes et adorabunt te principes, et eris dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui ; et qui maledixerit te, erit maledictus, et qui benedixerit te, benedictus erit. Item illic: Ubi uidit autem Ioseph, quoniam superposuit pater suus manum dexteram super caput Effraim, graue illi uisum est: et adprehendit Ioseph manum patris sui, auferre eam a capite Effraim ad caput Manasse. dixit autem Ioseph ad patrem suum: non sic, pater. hic est primitiuus meus, superpone dexteram tuam super caput eius. ille autem noluit et dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium. Item in Genesi: Iuda, te laudabunt fratres tui, manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. adorabunt te filii patris tui, catulus leonis Iuda. de frutice, fili mi, ascendisti, recubans obdormisti uelut leo et uelut catulus leonis. quis excitabit illum ? non deficiet princeps de Iuda et dux de femoribus eius, quoadusque ueniant deposita illi, et ipse est spes gentium. deligans ad uitem pullum suum et ad cilicium . pullum asinae suae. lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. formidolosi oculi eius a uino et candidi dentes eius magis quam lac. Inde in Numeris de populo nostro dictum: Ecce populus quasi populus leoninus exurget. Item in Deuteronomio: Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in caudam. Item in Ezechiel: Audite uocem tubae. et dixerunt: non audiemus. propter hoc audient gentes et qui pascent pecora in eis. I tem in psalmo XVII: Constitues me in caput gentium. populus, quem non cognoui, seruiet mihi [, in auditu auris obediuit mihi]. Item in Hieremia propheta Dominus dicit: Priusquam te formarem in utero. noui te, et priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. Item apud Esaiam prophetam: Ecce testem illum nationibus manifestaui, principem et imperantem gentibus. Item illic: Gentes quae non nouerant te inuocabunt te, et populi qui ignorabant te ad te confugient. Item illic: Et erit in illa die radix Iesse, qui surget imperare gentibus: in illum gentes sperabunt, et erit requies eius honor. Item illic: Terra Zabulon et terra Neptalim, uia maris et ceteri, qui maritima inhabitatis, et trans Iordanem gentium populus ambulans in tenebris, uidete lumen magnum: qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit super uos. Item illic: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino: cuius tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes: fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et ciuitates non cludentur. Item illic: Venio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam, et dimittam super eos signum et mittam ex his conseruatos in gentes, quae longe sunt, quae non audierunt nomen meum neque uiderunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. Item illic: Et in omnibus his non sunt conuersi. igitur extollet signum in gentes, quae sunt longe, et adtrahet illos a summo terrae. Item illic: Quibus non est nuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Item illic: Manifestus factus sum eis, qui me non quaerunt, inuentus sum ab eis, qui me non interrogabant. dixi: ecce sum, genti, quae non inuocauit nomen meum. Item in Actibus apostolorum Paulus: Vobis primum oportuerat indicari uerbum Domini. sed quia expulistis illud nec uos dignos uitae aeternae iudicastis, ecce conuertimus nos ad gentes. sic enim dixit per scripturam Dominus: ecce lucem posui te inter gentes, ita ut sis in saluationem usque ad fines terrae.
QVOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EIVS AMISSVRI ESSENT IVDAEI, NOS VERO ACCEPTVRI, ET QVOD CHRISTIANORVM NOVVM NOMEN BENEDICERETVR IN TERRIS.
Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis. ecce qui seruiunt mihi bibent, nos autem sitietis. ecce qui mihi seruiunt iucundabuntur, uos autem confundemini : uos interficiet Dominus. eis autem, qui seruiunt mihi, nomen nominabitur nouum, quod benedicetur in terra. Item illic: Igitur extollet signum inter gentes quae sunt longe et adtrahet illos a summo terrae. et ecce cito leuiter uenient, non esurient neque sitient. Item illic: Ecce itaque dominator Dominus sabaoth auferet a Iudaea et ab Hierusalem ualentem et ualidam, ualentiam panis et ualentiam aquae. Item in psalmo XXXIII: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. beatus uir, qui sperat in eum. timete Dominum sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Item in euangelio secundum Iohannem Dominus dicit: Ego sum panis uitae. qui uenerit ad me non esuriet, et qui in me crediderit non sitiet umquam. Item illic: Si quis sitit, ueniat et bibat, qui credit in me [, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae]. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
Qvod Ad Regnvm Caelorvm Magis Gentes Qvam Ivdaei Perveniant
In euangelio Dominus dicit: Multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem regni exient in tenebras exteriores. illic erit fletus et stridor dentium.
QVOD SOLO HOC IVDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORVM SVORVM, SI SANGVINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EIVS ABLVERINT ET IN ECCLESIAM TRANSEVNTES PRAECEPTIS EIVS OBTEMPERAVERINT.
Apud Esaiam prophetam Dominus dicit: Iam non relaxabo peccata uestra. cum extenderitis manus, auertam faciem a uobis: et si multiplicaueritis preces, non exaudiam uos. manus enim uestrae sanguine plenae sunt. lauamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris a conspectu oculorum meorum, cessate a nequitiis uestris. discite bonum facere, exquirite iudicium, conseruate eum qui iniuriam patitur, iudicate pupillo et iustificate uiduam. et uenite, disputemus, dicit Dominus. et si fuerint peccata uestra quasi phoeniceum, ut niuem dealbabo: et si fuerint quasi coccum, ut lanam candidam efficiam. et si uolueritis et audieritis me, bona terrae edetis: si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet. os enim Domini locutum est ista.
Christvm Primogenitvm Esse Et Ipsum Esse Sapientiam Dei, Per Qvem Omnia Facta SvntApud Salomonem in Prouerbiis: Dominus condidit me initium uiarum suarum.in opera sua, ante saeculum fundauit me: in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, antequam montes conlocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. fecit regiones et inhabitabilia et fines inhabitabiles sub caelo. cum pararet caelum, aderam illi, et cum secerneret suam sedem: cum super uentos ualidas faceret desuper nubes et cum confirmatos ponebat fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. ego eram, cui adgaudebat. cottidie autem iucundabar ante faciem eius in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto. Item apud eundem in Ecclesiastico: Ego ex ore Altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci, ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis. gyrum caeli circuiui et in profundum abyssi penetraui et. in fluctibus maris ambulaui et in omni terra steti et in omni populo et in omni gente primatum habui et omnia excellentium et humilium corda uirtute calcaui. spes omnis in me uitae et uirtutis. transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Item in psalmo LXXXVIII: Et ego primogenitum ponam illum et excelsum prae regibus terrae. in aeternum seruabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele illi et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli. si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auertam ab eis. Item secundum Iohannem Dominus dicit: Haec autem est uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. ego te clarificaui in terra, opus perfeci quod dedisti mihi, ut faciam. et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate quam habui apud te, priusquam mundus fieret. Item Paulus apostolus ad Colossenses: Qui est imago Dei invisibilis et primogenitus totius creaturae. Item illic: Primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in Apocalypsi: Ego Α et Ω, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uiuae gratis. Quod idem sit et sapientia et uirtus Dei. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis, Iudaeis et Graecis, Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam.
QVOD SAPIENTIA DEI CHRISTVS, ET DE SACRAMENTO CONCARNATIONIS EIVS ET PASSIONIS ET CALICIS ET ALTARIS ET APOSTOLORVM, QVI MISSI PRAEDICAVERUNT.
Apud Salomonem in Prouerbiis: Sapientia aedificauit sibi domum et subdidit columnas septem. mactauit suam hostiam, miscuit in cratere uinum suum et parauit suam mensam et misit seruos suos conuocans cum excelsa praedicatione ad craterem, dicens: qui est insipiens, declinet ad me. et egentibus sensu dixit: uenite, edite de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. derelinquite stultitiam et quaerite prudentiam et corrigite scientia intellegentiam.
Qvod Christvs Idem Sit Sermo DeiIn psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico. ego opera mea regi. Item in psalmo XXXII: Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Item apud Esaiam prophetam: Verbum consummans et breuians in iustitia: quoniam sermonem breuiatum faciet Deus in toto orbe terrae. Item in psalmo CVI: Misit uerbum suum et curauit eos. Item in euangelio secundum Iohannem: In principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. hoc erat in principio apud Deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. in eo uita est et uita erat lux hominum: et lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. Item in Apocalypsi: Et uidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur fidelis et uerus, aequum iustumque iudicat et proeliatur, et erat coopertus uestem sparsam sanguineam: et dicitur nomen eius sermo Dei.
Qvod Christvs Idem Manvs Et Brachivm DeiApud Esaiam: Numquid non ualet manus Domini, ut saluos faciat, aut grauabit aurem, ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis, ne misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti uestri in peccatis. labia autem uestra locuta sunt facinus et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item illic: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? Item illic: Sic dicit Dominus: caelum mihi thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam domum aedificabitis mihi aut quis locus ad requiem meam ? omnia enim ista fecit manus mea. Item illic: Domine Deus, excelsum est brachium tuum, et nescierunt: cum autem cognouerint, confundentur. Item illic: Reuelabit Deus brachium suum illud sanctum in conspectu omnium gentium. et uidebunt omnes gentes ipsa suprema terrae salutem a Deo. Item illic: Ecce feci te sicut rotas uehiculi triturantis nouas in serram tornatas: et triturabis montes et extenuabis colles et ut puluerem pones et uentilabis, et uentus occupabit illos et procella disparget. tu autem iucundaberis in sanctis Israel, et exultabunt inopes et egeni. quaerent autem aquam, et non erit. lingua enim illorum a siti siccabit. ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel et non derelinquam eos, sed aperiam inter montes flumina et in mediis campis fontes, faciam deserta in nemora aquosa et sitientem terram in aquaeductus. ponam in inaquosam terram cedrum et buxum et myrtum et cyparissum et ulmum et populum, ut uideant et cognoscant et sciant et credant simul, quia manus Domini fecit ista et sanctus Israel ostendit.
Qvod Idem Angelvs Et DevsIn Genesi ad Abraham: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham, Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit: noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui, quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item illic ad Iacob: Et dixit mihi angelus Domini in somnis: ego sum Deus, quem uidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum et uouisti mihi uotum. Item in Exodo: Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter, noctu autem in columna ignis. Item illic: Promouit autem angelus Dei, qui praecedebat exercitum filiorum Israel.Item illic: Ecce ego praemitto angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in terram, quam tibi praeparaui. obserua eum et obaudi eum, ne fueris inobaudiens ei: non enim deerit tibi: nomen enim meum est in illo. Unde ipse in euangelio dicit: Ego ueni in nomine patris mei, et non recepistis me. cum alius uenerit in nomine suo, illum accipietis. Et iterum in psalmo CXVII: Benedictus est, qui uenit in nomine Domini. Item inMalachiel propheta: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illi timorem timere me, a facie nominis mei proficisci illum. lex ueritatis fuit in ore eius, et iniustitia non est inuenta in labiis eius. in pace corrigens ambulauit nobiscum et multos auertit ab iniustitia. quoniam labia sacerdotis seruabunt scientiam, et legem exquirent ab ore eius, quoniam angelus Domini omnipotentis est.
Qvod Devs ChristvsIn Genesi: Dixit autem Deus ad Iacob: exurge et ascende in locum Bethel et habita illic et fac illic altare illi Deo, qui tibi apparuit, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Item apud Esaiam prophetam: Sic dicit Dominus Deus sabaoth: fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabaim uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te. tu enim es Deus, et non sciebamus, Deus Israel saluator. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi et cadent in confusione. Item illic: Vox clamantis in deserto: parate uiam] Domini, rectas facite semitas Dei nostri. omnis uallis inplebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera in uias planas, et uidebitur claritas Domini, et uidebit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est. Item apud Hieremiam prophetam: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Item apud Zachariam prophetam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum et percutient in mari fluctus, et arefient omnes altitudines fluminum et confundetur omnis iniuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti auferetur, et confortabo eos in Domino Deo ipsorum, et in nomine eius gloriabuntur, dicit Dominus. Item apud Osee prophetam Deus dicit: Non faciam iuxta iram indignationis meae, non sinam deleri Effraim, quoniam Deus ego sum, et non homo in te sanctus, et non introibo in ciuitatem, post Dominum ibo. Item in psalmo XLIIII: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea uncxit te Deus Deus tuus oleum laetitiae prae consortibus tuis. Item in psalmo XLV: Vacate et uidete, quoniam ego sum Deus, exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. Item in psalmo LXXXI: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item in psalmo LXVII: Cantate Deo, psallite nomini eius, iter facite ei, qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. Item in euangelio secundum Iohannem: In principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. Item illic Dominus ad Thomam: Inice huc digitum tuum et uide manus meas et noli esse incredulus sed fidelis. et respondit Thomas et dixit illi: Dominus meus et Deus meus. dicit illi Iesus: quia uidisti, credidisti. beati qui non uiderunt et credunt. Item Paulus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo propter fratres meos qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est et claritas et testamentum et legis constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Item in Apocalypsi: Ego A et Ω, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uitae gratis. qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem: et ero eius Deus, et ille erit mihi filius. Item in psalmo LXXXI: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens. Item illic: Ego dixi: dii estis et filii excelsi omnes, uos autem sicut homines moriemini. Quodsi iusti qui fuerint et praeceptis diuinis obtemperauerint, dii dici possunt, quanto magis Christus Deus Dei filius: sicut ipse in euangelio secundum Iohannem: Non est scriptum in lege, quoniam ego dixi: dii estis ? si illos dixit deos, et non potest solui, quod pater sanctificauit et misit in saeculum, uos dicitis, quoniam blasphemat, quia dixi: filius Dei sum. si non facio facta patris, nolite mihi credere: sed si facio et mihi non uultis credere, factis credite et cognoscite, quoniam in me est pater et ego in illo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et uocabitis nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus.
Qvod Christvs Devs Ventvrvs Esset Inlvminator Et Salvator Generis HvmaniApud Esaiam prophetam: Confortamini, manus resolutae, et genua debilia, exhortamini. qui estis pusillo animo, nolite timere. Deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos. tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient. tunc saliet clodus sicut ceruus et plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua et riuus in terra sitienti. Item illic: Non senior neque angelus sed ipse Dominus liberabit eos, quia diliget eos et parcet eis, ipse redimet eos. Item illic: Ego Dominus Deus uocaui te in iustitia, ut teneam manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere a uinculis uinctos et de domo carceris sedentes in tenebris. ego Dominus Deus, hoc mihi nomen est. claritatem meam alii non dabo neque uirtutes meas sculptilibus. Item in psalmo XXIIII: Vias tuas, Domine, notas fac mihi et semitas tuas edoce me. dirige me in ueritate tua et doce me, quoniam tu es Deus salutaris meus. Vnde in euangelio secundum Iohannem Dominus dicit: Ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae. Item secundum Matthaeum Gabriel angelus ad Ioseph: Ioseph fili Dauid, ne metueris adsumere Mariam coniugem tuam. quod enim ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum. hic enim saluum faciet populum a peccatis. ItemsecundumLucam: Et Zacharias inpletus est Spiritu sancto et prophetabat dicens: benedictus Deus Israel, qui fecit redemptionem populo suo et suscitauit nobis cornu salutis in domo Dauid pueri sui. Item illic angelus ad pastores: Ne timueritis. ecce enim adnuntio uobis, quoniam natus est uobis hodie saluator, qui est Christus Iesus, in ciuitate Dauid.
Qvod Cvm A Principio Filivs Dei Fvisset, Generari Denvo Haberet Secvndvm CarnemIn psalmo secundo: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Item in euangelio: Et factum est, quomodo audiuit salutationem Mariae Elisabeth, exultauit infans in utero eius: et inpleta est Spiritu sancto et exclamauit uoce magna et dixit: benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi contigit, ut ueniat mater Domini mei ad me? Item Paulus ad Thessalonicenses II.: At ubi uenit adinpletio temporis, misit Deus filium suum natum de muliere. Item in epistula Iohannis: Omnis spiritus, qui confitetur legum Christum in carne uenisse, de Deo est. qui autem negat in carne uenisse, de Deo non est, sed est de antichristi spiritu.
Qvod Hoc Fvtvrvm Esset Signvm Nativitatis Eivs, Vt De Virgine Nasceretvr Homo Et Devs, Hominis Et Dei FilivsApud Esaiam prophetam: Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: pete tibi signum a Domino Deo tuo in altitudinem susum et in altitudinem deorsum. et dixit Achaz: non petam nec temptabo Dominum Deum meum. et dixit: audite itaque, domus Dauid. non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem. propter hoc dabit Deus ipse nobis signum: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabis nomen eius Emanuel. butyrum et mel manducabit: priusquam. cognoscat aut proferat mala, conmutat bonum. Hoc semen praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli. In Genesi: Tunc dixit Deus ad serpentem: quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore et ab omni genere bestiarum terrae. pectore tuo et uentre repes, et erit tibi terra cibus in omnibus diebus uitae tuae. et ponam inimicitiam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen eius. ipse tuum calcabit caput et tu obseruabis calcaneum eius.
Qvod Et Homo Et Devs Christvs Ex Vtroqve Genere Concretvs, Vt Mediator Esse Inter Nos Et Patrem PossetApud Hieremiam prophetam: Et homo est, et quis cognoscet eum? Item in Numeris: Orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israel. Item illic: Procedet homo de semine eius et dominabitur multarum gentium, et exaltabitur t quam Gog ipsum regnum, et augebitur regnum eius, et Deus eduxit . eum ex Aegypto: quasi claritas unicornis ei, et edet gentes inimicorum suorum et crassitudines eorum emedullabit et balistis suis configet inimicum. recubans requieuit quasi leo et quasi catulus leonis. quis suscitabit eum ? qui benedicunt te, benedicti sunt, et qui maledicunt te, maledicti sunt. Item apud Esaiam: Spiritus Domini super me. propter quod uncxit me bene nuntiare pauperibus, misit me curare contribulatos corde, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, uocare annum Domini acceptabilem et diem retributionis. Vnde in euangelio Gabriel ad Mariam: Et respondens angelus dixit ad illam: Spiritus sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit te. quapropter quod nascetur sanctum, uocabitur filius Dei. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille de limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius, qui de limo est, portemus et imaginem eius, qui de caelo est.
Qvod De Semine David Secvndvm Carnem Nasci HaberetIn Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens : uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te qui erit de utero tuo, et parabo regnum eius. hic fabricabit domum nomini meo, et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, inplebit eum spiritus timoris Dei. Item in psalmo CXXXI: Iurauit Dominus ipsi Dauid ueritatem et non frustrabitur eum: de fructu uentris tui ponam super sedem meam. Item in euangelio secundum Lucam: Et dixit angelus ad illam: ne timeas, Maria. inuenisti enim gratiam ante Deum. ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus et filius Altissimi uocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum Dauid patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis. Item in Apocalypsi: Et uidi librum in dextera Dei sedentis super thronum scriptum intus et retro, signatum signis septem: et uidi angelum fortem praedicantem uoce magna: quis dignus est accipere librum et aperire signa eius ? nec quisquam poterat neque in caelo neque super terram neque sub terra aperire librum sed neque perspicere eum. et ego flebam multum, quod nemo dignus inuentus esset, qui aperiret librum aut uideret illum. et unus ex senioribus dixit mihi: ne fleueris, ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et septem signacula eius.
Qvod In Bethleem NasceretvrApudMicheam: Et tu Bethleem domus illius Effrata numquid exigua es, ut constituaris in milibus Iuda ? ex te mihi procedet, ut sit princeps apud Israel, et processiones eius a principio, a diebus saeculi. Item in euangelio: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum ? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare illum.
Qvod Hvmilis In Primo Adventv Svo VeniretApud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. omnes sicut oues errauimus, homo uia sua errauit. et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea, quod uexatus est, non aperuit os suum. Item apud eundem: Non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum, et fuit Dominus auxiliator meus. Item illic: Non clamabit, neque audiet quisquam in plateis uocem eius. arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet sed in ueritate proferet iudicium. fulgebit et non quassabitur, quoadusque ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes credent. Item in psalmo XXI: Ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. omnes qui uidebant me subsannabant me et locuti sunt labiis et mouerunt caput: sperauit in Domino. eripiat eum: saluum faciat eum, quoniam uult eum. Item illic: Exaruit uelut testum uirtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram eius aduersari ei. et Iesus erat indutus uestimenta sordida et stabat ante faciem ipsius angeli et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem eius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo. et dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas. et induite eum poderem et inponite cidarim mundam super caput eius. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit se, factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris.
Qvod Ipse Sit Ivstvs, Qvem Ivdaei Occisvbi EssentIn Sapientia Salomonis: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae eius. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum. uideamus ergo, si sermones eius ueri sunt, et temptemus, quae euentura sunt illi. contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte, quomodo iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et nemo recognoscit. a facie enim iniustitiae sublatus est iustus, erit in pace sepultura eius. De hoc ipso in Exodo ante praedictum: Innocentem et iustum non occides. Item in euangelio: ludas paenitentia ductus sacerdotibus et senioribus dixit: peccaui tradens sanguinem iustum
Qvod Ipse Dictvs Sit Ovis Et Agnvs, Qvi Occidi Haberet, Et De Sacramento PassionisApud Esaiam: Sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius, et inter facinerosos deputatus est. et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam prophetam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc uidi meditationes eorum. ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Item in Exodo dixit Dominus Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum, masculum, anniculum erit uobis. ab agnis et haedis accipietis, et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam et accipient de sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes ista nocte assatas igni et azyma cum picridibus edent. non edetis de eis crudam neque coctam in aqua, nisi assatas igni, caput cum pedibus et interaneis: nihil derelinquetis ex his in mane et ossum non confringetis ab eo. quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris: et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in Apocalypsi: Et uidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. et ueni et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. et cum accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores prostrauerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantauerunt canticum nonum dicentes: dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et emisti nos de sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et eos regnum Deo nostro sacerdotesque fecisti, et regnabunt super terram. Item in euangelio: Altera die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et ait: ecce agnus Dei, ecce qui auferet peccata mundi.
Qvod Idem Et Lapis Dictvs SitApud Esaiam prophetam sic dicit Dominus: Ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non confundetur. Item in psalmo CXVII: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a Domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies, quem fecit Dominus: exultemus et laetemur in eo. o Domine, saluum me fac, o Domine, bene prospera. benedictus qui uenit in nomine Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. ortus nomen est ei: quoniam lapis, quem dedi ante faciem Iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis. Item apud Iesum Naue: Et accepit lapidem magnum et statuit eum illic contra Dominum et ait Iesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a Deo uestro. Item in Actibus apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israel: ecce nos hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in quo iste saluatus est. sit uobis omnibus notum et omni populo Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem Deus suscitauit a mortuis, in illo iste in conspectu uestro sanus adstat, in alio autem nullo. hic est lapis qui contemptus est a uobis qui aedificabatis, qui factus est in caput anguli. non est enim nomen aliud sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluari nos. Hic est lapis in Genesi, quem ponit Iacob ad caput suum, quia caput uiri Christus, et dormiens uidet scalam ad caelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et angeli ascendebant et descendebant: quem lapidem consecrauit et uncxit sacramento unctionis Christum significans. hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine collis, quando Iesus Naue contra Amalech dimicabat, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Iesu, id est diabolus a Christo uictus est. hic est lapis magnus [in Basilion primo], super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boues reporta uerunt. hic est lapis [in Basilion primo], quo Dauid frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et seruos eius inde prosterni uictos scilicet ea capitis parte, quam signatam non habent: quo signo nos et tuti sumus semper et uiuimus. hic est lapis, quem cum alienigenas Israel uicisset, statuit Samuel et appellauit nomen eius Abennezer id est lapis auxiliator.
Qvod Deinde Idem Lapis Mons Fieret Et Inpleret Totam TerramApud Danihelem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus et inpleuit totam terram.
Qvod In Novissimis Tempoeibvs Idem Mons Manifestaretvr, Svper Qvem Gentes Venirent Et In Qvem Ivsti Qviqve AscenderentApud Esaiam: Erit in nouissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super uertices montium et exaltabitur super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus in illa. de Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et iam non discent pugnare. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in uano animam suam nec iurauit proximo suo in dolo. hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. haec est generatio requirentium illum, quaerentium faciem Dei Iacob.
Qvod Ipse Sit Sponsvs Ecclesiam Habens Sponsam, De Qva Filii Spiritales NascerentvrApud Iohel: Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam: Et auferam de ciuitatibus Iuda et de quadriuiis Hierusalem uocem laetantium et uocem gaudentium, uocem sponsi et uocem sponsae. Item in psalmo XVIII: Et ipse tamquam sponsus procedit de thalamo suo: exultauit ut gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi nonam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo, a Deo habentem claritatem Dei. Item in euangelio secundum Iohannem: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum. qui habet enim sponsam sponsus est: amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi. Huius rei mysterium ostensum est apud Iesum Naue, quando iussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset erat enim in lege, ut quisque nuptias recusaret calciamentum deponeret, calciaretur uero ille qui sponsus fu turus esset — Et factum est, quomodo fuit Iesus in Ierico, circumspexit oculis et uidit hominem stantem ante faciem suam et frameam haerentem in manu eius et dixit: noster es aut aduersariorum? ille autem dixit: ego sum dux uirtutis Domini, nunc adueni. et Iesus cecidit in faciem ad terram et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? et ait dux uirtutis Domini: solue calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. Item in Exodo Moyses iubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et adparuit ei angelus Domini in flamma ignis de rubo: et uidit, quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. et dixit Moyses: transiens uidebo hoc grande uisum, cur utique non crematur rubus. ut uidit autem, quoniam accedit uidere, uocauit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. qui dixit: quid est? et dixit: ne accesseris huc nisi solueris calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. et dixit ei: ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Hoc autem manifestum est in euangelio secundum Iohannem: Et respondit illis Iohannes: ego quidem baptizo in aqua: in medio autem uestrum stat, quem uos ignoratis: ipse est enim, de quo dixi: post me ueniens homo ante me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere. Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum , quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiant illi. beati serui quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item in Apocalypsi: Regnauit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem, quoniam uenerunt nuptiae agni et uxor eius se praeparauit.
Qvod Crvci Illvm Fixvri Essent IvdaeiApud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uias non bonas sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius. Item in Deuteronomio: Et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. Item in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem. tu autem, Domine, ne elongaueris auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice. eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam. libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. Item in psalmo CXVIII: Confige clauis de metu tuo carnes meas. Item in psalmo CXL: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a facie Domini Dei, quoniam prope est dies eius: quia parauit Dominus sacrificium suum, sanctificauit uocatos suos. Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt. Item in psalmo LXXXVII: Et clamaui ad te, Domine Deus meus, tota die, expandi manus meas ad te. It em in Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Vnde in eu.angelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum habeat uitam aeternam.
Qvod In Passione Crvcis Et Signo Virtvs Omxis Sit Et PotestasApud Abbacuc: Texit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra: et splendor eius ut lux erit, cornua in manibus eius erunt. et illic constabilita est uirtus gloriae eius, et constituet dilectionem ualidam. ante faciem suam ibit uerbum et praecedet in campum secundum gressus suos. Item apud Esaiam: Ecce natus est uobis puer, datus est nobis filius, cuius imperium super humeros eius: et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius. Hoc signo crucis et Amalech uictus est ab Iesu per Moysen. Item in Exodo dixit Moyses ad Iesum: Elige tibi uiros et exi et constitue cum Amalech in crastinum. et ecce ego stabo in cacumine collis et uirga Dei in manu mea. et factum est, cum leuabat manus Moyses, praevalebat Israel. ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. sed manus Moysi graues, et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat super eum, et Aaron et Ur sustinebant manus hinc et inde, et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, et fugauit Iesus Amalech et omnem populum eius. et dixit Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriae in libro, et da in aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub caelo.
Qvod In Hoc Signo Crvcis Salvs Sit Omnibvs Qvi In Frontibvs NotentvrApud Ezechiel dicit Deus: Transi mediam Hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. Item illic: Vadite et caedite et nolite parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut iuuenes et uirgines et paruulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. omnem autem, super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite. Item in Exodo Deus ad Moysen: Et erit sanguis in signo uobis super domos, in quibus ibi eritis: et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga diminutionis, cum percutiam terram Aegypti. Item in Apocalypsi: Et uidi et ecce agnum stantem in monte Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen patris ipsius scriptum in frontibus. Item illic: Ego Α et Ω, primus et nouissimus, initium et finis. felices eos qui faciunt praecepta eius, ut sit potestas eorum super lignum uitae.
Qvod Medio Die In Passione Eivs Tenebrae Fvtvrae EssentApud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem. Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit et taeduit anima eius. subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est et maledicta. reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimico>rum eorum. Item in euangelio: A sexta autem hora tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Qvod A Morte Non Vinceretvr Nec Apvd Inferos Remansvrvs EssetInpsalmoXV: Quoniam non derelinques animam meam in infernum nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Item in psalmo XXVIIII: Domine, eduxisti ab inferis animam meam. Item in psalmo III: Ego dormiui et quieui et exurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Item in euangelio secundum Iohannem: Nemo aufert animam meam a me, sed ego a me pono eam: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum accepi a patre meo.
Qvod Ab Inferis Tertio Die ResvrgeretApud Osee: Viuificabit nos post biduum die tertio. Item in Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: descende et testificare populum et sanctifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta sua et sint parati in perendinum diem. die enim tertio descendet Dominus in montem Sina Item in euangelio: Progenies nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Ionae prophetae. quomodo enim fuit I onas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae.
Qvod Cvm Resvrrexisset, Acciperet A Patre Omnem Potestatem Et Potestas Eivs Aeterna SitApud Danihelem: Videbam in uisu nocte: et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum et stetit in conspectu eius, et qui adsistebant ei obtulerunt eum: et data est ei potestas regia et omnes reges terrae per genus et omnis claritas seruiens ei, et potestas eius aeterna quae non auferetur et regnum eius non conrumpetur. Item apud Esaiam: Nunc exurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor: nunc uidebitis, nunc intellegetis, nunc confundemini, uana erit fortitudo spiritus uestri, ignis uos consumet. Item in psalmo CVIIII: Dicit Dominus Domino meo: sede ad dexteram \'meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum. Item in Apocalypsi: Et conuersus respexi, ut uiderem uocem quae mecum loquebatur. et uidi septem candelabra aurea et in medio candelabrorum similem Filio hominis uestitum poderem et erat praecinctus supra mamillas zonam auream: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana ant nix, et oculi eius ut flamma ignis et pedes eius similes aurichalco sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum multarum, et habebat in dextera sua septem stellas et ex ore eius gladius utrimque acutus exiebat et facies eius splendebat ut sol in uirtute sua: et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus, et inposuit super me dexteram suam dicens: noli timere, ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram mortuus et ecce sum uiuens in saecula saeculorum et habeo claues mortis et inferorum. Item in euangelio Dominus dicit post r esurrec tionem: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: ite ergo et docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis.
Qvod Perveniri Non Possit Ad Devm Patrem Nisi Peb Filivm Eivs 1Esvm ChristvmIn euangelio: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua: per me si qui introierit, saluabitur. Item illic: Multi prophetae et iusti concupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis et non audierunt. Item illic: Qui credit in filium habet uitam aeternam: qui non dicto audiens est filio non uidebit uitam, sed ira Dei manebit super eum. Item Paulus apostolus ad Ephesios: Et cum uenisset, adnuntiauit uobis pacem his qui longe et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. Item ad Romanos: Omnes enim peccauerunt et egent claritatem Dei, iustificantur autem dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in Christo Iesu. Item in epistula Petrus apostolus: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo. Item illic: In hoc enim et mortuis praedicatum est, ut suscitentur. Item in epistula Iohannes apostolus: Qui negat filium neque patrem habet: qui confitetur filium et filium et patrem habet.
Qvod Ipse Ivdex Ventvrvs SitApud Malachiam: Ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus: eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. Item in psalmo XLVIIII: Deus deorum Dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris eius. Deus manifeste ueniet Deus noster et non silebit. ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas ualida. aduocauit caelum susum et terram discernere populum suum. congregate illi iustos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia: et adnuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Item apudEsaiam: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum: excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo ? Item in psalmo LXVII: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius. sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et iusti epulentur et exultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia. cantate Domino, psalmum dicite nomini eius, iter facite ei qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. turbabuntur a facie eius patris orphanorum et iudicis uiduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui habitare facit unanimes in domo, qui educet uinctos in fortitudine, similiter eos qui in iram prouocant, qui habitant in sepulchris. Deus, cum egredieris coram populo tuo, dum transgredieris in deserto. Item in psalmo LXXXI: Exurge, Deus, iudica terram, quoniam tu disperdes in omnibus gentibus. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quid nobis et tibi, fili Dei? quid huc uenisti ante tempus perdere nos? Item secundum Iohannem: Nihil pater iudicat sed omne iudicium filio dedit, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit siue bona siue mala.
Qvod Ipse Sit Rex In Aeternvm RegnatvrvsApud Zachariam: Dicite filiae Sion: ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluans, mitis, sedens super asinum indomitum. Item apud Esaiam: Quis nuntiabit uobis locum illum aeternum? ambulans in iustitia et manus abstinens a muneribus, grauans aures, ut non audiat iudicium sanguinis, et conprimens oculos suos, ne uideat iniustitiam, hic habitabit in alta spelunca petrae fortis: panis illi dabitur et aqua eius fidelis. regem cum claritate uidebitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, et nomen meum inlustre est apud gentes. Item in psalmo secundo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum Domini. Item in psalmo XXI: Reminiscentur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium: quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Item in psalmo XXIII: Tollite portas, principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. tollite portas, principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae? Dominus uirtutum ipse est rex gloriae. Item in psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. adcingere gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Item inpsalmoV: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane et exaudies uocem meam , mane adstabo tibi et uidebo. Item in psalmo XCVI: Dominus regnauit, exultet terra, laetentur insulae multae. Item in psalmo XLIIII: Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietatem. audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Item in psalmo LXXIII: Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum P uidimus enim stellam eius in orientem et uenimus adorare eum. Item secundum Iohannem dixit Iesus: Regnum meum non est de isto saeculo: si de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. dixit Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis quoniam rex sum: in hoc natus sum et in hoc ueni in saeculum, ut testimonium dicam ueritati. omnis qui est de ueritate audit uocem meam.
Qvod Ipse Sit Et Ivdex Et RexItem in psalmo LXXI: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in tua iustitia. Item in Apocalypsi: Et uidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur fidelis et uerus, aequum iustumque iudicat et proeliatur: oculi autem eius erant tamquam flamma ignis et super caput eius diademata multa et portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum: et erat coopertus uestem sparsam sanguineam et dicitur nomen eius uerbum Dei: et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis induti byssinum album mundum, et de ore eius exiel.at gladius acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasturus est in uirga ferrea, et ipse calcabit torcular uini irae Dei omnipotentis. habet etiam in ueste et in femore suo nomen scriptum: rex regum et dominus dominorum. Item in euangelio: Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes: et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens rex dicet eis: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico nobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et ibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam aeternam.
Pro fide ac deuotione tua, quam Domino Deo exhibes, fili carissime, petisti, ut ad instruendum te excerperem de scripturis sanctis quaedam capitula ad religiosam sectae nostrae disciplinam pertinentia, lectionis diuinae succinctam diligentiam quaerens, ut animus Deo deditus non longis aut multis librorum uoluminibus fatigetur, sed eruditus breuiario praeceptorum caelestium habeat ad fouendam memoriam suam salubre et grande conpendium. et quia tibi plenum dilectionis obsequium debeo, feci quod petisti, ut laborarem semel, ne tu semper laborares. quantum potuit itaque mediocritas nostra conplecti, collecta sunt a me quaedam praecepta dominica et magisteria diuina quae esse et facilia et utilia legentibus possint, dum in breuiarium pauca digesta et uelociter perleguntur et frequenter iterantur. opto fili carissime, semper bene ualere.
De Bono Operis Et MibericordiaeApud Esaiam: Exclama in fortitudine et noli parcere, sicut tuba exalta uocem tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Iacob facinora eorum. me de die in diem quaerunt et cognoscere uias meas concupiscunt, quasi plebs quae iustitiam fecerit et iudicium Dei non deseruerit. postulant a me nunc iudicium iustum et adpropinquare Deo concupiscunt dicentes: quid quia ieiunauimus, et non uidisti, humiliauimus animas nostras, et non cognouisti? in diebus enim ieiunii inueniuntur uoluntates uestrae. aut enim subiectos uobis conpungitis aut ad iudicia et lites ieiunatis aut proximos caeditis pugnis. ut quid mihi ieiunatis, ut hodie audiatur uox uestra in clamore? non hoc ieiunium quod ego elegi et diem humiliare hominem animam suam. tametsi contorseris quasi circulum collum tuum et saccum et cinerem substraueris, nec sic uocabis ieiunium acceptum. non tale ieiunium elegi, dicit Dominus: sed solue omnem nodum iniustitiae, resolue suffocationes inpotentium conmerciorum, dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem iniustam dissipa. frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta tua cito orientur. et praeibit ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. dum adhuc loqueris, dicit: ecce adsum. Item in Iob: Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum. os uiduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque clodorum ego essem et inualidorum pater. Item in Tobia: Et dixi Tobiae filio meo: uade et adduc quemcumque pauperem inueneris ex fratribus nostris, qui tamen in mente habeat Deum ex toto corde suo. hunc adduc et manducabit pariter meum prandium hoc: ecce sustineo te, fili , donec uenias. Item illic: Omnibus diebus uitae tuae, fili , Deum in mente habeto et noli praeterire praecepta eius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare uiam iniquitatis: quoniam agente te ex ueritate erit respectus operum tuorum. ex substantia tua fac eleemosynam et noli auertere faciem tuam ab ullo paupere. ita fiet, ut nec a te auertatur facies Dei. quomodo habueris, fili, sic fac: si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium bonum repones tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in tenebras. munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo. Item in Sapientia Salomonis: Qui pauperum miseretur,. Deo faenerat. Item illic: Qui dat pauperibus, non egebit: qui autem auertit oculum suum, in magna inopia erit. Item illic: Eleemosynis et fide peccata purgantur. Item illic: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. hoc enim faciens carbones ignis superfundes capiti eius. Item illic: Sicut aqua extinguet ignem, sic eleemosyna extinguet peccatum. Item in Prouerbiis: Prouerbiis: uade et reuertere, cras ego dabo, cum possis statim bene facere. non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Qui obturat aurem ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui conuersatur sine uituperatione in iustitia, beatos filios relinquet. Item in Ecclesiastico: Fili, si habes, bene fac tecum et Deo dignas oblationes offeres, memorare, quoniam mors non tardat. Item illic: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. Item in psalmo XXXVI misericordiam et posteris prodesse: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat, et semen eius in benedictione erit. Item in psalmo XL: Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum Dominus. Item in psalmo CXI: Disparsit, dedit pauperibus, iustitia eius. manet in saeculum saeculi. Item in Osee: Misericordiam malo quam sacrificium, et agnitionem Dei quam holocaustomata. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. Item illic: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Item illic: Thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Item illic: Simile est regnum caelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas: ubi autem inuenerit pretiosam margaritam, uadit et uendit omnia quae habuit et emit illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et qui potauerit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non peribit merces eius. Nemini negandam eleemosynam. Item illic: Omni petenti te da et ab eo qui uoluerit mutuari ne te auertas. Item illic: Si uis in uitam uenire, serua mandata. dicit ille: quae? ait illi Iesus: non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum tamquam te. dicit illi iuuenis: omnia ista obseruaui. quid adhuc mihi deest? dicit illi Iesus: si uis perfectus esse, uade et, uende bona tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo et ueni sequere me. Item illic: Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suas et colligentur ante eum omnes gentes. et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis. et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus ? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens rex dicet eis: amen dico uobis , quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus fui et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et ibunt isti in ambustionem aeternam. iusti autem in uitam aeternam. Item in euangelio secundum Lucam: Vendite quae possidetis et date eleemosynam. Item illic: Qui fecit quod est intus, fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam, et ecce uobis omnia munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do pauperibus et si cui quid fraudaui quadruplum reddo. dixit autem Iesus: quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et ipse filius est Abrahae. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum et sit aequalitas, sicut scriptum est: qui multum habuit non abundauit et qui modicum non indiguit. Item illic: Qui parce seminat parce et metet: et qui seminat in benedictione de benedictione et metet. unusquisque autem sicut corde proposuit, non quasi ex tristitia uel ex necessitate. hilarem enim datorem diligit Deus. Item illic: Sicut scriptum est: distribuit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Item illic: Qui administrat semen seminanti, et panem ad edendum tribuet et multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. Item illic: Administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed abundabit per multam gratiarum actionem in Deum. Item in epistula Iohannis: Qui habuerit substantiam mundi et uiderit fratrem suum desiderantem et eluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet in illo Item e m in euangelio secundum Lucam: Cum facis prandium aut cenam, noli uocare amicos tuos aut fratres neque uicinos neque diuites, ne forte w et illi reinuitent te: et erit retributio tibi. sed cum facis prandium aut cenam, uoca mendicos, debiles, caecos, clodos, et beatus eris, quoniam non habent unde retribuere tibi: restituetur autem tibi in resurrectione iustorum.
In Opere Et Eleemosvnis, Etiamsi Per Mediocritatem Minvs Fiat, Ipsam Volvntatem Satis EsseIn epistula Pauli ad Corinthios secunda: Si uoluntas prompta est, secundum quodcumque habuerit, acceptabilis est, non secundum quod non habuerit: neque ut aliis refrigerium, uobis pressura sit.
Agapem Et Dilectionem Fraternam Religiose Et Firmiter ExercendamApud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? nonne pater unus est omnium nostrum? quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum? Item in euangelio secundum Iohannem: Pacem meam do uobis, pacem meam demitto uobis. Item illic: Hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem, quemadmodum dilexi uos. maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Item illic: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. Item illic: Dico uobis, quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in caelis est. ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. Item ad Corinthios prima: Et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis: adhuc enim estis carnales. ubi enim in uobis aemulatio et contentio et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Item illic: Et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, caritas non agit perperam, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniustitiam, conlaetatur autem in ueritate. omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidit. Item ad Galatas: Diliges proximum tuum tamquam te. si autem mordetis et incusatis inuicem, uidete ne consumamini ab inuicem. Item in epistula Iohannis: In hoc apparent filii Dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum. Item illic: Qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. Item illic: Si qui dixerit quoniam diligit Deum et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, Deum quem non uidet non potest diligere. Item in Actibus apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt omnia communia. Item in euangelio secundum Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare et illic recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersus te, relinque illic munus tuum ante altare et uade prius, reconciliare fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum ad altare. Item Iohannes apostolus: Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in illo manet. Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc.
In Nvllo Gloriandvm, Qvando Nostevm Nihil SitIn euangelio secundum Iohannem: Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes, quod non acceperis? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Item in Regnorum primo: Nolite gloriari neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore uestro, quia Deus scientiarum dominus. Item illic: Inualidus factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt uirtute. Item in Machabaeis: Iustum est subditum Deo esse et mortalem non paria Deo sentire. Item illic: Et uerba uiri peccatoris ne timueris, quia gloria eius in stercora erit et in uermes. hodie extolletur et cras non inuenietur: quoniam conuersus est in terram suam et cogitatio eius peribit.
Hvmilitatem Et Qvietem In Omnibvs TenendamApud Esaiam sic dicit Dominus Deus: Caelum mihi thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis locus ad requiem mihi? omnia enim ista fecit manus mea et sunt mea omnia ista. et super quem aspiciam alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea ? Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati mites quoniam ipsi hereditabunt terram. Item secundum Lucam:. Qui minimus est in omnibus uobis hic erit magnus. Item illic: Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Item ad Romanos: Noli altum sapere sed time. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Item in psalmo XXXIII: Et humiles spiritu saluabit. Item ad Romanos: Reddite omnibus quae debentur, cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, cui timorem, timorem, cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem uos diligatis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligunt primum recumbendi locum in cenis et primam sessionem in synagogis et salutationem in foro et uocari ab hominibus Rabbi. uos autem ne uocemini Rabbi: unus est enim uobis magister. Item in euangelio secundum Iohannem: Non est seruus maior domino suo neque apostolus maior eo quit misit eum. haec scientes beati eritis, si ea feceritis. Item in psalmo LXXXI: Humilem et pauperem iustificate.
Bonos Qvosqve Et Ivstos Plvs Laborare, Sed Tolerare Debere, Qvia ProbantvrApud Salomonem: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Item in psalmo L: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Item in psalmo XXXIII: Prope est Dominus Omnibus tribulatis corde et humiles spiritu saluabit. Item illic: Multae tribulationes iustorum, sed de his omnibus liberabit eos Dominus. Item in Iob: Nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum. in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati qui lugunt, quoniam ipsi consolabuntur. Item secundum Iohannem: Haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego uici saeculum. Item apostolus ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar. propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. nam uirtus in infirmitate perficitur. Item ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei: non solum autem, sed et gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quam lata et spatiosa uia est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui introeunt per eam. quam arta et angusta uia est quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. Item in Tobia: Vbi sunt iustitiae tuae P ecce quae pateris. Item in Sapientia Salomonis: In locis impiorum gemunt iusti: in illorum autem perditione abundabunt iusti.
Non Contristandvm Spieitvm Sanctvm Qvem AccepimvsPaulus apostolus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferentur a uobis.
Iracvndiam Vincendam Esse Ne Cogat DelinqvereApud Salomonem in Prouerbiis: Melior est uir patiens quam fortis. qui enim iracundiam continet melior est quam qui ciuitatem capit. Item illic: Inprudens eadem die enuntiat iram suam, abscondit autem inhonorationem suam astutus. Item apostolus ad Ephesios: Irascimini et nolite peccare. sol non occidat super iracundiam uestram. Item in euangelio secundum Matthaeum: Audistis quoniam dictum est antiquis: non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit iudicio.
Invicem Se Fratres Svstinere DeberePaulus apostolus ad Galatas: Considerans te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera sustinete et sic inplebitis legem Christi.
In Devm Solvm Fidendvm Et In Ipso OlobiakdvmIn Hieremia: Non glorietur sapiens in sapientia sua nec glorietur fortis in fortitudine sua nec glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur intellegere et nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quoniam in his est uoluntas mea, dicit Dominus. Item in psalmo LV: In Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Item in psalmo LXI: Non nisi solo Deo subiecta est anima mea. Item in psalmo CXVII: Non timebo quid faciat mihi homo: Dominus mihi adiutor est. Item illic: Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus. Item in Danihele: Responderunt autem Sidrac, Misac, Abdenago et dixerunt regi Nabuchodonosor: rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus, cui nos seruimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum sit tibi quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. Item apud Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in hominem: et benedictus homo qui fidit in Deum, et erit in Domino spes eius. Item in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis et illi solo seruies. Item apostolus ad Romanos: Et coluerunt et seruierunt creaturae relicto creatore. propter quod et tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item apud Iohannem: Maior est qui in uobis est quam qui in hoc mundo.
EVM QVI FIDEM CONSECVTVS EST EXPOSITO PRIORE HOMINE CAELESTIA TANTVM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE NEC ADTENDERE AD SAECVLVM, CVI IAM RENVNTIAVIT.
Apud Esaiam: Quaerite Dominum et mox inueneritis, inuocate eum. cum autem adpropinquauerit uobis, relinquat impius uias suas et uir iniquus cogitationes suas et conuertatur ad Dominum et misericordiam consequetur, quia relinquet multum peccata uestra. Item apud Salomonem: Vidiuniuersa opera quae facta sunt sub sole, et ecce omnia uanitas. Item in Exodo: Sic autem comedetis eum. lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in euangelio secundum Matthaeum: Nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur uobis. Item illic: Nolite cogitare de crastino. crastinus enim dies ipse cogitabit pro se. sufficit diei malitia sua. Item illic: Nemo inponens manum suam in aratro respiciens retro aptus est regno Dei. Item illic: Aspicite uolatilia caeli, quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et. pater uester caelestis pascit illa. nonne uos plus estis illis ? Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiatis illi. beati serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item secundum Matthaeum: Vulpes cubilia habent et uolucres caeli diuersoria, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Item illic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. Item apostolus ad Corinthios prima: Non estis uestri. empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. Item illic: Tempus collectum est. reliquum est ergo ut et qui habent uxores quasi non habentes sint, et qui flent quasi non flentes, et qui gaudent quasi non gaudentes, et qui emunt quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur. praeterit enim figura huius mundi. Item illic: Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Item ad Philippenses: Omnes sua quaerunt et non quae sunt Christi: quorum finis est interitus, quorum Deus uenter est, et gloria in confusionem eorum qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est: unde et saluatorem expectamus Dominum Iesum Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. Item ad Galatas: Mihi autem absit gloriari nisi in crucem Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Item ad Timotheum: Nemo militans Deo inplicat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certabit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. Item ad Colossenses: Si mortui estis cum Christo ab elementis eius mundi, quid tamquam uiuentes in hoc mundo uana sectamini Item em de hoc ipso: Si conresurrexistis in Christo, quae susum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae susum sunt sapite non quae terrena sunt. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. cum autem Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis in gloria. Item ad Ephesios: Exponite prioris conuersationis ueterem hominem qui conrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. innouamini autem spiritu sensus uestri et iuduite nouum hominem, eum qui secundum Deum constitutus est in iustitia et sanctitate et ueritate. De hoc ipso in epistula Petri: Quasi hospites et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. Item in epistula Iohannis: Qui dicit se in Christo manere debet, quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a Patre sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit et concupiscentia eius. qui autem fecerit uoluntatem Dei manebit in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum. Item apostolus ad Corinthios prima: Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. nam et pascha nostrum immolatus est Christus. itaque festa celebremus non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et ueritatis.
Non IvrandvmApud Salomonem: Vir multum iurans inplebitur iniquitate et non discedet a domo eius plaga: et si uane iurauerit, non iustificabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Dico uobis non iurare in totum. sit autem sermo uester: est est, non non. Item in Exodo: Non accipies nomen Domini Dei tui in uano.
Non MaledicendvmIn Exodo: Non maledices neque principi populi tui detraxeris. Item in psalmo XXXIII: Quis est homo qui uult uitam et cupit uidere dies bonos ? cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. Item in Leuitico: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: produc eum qui maledixerit foras extra castra, et inponent omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidabunt eum omnis synagoga filiorum Israel. Item apostolus ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore uestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Item ad Romanos: Benedicite et nolite maledicere. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit fratri auo: fatue, reus erit gehennae ignis. Item secundum Lucam: Dico autem uobis, quia omne uerbum uacuum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die iudicii. de sermonibus enim tuis iustificaberis et de sermonibus tuis condemnaberis.
Nvmqvam Mvssitandvm, Sed Circa Omnia Qvae Accidvnt Benedicendvm DevmApud Iob: Dic uerbum aliquod in Dominum et morere. at ille intuitus eam dixit: tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae acciderunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor, abstinens se ab omni malo. Item in psalmo XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Item in Numeris: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. Item in Actibus apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus et Sileas orantes gratias agebant Deo. audiebant autem eos uincti. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Omnia autem pro dilectione facite sine murmurationibus et reputationibus, ut sitis sine querella et inmaculati filii Dei.
Ad Hoc Temptari Homxnes A Deo Vt ExplorentvsIn Genesi: Et temptauit Deus Abraham et dixit ad illum: accipe filium tuum illum unicum quem dilexisti Isaac et uade in terram altam et inpones illum hostiam in uno ex montibus, de quo tibi dixero. Item in Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos ut sciat, si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. Item in Sapientia Salomonis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est: et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. Item in Machabaeis: Abraham nonne in temptatione inuentus est fidelis et deputatum est ei ad iustitiam ?
De Bono MartvriiIn Sapientia Salomonis: Liberat de malis animam martyr fidelis. Item illic: Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et qui labores eorum diripuerunt. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter sa, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus in iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis ? transierant omnia illa tamquam umbra. Item in psalmo CXV: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Item in psalmo CXXV: Qui seminant in lacrimis in gaudio metent. euntes ibant et flebant mittentes semina sua, uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos. Item in euangelio secundum Iohannem: Qui amat animam suam perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo in uitam aeternam conseruabit illam. Item illic: Veniet hora, ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. Item secundum Matthaeum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Item illic: Cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Item illic: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, magis autem timete eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam. Item illic: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego confitebor illum coram patre meo qui est in caelis. qui autem me negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo qui est in caelis. qui autem sustinuerit usque ad finem, hic saluus erit. Item secundum Lucam: Beati eritis, cum uos oderint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa est in caelis. Item illic: Amen dico uobis, nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. Item in Apocaly psi: Et cum aperuisset quintum signum, uidi sub ara Dei animas occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum, et clamauerunt magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et data est eis singulis stola alba et dictum est eis ut requiescerent breui adhuc tempore, donec inpleatur numerus conseruorum et fratrum eorum quique postea occidentur exemplo ipsorum. Item illic: Post haec uidi turbam multam quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua stantes in conspectu throni et agni et erant amicti stolas albas et palmae erant in manibus eorum et magno clamore dicebant: salus Deo nostro sedenti super thronum et agno. et respondit unus ex senioribus dicens mihi: qui amicti sunt stolas albas, qui sunt et unde uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis. et ait mihi: hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni. propter hoc sunt in conspectu throni Dei et seruiunt ei diebus et noctibus in templo eius, et is qui sedet in throno inhabitabit super eos. neque esurient neque sitient umquam, sed neque sol super eos cadet neque ullum aestum patientur: quia agnus qui in medio throni est teget eos et deducet eos ad fontes uitae aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum. Item illic: Qui uincit, dabo illi edere de ligno uitae quod est in paradiso Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae. felices eos qui uigilabunt et seruabunt uestimenta sua ne nudi ambulent et uideant turpitudinem suam. Item apostolus ad Timotheum secunda: Ego iam immolor et tempus adsumptionis meae instat. bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. iam superest mihi corona iustitiae quam mihi тeddet Dominus in illa die ille iudex iustus, non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. Item ad Romanos: Sumus filii Dei. si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi: siquidem conpatiamur, ut et conmagnificemur. Item in psalmo CXVIII: Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. beati qui perscrutantur testimonia eius.
Menora Esse Qvae In Saecvlo Patimvr Qvam Sit \'Praemivm Qvod Promissvm EstPaulus apostolus ad Romanos: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. [De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis uapulans, animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior. Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti uita nos perdis. sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam uitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo iterum ab ipso suscitandos. tibi enim resurrectio in uitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod uis. noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. sustine et uide, magna potestas eius qualiter te et semen tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare, nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum. tu autem ne te existimes impunitum futurum aggressus pugnare cum Deo].
Dilectioni Dei Et Chbisti Nihil PraeponendvmIn Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui amat filium. aut filiam super me non est me dignus: et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. Item Paulus apostolus ad Romanos: Quis nos separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos.
Volvntati Non Nostrae Sed Dei ObtemperandvmIn euangelio secundum Iohannem: Non descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit. Item secundum Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: uerum tamen non quod ego uolo, sed quod tu. Item in prece cottidiana: Fiat uoluntas tua in caelo et in terra. Item secundum Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit: Domine Domine, introibit in regnum caelorum, sed is qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse introibit in regnum caelorum. Item secundum Lucam: Ille autem seruus qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius uapulabit multas. Item in epistula Iohannis: Qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum.
Fvndamentvm Et Fikmamentvm Spei Et Fidei Esse TimoremIn psalmo CX: Initium sapientiae timor Domini. Item in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum. Item in Prouerbiis: Beatus homo qui metuit omnia per timorem. Item apudEsaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item in Genesi: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit : noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in psalmo secundo: SeruiteDomino in timore et exultate ei cum tremore. [Item in Deuteronomio Dei uox ad Moysen: Conuoca ad me populum, et audiant uerba mea ut discant amare me omnes dies quos ipsi uiuent super terram. Item in Hieremia: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo in domum Israel et in domum Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum adprehendi manum illorum educere illos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in sensum illorum et in corda illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erant mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: cognosce Dominum, quia omnes me scient a minimo usque ad maximum illorum, quia propitius ero iniquitatibus illorum et peccatorum eorum non ero memor amplius. si exaltatum fuerit caelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. ecce ego congregabo eos ex omni terra qua disparsi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna et conteram illos in locum istum et relinquam eos in pauore, et erunt mihi in plebem, et ego ero illis in Deum, et dabo illis uiam alteram et cor aliud ut timeant me omnibus diebus in bonum illis cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non auertam post illos, et timorem meum dabo in cor illorum ut non discedant a me et uisitabo super illos benefacere illis et plantare eos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo. Item in Apocalypsi: Etuiginti quattuor seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adorauerunt Deum dicentes: gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et uenit ira tua et tempus quo de mortuis iudicetur et detur merces semis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et disperdere eos qui corruperunt terram. Item illic: Et uidi alium angelum uolantem medio caelo habentem euangelium perenne euangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos dicentem uoce magna: timete Deum et date ei honorem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum. Item illic: Et uidi quasi mare uitreum mixtum igni, et uictores bestiae et imaginis eius, et numerus nominis eius CXLIHI stantes supra mare uitreum habentes citharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum agni dicentes: magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, iustae et uerae uiae tuae sunt, rex gentium. quis non timeat et det honorem nomini tuo, quia solus pius et quoniam omnes nationes uenient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iustitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele: Fuit uir habitans in Babylone, cui nomen erat Ioachim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchiae formosam ualde et timentem Dominum: et erant parentes eius iusti et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque propheta neque potestas neque dux neque holocausta neque hostia neque oblatio neque thus neque locus sacrificare coram te hodie et inuenire misericordiam a te, sed in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocaustos uictimas arietum et taurorum et quasi multa milia agnorum qui sunt pinguissimi. sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas haec, quoniam non erubescent qui confidunt in te. et nunc sequimur te ex toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne nos in obprobrium tradas, sed fac nobiscum secundum tranquillitatem tuam et secundum amplitudinem misericordiae tuae. Et iterum: Et rex uehementer gauisus est et iussit Danielem de lacu leonum eici, et nihil illi nocuerunt leones, quia confidebat et credebat Deo suo. et iussit rex: et duxerunt illos homines qui accusauerant Danielem et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. et antequam peruenirent in pauimentum lacus, adprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum conminuerunt. tunc Darius rex scripsit : omnibus gentibus, tribubus, linguis, qui sunt in regno meo: pax sit uobiscum a facie mea. censeo ego ut omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes Deum summum cui seruit Daniel, quia ipse est Deus uiuus et permanet in saecula, et regnum eius non transibit, et dominatio eius in perpetuum ambulabit, et saluos faciet et facit signa et prodigia et mirabilia in caelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea: In quo adsequar Dominum et adprehendam Deum meum sublimem. si adprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in uitulis anniculis, si accepto fauet Dominus in milibus arietum aut in decem milibus caprarum pinguium, aut dabo primitiua mea impietatis fructum uentris mei, peccatum animae meae. renuntiatum est tibi, homo, quod bonum aut quid Dominus exquirat aliud nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. uox Domini in ciuitate inuocabitur, et timentes nomen eius saluabit. Item in Michaea: Pasce populum tuum in uirga tua, oues hereditatis tuae, inhabitantes conualle in medio Carmelo. parabunt Basanitin et Galaditin secundum dies saeculi et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. uidebunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. aures eorum exsurdabuntur, et lingent puluerem quomodo serpentes trahentes terram, conturbabuntur in conclusione sua, ad Dominum Deum suum expauescent et timebunt abs te. quis Deus quomodo tu eleuans iniustitiam et transgrediens impietates? EtinNahum: Montes commoti sunt ab eo et colles contremuerunt et denudata est terra ante faciem eius et omnes qui inhabitant illam. a facie irae eius quis sustinebit et quis resistit in ira animi ipsius ? animatio ipsius fluere facit principatus et petrae dissolutae sunt ab illo. bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae et cognoscens illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audiuit Zorobabel filius Salathiel de tribu Iuda et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes qui superfuerunt de populo uocis Domini Dei sui et uerbum Aggaei prophetae, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachiel: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei]. Item in psalmo XXXIII: Timete Dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Item in psalmo XVIII: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi.
Non Temere De Altero IvdicandvmIn euangelio secundum Lucam: Nolite iudicare ne iudicemini: nolite condemnare ne condemnemini. Item ad Romanos: Tu quis es qui iudices alienum seruum ? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus iterum statuere eum. Item illic: Quare inexcusabilis es, o homo. in quo enim de alio iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. speras autem tu qui iudicas eos qui talia agunt et eadem facis, quia ipse effugies iudicium Dei? Item ad Corinthios prima: Et qui se putat stare uideat ne cadat. Item illic: Si quis se putat scire aliquid, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire.
Accepta Inivria Remittendvm Et IgnoscendvmIn euangelio in prece cottidiana: Remitte nobis debita nostra, sicuti et nos remittimus debitoribus nostris. Item in euangelio secundum Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet nobis peccata uestra. Item illic c: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis.
Vlcem Malis Non ReddendamIn epistula Pauli apostoli ad Romanos: Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Item in Apocalypsi: Et dixit mihi: ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est. et hi qui perseuerant nocere noceant et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem iustiora faciat adhuc, similiter et sanctus sanctiora. ecce uenio cito, et merces mea mecum reddere unicuique secundum facta sua.
Non Posse Ad Patrem Veniri Nisi Per ChkistvmIn euangelio secundum Iohannem: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua. per me si quia introierit, saluabitur.
Ad Regnvm Dei, Nisi Baptizatvs Et Renatvs Qvis Fverit, Pervenire Non PosseIn euangelio secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
Pabvm Esse Baptizari Et Evchabistiam Accipere, Nisi Qvis Factis Et Opere ProficiatIn epistula apostoli Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit coronam? sic currite, ut omnes conprehendatis. et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item in euangelio secundum Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: nonuosnoui, recedite a me, operarii iniquitatis. Item illic: Luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui est in caelis. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo.
Baptizatvm Qvoqve Gratiam Perdere Qvam Consecvtvs Sit, Nisi Innocentiam ServetIn euangelio secundum Iohannem: Ecce sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis ? si quis templum Dei uiolauerit, uiolabit illum Deus. Item in Paralipomenon: Deus uobiscum est, dum estis uos cum ipso. si dereliqueritis eum, derelinquet uos.
Non Posse In Ecclesia Remitti Ei Qvi In Devm DeliqveritIn euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit uerbum aduersus filium hominis remittetur illi: qui autem dixerit aduersus Spiritum sanctum non remittetur illi neque in isto saeculo neque in futuro. Item secundum Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit Spiritum sanctum non habet remissionem, sed reus erit aeterni peccati. Item in Regnorum primo: Si delinquendo peccet uir aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
De Odio Nomtnis Ante PraedictvmIn euangelio secundum Lucam: Et eritis odibiles omnibus propter nomen meum. Item secundum Iohannem: Si saeculum uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi uos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi uobis: non est maior seruus domino suo. si me persecuti sunt, et uos persequentur. [Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et uos et qui post uos uenerint, audire uerbum sapientiae et intellectus, et non inuenietis. nationes autem cupient uidere sapientem praedicantem, et non obtinget eis: non quia deerit aut deficiet sapientia huius saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo. erit enim sapientia in paucis uigilantibus et taciturnis et quietis, sibi confabulantes et in cordibus suis meditantes, quoniam quidam eos horrebunt et timebunt ut malos: alii autem nec credunt uerbo legis altissimi: alii autem ore stupentes non credent et credentibus erunt contrarii et inpedientes spiritum ueritatis. alii autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut altissimi et fortis edicta. alii autem personales fidei. alii capaces et fortes in fide altissimi et odibiles alieno.]
Qvod Qvts Deo Voverit Cito ReddendvmApud Salomonem: Prout uoueris uotum Deo, ne moram feceris reddere illud. Item in Deuteronomio: Si autem uoueris uotum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia inquirens requiret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum. ea quae egredientur per labia tua obseruabis et facies donum quod locutus es ore tuo. Item in psalmo XLVIIII: Immola Deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae et eripiam te et glorificabis me. Item in Actibus apostolorum: InpleuitSatanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum, cum esset fundus in tua potestate? non hominibus mentitus es sed Deo. Item in Hierem i a: Maledictus qui facit opera Dei neglegenter.
Evm Qvi Non Crediderit Iam Ivdicatvm EsseIn euangelio secundum Iohannem: Qui non crediderit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et magis dilexerunt tenebras quam lucem. Item in psalmo 1: Propterea non resurgunt impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum.
In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos: in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tui dominabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Non omnes capiunt uerbum istud, sed illi quibus datum est. sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt sic, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. Item secundum Lucam: Filii saeculi huius generant et generantur. qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque nubuntur: neque enim incipient mori: aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. resurgere autem mortuos Moyses significat, quomodo dicit in rubo Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob. Deus non est mortuorum sed uiuorum. omnes enim illi uiuunt. Item in epistula Pauli apostoli ad Corinthios prima: Bonum esthomini.mulierem non tangere. propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor corporis sui potestatem non habet sed uir. similiter et uir corporis sui potestatem non habet sed uxor. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi: et iterum ad id ipsum reuertimini, ne uos temptet Satanas propter incontinentiam uestram. hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. nam uolo omnes homines sic esse ut me. sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. qui autem matrimonium coniuncxit, cogitat ea quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupsit cogitat de his quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
Item in Exodo cum praecepisset Deus Moysi, ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctificauit ille et adiecit: Estote parati tribus diebus: non accedetis ad mulieres. Item in Regnorum primo: Et respondit sacerdos ad Dauid et dixit: non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus. si obseruati sunt pueri a muliere, manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sunt qui secuntur Agnum, quocumque uadit.
Nihil Patrem Ivdicare Sed Filivm Et Patrem Ab Eo Non Honorificari, A Qvo Non Honorificetvr FilivsIn euangelio secundum Iohannem: Nihil pater iudicat, sed iudicium omne filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item in Genesi: Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a Domino. Item in psalmo LXXI: Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, iudicare populum tuum in tua iustitia.
Fidelem Gentiliter Vivere Non OportereApud Hieremiam: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium ne ambulaueritis. De hoc ipso quod segregare se quis debeat a gentibus ne sit socius culpae et fiat particeps plagae item in Apocalypsi: Et audiui aliam uocem de caelo dicentem: exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius: quoniam delicta eius usque ad caelum peruenerunt et meminit Dominus Deus iniquitates eius. ideo reddet ei dupla, et in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei: et in quantum se clarificauit et deliciarum habuit, in tantum dabitur ei cruciatus et luctus. quoniam in corde suo dicit: regina sum et uidua non sum nec luctum uisura sum, propterea una hora plagae eius aduenient, mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quia fortis Dominus Deus qui eam iudicabit. et flebunt et plangent se in ea reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in deliciis conuersati sunt. Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui portatis uasa Domini.
Devm Ad Hoc Patientem Esse Vt Nos Paeniteat Peccati Nostri Et EefoememvbApud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris: peccaui, et quid accidit mihi triste? est enim altissimus patiens redditor. Item apostolus ad Romanos: An numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis. ignorans quia bonitas Dei in paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua.
Mvlierem Ornari Saecvlabiteb Non DebereIn Apocalypsi: Et uenit unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et uidi mulierem sedentem super bestiam. et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. Item ad Timotheum: Sint mulieres uestrae cum uerecundia et pudicitia, conponentes se non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem. Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornauit, et cum adspexisset eam ludas, uisum est ei meretricem esse.
Fidelem Non Oportere Ob Alia Delicta Nisi Ob Nomen Solvm PvnibiPetrus apostolus ad Ponticos: Nec quisquam uestrum. tamquam fur aut homicida patiatur aut tamquam maleficus aut curas alienas agens, sed tamquam christianus.
Servvm Dei Innocentem Esse Debere Ne Incidat In Poenam SaecvlaremPaulus apostolus ad Romanos: Vis non timere potestatem P quod bonum est fac, et habebis laudem ex ea.
In epistula Petri apostoli ad Ponticos: Christus passus est pro nobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se iudici iudicanti iniuste.
Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris. Item in euangelio secundum Iohannem: Si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare, exemplum enim dedi nobis, ut sicut ego feci et uos aliis faciatis.
Non Iactanter Nec Tvmvltvose OperajtdvmIn euangelio secundum Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in uicis et synagogis, ut clarificentur ab hominibus. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam.
Fidem Totvm Prodesse, Et Tantvm Nos Posse Qvantvm CredimvsIn Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque intellegetis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Modicae fidei, ad quid dubitasti? Item illic: Si habueritis fidem tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil inpossibile erit uobis. Item secundum Marcum: Omnia quaecumque oratis et petitis credite quia accipietis , et erunt uobis. Item illic: Omnia possibilia credenti. Item apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Item in Daniele Ananias, Azarias, Misahel credentes liberati sunt de flamma.
Posse Evm Statim Conseqvi Qvi Vere CredideritIn Actibus apostolorum: Ecce aqua: quid est quod me inpediat tingui? tunc dixit Philippus: si credis ex toto corde tao, licet.
Fideles Inter Se Disceptantes Non Debere Gentilem Ivdicem ExpeririPaulus apostolus ad Corinthios prima: Audet quisquam uestrum aduersus alterum negotium habens disceptare apud iniustos et non apud sanctos? nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Item illic: Iam quidem in totum delictum in uobis est, quia iudicia habetis inuicem. quare non magis iniuriam sustinetis ? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus. aut nescitis quoniam iniusti regnum Dei non consequentur?
Spem Fvtvrorvm Esse, Et Ideo Fidem Circa Ea Qvae Promissa Svnt Patientem Esse DeberePaulus apostolus ad Romanos: Spe saluati sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.
Mvlierem In Ecclesia Tacere DeberePaulus apostolus ad Corinthios prima: Mulieres uestrae in ecclesiis taceant. si quae autem quid discere uolunt, domi uiros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in omni subiectione. docere autem mulieri non permittitur neque dominari uiro suo [sed esse in silentio]. Adam enim primus formatus est, deinde Eua: et Adam seductus non est, mulier autem seducta est.
Delicto Et Merito Nosteo Fieri, Vt Labokemvs Nec Dei Opem In Omnibvs Sentiamvs
Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel: quia iudicium est Domino aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: exsecratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram: sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolatilibus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. Item apud Esaiam prophetam: Numquid non ualet manus Domini ut saluos faciat, aut grauabit aurem ut non exaudiat ? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti uestri in peccatis: labia autem uestra locuta sunt facinus, et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera, neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item apud Sophoniam:
Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. deficiat homo et pecudes, deficiant uolucres caeli et pisces maris, et auferam iniquos a facie terrae.
Non FaenerandvmIn psalmo XIIII: Qui pecuniam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit: qui facit haec non mouebitur in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem qui erit iustus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet et rapinam non rapiet: panem suum esurienti dabit et nudum. operiet et pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio: Non faenerabis fratri tuo usuram pecuniae et usuram ciborum.
Inimicos Qvoqve DiligendosIn euangelio secundum Lucam: Si diligitis qui uos diligunt, quae est uobis gratia? et peccatores enim diligunt eos qui se diligunt. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
Sacramentvm Fidei Non Esse ProfanandvmApud Salomonem in Prouerbiis: Inaures inprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos. Item in euangelio secundum Matthaeum: Ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi elidant uos.
Qvod Nemo In Opere Svo Extolli DebeatApud Salomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere in faciendo opere tuo. Item in euangelio secundum Lucam: Quis uestrum habens seruum arantem aut pastorem uenienti de agro dicit: continuo transi, recumbe? sed dicit illi: para aliquid quod cenem et adcingere et ministra mihi, donec manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes. numquid habet gratiam seruo illi, quia fecit quae ei imperata sunt? sic itaque et uos, cum feceritis quae uobis imperata sunt, dicite: serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
Credendi Vel Non Credendi Libertatem In Arbitrio PositamIn Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam ut uiuas. Item apud Esaiam: Et si uolueritis et audieritis me, bona terrae edetis: si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet. os enim Domini locutum est ista. Item in euangelio secundum Lucam: Regnum Dei intra uos est.
Dei Arcana Perspici Non Posse, Et Ideo Fidem Nostram Simplicem Esse DeberePaulus apostolus ad Corinthios prima: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Item apud Salomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordis quaerite Deum. Item apud eundem: Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter. Item illic: Noli esse sapiens multum et noli argumentari plus quam oportet. Item apud eundem: Altiora te ne quaesiueris et fortiora te ne perscrutaueris. Item apud Esaiam: Vae qui arguti sunt in semet * ipsis. Item in Machabaeis: Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. Item Paulus apostolus ad Romanos: s o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam inexcrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius ! quis . enim cognouit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Item ad Timotheum: Stultas autem et ineruditas quaestiones deuita sciens quia lites generant. seruum autem Domini non oportet litigare sed mitem esse ad omnes.
Neminem Sine 8Okde Et Sine Peccato Esse. *Apud Iob: Quis enim mundus a sordibus? nec unus, etiam si unius diei sit uita eius in terra. Item in psalmo L: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. Item Iohannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est.
Non Hominibvs Sed Deo PlacendvmIn psalmo LII: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos. Item Paulus apostolus ad Galatas: Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem.
Devm Nihil Latere Ex His Qvae OebvntvsIn Sapientia Salomonis: In omni loco speculantur oculi Dei bonos et malos. Item in Hieremia: Ego Deus adproximans et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in abscondito, ergo ego non uidebo eum? nonne caelum et terram ego impleo, dicit Dominus? Item in Regnorum primo: Homo uidet in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis, et dabo unicuique uestrum secundum opera uestra. Item in psalmo XVIII: Delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, siue bona siue mala.
Fidelem Emendari Et BesesvariIn psalmo CXVII: Castigans castigauit me Dominus et morti non tradidit me. Item in psalmo LXXXVIII: Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum. misericordiam autem meam non auertam ab eis. Item apud Malachiam: Et sedebit conflans et expurgans sicut aurum et argentum et emundabit filios Leui. Item in euangelio: Non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem.
Neminem Contristaei Morte Debere, Cvm Sit In Vivendo Labor Et Pericvlvm, Ist Moriendo Pax Et Resvrgendi Secvritas:In Genesi: Tunc dixit Deus ad Adam: quia exaudisti uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi, et edes pabulum agri in sudore uultus tui. edes panem tuum, donec reuertaris in terram, de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. Item illic: Et conplacuit Enoch Deo, et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. Item apud Esaiam: Omnis caro faenum et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum et 1108 decidit. uerbum autem Domini manet in aeternum. Item apud Ezechielem: Dicunt: arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, expirauimus, propterea propheta et dic: haec dicit Dominus: ecce ego aperio monumenta uestra et educam uos de monumentis uestris et inducam uos in terram Israel. dabo spiritum . meum in uos, et uiuetis. et ponam uos in terra uestra, et cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum et faciam, dicit Dominus. Item in Sapientia Salomonis: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima illius. Item in psalmo LXXXTTT: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine uirtutum. concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Item Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Nolumus uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus quia Iesus mortuus est ?t resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. Item ad Corinthios prima: Stulte, tu quod seminas, non uiuificatur, nisi mortuum fuerit. Item illic: Stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio. seminatur corpus in corruptione, surgit sine corruptela: seminatur in ignominia, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit spiritale. Item illic: Oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. [cum autem corruptiuum hoc induerit immortalitatem et mortale hoc induerit incorruptionem,] tunc fiet uerbum quod scriptum est: absorpta est mors in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Item in euangelio secundum Iohannem: Pater, quos mihi dedisti, uolo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum et uideant claritatem meam quam mihi dedisti ante constitutionem mundi. Item secundum Lucam: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum. Item secundum Iohannem: Si me dilexissetis, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est.
De Idolis Qvae Gentiles Deos PvtantIn Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimauerunt deos, quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere. cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. melior est autem ipse his quos colit: quoniam ipse quidem uixit, illi numquam. Item illic: Neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis. Item in psalmo CXXXIIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur, oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient, neque enim est spiritus in ore ipsorum. similes illis fiant omnes qui faciunt ea [ et omnes qui confidunt in illis]. Item in psalmo XCV: Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus uero caelos fecit. Item in Exodo: Non facietis uobis deos aureos neque deos argenteos. Et rursum: Non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem. [Item in Hieremia: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium nolite incedere et a signis caeli ne timueritis, quia timent illa in personis suis, quia legitima gentium uacua sunt. lignum de saltu excisum, opus fabri, et conflatum aurum et argentum speciose conposita sunt, in malleis et in clauis confirmauerunt illa et non mouebuntur, quia confixibilia sunt argentum adpositum est a Tharsis. uenit aurum Moab. opera artificum omnia. hyacinthum et purpuram uestiunt ea. tollentes tollunt illa, quia non prodient. nolite timere ea, quia malum non facient et bonum non est in illis. sic dicite: dii qui caelum et terram non fecerunt pereant a terra et de sub caelo isto. exhorruit caelum in hoc et obhorruit multo magis uehementer, dicit Dominus. haec maligna fecit plebs mea. dereliquerunt me fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus contritos qui non poterant aquam continere. uerberauit te derelictio tua et nequitia tua accusabit te. et scito et uide quoniam amarum tibi erit quod dereliqueris me, dicit Dominus Deus tuus, et non speraueris in me, dicit Dominus Deus tuus, quia in saeculum contribulasti iugum tuum et dirupisti uincula tua, et dixisti: non seruiam, sed ibo super omnem montem excelsum et super omnem collem altum et super omne lignum umbrosum. ibi confundar in fornicatione. ligno dixerunt quia pater meus es tu, et lapidi: tu genuisti me. et conuerterunt ad me dorsum et non faciem suam. In Esaia: Cecidit Bel, dissolutus est draco. facta sunt sculptilia eorum ut bestiae et pecora. auferetis illa conligata quasi sarcinam laborantes et esurientes et non ualentes. Et iterum: Soluti simul non poterunt saluari de bello. ipsi autem captiui ducti sunt tecum. Et iterum: Cui me adsimilastis? uidete, conicite quia erratis corde qui conmittitis aurum de sacculo et argentum in statera ponderatis in pondera conducentes artificem. fecerunt manu facta et inclinantes se adorauerunt illud: ferunt illa umeris et sic ambulant. si autem posuerint illa, loco manebunt et non mouebuntur: et si qui clamauerint ad illa, non audient et a malis non saluabunt eos. Item in Hieremia: Dominus qui fecit caelum et terram in uirtute correxit orbem in sua prudentia et sua sapientia extendit caelum et multitudinem aquarum in caelo, perduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in pluuiam fecit. et eiecit uentos de thesauris suis. infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflauit. non est spiritus in illis. uacua sunt opera inlusa, in tempore conspectionis illorum peribunt. Et in Apocalypsi: Et sextus angelus tuba cecinit. et audiui unum ex quattuor angulis arcae aureae quae est in conspectu Dei dicentem sexto angelo qui habebat tubam: solue quattuor angelos ligatos super flumen magnum Euphratem. et soluti sunt quattuor angeli qui erant parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. et numerus exercituum equestrium dismiriades myriadon: audiui numerum eorum. et sic uidi equos in uisu et sedentes super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas, et capita equorum f, et ex ore eorum exiit ignis et fumus et sulphur. a tribus plagis istis occisa est tertia pars hominum ex igne et fumo et sulphure quod exiit de ore eorum: nam uis equorum in ore eorum est et in caudis eorum. caudae enim eorum similes anguibus, habentes capita, et in eis nocent. et reliqui hominum qui non sunt occisi in istis plagis nec paenitentiam egerunt opera factorum manuum suarum, ut non adorent daemonia et idola id est simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque uidere possunt neque ambulare: et non egerunt paenitentiam homicidiorum suorum neque fornicationis suae neque factorum suorum. Item illic: Et tertius angelus secutus est eos dicens in uoce magna: si quis adorat bestiam et simulacrum eius, et accepit inscriptionem in fronte sua aut super manum suam, is bibet de uino irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis angelorum sanctorum et sub oculis agni, et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet].
ClBORVM NIMIAM CONCVPISCENTIAM NON ADPETENDAMApud Esaiam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. non remittetur uobis peccatum istud, quoadusque moriamini. Item in Exodo: Et consedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Esca nos non commendat Deo: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus. Item illic: Cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Item in euangelio secundum Iohannem: Ego cibum habeo manducare quem uos non nostis. meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius.
Possidendi Concvpiscentiam Et Pecvniam Non AdpetendamApud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum non satiabitur argento. Item in Prouerbiis: Captans annonam maledictus in plebe est. benedictio autem in eius capite est qui communicat. Item in Esaia: Vae qui coniungunt domum ad domum et agrum agro continuant, ut auferant proximo aliquid. numquid habitabitis soli super terram? Item apud Sophoniam: Aedificabunt domos et non inhabitabunt, et instituent uineas et non bibent uinum earum, quia prope est dies Domini. Item in euangelio secundum Lucam: Quid enim prodest homini, si totum orbem lucretur et animae suae detrimentum patiatur? Item illic: Dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti, cuius erunt? Item illic: Commemorare quoniam percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. nunc hic consolatur, tu autem cruciaris. Item in Actibus apostolorum: Dixit autem Petrus ad eum: argentum quidem et aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do. in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. et adprehensa manu eius dextera eleuauit eum. Item ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque uictum et uestitum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
Matrimonivm Cvm Gentilibvs Non IvngendvmApudTobiam: Yxorem accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere alienam uxorem quae non est ex tribu parentum b tuorum. Item in Genesi mittit puerum suum Abraham, ut de semine suo accipiatur Rebecca filio eius Isaac. Item in Esdra satis non fuit Deo, cum uastarentur Iudaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque, quos ex illis procreauerant, dereliquissent. Item apostolus Paulus ad Corinthios prima: Mulier alligata est, quamdiu uiuit uir eius. si autem dormierit, liberata est: cui uult nubat, tantum in Domino. beatior autem erit, si sic permanserit. Item ad Corinthios prima: Nescitis quia corpora uestra membra Christi sunt? auferens membra Christi faciam membra meretricis ? [absit.] aut nescitis quia qui coniungit se meretrici unum corpus est? erunt enim duo in carne una. qui autem coniungit se Domino unus spiritus est. Item ad Corinthios secunda: Nolite coniungi cum infidelibus. quae autem participatio est iustitiae et iniquitati? aut quae communicatio est lumini ad tenebras? Item de Salomone in Basilion tertio: Et auerterunt uxores alienigenae cor eius post deos suos.
Gravivs Delictvm Esse FornicationisPaulus apostolus ad Corinthios prima: Omne delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. [non estis uestri: emti enim estis pretio magno. clarificate et portate Dominum in corpore uestro].
Qvae Sint Carnalia Qvae Mortem Pariant Et Qvae Spiritalia Qvae Ad Vitam DvcantPaulus apostolus ad Galatas: Caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis, quae sunt adulteria fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatria, ueneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. qui enim Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.
Omnia Delicta In Baptismo DeponiPaulus apostolus ad Corinthios prima: Neque forni neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu nostri Christi et in spiritu Dei nostri.
Disciplinam Dei In Ecclesiasticis Praeceptis ObservandamApud Hieremiam: Et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei neque defeceris ab eo correptus. quem enim diligit Deus, corripit. Item in psalmo II: Adprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis a uia iusta: cum exarserit in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo. Item in psalmo XLVIIII: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et sumes testamentum meum per os tuum ? tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Item apud Salomonem: Disciplinam qui abicit infelix est.
Pbaedictvm Qvod Disciplinam Sanam Aspeenatvri EssentPaulus apostolus ad Timotheum secunda: Erittempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes in audiendo [scalpentes aures]. et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur.
Recedendvm Ab Eo Qvi Inordinate Et Contra Disciplinam VivatPaulus apostolus ad Thessalonicenses: Praecipimus autem uobis in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Item in psalmo XLVIIII: Si uidebas furem, simul cum eo concurrebas et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Non In Sapientia Mvndi Nec In Eloqventia Esse Eegnvm Dei Sed In Fide Crvcis Et Virtvte ConversationisPaulus apostolus ad Corinthios prima: Misit me Christus adnuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. uerbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, his autem qui saluantur uirtus Dei est. scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor saeculi huius? nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? quoniam quidem in sapientia Dei non cognouit mundus per sapientiam Deum, conplacuit Deo per stultitiam praedicationis saluare credentes: quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt. nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Item illic: Nemo se decipiat. si quis putat sapientem se esse in uobis, saeculo huic stultus fiat ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. scriptum est enim: conprehendens sapientes in astutia ipsorum. Item illic: Dominus cognouit cogitationes sapientium, quia uanae sunt.
Parentibvs ObseqvendvmPaulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram.
Patres Qvoqve Asperos Esse Circa Filios Non OporterePaulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini.
Servos Cvm Crediderint Plvs Dominis Carnalibvs Servire DeberePaulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.
Item Dominos Mitiores Esse DeberePaulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.
Vidvas Probatas Qvasqve HonorandasPaulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora, quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.
Svorvm Et Maxime Fidelivm Cvram Plvs Vnvmqvemqve Habere Debere
Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris.
De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos eius.
Cvm Haereticis Non LoqvendvmPaulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.
Iohannes apostolus: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quodcumque petierimus accipiemus ab eo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati puro corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde. NLHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEVS PERMISERIT.
In euangelio secundum Iohannem dixit lesus: Nullam haberes aduersus me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Item in Regnorum tertio: Et excitauit Dominus satanam ipsi Salomoni. Item in Iob prius Deus permisit, et sic diabolo licuit. Item in euangelio Dominus ante permittit dicendo Iudae: Quod facis fac citius. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Cor regis in manu Dei.
Schisma Non Faciendvm, Etiamsi In Vna Fide Et In Eadem Traditione Permaneat Qvi ReceditApud Salomonem in Ecclesiastico: Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit ferrum. Item in Exodo: In domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. Item in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui non est mecum aduersus me est, et qui non colligit mecum spargit. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Obsecro autem uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Item in psalmo LXVII: Deus qui habitare facit unanimes in domo.
Fideles Simplices Cvm Prvdentia Esse DebereIn euangelio secundum Matthaeum: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Item illic: Vos estis sal terrae. si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? in nihilum ualet, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus.
Svbito Venire Finem MvndiPaulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Dies Domini sicut fur in nocte ita adueniet. cum dixerint: pax et securitas, tunc illis subitaneus ueniet interitus. Item in Actibus apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora quae pater posuit in sua potestate.
Vxorem A Viro Non Recedere Avt, Si Recesserit, Innvptam ManerePaulus apostolus ad Corinthios prima: His autem quae nupserunt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a uiro non recedere, si autem recesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et uir uxorem ne dimittat.
Tantvm Vnvmqvemqve Temptari Qvantvm Potest SvstinerePaulus apostolus ad Corinthios prima: Temptatio uos non occupabit nisi humana. fidelis autem. Deus qui non patietur uos temptari super quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam euadendi facultatem, ut possitis tolerare.
Cvm Timore Et Honore Evcharistiam AccipiendamIn Leuitico: Anima autem quaecumque manducauerit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini et inmunditia eius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad Corinthios prima: Quicumque manducauerit panem et biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.
Bonis Convivendvm, Malos Avtem VitandosApud Salomonem in Prouerbiis: Ne adduxeris impium in habitaculum iustorum. Item in Ecclesiastico: Viri iusti sint tibi conuiuae. Item illic: Amicus fidelis medicamentum uitae et inmortalitatis. Item illic: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi [et non suspicaberis timorem]. Item illic: Felix qui inuenit amicum uerum et qui enarrat iustitiam auri audienti. Item illic: Saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. Item in psalmo XVII: Cum sancto sanctus eris et cum uiro innocente innocens eris et cum peruerso subuerteris. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Conrumpunt mores bonos conloquia mala.
Factis Non Verbis OperandvmApud Salomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis. Item apostolus ad Corinthios prima: Non in sermone est regnum Dei sed in uirtute. Item ad Romanos: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Item in euangelio secundum Iohannem: Qui fecerit et sic docuerit magnus uocabitur in regno caelorum. Itemsecundum Matthaeum: Omnis qui audit uerba mea et facit ea similabo eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et non cecidit. fundata enim erat super petram. et omnis qui audit uerba mea et non facit ea similabo eum uiro stulto, qui aedificabit domum suam super harenam. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et cecidit et facta est ruina domus illius magna.
Ad Fidem Et Ad Consecvtionem ProperandvmApud Salomonem in Ecclesiastico: Ne tardes conuerti ad Dominum et ne differas de die in diem. subito enim uenit ira illius.
Ivdicivm Secvndvm Tempora Fvtvevm Vel Aeqvitatls Ante Legem Vel Legis Post MovsenPaulus apostolus ad Romanos: Quotquot inique peccauerunt, inique peribunt. et quotquot in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.
Gratiam Dei Geatvitam Esse DebereIn Actibus apostolorum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri. Item in euangelio: Gratis accepistis, gratis date. Item illic: Domum patris mei domum negotiationis fecistis [et domum orationis uos fecistis speluncam latronum]. Item apud Esaiam: Qui sititis ite ad aquam et quotquot non habetis pecuniam euntes emite et bibite sine pecunia. Item in Apocalypsi: Ego A et £ 2, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uiuae gratis. qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem, et ero eius Deus, et ille erit mihi filius.
Spiritvm Sanctvm In Igne Feeqventer ApparvisseIn Exodo: Et mons Sina fumabat totus, quoniam descenderat Deus in eum in igne. Item in Actibus apostolorum: Et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totum locum illum, in quo erant sedentes. et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque illorum: et inpleti sunt omnes Spiritu sancto. Item in sacrificiis quaecumque accepto habebat Deus descendebat ignis de caelo qui sacrificia consumeret. Item in Exodo: In flamma ignis adparuit angelus Domini de rubo.
Freqventee Emendandos Qvi Delinqvvnt In Domestico MintsterioIn Prouerbiis Salomonis: Qui parcit baculo suo odit filium suum. Item illic: Ne destiteris paruulum emendare.
Inivria Accepta Patientiam Tenendam Et Vltionem Deo RelinqvendamIn Prouerbiis Salomonis: Ne dixeris: ulciscar me de inimico meo sed expecta Dominum, ut tibi auxilio sit. [Item alibi: Mihi uindictam, ego retribuam, dicit Dominus.] Item apud Sophoniam: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium: quoniam iudicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam.
Non DetrahendvmApud Salomonem in Prouerbiis: Noli diligere detrahere ne eradiceris. Item in psalmo XLVIIII: Sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. Item Paulus apostolus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Item ad Colossenses: De nullo male loqui nec litigiosos esse.
Infirmos VisitandosApud Salomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris uisitare infirmum. ex his enim in dilectione firmaberis. Item in euan\'gelio: Infirmus fui, et uisitastis me: in carcere fui, et uenistis ad me.
Gravivs Ivdicari De His Qvi In Saecvlo Plvs Habverint PotestatisIn Ecclesiastico: Iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Item in psalmo secundo: Et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram.
Vidvam Et Pvpillos Protegi OportereApud Salomonem: Esto pupillis misericors ut pater et pro uiro matri illorum: et eris uelut filius altissimi, si obaudieris. Item in Exodo: Omnem uiduam et orphanum non uexabitis. si autem uexabitis eos et uociferantes exclamauerint ad me, exaudiam exclamationes eorum et irascar animo et occidam uos gladio: et erunt uxores uestrae uiduae et filii uestri orphani. Item apud Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate uiduam: etuenite, disputemus, dicit Dominus. Item apud Iob: Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum: os uiduae benedixit me. Item in psalmo LXVII: Patris orphanorum et iudicis uiduarum.
Dvm In Carne Est Qvis, Exomologesin Facere DebereIn psalmo VI: Apud inferos autem quis confitebitur tibi. Item in psalmo XXVITII: Numquid exomologesin faciet tibi puluis?Item alibi exomologesin faciendam: Paenitentiam peccatoris malo quam mortem. Item apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: numquid qui cadit non resurget aut qui auertitur non conuertetur?
Plvs Ab Eo Diligi Devm, Cvi In Baptismo Plvra Peccata DimittvntvrIn euangelio secundum Lucam: Cui [plus dimittitur plus diligit, et cui] pusillum remittitur, modicum diligit.
Fortem Congressionem Esse Adversvs Diabolvm Et Ideo Fortiter Nos Stare Debere Vt Possimvs VincerePaulus apostolus ad Ephesios: Non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et principes huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. propter hoc induite tota arma Dei, ut possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis, stetis adcincti lumbos uestros in ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia candentia iacula nequissimi extinguere et galeam salutis et gladium spiritus qui est sermo Dei.
Grave Fvisse Ivgvm Legis Qvod A Nobis Abiectvm Est Et Leve Esse Ivgvm Domini Qvod A Nobis Svsceptvm EstIn psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. disrumpamus uincula eorum et proiciamusa nobis iugum ipsorum. Item in euangelio secundum Matthaeum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum bonum est et onus meum leue est. Item in Actibus apostolorum: Visum est sancto Spiritui et nobis nullam uobis inponere sarcinam, quam ista quae ex necessitate sunt, abstinere uos ab idololatriis et sanguine et fornicatione. et quaecumque uobis fieri non uultis, alii ne feceritis.
Orationibvs InsistendvmPaulus ad Coloss enses: Instate orationi uigilantes in ea. Item in psalmo primo: Sed in lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia edited by Wilhelm von Hartel (Vienna, Gerold: 1868) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 3.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.