Expositio Psalmi CXVIII (Latin)
The Latin text of Expositio Psalmi CXVIII. This page has 23 section groups and about 117,030 words. Each row carries its standard reference.
Contents (23)
- Book pr: Prologus
- I. Littera Aleph
- Ii. Littera Beth
- Iii. Littera Gimel
- Iv. Littera Deleth
- V. Littera He
- Vi. Littera Uau
- Vii. Littera Zain
- Viii. Littera Eth
- Ix. Littera Teth
- X. Littera Ioth
- Xi. Littera Caph
- Xii. Littera Labd
- Xiii. Littera Mem
- Xiv. Littera Nun
- Xv. Littera Samech
- Xvi. Littera Ain
- Xvii. Littera Phe
- Xviii. Littera Sade
- Xix. Littera Cof
- Xx. Littera Res
- Xxi. Littera Six
- Xxii. Littera Tau
Licet mystice quoque uelut tubae increpuerit sono Dauid propheta, tamen moralium magnus magister, quantum in eo excellat ethica, psalmi huius summa declarat gratia, siquidem cum suauis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suauitate carminis et psallendi dulcedine delectat aures animumque demulcet.
meritoque plerisque locis moralium psalmorum sententias tamquam stellarum diffudit lumina, quae elucent atque eminent; centesimum uero et octauum decimum psalmum uelut pleni luminis solem meridiano feruentem calore in processa libri constituit aetate, ut neque matutini ortus semiplena exordia neque uespertini occasus quidam senilis defectus claritati aliquid perfecti splendoris decerperent.
quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut, quemadmodum paruulorum ingenia primis litterarum elementis adsuescunt discendi usum adsumere, ita etiam nos huiusmodi elementis usum discamus uiuendi.
Litteris autem singulis octonos uersiculos adscripsit, ut simul et unitatem doceret, non pluralitatem — unitas enim cohercet omnia et regit, cui subiecta sunt omnia -; et purgationem legitimae sanctificationis. octaua enim die sollemnis purgatio uel ex lege, quia octaua die circumcisionis sollemnitas impleri statuta est.
uel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris et septem illis pollutus diebus. - ubi autem autem dies resurrectionis, conuiuificati domino Iesu resurreximus et erecti sumus in nouitate uitae praeferentes ablutionis gratiam. meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti filii dei castitatis et simplicitatis spiritale sacrificium acceptum deo non quarto aut quinto die, ne inmundum aut inconsummatum sacrificium sit, sed octaua die,
qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus.. unde licet in baptismate statim sit plena purgatio, tamen, quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium nisi octauum ingrediatur diem, ut informatus agnitione sacramentorum caelestium non quasi rudis hostia, sed quasi rationis capax tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior, ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.
Prima littera \'Aleph\' dicitur, cuius interpretatio \'doctrina\' est. sollicitus ergo auditor plenos doctrinae esse uersus qui secuntur debes praesumere.
Beati inmaculati, inquit, in uia, qui ambulant in lege domini. beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eu m. quam pulcher ordo, quam plenus doctrinae et gratiae! non prius: qui scrutantur testimonia eius dixit - potuit enim conuenire secundum litteram —, sed prius: beati inmaculati in uia. ante enim uita quam doctrina quaerenda est. uita enim bona et sine doctrina habet gratiam, doctrina sine uita integritatem non habet; i n maliuolam etenim animam non cadet sapientia. ideoque ait: quaerent me mali et non inuenient, quia inprobitate caecatur mentis oculus et caligante sibi iniquitate mysteria profunda inuenire non potest. primum ergo exercenda est uitae militia, corrigendi mores. cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia, tunc ad studia percipiendae cognitionis ueniamus suo ordine et uia. prima igitur sunt moralia, secunda mystica. in illis uita, in his cognitio, ita ut, si perfectionem requiras, nec uita sine cognitione nec cognitio sine uita sit, utrumque adstipuletur alteri. ideoque ait scriptura: seminate uobis ad iustitiam, uindemiate ad fructum uitae, inluminate uobis lumen cognitionis. non prius inluminate\', sed \'seminate nec solum \'seminate\' prius \'ad iustitiam\', sed etiam \'uindemiate\', inquit, \'ad fructum uitae\', et sic \'inluminate lumen cognitionis\', ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptisfructibus adprobetur. in primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in uia ambulandum doceret prius et tunc in lege meditandum. qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis uia et iustitiae semita non recessit meritoque in uia ambulans beatus pronuntiatur et die ac nocte meditationem legis exercens habet gratiam beatitudinis.
Quam institutionem secutus Salomon librum de Prouerbiis scripsit, quo moralem locum uberius expressit. naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum. quamquam si diligenter discutias, et in Prouerbiis mystica pleraque repperies et in Canticis moralium suauitatem. nam utique mysticum est: sapientia
aedificauit sibi domum et subdidit columnas septem; interfecit suas hostias et cetera. hoc quoque in Canticis, licet tam mysticum quam morale, in quo blanditiarum suauitas et affectus amantis exprimitur: osculetur me ab osculo oris sui, quoniam optima ubera tua super uinum et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Constitue ergo uirginem desponsatam multo tempore et iusto feruentem amore, quae multa praeclara opera dilecti probabilium testium adsertione cognouerit, desideriis suspensis dilatam frequenter iam non ferentem moras, quae omnia fecisset, ut sponsum uideret, aliquando uotis potitam suis ad inprouisum sponsi aduentum gaudio turbatam non quaerere primordia salutationis, non uerborum uices, sed statim quod desiderasset exigere.
ita ergo et sancta ecclesia, quae in primordiis mundi desponsata in paradiso. praefigurata in diluuio, adnuntiata per legem, uocata per prophetas diu redemptionem hominum, euangelii decorem, dilecti expectasset aduentum. inpatiens morae in oscula ruit dicens: osculetur me ab osculo oris sui et delectata osculis adiecit: quoniam optima ubera tua super uinum.
meminerat enim se m Eua ante sic lapsam, dum uoluptatem corporis praefert mandatis caelestibus. unguentum exinanitum nomen tuum, hoc est: totus inmundus inpuritatibus diuersorum facinorum faetebat hic mundus; nunc spirat ubique suauitas pudicitiae, unguentum fidei. flos integritatis. et a moralibus uenit ad mystica dicens: introduxit me rex in cubiculum suum. exultemus et laetemur in te; diligamus ubera tua super uinum. simplex est enim osculum, negotiosum autem cubiculi secretum.
In ipso quoque euangelio pulcherrimus de moralibus locus est, ut unusquisque uas suum mundet, dicente domino: Phari saee caece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat et id quod foris est mundum. nam nisi se unusquisque intus mundauerit, etiamsi foris speciosus uideatur et iustus, similis erit dealbatis sepulchris, ut foris quidem iustus uideatur. intus uero sit faetidus. sic est doctrina sine uitae innocentia.
sed nec ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non habet innocentia. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? sed reuertamur ad propositum psalmum.
Beati, inquit, inmaculati in u i a, qui a ambulant in lege domini. beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. primus uersus moralis, secundus mysticus. quis hoc dicit? propheta utique, qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum, quo descripta est domini nostri Iesu Christi passio.
Sed quis est inmaculatus? non utique qui in quacumque uia ambulat, sed qui in Christo ambulat. ipse enim dixit: ego sum u i a. in hac uia qui ambulat, errare non nouit, si tamen ab hac uia numquam recedat. est et uia lex, et ideo, dum inmaculatus est. in lege domini ambulat; nec ambulare uia hac desinat. ne inmaculatus esse desistat. non declinet in dexteram aut laeuam.
non titubet, non resistat, non expectet, sed ambulet superiora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens ad destinatum sequatur, ad brauium festinet, contendat usque ad finem; finis enim legis est Christus. multi uolunt ambulare in uia, sed non usque ad finem. non ambulant Iudaei usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant, non ambulat Manicheus in uia, qui legem refutat, sed ambulat uera fides, quae et legem suscipit et plenitudinem legis agnoscit.
quiheredesfuturisunt promissorum caelestium -, concepto potest renuntiare peccato! unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus ? eadem natura est omnium, sed diuersa disciplina. circumcisio nihil est et gentilitas nihil est, sed obseruatio mandatorum dei naturae ipsius auget gratiam. (an) merita commutat ille, qui dicit: tenebrae in circuitu, et parietes me operiunt; peccatorum meorum non erit memor altissimus?
Non reueritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes ? non metueres non dicam facere, sed loqui aut etiam cogitare quod prauum est, si tibi scriptura diuina suasisset, quia deus cogitationum arbiter, secretorum testis est uerax, sicut ipse ait: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus deus, et puer meus quem elegi? hominem uereris praesentem, dei patris et filii non uereris praesentiam ? sed non uis credere, ne possis cauere; non uis audire, cum legitur. quia deus nouit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas et timere ne pecces. audi ergo scripturam diuinam, ut conuertaris a uia praua et maligna.
Heliseo adsistebant angeli quos uidebat, et ideo agmina hostium non timebat; sed timebat puer eius, qui angelos non uidebat. aperuit oculos eius ad uocem prophetae gratia dei, uidit angelorum exercitus et credidit esse praesentes, quos antea, quia non uidebat, putabat absentes. et tu lege prophetam, ut uideas, lege. ut aperiat oculos tuos, ne te hostilis legio perterreat et obsessum
esse te credas qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. cum tibi propheta loquitur, quia deus dixit: ego caelum et terram compleo, cum tibi propheta dicit: quia plures nobiscum sunt, quia in circuitu nostro angeli sunt, attolle oculos mentis et uidebis non solum angelos, sed etiam deum, qui dicat tibi: aperi mihi, soror mea, proxima mea. pulsat ad ianuam et quando tu dormis; si tamen uel excitatus euigiles uel uocatus ianuam tui pectoris aperias, introibit. quodsi fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in ecclesia audire nolis, nonne, sicut ille, qui auerso coniuet obtutu, ne uideat quod possit uidere, claudit oculos, ne aspiciat, cui potestas uidendi est, aut sicut in furore plerique
Putas te solum esse, cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi domini uident orbem terrarum? non audis dicentem: ecce uenit hora ut dispergamini unus quisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia pater mecum est? adest ergo pater, adest et filius dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: sanctus sanctus sanctus, plena est terra maiestatis tuae.
plenus est mundus sanctarum uirtutum. quia plenus est nequitiarum; plenus est orbis terrarum remediis. quia plenus est laqueis. putas quod in lupanari Christus te non uideat, quem uidet lupanar intrare ? putas quod in adulterio te non deprehendat, quem uidet adulterium cogitantem? num parietes refugit, qui spectat errores, et secretum criminis auersatur. qui sc-enam criminis intuetur? an putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? intrasti iam. quando cogitationes tuas meretrix introiuit, intrasti iam, quando ad potiendae prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti, pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti.
et si uerum audire uis, quomodo te in lupanan non uidit Christus, quando te uidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? denique ipse dicit dominus Iesus: qui uiderit mulierem ad concupiscendum e a m, iam adulterauit eam in corde suo. unde tamen tam religiosus in opinione. qui tam probrosus in crimine?
Sed adquiesco tibi. quod Iesus te nolit uidere. nolit reuincere qui nolit acc-usare, nolint uidere et angeli; sed uidet diabolus qui tecum introiuit, immo qui te introduxit, uident ministri eius qui te circumdederunt, ne uideres angelos dei, uidet Belial, uidet legio, qui te inpulerunt, ne quis reuocaret, ne quis teneret. noli putare, quod conludium tibi praestet silentii, qui uult tecum supplicii habere consortium. studet plures similes sui uidere et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit. ipse est incentor. ipse accusator;
Et ideo operemur iustitias. non enim qui operantur iniquitate in uiis eius ambulauerunt. tu mandasti mandata tua custodire nimis. utinam dirigantur uiae meae ad custodiendas iusti iustificationes tuas!tunc non c o confundar. cum respiciam in omnia mandata tua.
non solum: mandasti, inquit. custodire m a ndata tua , sed etiam: custodire nimis. quando hoc mandauit ? in paradiso quidem mandauit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandauerat nimis custodire et ideo lapsus est. ideo inflexus uoce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente putans quod, si in parte aliqua recederet a mandato. non penitus erraret. sed quia semel a semita mandatorum recessit. totam deseruit uiam, inuenit eum serpens extra uiam et expoliauit omnibus, nudum reliquit. ideo dominus, quia lapsus erat qui in paradiso erat, postea per legem per prophetas per euangelium per apostolos monuit, ut nimium custodias mandata domini dei tui. omne.
inquit, uerbum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem. noli dissimulare; ab aliquo mandato iota unum uel unus apex non praeterit. noli recedere de uia. si in uia ambulans uix tutus es a latrone, quid facies, si te extra uiam uagantem inuenerit? dirigantur gressus tui et, ne infirmus sis ad dirigendum, precare, ut dominus dirigat uias tuas.
Hic optat: utinam dirigantur uiae meae! alibi dicit: expectans expectaui dominum, et exaudiuit me; et statuit pedes meos in petra et direxit gressus meos. roga ergo et tu, ut dominus dirigat uestigia mentis tuae. quo possis domini custodire iustificationes. non confunderis, cum respexeris in omnia mandata; ante enim confusus es in Adam et Eua. denique nudus factus es, operuisti te foliis, quia confundebaris, abscondisti te a conspectu dei, quia erubescebas, ita ut diceret tibi deus: Adam, ubi es? cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione Latina \'homo\' dicitur, hoc est: homo, ubi es?\' et Adam respondit: timens, quia nudus eram et tota mente confusus, ante conspectum tuum uenire non ausus sum\\ ergo ne confundamur, custodiamus mandata domini et custodiamus omnia; nam si quis unum mandatum custodiat et aliud praeuaricetur. nihil ei prodest. custodiuit se aliquis a sanguine, non custodiuit ab adulterio; utique in uno conuictus punitur etiam legibus saecularibus nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus.
C on f it Confitebor or tibi, domine , in directione co r dis — aduertis quas uias dirigas ? —, in eocum didicero i- ce r o iudicia iustitiae tuae. iusti iustificationes tuas custodiam, non derelinquas me usque quaque. hoc loco mystica plenius cognoscere se uelle testatur,
ut ingrediatur penetralia mysteriorum caelestium et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi. unde et Salomon ait: adtrahe nos; post te in odore u unguentorum tuorum curremus. introduxit me rex in cubiculum suum. et fortasse illud, quod ait supra: osculetur me ab osculis oris sui, significat spiritus sancti superuenientis gratiam, sicut angelus ad Mariam dixit: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. quando autem introduxit eam rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris conpunctio declaratur, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium, ut osculum quasi sponsa acceperit, in cubiculum autem Christi sit introducta ecclesia non iam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta, nec solum
In illo cubiculo iustitias domini Iesu nupta repperit. quae sunt illae iustitiae ? utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia, cum uenienti ad baptismum diceret Iohannes: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me?, respondit Iesus: sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam.
in illo cubiculo iustificationes didicit, consilium dei cognouit, sicut scriptum est, quia omnis populus audiens et publicani iustificauerunt deum, baptizati baptismo Iohannis; Pharisaei autem et legis periti consilium dei spreuerunt in se, non baptizati ab eo.
quod illi spreuerunt, nos elegimus et sequimur consilium dei, quia nihil potest esse sublimius; hoc enim diuinum, quo fit remissio peccatorum. cum didicerit itaque iustitias domini, deum timens non confundetur. denique et Paulus ait: in nullo confundar.
Et quia nullus potest perfectus esse sine fauore dei neque tutus, ideo rogare debet, ne penitus eum relinquat deus. nam supra rogauit Dauid, ne derelinqueretur, dicens: ne derelinquas me, domine deus meus, hic ait: ne derelinquas me usque quaque, hoc est \'multum\'. supra forte quasi adhuc inperfectus et in magnis perturbationibus positus. ne derelinqueretur, timebat, hic autem iam fortior non timet derelinqui, ut temptetur, sed rogat. ne penitus derelinquatur. plerumque enim derelinquit deus quos uult probari, penitus autem derelinquit quos deserit. dereliquit penitus ludam.
iterum uenio et accersio uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis. denique turbatus Petrus, qui derelinqui timeret, ait: domine. quo uadis? uidit dominus turbari eum et respondit ei: quo ego uado non potes me modo sequi, sequeris autem postea. sic et in mari cum titubaret, clamauit ad Christum et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.
Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur, uel dolere. quod aliquando derelinquatur, siquidem ipse filius se dicit derelictum, sicut habes: deus deus meus, respice m e; quare me dereliquisti? et ille quidem numquam derelictus a patre est, cum quo pater semper est; scriptum est enim: ecce iam uenit hora ut dispergamini unusquisque in sua et me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est.
In quo corrigit iuuenior uiam suam? superiorum octo uersuum non absurda nobis cecidit disputatio, ideoque et sequentia persequi studium fuit. et primum litterae secundae, hoc est \'Beth\', interpretatio consideranda est. quae in Latino conuersa \'confusio\' declaratur.
sed qui uiam suam corrigit, non confundetur. uerum quia is, qui corrigit, ante in errore fuit — quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexum fuit a uero ? —, utique in lapsu positus et adulescentiae luxu ac lasciuae aetatis captus inlecebris, ubi ad iuuentutis prouectus confinia sobria mente resipiscit, tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat et plena probitatis adsumat, diu secum uoluit et diuersis fluctuans cogitationibus librat atque examinat posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum uiam suam corrigat offensionemque adulescentioris aetatis seria iuuentutis fronte praetexat.
unde ne diu dubitet huiusmodi et m incerto haereat, dat propheta consilium quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata uideantur. sed ipsa deliberationis susceptio docta definitione distinguitur, ut diuersarum cogitationum concursus auferat, dicens: in quo corrigit iuuenior uiam suam? hic enim deliberantis est finis, quo uiam suam corrigat.
Et respondet: in custodiendo uerba t u a. et bene ad deum conuersus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc domini inspiratione reppererit, ut non praesumptionis humanae, sed dignationis diuinae remedium crederetur. mens enim nostra uerborum caelestium conspersa seminibus, quae ante degenerabat in stirpibus, meliores cultus edere fructusque adferre incipit. dirigamus igitur semitas nostras nec tortuosi serpentis sequamur anfractus. uiae enim domini rectae, peruersae autem uiae errantium, de quibus dicitur:
Non solum tollere iugum uerbi, sed in iuuentute debemus tollere; si enim sero tollamus, incipimus paenitentiam superiorum magis habere quam tenere gratiam. praeueniamus ergo iuuentutis annos correctione congrua, ut magis dicamus singuli: deus qui pascitme a iuuentute mea, quam recordationem habentes lapsuum defleamus dicentes: delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris. hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis.
salutis medicina uulneri quaeritur, gratia sanitati. ideoque ait: bonum est uiro cum tollit iugum in iuuentute. ei autem, qui post decursae iuuentutis annos iugum tulerit, non est statim perfectum bonum: stimulant enim eum peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi et usus erroris instabilem facit. luctandum est diu huiusmodi uiro, ut abolefaciat inueterata atque diuturna. huic in periculo res est, illi in bono.
Potest iuuenior iste, qui fecit bonum tollendo in iuuentute iugum uerbi, nondum perfectus, quia adhuc iunior, segregans uero se a conloquiis aequalium, quae plerumque corrumpunt mores bonos, et contagia uolens fugere peccantium ita intellegi singulariter sedere et silere, ne rudis aetatis facilitate labatur, sed intendere seniorum praeceptis, prophetarum oraculis, apostolorum magisteriis, laudandus eo, quia prius uult loquenda cognoscere quam
proferre quae sentiat antequam loqui discat, timens, ne in multiloquio peccatum contrahat. unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem iuuenis huius prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent, cum praesertim et Dauid superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam. et quia forte aliquando aliquid
locutus esset incautius, ideo postea a deo poni ori suo custodiam postulabat. Esaiam quoque Pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat ? qui cum audisset: clama, non prius clamauerit, quam audiret quid clamare deberet; respondit enim: quid clamabo? unde dictum est ei: omnis caro faenum, uerbum autem domini manet in aeternum, et prophetica uoce clamauit.
Uterque igitur iuuenis praedicandus. ille tamen serius, hic cautus; ille se ipso contentus et numquam sibi solus, iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere, quaerens tamen a iuuentute congregare. quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: quae in iuuentute non collegisti, quomodo inuenies in senectute?
ergo is, si in consilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo, ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem seruet aetatem: quemadmodum Maria, cum uerba Christi audiret, conferebat ea omnia in corde suo; quemadmodum Iohannes, cum caput suum supra pectus Iesu domini reclinaret, hauriebat profunda secreta sapientiae.
En tibi iuuenem, qui uiam suam in iuuentute correxit! piscator erat cum fratre suo; uidit dominum Iesum, cum plicaret retia sua, et audiuit dicentem: uenite, faciam uos piscatores hominum, et relictis retibus suis et patre secutus est eum. uiam saeculi coeperat currere, sed auditis imperiis deseruit uitam mundi, secutus est Christum, probauit, quia in eo corrigit iuuenior uiam suam, si Christi uerba custodiat, dicens ad eum: diligamus ubera tua super uinum, sic tamen bibens, ut non absorberetur uino, sed gratia eius laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.
denique bibens hoc uinum aperuit oculos suos et uidit uiam rectam, reliquit tortuosas uias, dicens: aequitas dilexit te, hoc est: \'non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest iustitiae trames peruenire\'. qui enim diligit iustitiam, non se auertit a Christo; quomodo enim arbitrum iusti remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia?
In hoc ergo iuuene spectato magna mysteria, quae in Canticis canticorum sanctus Salomon repletus domini spiritu resultauit. constitue dominum Iesum recumbentem in conuiuio, reclinantem se lohannem supra pectus eius. mirantes alios, quod seruus se supra dominum reclinaret. quod caro illa peccatrix supra templum uerbi recumberet. quod anima illa carnis uinculis innexa aulam diuinae
Dicit etiam synagoga, cuius mysteria hoc loco plerisque uidentur exprimi; quae cum se reici iam uideret propter totius plebis inpietatem, solabatur se tamen, quia ipsum Christum de populo suo, Petrum Iohannem Iacobum Christo adhaerentes uidebat, quia habebat eloquia sibi credita, et ideo dicebat: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, fusca per increduli-
tatem, decora per legem, fusca per lapsum, decora, quia dilexit me sol et prior facta sum congregatio dei. nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit iustitiae, qui ante inluminare consueuerat. amisi colorem uultus mei. obtunsa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem uidebam; in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio. nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit potest rursum aspicere, misereri iterum.
nolite , arbitrari, quoniam obfuscata sum. quod penitus reliquerit me sol et iam non intueatur, non requirat aegram. dissimulauit a me, quia non seruaui mandata eius; reconciliabitur, cum uiderit meorum paenitentiam delictorum. non uidit me sol, quia non recepi aduenientem, non aperui fenestras, ut uitae lumen intraret. cum aperuero. inluminabit oculos meos, qui uenit ut totum mundum inluminaret, et uideant etiam non uidentes.
Filii matris meae pugnauerunt aduersum me, posuerunt me custodem in uineis: uineam meam non custodiui. putant aliqui hoc de illis dici, qui synagogam ad legis praecepta constringunt, ut legem custodiat, uineam suam tueatur, quam custodire non potuit; denique custodiebat ut faceret uuas, fecit autem spinas. quae sic igitur uinea, uenit Dauid testificari nobis dicens: uin eam e x Aegypto transtulisti, eiecisti genteset e t plantasti eam. possunt et apostoli esse filii matris eius.
Denique illa inuitat in hortum suum sponsum, haec, ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: adnuntia mihi, quem dilexit anima mea. cur \'quem dilexit anima mea\' dicis et non \'quem diligit\' ? cur dimisisti quem tenebas ? dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate; tenebas caritatis uinculis, amisisti longo fune perfidiae. ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres.
dicis enim: ubi pascis, ubi manes in meridie ?meridiem nosti esse ecclesiam quae teneat L Christum, et tu eum in noctibus quaeris ? dic, inquit, mihi, Christe; responde uel propter id, quia ante carus fuisti atque dilectus mihi; etsi ego tantae praerogatiuam caritatis amisi. tu tamen quasi pius responde mihi: ubi pascis, ubi manes? reliquisti me, abisti ad gentes, recessisti longe a me et illis propior factus es, a quibus longe eras. sed factus es prope, quia crediderunt sanguini tuo;
Quaeris ergo tamquam aliena. quae proxima eras. tamquam pauper, quae diues fuisti. uis sequi quae praecedebas; atque utinam uel sequaris quos praecedere debuisti! mercennaria esse desideras quae ante mercennarios colligebas; mercennariae utique uox ista dicentis est: ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum. quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas. nunc ipsa in nationibus uis pro proselytis suscipi et tamquam aduena congregari.
Respondet Iesus: nisi noscas te decoram inter mulieres. quid est se noscere, nisi ut sciat unusquisque hominem ad imaginem et similitudinem dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam et falce sapientiae, ut uel dura findantur uel luxuriantia recidantur, qui inferiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare?
Unde et Salomon oraculum diuinum secutus scripsit in Canticis canticorum: nisi scias te decoram inter mulieres. hoc est: nisi cognoscas te mortalem, rationalem et cito tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas, ut iustificeris, nisi conuertaris et prior accuses delicta tua, uenit dies mortis et iam nullum conuersionis remedium est;
praeueniris, dum non cogitas. accende facem tuam, priusquam sponsi tibi claudatur ianua, qui expectare diu non solet neglegentes. nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres et dicas: fusca sum et decora, fusca sum, quia peccaui, sed decora, quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum deo, nihil tibi proderit patrum gratia; potens enim deus est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
ideoque dixit: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis, ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore saluam synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociauerit, quae repleuit hunc mundum; tabernacula enim pastorum regna sunt terrae. ideoque propheta Dauid nationes adnuntians credituras ait: regna terrae, cantate deo. ergo sciat se iuuenior, ut corrigat uiam suam.
Sed dicis: \'qui potest cognoscere uiam suam iuuenior, ut corrigat, cum propheta dicat: tria sunt inpossibilia mihi intellegere et quartum quod non agnosco: uestigia aquilae uolantis, uiam serpentis in petra et secus semitas nauis fluctuantis et uias uiri in iuuentute? si Salomon fatetur, quod non cognoscat uias uiri in iuuentute, quomodo iuuenior potest cognoscere?
cui respondebitur, quod illae uiae uiri in iuuentute non cognoscantur, quae sunt secus uias serpentis in petra et secus semitas nauis fluctuantis et uestigia uolantis aquilae, quae ungues asperos habet et supra nubes uolat, in aere errat et in mari piscem interficit. et tamen non est inpossibile hoc quartum, sicut illa tria; cognoscit enim dominus qui sunt ipsius et uult ut sciat se unusquisque, sciat se populus dei.
Sed esto, non cognoscantur errantium uiae, sicut dicit dominus: non noui uos; discedite a me operarii iniquitatis. hic autem iuuenior, qui potest corrigere uiam suam, fortasse iunior sit aetate, non moribus et habeat in primo flore iuuentutis suae senilem intellectum, de quo ait: canities autem est intellectus hominibus, quibus maturitas consilii grauitasque subpetit. unde et Hieremiae dicitur: noli dicere, quia iuuenis sum. et utique erat aetate
iuuenis, sed prohibet eum iuuenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae. Danihel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur, ut redargueret senes, ipse non senior longaeuitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis tutis uita inmaculata , cui bene conpetit Dauiticum illud dicere: super seniores intellexi. ideoque tamquam de ueterani consilii et senilis scientiae uiro diuinum pronuntiauit oraculum: quis prudentior quam Danihel ?
X Nunc illud aduertamus, si possibile est, ut corrigat iuuenior uiam suam an non. si non est, ergo mentitur propheta; *sed quia non mentitur, possibile est, ita tamen possibile, ut, quod inpossibile uideatur, fiat possibile, si custodiat iuuenior uerba dei, si autem non custodiat, inpossibile. unde illud euangelicum: f a -
Ille quoque intellectus hoc loco suppetit nec alienus a uero est, quia iuuenior ille ex congregatione gentium populus, qui, antequam in Christo crederet, tortuoso errabat anfractu, in eo corrigit uiam suam, quia dei uerba custodiuit, quae noluit custodire populus Iudaeorum, et ideo ille uiam salutis inuenire non potuit. consideremus et sequentem uersum.
I n toto corde meo exquisiui te. ne rep ella s me a m andatis tuis. si deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, uideamus, ne excusationem ei tribuat, qui, cum sequi deum uellet, repulsus sit. et primum quemadmodum bonus deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? sicut ipse dominus ait: uulpes foueas habent, et ideo quasi uulpem repellit, et alibi: quia omni habenti dabitur, ei autem, qui non habet, et quod uidetur habere auferetur ab eo. cui addit nisi ei,
Transi nunc ad eos, qui mandata aedificant et legem intexunt et animam uniuscuiusque receperunt sanandam. nonne, si quis eorum aedificet domum dei cum iustitia, texat indumentum cum diligentia, sanet animam cum gratia, opus bonum facit ?
si uero incuriosus ac remissus aliquis fabri, textoris, medici spiritalis locum occupet ut sacerdos summus. ut presbyter, ut minister altaris sacri, nonne commodius est non subire unumquemque id muneris, quod implere non queat. quam subeuntem neque ipsum strenue suscepto fungi munere et eripere locum alteri, qui nauiter cum possit tueri? quid quod etiam ipsi consulitur qui, remissior cum sit, repellitur, ne plus offensionis contrahat?
quanta autem fide et iustitiae gratia est, ut more dei sit, qui fidem tenet et opera exercet iustitiae, et quantum amittit, quem uomuerit ex suo ore dominus Iesus et ex suis uisceribus eiecerit! quam pius tamen, qui et iustos in ore suo tenet et iniustos non ante euomit quam denuntiet euomendos, ut uel huiusmodi admonitione conuersi dignum aliquid efficiant quo non uomantur! nunc tertium uersiculum consideremus.
In corde, inquit, meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim deo, qui commissa sibi secreta mysteria putauerit indignis esse uulganda. periculum itaque est non solum falsa dicere. sed etiam uera, si quis ea insinuet quibus non oportet.
mones suos, ut apostolus Paulus, qui nouit quid loquatur singulis et quando quid loqui debeat. unde et Corinthiis dicit: lac uobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. sed nec adhuc potestis. ideo hos in transitu uidet, manet autem apud Ephesios, quod ostium sibi magnum apertum esset, notum facere gentibus mysterium Christi. ideo et Salomon tempus esse loquendi docet.
Prae ceteris autem dominus Iesus in euangelio declarat suo, dicens simile esse regnum caelorum thesauro abscondito in agro. utique non aurum, non argentum, non pecunia comparari potest
Caue ergo, ne diuitias tuas perfidis prodas et, si amicitiam simulent, non illis aperias interiora domus tuae: non reseres the -; sauros regios, quos Babylonii scire non debent, ne ueniant et capiant posteros tuos et seminarium uirtutis abscidant. hoc est, quod etiam in euangelio dicit dominus: nolite mittere margaritas uestras porcis.
ideo bene facit, qui ahscondit eloquia domini in corde suo, sicut abscondebat propheta Dauid, sicut Maria, quae conseruabat omnia uerba domini Iesu in corde suo. etenim si bonum est uiro sermones suos abscondere, quanto magis sermonem dei cordis nostri gremio debemus operire, debemus abscondere!
Quarto uersu dicit: benedictus es, domine, doce me iustificationes tuas; non enim quicumque dixerit: domine domine, ipse intrabit in regnum caelorum, sed qui uoluntatem dei fecerit.
ideo iste, qui correxerit uiam suam a iuuentute sua, custodierit uerba dei, in toto corde quaesierit dominum deum suum nec-repulsus sit a mandatis dei et dignus habitus, cui committerentur arcana sapientiae, absconderit ea in corde suo, ne peccaret deo, quasi habens eloquia dei gratias agit dicens: benedictus es , domine, et desiderat ipsum doctorem habere, cupiens cognoscere secreta legis, et quemadmodum interpretationem habeat: si emeris puerum Hebraeum et seruierit tibi annis sex et reliqua, quibus praemissum est: has iustitias quas propones in conspectu filiorum Israel, haec a domino quaerit discere, quae homines docere non poterant, nisi deus ante docuisset.
quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, ecclesia dicit: introduxit me rex in cubiculum suum, hoc est in illud secretum suum, in quo sunt thesauri scientiae et cognitionis suae. ideoque tibi dicitur: cum oras, intra in cubiculum tuum, quod significat mentis animique secretum. in hoc cubiculum iustitiarum sponsa se poposcit induci, cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit et numquam deficit.
Ideo quasi edoctus propheta iustitias quinto uersu dicit: in labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. et quomodo alibi dicit: iudicia tua sicut abyssus multa? quomodo apostolus ait:s o altitudo sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!
Distinguamus tamen nec uereamur, ne inpugnet se uelut contrariis scriptura uenerabilis. consideremus enim, quia non dixit: \'iudicia oris eius sicut abyssus multa., sed iudicia tua dixit, nec apostolus posuit: \'inscrutabilia iudicia oris eius\', sed inscrutabilia iudicia eius. possumus enim iudicia dei aestimare
quae occulta nobis non patefecerit, iudicia autem oris eius quae adnuntiauerit et per os prophetarum locutus est. os enim dei propheta intellegitur, cui dicitur: clama, et ille ait: quid clamabo? et inspiratum est, ut diceret: omnis caro faenum. quod utique locutus oris dei functus officio est, quia locutus est iudicium dei. ergo prophetica oracula iam non abyssus, sed etiam ipsa sicut abyssus, quia nemo potuit in caelo uel in terra librum aperire nisi Christus. ueniamus nunc ad sextum uersum.
Et quia suauis est corporalis uoluptas, ideo non quasi pro gratiae qualitate cum spiritalibus conparatur, sed quasi ad testimonium suauitatis arcessitur, siquidem et apostolus docet inuisibilia et sempiterna dei a nobis per ea intellecta esse quae facta sunt. in Cantic-is quoque habemus scriptum: equae meae in curribus Pharaonis adsimulaui te, proxima mea.
in quo dum uelocium equorum cursui similitudo ecclesiae conparari uidetur, aestimatur diues eius gratia. non igitur unam equam diuitis regis accipias, sed absolute pro equitatu, ut saepe dicimus: \'qualis ouis illius est?- pro "grege ouium". Pharao igitur, ut potentissimus rex et praediues, habebat equos potentes, unde et scriptura dicit \'currus Pharao\' quasi potentissimum genus ad bellorum usum et subsidium proeliandi:
Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: posui te currus Aminadab. multos currus habet in se ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis dominus regit, et una anima
multas cogitationes habet, quas domini habena restringit et reuocat, ne quod m praeruptum noster hic currus feratur. Aminadab. autem interpretatione significatur \'pater beneplaciti, cuius filius legitur in Numeris Naason princeps populi: qui sit, intellege interpretatione \'serpentinus\', et istud agnoscis, si repetas, quia sicut serpens pependit in ligno qui te redemit.
Ergo anima currus est dei, ut ira eius et libido et timor et omnes saeculares concupiscentiae refrenentur. ecclesia quoque currus est dei, quae regenda est gubernaculis Christi, ne diuersorum populorum motus eam dissensionesque perturbent. illo quoque Naason bene intellegitur Christus, quia uirga Aaron conuersa in serpentem illos serpentes Aegyptios deuorauit. has ergo diuitias habeamus, his delectemur, ut currant nobis equi rationabiles et commoremur in praeceptis eorum.
Et ideo ait: in mandatis tuis exercebor et considerabo uias tuas. qui enim exercetur in uerbis apostolorum, Iesu domini mandata cognoscit et considerat uias eius. quibus finis est Christus, qui ait: ego sum uia.
Tertia littera secundum Hebraeos Gimel, quae Latine retributio dicitur. denique primo statim uersu hoc ostenditur.
Retribue, inquit, seruo tuo. quomodo supra ipse Dauid ait: non secundum peccata nostra reddas nobis neque secundum iniquitates nostras restituas nobis, et hic poscit retributionem ? illa uidetur uox peccatoris esse, haec bene sibi conscii, qui praemia boni operis exposcat. unde possumus etiam hoc intellegere, quod eius persona psalmus iste formetur, qui natus ex uirgine pro totius mundi redemptione ad dexteram patris sedere praesumat, sicut ipse ait: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.
Non est tamen alienum nec adrogans, si Dauid remunerationem a domino deo suo pro egregiis laboribus postulet: praerogatiua est fidei atque iustitiae de domini fauore mercedem usurpare. denique reprehenditur Petrus, quia super fluctus ambulans humano magis dubitauit affectu quam apostolica auctoritate praesumpsit. in euangelio quoque docemur habere fidem et non haesitare de his quae supra hominem sunt gerendis. merito ergo Dauid in superioribus,
quasi adhuc inperfectus, secundum peccata sibi reddi refugit atque declinat. in hoc autem psalmo, qui est posterior, quasi fundatus uirtutis processu retribui sibi secundum fidei operisque certamina deprecatur, siquidem etiam Paulus, qui ante dixerat: non sum dignus uocari apostolus, postea ait: reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi, sed e t his qui diligunt aduentum eius. et apostolus sibi pollicetur, hic autem uerecundius adhuc precatur, quod utique non insolentis adrogantiae, sed innocentis est conscientiae, ab ipso cui seruieris petere mercedem, quam desperare segnitiae materia, sperare autem incentiuum laboris est.
Pete igitur confidenter, si merita suffragantur, ut talia petendo studiosius elabores, quo ea petitione sis dignior. quis athleta, si desperet coronam, descendat in stadium aut. si eam postulet uictor, offendat? probatio spem facit, spes confidentiam. iusti ergo talis oratio est; delectatur dominus tali precatione, ut pro puritate conscientiae utaris auctoritate.
Tamen, quo minus uideatur petitio adrogans, bene addidit: seruo tuo, in quo et humilitatis est gratia et praemium seruitutis. qui enim uocatus est in domino seruus, libertus est domini; quare non praesumat fauorem domini, tam pretioso emptus sanguine ? magnum tibi est uocari puerum meum quasi ad seruum dicitur. si quis ergo est seruus et bene seruit domino et nihil facit quasi seruus peccati, sed qui dicit: seruus inutilis sum, quod debui facere feci, bene is dicit: retribue seruo tuo.
Gloriosa seruitus, qua pro nobis seruiuit et Christus. beata seruitus, qua et tu seruis, sed ita, si nihil possit aduersarius de tuo sibi seruitio uindicare. amat ergo Christus boni libertatem seruuli; denique in Canticis dicit: quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, ceruix tua sicut redimicula! uultus liberior est, ubi est castitatis conscientia, et portare Christi iugum suaue est, si ornamenta putes ceruicis tuae esse, non onera.
adtolle ergo oculos semper ad dominum tleum tuum et quaere deum, ut inuenias. erige ceruicem; redimicula, non uincula geris. muta quoque animalia redimiculis gaudent et falerari sibi magis quam nodari uidentur. genae sicut turturis praeferant insignia uerecundiae, redimicula ceruicis libertatis attollant fiduciam: leue est enim iugum Christi et ideo ceruix eo non premitur, sed leuatur.
Similitudines, inquit, auri faciemus tibi ex distinctionibus argenti, quoad usque rex in declinatione sua. ex his enim, qui ex lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam domini lesu, sed hereditas eius diffusa per populos quo frequentius examinata, hoc amplius est probata:
crebrae enim persecutiones ecclesiae iustorum nobis titulos martyrii uictoriis ediderunt. itaque sicut aurum bonum, ita ecclesia, cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor eius augetur, donec Christus ueniat in regnum suum et reclinet caput suum in ecclesiae fide. qui cum uenisset ad oues perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem iam redolet fides ideoque dicit ecclesia: nardum meum dedit odorem suum et dicit cum praesumptione, expectans retributionem.
Fragrat unguentum gratiae, ex quo uirgo generauit et dominus Iesus sacramentum incarnationis adsumpsit. colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botryo Cypri frater meus mihi. inter media ubera mea requiescit. corpus enim suscipiens dominus Iesus c-aritatis se uinculis inligauit et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci uinxit ideoque sicut botryo in ecclesiae fide et morali requiescit gratia.
nardum Cypri consobrinus meus, in uineis Engaddi. si locum quaerimus, regionis cuiusdam est [quia in Iudaea et loeus sic dicitur], in qua opobalsamum gignitur: si interpretationem, Engaddi \'temptatio\' Latine significatur. in illis ergo uineis lignum est, quod, si quis conpungat, unguentum emittit; hic fructus est ligni. si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet, cum autem conpunctum fuerit artificis manu, tunc lacrimam destillat; sicut et Christus in illo temptationis ligno crucifixus inlacrimabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de uisceribus misericordiae suae fundebat unguentum dicens: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt.
Sed quare dixit \'uiuam\' et non dixit \'uiuo\' ? quia haec uita non est loco praemii, quae in loco mortis est. dolet propheta in puluerem mortis se esse deductum, apostolus cupit ex hoc mortis corpore liberari: et putamus quod de hac uita sibi blandiatur propheta? omnia hic plena mortis sunt; intrat mors per fenestram, intrat per os tuum, nisi dominus ori tuo ponat custodiam;
denique ex multiloquio peccatum nascitur. lege mandata legis et inuenies scriptum, quia uiuens, si mortuum contigerit, inquinatur. quantos tangimus mortuos, inter quantos mortuos uersamur! ideo tibi auctor uitae dicit: relinque mortuos sepelire mortuos suos, ideo tibi alibi dicitur: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. quomodo tibi diceretur \'surge a mortuis\', nisi inter mortuos uiueres ? ponamus te mundum esse ab operibus mortuis, a peccati colluuione: quomodo mundus es, qui in corpore mortis es, qui inter sepulchra uiuis mortuorum ? oportebat Petrum loqui mortuis, ut procederent de sepulchris suis.
Omnes contigimus mortuum. quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis audebit dicere mundum se a peccatis?sit aliquis fortasse qui in sermone non deliquerit, licet rarus iste, de quo deus dicat sicut de sancto Iob: ille non peccauit labiis suis; tamen non semper habere potuit mundas cordis sui cogitationes; inicit se diabolus in cor hominis.
pone parata semper et peruigili custodia quisquam cor suum saepserit: tamen in medio peccatorum uersatur, necesse habet etiam ipse purificari: unde Esaias cum dixisset: o miser ego, quoniam inmunda labia habeo et in medio populi uersor inmunda labia habentis, statim descendit unum de Seraphim et contigit labia eius carbone, ut inmunda eius labia mundaret.
Non unum est baptisma. unum est quod hic tradit ecclesia per aquam et spiritum sanctum, quo necesse est baptizari catechumenos. est et aliud baptisma, de quo dicit dominus Iesus: baptisma habeo baptizari quod uos nescitis. et utique iam baptizatus in Iordane fuerat, sicut superiora declarant;
sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur. est baptismum etiam in paradisi uestibulo, quod ante non erat. sed postea quam peccator exclusus est, coepit esse romphaea ignea quam posuit deus, quae ante non erat, quando peccatum non erat. culpa coepit et baptismum coepit, quo purificentur qui in paradisum redire cupiebant, ut regressi dicerent: transiuimus per ignem et aquam; hic per aquam, illic per ignem, per aquam, ut abluantur peccata, per ignem, ut exurantur. sed, quod est grauius, et hic ignem et illic sustinemus.
Quis est qui in hoc igne baptizat ? non presbyter, non episcopus, non lohannes, qui ait: ego uos baptizo in paenitentiam, non angelus, non archangelus, non dominationes, non potestates, sed ille, de quo Iohannes ait: qui uenit post me fortior m e est, cuius non sum dignus calciamenta portare: ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni: habet uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congre-
gabit triticum in horreum suum, palcas autem conburet igni inextinguibili. non de hoc baptismate, quod fit per sacerdotes ecclesiae, dictum ipse dominus testificatur, siquidem post consummationem saeculi missis angelis, qui segregent bonos et malos, hoc futurum est baptisma, quando per caminum ignis iniquitas exuretur, ut in regno dei fulgeant iusti sicut sol ipse in regno patris sui. et si aliquis sanctus ut Petrus sit, ut Iohannes, baptizatur hoc igni.
omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte uident, non perfecte, sed ex parte cognoscunt. ipse Paulus ait: ex parte enim cognoscimus, ipse uas electionis, cui Christus oculos reddidit et sua inluminauit gratia, non facie ad faciem, sed per speculum uidebat, et Dauid reuelari petit
oculos suos, ut remoueretur umbra, quae integrum oculorum inpediebat obtutum. regionem autem hanc mortuorum esse quis dubitet, cum sanctus ipse dicat: placebo domino in regione uiuorum, quia perfecte hic placere nemo potest, ubi, etiamsi fieri possit ut sua peccata non habeat, in ipsa tamen mortuorum regione uiuendo purificatione indiget, quae a contagio eum regionis huius absoluat?
In umbra igitur hic uiuimus et ideo in umbra custodimus uerba dei. et ut exemplo utamur, utique ante eramus sub umbra legis, quando custodiebamus neomenias et sabbata quae sunt umbra futurorum, sicut hodieque Iudaei, qui uerum sabbatum non uident, exemplari et umbrae seruiunt. nos quoque secundum euangelium nunc uiuentes umbram sequimur uerborum dei.
Nathanael sub arbore fici uidetur, Dauid in umbra alarum domini Iesu sperare se dicit, Zachaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum uideret. nobis quoque expandit manus suas Iesus, ut totum mundum obumbraret. quomodo non sumus in umbra, qui crucis eius protegimur uelamento ? quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit ? an nescimus, quoniam uerbum dei ueniens in hunc mundum non sicut uerbum aduenit, quale erat in principio, quale erat apud deum, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? uenit in nube leui et, cum esset uirtus altissimi, obumbrauit Mariae, ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae.
sicut ille ergo forDiam mutauit, cum ex uirgine nasceretur, ita et nobis sermones dei transfigurati uidentur, cum leguntur in euangelio, cum species eorum uidetur in scripturis quasi per speculum, quia tota ueritas hic non potest conprehendi. cum autem uenerit quod perfectum est, non iam per descensionem, non per speciem, ut transfigurati, sed integra atque expressa ueritate resplendeant.
Neque te moueat, quod ait: \'multa uerba custodiam\', quia, cum unum uerbum cognouerit, multa uerba cognoscit. in uno multa sunt et in multis unum est. probandum est igitur, quomodo unum uerbum multa sint et multa uerba unum uerbum sit. nec difficile doceri, cum dixerit apostolus, quia ipse est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in caelestibus et in terra, siue uisibilia siue inuisibilia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum etin ipso creata sunt. unum est igitur uerbum quod operatur in singulis, et cum in singulis operatur, operatur omnia et in omnibus. hoc uer-
Itaque sicut alii datur per spiritum sermo sapientiae et alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii spiritus cognitionis, alii spiritus consilii plenioris, alii spiritus for-
titudinis, alii pietatis spiritus, et in omnibus unus atque idem spiritus est, diuidens singulis prout uult. est spiritus prophetarum, est spiritus apostolorum, est etiam artificum spiritus, sicut et Beselehel et Eliab, quos impleuit dominus spiritu diuino sapientiae et scientiae et omnis artis, ut facerent amictum et tabernaculum atque altare secundum sensum, quem dedit his deus, sed etiam ceteris sapientibus intellegere et facere omnia opera secundum omnia, quae dominus imperabat. itaque fecerunt quae non didicerant nec uiderant secundum ea, quae his spiritus demonstrabat. et plerisque uidetur alius apostolorum spiritus, alius prophetarum, et diuersus in singulis; sed non est diuersus, sed unus est spiritus, diuidens genera diuersa uirtutum.
unde non dubium uideri debet, si aliis uerbum apostoucum, aliis propheticum, aliis angelicum, aliis uerbum operatorium datum est, et unum est uerbum diuidens se singulis pro nostra possibilitate uel pro sua uoluntaria largitate. hoc uerbum igitur, quod est caput omnium, hic per speculum uideo et ideo uerba dei hic custodire non possum; sed cum uidero gloriam eius reuelata facie, tunc uiuam et uita uiuens etiam uerba diuina custodiam.
Ideo ergo secundo uersu dicit: adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. qui adaperiri sibi oculos petit, utique et grauari intellegit; neque enim medicum rogat nisi qui remedium aegritudini suae poscit. dicit ergo iste ad medicum uenientem de caelo: adaperi oculos meos. si turbatus est oculus, facile dolor omnis sedatur collyrio; sin uero acies eius umoris suffusione praetexitur. maiora remedia quaeruntur. est ergo, sicut in oculis corporis.
secundum imaginem eius qui creauit eum. superuestiuit ergo se aliquis, non expoliauit: serpit grauior aegritudo, grauat oculos diuturnum uelamen, non potest quisquam illud auferre, non angelus, non uirtutes, non dominationes, non potestates. ; manet uelamen, lectionem inpedit, uisionem obducit; quod non reuelatur, inquit apostolus — hoc est: a quocumque alio —, nisi in Christo fuerit euacuatum. cum uero conuersus huiusmodi fuerit ad dominum, auferetur uelamen.
Habes igitur quomodo auferas uelamen, quod manet supra oculos cordis tui; conuertere ad dominum, et uelamen cadet. conuersus est Paulus ad benedictionem Ananiae; uelut squamae ceciderunt ab oculis eius et uidit, qui per triduum ante non uiderat; simul oculus corporis animaeque sanatur, quia medicamentum ei medicus demonstrauerat ille de caelo, de quo scriptum est: misit uerbum suum et sanauit eos et ex omnibus infirmitatibus suis liberauit eos. non est medicus iste de terris, qui omnes curat infirmitates et populos integros sanat.
adprehendamus ergo et nos caudam serpentis illius crucifixi, ut potestatem eius regiam possimus agnoscere. et illa, quae in pedes eius misit unguentum, tenuit eum. caudam ergo serpentis adprehendit Moyses et apertum est os eius. non ergo locutus esset de eo, nisi ipse dominus os eius aperuisset.-
Dauid adaperiri sibi oculos hic petit et in superioribus dixit: quis ostendit nobis bona? erat sub lege nutritus et sciebat, quia lex umbram habet futurorum bonorum; ipsa bona non iam per umbram, sed apertis oculis uidere cupiebat. nouerat, quia exemplari et umbrae caelestium mysteriorum seruiebant, qui secundum legem Moysi deseruiebant.
uolebat ipsam cultus diuini conprehendere ueritatem et ideo, ut ab oculis suis uelamen discuteret, conuersus ad dominum precabatur dicens: adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia delege tua. intellegebat uere militiam esse caelestem, quam posset unusquisque ex lege cognoscere, cui tamen dominus reuelasset. quis enim de terrenis ad caelestia, de umbra ad claritatem, de exemplari ad penetralia ueritatis humano gradu sine diuino ductu possit ascendere?
Quis potest considerare altare illud caeleste uerumque templum, sacerdotes et leuitas, non istos secundum carnis officia, sed illos secundum spiritus gratiam? denique hanc solam sibi gratiam pro maximis optabat Dauid dicens: unam petii a domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo domini
Quid autem dicam de Hebraeo, quem lex sex tantummodo iubet seruire annis et septimo anno exire seruitio ? quis iste Hebraeus seruus ? quis Hebraeus liber poterat intellegi ? quis tantus, ut annos aeternos in mente habens uideat uerum Hebraeum. qui non in perpetuum manet seruus. sed sex annis seruili functus officio septimo anno gratiam libertatis adipiscitur?
cuius uidetur Isaac patriarcha seruitutis et libertatis non ignorasse mysterium, qui ait: seruies fratri tuo. et erit cum deposueris et solueris iugum eius a collo tuo, significans fore tempus, quo etsi quis seruierit hic positus fratri suo, postea tamen exactis annis, qui ex istis diebus atque istis quos hic exigimus mensibus colliguntur, soluat iugum a ceruice sua, quod fit septimo anno remissionis.
conicere possumus ueri Hebraei typum in Joseph, qui portauit semitutisiugum, sed eum culpa non cepit, non carcer inclusit, non Aegyptus colorauit. conicimus in Petro Iohanne Iacobo, qui creati et instituti sub iugo legis soluerunt tamen fratris sui Iudaicum iugum, ubi legitimae tempus quietis aduenit. quando refulsit his remissio peccatorum.
Et hoc tamen hic in umbra adhuc gestum comparatione caelestium : quanta autem quies illa, quae exlege conicitur, in euangelio reuelatur, dicente domino Iesu: uolo ut ubi ego sum et isti sint mecum! quam beatus, qui istius habitationis fructum quietis consortium illic potuerit promereri ! tunc intelleget, quid sit aperuisse oculos, ut uideret mirabilia de lege dei.
Bene admonuit lectio euangelii quae decursa est, in qua sanatus est leprosus ille, qui dixit: si uis. potes me mundare, in uoluntate domini constituens potestatis effectum. cui respondit similiter: uolo, mundare. praemissa pietas uoluntatis, secuta potestatis auctoritas est.
omnibus dicit Iesus uoio, qui non uult esse peccatum. uelle Christi commune in omnes est, mundari fidei est credentis in Christum. et tetigit eum. tangit eos, quorum fide tangitur. denique dicit: tetigit me aliquis; sentio uirtutem exisse de me. habes operationem inmaculati corporis, habes remissionem diuinitatis.
Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos eius dicens: uade, ostende te sacerdoti. multos sacerdotes habebat synagoga: sed qui oculos aperit, falsos non uidet sacerdotes, uerum aspicit. quis est uerus sacerdos nisi ille, qui sacerdos est in aeternum ? et ideo pater dixit ad eum: tu es sacerdos in aeternum.
aperuit ergo oculos eius et uidit et intellexit, quale munus pro emundatione sua deberet offerre. beatus qui audit haec; quanto beatior qui uidet, qui se uero potest ostendere sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se uideri, qui se prius aspicit facie reuelata! nam nisi ipse se prius uiderit, non audebit ostendere, sicut Adam, qui se occultare cupiebat, quia non agnoscebat. sed iam etiam id quod sequitur consideremus.
Meritoque dicit: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore. quod utique non facit nisi liber a uinculis, non solum a uinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a uinculis caritatis humanae. uincula conplura sunt in hoc saeculo: uincula sunt desideria uiuendi, uincula sunt oblectamenta uoluptatum, uincula sunt honorum, uincula coniugii. denique dicit tibi bonus magister: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem.
nec tamen peccat qui morem acceperit, sed innectit sibi uincula mentis, quia sollicitus est quomodo placeat uxori — beatior esset, si deo soli placere desideraret -, carnis autem, quia ligatus est qui sui non habeat corporis potestatem. ergo quia mandatum dei est, quod legis oraculo et apostolico sermone depromptum est, ne quis uxorem diuitias honorem necessitudines deo praeferat, qui autem praetulerit, fit obnoxius iudiciis dei, ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo deus mandata sua. qui enim mandata cognouerit et custodierit, non refugit iudicia diuina, sed desiderat meritoque tamquam reuelatis sibi mandatis ait: \'concupiui desiderare iudicia tua in omni tempore-.
Sequitur uersus quintus: increpasti superbos; maledicti qui declinanta mandatis tuis. cum dominus Iesus per oboedientiam genus humanum redemerit, iustitiam reformarit, serpens autem per inoboedientiam peccatum introduxerit, quid uitii habeat superbia hinc aestimare possumus, cuius auctor diabolus est, quem inducit propheta dicentem: ponam
thronum meum supernubes et ero similis altissimo. itaque cum sit nequissimus, ut honorem non dederit domino deo nostro, peiores tamen discipulos erudiuit. ille enim se sic exaltauit, ut uellet aequari et similis esse altissimo, discipulus autem eius significatur ab apostolo indignaturus aequalem similemque se aestimari deo. scriptum est enim: cum reuelatus fuerit homo iniquitatis et filius interitus, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur deus.
magister igitur similem praesumit, hic superiorem. ideoque et dominus ad discipulos suos dixit: maiora his facietis, ut, quibus serpens plus ademerat quam ipse amiserat, maiora Christus facere donaret quam ipse in terris fecerat; in se enim uoluit principem mundi fallere, in discipulis triumphare.
Itaque a tanto uolens crimine uindicare humanum genus introduxit Pharisaeum et publicanum in templo orantes et docuit, etiamsi bona cetera habeat, quod magis superbus offendat quam humilis, qui nulla uirtutum dote subnixus sit: studet enim subplantare diabolus bonis operibus intentos. quantum laborauit Pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne iniustus esset, ne adulteraret! quantum laborauit, ne peccaret; sicut peccauit publicanus! quantum laborauit, ut bis in sabbato ieiunaret! quantum laborauit, ut decimam daret omnium quae adquireret! quis nostrum haec facit?
Inflare uolebat et Paulum. quem Paulum? illum utique apostolum non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum. et paene deceperat, ita ut stimulum carnis suae. qui se humiliabat, rogaret auferri. sed bonus dominus. qui Paulum infirmitatibus uellet. facere fortiorem, adhibuit ei angelum satanae, ut suis diabolus artibus uinceretur.
non mentiebatur Pharisaeus, immo etiam uera dicebat; sed omnis qui se exaltat, etiamsi uera dicat, offendit. denique probabilior Pharisaeus ingressus est templum quam publicanus et tamen condemnatus exiuit; quantum crimen superbiae, ut ei etiam adulteria praeferantur!
Denique dominus, qui aliis donat, superbis resistit et tamquam congreditur his, qui se exaltant, sibique hoc certamen uindicat et, qui aliis conpatitur, adrogantes increpat, quia nihil grauius, quam ut fratres nostros pauperes superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia iudicantes, quia sunt inopes, cum paupertas facilius sit deo quam thesaurus acceptior.
Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis. supra dixerat ne abscondas a me mandata tua et ideo quasi reuelata sibi mandata cognoscens condemnat eos, qui declinauerint a mandatis caelestibus. et bene dixit \'qui declinant\'; directum enim mandatum est, ideo ab eo nemo deflectat.
Mouet autem, qua ratione hic dixerit: ne abscondas a me mandata tua. quod enim absconditur, obscurum fit et occultum, cum supra dixerit: mandatum domini lucidum, in luminans oculos. si lucidum mandatum, quomodo absconditur, cum lucernam nemo ponat sub modio ? nisi forte lucidum est unum mandatum, multa autem mandata abscondita sunt. nam iudicia tua, inquit, sicut abyssus multa: non \'iudicium sicut abyssus\', sed \'iudicia\' dicuntur.
Uide autem ordinem. supra ait: ne repellas me a mandatis tuis, in sequenti ait: ne abscondas a me mandata tua, hic ait: maledicti qui declinant a mandatis tuis. uere maledicti qui declinant a mandatis tuis, qui referre gratiam debuerunt, primo quia non sunt repulsi, secundo quia non abscondi a se diuina mandata meruerunt. declinat ergo aliquis quod optauit.
Sequitur: aufer a me obprobrium et c o ntemptum, quoniam testimonia tua exquisiui. si contemptus obprobrii loco ducitur, quomodo scriptum est: c o ntemptibilia huius mundi elegit deus? sed considera, quia mundi c-ontemptibilia\' dixit, non \'dei\': quod enim in hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apud deum. denique humilitas in hoc mundo contemnitur, sed dei iudicio conprobatur, et si publicanus se humiliauerit, exaltatur.
audi, quem (non) pro nihilo habeat deus: quicumque sanctus est, qui sine macula uiuit, ueritatem custodit, non adpetiuit proximum suum. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; omnia quae malitiae sunt pro nihilo ab illo aestimantur. denique gentilitas non est, deuotio autem manet in aeternum. caue ergo, ne Christo obprobrio sis. nolo mihi quicumque maledicat et quasi peccatorem despiciat: quam graue, si Christus dignum obprobrio ducat! uae tibi, inquit. Chorazain et Bethsaida; condemnantur, quia non egerunt paenitentiam delictorum suorum.
nos ergo agamus, ut a nobis auferatur obprobrium. quis autem est qui non est obprobrio dignus ? qui exquisiuit domini testimonia. multi quidem sunt qui uoluntinferre obprobrium seruis tuis, sed ipsi sunt probrosi magis, quia pro nomine tuo pati obprobrium gloriosum est.
Et ideo ait: etenim sederunt principes et aduersum me detrectabant. uox martyris est, qui perductus ad iudicium persecutorum, cum cogeretur idolis immolare et 23 constanter resisteret, iudices autem sedentes in tribunalibus stipati officiis, indignantes, quod suis non obsecundaretur imperiis, conferrent quo dignum supplicio censerent, stabat intrepidus dicens:
sedebant ergo elati fastigio principatus nec principem principum cogitabant. sed parum hoc. \'a due r sum me, inquit, detrectabant. ego eorum redemptor adueneram, ego ueneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Iacob hereditatem, et illi aduersum me detrectabant. et ideo, imitatores mei, discipuli mei, nolite iniuriam erubescere, si stetis ante principes pro nomine meo, cum ego steterim pro uestra salute\'.
Denique traditur in custodiam Petrus cum ceteris apostolis et postera die statutus ante concilium constanter dicebat: principes populi et seniores Israel, (si nos hodie diiudicamur quod benefactum sit homini infirmo, in quo iste saluus factus sit, notum sit omnibus uobis et omni plebi Israel, quod in. nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem deus suscitauî t a mortuis, in hoc iste astat coram uobis sanus), hoc est: \'uos estis qui statuistis et Christum. gloriae loco ducimus istam iniuriam, quia arguimur pro aegroti hominis sanitate; hanc hereditatem seruulis saluator omnium dereliquit\'.
at illi conferebant inter se dicentes: quid faciemus istis hominibus? et dimiserunt eos. gloriabatur ergo Petrus et unusquisque apostolorum, quia digni habiti sunt qui iniuriam pro Christi nomine sustinerent. recte ergo tunc dicerent singuli: etenim sederunt principes et aduersum me detrectabant.
Sederunt principes aduersus Esaiam et disputauerunt, ut secaretur; sed non timebat eos, qui dicebat: audite, principes Sodomorum. sederunt aduersus Hieremiam, ut mitteretur in lacum; sederunt aduersus Zachariam, qui occisus est inter templum et altare; sederunt aduersus Susannam et contra castitatis feminam iudicabant, sed ut ostenderetur principum bonum non esse concilium, excitauit pueri spiritum dominus et quam principes ream mortis pronuntiauerant, eandem propheta totius innoxiam criminationis absoluit.
Sunt et alii principes, qui aduersus nos detrectant, de quibus dicitur: quoniam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. isti sedent et explorant, qui iustus sit in hoc saeculo, qui christianus intente deo seruiat studiosus boni operis et facti.
detrectant de eo dicentes: \'insidiemur illi, inpediamus eum, prohibeamus eum efficere quae desiderat, conteramus eius mentem, frangamus eius animum aduersis frequentibus ac repentinis et, si deo probatus est propter iustitiam, rogemus dari nobis temptationes eius.\' neque enim in tantum prophetam temptationum eius, quas plurimas subiit, potestatem
quis armauit furorem Abessalon, ut patrem domo excluderet et parricidali persequeretur proelio ? sed cum prope uiribus regni iam esset sanctus inferior, hoc uno incensa aduersum se diaboli restinxit spicula, quod, cum filius necem peteret patris, ille tamen salutem filii pietatis mandabat affectu.
Ergo principes populi, ut Achitofel, et ceteri bellantium duces sederunt; tractabant principes populi cum Abessalon aduersus prophetam. et ideo dicit: e ten i m sed erunt principes et aduer sum m e detrectabant; s eru-us autem tuus meditabatur i n iustificationibus tuis. aduertimus arma iusti, quibus omnes aduersariorum repellat impetus.
alibi ait: cireumierunt me et expugnauerunt me gratis. pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam. hic ait, quod studium ei non exercendae ad belli artes fuerit iuuentutis, non decipiendi aduersantis astutia ulla cordis, ut illum uinceret quem uidebat, sed aduersum eos proeliabatur quos non uidebat maiorque in eo pietas quam uirtus corporis militabat. itaque in dei exercebatur iustificationibus, ut contrario ictu diabolum uulneraret.
ille eum ab intentione iustitiae et studio deuotionis occupationibus bellicis conabatur abducere, hic magis se diuini operis et cultus meditationibus occupabat. itaque dominus protexit eum, in quem sperauit, cum quo loquebatur, cui toto adhaerebat affectu. iustus enim aut deo loquitur orando aut diuina loquitur opera laudando et semper loquitur opera dei, ne loquatur os suum opera hominum. nihil terrenum iustus loquitur, nihil mortale agit.
\'Deleth\' quarta littera secundum Hebraeos significat Latine \'timorem\' uel, ut alibi inuenimus, \'natiuitatem. sed utrumque potest congruere et conuenire sensui. natiuitas enim eorum est quae generantur in hoc saeculo, per quam intelle gimus corporalia et materialia quae sunt caduca, et ideo a timore non distat; ex corporalibus enim et materialibus nascitur timor. quid enim est terrena natiuitas nisi timor?
Denique inde incipit uersus: adhaesit pauimento anima mea; uiuifica me secundum uerbum tuum. per pauimentum terram intellegimus, per terram materialia. peccatori autem dictum est: terra es et in terram ibis, eo quod diuinis mandatis inhaerendum non putauerit, sed in mate-
rialia et corporalia deflexerit, cui inpressa fuerit uitae huius saecularis delectatio. denique eiectus de paradiso, hoc est ex illo sublimi et caelesti loco ad quem raptus est Paulus siue in corpore siue extra corpus nesciens, ex illo ergo eminenti loco deiectus in terram deplorat Adam dicens: adhaesit pauimento anima mea, sicut alibi ait:
humiliata est in puluere anima mea i et adhaesit in terra uenter meus. paenitentiam gerentis haec uox est, qui meminisset adhaerentem se deo nescisse nec potuisse discernere quod non discreuit et Paulus, utrum in corpore esset an extra corpus: ita infirmitatem pigritiamque corporis minime sentiebat cui domini adhaerebat praesentia. spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit. uel dominus, qui suscepit eius infirmitatem, personam repraesentat Adae eiusque adsumit adfectum.
Bonum est igitur adhaerere domino nec inflexam ceruicem habere ad iugum mundi. ideoque ecclesiae uel forti animae dicit Sapientia: sicut turris Dauid ceruix tua, quae aedificata est in Thalpioth. mille ostia pendent in ea et omnia iacula potentium. erecta enim ad deum ceruix et iugo Christi habilis, quae nulla in terrarum inlecebras infle-
xione curuetur, sicut Christi regalis est turris, cui iugum suum Nabuchodonosor non possit inponere. condidit enim turrem illam Dauid ille manu fortis et supra murorum aedificauit excelsa, ut subsidio pariter et decori sit, subsidio, quia hostem praeuidet et repellit, decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet; ita tamen subsidio uel decori, si habeat in se uerbi dogmata uelut quaedam falerum monilia, habeat etiam iacula potentium prophetarum, quae aduersus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur.
Qui autem, cum essent angeli dei, hoc est uitae probitate angelorum imitantes gratiam — qui enim non ducunt uxores et quae non nubunt erunt sicut angeli in caelo —, qui ergo, cum angeli uiderentur. capti sunt decore femineo, hi caro sunt: sicut dominus deus dixit: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt.
et merito expertes libidinis angelis conparantur, caro non sunt, quia non sunt in carne sed in spiritu, quales erant illi qui doctorem apostolum sequebantur, quibus ait: uos autem non estis in carne sed in spiritu. qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt, atque utinam caro tantum et non etiam equi adhinnientes, quia in uxorem, inquit. proximi sui adhinniebant.
Rogat ergo, qui deiectionem animae suae sentit ad pauimentum usque curuatae, ut uiuificetur secundum uerbum dei, quod animas ad se trahit quascumque miseratione sui leuare cupiens abducit a terris. uiuificatur autem anima, quae uias ambulat Christi, peccato mortua deo uiuens, ita ut mors peccati dominatum in ea posthaec habere non possit, posteaquam consepulta cum Christo iustificata est a peccato. sed qui iustificari cupit, uias suas ante pronuntiet.
Ideoque secundo uersu ait: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. pulchro ordine ad iustificationes dei perueniendum putat, ut primum sua peccata fateatur. sic enim docemur et alibi: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. itaque scire debemus, quid sit uias suas ambulare hominem et uias dei. qui facit uoluntates carnis et uiuit secundum concupiscentiam mundi huius, uias suas ambulat, quibus delectatur et gaudet; qui autem uenit uoluntatem facere patris sui qui in caelis est, cuius cibus est ut mandatum dei conpleat, qui non quaerit quod sibi uoluptati sit, sed quod placeat deo, ille uiam domini pergit, illam uiam, quae ait:
Ubique meminit sui nec putat satis esse, ut doceat eum iustificationes suas dominus deus noster, sed addidit: uiam iustif icationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. uide ordinem. prius est ut discamus domini iustificationes, deinde ut gradus quosdam iustificationum et ordinem nouerimus, quid prius, quid consequens esse debeat.
nam scire quid facias et ordinem nescire faciendi non est perfectae cognitionis; offendunt plerumque praepostera. denique iustus est, qui se in exordio sermonis accusat, iniustus autem, qui quod prius negauerat confitetur; ille uerecundiae inuenit gratiam, hic notam incurrit inpudentiae. ita ordinis ignorantia conturbat negotiorum naturam formamque meritorum. ille autem, qui didicerit primo mysteria dei, deinde ordinem mysteriorum, exercetur in mirabilibus dei.
non ergo dormiebat, qui templum condere domino cogitabat uerborum caelestium exaedificatione, non lapidum. uerbum enim dei repulsorium taediorum est, quo somnus animae, sopor mentis excluditur; ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus inrepit. qui autem adhaeret deo, curarum fugitans uoluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum, sicut saecularium, pertimescens.
Qui facilioribus igitur laborum utuntur conpendiis. dormitauit accipiunt; sed Origenes, qui multorum interpretationes diligenti discussit indagine, stillauit secutus est, eo quod perfecti anima quasibene conposita et confirmata non stillat, ut fastigia culminum, quae bene tecta atque munita sunt, ceterum inconposita cito stillant. inde usurpatum est: stillicidia eiciunt hominem in die hiemali de domo sua, in quo frigoris asperitate et frequenti aeris mutatione temptamur. denique docemur prouidere, ne fuga nostra fiat hieme aut sabbato; probatos enim iam nos dies debet repperire uel iudicii uel mortis, ne uiduatos uiriditatibus prosperorum et omni spoliatos secundorum flore successuum exitus mortis inueniat.
Caueamus ergo, ne unusquisque nostrum eiciatur de statu mentis suae et naturali quadam mansione, si habeat foramina mansionum, e quibus fluentia stillicidia tamquam ex fundamentis subruant hominem nulla sapientiae soliditate fundatum. ideoque ait propheta: fili, ne defluas. confirmanda est igitur anima
nostra, ne stillet, et indiuidua uirtutum conpage solidanda, ut possit regis aeterni seruare mysterium. ceterum is, quicumque est facilis in uerbis, uelut plenus rimarum hac atque illac effluens interiora euacuat sua et exterioribus passionibus inundatur, tegere se nesciens nec tenere uerbum quod acceperit, sicut sancta Maria, quae conseruabat omnia uerba in corde suo, ne quid ex eius corde deflueret.
Tali se munitam dote uirtutum ecclesia loquitur, ut digna uideatur in cuius inuitatus sponsus succedat hospitium; hinc primum se praesumit esse placituram, si bene tectam et fida seruantem silentia Christus aspiciat: ecce es, inquit, formosus, consobrinus meus, et quidem pulcher; adclinatio
nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cypressi. laudat sponsi decorem ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat; nam qui arcana diuulgat, inminuit Christi decorem. ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa. non ergo in tabernaculo loquacis et garruli, quia in multiloquio peccatum admittitur, sed in uiri serii, qui sit parcus alloquii nec sermonis intemperans et uerborum sobrietate temulentiam loquacitatis euitans, caput suum Christus inclinat.
Et merito opacam significat adclinationem, quia in ecclesia constitutos uirtus obumbrat altissimi. hac umbra Dauid protegi se postulabat, ne eum per diem sol ureret uel luna per noctem; hanc umbram spiritalis ministrat gratia torrida saeculi huius et mundi aestiua fugientibus. opaca igitur adclinatio Christi et ecclesiae, quibus dei paris aeterna illa requies adspirat.
m hac ergo requiescamus umbra peccatorum nostrorum aestibus fatigati. si quos adussit libido, his domini crux refrigeret, in qua se reclinauit, ut nostra delicta susciperet: si quos culpa lassauit, hos Iesus gremio suscipiat et molli foueat amplexu. unde audeo dicere, quod caro Christi adclinatio sit ecclesiae.
Trabes domorum nostrarum cedri. cedri specie maiorum qui iusti fuerunt gloria declaratur: iustus ut palma florebit et sicut cedrus quae in Libano est multiplicabitur. sicut enim cedrus non putrescit, ita nec maiorum gloria ulla uetustate corrumpitur.
Lacunaria nostra cypressi. genus hoc arboris numquam amittit uiriditatem suam; hieme perusta atque aestate comam pascit nec diuerso colore mutatur. solam hanc arborem uentus suo numquam honore despoliat, sola numquam ueteri exuitur amictu aut nouo flore uestitur. sic apostolica quoque gratia nescit defectum et uenustate sui floret.
Confirmatus igitur in uerbis ait: u i a m i niquitatis a moue a me et lege tu a miserere mei non dixit: \'amoue me a uia iniquitatis\', sed: uiam iniquitatis amoue a me, quasi in nobis sit et nobis inesse uideatur. quamdiu enim exercemus aliquid inprobum, uia iniquitatis interius manet et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus.
sed quia hereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. precare et tu, dicito: \'infelix ego homo, quis amouebit a me iniquitatis uiam ? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.\' et pulchre uiam dixit iniquitatis, non iniquitatem, eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed maiorum post peccata currentium sit adtrita uestigiis.
Meritoque, quia uulnus grande ac uetus est, diu serpens, perfectioris medic-inae remedia deposcit obsecrans, ut domini legitima miseratione curetur. cito enim refricatur uulnus quod sanatum medicinae lege non fuerit, immo etiam seriorem curatio sentit profectum. ideoque si uirus in interiora proserpit, medicamenta foris adposita non sentit.
exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione aut adustione curetur. nisi enim putrefacta recidantur aut umor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad uulnera. ideoque bonus medicus huiusmodi aegrum legitime dicit esse curandum, ut possit medicina proficere. lege ergo miseretur, qui cum iustitia sapientiaque miseretur, ut ea dimittat quae scit iure posse dimitti, ne, cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium. Agag postquam miserationi donatus est, fecit peccare Saul: peccauit enim in ipsa misericordia et ideo peccauit post misericordiam. 30
Consideremus etiam, ne et ipsum deteriorem faciamus, cuius miseremur iniuste: plerumque enim non cohercere delinquentes maioris austeritatis est quam si ulciscaris. traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserint, nullumque culpae pretium ferunt. denique eos, qui cognitorem deum suorum scelerum non putabant et quasi sine iudice et sine lege uiuebant, tradidit, inquit, illos deus in reprobum sensum, quia elegerunt uiam iniquitatis, uiam autem ueritatis eligere noluerunt.
Sed propheta, qui sincero conuerti uoluit affectu, u i a m, inquit, ueritatis elegi ; iudicia tua non sum oblitus . non potest hoc dicere qui errat in dogmate, non potest Arrianus dicere, non potest Sabellianus, non Manic-heus; non potest dicere auarus, qui saecularia et materialia concupiscit, non potest dicere qui negotiatur; non est enim uia ueritatis habendi studium, cupiditas possidendi. quomodo uia ueritatis, cum ille diues in saeculo nequeat secum suas transferre diuitias et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem?
non est uia ueritatis honor saeculi, sollicitudo mundi.denique, qui uiam ueritatis elegit, paulo post dicit: auerte oculos meos, ne uideant uanitates. uanitas temporalium est, ueritas aeternorum. si uolumus igitur ambulare uiam ueritatis, peregrinemur saeculo magis quam deo et ambulemus per fidem. qui enim per fidem ambulat deo praesens est, qui ambulat per speciem adest saeculo. peregrinatur a domino; sed hic cito confunditur.
Unde refugus ab huiusmodi uiro dicit Dauid: adhaesi testimoniis tuis, domine, ne confundas m e. adhaesit testimoniis domini qui eius mandata non respuit, iudicia non obliuiscitur nec uoluptatibus indulget suis. qui adhaeret domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliuiscitur, ad priora contendit, ut perueniat ad brauium, quod est insigne uictoriae. non ergo confunditur quem mundi huius inlecebrosa non ceperint, non
Siquidem habet equos suos Christus, de quibus dicit propheta: inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, eo quod gentium populos, qui mouentur ut aquae multae et excitantur ut fluctus aquarum, euangelizando commouerint apostoli, ut adsurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent. et supra ait: ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas.
o bonorum equorum duodecaiugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt caritatis! constricti inter se concordiae uinculis et iugo fidei subiecti, quattuor rotis euangelii mysterium totius orbis finibus inuehentes, bonum aurigam portantes dei uerbum, cuius flagello fugatae sunt inlecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, iustorum cursus impletus est.
o rationabilium equorum grande certamen, o mirandum mysterium! rota intra rotam currebat et non inpediebatur, nouum testamentum in ueteri testamento: intra illud currebat per quod adnuntiabatur. in quattuor partes ibant rotae et non reuertebantur retrorsum, quia spiritus uitae erat in his qui currebant in quattuor partes totius mundi, et sine offensione currebant, quia bona uita equorum quadrabat. currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos.
Animarum igitur nostrarum auriga Iesus, qui nos quoque uult ascendere equos nostros, hoc est nostra corpora, sed uigilare semper, ne dicatur nobis: dormitauerunt qui ascenderunt equos. transeundum est hoc mare inpigre. uix transitur a uigilantibus; si quis autem dormierit, transire non poterit, sed demergetur ut Aegyptius, cuius et anima et corpus interiit: equum enim et ascensorem proiecit in mare, qui non sequebantur legem, sed persequebantur.
nihil mirum, si domino cedit natura, ut uiuificentur et mortui et incipiant esse quae non erant. et ideo, quia uia etiam uita est secundum illum, qui ait: ego sum uia, ueritas et uita, uiam quaeramus, ut uitam habere mereamur. audiamus ergo illum qui uiuit in Christo: uiuit autem, qui ait: sed nos qui uiuimus benedicimus te, domine; in Christo enim Iesu etiam quicumque mortuus fuerit uiuit.
Audiamus, inquam, quid dixit, ut uiueret: Le ge m m 1 h 1 constitue, domine, uiam iustitiarum tuarum, et quaeram illam semper. miles qui ingreditur iter uiandi. ordinem non ipse disponit sibi nec pro suo arbitrio uiam carpit nec uoluptaria captat conpendia, ne recedat a signis, sed itinerarium ab imperatore accipit et custodit illud, praescripto incedit ordine, cum annis suis ambulat rectaque uia conficit iter, ut inueniat commeatuum parata subsidia.
si alio ambulauent itinere, annonam non arcipit, mansionem paratam non inuenit, quia imperator his iubet haec praeparari omnia qui secuntur nec dextra nec sinistra a praescripto itinere declinant. meritoque non deficit qui imperatorem sequitur suum; moderate enim ambulat, quia imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat ideo et statiuas ordinat;
triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. eliguntur ciuitates, in quibus triduum, quatriduum et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur. et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perueniatur quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.
Hanc legem uiandi esse praescriptam Christo ducente sanctis commeantibus, recognoscas uelim. profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum; quorum statiuae omnes mansionesque descriptae sunt, donec Cades, id est ad sanctam terram, perueniretur. istae sunt statiuae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto domini. aduertimus ergo quis has ordinauerit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel.
praeibat enim illos deus per diem in columna nubis, ut refrigeraret uiantibus, noctu autem in columna ignis, ut uiam ostenderet ambulantibus et tenebras dimoueret. lex uiarum columna erat et ignis et nubis; denique in columna nubis loquebatur ad eos. ubi uolebat exercitum requiescere a labore itineris, non mouebatur columna ignis nec transibat nebula lucis; quando autem uolebat exercitum mouere, prouehebatur et columna ignis in nocte, columna autem nubis in die.
illa columna nubis specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio autem significabat dominum Iesum in nube uenturum leui, sicut dixit Esaias, hoc est in uirgine Maria, quae nubes erat secundum hereditatem Euae, leuis erat secundum uirginitatis integritatem; leuis erat quae non homini quaerebat placere, sed domino, leuis erat quae non in iniquitate conceperat, sed spiritu superueniente generabat nec in delicto, sed cum gratia parturibat.
Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. uenit in nube leui Christus in Aegyptum, hoc est: uenit in susceptione corporis in hoc saeculum; in nube uenit quem nebula corporis obumbrabat, sed leuis erat caro quam nulla sua grauabant delicta. quomodo enim peccatis grauaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum ? ecce, inquit, agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. ante hesternum lectum est, quia stabat Iesus et habebat uestimenta sordida; mea enim peccata portabat.
Sed reuertamur ad confectionem itineris et ordinem mansionum. et tu sequere spiritaliter hanc legem uiandi, ut exeas ex Aegypto, et inde promouens fige tabernaculum in Sochoth. haec prima tibi statio sit; Sochoth prima mansio significat \'tabernaculum\'.
fige ergo tabernaculum quod in te est mentisque tuae stationem confirma, ut radicatus atque fundatus maneas in fide Christi. sequitur mansio in Myrra, hoc est in amaritudine; non omnes mansiones aequales sunt. inde uentum est in Helim, ubi fontes duodecim et septuaginta arbores palmarum; post amaritudinem, ne populus deficeret, debuerunt amoena et fecunda succedere. inde Rafidin. quod est laudatio iudicii\'. inde sequitur Sina, habens in se et populi temptationem et legis promulgationem.
uariantur merita mansionum, quia nullis iugis in hoc saeculo uiuendi potest esse successus. bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministrauit, alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta prouisione praecepit, alibi legem dedit, alibi triumphos donauit, ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.
Itaque in illo populo typus fuit, in nobis ueritas. nos igitur committamus iter nostrum ductui domini Iesu, qui legem primo introduxit et antea per Iesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit. sed etiam, quando Moyses uidebatur ductor esse, aderat illi Iesus, aderat autem non palam nec aperte ductorem aut principem populi sese gerens; expectabat enim, donec Moyses tempus expleret suum, quo conpleto successit Iesus.
itaque si consideres uiginti, uidebis mysterium plenitudinis temporum et centum uiginti annos, post quos et Moyses in monte requieuit et Iesus manifeste mansionum suscepit principatum, ut iam non sub legis timore sit populus, sed resuscitatus a mortuis fructu uitae fruatur aeternae. ambulemus igitur secundum legis doctrinam, uia nobis lex dei sit.
Hanc uiam ambulans ecclesia dicit: ego flos campi et lilium conuallium, sicut lilium in medio spinarum. in totam enim terram fides populi credentis exiuit et in spatioso posuit pedes suos Christus, et ideo pulchre ait florem se esse campi. flos erat etiam Paulus, qui dicebat: bonus odor
Refert etiam considerare, quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet rubeum sit, boni et ipsum odoris,
eo quod caro Christi uelut mortalis diuinitatis claritudine circumsaepta caelestis habuerit protectionem gratiae. denique in posterioribus ait: fraternus meus candidus et rubeus, candidus claritate diuina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis adsumpsit. meritoque et ipsum quod est rubeum bene olet, quia caro Christi sine peccato est. quam perfidi contrectantes manus suas inquinauerunt, sancti uenerantes pietatis odore fragrarunt.
Accepit hunc odorem dominus Iesus fragrantis ecclesiae suae et ait: ecce proxima mea bona. et ecclesia dicit ad Christum: ̒ecce bonus fraternus meus. ecce es bonus tam quam malum in lignis siluae\'. huiusmodi pomum odoram gratiam habet, ut ceterorum pomorum fragrantiam uincat. Christusergo adfixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis, quia peccati grauis detersit faetorem et unguentum potus uitalis effudit.
tamquam ma1um, inquit, in lignis siluae, ita consobrinus meus in medio filiorum, eo quod super prophetas et apostolos intima corda hominum uerborum suauitate mulcebat. sed non solum odor, uerum etiam cibus suauis in malo est: ergo cibus suauis est Christus.\'
qui secundum legem Moysi annus ex illis diebus constat, de quibus ait: sex annis seruiet Hebraeus et septimo anno liberabitur, ut inueniantur sex anni, quibus aliquis operatur terram, septimo autem anno remittet illam proselytis et pauperibus et bestiis terrae ? qui septimus annus, quo conceduntur debita omnia Hebraeis ? in hac umbra requiescebat patrum fides et prophetarum sancta deuotio.
Dicit ergo congregatio religiosa uel sancta anima: in umbra eius concupiui et sedi. umbra est iubileus annus — quis enim eius mystica uidet, ut facie ad faciem cognoscat, quae anno quinquagesimo complenda lege praescripta sunt? —, umbra sunt dies festi secundum legem primo mense decima mensis usque ad quartam decimam et inde usque ad uicesimam primam mensis, [quae] umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo, umbra est sanctificata libertas in sabbato,
umbra est dies festus septimi mensis neomeniae et memoriale tubarum septimi mensis dies decimus, dies propitiationis. uides, quia monas et decas duo festi dies, item quintus decimus dies, dies tabernaculorum per octo dies. in umbra haec omnia; in umbra prima dies uocata et octaua dies uocata in umbra, quae in scenopegiis praescripta secundum legem.
Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes in lege doctos obseruantiae sollicitae uiros et nunc euangelii agnitione inluminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his ecclesia, quae uidet Christum, quae sponsum recipit, quae cibo eius pascitur: i n umbra eius concupiui et sedi et fructus eius dulcis in faucibus meis. qui fructus eius dulcis nisi praedicatio dominicae passionis, ut ipse ait:
ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris? qui enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris quam remissio peccatorum ? et bene flos est ecclesia, quae fructum adnuntiat, hoc est dominum Iesum Christum, de quo dictum est Mariae: benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui.
Ergo ubi gustauit fructum suauitatis, inpatiens ad perfectiora festinat dicens: introducite me in domum uini, constituite in me dilectionem. confirmate me in unguentis, stipate me in malis, quia uulnerata dilectionis ego sum. laeua eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaueritis et resuscitaueritis dilectionem usque quo uo- luerit.
merito quaeri eum, mento aeSlQerat, quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit imperator noster. primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putauit: deinde, si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, imperator tamen iste turbata discernit, arida inrigat, deserta fecundat. si quid amaritudinis, si quid temptationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat et sollicita mitigat, dura dissoluit et inualida confirmat.
Sicubi uult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem uicum, non commeatibus indigentem, non harenosa et nuda gignentium, sed urbem aedificiis nobilem, refertam et uberem copiarum aut agrum amoenum et uirentem pascuis aut nemorosa et campestria statiuis oportuna decernit. ergo si reges terrae norunt commoda prouidere sequentibus se, quanto magis deus, qui bonus est, nouit quemadmodum profutura disponat diligentibus se! ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur uiarum qui praecurrant agmini.
sed hoc imperatores isti iniuriosum sibi arbitrantur; deus autem praeibat, cum Hebraei facerent iter, denique in columna nubis loquebatur ad eos. et ut scias, quia praeibat, deus, inquit, praeibat illorum iter, die quidem in columna nubis ostendens illis uiam, noctu autem in columna ignis, et non deficiebat columna nubis interdiu.
Hanc praecedentem nubis columnam sequens ecclesia non deficiente, ne ipsa deficeret, umbra eius refrigerabatur, et ideo dicit: in umbra eius concupiui et sedi et fructus eius dulcis in faucibus meis. quia a domino pascebatur deducta in locum pascuum et aquam refectionis.
introducite me in domum uini. copiis praeparatis quaerit progredi ad aliam mansionem, in qua mysteriorum gratiam et laetitiae capiat suauitatem. hinc quoque promouens uerum iter ait: constituite in me dilectionem. bona statiua, ubi plenitudo est caritatis. confirmate me, inquit, in unguentis, stipate me i n malis.
Habes alias mansiones, ad quas ecclesia cum delectatione succedit. istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus uulnerata est ecclesia, sed uulnere caritatis; uulnus enim est quod Christus excepit, sed unguentum est quod effudit, pomum est quod pependit. hoc pomum gustauit ecclesia et ait: et fructus eius dulcis in faucibus meis. et ut scias, quia pomum est dominus, legisti supra:
Nudemus membra nostra bono uulneri, nudemus sagittae electae. sagitta haec Christus est, qui dicit: posuit me sicut sagittam electam. bonum ergo hac uulnerari sagitta. non mediocris mansionis iste processus; non omnes possunt dicere. quia uulnerati sunt dilectionis. dicebant apostoli.
cum pro Christo lapidarentur et Christum praedicarent; dicebat Paulus, cum ter uirgis caederetur et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret; dicunt hoc martyres, qui uulnerantur pro Christo et, quia uulnerari pro eius meruerunt nomine. plus dilig-unt.
Ad hanc ergo ueniens mansionem ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat. ut excipiat uulnera caritatis, quasi bona fidei alimenta repperiens pietatisque fructus gustauit ipsa et hortari ceteros coepit dicens: ̒gustate et uidete quoniam suauis est dominus, sicut malum. et m malo uulnus est, sed tamen suaue est.
uemt lteriun ad uallem botryonis, uidit ingentis uuam magnitudinis quam duo portare uix poterant, unus qui praecederet, alius qui sequeretur. gustauit mysterium, gustauit in Iesu Naue. gustauit in Caleph, qui dicebant populo: uidimus terram profluentem mel et lac. gustate et uidete quam suauis est dominus.
Et addidit ecclesia dicere: laeua eius sub capite meo et dextera eius conplectetur m e. adiuraui uos, filiae Hierusalem m, i n uirtutibus e t fortitudinibus agri, si suscitaueritis et resuscitaueritis caritatem usque quo uoluerit. et istae mansiones sunt uia regali incedentis ecclesiae;
m u 11 a e enim sunt mansiones apud patrem meum, testificatur dominus Iesus: ecce uenio et accersio uos. bona mansio sapientiae et siue in laeua eius siue in dextra bona mansio, quia uia regalis est. ideoque sapientes nuntii dicunt: u ia regali ibimus, non deuertemus dextra neque
in dextra uita est, in sinistra requies. utinam super sinistram eius requiescam, ne quaeram ceruicalia! uae enim his qui adsuunt ceruicalia, Ezechiel dicit. has mansiones praeparat ecclesiae suae bonus ductor et per uias sapientiae dirigit iter eius. denique laudat Sapiens uias eius: uiae eius uiae bonae et omnes semitae eius in pace.
Sed quia sapientia; honestas, claritas ita perfecta sunt, si habeant caritatem — plenitudo enim legis caritas est —, suscitari et resuscitari uult caritatem, suscitari in ueteri testamento, resuscitari in nouo.
caritas deus est, ut legimus, caritas Christus est. suscitatur tamquam leo et catulus leonis, ut Iudae ascendat ex germine: resuscitatur ut dormiens, ut recumbens, quia non humana, sed sua et patris maiestate est suscitatus a mortuis. unde ait scriptura: quis suscitabit illum ? non enim poterat illum aut angelus aut potestas suscitare aliena, cum ipse alios resuscitaret.
ergo cura hic dicit: si suscitaueritis aut resuscitaueritis caritatem usque quo uoluer i t, de his dicit, qui resurrectionem eius possint congrue praedicare, ut audientibus ardorem fidei et deuotionis accendant. uel suscitatur Christus in his qui primum accedunt, resuscitatur in his, qui postquam accesserint dormierunt. dormit ergo Christus in neglegentibus, suscitatur in sanctis.
Habet ergo ecclesia per quae gradiatur; habet habitacula mansionum, in quibus requiescunt sancti, de quibus iste est qui dicit: legem mihi constitue, domine, uiam iustitiarum tuarum. bene ait \'statue\', ut in pectore eius inmobilis et fixa permaneat nec aliquo saeculi turbine ab eius conuellatur affectu, ut ipse sibi lex sit, opus habens legis scriptum in corde suo.
Et quaeram, inquit, illam semper; non est enim mediocre, quod requiritur paradisi gratia, dei regnum, angelorum consortium inmortalitatisque domicilium. non ergo uno die quaeritur nec duobus aut paucis mensibus, sed quaeritur semper et quaeritur per omnia, ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et \'omne tempus\' significat et \'per omnia\'. cum dicit igitur \'quaeram\', sine fine dicit esse quaerendum. sed non satis est quaerere, nisi intellegas quod requiris.
Ideoque ait: da mihi intellectum, et perscrut ab or legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. quaerendum primum, deinde intellegendum perscrutandumque legis omne mysterium et in corde custodiendum. quis autem potest custodire legem dei, nisi intellectum acceperit? qui autem intellegit et scrutatur, scrutando in semitam mandatorum deducitur.
in quo illud aduertendum, quia lex est lustitia, mandatum iudicium, sicut et in hac littera legimus. est legis uia stare in uiis legis, est uia iustitiarum secundum primum uersiculum. est ergo et testimoniorum uia: i n uia testimoniorum tuorum delectabar; est et uia mandatorum: uiam mandatorum tuorum cucurri. interrogemus ergo has uias, ut dicatur nobis: state in uiis legis et interrogate semitas aeter-
nas et uidete quae uia melior et ambulate in e a. cum omnes igitur ambulauerimus uias. ueniemus in omnium finem uiarum, qui ait: ego sum uia. Christus ergo finis uiarum; ipse est enim finis legis ad iustitiam omni credenti. hinc audeo dicere, quia finis iustitiarum Christus, qui est iustitia, finis testimoniorum Christus, de quo dictum est: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus, et puer meus quem elegi.
Aduertimus igitur, quantum nobis ambulandum sit, ut ueniamus ad Christum, ambulandum in lege, quia finis legis est Christus. sine lege ergo non peruenitur ad Christum. unde manifestum est quod haeretici, qui legem ueteris non accipiunt testamenti, etsi dicant quod Christum teneant, tamen tenere non possunt finem, qui initium non tenuerint. ipse est Iesus initium et finis. oportet
Sed ut ista seruare possimus, intellectum petamus a domino. intellegamus, quae sit circumcisio. circumcidit Iesus petrinis gladiis et abstulit obprobrium Aegypti a filiis Israel. petra Christus est; circumcidat te uerbum dei et gladius oris eius, et sic Aegypti carebis obprobrio. non igitur corporis, sed cordis intellegenda est circumcisio. si intellexeris legem, seruabis eam in corde tuo.
Iudaeus in corde legem non seruat, sed in labiis legem recitat et legem ignorat. denique: populus hic, inquit, labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. quomodo potest legem tenere qui longe est a legis auctore? tertius uersiculus quid habeat, consideremus.
Deduc me in semitam mandatorum tuorum. quoniam uolui eam. quis hoc dicit nisi qui Christum sequitur? non potest alius hoc dicere nisi qui illud exequitur, quod scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis, quia ipse te deducit. quomodo deducat, audi: nisi qui tulerit crucem suam et post me secutus fuerit, non est me dignus.
praecedit ergo Christus, ut nos sequamur, praecedit uerbum. principium Christus est; ideo Sapientia dicit: dominus creauit me principium uiarum suarum. aduertimus. quod et principium Christus et finis uiarum sit. non uereor, ne quis dicat: \'creatum ergo Christum adseris?\' respondebo: ita creatum dico, quemadmodum factum legi, hoc est: factum ex muliere, factum sub lege, hoc est: secundum susceptionem carnis creatum, secundum quod est natus ex uirgine.
creatus est, ut redimeret creaturas, homo factus est, ut homines a morte perpetua liberaret. creatus est, ut uias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad dei regnum. ergo quia principium est uiarum dei, hoc principium sequamur.
primus uiam noni ingressus testamenti, ut uia nobis deuotionis sterneret iter. si ieiunamus, ante nos ille ieiunauit. si pro nomine dei sustinemus iniurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione. ceruices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas; ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. denique quasi praecedens ait Petro: t u me sequere, et ideo Petrus cursum consummauit, quia secutus est Christum.
Sequitur uersus quartus: in clina cor meum in testimonia tua e t non in auaritiam. \'utilitatem\' alii habent et puto, quod ideo mutatum sit, quia utilitas bonae rei uidetur esse expetenda potius quam declinanda. sed quia plerique lucrum pecuniarum utilitatem suam putant esse, ideo, si legimus
"utilitatem", non animae utilitatem accipere debemus prophetam declinare, sed utilitatem pecuniae. sanctus enim lucra ista non nouit, sed omnia haec detrimentum arbitratur, ut Christum lucretur. et recte; quod enim putamus lucrum esse pecuniae, damnum est animae, quia uirtutis est detrimentum. ergo secundum eos, qui ita acceperunt, ut optet propheta inclinari cor suum in testimonia et non in auaritiam, et nos congruimus ad sensum. atque utinam precem
Sed quia inualidi sumus et plerumque uolentes auertere cor nostrum a pecunia uel auro uel argento capimur aspectu et agrum aut aedificium uidentes alienum concupiscimus, bene addidit propheta dicens: auerte oculos s meos, ne uideant uanitate s, in uia tua uiuifica me. etenim qui in uia est dei, uanitates non aspicit; uia perfecta Christus est.
qui igitur in Christo est, quomodo potest uanitates aspicere, cum Christus in carne sua omnes mundi huius crucifixerit uanitates? auertamus igitur oculos nostros a uanitatibus, ne, quod oculus uiderit, animus concupiscat; mystica enim differamus interim. utinam hac interpretatione possimus reuocare ad diuersa circensium ludorum atque theatralium spectacula festinantes! uanitas est illa quam cernis. pantomimum aspicis, uanitas est; luctatores aspicis, uanitas est.
quia cernis eos de uiridibus frondibus luctantes habere coronas; illi enim ueri sunt luctatores, qui aduersum huius saeculi luctantur inlecebras et non capit oculos suos palaestra membrorum. equos currentes aspicis, uanitas est, quia uane currunt qui ascendentem saluare non possunt. denique recursus ipse te doceat, quia uane currunt qui non directum conficiunt iter, obliuiscentes superiora et ea quae posteriora sunt adpetentes.
Ante nos est Christus, ante nos brauium eius, ad quod peruenit qui non in incertum cucurrit nec reuocauit cursum suum, sed incitauit. ad hunc dirige oculos tuos, auerte ab spectaculis, auerte ab omni saeculari pompa. sicubi populares cognoueris plausus, auerte ab his oculos tuos, inflecte, deprime et serua eos, ut erigas melioribus.
erige ad caelum; uel nocte stellarum monilia, orbem lunae decorum, uel die solem aspic-e. specta mare, terram circumspice, ut opere facta diuino omnis creatura te pascat. quae formarum gratia in ipsis bestiis, quantus decor in hominibus, quanta in auibus pulchritudo ! haec intuere, et non uidebis iniquitatem et contradictionem in ciuitate; haec uide, et non introibit mors per fenestras oculorum tuorum.
Si uideris mulierem ad concupiscendum eam, intrauit mors per fenestram; si uideris possessionem minoris aut uiduae et concupieris diripere eam, intrauit mors per fenestram; si uideris aliena
monilia aurum argentum et concupieris ut extorqueas, intrauit mors per fenestram. claude ergo hanc fenestram, qua uideris alienae mulieris pulchritudinem, ne mors possit intrare; oculi tui non uideant alienam, ne lingua peruersum loquatur. tuam ergo fenestram claude, ne morti pateat intranti. sed etiam alienam fenestram caue; a fenestra enim domus suae intrat fornicaria.
a fenestra sua intrat, tum intrat, cum aliquem petulantis oculi temptat lasciuia. exclude igitur hanc fenestram uerbi ostio, ne capiaris oculis meretricis et abripiaris palpebris. sed non una est fenestra, per quam mors consueuit intrare. est et fenestra uerborum, per quam sermones commeant meretricis. et ideo te ab aliena uxore custodi, ne te sermonibus gratiosis adoriatur; a fenestra enim domus suae intrat.
ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris. Christus non in uanitate uenit, sed in uirtute, non inflauit sensum hominis, sed uiuificauit, non caecitatem cordis, sed inluminationem mentis operatus est. inflammauit cor tuum, ut conprehendas quae mandatorum caelestium ratio, quae animae substantia, quae uitae futurae gratia, in quo statu posthaec erimus.
Erige igitur mentem, utere naturali ingenio; ad imaginem dei factus es, ut superna aspicias et terrena non quaeras. noli curuare ceruicem tuam mundi premendam pondere; noli inhiare auro atque argento, ne te saeculi uinculis alligandum praebeas. ideo dixit dominus: nolite possidere aurum atque argentum u m, ne nos auri atque argenti cupiditas auara possideat. noli ergo
Sed non satis est ut tu auertas, ne forte uelis et non possis, offundat tibi diabolus uanitatum spectacula, incentiua inserat uoluptatum; pete ut dominus auertat oculos tuos. et haec gratia dei et hoc
munus est domini, ut oculos animae nostrae a negotiis mundi huius auertat. beatitudo enim omnis a domino est: beatus autem uir, cui nomen domini spes eius et non respexit in uanitates et insanias falsas. qui non respicit haec, beatus est; qui autem respicit, insanus atque furiosus est. et ideo resipiscat unusquisque a furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem animumque perturbant, ut compos sui esse non possit.
Si in nauigio fluctuante sis constitutus, auertis a sentina oculos, ne uomitum moueat tibi; si in ciuitate ambulans aliquid faetidi odoris offendas, longe refugis atque declinas:
si auid occurrat quod horreat oculus tuus, clauditur aut auertitur. in salo saeculi huius fluctuas, influit sentina uitiorum; in hoc nauigio tui corporis mouetur aestus cupiditatum, et non auertis oculos animae tuae, ne uideant sentinam libidinum, ne aspiciant mundi huius stercora, ne faetor inmundus nares repleat tuae mentis, in quibus spiritus sanctus esse consueuit, ut possis dicere: spiritus diuinus qui est in naribus meis? nares igitur animae tuae a faetore auertantur criminum diuersorum; est enim in his uelut quoddam insigne iudicii.
Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem eius, cuius gratia delictorum suorum detergeret faetorem. facies igitur Damasci fides est gentium nullo obumbrata amictu, nullo adoperta uestitu, nuda ac libera, caelo magis intenta quam terris.
hanc speculantur et prospiciunt nares ecclesiae, quod suaue in ea et odorum est aspirationis et gratiae colligentes. et bene nares eius sicut turris Libani, quia in sacrificiis odor suauis ecclesiae est, in quibus est boni odoris. hostia remissio peccatorum.
Sume igitur has nares, o homo, ut a graue olentibus florulenta secernas, et tunc uiuificabit te dominus. cum enim aduerterit quod de ipso petis, ut auertat oculos mentis tuae a uanitate, cooperatur animae tuae, ut, si specie aliqua capitur aut duritia et infirmitate non flectitur, flectat eam iugo uerbi et habenis suis regat, ut uoluntate dei abducatur a uitiis et uitae odorem capiat aeternae.
non enim hic uita perfecta est, sed haec uita in umbra. ideo, ut homo Christus Iesus ex uirgine nasceretur, obumbrauit uirtus altissimi matrem futuram, quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis et consummaturus claritate solis aeterni. umbra est ergo uita haec; festina ad solem, ut te defendat ab umbrae huius frigore et calorem tibi profundat aestiuum. et ideo suadet orandum, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens et bonorum operum esse ieiunos.
Disce nunc, quemadmodum auertat oculos eius, quem miseratur dominus, a uanitate. ex his enim quae secuntur hoc intellegere possumus; subiec-it enim: statue seruo tuo eloquium tuum in timore tuo. initium esse sapientiae timorem domini dicit propheta. quod est autem initium sapientiae nisi saeculo renuntiare, quia sapere saecularia stultitia est?
denique sapientiam huius mundi stultitiam esse apud deum apostolus dicit. sed et ipse timor domini, nisi secundum scientiam sit, nihil prodest, immo obest plurimum; siquidem Iudaei habent zelum dei, sed quia non habent secundum scientiam, in ipso zelo et timore maiorem contrahunt diuinitatis offensam. quod circumcidunt infantulos suos, quod sabbatum custodiunt, timorem dei habent; sed quia nesciunt legem spiritalem esse, circumcidunt corpus, non cor suum, ignem sabbato adolere formidant, cum lex sanctificationis die libidinum ignem prohibeat accendi.-
Et quid de his dicam? sunt etiam in nobis qui habent timorem dei. sed non secundum scientiam, statuentes duriora praecepta. quae non possit humana condicio sustinere. timor in eo est, quia uidentur sibi consulere disciplinae, opus uirtutis exigere, sed inscientia in eo, quia non conpatiuntur naturae, non aestimant possibilitatem. non sit ergo inrationabilis timor.
etenim uera sapientia a timore dei incipit nec est sapientia spiritalis sine timore dei; ita timor sine sapientia esse non debet. basis quaedam uerbi est timor sanctus. sicut enim simulacrum aliquod in basistatuitur et tunc maiorem habet gratiam cum in basi statua fuerit conlocata standique acceperit firmitatem, ita uerbum dei uel rationabile dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur, hoc est in pectore timentis deum, ne labatur uerbum de corde uiri, ne ueniant uolucres et auferant illud ae incuriosi et dissimulantis affectu.
sed etiam uerbo dei tunor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri uidetur, ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. timor ergo uerbi est locus, sicut in pace locus eius; timor quoddam studium uerbi, uerbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.
Et quia basim uerbi timorem diximus, ne quid alienum scripturis posuisse nos quisquam putet, accipiat lectum de dei uerbo in Canticis canticorum: crura eius columnae marmoreae fundatae super bases aureas, significans columnas esse ecclesiae apostolos, qui fundati sunt in timore sanctorum. nam sicut Petrus, Iacobus et Iohannes et Barnabas columnae esse uidebantur ecclesiae et quicumque uicerit hoc saeculum fit columna dei, quam confirmat qui dicit: ego confirmaui columnas eius, ita et basis aurea timor plenus disciplinae, quia initium
sapientiae est. in timore ergo sapientium apostolica praedicatio tamquam super basim auream columna firmatur. Christi igitur eloquio et apostolico sermoni tribunal est timor iusti et basis aurea plena prudentiae, simulacrum autem bonum tamquam effigies ueritatis sermo sanctorum. et uide tamquam basim auream esse sanctorum timorem; lege Esaiam, uide quantis subiecerit timorem, ut faceret inreprehensibilem et bonum timorem: spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii at-
que uirtutis, spiritus cognitionis atque p i etatis, spiritus sancti timoris. quantis timorem subiecit, ut haberet quod sequi posset! informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, uirtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur. tolle timorem domini; ita est inrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: foris pugnae, intus timores, quibus adflictus esset et Paulus, nisi habuisset dominum consolantem.
Nec otiosum est in Prouerbiis: tunc intelleges timorem domini. quid est \'tunc\' ? id est: cum sapien- . tiam inuocaueris et prudentiae dederis uocem tuam e t si quaesieris illam ut pecuniam et
ut thesauros scrutatus fueris eam, tunc in- telleges timorem domini. et ideo, tamquam super basim bonam, dicit: statue seruo tuo eloquium tuum in timore tuo. plena disciplinae oratio, per quam docemur quemadmodum debeamus orare; unusquisque sermo doctrina est deprecandi. et quia docuit nos orare, qui sit istius orationis effectus ostendit.
Illis ergo obprobrium, mihi uirtus est, per quam aduersarium repello, saeculum uinco, mihi sapientia, per quam insipientiae laqueos euado. hoc obprobrium thesauris Aegypti Moyses praetulit: maius, inquit, aestimans Aegypti thesauris obprobrium Christi. si obprobrium tuum gloria est, domine Iesu, quanta est gloria tua!
tuae igitur gloriae participationc quid erimus, cuius sumus obprobrio gloriosi? dorsum meum posui in flagella, maxillas meas in palmas, os autem meum non auerti a confusione sputor u m. ecce obprobrium tuum, domine, in quo salus est uniuersorum,
in quo mundi redemptio, per quod obprobrium coepimus non erubescere qui erubescebamus, non confundi qui confundebamur. denique scriptum est: accedite ad eum et in lumina mini, et uultus uestri non erubescent. hoc obprobrium auferri a nobis nolumus, obprobrium crucis domini Iesu, quo nostra auferuntur obprobria. sicut enim maledictum factus est, ut nostra maledicta deleret, homo factus est, ut leuaret hominis infirmitates, ita obprobrium factus est, ut omnium auferret obprobria.
Non uno tempore, non semel abstulit obprobria, aufert cotidie. peccatum incidimus, non unum, sed multa: cooperti sumus obprobrio et confusione. uenimus ad baptismum: dilutum est omne peccatum et cum peccato obprobrium. abstulit obprobrium meum dominus Iesus obprobrio suo, quia crucifixus est mihi, quia, qui-
Quid timeo confiteri, quid timeo dicere peccata mea? quid uereorobprobrii mei mentionem facere apud eum, cuius iudicia dulcia sunt ? quod seuerum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suaue est. quia ipse suauis est;
denique gustate et uidete quoniam suauis est dominus. dulcia iudicia confitenti, quia ipse dixit: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor nonero.tu autem memor esto et iudicemur; dic iniquitates tuas, ut iustificeris. dulcia iudicia agenti paenitentiam, quia ipse dixit: gaudium erit in caelis super uno peccatore paenitentiam agente quam in nonaginta et nouem iustis qui non indigent paenitentia. si dulcia sunt igitur iudicia domini, suauitatis fructus percipere elaboremus.
L is scire quam dulcia iudicia domini ?non resurgunt impii in iudicio. qui autem in iudicio resurgunt, habent spem ueniae, quoniam crediderunt. impii non sunt, peccatores esse possunt, fidem habent et, si culpam non declinarunt, per fidem credunt; qui autem credit in ipso non iudicatur.dulciaergoiudicia credentibus.
qui autem non credunt, non Christi iudicio damnati sunt, qui uenit non ut iudicet mundum, sed ut saluet et redimat, sed inpietatis suae subiere iudicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt: non enim possunt ad eius pertinere beneficium quem cognoscere refutarunt. ergo qui non crediderunt in eo, iudicio eius uidentur indigni; iudicium enim eius quod sit, agnosce dicente ipso: hoc autem est iudicium, quia lux uenit in hunc mundum. dulce ergo quod lux est, dulce iudicium quod praecedit misericordia; sic enim scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.
Et quia cognouit dulcia iudicia, dicit: ecce concupiui mandata tua ; in tua iustitia uiuifica me \'bona iudicia\' auctoritate ait. ecce amat libertatem fidei qui libertatem dedit, diligi se gaudet qui ideo uenit in hunc mundum, quia
hunc mundum dilexit, amari se exigit qui omnes amat, quia cantas est. concupiuit mandata dei ut bonus seruus, ut cultor sedulus; concupiuit non ut amator meretriciam copulam, non ut auarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciuiam. de illis enim lex dicit: non concupisces, dominum autem deum praecipit diligendum et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu. et quia amicus est qui diligit, seruus est qui timet, quasi amicus qui omnia fecerit quae praecepit ei dominus: uos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis.
Sexta littera \'Uau', cuius interpretatio sonat \'uel sic non ille.: alius interpres \'et non est\' ait.
Et ueniat super me misericordia tua, domine, salutare tuum sec undum eloquium tuum. quid significet interpretatio litterae, quoniam subobscura est, ex psalmi serie colligendum putaui. nam cum propheta postulet: \'ueniat super me misericordia tua, domine, ueniat salutare tuum', non est dubium quem uidere deposcat, hoc est: in quo fructus et misericordiae ueniat et salutis. denique in superioribus idem poposcit in psalmo octogesimo quarto, in quo euidentius domini Iesu prophetauit aduentum. nam terram quam benedici po- stulet satis notum, illam uidelicet quae peccatum in Adam contraxerat, cui dicitur: terra es et in terram ibis. maledixerat autem deus non elementum naturae carnis, sed carnem praeuaricantium. benedicitur caro igitur in Christo, ut maledicto superiore caro soluatur, benedicitur caro, quam benedictus filius dei adsumpta hominis condicione suscepit.
Et ideo subdidit: deus, tu conuertens uiuificabis nos et plebs tua laetabitur in te. ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum d a nobis. audiam quid loquatur i n m e dominus deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui conuertunt ad ipsum cor suum. uerumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
totus hic locus Iesum dominum sonat, qui uiuificauit mortuos, Lazarum ante passionem, plurimos tempore propriae passionis. ipse est misericordia, utpote remissio peccatorum. ideo dicit \'ostende\', quem uidere possit in corpore; nam deum in maiestate sua uidere non poterat, quia deum nemo uidit umquam. auidus propheta desiderat uidere quem sperat tenere, quem si uiderit desiderat propriis manibus conprehendere.
ideoque ait: et sa1utare tuum da nobis. salutare dei uirtus est, salutare dei Christus est et ideo prope timentes hoc salutare. longe erat Christus a nobis:, longe erat a nationibus; descendit in terras, factus est prope, coepimus non timere. nam qui Christum timet, non timori est subditus, sed deuotioni; pietatis hie timor, non infirmitatis est. denique nihil deest timentibus eum.
quomodo autem factus sit prope, audi: ut inhabitet, inquit, gloria in terra nostra. quis est gloria nisi dominus Iesus ? unde et apostolus Paulus ait: deus domini nostri Iesu Christi, pater gloriae. merito conplac-et in eo pater, quia patris gloria est. hunc qui a patre separat maiorem patri iniuriam facit, quem unit esse sine gloria. hunc quisque aequalem patri non putat, inferiorem et patrem iudicat, cum alio uerbo patrem plus laudare non possit, quia summa laus gloriae Christus est.
Adest, quia suscitatus a filiabus Iudaeae quasi resuscitatur a filiabus Hierusalem. audit ecclesia sonum uocis eius et dicit: uox consobrini mei. eccehic aduenit saliens super montes, transiliens super colles. manipularis est liber multas habens personas nobiles uelut manipulos triumphales multosque actus significans, quos intellegere magis quam expressos tenere possimus. nam quasi aduenientem sponsum audierit cum aliquibus pariter uiantibus conloquentem, dicit sponsa: uox consobrini mei.
dum loquitur cum filiabus Hierusalem et rogat, ut excitent et resuscitent sponsum, subito tamquam de longinquo missae uocis sonum sentiens dicit: uox consobrini mei, adnuntians quem nuntiari sibi ante quaerebat. quem cupiebat ab aliis suscitari, sua prece resuscitatum a patre uenire iam credens laeta dicit: uox consobrini mei. bene addidit \'consobrini mei;, ut non aliae, sed consobrina sola sibi eius uindicaret aduentum.
oaiit super excelsa, ut ascendat super sponsam — sponsae enim thalanius tribunal est Christi —, salit super Adam, transilit super synagogam, salit super gentes, transilit super Iudaeos. uideamus salientem: salit de caelo in uirginem, de utero in praesepe, de praesepio in Iordanem, de Iordane in crucem, de cruce in tumulum, in caelum de sepulchro.
proba mihi, Dauid, salientem, proba currentem: tu enim, dixisti: exultauit tamquam gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. ergo et nunc salit et nunc currit de corde patris super sanctos suos, de oriente super occidentem, de septentrione super meridiem. ipse est qui ascendit super occasum, ipse super caelos caelorum ad orientem; ipse ascendit super montes, ipse super colles.
Nonne, cum aliquid de scripturis cogitamus et explanationem eius inuenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata uidetur ascendere. deinde quasi super colles apparens nobis inluminat mentem, ut infundat sensibus quod inuenire posse difficile uidebatur?
ergo quasi ex absente fit praesens uerbum in cordibus nostris. et rursus, cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur uerbum et tamquam absentis aduentum desideramus et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam praesens sit nobis in his quae requirimus cognoscendis. salit ergo in uniuscuiusque corde frequenter; transilit et exit et reuertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium grata disceptatione doctorum uerbum, quod exierat atque transierat, postules resuscitari, sicut illa, quae quaesiuit et inuenit, quae dixit: frater meus transiuit; anima mea exiuit in uerbo eius.
et cum Petrum legimus Christus inluminat, et cum Paulum legimus Christus inluminat. curauit Paulus, Christus inluminauit, quoniam inuocato domini Iesu nomine resurrexit cuius sanatus est munere. suscitauit mortuam Petrus, Christus inluminauit; et ideo ait: inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis.
Nos igitur, qui montes esse non possumus, stemus in montibus uel in collibus, ut, cum miserit piscatores suos dominus et uenatores, ut uenentur eos, qui super omnem montem sunt uel super omnem collem, id est in legis et prophetarum praeceptis et noui et ueteris testamenti cognitione omnem habentes conuersationem, in- . ueniant nos paratos et uelut bonas colligant spicas oportuno missi messores tempore, quia, si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi uelut bona spica non poterit ab his, qui, ut conparationis faciamus alterius mentionem, triticum a paleis separare mittentur. plurimarum operationum sollertes ministros dominus habet ; idem piscatores, idem etiam uenatores sunt atque messores.
Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus expectes, salientem in montibus poteris intueri et uidebis dominum Iesum similem capreolo aut hinulo ceruorum super montes Bethel. salit enim super ecclesiam, quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet. merito sicut capreola, quia caprea in altis pascitur.
δοϱϰάς dicitur a uidendo; δοϱϰατιϰόνetenim uisus acutioris est. quid hoc aptius Christo, qui patrem uidit quem uidit nemo, aut si qui uidit in Christo, ipse filius reuelauit ? merito sicut hinulus ceruorum; hinulus quasi filius, cui paternae inoleuerit uis naturae, ut eum occulta non lateant. serpentes fugiant, uenena non laedant. denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: quid uenisti ante tempus torquere nos?
Spectemus ergo salientem hunc hinulum, ut non possimus timere serpentem. non timebat Dauid; denique de his dicebat serpentibus: et respondebo exprobrantibus mihi uerbum, quoniam speraui in uerbis tuis. quasi bonus ceruus, qui bibisset de fontibus aquarum, nequaquam humanorum serpentium spiras et maledicorum uenena metuebat.
coluber illi non erat noxa, sed praeda. cibus erat serpentini uirus adloquii et c-ibus laudis. de quo dicebat: deus, laudem meam ne tacueris, quoniam os peccatoris et os dolosi super me apertum est. saginabatur uenenatorum sermonibus; illi sibila obtrectationis ora tollebant et sermonibus odii circumdabant innocentem. bonus ceruus inter multos colubres positus non timebat, ceruusamicitiae et pullus gratiarum. simulabant caritatem, fundebant obtrectationem; ego autem, inquit. orabam.
bonus ceruus in medio uiperarum innocuus pascebatur. illi trisulcis ore linguis micabant, hunc autem sancta pascebat oratio, immo cibum obtrectantibus offerebat. respondit obtrectantibus sibi uerbum, uerbum enim cibus est; denique non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. uiderunt me, inquit, et mouerunt capita sua. maledicebant. ego autem benedicebam. maledicebant qui obtrectabant, benedicebam qui uerbum domini praedicabam.
Quam bonum est ferre conuicium et conuicium non referre! deum praesulem adquirit qui conuicianti nescit irasci. denique quanta patientiae gratia dicentis: maledicent ipsi, et tu benedices! beatus qui maledicta non sentit, beatus quem maledicta non permouent: non enim potest maledicto moueri, qui maledicta hominum diuino munere benedictionis excludit. non potest sentire maledictum, qui habet uerbum, et non potest referre maledictum, cui in ore semper est uerbum.
Sed est etiam bonus serpens, quem iste ceruus non laedat: estote astuti sicut serpentes, et: sicut Moyses exaltauit serpentem i n deserto, ita exaltari oportet filium hominis. in serpente aereo figuratus est meus serpens, in ligno illo exaltatus est meus serpens, serpens bonus. bonus serpens, qui de ore suo remedia, non uenena fundebat. potest
non timere serpentes, qui hunc nouit adorare serpentem. de hoc serpente dicit illa quae diligit: ecce hic post parietem nostrum prospiciens per fenestras, eminens super retia. respondet consobrinus meus et dicit mihi: surge, ueni, proxima m e a, formosa mea, columba mea, quia ecce hiems praeteriit. imber abiit, discessit sibi; flores uisi sunt in terra.
serpens profecto est, qui decursa hieme amictu corporis se uolebat exuere, ut specioso decore uernaret. idem ergo est ceruus ei serpens; ceruus habens cornua legis et gratiae — cornua eius duo sunt testamenta —, uelox gressu, impiger incessu, qui totum facile orbem percurrat uno momento, ubique celebrabilis; serpens quo-
que bonus, cuius priora dente legis non mordeant, posteriora non uulnerent euangelii lenitate. caput defendit a uulnere, qui legem uenit non soluere, sed tueri ab interpretationibus perfidorum. caudam in flagella diffundit liberam, cupiens aduersarios magis flagellare quam perdere. bonus coluber in gremium dilectae atque in ipsum intimae sinum mentis facilis inlabitur et adtactu nullo implicans ignem ossibus praecordia ipsa depascitur.
Pulchre lectum est hodie: ecce ego mitto uos sicut agnos in medio luporum. celebramus enim diem sanctorum, quo reuelata sunt populis corpora sanctorum martyrum, qui uelut boni serpentes depositis carnis exuuiis temptationum hiemalium rigore superato et spiritus sancti renouati gratia aestiua mundo luce fulserunt, missi uere ut agni in medio luporum. lupi sunt enim persecutores, lupi sunt haeretici omnes; docere nesciunt, ululare consuerunt.
Sed nemo moueatur, si in medio luporum mittitur. beneficio Christi et lupus ipse mutatus est: Beniamin lupus rapax apostolus Paulus factus est, non iam insidiator ouilium Christi, sed defensor et custos. cum hoc lupo uersari libet, per hunc lupum factum est, ut simus tuti in medio luporum. nemo iam ueretur lupos; cum his pascimur, sicut scriptum est: tunc- lupi et agni simul pascentur.
Et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ut compaginata eius structura crescat in templum nec disterminet eius interna sed muniat, si habeas ergo in te aedificationem dei et ad orientem pateant semper fenestrae tuae, uenit uerbum, stat post tuum parietem — oculi enim domini super iustos —, prospicit per fenestras tuas.
Quae sunt fenestrae istae? legimus fenestras, de quibus dicit Hieremias: intrauit mors per fenestras, per quas intrauit auaritia, intrauit libido. oculus tuus fenestra est, intrauit mors per oculum tuum. si uideris mulierem ad concupiscendum eam, intrauit mors per oculum tuum. si uideris possessionem uiduae uel minoris et concupieris inuadere, indefensam putans aetatem esse uel sexum — sed non sunt indefensi quos dominus uult esse defensos —, intrauit mors per fenestram. si audieris decorem mulieris aut
Bene \'eminens\' quia solus est quem retia non inuoluerint peccatorum. omnes intra retia erant, immo adhuc intra retia sumus, quia nemo sine peccato nisi solus Iesus, quem non cognoscentem peccatum peccatum pro nobis fecit pater. etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus, mittens eum non in peccato, in quo erant omnes homines, sed in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne.
peccatum erat caro secundum illud, quia hereditario erat damnata maledicto, peccatum erat inlecebra et ministra peccati. uenit dominus Iesus et in carne peccato obnoxia militiam uirtutis exercuit. facta sunt membra nostra iam non arma libidinis, sed anna uirtutis; namque ubi erant incentiua libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. hic ergo uenit ad laqueos, sed uoluntarius, uenit ad retia, sed securus.
Plena erant omnia retibus, referta laqueis. audi dicentem: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et in libro Sapientiae Sirach moneris, ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas. quot uitia, tot retia, quot peccata, tot laquei; hereditarii iam te nexus tenebant. uenit ad laqueos Iesus, ut Adam solueret, uenit liberare quod perierat. omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset exuere.
talis ergo necessarius fuit, quem uincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset auaritia, non ligasset dolus. is solus erat Iesus, qui cum huius carnis se circumdedisset uinculis, captus non erat, non erat alligatus, sed disrumpens ea atque dissoluens ad se magis uocauit ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia, ut et ipsa disceret uinculis non teneri.
denique eo usque non longe a uinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem, sed tamen non seruus mortis effectus, sed liber inter mortuos: liber enim erat, qui soluendae mortis potestatem habebat. denique ipse te doceat, qui ait: soluite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud.
Audiamus itaque quid dicat: exsurge, ueni, proxima mea, hoc est: surge a mortuis, exsurge a uinculis quibus circumdata tenebaris. exsurge, quia ego resurrexi tibi, solue uincu lum iniquitatis, quia ego iam solui tibi. ueni, quia iam retia soluta sunt.
Sedebat intra domum sponsa deuota domino intra parietem legis et prophetarum spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque uallabat domum regiam plenam iucunditatis atque laetitiae. mirabatur thesauros regios et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam.
quae has sibi diuitias demonstraret, adsciscere. in secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. uenit dominus Iesus salienssupermontes—nobissero uidebaturuenire.sed ille properabat—,saliebat denique et transiliebat, ut Iudaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. adstitit post parietem domus quae erat in ueteri testamento, prospiciens per legis fenestram, per prophetarum cauernas. nondum erant domus illius aperta uestibula,
nondum claues scientiae portarum claustra patefecerant, quibus legis claudebantur interna. de superiore tamen, hoc est spiritali parte prospectans ecclesiam uocat, ut per legem et prophetas euangelii uertice sublimis adsurgens retia Iudaicae interpretationis et nodos intrepido calcet uestigio. ideoque proxima uocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat, ideo formosa, ut speciosos euangelizantium pedes proferat, ideo columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat.
Ecce, inquit, hiems praeteriit, imber abiit, discessit sibi; flores uisi sunt in terra. ante aduentum Christi hiems erat; uenit Christus, fecit aestatem. tunc omnia erant florum indigua, nuda uirtutum; passus est Christus et omnia coeperunt nouae gratiae fecundari germinibus. imber abiit luxuriae profluentis et nubila taetris orta flagitiis aestiua iam purae conscientiae serenitate laxantur.
ideo non euadunt, quorum fuga hieme fit, quia non secuntur domini passionem, non tollunt crucem suam et Christum secuntur. imber impedit flores, et nunc flores uidentur in terra; boni flores apostoli, qui diuersorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem.
Tempus secandi aduenit, quoniam matura in horreis frumenta conduntur et qui metit, mercedem accipit. uox turturis audita est, quia inuenit sibi nidum; ecclesia enim domus est castitatis. ficus, quae propter infecunditatem iubebatur excidi, fructus ferre iam coepit. uinea translata ex Aegypto iam non maceriis destructa depositis incursatur a bestiis nec informis sentibus, sed odora iam floribus, quae solebat facere spinas, fructu curuescit uuarum.
Merito igitur sanctus Dauid pascha domini celebrans et feruenti spiritu tempora ingressus aestiua, qui in uerbo dei fructus uarios colligebat, hiemis aduersa declinans ait: et ne auferas ex ore meo uerbum ueritatis usque quaque, quia in iudiciis tuis super speraui. quantus labor est, ut uerbum percipias, quantum iterum periculum, si amittas! et ideo tibi dic-itur: noli neglegere gratiam quae in te est.
excole diligenter quasi bonus agricola campum tuum, ut pascantur agni tui et sata tua floreant. non auferatur ex ore tuo uerbum, ne forte uerbis facta non congruant et deforment iniquitatis opera magisterium disciplinae. tollitur ex ore uerbum, cum dicitur peccatori: quare tu enarras iustitias meas? et ipsa obmutescit facundia, si aegra sit conscientia. ueniunt aues caeli: etiam ipsae tollunt uerbum ex ore tuo quae tollunt uerbi semen e saxo, ne fructum adferat.
Nunc consideremus, utrum etiam ex corde possit auferri uerbum ueritatis; radicatum enim uerbum atque depressum et infixum mentibus nostris difficile auferri potest. denique dictum est a domino: quare tu enarras iustitias meas — non dixit:
"quare eogitas iustitias meas ?\' — et adsumis testamentum meum per os tuum? non dixit \'per cor tuum. sermo cohibetur indigni animi, non obstruitur paenitentia; insolentiam prohibet, non excludit correctionem. cauendum tamen est, ne et ipsa interius corda turbentur et offundat tenebras malitia, ut cor
similiter etiam animae nostrae quaedam esse uidentur aetates, per quas percurrit et transit, ut possit dicere: cursum consummaui. denique animae aetas e-t illa, de qua dicitur: et aetas senectutis uita inmaculata. per omnia ergo legem custodit, qui et in his corporis nostri aetatibus et in illis animae nostrae processibus non deuiarit a lege.
Quintus uersus est: et ingrediebar in latitudine, quia testimonia tua exquisiui. qui secundum mandata angustam et artam graditur uiam, ambulat in latitudine. unde legimus: in tribulatione dilatasti mihi, et alibi: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine. sapiens enim in cordis sui ambulat innocentia et de eius fonte superfluunt aquae super eius
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. grate conuenit ista uox martyri, qui uocatus ad sacrilegium exprobrantibus sibi regibus crucifixum Iesum non erubescebat, sed magis gloriabatur in cruce Christi et illam mundi salutem esse testimoniis caelestibus adstruebat.
hos uocat Christus in sponsa, dicens in Canticis canticorum: et ueni, tu columba mea, in tegimento petrae iuxta praemunitionem, hoc est: ueni iuxta euangelium. propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi, muri tui subsidia uerba sunt domini, passio dominici corporis tua uirtus est. ostende mihi faciem tuam et insinua uocem tuam, quia uox tua suauis est et facies tua pulchra. suauis est uox, quia ore confessio fit ad salutem, et decora facies, quae non erubescit auctorem, non confunditur redemptorem.
ostendit ergo faciem suam signaculum crucis praeferens et insinuat uocem suam auctoritatem praedicationis adsumens. in tegimento enim corporis Christi, quo redemptus est a peccato, munimentum gratiae spiritalis inuenit, ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. suauis ergo uox quae in diuinis testimoniis loquebatur, decora facies quae in conspectu regum non confundebatur.
Possumus et illos reges intellegere, quibus dicitur a Petro: uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem. sunt enim reges, qui offerunt in Hierusalem sapientiae suae munera, quibus data est gratia uerbum loqui et quadam potestate regali flectere populos et animas mulcere sanctorum, non erubescentes in eo, quia nihil alienum ab honestate loquerentur, quos nemo redarguat et refellat, quasi quia non sint digni quos idoneos Christus ministros noui fecerit testamenti et iam in illo non erubescentes, eo quod non metuerent.
ne confunderentur disceptantium contra adsertione superati. rex igitur est qui non erubescat, ne in actu reprehendatur, redarguatur in sermonibus, eo quod et uita debeat esse fundatus et uerbo. itaque quamuis perfectus ita esset propheta, ut non erubesceret in conspectu regum, tamen meditabatur in praeceptis dei omni uitae suae tempore et opera sua eleuabat, nihil agens quod terrenis cupiditatibus adhaereret.
Ideoque ait: et meditabar in mandatis tuis quae dilexi nimis et leuaui manus meas ad mandata tua quae dilexi nimis et exercebar in iustificationibus tuis. pulcherrimus ordo iste, ut primo meditemur et eorum praeceptorum, quae diligimus, sit nobis adsueta meditatio;
meditatione enim mandatorimi caelestium operis boni usus inolescit. nam sicut meditationi uerborum finis memoria est, ut quae meditamur uerba teneamus, sic meditationis praeceptorum caelestium intentio uel finis operatio est actusque directus ad implenda praecepta diuina, quae nisi quis diligat implere non poterit nec solum diligat. sed etiam nimis diligat.
Ideo prius posuit: et meditabar in praeceptis tuis quae dilexi nimis et subiecit: et leuaui manus meas a d praecepta tua quae dilexi nimis. post meditationem etenim bonum est leuare actus nostros ad praecepta dei atque id facere cum caritate, cum gaudio, ut non ex necessitate
Memento, inquit, domine, uerbi tui seruo tuo, in quo mihi spem dedisti. uerbum dei deiectos nos atque depressos ad caelestem gratiam prouocauit, ut desideremus aeternitatem, despiciamus praesentia, temporalium incuriosi futura et inuisibilia requiramus. uocat igitur nos ad se dei uerbum, sicut habes scriptum: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.ideoquespquamur uocantem dominum Iesum. ut a saecularibus ad perpetua transeamus nosque ipsos regere nouerimus.
Ergo Dauid, quoniam saepe responsis erat inuitatus caelestibus, quibus remunerationem fidei meritorumque speraret fore-sicut habes scriptum dicente deo per Nathan prophetam: accepi te de ouili ex uno grege, ut sis in princ-ipem in populum meum Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et infra: et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, quo responso accepto ait Dauid: quid sum ego, domine meus domine, et quae domus mea, quoniam dilexisti me in his? et memorata sunt minima in conspectu tuo, domine, et locutus es pro domo serui tui in longinquo, et infra ait: et nunc, domine meus domine, tu es deus et uerba tua sunt uera et locutus es pro seruo tuo bona haec. et nunc incipe benedicere domum serui tui, ut sim in aeternum in conspectu tuo, quoniam tu, domine meus domine, locutus es; a benedictione tua benedicetur domus serui tui in aeternum —, hoc igitur responso et aliis uocatus Dauid sperare non desinit et propheticae fidei auctoritate conuenit dominum, ut meminerit promissorum suorum quorum inmemor esse non soleat.
non enim arrogans usurpatio, sed fidelis, quia uerum deum non posse fallere confitetur. ideoque admonet et Dauid dicens, ut meminerit dominus uerbi sui, quo nos ad sperandum prouocat, ut terrenis renuntiemus, inhaereamus caelestibus.
Dicit ergo Dauid: \'certamen certatus sum; brauium peto uerbi tui quod promisisti mihi. memor esto promissorum tuorum quae spopondisti seruo tuo. non usurpatorie speraui, quae ut sperarem ipse fecisti. seruus sum, expecto alimentum a domino; miles sum, exigo ab imperatore stipendium; uocatus sum, postulo ab inuitante promissum\'. uerecunde autem auctoritatem suae fidei temperauit dicendo se seruum, quia oculi seruorum in manibus dominorum suorum. haec ex persona Dauid propria bene prompta sunt.
Et addidit: haec e c me consolata est in humilitate mea, quoniam uerbum tuum uiuificauit me. haec est spes, haec, quae uerbo tuo obuenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium, dum facit et fidere futuris. quomodo nos consoletur, accipe: quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an periculum an gladius? sicut scriptum est, quia propter te morti tradimur tota die;
aestimati sumus ut oues occisionis. et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: sed in his omnibus superamus propter eum qui nos dilexit. ergo si quis uult aduersa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo grauis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quicquid eorum quae putantur in isto aduersa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur. nam etsi illa acciderint, tamen grauia esse non possunt dicenti: existimo enim quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam. quisquis enim meliora sperat, numquam leuioribus frangitur.
In tempore igitur humilitatis nostrae spes consolatoria est quae non confundit; tempus autem temptationum tempus humilitatis animae nostrae arbitror. humiliatur enim nostra anima, dum
traditur temptatori duris examinanda laboribus, ut luctetur et certet, congressum contrariae experiens potestatis. sed in his temptationibus uiuificatur alloquio dei; haec est enim animae nostrae uitalis substantia, qua alitur et pascitur et gubernatur, nec quicquam est aliud quod uiuere faciat rationabilem animam quam alloquium dei. sicut enim augetur sermo dei in anima nostra, dum suscipitur, dum intellegitur, dum conprehenditur, ita etiam uita eius augetur, et quemadmodum e contrario alloquium dei deficit in anima nostra, ita et incurrit eius uita defectum.
ipse diabolus per superbiam naturae suae amisit gratiam. denique dum dicit: ponam thronum meum super nubes et ero similis altissimo, consortiis excidit angelorum; cuius criminis digna mercede damnatus hominem sibi participem requisiuit, in quem consortium suae transfunderetur offensae.
Quid igitur hoc peccato potest esse deterius, quod a dei coepit iniuria ? ideoque et scriptura dicit: dominus superbis resistit. tamquam suae contumeliae propulsator ueluti quoddam suscipit aduersus superbiam speciale certamen, tamquam dicat: \'meus iste aduersarius est, qui me lacessit;
mihi debetur ista congressio\'. unde et apostolus multiplicis culpae materiam esse superbiam declarauit dicens de haeretico, quia ei quae secundum pietatem est doctrinae non adquiescit, superbit nihil sciens, sed languescens circa quaestiones et pugnas uerborum, ex quibus oriuntur inuidiae, contentiones, sacrilegia, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et
a ueritate alienorum, existimantium quae stum esse pietatem. quantorum itaque expressit causam esse delictorum superbiam! unde Dauid commendare uolens deuotionem suam nulla superborum iniquitate adtemptatam ait: superbi inique agebant nimis. non solum iniquitatem agentium, sed etiam nimiam iniquitatem pariter declarauit, quae conueniret superbis. quorum ne aliquo temptaretur contagio, audi alibi dicentem: superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Itaque quoniam, quanta uis mali in superbia esset, expresserat, quemadmodum uinceretur debuit nos docere meritoque quasi bonus doctor demonstrat remedium qui exaggerauit uenenum. audi ergo, quomodo excludas uirus superbiae: a lege, inquit, tua non declinaui. lex igitur dei sola potest superbiae uirus hebetare, quae informauit uirum deuotioni deditum, quali se regere debeat cautione.
multi enim non solum alieni a fide, sed etiam qui uidentur non mediocria scripturarum praecepta gustasse, temptari solent prosperis superborum processibus, uidentes eos, qui praeuaricantur legem, impietatis arbitros, adrogantes, contemptores fidelium, extollentes se aduersus eos, qui humiliant cor suum secundum timorem dei et praecepta caelestia, abundare in hoc saeculo diuitiis praeconio honoribus potestatibus eisque, quo grauiora commiserint, eo affluentiores successus commodorum saecularium secundare, contra autem iustos uiros plerumque laborare inopia, amissionibus filiorum, sterilitatibus coniugum, quo exagitati atque turbati sensum mentis inclinent, ut putent dei in hoc quoddam errare iudicium, non tenentes caput ueritatis, quo euidentissime conprehenditur non in hoc saeculo, sed in futuro repositam nostrorum remunerationem esse meritorum.
Sed paucorum est istud aduertere. denique in principiis etiam Dauid ipse temptatus est, sicut habes scriptum: ecce ipsi peccatores et a bundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. et dixi: numquid sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas et fui flagellatus tota die? igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec uidens dicit: ubi est prouidentia dei, ubi iustitia ?
superbus iste abundat, adrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est, iustus autem ille uides quemadmodum iacet deiectus atque defectus, quemadmodum ipso uictu indiget; adficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur;. non mediocris utique ista temptatio est, nisi ad ea quae sunt uentura prospicias. nisi praeceptis plenius caelestibus instruaris.
Denique et Dauid putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. unde ait: et aestimabam me scire hoc; labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium dei et intellegam in nouissimis, in quibus per id, quod se extulerunt superbi, uidit prophetico spiritu deiectiores fore et ait: quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt et
exterminati sunt propter iniquitatem suam sicut somnium exsurgentis. cognouit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non ueritatis, quorum emolumenta tamdiu uidentur esse dum dormiunt. ubi edormierint somnium suum, qui uidebantur sibi potare iam sitiunt, qui epula-
bantur esuriunt, nihil solidum ex isto somnio perfectumque referentes. et bene somnium dormiunt saeculares uiri, qui, licet saeculo uigilent, deo dormiunt, de quibus bene sanctus Iob, qui eorum ante afluentiam mirabatur, ait, quia sicut paleae iactantur a uento et sicut puluis turbine dissipantur; moriuntur autem
cum amaritudine animae suae, nihil manducantes nihilque boni habentes. iustus autem habens bonae fiduciam conscientiae in suis magis nouissimis gratulatur et se uitae huius exitu a laboribus intellegit liberari mercedemque boni operis et factorum requirit dicens: reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt aduentum eius.
Cuiusmodi igitur sit propositum uiri sancti, hoc euidentius loco exponitur. primum enim memor esse debet promissorum caelestium, secundum quae uiuentibus merces statuta debetur. deinde aliud propositum uiri sancti est, ut, etiamsi in periculis et aduersis positus sit, spe tamen, quam hausit ex serie scripturarum, se debeat consolari.
tertium propositum, ut, etsi impios et sacrilegos uideat et superbos inique agentes abundare diuitiis in hoc saeculo, non quasi incredulus declinet a lege, sed in eius semitis perseueret et effugiat superborum contagia. contaminat enim omnis inmundus, inmundus autem superbus, de quo scriptum est: in munda ante deum omnis tumiditas cordis.
Quartum propositum uiri, ut memor sit iudiciorum caelestium, sicut Dauid adserit, qui dicebat: memor fui iudi- ciorum tuorum quae a saeculo sunt et me consolatus su m. nisi enim unusquisque legis instructus et formatus exemplis credat semper uera esse dei iudicia, cito declinat a lege. qui autem praeterita repetit exempla et colligit seriem uetustatis,
cognoscit, quod neque peccator poenam suae improbitatis euadat neque iustus aequitatis suae praemiis defraudetur. retexit enim animo, quod ab initio Adam propter mandati caelestis praeuaricationem de paradisi eiectus sit incolatu et Cain parricidalis sceleris pretium diuinae sententiae auctoritate damnatus exsoluerit, quod Enoch propter deuotionem raptus ad caelum terrenae malitiae uirus euaserit, quod Noe propter iustitiam diluuii uictor generis factus superstes humani sit, quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit, quod Israel propter laborum tolerantiam populum credentium proprii nominis signaculo consecrauerit, quod ipse Dauid propter mansuetudinem regali honore donatus senioribus fratribus antelatus sit, quod Helias propter zelum dei curru eleuatus in aerem caelestis sedis hospitium noui generis adquisierit incolatu.
Haec qui nouit retexere, habet unde gratiam suae consolationis adquirat, et contra qui non nouit, non habet unde consoletur. quapropter custodiamus iudicia dei, quia iudicia dei uera sunt, sicut habes: iudicia dei uera, iustificata in semet ipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum et dulciora super mel et fauum.
etenim seruus tuus custodit ea. custodienti igitur dulcia sunt diuina iudicia, neglegenti autem ea amara esse non dubium est, quia aduertit in obprobrii turpitudine peccatorum propositum sibi diuinae euentum esse sententiae. qui autem bene sibi conscius est, non turbatur utique dic-ens: heredes sumus dei, coheredes autem Christi, si tamen conpatiamur ut et simul glorificemur.
Consideremus nunc, quod sit aliud propositum uiri sancti; et ex sequentibus aestimemus. pu- sillan i m i tas, inquit, d detinuit me a peccatoribus der elinquentibus l legem tuam. non est hoc commune cum multis. nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur iniuriam, si laesi, si adpetiti, si decolorati sint; nostra enim causa nos infirmiores, fraudi nobis aliquos dolemus fuisse.
at uero qui fortior est, non propriam contumeliam dolet, sed aliena peccata et in sua iniuria lapsum alterius ingemescit et causam se fuisse deplorat laedentis erroris. exemplum accipe apostolicum. Paulus enim in peccato flebat alieno, sicut ait ipse: nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi uobis per multas lacrimas, et cum ipse contristaretur, eos ipsos quos arguebat contristari nolebat. denique addidit:
non ut contristemini, sed ut sciatis quam caritatem habeo in uobis abundantius. contristari enim uolebat usque ad paenitentiam lapsos, non usque ad maestitiam profundiorem, tantum ut eorum qui arguebantur maestitia gaudium fieret arguenti. unde ait: si enim ego
c-ontristo uos, quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me? arguit itaque, ut alleuet diuturnitatem maestitiae, quo paenitentia fieret in salutem; damnat ut absoluat, excludit ut recipiat, non ignoscit ut liberet. ideo talis Paulus, qui bene peritus in lege cognouerat praeceptum dicentis: pusillanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Ita ergo etiam iustus et cum contemnitur a peccatore, non auertitur, et cum laeditur, furoris illud putat esse, non inprobitatis, magisque uulneri eius medicinam adferre desiderat et conpatitur et dolet non propter se, sed propter illum, qui desperato laborat incommodo, et dicit hunc unum ex fratribus sic laborare, sic adfici, ut faciat mihi iniuriam, qui si agnosceret me honoraret utique, certe non laederet.
quid enim laesus est IneO facto, ut habeat laedentis affectum t quoniam ergo non subpetit causa laedendi, non potest culpa esse propositi. ergo, si iustus sum, adficior propter caritatem, propter dilectionem, propter ecclesiae damnum, propter corporis detrimentum. possum etiam illud dolere, quod, etiamsi ego laedentem non laeserim et non sim mihi conscius, quod eum in me aliquibus iniuriis excitauerim, tamen causa illi fuerim lapsus eius, quod innocentem laedendo delinquat, quod factus sim ei materia peccati.
Quam igitur in his omnibus sancto Dauid uiri iusti prima persona conueniat, consideremus. accusauit se nullo accusante, peccatum confessus est proprium, quando percussus est corde, eo quod numerauerit plebem. qui et dixit ad dominum: peccaui, domine, quod fecerim hoc uerbum. et nunc,
domine, aufer iniquitatem serui tui, quod deliqui uehementer. itaque quamuis scriptura habeat, quod adposita est ira dei, ut irasceretur in Israel, quo regis prolapsio excusari uideretur, tamen, cum uidisset angelum qui stragem plebis efficiebat, percutientis ictui se ipsum obiecit dicens: ecce ego peccaui et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit?
fiat manus tua in me et in domo patris m e i. quasi iustus ergo accusator sui in ipso sermonis exordio et peccatum suum agnouit et iniquitatem propriam confitendo iustificatus est in semet ipso. alibi quoque de Uriae morte coargutus a propheta ait: peccaui domino; cui responsum est propter paenitentiam ablatum a domino eius esse peccatum.
Item alio loco, cum Semei malediceret ei et lapidaret eum saeptum bellatoribus, per quos uindicare se posset, patienter ferebat, ne uerbo quidem referens contumeliam. quin etiam cum Abisai dux eius caput maledicentis uellet auferre, ait rex: quid mihi et tibi est, fili Saruiae? quod maledicit mihi.
dominus dixit ei maledicere Dauid. primum igitur culpam eius excusauit et causam ad domini retulit uoluntatem, secundo in suum meritum retorsit, ut non illum errasse, sed se meruisse significaret, tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memorauit, sicut scriptum est: et dixit Dauid ad Abisai et ad omnes pueros eius: ecce filius meus, qui exiuit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Ieminei!
granditer impetum infregit ultoris: quomodo enim maledictum extranei pro regis iniuria uindicaret. cum filii adhuc parricidium inultum maneret ? non utique extranei maledictum et filii parricidium aequa esset lance pensandum. et addidit: sine illum maledicere. quoniam dixit ii dominus, donec uideat humilitatem meam et retribuat mihi d dominus bona pro maledicto.
est et aliud iusti propositum longe omnibus perfectius et potentius, interuenire pro persequentibus, excusare peccantes, quod legimus in euangelio dicente domino Iesu, cum crucifixus esset a perfidis: pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.
Liquet igitur his magisteriis doctrinae caelestis, quod iustus se ac-cusare malit quam alium deformare. denique de Ioseph, cui desponsata erat Maria mater domini, scriptum est quod, cum eam grauem utero uidisset, cum esset iustus, noluit eam traducere, et utique nullum adhuc audierat oraculum.
ita non solum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis seueritate iusti aliena persona est potiusque ducit suam remissionem accusari, quod non uindicauerit, quam alienum crimen urgere. sed dices: \'quomodo dixit ipse Dauid: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum? mihi uidetur, quia laetetur quod ipse euaserit, non quia impii puniantur. quaeramus aliud iusti propositum ex sequentibus.
Itaque dicit: cantabiles mihi er ant iustif icationes tuae in loco seueritate s meae. merito peregrinationibus non frangebatur, superbos declinabat eorumque prosperis successibus non mouebatur, consolabatur se in iudiciis caelestibus, angebatur in alienis peccatis, quia cantabiles habebat iustificationes dei. quae enim bene tenemus cantare consueuimus
et quae cantantur melius nostris adhaerent sensibus. non enim perfunctorie transeamus quae legimus, ut tunc tantum, cum legimus ea, in memoriam eorum redire uideamur, sed etiam, cum abest codex manibus, tamquam animantia, quae probantur et munda habentur in lege, etiam quando non pascuntur ruminare consuerunt, ex semet ipsis alimenta sibi recondita proferentia, ita et nos de nostrae me-
moriae thesauro, de interioribus nostris ruminandum nobis pabulum spiritale promamus. hymni nobis, canticum nobis, psalmi nobis iustificationes domini sint. psallamus spiritu, psallamus et mente, ne, si obliti fuerimus. in tempore necessitatis dicatur unicuique nostrum: abiecisti sermones meos post te.
Ideoque. ut expelleretur et eliminaretur obliuio a domo sancta sua, cantatores sibi fecit uerus Salomon, qui toto spiritu inquirendae cognitioni diuinitatis intenderent, ne psallentes deessent ecclesiae suae, quorum cantu nequam spiritus fugaretur, sicut Dauid sancti docemur exemplo, quo psallente malus ille spiritus expellebatur, qui Saul regis corda uexabat.
prophetae quoque, ut prophetarent, psallendi peritum iubebant psallere, quo suaui inuitata dulcedine spiritalis infunderetur gratia. et in euangelio legimus in domo patris illius filium recuperantis percrepuisse symphoniam, qua epulantes delectabantur fideles, perfidus autem inpatienter audiebat. dulcis igitur est cantilena quae non corpus effeminat. sed mentem animumque confirmat. ideoque canticum dicitur domini testamentum, quia
remissionem omnium peccatorum dominique iustitias in scripturis euangelii suaui mentis exultatione concinimus. ipse quoque dominus non dedignatus est dicere: cantauimus uobis et non saltastis. cantauit nobis in euangelio ueniam delictorum, debuerunt Iudaei mentem adtollere non histrionico corporis motu, sed sancto spiritu, non fecerunt; ideo reprehenduntur.
Sed etiam et corporis saltatio in honore dei laudabilis habetur. denique saltauit Dauid ante aream domini et uidit eum Melchol filia Saul saltantem et percutientem in organis harmonizatis in ronspec-tu domini et ait ad eum, posteaquam se domum recepit: quid utique honorificatus est rex Israel, quia denudatus est hodie in oculis puellarum suarum ancillarum sicut unus ex saltatoribus?
et dixit Dauid ad Melchol in conspectu domini: benedictus dominus qui elegit me super patrem tuum et super omnem domum illius constituere in principem super plebem suam Israel; et ludam in conspectu domini et denudabor adhuc sic et ero nugas in conspectu tuo et cum puellis cum quibus dixisti me nudatum glorificabor.
et Melchol, inquit, filiae Saul non erat filius usque in diem mortis eius. euidens itaque exemplum, quod et propheta, qui et percutiebat in organis et saltauit ante arcam domini, iustificatus est et illa, quae reprehendit eum, sterilitate damnata est.
Denique qui cantat uacuus est et diuersarum cogitationum curas relegat, sequestrat auaritiam et non solum corporis uoce, sed etiam mentis uiuacitate se mulcet. non enim tamquam maestus inopiae sollicitudine, sed tamquam liber ab omnibus corporalium affectibus passionum canebat idem propheta: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel. gaudebunt
1abia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti. cantabat haec laetus, tamquam his melioribus epulis pasceretur; epulabatur enim animus piae deuotionis alimento. non solum itaque hymni et psalmi, sed etiam legis praecepta cantabilia sanctis sunt. denique cantabat Moyses, qui legem accepit, cum praetergressus pedibus mare seruati populi ductor iustificationes domini praedicaret.
Si studentes igitur doctrinis saecularibus perparum somno indulgent, quanto magis, qui deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis inpediri, nisi quantum naturae satis est! Dauid per singulas noctes lectum suum lacrimis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut domino confiteretur, et tu totam noctem sopori existimas deputandam ?
tunc magis tibi orandus est dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cauenda, quando uidetur habere secretum ; tunc maxime, quando tenebrae in circuitu meo et parietes me operiunt, considerandum, quia deus omnia intuetur abscondita. ne dixeris ergo: \'circumfusus sum tenebris; quis me uidet et quem uereor saeptus parietibus et inclusus ?\', quia uultus domini super facientes mala.
deinde, si arbitmm non uides, te ipsum non uides, tuae conscientiae testimonium non uereris? nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentiuum esse peccati? cum somno et cibo feruent corpora, tunc etiam mentis uigor sopore laxatur, somno resoluitur, tunc inrepit inpuri libido concubitus, tunc perturbatur cor, squalor inmunditiae non ueretur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. nox erat, quando ludas prodidit, quando Petrus negauit.
Illo igitur praecipue tempore iustificationes dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria, illa de castitate praecepta non absint, ut his occupata mens flagrantiam libidinis. carnis restinguat ardorem. tene illud animo: lauabo per singulas noctes lectum meum. qui enim stupris deditus. flagitiis inuolutus est, non lauat per singulas noctes lectum suum.
nescit flere qui flenda committit et, cum sit ipse lacrimabilis, non habet poenae lacrimas suae. at ille, qui castigat corpus suum et sui sollicitus gubernator est atque ingemescens et dolens lapsus superioris offensam quaerit quomodo abluat fletibus paenitentiae. hic lauat per singulas noctes lectum suum. non dormiamus ergo totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.
Audi ecclesiae uocem quaerentis etiam in noctibus Christum: in cubili, inquit, meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea. accipe secundum litteram. quaesiuit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrimis deplorando. quaesiuit in noctibus, quia posuit tenebras latibulum suum, ut quaerere eum sollicitius disceremus. quaesiuit igitur in prophetis ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. denique aduentus dominici testimonia de prophetis euangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est.
Quia nox nocti indicat scientiam. quaesiuit in noctibus, in persecutionibus et aduersis, in tribulationibus et laboribus duris. nox est omnibus quibus non est perfecta securitas. unde ait dominus: ueniet nox, quando nemo potest operari. cum in hoc mundo sum, lux huius mundi sum. non ergo operemur in tenebris. si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine dei; (in lumine dei) est cui adest Christus.
Non magnum igitur, si tunc domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es, sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. amisisti filium: in illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione memento domini dei tui, ne quasi non exauditus ingratus sis et in tua praeuariceris aerumna. pulsus es in exilium: memento domini dei tui, ne patriae interdictae tibi caritatem deo praeferas.
alicuius dnutis oppressus potentia amisisti proprias facultates, indiges sumptu: memento domini dei tui, ne nox te egestatis abducat a deuotionis affectu. hoc est enim mandatum legis, ut in nocte magis quaeras, ut, quando magis exaudiaris a domino, et possis dicere: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine.
Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. denique ista uel ecclesia uel anima quae requisiuit in cubili, quaesiuit in noctibus, primo non inuenit, quia fortasse in cubili quaesiuit, sed posteaquam surrexit et abiit in ciuitatem — uide ne in illam ciuitatem, in quam dominus celebraturus pascha discipulos destinauit: ite in ciuitatem ad quendam —, posteaquam in foro, ut dixi, quaesiuit, ubi oleum uenditur, quod expectantes sponsum emere consuerunt, ubi ius, ubi leges.
denique in posterioribus ait: inuenerunt me qui circumeunt ciuitatem, tulerunt mihi pallium. habuit ergo certamen; sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire, nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: numquid quem dilexit anima mea uidistis? quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio et quem quaerebat inuenit.
Disce, quemadmodum Christus quaeratur ab his utique, qui non perfunctorie quaerunt, uiolenter retinent, sicut ista, quae ait: tenui eum et non dimisi eum, fide inuenit, meditatione constrinxit. si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. qui ergo angelos transit, uerbum inuenit.
ideo non multum interualli fuit, cum transiuit ab his et inuenit Iesum. quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu operosae fidei ecclesia dum nudatur, a domino plus amatur, expolians se ueterem hominem, ut nouum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum uentura deposuit? et Noe exutus est pallium, posteaquam coepit esse perfectior.
Simus ergo memores iustificationum caelestium, ut, dum t\'as secreta mentis uoce cantamus, memores simus in nocte nominis domini et dicamus, ut scriptum est: haec facta est mihi, quoniamiustificationes tuas exquisiui, hoc est: haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus, ut obliuia mihi tuae uenerationis inreperent, sed cotidiana meditatione membra castigans et intentionem mentis exercens, ut adsiduitate fiat nobis cursus iste sollemnis, ut dominum Iesum etiam in noctibus toto ueneremur affectu, cui est gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum.\'
Littera octaua \'Eth\', quae interpretatione Latina dicitur \'pauor\'. sanctorum pauor esse consueuit. denique pauor cecidit in Abraham, cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. ipse quoque Dauid ait: ego dixi in pauore meo: omnis homo mendax. religionis enim reuerentiam significat magis quam infirmitatem timoris, licet etiam ipse timor secundum deum sanctus sit; initium enim sapientiae timor domini.
ergo qui timentes deum, sapientes, qui autem sapientes, beati; beatus enim quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. hi quoque, qui timent deum, beati sunt, sicut exempli extat auctoritas, quia beati omnes qui timent dominum. ita colligitur, quia timentes deum et sapientes sunt et beati. sanctus igitur timor domini, quia uere sanctorum est pauor.
Denique praemissa hac littera statim sequitur persona iusti dicens: p or tio m ea, domine; dixi custodire legem tuam. plerique codices hunc uersiculum, qui primus est litterae octauae, ultimo loco litterae habent septimae; sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos Psalmorum liber hunc uersum docuit nos octauae litterae copulandum. deinde ordo ipse et numerus uersuum ita conuenit, ut ab eo incipiat octaua littera.
inquit, inquit, mea dominus. quam rarus in terris, qui possit dicere: portio mea dominus, quam alienus a uitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi huius sibi uindicet, non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet auaritia, non lasciuia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret inuidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, uerus minister altaris, deo, non sibi natus !
Leui enim, ut habet interpretatio, significat \'ipse mihi adsumptus\', significat et \'ipse meus\' significat et tantum \'adsumptus\', significat et \'adsumptus mihi ipse\'. idem et mihi Leui et deo est, quomodo idem et mihi sacerdos et deo est, et mihi aduocatus
et domini deprecator, pro me offerens sacrificium et idem se offerens domino. denique et alia Leui interpretatione dicitur, id est \'pro me\\ etenim si a me nominetur Leui, pro me est, si pro me offerat, pro me est, si pro me interueniat, pro me est. sin autem uocetur a domino, \'ipse mihi\' dicitur, hoc est non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus.
denique cum Moysi dictum esset, ut populo Iudaeorum per tribus singulas diuideret incolatus et distribueret singulis tribubus portionem, tribum Leuiticam excepit deus dicens: filiis Leui non erit portio neque sors in medio fratrum suorum, quia dominus deus pars eorum e s t, et alibi ego dominus portio eorum.
Negatur his terrena diuisio, ut ipsi, dum saecularem sibi non uindicant portionem, fiant caelestis possessio; uel hoc solum nouerint possidere, hoc est fidei et deuotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. quantumlibet fines extendant suos, et terra deficit et mare includit insanas cupiditates et pendunt tributa maiora quam fructus sunt. at uero iste nihil sibi possidens nulli nisi deo militat, supra terram eius est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. cui portio deus est, totius possessor est naturae.
in portione mea diues sum, in portione mea potens sum. merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et uita donetur. quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire qui naturae reparabat?
Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis; dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas te reliquisse dixisti. sic enim locutus es domino: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, hoc est: non quaesiuimus quae saeculi sunt, non quaesiuimus partem de possessionibus, sed te elegimus portionem. reliquisti ergo, Petre ante omnia quae habebas: unde habes quod habere te dicis?
serua portionem quam elegisti; ea est enim portio, quam terrenae partes aequare non possunt. quid enim est quod conferri possit his, de quibus deus dicit: et inhabitabo in his? quid magnificentius hospitio caelesti, quid beatius possessione diuina ? et deambulabo, inquit, in his.
alii queruntur de sui ruris angustiis; in te deo est ampla possessio, in quo deambulare se dicit, hoc est laxae spatia habitationis inueniens qui terram includit manu: sic enim scriptum est: quis mensus est manu aquas et caelum palmo e t uniuersam terram clausa manu? cui mundus angustus est, tu ei ampla es domus. portio, inquit, mea dominus. dicit hoc martyr: ipsi ergo uiuamus, cui mori est gloriosum.
aliis uerbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in saeculo portionem! sic enim scriptum est: usque a d hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis uapulamus et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus. blasphemamur et obsecramus; tamquam lustramenta huius mundi facti sumus, omnium lustramenta usque adhuc.
Fortasse moueat, quod purgamentum sp esse dixit: non enim est. sed hoc saecularibus uidetur, qui putant summam in diuitiis esse gloriam uel decorem. nonne isti uniuersos purgamenta esse putant, quicumque illis obsecuntur propter diuitias et mirantur
eos propter opes, timent propter potentiam, laudant propter nobilitatem? sed haec omnia Paulus detrimenta magis putabat esse quam commoda, ideoque ait: quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, propter eminentem scientiam Christi Iesu domini m e i, propter quem omnium detrimen-
tum passus sum et aestimor stercora, ut Christum lucri faciam. aestimor', inquit. non est haec mea, sed aliena sententia; frequenter enim aestimatur pauper ille inridendus et exsecrandus propter inluuiem uestium aut uulnerum cicatrices, eo quod in terra nullam habeat portionem. et tamen portio eius in caelo est, anima eius ibi sibi patrimonium conlocauit, quia audiuit Iesum dicentem: nolite thesaurum uobis conderein terra, sed thesaurum, inquit, uobis conditeincaelo.
Sed hoc diuites audire non possunt, clausas aures habent et sono aeris obtusas; nummus magis illis resonat quam uerba diuina. denique accessit quidam diues ad dominum, qui portionem dominum non habebat. habebat enim multas possessiones, sed dominus non inter multa numeratur;
non enim dignatur cum saeeulo habere consortium. quae enim portio iustitiae cum iniquitate? dicit ergo hic diues: quid faciens uitam aeternam possidebo? respondet ei dominus: m a ndata nosti: non homicidium facies, non adul-
terabis, non falsum testimonium dices, ostendens uitam aeternam in his esse mandatis. at ille iustificare se uolens dicit: haec omnia feci; quid mihi restat? ad quem dominus, uolens ei dominum fieri portionem, non pecuniam, non possessiones, sed deum uerum, ait: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et d a pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.
uerum ille, cui portio aurimi atque arg-entum erat, sine quibus esse non poterat et cum quibus dominus illi portio esse non poterat, contristatus est. unde dominus pronuntiauit inpossibile esse, ut diues intret in regnum caelorum, sed quod inpossibile per humanas cupiditates, hoc per diuinam gratiam solam posse esse possibile.
Multos quidem in hoc saeculo, qui sua pauperibus donauerunt, uberiore thesauro locupletatos fuisse cognouimus. et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam prouocentur. sed non debent a domino saecularem huiusmodi exigere mercedem nec sperare quae mundi sunt, sed magis, quia his qui omnia reliquerint deus portio est. ipse est utique merces perfecta uirtutum, qui non
centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. ego, inquit, deus tuus sum. non dixit ero sed \'iam sum, iam inhabito, iam possideo\'. aufert dilationem, ubi inuenit iusti confessionem. sane alibi ait: hodie mecum eris in paradiso. futurum promittit, sed id quod futurum est unius diei spatio non patitur protelari. denique potuit dicere: mecum eris in paradiso, sed addidit hodie, ne dilatione gratia minueretur.
Sed non illi soli dicit dominus Iesus: hodie mecum eris in paradiso, sed et tibi dicit: mecum eris in paradiso, si confitearis dominum Iesum, si eius patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: memento, domine, mei. cum ueneris in regnum tuum. sed tibi non dicit: hodie mecum eris; dicit martyri:
hodie mecum eris in paradiso. tibi non dicit, quia adhuc in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti. sed cum potueris dicere: disrupisti uincula m e a, hoc est: soluisti cursum istius uitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicet: hodie mecum eris in paradiso.
introitus [natiuitatis] ad uitam et similis exitus. et quia uidit commune esse emisi plorans exordium, elaborauit esse portio dei et inuocauit et uenit in eum spiritus sapientiae. sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nosflos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant, et infra: quoniam haec pars nostra et haec sors.
Quam magnum contemnere diuitias, sed quam rarum hoc ipsum est! utique et Moyses potuit regis esse successor, nutritus a regis filia. potuit ergo esse non solum quasi Pharao sed etiam Pharao, et Pharao potuit esse sicut Moyses - uterque enim homo —, sed omnis potentia hominis in affectu. Moyses noluit rex esse, natiuitatis posset, sed obprobrium Christi thesauris Aegypti arbitratus est praeferendum.
sed hoc Pharao obprobrium putans, hoc est inopiam ignobilitatem contumelias, maluit diaboli esse quam dei portio et ideo, qui deo subiectus esse nolebat, intercessioni hominis se ipse subiecit. ergo quia portio dei erat sanctus propheta Dauid, recte ait: dixi custodire legem tuam; spiritalem utique legem dicit, sicut et Paulus ostendit. nam qui corporaliter legem interpretati sunt, non custodiunt legem, sed praeuaricantur. ,
Ueniamus ad secundum uersum, qui ita est: de precabar uultum tuum, domine, in toto corde meo, m miserere mei secundum eloquium tuum. legimus in ueteri testamento, quod deprecatus sit Moyses, ut uultum dei uideret, et responsum sit ei: nemo uidebit faciem meam et uiuet. mystice hoc primum intellegamus. Moyses legis figuram accepit.
Morale autem historiae ueteris facit nos meminisse debere quae est de sancto Moyse, qui rogauit deum, ut se demonstraret ei deus et facie ad faciem eum uideret. norat utique sanctus uates domini, quod inuisibilem deum facie ad faciem uidere non posset. sed mensuram supergreditur sancta deuotio et putauit deo etiam
hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum conprehendi. non reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod dominum suum uelut manu tenere et obtutu oculorum uidere cupiebat. sciebat ad imaginem et similitudinem dei factum esse hominem. quando enim electus a domino est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae, uiderat angelum illum et faciem eius in gloria. denique fulgente eius lumine pauefactus est et uidit rubum uri et non exuri. uisum coepit fulgoremque mirari:
Inritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis serui, qui ultra naturam suam deuotione progressus de domini angelis aestimabat, quantum in domini uultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. nouerat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem.
sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum; quae etsi seminatur in corruptione, surgit tamen in incorruptione, surgit in gloria, surgit in uirtute, surgit corpus spiritale. qui ergo hoc scire poterat, merito praesumebat, ut uultum dei uidere cuperet, quem esset obita corporis morte uisurus. talem certe etiam formam receperat, talem dominus iam probabat, ut non distaret ab angelis caelestis minister et exsecutor oraculi.
et ideo cum sciret, quia angeli pusillorum cotidie uiderent faciem patris qui in caelis est, putauit quod iam eam uidere deberet, tamquam oblitus corporis et carne deposita, sicut ille, qui in corpore adhuc positus cum raperetur in paradisum, utrum in corpore siue extra corpus raptus esset ad tertium caelum, nescire se dixit.
sancti emm etiam cum gerunt corpus non sunt tamen in carne, sed in spiritu, quoniam qui in cupiditate et conuersatione carnali sunt deo placere non possunt. sancti autem conuersatio in carne non erat, sed in caelo, sicut Paulus ostendit.
Et quid dicamus de probabili desiderio uultus diuini ? homines sume: si quem nobilem, si quem fortem, si quem sapientem esse audiunt, tamquam supra hominem arbitrantes concupiscunt uidere. procedit imperator, cuius regiae potestati commissa pars est orbis terrarum: concurrunt omnes et in tanta multitudine illum
solum aspicere gestiunt et de fulgore purpurae plus quiddam esse in uultu imperatoris existimant. miraris, si dei desiderabilis uultus est, cum conformem sui hominem humanus omnis miretur affectus? hinc datur intellegi etiam illud, quod imperatori unusquisque nullius reus criminis gestit occurrere. nam etsi crimen habeat con-
scientia, tegunt illud tamen cordis occulta, dummodo publico non sit inuolutus reatu nec sit aliquod eius crimen expressum. denique ubi rei aliqui fuerint aduocati, et imperatori se et ipsis iudicibus offerre prohibentur, quemadmodum turpes lenonum meretricumque personae a conspectu uel iudicis uel imperatoris arcentur, ne turpissimorum uisus offendat uultus regii claritatem. qui autem bene sibi conscius est, nullius criminis reus, quasi innocens prodit in medium.
Ex his ergo sancti Moysi conprehendamus affectum. uidere dei uultum quasi innocens uelut quodam uultu conscientiae desiderabat, aperire ei faciem mentis internae. cognosci plenius gestiebat et Moyses et ipse sanctus Dauid, qui alibi ait: proba me, domine, et tempta me; non enim uellet probari, si
Quando dictum sit, considera. nondum ei dictum erat: faciam te in deum regiPharao. adhuc homo erat, ideo istud ei dicitur. processus ei debebatur, ut deus fieret, et ideo dictum est ei: \'de homine dixi. desiste hominis habere peccata et uidebis faciem meam: qui enim faciem meam uidet, debet esse sine peccato\'. sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo, ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur.
et quid de dei appellatione dicam? esto angelus, hoc est diuini minister imperii, obsequere mandatis domini. cum fueris angelus, uidebis faciem dei. magnum est uidere dei uultum. lex tibi dicit, ut tertio te offeras in Hierusalem. ipse dominus Iesus ait: beati mundo corde, ipsi enim -deum uidebunt.
aduertis quid a te exigatur, ut uideas deum, cui uitae proposita sit praerogatiua uidendi deum? emunda igitur cor tuum, ut quasi nouus creeris renouato spiritu, omnes pollutas cogitationes de corde tuo abice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus, simplex mens, pura sinceritas sit. talibus se dominus, cum inuolucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.
Nunc de reliqua ipsius uersus parte dicamus. mi serere, inquit, mei secundum uerbum tuum. misericordia quidem iustitiae portio est, ut si uelis donare pauperibus, haec misericordia iustitia est secundum illud: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum deinde quia conformis tuus iniustum est ut non adiuuetur a socio, cum praesertim dominus deus noster terram hanc possessionem omnium hominum uoluerit esse communem et fructus omnium ministrare: sed auaritia possessionum iura distribuit: iustum est igitur ut, si tibi aliquid priuatum uindicas, quod generi humano, immo omnibus animantibus in commune conlatum est, saltem aliquid inde pauperibus aspergas, ut, quibus iuris tui consortium debes, his alimenta non deneges.
Est etiam misericordiae donare peccatum; et misericordia est et iustitia est. denique iustitiae adscribit scriptura diuina ueniam peccatorum secundum illud. quod hodie lectum est: benedictum lignum quod fit per r in st it ia m, maledictum autem lignum quod fit per manum hominum.
superius ad crucem domini retulit, posterius ad errorem gentilium qui ligna uenerantur. iustitia autem quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum dominus Iesus Christus peccatorum nostrorum chirographum crucifixit et totius orbis peccatum suo cruore mundauit? in quo ergo iustus deus nisi in eo,
Ac ne forte dicat aliquis: \'cur ergo Adam maledicto sententiaeque subiacuit? numquid iniustus deus?\' non utique. sed quia quasi fragili atque infirmo quid caueret ante praescripsit — infirmus enim non usurpare debet, sed oboedire mandatis —, ideo praeuaricationis reum tenuit quam prolapsionis addixit. in illum
igitur iusta seueritatis processit sententia, Quia scire uoluit quod scire non profuit. nobis autem, qui hereditario uinculo tenemur adstricti, qui in hac carne sumus, quae priorum praeiudicio detrita iam atque adsuefacta peccatis non poterat emergere, quasi iustus indulsit: iuste enim ignouit heredi qui praeiudicio laborat auctoris.
Est ergo iusta misericordia, sed est etiam iniusta misericordia. denique in lege scriptum est de quodam: non misereberis illius et in libris Regnorum legis, quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia diuina seruari. ut si quis latronem filiis deprecantibus motus et lacrimis coniugis eius inflexus absoluendum putet, cui adhuc latrocinandi adspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum exitia cogitantem?
certe si gladium reprimit, uincla dissoluit, cur laxat exilio ? cur latrocinandi qua potest clementiore uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere non potuit? deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore conuictus, non id quod iustitiae est iudex sequatur, sed, dum miseretur rei, damnet probantem aut, dum accusatori fauet qui probare non possit, addicat innoxium? non potest igitur haec dici iusta misericordia.
In ipsa ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma iustitiae, ne quis a consortio communionis abstentus breui lacrimula atque ad tempus parata uel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. nonne, cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium prouocari ? facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi.
hoc eo dictum est, ut sciamus secundum uerbum dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus. medicus ipse si serpentis interius inueniat uulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris uitium, ne latius serpat, tamen a secandi urendique proposito lacrimis inflexus aegroti medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit, nonne ista inutilis misericordia est, si propter
breuem incisionis uel exustionis dolorem corpus omne tabescat, uitae usus intereat ? recte igitur et sacerdos uulnus, ne latius serpat, a toto corpore ecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere et prodere uirus criminis quod latet, non fouere, ne, dum unum excludendum non putat, plures dignos faciat quos excludat ab ecclesia.
Iure ergo apostolus diuino nos hortatur exemplo dicens: uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, ostendens Iudaeorum populum iure esse a corpore ecclesiae separatum, ne perfidiae uirus contaminaret ecclesiam, populum au-
tem gentium bonitate domini receptum et oboedientiae munere gloriari. iure igitur huic diuina bonitas suffragatur, cum in diuina bonitate permaneat: si uero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. qua gratia dominus et lux et ignis esse describitur,
ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen, ne diutius possit errare qui quaerit luminis claritatem. ei autem, qui multa fuerit operatus quae manere non debeant, sed ardere, ignis est dominus, ut operis nostri faenum stipulamque consumat atque utili nos saluos faciat detrimento, sicut aurum quod excoquitur plus probatur.
Fortasse dicat aliquis, qua ratione scripserit propheta: miserere mei secundum eloquium tuum; uerbum enim dei iustitia est. si igitur iustitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit, aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram iustitiae putauit esse poscendam? qui enim bene agit et bene uiuit, opus non habet misericordia, quia misericordia a peccato liberat.
denique non diuitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consueuit a nobis, sed egentibus uel debilibus uel his, qui ex diuitiis in paupertatem aut captiuitatem aut necessitatem aliquam deciderunt. ergo qui eget misericordia peccator est, qui autem peccator non est utique iustus est et non eget misericordia dei.
itaque etsi uterque misericordia indiget, aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur. leue enim uitium in angelo iudicio grauiore censetur, peccatum quoque adulescentiae in homine mitiore sententia quam peccatum senectutis adstringitur et citius relaxatur.
Propheta igitur in isto uersiculo diuidit causas, ut et misericordiam quasi homo postulet, quia nemo sine sorde peccati, et iustitiam quasi propheta deposcat uel certe quoniam, licet peccauerit sicut homo et quasi peccator misericordia egeat, tamen correxit errorem, paenitentiam gessit, abstinuit a temulentia delinquendi sobrietate uirtutis. petit ergo iustitiam secundum uerbum dei, quia uerbi dei sententia est, ut conuersis uenia donetur, si legitime est facta conuersio.
Cogitaui uias meas et auerti pedes meos in testimonia tua. diuiduus sensus: aut quia uias superiores meas cogitaui plenas lapsus atque peccati, et ideo, ut remissionem peccatorum possim mereri morum conuersione studioque uirtutum, auerti pedes meos in testimonia tua, ut non iam meis gressibus, quibus ante sum lapsus, sed testimoniorum tuorum iti-
neribus ambularem, quo tuorum semitae mandatorum me errare non sinerent nec uestigium in deuia et tortuosa deflecterem. frequenter enim ignorantes iter, si strata uiarum sequantur. perueniunt quo desiderant peruenire et carent erroris anfractu; sin autem usurpent scire quod nesciunt et putent aliqua sequenda conpendia, a publici tractus itinere recedentes erroris labyrinthos frequenter incurrunt, ut eos de itinere deflexisse paeniteat, et ideo post multa laborum dispendia ad iter quod reliquerant redire contendunt.
Qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscen dum eam, iam adulterauit eam in corde s u o. hic utique cogitauit, ut uideret mulierem, ut uideret ad concupiscendum; sed mala haec cogitatio relinquat uias suas. alius non cogitauit quidem, sed subito aspexit et captus est et uidit et concupiuit et ideo lapsus est. quodsi fragilem suum considerasset affectum et ante
timuisset, ne, cum uidisset mulierem, mente caperetur et animo, utique non prospexisset ad mulierem, ne concupisceret eam. uidens ergo mulierem non direxit pedem suum in testimonia domini, qui, si ante lapsum suum cogitare potuisset, forsitan direxisset. unusquisque ergo prius cogitet quomodo uideat mulierem, ut non uideat ad concupisc-endum eam, ut non adtendat eam. si autem uidens repente uel bona cogitatione fundatus dirigat pedem suum ad testimonia domini, ne in captiuitate permaneat, utique ei profuit cogitatio.
postremo amans mulierem diligens concupisc-ens Christum consideret, iudicium eius, testimonia eius de praemiis castitatis et relinquat uias concupiscentiae, sequatur uias Christi et habebit laudem in eis, si contemplatus dominum Iesum contemnat carnis ardorem, flammam libidinis quasi quodam fonte restinguat, adlidat teneras et infirmas cupiditates ad petram Christi.
Cogitet ergo primum, ut eadem repetam, quemadmodum uideat, quemadmodum loquatur. bene cogitauit qui dixit: pone, domine, custodiam ori meo, ne forte, dum mens inflam-
mat ardorem, lingua sermone labatur aut multiloauio incauto etiam, quod mens non cogitauit, incurrat loquendi facilitate. cogitet, quemadmodum pedem suum dirigat, manum adferat, ne impetu indignationis inpulsus, cum repellere debeat iniuriam, ipse alteri iactum no- 25 tabilis caedis inlidat. cogitandum est igitur quid geramus; ubi enim praecedit cogitatio, maturitas operationis adhibetur. itaque pes iste fidei uestigium est, quem meditatione perpensa a corporalibus motibus ad testimonia diuina deflexit.
Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet uersiculus qui sequitur: paratus sum e t non sum turbatus, ut custodiam m mandata tua. ubi cogitatione quis praeuenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et ualidus, ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari. nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas iniustae inuasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis inlaqueat; oculus enim meretricis laqueus amatoris est.
in aliena miser capitur possessione, qui inprouiso igne praeuentus possessionem suae mentis amisit. si persecutio ingruit, inuenit iam paratum, ut, ubi possit esse perturbatio salutis incertae, ibi sperata sacri corona certaminis prouida futuri meditatione demulceat. si a maledicis obtrectatoribus frequenter obroditur, cogitet, quia non est discipulus super magistrum neque seruus supra dominum. si supra dei filium obprobria exprobrantium nefanda ceciderunt, quemadmodum seruus exortem eorum sperare se poterit?
ideoque mentem suam praeparare debet, ut, cum ista acciderint, turbare se non queant. praeparet animum et meditatione conponat, ut possit dicere, si tamen possit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an fames? et cetera. quare autem non separetur, adiecit: sed i n his omnibus superamus, inquit, et uincimus propter eum qui dilexit nos. meritoque confirmatus ait: confido enim quia neque mors neque uita neque angeli neque potestates neque praesentia neque futura separare nos poterunt a caritate dei quae est in Christo Iesu.
respondit ille: non petam neque temptabo dominum. mysticum illi propositum est, sed non intellexit et ueritus est, ne temptare dominum uideretur, si signum peteret in altum aut in profundum. dominus autem uolens grauia temptamenta remedio subplantare diuino, ait: ecce uirgo in utero concipiet. hoc est magnum signum, quod altitudinis et profundi temptamenta destruxit. dominus enim Iesus non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo neque quae sua sunt
requisiuit, sed formam serui accepit, humiliauit se usque ad mortein. itaque neque elatus est potestate neque mortis quadam deiectione turbatus. hoc igitur signum proponitur regi, ut petat sibi remedium, per quod nec regiae potestatis extolleretur supercilio nec certe aerumnae alicuius exceptione perturbaretur, ut erat corde turbatus, cum bellum sibi uideret a Syris inferri. diuini igitur exemplo oraculi uoluimus ostendere quae essent haec grauia temptamenta, quibus remedium solus potuit Christus adferre.
Uerumtamen et prophetico sermone facile est docere sarcinam quandam horum temptamentorum. haec enim temptamenta duo maxima sanctus Salomon oratione propria declarauit et rogauit ut posset excludere, dicens: diuitias autem et paupertatem ne des mihi, sed ordina mihi quae opus sunt et quae abundent, ne repletus mendax fiam e t dicam: quis me uidet? aut pauper rapiam et peierem nomen dei.
potes igitur tu ista temptamenta contemnere quae formidauit Salomon, qui sapientiam postulauit et meruit ? diues erat, timuit extolli; pauper fieri formidauit, ne paupertatis necessitate abstinentiae gratiam non teneret. quam multi, qui uidebantur sancti esse, ceciderunt ab altitudine cordis sui! quam multi aliqua necessitate deiecti non potuerunt contenti esse iniuria, qui fuerant uirtutum exercitio roborati! rarus Iob inuenitur in terris, qui et diuitias amisit et filios et uibicibus corporis exaratus, cum uermes toto corpore fluerent, a Christi tamen caritate non potuit separari.
paremus igitur affectum nostrum, ne inparatum uis repentina perturbet. denique sciens dominus cito nos frangi solere ait etiam apostolis: non turbetur cor uestrum neque formidet. si te cupiditas appetentiaque temptauerit, lege euangelium, dicat tibi Iesus: \'non turbetur cor tuum'. si quis terror ingruerit, dicat tibi Christus: \'non turbetur cor tuum neque formidet. si qua supplicia persecutor inflixerit, lege euangelium, dicat tibi Iesus: non turbetur cor tuum neque formidet'.
lege apostolum dicentem: indignae enim passiones huius temporis ad superuenturam gloriam. si in mari nauiganti grauis fluctus insurgat, tempestas atra desaeuiat, dicat tibi Iesus: \'ego sum, noli turbari\\ ueniens igitur in certamen aliquod magnum et graue dic prius: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Et quid de saecularibus dicam ? esto paratus non solum aduersus ea quae uides, sed etiam aduersus ea quae non uides. foris, inquit, pugnae, intus timores; in te ipso tibi bellum est. bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus et in quadam serenitate;
sed gubernator ille melior est qui in tempestate nauem gubernat. rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat. laudauerim uirtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit et cursum nauigii direxerit nulla tempestate iactatus? sed illum laudauerim, qui aduersus uentos renititur, insurgit aduersum fluctus,
noti timet, uel cumeleuatur undis nauigium uel cum ad profundi ima deponitur. ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae aduersa sunt uincit patientia, uirtute superat, secundis non extollitur, aduersis non frangitur. bellum tibi est etiam aduersus nequitias spiritales. aduertis, cum quantis tibi proelium, et ideo meditare et statue animo, ut procedens ad proelia dicas: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Sequitur uersus quintus: funes peccatorum circumplexi xi sunt mihi et legem tuam non sum oblitus s, hoc est: funibus me circumdederunt peccatores, ut mea 25 inplicarent uestigia, ne possim incursus eorum praeuidendi celeritate euitare. non ergo illi funes sunt de quibus scriptum est: funes ceciderunt mihi in praeclaris. sunt enim funes illi, quibus utuntur qui terminos metiuntur agrorum limitesque distingunt et possessionum spatia disterminant.
tenduntur ergo illi funes quibus possessio uniuscuiusque diffunditur: sic factus est funiculus hereditatis suae Israel. boni ergo illi funes: isti autem funes quibus trahuntur - peccata ut fune longo et ut loro iugi uitulae iniquitates. uitula enim indomita plus se iactat et excutit, cum tenetur, nec adquiescit imperio nec adstringitur uinculo, sed magis, cum loro retrahitur, exasperatur. itaque nec coacta se subicit nec tamen libera uinculorum est.
sicut ergo trahit uitula lorum lUgl, quae, etsi non tenetur e proximo, tenetur tamen nec se explicat et absoluit, ita trahit unusquisque peccator indomitis moribus iniquitates, qui putat se liberum, quia non est iugo subditus subiectusque iudicio, et nescit quod non sit exutus, sed magis ut illa uitula et ipse se implicet suorum nexibus peccatorum. hi sunt igitur funes delictorum nostrorum, quibus inuoluimur et ligamur, quemadmodum sunt et uincula delictorum.
et ideo saluator, qui habet in potestate peccatum dimittere, dicit his qui sunt in uinculis: exite. utinam et mihi dicat: \'exi de uinculis tuis, exi de nexibus peccatorum tuorum, solue funes erroris tui quibus circumdatus et ligatus es\'. etsi enim nequissimus sim omnium et detestabilissimus peccatorum, illo tamen iubente liberor, qui sub uno momento latrocinii damnatum reum supplicio eripuit et constituit in regno suo.
Sunt ergo uincula quibus constringimur, etsi nobis uideamur liberi. beatus qui haec soluit sibi uincula. et ideo Dauid ait: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. non manu utique uisibilia uincula dicit esse rumpenda, sed inuisibiles criminum nexus morum conuer-
sione et fidei professione soluendos aut manu, hoc est opera manus tuae, eroga pauperibus, debiles eleuato, redime captiuos, et soluisti uincula tua: elemosyna enim a morte liberat. eripe eum qui ducitur ad mortem, hoc est: eripe eum intercessione, eripe gratia tu, sacerdos, aut tu, imperator, eripe subscriptione indulgentiae, et soluisti peccata tua, exuisti te e uinculis tuis.
Uinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut ipse legisti; ligat nos uinculis carnis inlecebra. uinculum nostrum auaritia est, uinculum nostrum ebrietas est, uinculum nostrum concupiscentia est, uinculum nostrum superbia est. sunt et diaboli uincula: denique scriptum est:
haec sunt sceleratorum uincula quae dure peccatores ligant, hoc est diabolus et ministri eius uel certe Nebroth, hoc est \'amaritudo\', uel certe Esau, hoc est \'terrenus et callidus\'. isti enim uenatores erant, qui feras laqueis captare consuerunt et muta animantia uinculis inligare. inutiles uenatores, qui capiant bestias quae pompam spectaculo populari praebeant, ministerium crudelitati. denique nullum inuenimus diuinarum in serie scripturarum de uenatoribus iustum.
At uero alia uincula sunt, ut dixi, domini Iesu, quem sequuntur, inquit. alligati uinculis, hoc est uinculis adstricti caritatis et amoris, fidei uinculis alligati, licet sic possit intellegi: alligati uinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem. sequamur ergo uincula Christi, fugiamus uincula uenatorum, ne, dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, ne animae nostrae ceruicem nexibus inseramus.
insidiantur enim quasi pessimi uenatores et, quando prosperorum euentu animum relaxamus ac secundis rebus remittimus nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus iactant laqueos suos aut in uia qua ambulamus abscondunt, ut, cum fuerint eorum laqueis innexa uestigia, trahant, quo securum subplantent uiantem uel collo adstrictos strangulent commeantes.
Noli ergo alta ambulare ceruice sicut filiae Iudae; altis enim ceruicibus cito laqueus innodatur. noli ad saecularia mentem animumque defigere, sed cireumspice oculis animae diligenter, quia pluit dominus laqueos super peccatores, ne cadentes inligare te possint; quos poteris euitare, si legem domini non obliuiscaris.
Docet te propheta, quomodo teneas dominum Iesum:m media i a, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. non satis est dies ad deprecandum; surgendum est et nocte et media nocte. ipse dominus pernoctauit in oratione, ut te proprio ad deprecandum inuitaret exemplo.
et utique peccatis tuis ille indulgentiam postulabat; postulabat a patre, operabatur propria uoluntate. non tibi dicit propheta, ut tantummodo media nocte surgas, sed ut nocte surgas et maxime nocte media. nocte enim surgendum ante praemisit dicens: memor fui nocte nominis t u i, domine. potest unusquisque memor esse et non surgere, potest unusquisque et surgere et, eunt surrexerit, ea quae proprio arbitrio sederint postulare. addidit:
media nocte surgebam, docens surgendum esse media nocte. nec otiosum est quod adiunxit: a d confitendum tibi, hoc est, ut illo maxime tempore deprecari deum et propria debeamus peccata deflere nec solum praeteritis ueniam postulare, sed etiam praesentia declinare, futuris cauere; multa enim illo in tempore temptamenta proserpunt.
Tunc feruet carnis inlecebra, tunc temptator inludit; coquitur cibus potusque digeritur, stomachus aeger, mens somnolenta, animus occupatus est. itaque aut quiescenti calor soporis augetur aut uigilanti nondum plenior refusus uigor est, qui errorum cauere possit incursus. tunc igitur temptator adsistit, tunc retia iacit, quibus turbare mentem possit inprouidam.
tunc spiritales nequitiae tenebras offundunt, tunc omne nefas suadere contendunt, quando nullus culpae arbiter, nullus criminis conscius, nullus potest esse testis erroris. tunc uarias disceptationes pectori dormitantis infundunt, ut primo de statu mentis deiciant reluctantem et aliquorum qui sancti habentur proponatur exemplum, quod illi aliquando deliquerint, sed postea ueniam sint adepti et texerint superiora delicta.
nam etsi omnem emendationem nostri inimicus exosus sit, tamen ad tempus, ut sobriae mentis uirum possit elidere, praetendit futuram indulgentiam, ut praesentia peccata persuadeat, et, cum inpulerit aliquem ad erroris adsensum, si uiderit eum iam non amore uirtutis a culpa, sed poenae contemplatione reuocari, inserit uarias disceptationes, ut dicat sibi: \'quis me uidet? tenebrae circumdant me et parietes. quem uereor? non uidet altissimus, non ad eum nostra peccata perueniunt, non dignatur spectare quae turpia sunt\'. haec utique usu exemploque cognoscimus: nemo enim potest esse expers temptationis.
Itaque ut tempus hoc habile temptamentis, ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione diuina possumus edoceri. non enim otiose dominus deus noster, cum posset quocumque momento primitiua Aegyptiorum extinguere, hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris oportunius iudicauit. sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti.
ideoque sanctus Moyses prophetaut hoc praeueniret tempusac sine Hebraeorum fraude transiret, agnum ante immolauit, hoc est uesperi, ui manducantes eum et domini pascha celebrantes non occuparentur exterminatoris insidiis, ne inermes et uacuos spiritalis alimenti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimerent.
Haec diligenter intende, prudenter intellege, sollicite require. non perfunctorie ista dicuntur, sed diuina tibi mysteria declarantur. praeueni et tu insidias temptatoris, instaura prius caeleste conuiuium.
indictum est ieiunium: caue ne neglegas et, si te fames cotidianum cogit ad prandium aut intemperantia declinat ieiunium, tamen caelesti magis te seruato conuiuio. non epulae paratae extorqueant, ut caelestis sis uacuus sacramenti. differ aliquantulum, non longe est finis diei. immo plerique sunt huiusmodi dies, ut statim meridianis horis adueniendum sit in ecclesiam, canendi hymni, celebranda oblatio. tunc utique paratus adsiste, ut tibi accipias munimentum, ut corpus edas domini Iesu, in quo remissio est
peccatorum, postulatio diuinae reconciliationis et protectionis aeternae. suscipe ante dominum Iesum tuae mentis hospitio: ubi corpus eius, ibi Christus est. cum hospitium tuum aduersarius uiderit occupatum caelestis fulgore praesentiae, intelleget locum temptamentis
suis interelusum esse per ChristUnl, fugiet ac recedet et tu 3mediam noctem sine ulla offensione transibis. admonet etiam sacrificium uespertinum, ut numquam Christum obliuiscaris. non potes obliuisci, cum lectum ascendis, eius domini, cui in occasu diei precem fu. deris, qui esurientem te sui corporis epulis expleuerit. etenim quod uesperi cogitaueris, cito cum euigilaueris recensebis. excitabit te ipse dominus Iesus, admonebit ut surgas et eo tempore arma orationis adsumas, quo solet incursare temptator.
49 Unde non otiose Paulus apostolus et Silas trusi in carcerem, cum in neruo pedes haberent, media tamen nocte surgebant mentis u uestigio, exorabant dominum et laudis sacrificium deferebant; ideoque, ubi non defuit deuotionis officium, adfuit etiam absolutionis remedium. subito enim media nocte terrae motus factus est grandis, ita ut mota essent fundamenta carceris; ualuae apertae, omnium uincula soluta sunt.
audis quemadmodum, si ligatus fueris, quibus manibus, quibus operibus ipse te soluas, quemadmodum custodes timere non possis ? surge igitur ad precandum. ea hora est, qua temptator nocere consueuit et nequitia consueuit inruere; ea hora est, qua solet aduersus temptationes graues remedium uenire caeleste. excubandum tibi est, ne qua fraude uincaris, prouidendum, ut eo tempore quo potes uincere nequaquam uincendi tempus amittas.
Et quia orationem esse subeundam media nocte diximus, non minus etiam de huiusmodi hora diei dicendum uidetur: contraria enim nox diei est - quid enim luci commune cum tenebris? - et ideo aduersa sibi eadem nocturna est et diurna. sicut enim media nocte primitiua Aegyptiorum temptator occidit et ex eo cognoscitur, quod ea maxime hora operetur aduersarius, ita e contrario, quod meridiano tempore uirtus diuinae lucis operetur.
unde et Abraham circa meridiem sobrias tendebat excubias et boni aliquos expectabat euentus, leuans oculos suos ac finitima perlustrans, quod eo tempore aduenientem gratiam sibi quaereret. illo igitur tempore cum duobus angelis sanctis diuinus ei hospes aduenit, illo tempore Christum suscepit hospitio, illo tempore illa quae legis et intellegis celebrata mysteria sunt. quando enim magis diuina debuit fidelem uirum inlumnareinluminare praesentia quam cum lux diei plenior refulgeret ?
meritoque etiam 25 sanctus Ioseph receptis fratribus et adcersito iuniore germano o, quem maxime diligebat, meridie instaurat conuiuium. erat enim meridies in sancti Ioseph pectore, quando laetas epulas fratribus splendentis gratiae ministrabat suauissimique cibos alloquii diuidebat, ut, cum illi poenam fratris metuerent adpetiti et uenditi in seruitutem, ille diuino iudicio ipsis diceret esse prouisum, ut in Aegyptum deduceretur qui famem sustinentibus alimoniam non negaret.
Habemus ergo in nobis meridiem. meridies est ei cui iustitiae sol refulget et cuius opere bono uel cogitationibus innoxiis et pura mente atque sincera pascitur Christus. disce igitur, quemadmodum tibi ipse facias meridiem: reuela, inquit, ad dominum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet: et educet sicut lumen iustitiam tuam et indicium tuum sicut meridiem. ubi enim uera est fides, ibi ueri luminis gratia est; ubi innocentiae prolixior custodia uirtutum-
ipse est uerus propheta, qui sine alterius munere Iutura cognoscit, qui ea quae uentura erant locutus est in prophetis. an non est propheta qui facit alios prophetare ? ipse est qui auditur sicut lex, quia et lex ipsius. denique si Moysen, inquit, e t prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis ad illos abierit credent. ideoque populus Iudaeorum, quia non audi
uit hunc prophetam, de plebe exterminatus est, ut populus dei esse desineret qui ante dei populus dicebatur. habet consortes baptismi, quia baptizatus pro nobis est, habet consortes iustitiae, quia ipse iustitia est et nobis de suo dedit sui habere consortium: habet consortes ueritatis. quia ipse ueritas est et nos tenere uoluit ueritatem: habet consortes resurrectionis, quia ipse est resurrectio, habet consortes inmaculatae uitae, quia ipse inmaculatus est, et quicumque in nouitate uitae ambulauerit, quicumque iustitiae tramitem tenuerit.
Uide autem, quam uerecunde propheta dixerit: particeps ego sum timentium t e. non dixit \'imitantium\'. sed \'timentium\'; initium enim sapientiae est timor domini. inter rudes se constituit humilitate, cum ueteranos deuotione superaret. sed tamen et timere uirtutis est, quia scriptum est: timete dominum, sancti eius.
Sed quibus timor iste non sanctus uideatur - quia sunt qui ignaua formidine pertimescunt et hebeti trepidant metu -, addidit: et custodientium mandata tua, ut ostenderet se sancti timoris esse consortem. aut sic: potest quidem timere corde deuotus, sed opere piger, ut sit religiosus affectu, otiosus actu;
non tamen potest piger esse qui domini mandata custodit. qui ergo timet, custodit; ergo eius est custodire qui timeat. sanctus itaque hoc dicit; ego autem mihi hoc usurpare non possum. quanti enim sunt qui timeant deum, et non illis conpatior, quaerunt opem: et ferre nolo, misericordia indigent, sumptu non adiuuo! quisquis autem haec facit, ipse potest dicere se timentium Christum esse consortem.
Misericordiae tuae, domine, plena est terra; iusti ficationes tua sdoce me. quomodo plena est terra misericordiae domini nisi per passionem domini nostri Iesu Christi, quam futuram praeuidens quasi praemissam propheta concelebrat ? prophetis enim ea quae uentura sunt praeuidentibus moris est, ut quasi iam decursa memorentur quae posterioris aetatis sunt.
est, communis a se gratiam lucis excludit. super omnes pluuia est, et hoc misericordiae diuinae deputatur, quia pluit super iustos et iniustos. aut certe sic interpretandum, quod misericordiae diuinae plena sit terra, quia domini est terra et plenitudo eius. ipse super maria fundauit eam et super flumina praeparauit illam. etenim per ecclesiam in omnes gentes diffusa est misericordia domini, in omnes gentes diffusa est fides.
Fortasse dicas: \'qua ratione non dictum est : misericordiae domini plenum est caelum, quia sunt etiam spiritales nequitiae in caelestibus?\' sed non illae ad commune ius indulgentiae dei remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis seruatur aeternus, et illa, quae caelestium uel potestatum uel ministeriorum sunt, licet auxilio domini fulciantur, tamen non tanta eius indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis inuolucro uestiuntur: in qua est frequentis erroris inlecebra.
ideoque in superioribus ait idem propheta, quia deus dedit caelum caeli domino, terram autem filiis hominum. unde et caelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est longeque semotius ab illo de quo scriptum est: sicut uolatilia caeli. hoc enim caelum uelut medius quidam inter caelum terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae in caelestibus.
nam in illo non appellatiuo, sed uero caelo, etiamsi diabolum egerimus in conspectu dei angelorum non defuisse concilio, puto tamen nulla operari temptamenta nequitiae. denique scriptum est, quia angeli amauerunt filias hominum, eo quod terrenis capti detineantur inlecebris princeps mundi istius ac ministri eius, in quibus nequitia spiritalis uenenis quibusdam carnis huius inbuta et humanis sit infecta criminibus.
Et ideo iustificationes dei ab ipso domino uult doceri, quia difficile est in terra magistrum huiusmodi repperire, qui ea doceat quae ipse non uiderit. ad illum igitur doctorem intimo propheta contendit affectu, qui solus magister est uerus. quomodo enim potest homo quasi uerum docere quod nesciat, cum ipse sit mendax? merito-
que ait dominus, ut nemo super terram uocet sibi quem quam magistrum, quia unus est magister omnium. et quomodo posset Dauid alium doctorem quaerere, cum ipse de deo dixerit: qui docet hominem scientiam? docet autem deus et mentes inluminat singulorum et claritatem cognitionis infundit, si tu aperias ostia cordis tui et caelestis gratiae recipias claritatem. quando dubitas, diligenter inquiras; qui enim quaerit inuenit, e t qui pulsat aperitur ei.
Dicunt se Iudaei habere clauem scientiae, sed non habent; nam si haberent, ipsi ingrederentur, ipsi agnoscerent penetralia scripturarum. nunc autem uae uobis, scribae et Pharisaei, qui abstulistis clauem scientiae et ipsi non introistis et introeuntes prohibuistis! quomodo enim clauem potestis habere scientiae qui scientiae negatis auctorem?
et ideo ad ipsum conuersus Dauid ait: t u me, inquit, doce iustifica tiones tuas, quia tu es uera iustitia, tu doce quae sapienter dicta sunt, quia tu es sapientia, tu aperi cor meum, qui aperuisti librum, tu aperi illud ostium quod in caelo est, quia ipse es ianua. per te si quis introierit, regnum illud possidebit aeternum, per te si quis intrauerit, non decipietur, quia falli non potest quicumque domicilium fuerit ueritatis ingressus.
nec prophetae 25 meritum huiusmodi intellectum uidetur admittere nec series subditorum. audis dicentem : suauises, domine, et in iucunditate tua doce me iustificationes tuas; audis dicentem: bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti: et potes dicere quod sit exclusus a regno, qui non est exclusus a lege? quid ergo intellegemus? haeret interpretatio: obscuritatem sensui sui sermonis uidetur offundere.
Uocant merita prophetae, uocat eius gratia, uocat subiectorum series, ut altioris intellectus aliquid debeamus eruere. e t occurrit in tempore, quod interdum excludamus in bono.
ergo qui sperat sustinet, qui sustinet inpatientiae utique excludit affectum. quis est qui portat iugum graue a iuuentute sua nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? quis est qui singulariter sedet nisi qui saecularibus uoluptatibus abdicatis molestiarum omnium excludit tumultus? iste ergo timere nil poterit qui caritatis gratia uim timoris absorbuit.
Est et alius qui excludatur in bono, ut ille qui apostolica auctoritate sublatus e medio plebis est, quia malum opus fecit, traditus in carnis interitum, ut eius spiritus saluaretur. ex quo intellegimus, quia in bono excluditur qui iubetur agere paenitentiam, ut humilietur et conpungatur corde; haec enim reconciliationis solent esse suffragia.
alibi quoque sub hac littera dicit Hieremias: boni erant uulnerati gladio quam uulnerati fame; abierunt conpuncti a natiuitate agrorum. conpungimur igitur, quando nostrorum agimus paenitentiam delictorum, conpungimur etiam recordatione dictorum. unde ait propheta Dauid: quae dicitis
in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini. qui autem conpungitur, utique delectationem excludit erroris et qui agit paenitentiam, excludit pudorem, sequestrat uerecundiam flagitii confitendi, ut recuperandae spem salutis inueniat. meritoque et ipse Dauid, ubi agnouit errorem: peccaui, inquit, domino. tantus rex, tantus propheta non erubuit peccatum proprium confiteri et ideo dictum est ei: et dominus abstulit peccatum tuum.
Sublato igitur peccato ait: iucunditatem fecisti cum seruo tuo, domine, secundum um uerbum tuum. multa uidentur in hoc saeculo iucunda esse quae non sunt, multa suauia, bona plurima. luxuries uidetur esse iucunda, sed exhausto fit amara patrimonio; dulcis libido cum feruet, sed eadem horrida et execranda cum proditur:
suaues epulae cum sumuntur, sed faetidae cum digeruntur. bona multa in hoc saeculo dum uiuimus aestimantur, quia usui nobis sunt, ut pecunia honor aurum argentum possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis, hic omnia relinquuntur, quin etiam maiore dolore quis moritur, cum se his fraudari copiis ingemescit. non est ergo iucunditas uera nisi illa. quae secundum uerbum est dei, ut quis bonorum meritorum atque uirtutum subsidiis gaudeat se esse munitum.
Hac Dauid iucunditate dei uel bonitate laetatur, quia iugum graue a iuuentute portauit et sustinuit atque expectauit domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia maluit tamen expectare a domino deferendi tempus imperii quam occiso rege praeripere. semper deus bonus est, ideoque et Paulus ait: uide ergo bonitatem e t seueritatem dei; bonitas enim in omnes est, seueritas in paucos.
denique subdidit idem apostolus: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonit atem; si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi dei bonitate. nam et tibi ideo bonus est, quia permanes; quodsi non permanseris in bonitate, et tu excideris. non ergo deus propterea bonus esse desistet, quia tu lapsus es et indiges seueritate, siquidem et seueritas dei in bonitate recurrat, unusquisque castigatus pedem referat a peccatis et ad uirtutum tramitem bonamque conuersationem recurrat.
Sequitur: iucunditatem et disciplinam et scientiam doce me, qui a in mandati s tuis credidi, iuxta apostolum χρστὸν \'bonum\' intellegimus, quia dixit: uide ergo bonitatem domini; iuxta euangelium χρηστὸν \'suaue\' accipimus; dixit enim: tollite iugum
meum, quia leue est, et onusmeum, quia suaue est; dixit enim: ro ϕορτίον fiov χϱηστόν. unde merito bonitatem dei ab ipso quaerit doceri, ne forte quis perfunctorie accipiens bonum deum esse in erroribus perseueret, quod per misericordiam dei sciat inpunitatem suis dari posse peccatis, cum, etsi indulgeat dominus, tamen foeda est conuersatio in criminibus semper haerere. non ergo bonitas ista uulgaris est, sed quae semper disciplinae expectet profectum.
Ideoque qui intellegit altam dei esse bonitatem doceri desiderat etiam disciplinam. nam plerique auertuntur ab studio disciplinae, dum eam seueram et tristem arbitrantur; sed perspicacior sensu intellegit, quod disciplina, etsi tristis ad tempus sit, posterioribus fiat iucunda temporibus. sed est disciplina uel correptio seuerior, est etiam moderatior. moderatior est, de qua dicit dominus: corripiam eos in auditu tribulationis eorum. est seuerior quae est in ira et furore correptio.
unde refugiens eam correptionem dicit Dauid: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et Hieremias: corripe nos, domine, in iudicio et non in furore. omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem, postea tamen pacificos fructus generare consueuit.
Sed qui petit doceri bonitatem et disciplinam, debet petere etiam scientiam doceri. nisi enim habeat scientiam, molesta est disciplina, molesta correptio. quid sit scientia, doceat te Salomon, qui ait de domino deo nostro: ipse enim mihi dedit eorum quae sunt cognitionem ueram. et alibi hic idem propheta ait: qui docet hominem scientiam. qui autem petit scientiam, credit mandatis dei.
Aliud est autem in mandatis dei credere, aliud mandatis credere. qui enim mandatis dei credit, cito efficit ut sit in mandatis dei et in ipsis conuersetur. per fidem igitur scientia adsumitur, per scientiam disciplina; quod enim scimus placere posse, in eo nos conuersatio ipsa delectat. denique scriptum est: nostra autem conuersatio in caelis est. praecessit scientia, secuta est conuersatio. de \'mandatis dei credere\' diximus; \'in mandatis autem dei\' hoc est: in ipsis esse et credere quia uera mandata sunt. nisi autem credideris mandatis dei, eorum utique scientiam quae per mandata dei docemur habere non poteris.
Sequitur uersus tertius: priusquam humiliarer ego deliqui, propter hoc uerbum tuum eg o custodiui . alia traditio habet: priusquam humiliarer ego nesciui. unde putant aliqui, quod anima hominis hoc dicat: \'priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram mandata nesciui. sed quia Septuaginta uirorum sententias magis sequitur ecclesia et hic sensus est planior et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commouere,
ideo ita accipiamus, ut \'humiliarer\' sit dictum, eo quod peccato.uideatur humiliatus. propter peccatum enim temptationes saepe nascuntur; denique Adam et Eua post culpam utique deiecti sunt. ergo humilitatis nostrae causa peccatum est uel humiliationis; non enim hoc fugio. potest enim de aduersis plerumque intellegi humilitas, ut est: bonum mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas, et: nisi lex tua meditatio mea sit, tunc forsitan perissem in humilitate mea, et: humiliatus sum ualde.
hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa. et quia culpa praecessit, ideo humiliatum ostendit, hoc est adtritum temptationibus et aduersis et traditum anxietatibus, quemadmodum et ille, qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est, ut postea posset reconciliationem mereri.
Sed quamuis humilitas ista, hoc est uelut quaedam deiectio, perturbationis, non uirtutis sit, generat tamen saepe uirtutem et fit non poena, sed remedium delinquentis. nam si peccatis tuis tribuas quod humiliatus es, quicquid acciderit in te retorques et ex reo incipies esse iustus qui te ipse condemnas; iustus enim accusator est sui in exordio sermonis.
nec potes indignum te iudicare humilitate qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. uides ergo, quia ideo humiliatus es, quia deliquisti et non seruasti eloquia dei. unde serua diligentius, ne pecces, ne iterum, quia deiectus es, tristitia absorbearis et fiat tibi deiectio tua incrementum iniquitatis, quae debet esse correctionis occasio.
etenim in temptationibus homo sicut aurum in conflatorio conprobatur. uides propheta quid dicat: priusquam humiliarer, inquit, deliqui. iure ergo temptationibus traditus est, quoniam delinquebat, delinquebat autem, quia dei eloquium non tenebat. uerum inde ordinem emendationis inuenit, unde culpa processerat; coepit esse subiectus eloquio diuino et culpa desiuit.
Sequitur uersus quartus: bonus es, domine, e t in bonitate tua d o ce m e iustif icationes tuas. etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque iudicem suum laudet. unde apostolus sequens diuinarum ordinem scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: d e omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Iudaeis, aestimo me felicem apud te incipiens rationem reddere, et infra: credis, rex Agrippa, prophetis?
scio quia credis. ergo si laudantur homines, m quibus plerumque aliena laudantur, quanto magis unusquisque dei sibi conciliare gratiam debet, ut dicat: bonus es, domine! nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur quod forsitan non sit, et bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit terroremque inmitis deponit affectus; quanto magis deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset ?
Sed quamuis bonus deus sit, cuius etiam amara plus prosunt —non enim inferuntur ut noceant, sed ut corrigant —, rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos iustitias suas. considera medicum utilia adponentem medicamenta uulneribus, ea tamen, quae mordeant ulceris uirus, aut certe ferro putrefacta resecantem.
cum m eo ipso sit bonus medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse nouerit, tamen, quia aeger dolorem aut non uult aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suauitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat uulnerum fibras aut, si aliter non potest, ut cum moderatione faciat et quadam subtilitate mitiget uim doloris.
et ideo in euangelii bonitate melius docentur iustificationes dei quam in legis seueritate. opus autem iustitiae iustificatio est. unde scriptum est, quia Pharisaei se iustificare noluerunt non baptizati baptismo Iohannis. in eo enim iustificationem non fecerunt, quia noluerunt agere paenitentiam delictorum, quam propheta in bonitate uult agere, ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis cum remissionis gratia.
Sequitur uersus quintus: multiplicata est super er me ini quit a s superborum, eg o autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. quanto magis quis deo seruire desiderat, tanto magis in se excitat aduersarios et tamquam athleta fortis coronam iustitiae reportare desiderans inritat in se plurimos et lacessit, qui inuident nostro profectui. quod etiam in posterioribus euidenter ostendit:
cum odiosis non habentibus pacem eram, inquit, pacificus. nihil tamen tranquillitas eius proficiebat, ut eos qui pacem oderant sua tranquillitate conponeret et eorum studia conprimeret; cum loquebar illis, inpugnabant m e gratis, hoc est: cum causas inpugnandi non haberent, tamen inpugnandi studium non deponebant.
ita ergo multiplicantur siue nequitiae spiritales siue homines et multiplicatur eorum iniquitas super iustum. uerbi gratia si filium iustus amittat, quod saeculi usu saepe contingit, si amittat patrimonium uel diuersis adficiatur incommodis rerum uel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: \'ubi est iustitia eius, ubi misericordia?
ecce quia sic multatus est, ecce quia ei innocentia sua nihil prodest ideoque ad uitae huius specimen extrahendum tres illi sancto specie amici, obtrectatione autem iniqui, probitatis atque iustitiae eius inuidi, exprobrantes grauia obprobria congerebant et qui uenerant ad consolandum insultare coeperunt.
Sed iustus his non mouetur ideoque nec Iob frangebatur. denique in amissionibus filiorum uel patrimonii dicebat: dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. ergo et in aduersis positi dicamus: bonitatem fecisti cum seruo tuo. potest enim dominus in melius mutare quae facta sunt, ut Iob sancti habemus exemplum, et quae amissa sunt reddere potest, qui ei et amissis filiis generaret meliores.
ita homines, qui ante sedulitate gratia suauitate uerborum lactis speciem praeferebant nulla inuidia corruptam, hi si coeperint inuidere, coagulatur in uitium cor eorum et fit de suauitate amicitiae amaritudo maliuolentiae et insuauis quidam horror inuidiae. ergo coagulatum est cor per superbiam, per inuidiam, quae lenitatem naturae fluentem beniuolentiam malitiae concretione uitiarunt. iniquorum ergo cor coagulatur, iustus autem humiliatur legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.
Sequitur uersus septimus: bonu m m i hi quo d hu m iliasti me, ut dis c am iustif icationes tuas. hoc secutus apostolus: placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. cum enim conplacet in infirmitatibus et non frangitur animo nec cedit iniuriae, discere iustificationes dei et meruit et impleuit. ergo hic humiliasti me, hoc est: diuersis temptationibus et incommodis exercuisti, dicit. quod aperuit et Symmachus scribens: profuit mihi quod adflictus sum, ut discerem iustitias tuas.
Sequitur uersus octauus: bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. non quicumque hoc dicit, immo rarus hoc dicit, id est: qui legem dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem dei omnia relinquere.
sed nec Christus hunc repperit nisi de his quos ipse docere dignatus est. Petrus hoc dixit et probauit effectu, quia pluris legem quam aurum habuit. ideoque ait: argentum et aurum non habeo. non auarus hoc dicit, qui defosso auro incubat, non dicit pecuniosus, qui cotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui cotidie opes aggerat, qui hereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.
Denique Hieremias sub hac littera sic ait: manus suas extendit qui tribulat in omnia desideria eius; uidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam, quibus mandasti ne introirent in ecclesiam eius. de Hierusalem utique hoc dicit propheta, cuius deplorat aerumnam, cuius praecessit desolatio ac destitutio, ut postea sequeretur confessio; castigat enim dominus omnem filium quem recipit. -recepturus igitur Hierusalem ante captiuitatis flagellauit aerumnis.
nimium enim insoluerat et inflato se corde iactauerat, ut caput tenere non posset dominum Iesum, id est humilitatem gratiam iustit am sapientiam, hoc est uerae fidei magisterium non teneret. et ideo dominus castigauit eam, qui moderator omnium nouit quemadmodum unumquemque castiget. ut enim medicus grauiora uulnera asperioribus medicamentis curare consueuit, leuiuraleuiora leuioribus, itaet deus noster grauiora peccata maiore seueritate castigat, sed ipsa castigatio ad salutem proficit; dixit enim dominus: percutiam, et ego sanabo.
Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere; nam in posterioribus sub hac littera ait: dabit percutienti maxillam suam et satiabitur in obprobriis. dabit in sepultura os suum, si tamen est spes patientiae. in euangelio dominus Iesus docens uirtutem atque insigne patientiae ait: qui te percusserit in maxillam praebe ei et alteram;
uult enim discipulos suos et iniuriarum esse patientes nec referire facile, nedum ferire; patientia enim humilitatis indicium est. et ideo, quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: dabit, inquit, percutienti maxillam suam, ut non se subducat iniuriae nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat. utrumque intellegi potest, siue ei qui percutere incipiat siue ei qui iam percusserit, ut illud euangelicum compleatur:
qui te percusserit in maxillam praebe ei alteram. et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est plebis Iudaicae ecclesiam non aliter esse saluandam nisi per euangelii disciplinam, ut, cum coeperit euangelii praecepta seruare et operibus implere mandatum domini Iesu, tunc iugum captiuitatis de suae animae ceruice deponat, cum se subdiderit iugo Christi.
Et satiabitur, inquit, in obprobriis. non dixit: \'subibit obprobrium\'; facile est enim unam aut alteram contumeliam sustinere. addidit: satiabitur in obprobriis, quo facilius domini moueat misericordiam obprobriorum conplurium deformitate miserabilis.
Quod autem ait: dabit in sepultura os suum, ostendit quandam supra modum patientiae taciturnitatem, ut tamquam sepeliat os proprium, ne loquatur, et uelut quodam aggere uirtutum obstruat, ne uocem doloris emittat, tantum pondus adserens patientiae quam spes foueat, ut uocem ipsam uelut busto quodam ac tumulo sepeliat ac concludat, quam nulla extorquere, nulla nec excitare possit iniuria. huius quoque litterae interpretationem ut potuimus explicauimus; ueniamus ad psalmum.
Itaque primus uersiculus est: manus tuae f ecerunt me et Parauerunt me,. da mihi intellectum, ut discam mandata tua. magno commendationis usus exordio est, ut opus dei esse se diceret, quo facilius circa operis sui gratiam fauor inclinaretur auctoris. grandis enim praerogatiua est etiam in rebus humanis, ut aliquis operibus et beneficiis faueat
Uerumtamen in ceteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus praeter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. homo in eo est pulchrior quod non uidetur, non in corpore quod uidetur, in se habens aeternitatis gratiam et praesentium uenustatem - quae e enim uidentur temporalia sunt, nam quae non uidentur aeterna —, in hoc terrestri hospitio indutus habitatione caelesti, cui simul conpetit et in terris uideri et deo iungi.
magnum sane munus, si se ipse cognoscat, et quaedam forma Iustitiae, mundo magis quam sibi nasci. unde et Salomon ait: grande homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. et uere magnus est qui et diuini operis interpres est et imitator dei. homo est enim qui potuit dicere: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. terram excolit, mari tamquam possessione utitur, caeli ornamenta gratus miratur adsertor. euanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur diuina prouidentia esset adiectus.
Denique postquam fecit deus caelum et terram et maria, posteaquam omnia reptilia uolatilia animantia, postea hominem fecit quem animantibus uiuentibus anteferret, de quo non inmerito caelestis sententia resultauit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
cetera dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt: ut homo fiat, specialis quidam dei accedit hortatus, ut tamquam laborantis dei in huius munere creaturae significaretur operatio. deus quidem expers laboris est; sed tamen scripturae uerba quid aliud nisi studiosam tui operationem eius ostendunt ? ergo si deus maiore quodam studio te creauit, cur ipse tui studium derelinquas ? si deus in te laborauit qui laborare non nouit, cur ipse fugitans sis laboris ?
Manus tuae, inquit, fecerunt me et parauerunt me. clamat ad deum propheta: opus tuum, domine, ne deseras, non derelinquas. te auctorem conuenio, te teneo conditorem, praesidia aliena non quaero. in adiumentum accingere qui accinctus es ut creares. dic ipse, Dauid, quid senseris, cur dixeris: manus tuae fecerunt me. sed dixisti inferius: domine, retribues propter me; domine, miseri-
cordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas. hoc est dicere: bestias non fecerunt manus tuae, sed dixisti: producant aquae reptilia animarum uiuentium, et produxit terra secundum genus quadrupedia et reptilia et bestias terrae. me autem, inquit, fecisti, me tuis manibus figurasti, hoc est: non figurasti bestias manibus tuis, non reptilia, non uolatilia; m e autem fecerunt manus tuae et parauerunt me.
Non mediocre opus est quod paratum est, cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. denique Sapientia dicit: cum pararet caelos, cum illo eram. quod de hominibus idem dicit propheta: uox domini praeparantis ceruos. quae uox domini est nisi: faciamus hominem?
qui sunt isti cerui nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant et uenena non sentiunt? non uile igitur, non corporale arbitror quod parauit deus. nosce te ipsum, homo; tuae animae dicitur in Canticis: nisi cognoueris te formosam in mulieribus. cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es, quia insufflauit te deus et fecit in animam uiuentem. opus es magnificum, dei generatione inspiratum. adtende tibi, ut lex dicit; hoc est \'tibi\', id est animae tuae. saecularia te et mundana non teneant, terrestria non morentur. ad illum tota intentione festina, ex cuius inspiratione consistis.
grande, inquit, homo et pretiosum uir misericors, uirum autem fidelem opus est inuenire. disce, homo, ubi grandis atque pretiosus sis. uilem te terra demonstrat, sed gloriosum uirtus facit, fides rarum, imago pretiosum. an quicquam tam pretiosum quam imago est dei, quae tibi primo fidem debet infundere, ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies, ne, qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem?
an quicquam tam pretiosum quam humilitas, ut naturam corporis et animae perspiciens altero te subicias, altero recognoscas? prona in uitium carnis inlecebra misericordiam suadet, quia quod alteri contuleris tibi soluis; quicquid a te procedit in te recurrit et quicquid feceris tibi soluis et quicquid profueris tibi proficit.
Uiuacis animae uigor, sensus rationis et intellectus capax atque iudicii, ut digna domus tanto habitatore uideatur, non amittat suae praerogatiuam naturae, ne hominis nomen amittat. scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem dei, peccantem autem non hominem, sed aut serpentem aut equum adhinnientem feminis aut uulpiculam aut iumentum uocare consueuit.
nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus; in freno et camo maxillas eorum constringe qui ad te non adpropinquant, et: dicite huicuulpi de Herode ait, generatio uiperarum uocatur ab Iohanne plebs hominum. magnum ergo opus dei es, homo, magnum est quod dedit tibi deus. uide ne quod deus tribuit amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem dei, et hoc in te puniatur magis. deus enim non punit
In aliquibus tamen codicibus inuenimus manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. nec istud alienum, quia et Iob dixit: manus tuae plasmauerunt me et fecerunt me. unde et hic dicitur, ut meminerit deus quia puluis sumus et uberioris gratiae munus infundat nec infirmum opus deserat. gubernator fluctuante nauigio plus laboris inpendit quam cum secundo remigio labitur fluctu et uentorum flatus supparo superante praecurrit.
Manus tuae, inquit, plasmaueruut me e. \'manus\' dicit pluraliter, non \'manum\'. at uero alibi ait: ego manu mea solidaui caelum, et: manus mea fecit haec. in hominis constitutione uidetur non abundasse quod toto mundo ut fieret abundauit. caelum manus una firmauit, ut scriptum est, et utraque dei manus hominem figurauit, ut legimus. caelum non ad similitudinem, homo ad similitudinem; angeli enim ad ministerium, homo ad imaginem.
Esto ut et angeli ad imaginem; scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. habemus enim aliquid quod angeli fortasse non habeant; ubi enim abundauit peccatum, superabundauit gratia. nobis est natus Christus ex uirgine; legimus enim: puer natus est nobis, filius datus est -nobis.
nobis carnem suscepit, immo potius nos in illa carne suscepit, quod filium hominis in dei sede constituit. non lego angelos in dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes, non lego angelos, sed homines consepultos Christo et in Christo resuscitatos. denique ait apostolus, quia conuiuificauit nosin Christo—cuius gratia estis salui fecit simul suscitauit simulque fecit sedere in caelestibus in Christo Iesu.
filius ergo homims ad dexteram dei, non angelus, non archangelus nec Cherubim et Seraphim. illa laudant, filius hominis sedet filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos uicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in caelestibus triumphauerit, quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.
Ue rb o, inquit, domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. homo quoque spiritu domini perfectionem uitae consummationemque uirtutis accepit. inspirauit in eum deus spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem e m. uita ergo nostra coepit ex inspiratione diuina, sed uita haec
secessione animae corporisque dissoluitur, inspiratio autem diuina non soluitur. et ideo intellege aliud esse quod figuratum est, aliud quod factum est uel paratum, meritoque dupliciter habes scriptum de homine. primum enim scriptum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et: dominabuntur, inquit, uel principatum habebunt et: fecit deus hominem ad imaginem d e i.
secundo autem loco ita scriptum est, quia accepit deus puluerem de terra et plasmauit hominem. ubi puluis, ibi plasmatio, ubi autem non puluis, ibi non terra, non materia, sed incorporeum, sed admirabile; ibi non materia, sed inmateriale. quod enim secundum imaginem est, non est in corpore nec in materia, sed in anima rationabili. ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem dei, ubi iustitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma uirtutis adsumitur.
Si intellegas imaginem, uidebis ad imaginem; homo enim non est imago dei, sed ad similitudinem factus est. alius est imago dei inuisibilis, primogenitus uniuersae creaturae, per quem facta sunt omnia. ille non ad imaginem, sed imago; tu non imago, sed ad imaginem.
habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine dei, quod sit diuinae simile imaginis. propterea imago ad eum, qui est ad imaginem, uenit et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui, ut iterum signet, ut iterum conformet, quia amisisti. quod accepisti. insufflauerat enim tibi deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. factus eras in animam uiuentem; audi quid dicat: non in carnem, sed in animam uiuentem.
sed quia peccator signaculum tenere non potuit ex III crmine positus non habebat quae dei sunt sed quae hominum, propterea uenit dominus noster Iesus Christus, ut legisti in euangelio, et a mortuis surgens cum clausos discipulos repperisset, claustris ingressus est manentibus et dixit pax uobis; sicut misit me pater, et ego mitto uos. cum hoc dixisset, insufflauit eis et dixit: accipite spiritum sanctum.
Uidesne ergo quae manus fecerint hominem aut quem hominem fecerint? illum utique, quem secundum Christum induimus, expoliantes ueterem hominem cum actibus eius, et induimus nouum qui renouatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creauit eum, ubi non est seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.
istae sunt ergo manus quae hominem parauerunt, Christus et spiritus. ergo dominus Iesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem et postea de luto finxit et uoluit seruare quod fecerat, saluare quod plasmauerat, ut totum hominem saluum faceret, sicut ipse dixit in euangelio:
mihi irascimini, quia totum hominem saluum feci in sabbato? quod specialiter ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra seruatur, anima per cognitionem dei, caro per resurrectionem; quorum alterum docuit diuini auctoritate sermonis, alterum propriae resurrectionis exemplo.
intellectus praemittitur, ut scientia sequatur; nam nisi quis intellexectus, doctus esse non poterit. doctrinam igitur intellectus facit, non memoria; nihil enim prodest multa legisse, nisi intellegas ipse quae legeris. et in apostolo post manifestationem spiritus sermonem scientiae legisti postea substitutum, ut scias intellectum memoriae praeferendum et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus adfulserit.
Simul humilitatem considera. si propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intellegentiam ? intellectum petit, ut ipse se nouerit et naturae suae possit scire rationem. at illi, qui de rerum natura disputant, caeli scrutantur plagas; qui se ipsos scire non possunt, putant intellegentiam sine dei dono posse concedi.
unde et nos humilitatem debemus adsumere, ne extollamur, si forte unam aliquam de scripturis parabolam cognouerimus aut, quia interdum secundum litteram plana legimus, si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinae nobis adsumamus scientiam.
propheta llle, qui accepit spiritum sanctum, postquam unctus in regnum est, unctus est m prophetam, centesimum et octauum decimum psalmum scribens intellectum sibi dari poscit, ut mandata dei intellegat, et scit, nisi a domino acceperit gratiam, intellegere eius se mandata non posse. in euangelio quoque lego, quia proponebat parabolas dominus Iesus et apostoli non intellegebant; denique explanationem propositae parabolae postulabant.
Sequitur uersus secundus: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, quia in uerba tua supersperaui. fortasse aliquibus uideatur hoc esse contrarium, quia iustus dicit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur; multis enim iustus grauis est cum uidetur. denique in euangelio plerique dominum Iesum uidere non poterant, sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum, et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat.
unde puto quod, sicut illic Iudaicae forma impietatis exprimitur, ita hic ecclesiae gratia reueletur. prophetat enim totum orbem replendum esse timore diuino et ideo quasi timentes deum sanctorum dicit cognitione laetari; qui enim uidet iustum et gaudet, etiam ipse uult esse iustus. pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod uult ipse in se seruare, si possit.
est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, et uirtutes suas in aliis amet. plerisque enim iusti aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus uero laetitia est. quam pulchrum igitur, ut uidearis et prosis! bonum ergo uir iustus.
Propterea denique apostolus Paulus ascendit Hierosolymam, ut iustos uideret, et cum Petro mansit diebus quindecim, ut ex eius aliquid cohabitatione proficeret. propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab ecclesia, ab apostolis et maioribus natu.
cum autem abire uellent, ne discederent rogabantur et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrimis deducebatur. nam si est tanta uis in naturalibus, ut animal uisum prosit ictericis, ita ut mortui quoque cornu eius animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum his qui huiusmodi inciderint passionem, dubitare possumus, quod iusti sanet aspectus ?
ergo animal uile inrationabile tantam uirtutem habet, ut sanare hominem possit momento exiguo quo uidetur: homo iustus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert? non uel ipsi oculorum radii uirtutem quandam uidentur infundere his qui fideliter eum uidere desiderant ?
Sed quemadmodum iustus laetificat cor innocentium, cum uidetur, ita inprobi iustorum cognitione torquentur, quia uel tacitis sanctorum moribus arguuntur. torquet castitas incontinentiam, auaritiam liberalitas, impietatem fides. de hoc quoque parile uilis animantis sumamus exemplum.
nam sicut prodesse diximus mutum animal cum uidetur, ita obesse percipimus lupum, si aliquem uidendo praeuenerit; uocem enim feruntur amittere quos prius lupus uiderit. basiliscus quoque, hoc est noxius serpens, si quodcumque uiderit prior animal, fertur occidere, et allegatur statim necari qui potuerit a serpente huiusmodi praeuideri.
ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeuentus aspectu. ergo si tanta uirtus uel in oculis serpentis uel in oculis est hominis, ut, si alterum alter prior uiderit, possit occidere, non est uirtus in oculis iusti qui repletus uirtutis est gratia, cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam domini tetigit sanaretur et ille cui intendit dominus Iesus statim ex eius oculis gratiam sanitatis hauriret?
Sed qui uidet iustum debet scire quod uideat. non illum uidet in corpore, non in uestimento, non in patrimonio, non in uultu, sed intus uidet. non, inquam, illum uidet nisi eius uiderit mentem, nisi eius sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit conprehendere, sapientiam de tractatu eius adsumere.
tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognouerit. ita ergo et nos, sicubi audimus iustum, festinemus uidere, sicut illa mulier quae audiuit in domo Pharisaei discumbere dominum Iesum et ingressa est et eius pedes perfudit unguento. illius imitatores simus; namque ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? sicubi ergo iustus sedeat, sicubi accumbat, festinemus uidere eum.
pretiosum est uidere uirum iustum, ut uideas secundum imaginem dei. quod foris est nihil prodest, quod intus est sanat. sane et in eo qui foris est illum qui intus est frequenter aspicimus, ut, si uiderimus pauperem, illum ad cuius similitudinem factus est honoremus in paupere, de quo ait: dedistis mihi manducare, quia quod uni eorum dedistis mihi dedistis.
qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat cuius imaginem coronauit, et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cuius statuam consputauerit fecisse uidetur iniuriam. gentiles lignum adorant, quia dei imaginem putant; sed inuisibilis dei imago non in eo est quod uidetur, sed in eo utique quod non uidetur.
Uides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus. caueamus, ne coronam imagini detrahere uideamur, quam unicuique Christus inposuit. caueamus, ne aliquid detrahamus his quibus debemus adiungere. sed, quod peius est, non solum non honestamus pauperes, sed etiam dehonestamus destruimus persequimur, et ignoramus, quod has in imaginem dei congregamus iniurias, cum factos ad dei imaginem putamus esse laedendos; qui enim inridet pauperem exacerbat eum qui fecit i II u m.
nihil enim est praeter dei scientiam. exemplum quaerimus? non est absconditum, siquidem Iob numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus aduersariae potestati. dedit enim dominus potestatem diabolo in facultates eius, ut temptaretur, qualem amisso patrimonio haberet affectum; dedit in filios, dedit in corpus eius, ut probaretur, quod non dolore liberorum defunctorum aut cruciatu corporis a constantia mentis anima defetisceret. dominus
quidem nouerat fortem, sed in illo docere atque examinare nos uoluit, utrum imitatores eius esse possemus. denique et Abraham temptauit, quando filium senis unicum sibi petiuit immolari. sciebat utique mentem Abrahae, sed sciens temptat dominus, sicut legisti in euangelio, quia, cum interrogasset dominus Iesus discipulos, quot panes haberent, et illi respondissent quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: quid faciemus, inquit, inter tantos homines? hoc autem dicebat temptans eos; sciebat enim quid facturus esset. qui ergo iustus est, examine iustitiae suae credit, quia dei iusta iudicia sunt, uel secundum Graecum, quia iudicia dei sunt ipsa iustitia.
Sed hoc ut agnosceret, fecit praemissa precatio, quoniam intellectum dari sibi poposcit, ut mandata dei disceret. accepta est ergo intellectus et cognitionis gratia, agnouit iusta dei esse iudicia. agnoscere autem perfecti est. denique aliud est credere, aliud agnoscere: fides timentis, agnitio sapientis. qui enim timet, rationem non quaerit, sapiens autem et agnitionem eorum inuestigat quaecumque percipere desiderat. credidi, inquit, propter quod Locutus sum; cognouit autem intellegens quod locutus est.
In quo ergo iusta iudicia dei sunt ? quia per labores et tribulationes et adflictiones ad caeleste praemium peruenitur. sicut enim certantibus athletis corona defertur iusto iudicio hominum, ita legitime certantibus christianis diuino iudicio palma decernitur. uincenti, inquit, dabo sedere mecum in sede mea. uita ergo nostra examinatur igne sicut splendor argenti, ut uirtus certaminibus adprobetur. transiuimus, inquit, perignem et a qua m, et induxisti nos in refrigerium. per haec igitur uera iudicia tua esse cognoui.
humiliatus enim sum, ut haec uiderem, quia hi, qui exaltati sunt corde, oculos ad ueritatem aperire non possunt; cum autem humiliamur, peccata nostra cognoscimus et ipsa humilitate delicta nostra purgamus. humiliatus sum, inquit, et saluum me fecit. in ueritate ergo humiliatus qui humiliatus est ad salutem, nec uane pertulit passionem, qui salutem ueritatis secutus est.
Distat igitur inter cognoscere et timere, ut eo reuertamur. denique euangelii lectio docere nos debet; ait enim dominus ad eos, qui credebant ei ex Iudaeis: si manseritis in uerbo meo, cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. si manseritis, inquit, cognoscetis.
Denique adhortationis diuinae esse misericordiam euidens testimonium docet. Moysi enim dicit deus: misere b or cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. igitur non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei. forte dicas: ergo non debemus uelle, currere? atqui neglegentes deus deserere consueuit\'.
non ergo hoc dicit, sed quid dicat consideremus. non uolentis neque currentis hominis perseuerantia est; non est in hominis potestate, sed miserentis dei est, ut possis complere quae coeperis. denique iterum Moysi dicit: quia in hoc ipsum te suscitaui, ut ostendam in te uirtutem meam. colligitur ergo adhortationem diuinae misericordiae deputandam. unde sequitur: ergo cui uult miseretur et quem uult obdurat. hunc miseratus hortatur, illum non reuocat exsecratus. et uere misericordia est dei nostrarum militia passionum, per quam nobis peccata minuuntur. denique i-azarus pauper, quia in hac uita tolerauit mala complurima, in gremio Abrahae requiem consolationis inuenit, ille autem diues, qui consolationem habuit in saeculo, post curricula uitae huius fructum quietis amisit; quem si miseratus esset deus, castigasset potius in hoc saeculo, ut postea non flagellaretur. denique Iob, licet grauiter flagellatus et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, obprobriis amicorum, consolatione tamen fruitur aeterna.
tanta ui apostolicae petitionis rogat, ut consolationem accipiat a domino in omni tribulatione, quo non solum ipse induat tolerantiam, uerum etiam alios consoletur, ut et ipsi possint propriae mentis angustias sustinere. si igitur ipse in omni tribulatione idoneus fueris adprobatus, tunc demum dignus eris qui consolationem accipias in omni tribulatione. et tamen non omnis passio digna consolatione est, sed quae passio per Christum est, haec consolationem Christi meretur.
Pulchre autem addidit: see u n dum uerbum tuum seruo tuo. ipse enim dominus pro suo nomine proeliantibus auxilium pollicetur dicens: cum ergo tradent uos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur nobis in illa die quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed pater meus qui loquitur in uobis. ergo, ne inpares simus certamini, diuinum semper oremus auxilium, ut nobis tribuat adhortationem; si enim habeamus eum qui nos exhortetur, non facile cedimus.
Plerique autem habent: qui consoletur nos, nec abhorret a uero. instigantis enim aliquem blanda quaedam est exhortatio, quae certantem studio laudis accendat et uelut quadam consolatione demulceat, ne laborum asperitate reuocetur.
Sequitur uersus quintus: ueniant mihi miserationes tuae et uiuam, quoniam lex tua me meditatio mea est. cui lex dei meditatio est, huic praesto sunt misericordiae, ut uiuat in aeternum. quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione diuina? beatus autem qui in lege domini die ac nocte meditatur. sed qui meditatur
et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. et ad Timotheum scribens ait: adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. lectio enim frequens nec intermissione aliqua destituta doctrinae munus operatur.
Quod autem poscit ut uiuat, frequenter ostendimus huius corporis uitam uerae uitae gratiam non habere, sed illam ueram uitam fore, cuius bona unusquisque sanctorum credit se uidere in terra uiuentium. quod credimus nos uisuros, non praesens utique, sed futurum est.
non solum propheticam incipiunt probare patientiam, uerum etiam emendare insolentiam suam. pudor enim plerumque correctio est nostra et, dum incipit nos pudere commissi, ne diutius pudeat, deserere quae erubescenda sunt admonemur. non ergo maledicit propheta, sed quasi bonus medicus uult illos cognoscere quid fecerint, ut, cum in suam conscientiam receperint quanta suorum sit con-
luuies delictorum, incipiant erubescere, erubescentes autem possint prioribus renuntiare peccatis. considera mihi nunc aliquos fornicantes, inequitantes uiduis ac pupillis, aliena rapientes et in his non solum non erubescere, sed etiam gloriari solere, tamquam uel pulchritudinis uel potentiae suae titulos deferentes, de quibus bene dixit apostolus quod eorum gloria in confusione ipso-
r u m, eo detestabiliores ipsis criminibus suis, quod, cum tanta committant, non confundantur. uerum eorum si quis postea ueniat in ecclesiam, credat in dominum Iesum, audiat euangelium, conpungatur corde, tunc demum incipiet quam atrocia et grauia deliquerit agnoscere et in his quae agnouerit erubescere.
Quid sit autem exerceri in praeceptis domini nostri, quia dixit: ego autem exercebor in praeceptis tuis, in lege didicisti, hoc est: si bos aduersarii ceciderit ueliumentum, ut non deserendum existimes, sed potius eleuandum. quod autem ait: iniuste iniquitatem gesserunt, in quem hoc dicatur considera nisi in eum, qui forte iuste iniquitatem gerat, id est: si laesus per legem se cupiat uindicare iuxta praecepta Moysi, iuste uidetur facere iniquitatem, sed non secundum euangelii praecepta. et ideo ait: non ueni uocare iustos, sed peccatores, quia Iudaei ad uindicandum se auctoritate legis utuntur.
ideo apostolus admonet, ut sit in nobis iusta sobrietas. denique addidit: et nolite peccare. qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam iuste sobrius praedicari. nolite, inquit, seduci — hoc est: ne alieni erroris ebrietas uos faciat temulentos —; corrumpunt bonos mores conloquia mala, eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis infunditur. meritoque addidit:
sobrii estote iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent, ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam dei nec titubat ebrietate perfidiae; iuste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.
Sequitur uersus septimus: conuertant u r ad me qua timent t e et qui sciunt testimonia tua. alius habet maxime iuxta Graecum: conuertantur mihi. si \'ad me\' legimus, conuertantur qui timent deum, de commissis propriis erubescant uel certe luant supplicia delictorum, conuertantur autem ad dei seruulum propheticamque doctrinam, ut dediscant pudenda committere et tanti emendatione doctoris exuant mores suos delictorumque labe detersa uirtutum induant disciplinam.
si autem ita legimus: conuertantur mihi, hoc est: quoniam exercebor in praeceptis tuis, [ut] mihi conuertantur, mihi iam non peccanti, iam non erranti. conuertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiauere peccatis, ut consortio iustorum propheta ad uberius prouehatur et ipse de ea gratia, quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. conuertantur igitur iam non peccante me iusti ad iustum. de testimoniis autem puto iam non opus esse repetere, cum ante iam dictum sit.
Sequitur uersus octauus: f iat cor meum in maculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar . quanto excelsior est propheta uel munere prophetiae uel regni gratia, tanto magis sequitur humilitatem et docet quid nos debeamus imitari, eo quod propheta tantus inmaculatum cor fieri sibi deposcit. supra postulauit: cor mundum crea in me, deus.
non dixit \'fac\', sed \'crea\', ut de integro cor eius instauret et mundet. maior quidam in hoc sermone ambitus est; grande enim cor est a domino creatum, quod recipiat uerbum de caelestibus uirtutibus ac potestatibus, grande cor, quod recipiat ipsum dominum dicentem: inhabitabo in illis et deambulabo in ipsis. ut haec igitur recipiat, creatorem sibi cordis sui non angelum fieri, sed ipsum dominum deprecatur, qui caelum creauit et terram.
audi, quia et cogitatio inqmnat: non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore. de corde enim exeunt cogitationes maiae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem. si ergo intus coinquinaris, munda prius quod intus est.
si quod intus est rnundaueris, et exteriora mundasti, ut si aqua turum fluat frustra lacum putes esse mundandum, si fons profluat caenulentus; receptacula enim tersisse nihil proderit, cum in fonte sit uitium. ipse tibi ante purgandus es, ut fluat omne quod purum est. cor tuum cogitationum tuarum est scaturrigo. in illo fonte uel turbida aqua inpuritatis euomitur uel sincera pietatis unda prorumpit.
Didicisti cor esse mundandum; disce quemadmodum mundes. mundat hunc fontem iustificatio legitima, hoc est confessio peccatorum. denique publicanus ille, qui peccata propria fatebatur, iustificatus magis de templo quam Pharisaeus exiuit, quia ieiunia sua et munera Pharisaeus atque innocentiam praeferebat. munda ergo aquam tuam, illam aquam de qua dictum est: aqua alta consilium in corde uiri.
bonam tibi aquam natura dedit, nisi eam caeno tuo polluas; ipsa te diluit, si pura, si simplex, si etiam naturalis sit, si nihil habeat sordidum atque terrenum. quid mali est, si ea polluat aqua quae mundare debeat! sed non est aqua tua quae te polluit, ista aqua aliena est. denique dictum est tibi: ab aqua aliena abstine te. aliena aqua mentitur et fallit et contrarium naturae profluit. ideo ait: filii alieni mentiti sunt mihi;
Docet etiam Hieremias propheta humilitatem hac interpretatione signari; ait enim sub hac littera in Threnis: quia non repellet in aeternum dominus, quia cum humiliauerit miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae, quia non humiliauit toto corde suo neque reppulit filios hominum. bonum ergo curuari, ut humiliemur domino et dominus misereatur.
denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta ostendens gemitus et humilitatem plebis ait: omnis populus eius ingemescentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam, ut reficiant animam. uide, domine, et aspice, quia factaest sine honore. ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curuetur, quo possit citius ad domini peruenire misericordiam.
Ideoque, tamquam curuatus multo amplius anima ac mente quam corpore, exorsus est Dauid dicens: defecit in salutare tuum anima mea, et i n uerbum tuum spero. non usitatus sermo nos capiat, ut tamquam corporeae fatigationis defectionem huiusmodi iudicemus. neque enim hoc solum dixit: defecit anima mea, sed: defecit in salutare tuum.
itaque ut de usu capiamus exemplum, si uerbi gratia dicamus: \'defecit ille m illam\', uidetur exprimi hoc uerbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit. et quicquid est quod uehementer expetimus, nisi eius maturiorem habeamus effectum, id nos uidetur longa quadam intentione lassare.
amor inpatiens die noctuque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differantur, ipsa deficit expectatione, dum sperat; in quo utique non finis amoris, sed incrementum est. et quicquid est desiderabile, sinon contingat desideranti, deficit in illud et quasi ipsam
deponit animam qui desiderat. si tamen spes propior adsurgat, dat uires spes proxima, si autem absentia sit dilecti, eo ipso quod absentem desiderat qui concupiuit animae suae patitur defectionem. itaque quanto longius est illud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. id est ergo deficere, in id unumquemque
Hinc ergo colligere possumus quid sit: defecit in salutare tuum anima mea. etenim spiritui adhaerens anima deficit ab en quod est anima et fit unus spiritus, quoniam qui adhaeret domino unus spiritus est. itaque sanctus
et timens dominum nescit aliud desiderare nisi salutare dei, quod est Christus Iesus. illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit uiribus, illum gremio mentis fouet, illi se aperit et effundit et hoc solum. ueretur, ne illum possit amittere. itaque quanto maiore desiderio exercitata fuerit anima cupiens adhaerere salutari suo, tanto magis deficit.
Recte \'speraui\' dixit \'in uerbum\'; ante enim spes praecedit et ideo sequitur defectio. sperauit autem in uerbum quod praedicatum est esse uenturum, quod potest intellegi de deo uerbo. aut certe in uerbum sperauit qui uerbo caelesti credidit, quo domini nostri Iesu Christi adnuntiatur aduentus uel quo eius glo ria declaratur.
ergo propheta, considerans quae legerat et cernens qu» d, cum adesset corpori uelut quibusdam ligatus huius uinculis uitae, aberat a salutare dei, concupiscebat desiderabat deficiebat et toto dissoluebatur affectu, ut totus illius fieret quod desiderabat, sicut etiam ipse in posterioribus dicit: effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuntio in deficiendo ex me spiritum meum. deficit enim eius spiritus, immo ab eo deficit spiritus suus qui se ipsum negat, ut adhaereat Christo. unde semitae eius cognoscuntur a domino, quia non sunt carnis, sed Christi semitae.
Etenim requirentium deum uia Christus est. et nos igitur illud concupiscamus aeternum, illud salutare dei; non concupiscamus pecuniam quam auarissimi concupiscunt, non concupiscamus alienae uxoris decorem, non ambitionis exagitemur desiderio, non saeculari intendamus gloriae, non fallacis circumscriptionis studiis occupemur, non proximum circumuenire iniquitate cupiamus, non postremo partes uulpium simus in terrenae uoluptatis interiora
demersi tamquam exules aeternorum et de illa supernae spei praesumptione deiecti. adtollatur igitur anima nostra deficiens suis uiribus, ut adhaereat salutari dei qui est Christus dominus Iesus, quod interpretatione dicitur \'domini salus\'. ipse est enim salus, ueritas, uirtus atque sapientia. qui igitur deficit sibi, ut uirtuti adhaereat, amittit quod suum est, accipit quod aeternum est.
denique ut scias quia uidit orando, factum e s t, inquit, reuertenti mihi in Hierusalem. cum orarem in templo, pauorem habui, uidi illum dicentem mihi: festina et exi citius de Hierusalem; non enim recipiunt testimonium tuum de me. isti ergo oculi in uerbum dei deficiunt et dicunt: quando consolaberis me? istis oculis prophetae dicebantur \'uidentes\', quia per reuelationem ea, quae erant abscondita, mente cernebant.
Quid est oculos deficere? de corporalibus dicamus, ut intellegamus de spiritalibus. nonne, quando aliquem desideramus et speramus adfore, eo dirigimus oculos, unde speramus esse uenturum? itaque intenti diu cotidiana expectatione deficimus. sic Anna circumspiciens in uiam sollicitis aduentum filii explorabat excubiis. sic Dauid propheta currentem de proelio positis in turre exploratoribus interrogare de salute filii pater sedulus gestiebat.
sic tenerae uxor aetatis de specula litorali indefessa expectatione uiri praestolatur aduentum, ut, quamcumque nauem uiderit, illic putet coniugem nauigare metuatque, ne uidendi gratiam dilecti alius anteuertat nec ipsa possit prima dicere: \'uideo te, marite\', sicut Anna dicebat ad filium: uideo te, fili, amodo
libenter moriar, mortis uidelicet dolorem exoptati conspectus suauitate non sentiens. ergo ut illa, quae aduenienti uiro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus semitas uiantis aut pedum uestigia legit, sic propheta curis exutus saecularibus interiorum oculorum in uerbum dei peruigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum re-
digens seruituti et animam suam ad humilitatis patientiam araneae modo tabescentis erudiens. desiderabat enim sicut ceruus fontes aquarum et sitiebat in dominum deum suum, cupiens eius uidere praesentiam et apparere ante faciem dei nimioque desiderio et
uehementi cupiditate deficiens tunc se habiliorem his quae de domino poposcerit inpetrandis prophetica gratia praesumebat. et nos igitur intendamus cor nostrum, ut possimus intellegere series scripturarum, et uerbum nobis uenire a domino postulemus atque intellectum dari. si quis de longinquo uerbum dei obtutu mentis aspexerit nondum planum atque distinctum, is uelut quibusdam oculis interioribus uerbi nauigium adpropinquare animae suae cernit. quo autem expressius uidere coeperit, eo magis quasi ad portum ueritatis festinat accedere, ut sit proximus inuehendae.
nam si operatur Christus secundum quod iustitia est, utique operatur secundum quod aerum est et operabatur, cum esset in principio apud patrem. denique per ipsum omnia facta sunt, et scias operatorem omnium esse et opus nostrum esse Christum Iesum. etenim secundum quod uerbum est, uerbum
inquirentibus, grande opus uerbum est. unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem uerbum domini audiret, ea quae audiebat ei quae ministrabat meruit anteferri. dicenti enim Marthae: domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adiuuet, respondens dixit dominus: Martha, Martha, Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi. ita uerbum cognoscere maius opus esse quam ministrare diuinae auctoritate sententiae definitur.
Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab apostolo, quia non in sermone regnum est dei sed in uirtute. scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce: nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque uirtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere;
uult enim magis uirtutem sermonis agnoscere. denique nolebat talem suum apostolus esse sermonem, qui in infirmitate ueniebat, ut alios faceret fortiores, in timore et tremore, ut timentes nihil metuerent nisi dominum Iesum, trementes . pacem eius tranquillitatemque seruarent. audi ergo, qualem apostolus sermonem habebat: et sermo, inquit, meus et praedicatio mea non in persuasione sapientiae uerborum, sed in ostensione spiritus et uirtutis, quia fides non forensi sermone sapientiae, sed dei uirtute firmatur.
ergo in sermone sanctorum uirtus est, in sermone autem forensi isto ac philosophico uanitas mundi. uirtutem autem esse in sermone sanctorum etiam iste propheta te doceat, qui ait: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa, hoc est ut multa possint uirtute euangelium praedicare. probatum est ergo, quod in euangelii praedicatione sit uirtus; praedicatio autem euangelii sermo sanctorum est. ita dubium non residet, quia in sancto sermone sit uirtus.
Sequitur uersus tertius: q u oinam f actus sum sicut uter in gelicidio; uistificationes s tuas non sum oblitu s. uox ista uox iusti est qui mortificauerit suum corpus. recte enim uter dicitur iustus, qui expoliatus, non nudus inueniatur; uter namque de exuuiis fit animantis mortui. igitur et nos peccato moriamur, ut uiuamus deo.
repleti spiritus iucunditate et suauitate laetitiae erimus exuuiae spiritales, carentes infirmitate corporea et integro mentis sinu infusam nobis diuinorum mysteriorum gratiam reseruantes. de his utribus dicitur, quia uinum nuuom in utres nouos mittunt qui uolunt utrumque seruare, et corpus et gratiam.
non effluat igitur tuus hic uter, non rimosus sit, non terreno inueterascat situ, ne uinum nonum ueteres utres rumpat, scindantur utres, fundatur gratia. non iterum sole iniquitatis et nimia ui caloris arescant, sed feruentium uiscerum cupiditates diuersae niuali quodam frigore temperentur.
fngescat aestus libidinis et quodam continentiae gelu ieiuniorumque restrictus matutina oratione perfletur, quando sicut ros ita super terram nostram dei uerba descendunt, sicut imber super gramen et sicut nix super faenum. nescit utrem bonum ista nix laedere, nix quae diuini splendore fulget eloquii. nix haec refrigerat, non adurit, fecundat sata, non internecat. nix haec praeceptio continentiae est, quae calorem facit frigere corporeum et omnem naturae interioris restinguit ardorem.
et forte ideo cum Iesus resurrectionis suae demonstraret gloriam, uestimenta eius erant candida sicut nix, ut non solum ipse alienus aestimaretur contagione peccati, uerum etiam quicumque resuscitatur congelatis coniugii cupiditatibus resurgere frigidus uideretur; in resurrectione enim neque nubunt neque uxores ducunt, sed erunt sicut angeli in caelo. boni ergo utres frigidi, hoc est in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore resoluti.
Utrem autem corpus hoc dici licet ex pluribus locis, tamen etiam inde intellege, quod Adam et Eua, ubi imaginem deposuere caelestis quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes tunicas dicti sunt uestiti esse pellicias; corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa. nec illud absurdum ad intellegendum, quod ita se dicat factum Dauid sicut utrem in gelicidio, eo quod in asperitate licet positus glaciali mortificauerit tamen corpus suum,
ne sentiret hiemis illius asperitatem quam saluator dicit grauem futuram esse fugientibus. sicut enim glaciem non sentit uter, quia pellis est mortui, ita mortuus peccato propheta frigus peccati sentire non poterat, uel certe quod non frangatur necessitatibus nec resistat caro menti, sed mollior ductu animae se inflectat imperiis et in hoc mundi gelicidio non
Et bene peccatum gelicidio conparatur. sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem, sic culpa nulli prodest usui, nulli operationi, et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat. bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio, ut possim non obliuisci iustificationes domini, ut earum liquore per- fusus refrigeret omnis feruor internae cupiditatis.
non ergo uacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum iustificationum, ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae conprimam; moriendum est enim mundo, ut uiuamus deo. si autem uiuamus carni, mors utique est carnis prudentia; uiuere non possumus deo, quia inimica deo carnalis ista sapientia et uita est saecularis.
uel sic: \'quo usque insultare poterunt, quo usque inequitare, qui nos diuersis modis quaerunt adfligere?\' non serus erit terminus; etenim quasi propheta celeritatem transcurrendae istius uitae non annorum, sed dierum aestimatione subducit dicens: quot sunt dies serui tui? et bene \'dies\' dixit, ut non solum moras annuas prophetica uisione transcurreret, uerum etiam splendidum sibi uitae huius curriculum uirtutum lumine declararet.
meritoque securus ait: quando facies mihi de persequentibus me iudicium? mihi, inquit, iudicium de persequentibus facies, non de me persequentibus iudicium dabis, quoniam non resurgunt impii in iudicio. sed mihi, inquit, da iudicium, ut, cum remuneraris innocentiam, fidem prouehis, misericordiam coronas, impii persecutores meritorum praemiis prophetico ore promissis iudicentur.
Hoc ergo deposcit uirtutum stabilitate fundatus propheta, ut subiciatur sibi non homo, sed ille qui locum sibi in homine uindicauit. unde et apostolus ipsum magis in hominis peccato putauit esse damnandum, ipsum subiciendum, de quo ait:
conterat deus satanan sub pedibus uestris cito. ex hoc ergo persecutore iudicium sibi fieri gestit, ut fidei propheticae uestigiis aduersarius conteratur et comminuat eum sub pedibus suis propheta sicut puluerem et in hac corporis sui militia constitutus, quamuis breues dies uitae sint, triumphum tamen de aduersario adipiscatur, quo reformati hominis in ueterem gratiam, quem ante delictorum uinculis tenebat adstrictum et feruentis libidinis lassabat aestu, libertatem ingemescat, potestatem sentiat.
subiectus est igitur aduersarius secundum domini sententiam. etenim dominus Iesus ueniens in hunc mundum per uirginis partum subiecit animae nostrae omnes contrarias potestates, ut fide tua, uerbo tuo, conuersatione tua et operibus conterantur. si ergo non conteris aduersarium, tua culpa est, qui permissa non uteris potestate. in nobis est igitur, ut aut subiciatur aduersarius aut resultet.
si enim actus noster displiceat, incipit aduersarius superbire, si autem bonis inhaereamus operibus, exerceamus studia castitatis iustitiae continentiae, calcamus serpentem et scorpionem. calcamus enim illum pedibus castitatis, conterimus scorpionem, ne possit excutere, calcamus uestigiis continentiae, uerecundiae iustitiaeque gressibus. possumus ergo et in hac breui uita triumphum de aduersariis habere perpetuum.
Sequitur uersus quintus: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, dom in e. bene optat iudicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera iusti inpedire, uerum etiam fidem superflua narratione conati sunt. etenim quasi fabulae cuiusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεσχίας, hoc est superfluas loquacitates. narratores enim superflui sicut hirundines disputationis suauitatem natiuae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est.
Superflua igitur loquitur haereticus qui non loquitur ueritatem, non loquitur secundum legem. qui autem fundatus in lege est, nouit a ueris falsa discernere, spiritalis eruditione doctrinae haeretica ab euangelicis dogmata separare. ideoque, ne multi decipiantur, iubetur a domino tacere peccator; peccatori enim dixit deus: quare tu enarras iustitias meas?
conticescat igitur perfidia quae tramitem ueritatis non nouit, quae dei praecepta non seruat. cur enim per os suum adsumunt peccatores euangelium ueritatis, in quorum ore ueritas non est ? omnia autem praecepta dei ueritas, Christus autem ueritas. non est ergo Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: os tuum abundauit nequitia et lingua tua concinnauit dolum;
lingua enim, quae uult adstruere mendacium, dolum utique nectit adsertis. sed huiusmodi fur est et cum fure concurrens. multi enim fures sunt, qui uerbum dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem, et Patrimonium quoddam cae-
lestium scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi conpendia colligentes dolo magis quam ueritate quaesita. sed ni sunt qui miscent aquam uino tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem dei et insincerum proferentes, quicquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint, et ideo aliena loquuntur a lege. unde bene eos propheta refugit atque reprehendit, sciens quid praescripto legis acceperit.
Recte ergo ait sequenti uersiculo: omnia praecepta tua ueritas: iniuste per s e cuti sunt w e, adi u u a m e. quasi bonus miles bella non refugit nec conflictus quamuis grauium proeliorum bellator pauescit adsuetus, sed fidelis et prouidus adspirare sibi diuinitus orat auxilia et piae deuotionis fidelia sibi adiumenta deposcit.
et fortasse, cum persecutiones non patimur, tamquam condemnati habemur, quia nequaquam pie uiuere uelimus in Christo. nam utique, cum sit definita sententia, quod omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutiones patiuntur, uidetur is qui persecutionem non patitur abdicatus, quod non sit piae intentionis in Christo; deuotionem etenim fidei proelia persequuntur; si desint certamina, uereor ne deesse uideatur qui certare desierit.
omnia, inquit, praecepta tua ueritas. quae praecepta nisi illa: si me persecuti sunt, et uos persequentur? haec praecepta Dauid, anterior licet incarnationis sacramento, iam tamen audiebat in spiritu et quasi Christi discipulus non subtrahebat se passionibus, sed certaminibus offerebat.
sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis iusti pietas confirmaretur; cito enim fides inexercitata languescit et crebris otiosa temptatur incommodis. remissas excubias callidus insidiator inrumpit, adsuetum autem bello uirum externa fraus instruit et ad gloriosae prouehit palmam uictoriae. pax ergo fideli corruptelae materia est.
Quam pulchre nobis persecutionis processere tempora! intentus sicut medicus erat intimae ad deum mentis affectus. illi adhaerebat nec ullas cogitationes obstrepentes sibi precantis animus sentiebat. totis uisceribus fundebatur oratio et quidam miscebatur sermo cum domino.
cotidiana meditatio habebat iam contemptum periculi et usum calcandae mortis receperat. quod amisimus exercitium, temptant otia quos bella non fregerant. periculosa igitur et pacis otia; in pace plures persecutiones esse coeperunt. nullus erat tempore persecutionis adulator qui callida mentem adulatione temptaret.
non uacabat animo corporis delectatione dissolui et huiusmodi quae secundis rebus excitari solent admittere passiones. ideo apostoli cum caederentur includerentur, exultabant, quod illis iniuriis aeternae gratiae meritum lucrabantur, qui digni fuerant pro Christi nomine iniurias sustinere. non illis erat cura de patrimonio, studium de potestatibus et honoribus, non de praelatione, quae etiam iustos exagitare consueuit, sed ille se praeferri putabat, qui esset pluribus uerberibus flagellatus.
Merito ergo Dauid occasiones expetit triumphandi et certandi copiam pro deuotionis eruditione non metuit, qui nouerat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa uirtutis. non enim dixit: \'quia persecutiones patior, adiuua me\\ sed:
iniuste, in-_ quit, persecuti sunt me, adiuua me. potest enim quis et persecutiones pati, sed non iniuste, quia est etiam iusta persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus iniustis, si iniquos uelimus opprimere, ne pluribus noceant, si auarum fraudis suae conpendiis exuamus, si execremur insolentiam superborum. qui autem pro fide, pro iustitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: iniuste persecuti sunt me, adiuua me.
Sequitur uersus septimus: paulo minus consummau er unt me ira terra, ego o autem non dereliqui mandata tua. non superfluo diuinum quaesiuit auxilium, qui sciebat sibi aduersus fortes esse certamen pluraque sibi proelia praeparata dimicaturo nunc aduersus nequitias spiritales quae sunt in caelestibus, nunc aduersus calorem sanguinis et innumeras corporis huius inlecebras, quarum nexu uario et diuturna conluctatione lassa- TUS Pudendo corruisset certamine, nisi fidei se radice tenuisset.
discamus cauere quem gerimus. hic nobis hostis domesticus, hic inimicus grauis nostri ipsius corporis. inflammatur uino, ardet libidine, decore mulieris occursantis accenditur, spe alitur, desperatione uritur, inlecebris exuritur, non euaporat effectu, timore turbatur, metu frangitur, luxuria mollitur, lasciuia dissoluitur, labore adficitur, sollicitudine fatigatur, passione conteritur.
miraris, si inter tot aduersanas passionum uices se etiam iustus tenere uix possit, cum inpares simus etiam singularum certamini passionum ? quem uel sola libido non uindicet, quem non subiuget auaritia, quem formido non quatiat, quem luxuria non euaporat, quem lasciuia non emolliat, quem non supblantet ebrietas?
Quasi conscius igitur carnalis infirmitatis et explorator persecutionis hostilis dicit: paulo minus consummauerunt me in terra. in hac utique terra, in qua Adam primus corruit et pudenda prolapsione deiectus totius gressum futurae posteritatis inflexit; in hac terra, in qua Cain munera fraterna dolens suis esse praelata ruina est stratus inuidiae; denique uox fraterni sanguinis clamauit a terra.
in hac terra Noe sanctus, quem totius orbis diluuia in tantis procellis et fluctibus Peruigilem probauerunt, ubi tamen otioso curas laxauit corpore, somnum ebrietatis offendit, contumeliam paternae pietatis incurrit, docens periculosa otia securae esse uirtuti.
in hac terra Loth reuerendi parentis imitator, quem non luxuriantis Sodomitanae plebis decolorauit inpuritas, non flamma Sodomae ardentis inuoluit, ueniabilis quidem ignorantiae, pudendae tamen commixtionis non euasit incestum; uritur ille flammis mulierum quem sulphurea flamma non ussit.
In hac terra etiam Dauid propemodum consummatum esse se dixit, siquidem paene motos pedes suos et gressus suos paulo minus sensit effusos, quia diuitias saeculares et successus corporalium prosperorum loco beatitudinis aestimauit peccatoribus abundare.
propter quod etiam flagellatus est, sed flagella iusto remedia salutis sunt; castigat enim dominus quem recipit. unde etiam Dauid conuersus ad domini caritatem atque in eius eruditus praeceptis, non ignorans, eo quod caducis caduca fortuito quodam deferantur euentu et quia non diuitiarum abundantia, sed uirtutum gratia uitae probabilis merita pensantur, dilexit magis quam dereliquit mandata dei, quibus solis potuit ingruentes nequitias spiritales et insurgentes huius corporis adpetitus in hac tam fragilis naturae infirmitate superare. magna igitur uirtus, quae sub tantis persecutionibus constituta et paene obpressa tamen suum non est oblita praesidium nec mandata dei dereliquit.
Ideoque, quia solum sibi deum profuisse cognouit, preces ad dominum dirigens ait uersu sequenti: secundum m isericordiam tuam uiuifica me, et c-usto d iam testi m onia ori s tui. quam uiuificationem sui postulet, supra diximus, quia non id precatus est quod habebat, sed quod desiderabat, id est ut uiueret in aeternum, intellegens uitae beatitudinem in hce
fluctuanti et infido nobis corpore esse non posse, cuius inbecillitas propositum animae derelinquat. opus est ergo dei misericordia, ut continua et perpetua sit in hoc corpore uiuificatio, ut cotidie iustus deo uiuat peccatoque moriatur. si enim culpa moriatur in nobis, erit uita deo uiuens et custodia praeceptorum caelestium perseuerans, quam utique ille custodit qui uiuificatur a domino.
Denique uiuificari se ante poscit a domino et postea custodiam testimoniorum caelestium pollicetur; non enim communis haec uita custodit caeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis. possumus etiam sic intellegere: quia iam propheta quae erant legis agnouerat, optat aduentus dominici misericordiam, ut accipiat praecepta quibus lex adimpleatur, ut non solum adulterium sciret esse uitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam.
os enim patris Iesus dominus locutus est in euangelio eum, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, in corde suo adulterium perpetrasse. quantum euangelio profecerunt studia castitatis, quo non solum turpioris facti, sed etiam studii degeneris ablegatur obprobrium!
Qui sunt autem, de quibus dicit quod paulo minus consummauerunt eum in terra, nisi persecutores ? de quorum uno ait do- minus Iesus: ite dicite uulp illi, hoc est de Herode. et alibi cum se fraudulenter interrogari aduerteret, dixit: u ulpes foueas habent et uolucres caelinidos, ubirequiescant, eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur.
inde etiam Samson binas uulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligauit faces et dimisit eas per messes allophylorum, per hanc figuram significans, quod inprobi ae fraudulenti homines et maxime haeretici liberam linguam habeant ad latrandum, sed exitus inpeditos, aut litigiosa principia, finem uero fraudis suae incendio deputatum.
ldecque et trecentas uuipes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem se praedicatione commendare desiderant, sed mysterium eius tenere non possunt, qui hac praedicatione composita et falsa atque simulata urere magis fructus conantur
alienos, cura utique uera crux domini non exurat aliena merita, sed fecundet. meritoque scriptum est in Canticis canticorum. prendite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, ut uineae nostrae floreant. quo ostenditur, quod uel dominus Iesus uel ecclesia fraudulentorum dolos a uineis suis exterminandos esse praecipiant, ne pauxillulis uineis noceant, quia adultis iam uitibus nocere non possunt. haereticus enim inperfectum temptare potest, non potest subplantare perfectum.
Labd littera duodecima incipit, cuius interpretatio \'cor\' uel, ut alia habet interpretatio, \'seruo\'. unde uidetur admonere uel prudenter haec intellegenda uel sollicite seruanda praecepta. nam hoc primus statim uersiculus admonet; cor etenim sibi mundum creari
in superioribus hic propheta, ut legimus, postulauit, cor sibi prudens dari orauit a domino filius huius Salomon. qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intellegit seriem subditorum uersuum atque uirtutem. unde et alibi inuenimus \'cor solum\', id est uel singulare uel quod nulla inlecebra saeculi huius inpediat et carnis possit interturbare sapientia. qui autem habet cor, seruat mandata dei, quemadmodum legisti de Maria, quae conseruabat omnia domini saluatoris in corde suo uel dicta uel gesta.
Circumcidamus ergo cor nostrum, nihil corporeum, nihil uile quaeramus; uile autem omne terrenum. nihil ergo terrenum, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leue atque mutabile in eloquiis constituamus caelestibus - eloquia enim domini eloquia casta —, ut in his mysteriorum caelestium inmaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat. non adulterina quadam opinione misceamus terrena diuinis et illud inuiolabile sacramentum propheticae uisionis aut perennis oraculi naturae nostrae aestimatione uiolemus.
ideo enim addidit: argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum s eptuplum, ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes domini pecuniam atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes, ut Christo digne sentire uideamur, qui ait: nolite thesaurizare uobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminat, sed thesaurizate uobis in caelo.
in aeternum non obliuiscar iustificationum tuarum. legis ergo meditatio facit, ut tempora tribulationis, tempora quibus humiliamur aliquibus aduersis, sustinere et tolerare possimus, ut neque humiliato nimis neque deiecto frangamur affectu. denique dominus non frangi nos humilitate usque ad desperationem uult, sed usque ad correptionem.
Unde et Hieremias propheta sub hac littera in Threnis ait: ut humiliaret sub pedibus omnes uinctos terrae et declinaret iudicium uiri contra faciem altissimi, ad condemnandum hominem cum iudicatur, dominus non dixit, et infra: de ore altissimi non exibunt mala. humilitas ergo, quae a domino est, plena iustitiae, plena est aequitatis, quia non exeunt mala de ore domini. denique qui humiliabatur a domino dicebat: humiliatus sum, et saluum me fecit.
Ergo sicut prudenter considerandum est, quando humilitas a domino sit causa probationis, quando etiam ipsa ab homine inferendae humilitatis inpressio, quae tamen ipsa solet patientia et magnanimitate tolerari, ita etiam sapienter considerandum, quid sit in aeternum in caelo uerbum domini permanere uel, sicut aliqui codices habent, in saeculum, quia Graecus elg tbv cdcbva posuit, quod diuerse interpretati sunt translatores, alii \'in aeternum\', alii \'in saeculum\'.
in saeculum ergo permanet uerbum tuum, domine, in caelo. et quomodo ipse dixisti: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt? in saeculum permanet uerbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt. caelum ergo et terra, id est opera mundi istius, praeteribunt et tempora permanebunt. alius qui spiritalis est et diiudicat uerba legis: in aeternum, inquit, domine, permanet uerbum tuum in caelo; aeternitas enim uerbi manentis opinionem uerbi praetereuntis excludit.
Unde, si uirtutem prophetici sensus cognoscere uolumus, primum in his quae uisibilia et sensibilia sunt ethicum consideremus, ut ex eo quae sunt intellegibilia manifestemus. si uerbum dei in caelo permanet, imitemur caelum ubi permanet uerbum, permanet ordo sollemnis caelestium statutorum et beneficiorum domini crebrae uices sollemnibus muneribus perseuerant.
supernis nempe uel pluuiis uel calore uel fotu aeris huius infunditur terris atque alitur larga fecunditas. caelo annus labitur per dies ac menses et tempora autumni atque hiemis, ueris quoque et purae digestus aestatis. de caelo uitae tuae imaginem cape; etiam quando non germinas fructum, sere tamen semen ad fructum.
sunt semina quae de caelo sunt et seruntur in terris. est etiam superna uindemia, unde ait propheta: serite uobis ad iustitiam, uindemiate ad fructum. et quando non florent opera tua, foue tamen semina tua, ne lasciuiendo luxurient. quod luxuriat in flore seminis, tenuatur et hebetatur in fructu. fructus ipsos usque ad maturitatem decoque.
Imitatores etiam ipsius caelestis simus elementi: non semper sole feruet ardenti, frequenter nubibus priusquam, pluuiis uehementibus inhorrescit, iactis niuibus tegit terram. non ergo sit in te quoque diuturna lasciuia; succedant maesta senilium curarum tempora et tamquam incana maturitas agrum hunc tui corporis reprimat.
utilior saepe tristitia est, quae comitem solet habere grauitatem. numquid ulla in ipso est sole praeuaricatio ? nonne cotidianos cursus suos seruat? numquid continuos nouit luna defectus et commissi munus deserit ministerii? isdem nempe uicibus annus redit, eodem statu reparantur tempora, isdem obsequiis reformantur. sol diem
inluminat tempora statuta custodiens, fukret splendoribus luna nocturnis et lux eius in tenebris micat. stellarum nitentium rutilat globus sollemnique statione et conuersione ac demutatione funguntur. lex una diuersis, constitutorum semel uices cursuum custodire nec fines transire praescriptos. manet ipsa inmutabilis demutatio et conuersio uertere ordinem suum nescit. una omnium oboedientia, discretis muneribus indiscretam praescriptae constitutionis tenere concordiam.
In caelo ergo permanet uerbum, quia satanas de caelo cecidit. non habebat in caelo locum, propterea cecidit. quo cecidit nisi in terras ? ideo hic adulteria homicidia ebrietates abundare coeperunt. inde exclusus acrior ad nos uenit et temptationes solito asperiores tamquam iratus exercet.
in caelo igitur permanet uerbum, quia inde deiectus est diabolus; in terris non permanet, quia huc totus aduenit. et uide utrum hic permanere uerbum possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in caelo, nec ibi uerbum poterat permanere. denique quia et ipse uerbum non tenuit, cecidit e caelo.
In caelo ergo uerbum permanet, quod secundum uerbi dispositionem regitur et gubernatur. sed quia et ipsum caelum praeterit, ideo non dixit \'in saecula\' permanere, sed \'in saeculum\', quamquam propterea praetereat, ut fiat nouum caelum, noua terra, nouum testamentum, ut facie ad faciem gloriam domini uidere possimus.
Uerumtamen quia et in caelo fuit uitiis locus — nam utique non cecidisset inde aduersarius nisi in criminibus deprehensus; nam et stultus sicut luna mutatur et caelum ipsum tenebris obducitur —,\'uidetur utique non de elemento dictum, sed de uirtutibus potestatibusque caelestibus. sunt enim sanctae uirtutes in caelo, in quibus nihil lubricum atque terrenum sit.
sunt etiam in terris caeli qui enarrant glorim dei. qui sunt isti caeli audi dicentem: sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius caelestis. isti igitur caeli sunt qui etiam in terris positi audent dicere: nostra autem conuersatio in caelis est.
isti sunt caeli in quibus fides grauitas continentia doctrina uita eaelestis. nam quemadmodum terra dictus est, qui lapsus ex illa praeuaricatione caelestis gratiae et in haec uitia terrena deiectus praeuaricationis suae uinculis se ligauit, ita e contrario caelum dicitur, qui uitam angelorum custodia integritatis exercet et corpus suum continenti sobrie-
tate moderatur, mentem quoque suam miti tranquillitate componit, pecuniam pauperibus misericordi liberalitate dispensat. est ergo et in terris caelum in quo possunt uirtutes esse caelestes. caeum mihi thronus ego magis iusti affectum quam elementum intellego. illum puto caelum ad cuius animam uenit Christus et pulsat ianuam et, si aperueris, ingreditur. nec solus ingreditur, sed etiam cum patre, sicut ipse ait: ego et pater ueniemus et mansionem apud eum faciemus.
Uides igitur quod uerbum deus et otiosum prouocat et dormientem excitat. qui enim uenit et ianuam pulsat, uult semper intrare. sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet. pateat aduenienti ianua tua; aperi ianuam tuam, expande gremium tuae mentis, ut uideat diuitias simplicitatis, thesauros pacis, suauitatem gratiae. dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae quae inluminat omnem hominem. et illud quidem uerum lumen omnibus lucet;
Beatus ergo ille cuius pulsat ianuam Christus. ianua nostra est fides quae totam domum, si fuerit robusta, communit. per istam ianuam Christus ingreditur, unde et ecclesia dicit in Canticis: uox fratris mei, pulsat ad ianuam. audi pulsantem, audi introire cupientem: aperi mihi, soror mea sponsa, columba mea, perfectamea, quia caput meum repletum est rore et crines mei guttis noctis.
considera quando maxime pulsat ianuam tuam deus uerbum: cum repletum est caput eius rore nocturno. in tribulatione etenim et temptationibus positos uisitare dignatur, ne quis forte succumbat uictus aerumnis. repletur ergo caput eius rore uel guttis, quando corpus eius laborat. tunc ergo uigilandum, ne, cum uenerit sponsus, recedat exclusus.
si enim dormias et cor tuum non uigilet, discedit antequam pulset, si cor tuum uigilet, pulsat et aperiri sibi ianuam poscit. habemus ergo animae nostrae ianuam, habemus et portas de quibus dictum est: tollite portas, principes uestri, et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. est ergo et caelum in his in quibus portae sunt aeternales.
si has fidei tuae portas uelis attollere, intrabit ad te rex gloriae triumphum portans propriae passionis. habet etiam iustitia portas. nam etiam de his legimus scriptum dicente domino Iesu per prophetam suum: aperite mihi portas iustitiae, et infra ait propheta Dauid: lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Sion, quoniam confortauit seras portarum tuarum.
Nonnumquam etiam, si moraris, mittit manum suam per fenestram, sicut ait sponsa: frater meus misit manum suam de prospectu, et uenter meus conturbatus est super eum. exsurrexi ego aperire fratri-
tri meo, manus meae distillauerunt myrram, digiti mei myrra pleni. primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando deus esse operibus aestimatur; unde ait: si mihi non creditis, uel operibus credite. deinde augetur amor et intimis uisceribus conceptus inolescit. inde intellegibili utero, in quo est receptaculum uerbi, seminibus eius infusis plenitudinem eius corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat. non enim turbatur uterus feminarum nisi quae fuerint aluo graues.
Surgit igitur anima, ut aperiat dei uerbo. sed dum se expandit atque aperit, ut opera mundi huius uerbi receptione mortiiicet—sicut ille qui ait: mortificationem domini Iesu in corpore no stro circumferimus —, ergo dum aperit, transiuit sponsus. uult enim semper quaeri, frequentius inueniri,
et si clausam ianuam inuenerit, pulsat, et si per moram fuerit exclu--sus, recedit. sed cito redit et iterum pulsat, ut uel postea sponsam inueniat praeparatam. potest quidem et sic accipi: frater meus transiuit, sicut legimus, quod penetrauit dilectae intima medullarum, et quemadmodum ad Mariam dictum est: e t tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. denique addidit sponsa animam suam exisse in uerbo eius, quod fit\' quando anima peregrinatur a corpore et deo praesens est.
Explanauimus igitur, ut potuimus, quid esset: in aeternum, domine, permanet uerbum tuum in caelo. possumus tamen et sic intellegere, quia in caelo magis permanet in aeternum, ubi angeli et archangeli, Cherubim et Seraphim, quoniam homines quamuis sancti sint, tamen affectus eorum saepe mutatur. nunc gaudemus, continuo maeremus irascimur ingemescimus.
in ipsa paenitentia non uult nos satis contristari apostolus, ne tristitia absorbeamur. ubi ergo iracundia, ubi tristitia grauis, non permanet ibi uerbum. denique de solo domino Iesu dictum est a Iohanne, quia uidit spiritum descendentem de caelo sicut columbam et manentem super eum.
nam et prophetae non semper prophetabant, sed cum infunderet his spiritus gratiam prophetandi. denique nec Dauid praesciuit quid adnuntiaret Nathan missus a domino, et utique inferior Nathan propheta cognouit quod Dauid praestantior nesciebat, et alius dixit propheta: celauit me dominus.
unde et plerique accipiunt in caelo permanere dei uerbum in potestatibus caelestibus, in quibus non sunt affectuum uarietates. aliqui autem de ipsa accipiunt trinitate, quae sola inmutabilis sit. et ideo in caelo permanet uerbum, id est in patre, quia uerbum dixit: ego in patre et pater in me.
Samuhel, in Dauid, Helia, Heliseo et in illis septem milibus uirorum, qui non curuauerunt genua Baal. sed quia posterior suboles Iudaeorum a patrum moribus deuiauit, recessit ab illis ueritas et ad ecclesiam uenit. recessit enim ab illis, quando dixerunt de domino Iesu: tolle tolle, crucifige eum; tradiderunt enim ueritatem et elegerunt iniquitatem. omnes ergo aliae generationes ueritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent ueritatem.
sola ecclesia ueritatem pio affectu possidet, quia generatio Iudaeorum, quae ante eam possidebat, amisit. populus ergo Iudaeorum prior fidei generatio et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adulescentiae stare non potuit. populus autem christianus fidei secunda generatio, ideo robustior et uenerabili maturior senectute. illa generatio legis, haec gratiae. unde et alibi ait: in generationem et generationem adnuntiabit ueritatem tuam.
Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole? generatio uadit et generatio uenit et terra stat in saeculum, hoc est: quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole iustitiae? et subiecit: generatio uadit et generatio uenit. uadit generatio, quia diuites eguerunt et esurierunt.
qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt. qui autem pauperes erant populi nationum, iam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: edent pauperes et saturabuntur. audierunt enim dicentem: abundantes in omni bono, non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed i n omni uerbo, inquit, et cognitione, et alibi ait: in diuitiis simplicitatis.
hae diuitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem adferre non possunt. qui autem habuerit abundantiam spiritalem, huius terra fructifera stat in saeculum bene fundata radice uirtutum, uel anima utique bonos germinans fructus uel caro uel is cupiditatibus mobilis ad prolapsionem.
Hanc terram circuit sol iustitiae salutaris, de quo scriptum est: et oritur sol et occidit et in locum suum trahit; ipse oriens illuc uadit ad austrum et gyrat ad aquilonem; gyrando gyrat spiritus et in gyros eiu\' conuertitur spiritus.
oritur sol iustis, occidit autem iniustis; oritur tranquillitati piae mentis, occidit iracundiae. unde ait: sol non occidat super iracundiam uestram. hinc potest colligi, quia isdem oriatur et occidat, quorum et uitia sepeliat et inluminet gratiam. mortuus est enim peccato, ut deo uiueret, hoc est: peccato sumus in illo mortui, ut deo in perpetuum uiueremus. uide ipsum mysterium praenuntiatum: e t
oritur inquit, sol et occidit et in locum suum trahit. hoc est quod ait dominus: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum. traxit enim ad se omnium studia, ut uel peccata nostra crucifigeret uel bonum ingenium ad iustitiam prouocaret. aduerte quemadmodum trahat ad se: pater, uolo ut ubi ego sum et isti sint mecum, et ad latronem ait: hodie mecum eris in paradiso. aduerte quomodo omnia trahat: exaltatus est cruce et totus credidit mundus.
Sed forte dicas: \'quomodo in Canticis est: exsurge, aquilo, et ueni, auster? plerique enim accipiunt, quasi proiciatur aquilo et inuitetur auster. quodsi ita accipiunt, exturbatur ab ecclesia perfidiae glacialis asperitas, ne fiat fuga nostra hieme uel sabbato, et inuitatur australis uerna temperies.
aut certe e xsurge, aquilo hoc est: surge qui dormis et exsurge a mortuis; populus nationum, qui diu ante dormisti, euigila aliquando, et inlucescet tibi Christus. postremo omnes inuitantur ad ecclesiam, et synagogae populus et gentilium, sed prius synagogae, quia priores ex Iudaeis apostoli crediderunt, per ipsos postea nationum populi congregati sunt.
Uide ergo uenientem solem nostrum ad austrum postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem Hierusalem — uenit utique ad eam quam etiam uocare dignatus est, sed haec Hierusalem terrena est, quae occidit prophetas, hoc est synagoga Iudaeorum —, quotiens, inquit, uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti. ecce relinquetur uobis domus uestra deserta.
gyrauit igitur se ad gentes, gyrando autem gyrauit spiritus dei et in gyros suos conuersus est, ut fieret deus omnia et in omnibus. ideo sanctus caelum dicitur, quia uicinior eum claritas solis semper inlustrat; habet splendorem suum domesticum, ut tenebras noctis non sentiat. ideo ecclesia et caelum dicitur et mundus, quod habeat
sanctos angelis et archangelis conparandos, habeat etiam plerosque terrenos. dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria et super flumina praeparatus. denique quasi orbis terrarum dicit ecclesia: nolite aspicere me, quoniam fusca sum, quia non respexit me sol, eo quod uelut pruinis hiemalibus geluque constrictam gentilis erroris congregationem gentium
sol iustitiae diu indignam aestimauerit quam serena uultus sui luce lustraret. nonne tibi uidebatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Iudaea tantummodo deus? nunc autem plenitudo lucis fulget aestiuae, quando omnia et in omnibus Christus. nonne terra domini et plenitudo eius? et uere orbis terrarum in ecclesia, in qua non Iudaeus tantummodo aut Graecus, non barbarus aut Scytha, non seruus aut liber, sed omnes in Christo unum sumus. sol omnibus fulget, dies omnibus lucet.
Et expressit causam permanentis diei atque subtexuit: dispositione, inquit, tua permanet dies, q u 0- niam uniuersa omni a seruiunt tibi. uidetur itaque significare futurum illud, quando nox non erit amplius et non indigebitur lucernae uel solis lumine, quoniam dominus inluminabit eos.
qui sint illi, supra ait dicens: et serui eius seruient ei, hoc est: domini facient uoluntatem. nunc enim non omnes seruimus; cum autem tradiderit regnum deo et patri, tunc erunt subiecta omnia ei qui sibi uniuersa subiecit, adquirens omnium fidem per. unigeniti passionem. subiectio igitur mentium facit sedulam seruitutem.
ergo cum omnes crediderint in dominum Iesum, tunc uniuersa deo seruient, ut sit deus omnia et in omnibus. nunc autem non omnes serui dei, quia plerique serui peccati; qui enim peccatum facit, seruus est peccati. dominus autem non uult cum aliis consortium habere dominatus; permanet ergo dies praesentibus. potuit dicere \'permanebit\', sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse uidentur in spiritu.
Sequitur uersus quartus: nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. lucebat propheta ut dies, cui meditatio lex erat; etenim oleum luminis accipiebat ex lege. denique ne corpore mortis lux diei posset extingui, ambulabat in lege et ideo ambulabat in lumine. alioquin perissem, inquit, in humilitate mea.
humilitas non semper uirtutis est, sed est etiam adflictionis, hoc est non semper uoluntaria, sed quae etiam ex necessitate suscipitur, quando aliqua adflictione temptamur. alioquin nemo perit in humilitate, quae magis seruare consueuit. ergo quando in adflictionis tempore sumus et quatimur aduersis, meditatio nobis in lege sit, ne inparatos procella temptationis adfligat.
athleta nisi exercitio palaestrae prius fuerit adsuefactus, non audet subire certamen. ungamus igitur oleo lectionis nostrae mentis lacertos. sit nobis tota die ac nocte exercitii usus in quadam caelestium scripturarum palaestra artusque animorum nostrorum salubris spiritalium ferculorum esca confirmet, ut, cum aduersarius adsistere coeperit et puluere-
uere nos suae temptationis asperserit, stemus intrepidi, nitamur non ut in incertum nec ut aera caedentes. melius percutimus uerberati, si percutienti maxillam alteram praebeamus, si uindictam non requiramus, sed ei, qui dixit: mihi uindictam, ego retribuam, causam uindictae integram reseruemus. caedimus aerias potestates, si nos ipsos castigare nouerimus. castigabat carnem
suam Paulus, ut aduersarios uerberaret, et seruituti redigebat corpus suum, ut dominaretur inimicis. exerceamur igitur indefesso meditationis usu, exerceamur ante certamen, ut simus certamini semper parati, et cum frequentior aduersarii ictus ingruerit nunc inopia nunc rapina nunc orbitate nunc corporis aegritudine nunc maerore animi nunc terrore mortis et acerbitate poenarum, dicat unusquisque nostrum qui potuerit sustinere ac perpeti: . nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea.
Quam grate hoc dicit hodie qui in martyrio plurima flagella sustinuit eculeo et ungulis, plumbo, lamminis ardentibus, gladio conprobatus! potuit enim perire, nisi meditatus in lege grauiora praesentibus futura supplicia credidisset.
Quanta sanctus Ioseph pertulit, quam acerba, quam dura! primum fratrum odia, degeneris seruitutis aerumnas, parentibus defraudatus, ablegatus exilio, negotiatorum uernula et Aegyptii ignobilis uile mancipium. quae potuit nobilis prosapiae puero grauior esse temptatio, quam ut tanto familiae splendore deiectus seruiret apud Aegyptios?
est consolabilis seraitus seruire uel iustis; aequitate domini leuatur iniuria seruitutis. tanto igitur genere deiectus satis gratum habebat, si ministro regio suum obsequium probaretur. ne hoc quidem satis fuit ad temptationis acerbitatem. redit aduersarius ad suas artes notasque uires suas omni fraude commouit, ut per mulierem laqueos innoxiae necteret conscientiae.
concitauit in eum libidinis stimulis uxorem domini sui, quae adulterinos a seruulo concubitus flagitaret, ut, si adquiesceret, crimen impleret, si recusaret, incideret offensam, nexum calumniae non euaderet. denique trusus in carcerem et innocens inter noxios aestimatus ab eo amplius coepit urgeri, cui fidem suam cum periculis praestitisset. sed quia contumeliae uirum frangere nequiuerunt, mutata est temptatio, longe asperior specie prosperorum;
plurimos enim subplantauemnt secundae res, quos supplicia acerba non fregerant. producitur e carcere nutu regio, interpretatur somnium, eligitur ut honore praestantior esset omnibus Aegyptiis, regi secundus esurientibus populis alimenta diuideret. obiciuntur ei fratres, qui eum ad seruitutis iniuriam non fraterno amore uendiderant, ut uel contumeliae
et adpetitae salutis dolore temptatus excuteret germanitatis affectum. sed uir iustus oblitus est contumeliam, cumulauit gratiam; eo se magis fratrem uoluit exhibere quo fratres ipse non fuisset expertus. denique hoc munere et patrem recepit et fratrem pia fraude quaesiuit. quid igitur aliud melius diceret sanctus Ioseph quam istud ad dominum: nisi quia lextua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea?
Fertur prophetae cuidam — et plerique ferunt quod Esaiae in carcere posito —, cum mole inminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: \'die quia non a domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo, ut, qui indignantur iniuriam, absolutionem conferant\'. sed ille gratius iudicauit pro ueritate supplicium quam pro adulatione beneficium. quod utique non fecisset, nisi meditatione legis fuisset exercitatus.
Sit nobis ergo cotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus meditemur imitari. in hac desudemus uirtutum palaestra, ut, cum increpuerint temptamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes ciborum spiritalium et adtenuatos ieiunio lectionis temptationum tempus inueniat. quodsi athleticis epulis pastam animam nostram potuerit inuenire, si sit euangelicus sucus in nobis, si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta solidauerit, si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum caelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla temptationum poterit nos perturbare congressio.
Sequitur uersus quintus: in aeternum non obliuiscar iustificationum u m tuar u m, quoniam in ip s i s u i ui ficast i m e. lex secundum apostolum paedagogus est paruulorum, donec ad perfectae fidei maturiorem quandam ueniamus aetatem. in lege autem mandata sunt, iustificationes, testimonia, iustitiae, praecepta; uiuificamur ergo in lege, unde apostolus ait: lex autem non est ex fide, sed qui facit illam uiuet in ea.
sed quia idem supra ait: quoniam in lege nemo iustificatur, intellegis utique quia iustificatio legis species est et imago, non ueritas. secundum ueritatem ergo et perfectionem nemo iustificatur in lege, secundum speciem iustificatur. ergo sanctus propheta, qui adhuc in legis iustificatione uiuebat, uidebat autem fulgorem euangelii, quasi memor ueteris disciplinae legi tamquam paedagogo utili gratiam reseruabat. considera aliquem excedentem ex ephebis in diuitiis et honoribus constitutum paedagogo suo honorificentiam reseruantem, cuius officiis informatum se esse cognosceret, ut maturiorem regere posset aetatem.
Monet siquidem etiam ipsa lex, ut his, qui nobis aliquando profuerint, nequaquam esse debeamus ingrati. nam sicut habemus in ueteri testamento, pascha celebratum est in Aegypti finibus, cum adhuc sub rege Pharao positi patres nostri deplorarent miserae seruitutis iniuriam, et postea liberati rursus in terra repromissionis pascha celebrarunt, superius ad commonitionem, posterius ad
recordationem. si quis ergo interogat Hebraeum, qua ratione in Aegypto celebratum est, respondebit: \'quia regi Pharao adhuc seruitutis uinculo obnoxii tenebamur, ille agnus patrum populum liberauit, ille agnus uocauit ad libertatem, ille agnus maris profunda solidauit, ut Aegyptum transire possemus. quotiens ergo pascha celebramus, meminisse debemus ueteris seruitutis et nouae libertatis, quid fuerimus et quid acceperimus\'. non enim potest plene quis intellegere quid acceperit, nisi meminerit ante quid fuerit.
Non ergo obliuiscamur, quia dominus Iesus, agnus dei, mundi hostia, soluit nos grauium nexibus delictorum, quibus Pharao
ille taeterrimus, non unius Aegypti, sed saeculi istius princeps, uinculo seruitii grauis nos tenebat adstrictos. non obliuiscamur in aeternum, ut, cum uenerimus in illam uere terram repromissionis, ubi est regio uiuorum, meminerimus quanta hic nobis Pharao dirus intulerit, quot perpessi in hoc simus saeculo, quibus tandem erepti malis, et agamus gratias eripienti nos domino Iesu, qui perturbatorem omnium fecit esse captiuum.
Sequitur uersus sextus: tuus sum ego, s alu a me, domine, quoniam iustificationes tuas exquisiui . facilis uox et communis uidetur, sed paucorum est. satis rarus est enim qui potest dicere deo: \'tuus sum\'. ille enim dicit, qui adhaeret deo totis sensibus, qui aliud cogitare non noueric. ille hac uoce utitur, qui potest dicere:
ostende nobis patrem, et sufficit nobis. numquid hac uoce utitur auidus pecuniae honoris potestatis ? multis non est satis deum scire, et quidem pluribus. tanti populi, tantae nationes, tanti diuites paupertatem putant domino seruire et qui supra omnes est, illis exiguus et angustus est, illis non est satis dei filius in quo sunt omnia.
denique ille diues in euangelio, cui dictum est: si uis perfectus esse, uende omnia quae habes et da pauperibus, deum sibi non sufficere iudicauit. denique et contristatus est, quasi quod plus esset relinquere iuberetur, quod minus esset eligere. ille ergo dicit: \'tuus sum\', qui dicere potest: ecce omnia r eliquimus et secuti sumus te.
Apostolorum itaque uox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et ludas apostolus fuit et in conuiuio Christi inter apostolos recumbebat. dicebat et ipse: tuus sum\', sed uoce, non corde. uenit et introiuit in eum satanas et coepit dicere: \'non est tuus, Iesu, sed meus est. denique ea quae mea sunt cogitat, quae mea sunt, in pectore suo uoluit. tecum epulatur et mecum pascitur, a te panem accipit, a me pecuniam, tecum bibit et mihi tuum sanguinem uendit; tuus est apostolus et meus est mercennarius\'.
Non potest dicere saecularis: tuus sum\'; plures enim dominos habet. uenit libido et dicit: \'meus es, quia ea quae sunt corporis concupiscis. in illius adulescentulae amore te mihi uendidisti, in illius concubitu meretricis pretium pro te adnumeraui\'. uenit auaritia et dicit: \'argentum et aurum quod habes seruitutis tuae pretium est; possessio quam tenes iuris tui emptio, uenditio libertatis tuae est\\ uenit luxuria et dicit: \'meus es.
unius diei conuiuium pretium tuae uitae est; ille sumptus epularum tui capitis licitatio, tui est summa contractus et, quod peius est, caro emptus es, uilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua quam totius temporis uita. inter calices te redemi, inter epulas adquisiui\'. uenit ambitio et dicit tibi: \'plane meus es.
Non ergo est Christi nisi qui est alienus a crimine, non est Christi nisi qui potest semper se Christi seruulum demonstrare. nam si quis mutabilis est, ut ego aut maerore mutor aut indignatione, uenit ira et dicit: \'meus est; ante horam meus erat, spero quod iterum meus fiat.
uenit tristitia et dicit: \'meus est; ante horam in mea possessione fuit, in meo iure; erigere animum prae maerore non poterat nec oculos eleuare et, si triste aliquid acciderit, ad me ilico reuertetur\'. quis ergo est dei nisi qui potest dicere: nihi 1 mihi conscius sum? ideo dicebatur Paulus apostolus Iesu Christi, quia nulli alii obnoxius tenebatur. ego autem nunc dei mei sum, nunc tristiae, nunc iracundiae, nunc uerbi otiosi. et ideo qui plures dominos habet non potest uni dicere: \'domine Iesu, tuus sum\'.
unde arbitror etiam de huius mundi dominis dixisse Paulum: nam etsi sunt qui dicantur dii siue in caelo siue in terra, nobis tamen unus deus pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus dominus Iesus, per quem omnia et nos per ipsum. uerbi igitur totus erat apostolus Paulus. ideo dicebat: quoniam experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus.
ille ergo dicebat: \'Christi sum\', et respondebat ei dominus: \'meus es\'. qui uere dicit: \'tuus sum\', audit a domino: \'meus es\'. denique de ipso dominus ad Ananiam, cum mitteret eum ad sanandum Paulum, ait: uade, quoniam uas electionis est mihi. et quia perseuerauit Christi esse, quasi impleto certamine coronam meruit inuenire iustitiae.
Recte ergo propheta dixit Dauid: tuus sum, qui semper in domino mansit. et qua ratione dixerit \'tuus sum\', addidit: iustificationes tuas exquisiui, hoc est: nihil aliorum quaesiui, sed id solum quod tuum est desideraui. alii quaerunt mo-
nilia pretiosa, ego solas iustificationes tuas quasi quaedam serta iustitiae. alii domum ad domum, uillam ad uillam iungunt, quasi soli habitare possint in terra hac, et elementum uolunt occupare commune, alii possessionem aeris ipsius uindicare; mihi in tuis iustificationibus omne patrimonium est, nescio possidere nisi quod tui iuris est, in tuis eloquiis spiritalis mihi cura refulsit argenti. mihi portio deus est, tuus sum ego, quia pars mihi hereditatis non in auro, non in argento est, sed in Christo Iesu.
Sequitur uersus septimus: m e expectauerunt ut p e catores, ut perderent me; testimonia tua i ntellexi e x i. potest uox ista conuenire martyrio, in quo positus sanctus iam de iudicio persecutoris egressus dicat: me expectauerunt peccatores, ut perderent me, hoc est: adhibuerunt omnia genera poenarum, omnes artes persuasionum, sed de proposito abducere nequiuerunt;
uicit fides uitae huius inlecebram corporisque cruciatum. expectauerunt peccatores, ut de me triumphum referrent; sed gratias Christo, qui mihi dedit de persecutoribus triumphare. redite uicti qui sperabatis uos esse uictores, redite deiecti qui ueneratis superbi. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? non tua iam, sed
quae intellexi utique sensu, etiam operibus secutus sum; neque enim nudus ntellectus est, sed quem etiam facta testantur. denique beatus qui intellegit super egenum et pauperem. ille utique intellegit super pauperem qui largitur pauperi; nam quid prodest misereri inopis, nisi alimoniam eidem largiaris ?
Sequitur uersus octauus: omnis consum m ation n i s uidi fomnis, amplificum mandatum tuum ualde. non possumus in omnibus uim Graeci sermonis exprimere; maior in Graeco plerumque uis et pompa sermonis est. rfkog dicitur Graece quod nos Latine et finem dicimus et consummationem; rO.o; autem et consummation\'s ipsius fin\'s est, sicut finis legis
est Christus ad iustitiam omni credenti. habes scriptum: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi. consummatio ergo saeculi finis saeculi est, finis autem omnium Christus. consummationes autem multae. est consummatio, quando et resurrectio ad salutem; consummatum quoque opus dicitur perfectum opus; consummata malitia dicitur, id est plena, cui nihil desit ad studium et artem nocendi; est consummatio hominis et multae consummationes, donec ad perfectum ueniat.
Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. de consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio; sicut enim i m in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. post resurrectionem consummatio, unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in aduentum eius crediderunt, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, dum euacuauerit omnem principatum et potestatem. ergo consummationem saeculi sequitur finis iuxta apostolum; unde colligitur, quod sequatur finis omnem consummationem.
Mundus in maligno positus est, ut dixit Iohannes. ergo et saeculum in maligno est, mundus plenus peccati. consummauerat malitiam suam mundus, sicut consummauerat Saul, cuius uidens consummatam malitiam Ionathan filius in Dauid prophetam eidem nuntiauit, ut declinaret et fugeret. est ergo consummatio malitiae consummatio peccatorum. uenit agnus
dei qui tollit peccatum mundi aui est Christus Iesus, finis legis, principium et finis et remissio peccatorum. hunc finem consummationis propheta uidit in spiritu, qui consummatum saeculi aboleret errorem, uidit sanguine eius diuersa omnium peccata mundari. bene ergo dixit: omnis consummationis uidi finem, hoc est: uidi consummati adulterii remissorem, uidi consummatae luxuriae atque lasciuiae, consummatae crudelitatis atque saeuitiae, omnis postremo flagitii per crucem suam delicta donantem.
Est etiam consummata uirtus et consummata sapientia, consummata iustitia, sed habet finem. finis uirtutum omnium Christus, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti. uides quia finis est fidei. bene ergo ait: omnis consummationis uidi finem.
Nunc, quia consummationis finem agnouimus, agnoscamus quid sit: latum mandatum tuum ualde. legimus quod angusta sit porta, per quam ingrediantur qui aeternae uitae fructum adipiscuntur. rara enim uirtus, difficilis passionum tolerantia, plures qui saeculi huius spatiosa sectentur, qui dicant: angusta et arta nobis est uia quae ad deum ducit; conterimur in illa, relinquamus eam.
quomodo ergo dicit propheta latum mandatum dei et ualde latum ? ideo, quia angustae uiae latum mandatum necessarium est. denique hic ipse propheta ait: in tribulatione dilatasti mihi, et iterum: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine.
Haec latitudo mandatorum caelestium cor prophetae dilatat, dilatabat et apostoli. denique ipse dicebat: os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. dispensando enim mandata caelestia cor suum
dilatauerat et, quod ante persecutionis perfidia coartabat, hoc Christi amplificauit gratia. et qua ratione latum mandatum i ne nos coartaremur angustiis mandatorum, unde ait: non coangustamini in nobis. si hoc Paulus, quanto magis Christus qui clausa reserauit! ergo dicit: nolo coartetur in me populus meus. in angusto uirtutum tramite debet latitudo praecepti mei uiantibus esse solacio, ne quis deficere possit aut conteri.
Ambulemus ergo in dei mandato, quia satis latum est. est enim mandatum sapientiae quae in exitu canitur, in amplis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine dicitur latitudo. dilatemus igitur cor nostrum, ut recipiamus apostolicae uim sententiae, qui ait:
capite nos. recipiamus ergo eius sermones in cor nostrum, induamus uiscera misericordiae benignitatem humilitatem patientiam. o homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum caelestium sinum tuae mentis expandas! quam latum mandatum est caritatis! diligite, inquit, inimicos uestros. omnes utique affectu caritatis inclusit qui non exclusit inimicos;
quis enim uidetur exceptus, cum recipiatur inimicus ? unde apostolus: si fieri, inquit, potest, cum omnibus hominibus pacem habentes. non potest hoc Iudaeis dici, non gentibus, ut cum omnibus pacem habeant. illi uix suos diligunt, christiano etiam inimicos non licet non amare. christianum cum dico, perfectum dico; in Christo enim plenitudo diuinitatis est, cuius nomen usurpas-..
pas. qui uocabulum geris, interpretationem uocabuli perfectionemque cur refugis? audi latum mandatum: benedicite eos qui persecuntur uos et nolite maledicere. iste, qui latum dicit esse mandatum, probauit supra dicens: illi quidem detrahebant, ego autem orabam. quid oras, Dauid, dicito nobis ipse. sed dixisti; legi enim dicentem: maledicent illi, et tu benedices.
Incipit littera tertia decima quae dicitur \'Mem\', quod sonat in Latino \'ex intimis\' et, ut alii, \'ignis ex ultimis\', et utrumque non discordat a textu. nam statim primus uersus internorum uiscerum caritatem exprimit, quae utique ex ultimis procedit medullis et quodam nexu caloris inplicatur ossibus.
Denique in Threnis Hieremiae textus litterae huius hoc continet: ex alto suo misit ignem in ossibus meis. bonus ergo deus, qui nobis inmittit unde diligentes eum meritum sub conspectu eius inuenire possimus. quem mittat ignem, ipse nos doceat: ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut iam accendatur?
bonus ignis quem desiderat omnium saluator accendi, cum praesertim ipsum deum legerimus ignem esse, qui nostra peccata consumit intimisque pectoribus [sui] diuinae cupiditatem cognitionis infundit atque inradiat in nobis cor nostrum, cum legimus diuinarum seriem scripturarum-
pturarum, si forte aliquid, quo aperiantur propheticae lectionis occulta, intellectu adsumimus spiritali. hoc igne Cleopas cor suum dicebat ardere, cum ipsi et socio eius Christus scripturas aperiret. de hoc igne dixit dominus in libro Ezechiel: ecce proficiscar in Hierusalem et exsufflabo in uos in igne irae meae, ut tabescatis a plumbo et ferro et reliquis materialibus.
profunda in uerbis usitatis uidemus mysteria, totum hoc spiritale. quibus precibus emerear ut ueniat dei uerbum, intret ecclesiam, fiat ignis consumens, ut exurat faenum et stipulam et quicquid est saeculare consumat, graue plumbum iniquitatis, quod in plerisque est, liquefiat igne diuino et ferreus quidam peccati rigor superno mollescat incendio, meliorentur uasa aurea et argentea, ut omnis sapientium sensus, omnis sermo prudentium-
dentium flagrantiiun passionum calore decocto incipiat esse pretiosior. bonus ignis caritatis quo corpus omne ecclesiae in mutuam adolescit gratiam; bonus ignis dilectionis quo unusquisque sanctus ad reuerentiam sui auctoris accenditur. sed qui deum diligit non perfunctorie diligit, sed diligit legem eius, praecepta custodit, iustificat cor suum non dictorum sonora praedicatione, sed studiosa imitatione factorum. doceat igitur nos deus, quemadmodum a sanctis suis diligitur.
hoc ipso caritas crescit affectu, quod ipsum testem aduocat cui munus dilectionis inpenditur nec speciem, sed plenitudinem caritatis tali conuentione testatur. hac usus est Petrus: tu scis, inquit, domine, quia diligo te. sed qui diligit dominum legem eius diligit, sicut Maria diligens filium omnia uerba eius in corde suo materno conferebat affectu. diligens te feci uoluntatem tuam, scriptum est.
ideo commisit et Christus Petro, ut pasceret gregem suum et domini faceret uoluntatem, quia caritatem eius agnouit. qui enim diligit, ex uoluntate facit quae sibi sunt imperata, qui timet, ex necessitate. itaque dominus operationes seruulorum suorum spontaneas probat potius quam coactas. ideo ex seruis liberos facit, ut uoluntatum nostrarum munera quam necessitatum obsequia conferamus.
Alio uero uersu cito probauit diuturnae meditationis effectum, quando intellexit super inimicos suos domini mandatum. sed quos habet inimicos propheta, qui et sui populi uiros legitima debet caritate conplecti et alienigenas euangelica praedicatione inuitare ad dei gratiam?
ferae (femntur) consortem naturae suae diligere: quomodo dilectionem conformis sui propheta respuerit r esse igitur iustam aliquam causam oportet, qua hi quos significat iure uideantur inimici. ea quae sit possumus inuestigare, si meminerimus quia alibi idem ipse dixit: et super inimicos tuos tabescebam, iusto odio o oderam illos.
nobis proficit omne mysterium, qui abhorrere credimus a gratia spiritali, ut habitationes nostras sanguine pecudis cruentemus et ne ora nostra cruore tinguamus. sed corpora nostra sacramento crucis dominicae consecramus et confessione mortis domini nostri Iesu Christi sanctificamus oris adloquia; corde enim creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem.
quia prodest, quod Hebraei aurem seruuli pertundunt subula et praeputia sui circumcidunt corporis ? non intellegunt penitus, quid lex diuina discernat. signa sunt ista, non ueritas. sed ille intellegit, qui cor suum spiritali circumcisione castificat, ut conluuiem omnem corporeae labis emundet. ille intellegit, qui subulam et aurem mentis uigore transcendit et illam animam, quam pertransiuit gladius ad reuelanda cordis occulta, perpetuae praemio libertatis attollit uel examinandis sermonibus sollicite seruiens, quoscumque uirtutis suae aure susceperit, mysterio sanctificat spiritali.
azvma sibi Iudaeus quibusque annis facere consueuit et nescit se malitiae esse fermentum. sed qui intellegit quid sit uetus expurgare fermentum, ne totam massam corrumpat, ueterem hominem cum actibus suis expurgat, ut fiat noua consparsio ueritatis. Iudaeo ista dicta sunt et christianus audiuit, quia, dum aurem suam subula illa pertundit, audire non potuit uulneratam aurem gerens;
non legis, sed stultitiae suae subula cruentauit aurem suam. illa audiendo quae spiritaliter reuelantur perforauit aurem suam ferro; maluit enim in ferrum quam in uerbum credere. ideo seruit, ideo liber esse non meruit, ideo nec completi temporis ei gratia suffragatur, quia plenitudinem temporis non recepit, quo filius dei missus est ad salutem et uenit ad redemptionem, factus sub lege, natus ex uirgine, uictor mortis, largitor resurrectionis.
manet ergo uulnus illi cui Christus non resurrexit. o uulnus quod sarciri non possit, nisi forte relinquat subulam et sumat sibi gladium, quod pro Christi nomine non refutet uel quo corporalia a spiritalibus, umbram a ueritate distinguat, sumat dei uerbum, gladium bis acutum, et ex illo diuino ore doceatur mandatum domini, praescriptum legis agnoscere, quod non temporalis habeat obseruantiam celebritatis, sed salutaria et sempiterna remedia suco gratiae spiritalis infundat!
Tota ergo die in lege meditare, non perfunctoria tibi debet esse transcursio. si agrum emere uelis, si mercari domum, prudentiorem adhibes et quid iuris sit diligenter consideras et, ne in aliquo forte fallare, tibi ipse non credis. at nunc tu ipse emendus es tibi. de tuo pretio tracta, considera quid sis, quod nomen habeas, quid adquiras tibi: non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia,
sed Christum Iesum, cui nulla possint pretia, nulla ornamenta conferri. adhibe tibi consiliarios Moysen Esaiam Hieremiam Petrum Paulum Iohannem, ipsum magnum consiliarium Iesum dei filium, ut adquiras patrem. cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die, sicut meditabatur Dauid et haec erat illi sola meditatio.
non saecularibus animus transducebatur inlecebris, non pecuniaria coaceruandi patrimonii cupiditate flagrabat, non proferendi limitis excludendique finitimi anxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebat affectum, quicquid poterat temporis dies habere, hoc totum sola sibi in lege meditatio uindicabat.
Sed etiam hoc parum est diligenti qui uelit ad beatitudinis gratiam peruenire; beatus enim die ac nocte meditatur in lege. angustior dies est meditatione doctrinae, non tantus dies in tempore quanta meditatio est in lege.
unde uide ne illud magis significare uideatur, quod ei qui in lege meditatur semper dies est et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent. alioquin quomodo neglegentiorem in processu operis declararet quem diligentiorem in ipsis operis sui propheta principiis esse uoluisset? in die ergo meditatur legis et euangelii praedicator.
Et fortasse illi qui nouum non recipiunt testamentum in nocte legerunt et ideo nescierunt neque intellexerunt. unde saluator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendat qui in die ambulat; uidet enim gratiam lucis. qui enim ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit.
Sequitur uersus tertius: super omnes docentes me i ntelle x i, quia testimonia tua meditatio mea est. doctrinam profitentur scribae Iudaeorum, quia legem et prophetas ipsi priores habere meruerunt. sed illi profitentur docere, sed non docent. ei autem populo qui ex gentibus conpetit dicere: super omnes docentes me intellexi, quia illi non intellexerunt. respondet Iudaeus: \'unde habuisti intellegere, scriptum est: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi.
ego sum pater tuus, me interroga\'. sed etsi interrogauero, non respondebitis mihi, dixit Iesus, et ex illo respondere non possunt et ex illo supra illos intellego qui non intellegebant, quia testimonia didici quae ille non nouit. didici: qui sequitur me tollat crucem suam, didici: diligite inimicos uestros. et ideo optat anathema esse Paulus pro fratribus genere, inimicis fide.
Uideretur inconueniens esse uerecundiae prophetali huiusmodi usurpatio, eo quod praesumpserit dicere quod super omnes docentes intellexerit, cum uel legem Moyses acceperit a domino et populo eius instituta tradiderit, Aaron sacrificiorum omnium decurso ritu sacerdotalem docuerit disciplinam, Iesus Naue significauerit quemadmodum circumcisio possit iterari, Samuhel unctionis pro .
pheticae pariter ac regiae sacramenta monstrauerit. uideretur, inquam, inquam praesumptio, nisi praemisisset superiora, quibus non inmerito super docentes intellexisse se conprobaret. debuit hanc adsumere confidentiam qui docebatur a domino; et mandatum quod docebatur domini erat et ipse dominus qui docebat. merito super omnes intellexit quem docebat ipsa sapientia. unde et alibi a beatus quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum.
Ostendit igitur quod diuinum est homines docere non posse, et ideo qui docere praesumunt nesciunt, sed agnoscit discipulus qui docetur. in quo praeter donum scientiae, quod de spiritu sancto fuerat consecutus, moralis quoque suauis est locus, quod m docentes sunt, qui quod non intellegunt docere se dicunt, et plurimi sunt discipuli, qui studio suo adsecuntur et industria quod non didicerint a magistris. denique ante nos quidam interesse dixit inter docentes atque doctores, fortasse hoc arbitratus, quia doctores sunt aliorum iudicio ad hoc munus electi, docentes autem qui propria usurpatione hoc sibi munus adsumpserint. sed cedant necesse est ei doctores quoque, quem testimoniorum meditatione caelestium doctrina dei docentis inbuerit.
Uerumtamen non mihi uidetur se ipsum propheta laudare et praeferre senioribus, cum legeris: non te praetereat narratio seniorum; et ipsi enim didicerunt a patribus. nam et alibi Sirach dixit Sapientia: ubi sunt senes, non multum loquaris. sed nouit quibus se praeferat senioribus, inueteratis scilicet in peccato et ueterno impietatis atque senio perfidiae delirantibus. isti sunt seniores plebis qui
dominum Iesum Pilato praesidi tradiderunt. conuenerunt enim sacerdotes et scribae et seniores, ut ait Marcus, et iterum: fecerunt sacerdotes consilium cum senioribus, ut eum traderent. et aduersum apostolos in Actibus eorum quod seniores Israel conuenerint Petrus sanctus et Lucas euangelista testantur. non ergo senili derogauit aetati, sed uoce populi iunioris indocilem dei uetustum illum
dierum Iudaeoriun fore populum prophetauit, qui, quod in iuuentute sua non adquisierat, in senectute inuenire non potuit. nam qui to principio frequentibus dominum exasperauit offensis, cuius gratiam, cum esset iuuenis, non poterat emereri, huius aduentum senex non meruit agnoscere, donum tenere non potuit. speciosum autem incanae iudicium senectutis in sensu est et ueterani consilii scientia intellectus maturitate, non uitae longaeuitate praefertur.
Exquiramus ergo mandata dei, ut super seniores intellegamus, fugiamus uiam lubricam peccatorum, ut possimus praecepta custodire caelestia; hoc enim declarant sequentia. super seniorem intellexit Iacob iunior frater, quia, cum senior Esau praerogatiuam sibi bene-
dictionis priuilegio aetatis exposcit, reliquit epulas mitiores, dum quaerit agrestes. profecto illo in uenationem iunior frater uestimenta eius accepit et mihi tradidit populo nationum, materno usus consilio. illam ergo sapientiae stolam, quam habuit ante populus Iudaeorum, induit me Rebecca; stola eius bona, lex et prophetae. hac stola ille populus est nudatus, nos induti sumus; induit nos mater illa Hierusalem quae in caelo sursum est. accedimus ergo ad patrem.
offerimus illi epulas mitiores, patientiae cibos, misericordiae lenitatem, suauitatem intellectus. accipio benedictionem, praeripio fratri seniori gratiam spiritalem. uenit ille, irascitur, non inuenit quod accipiat; mater occurrit et pio nos informat hortatu. residet penes me stola illa bonis intexta mandatis.
Ab omni uia maligna prohibui pedes meos, ut custodiam uerba tua. uere dignus qui super seniores intellexerit, quandoquidem diuino est honoratus spiritu, ut seniores doceret non solum intellectus ueritatem, uerum etiam peccati fugam culpaeque cautelam. itaque cum fragilitas humana prona sit, ut ad imum affectibus et currente uestigio feratur in uitium, docet quemadmodum uiae istius lubricum, itineris huius anfractus uiantem implicare non possit.
prohibui, inquit, pedes meos a maligna uia, hoc est ab istius saeculi uanitate, quia saeculum in maligno positum est. dubium quicquid est et ancipitis effectus, hoc malignum est; ut lux dubia maligna dicitur, ita malignum est quicquid admiscet malitiae tenebras ueritati. reuoca ergo ab istius mundi lubrico pedes animi tui et mentis incessum. prohibe, inquam, resiste cupiditatibus, obsiste motibus qui uidentur inruere sicut bestiae atque iumenta, ut teneros fructus et noua ruris huius nostri culta depascant.
Prohibui, inquit, pedes meos. non utique corPuris pedes prohibuit, qui mentis piae plerumque obsecuntur arbitrio. neque enim prohibendi sunt, cum prodeunt ad dei templum, uiduae opem ferre festinant, impium praeuenire, subplantare aliquem fraudulentum. alius igitur est pes qui iure prohibetur. qui ille sit, ipse propheta nos doceat:
non ueniat, inquit, mihi pes superbiae. est etiam pes iniquitatis, qui cito labitur, stare non potest, sicut pes perfidorum est, de quibus scriptum est: ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare. prohibe ergo pedes tuos, ne cadas; sunt enim non solum criminum, sed etiam infirmitatis pedes,
et uidendum ne cadas. et uideris tibi forsitan bene stare, sed dicit tibi Paulus: et tu qui stas uide ne cadas. diligenter attende uiam tuam, ut audias: tu autem hic sta mecum. stans enim cum deo lapsum timere non poteris, stans cum deo poteris dicere: eruit pedes meos a lapsu. sed ita eruit
dominus pedes tuos ab omni lapsu, si cognouerit quod tu prohibeas pedes tuos a lapsu. ideo hoc meruit Dauid, ut deus a lapsu pedes eius erueret, quoniam pedes suos ipse prohibebat, ne praecipiti atque incauto peccatorum laberentur uestigio, unde et potuit uerba custodire diuina. non enim custodire quis poterit, nisi potuerit prius stare. cum autem custodierit, ipse incipit ei dei uerbum ferre custodiam. prohibitos pedes suos a uia maligna bene dicit qui Christum esse uiam nouit.
A. iudiciis tuis non declinaui, quon i a tu tu legem posuisti mihi. exposuit quid esset a uia maligna prohibere pedem, a iudiciis utique non declinare diuinis et firmum atque inmobile perseuerantis innocentiae tenere uestigium, non deflectere gradum nec de curriculo auertere disciplinae, sed semitis non solum ueteris in Sina, sed etiam nouae legis insistere secundum euangelii claritatem.
Est etiam euangelii lex, de qua dicit in superioribus hic propheta: constitue, domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. aduentum utique domini intellegimus prophetari, uocationem gentium, quae ante in lutum quoddam corporis huius uidebantur infixae, uoluptati corruptionis suae tamquam faeci et libidini inhaerentes, quia dominum nescierunt.
et ideo iratus: anertantur, inquit, peccatores in infernum, ut non uiderent descendentem et ascendentem animam domini Iesu et conuerterentur ad dominum, qui conuerti, cum uiuerent, noluerunt. sed de illis dicit gentibus quae obliuiscuntur dominum-
Scierunt ergo et obliti sunt. tamen prophetica benignitate orat ut exsurgat dominus, non praeualeat homo, ut cogitationes terrenae et motus omnes feruentes huius corporis conquiescant. iud icentur gentes, quoniam tunc cognoscitur dominus, cum timentium conuertitur affectus grauis terrore iudicii, et discant gentes quoniam homines sunt, luit corruptione solubiles et limo durescente formati, quod ante qui legem non acceperant nesciebant.
unde propheta, quasi et ipse turbatus terrenae fragilitatis contemplatione, ait: u t quia, domine, discessisti longe? bene timet qui hominem se esse cognoscit; sed quia plus timet nobis qui ex gentibus peccatores, precatur, ne longe fiat a suis gentibus, ut qui longe eramus incipiamus esse propiores et sciamus quia homines sumus, ad
imaginem scilicet et similitudinem dei facti, quibus per uirginis uterum etiam Christus conformis est factus. recte ergo et ad infirmitatem accipitur et gratiam: sciant gentes quoniam homines sunt, alterum per commune quoddam atque carnale consortium bestiarum, alterum per imaginem dei et carnis dominicae sacramentum. dignitas coepit esse quae ignobilitas uidebatur.
Merito ergo non declinauit a iudiciis dei populus nationum, qui potest dicere: quoniam tu legem posuisti mihi. non per Moysen, non per prophetas, sed ipse per te, Iesu, legem 10 posuisti mihi, hoc est euangelium. ideo non declinaui, quia aspexi et cognoui; tua itinera et te secutus ueram cognoui uiam.
Itaque praedicationem audiens euangelii, quam propheticus spiritus praecinebat, ait: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori meo! et bene \'dulcia\', quibus praedicatur remissio peccatorum, uitae perennitas, resurrectio etiam defunctorum, quae perpetuae mortis et acerbae amaritudinem temperarunt. per haec mortem coepimus non timere, qui coepimus dicere: ubi est, mors, uictoria tua? et bene \'faucibus dulcia\', eo quod intimis infusa uisceribus gratia spiritalis sit.
mysticus sermo c-aelestium scripturarum sicut panis est, qui confirmat cor hominis uelut fortior cibus uerbi; suasorius autem ethicus dulcis et mollior, eo quod ethica praedicatione mentis interna mulcentur, amara febribus, id est paenitentia delictorum, miti corda sermone dulcescunt. stillant mel labia praedicantis, quando conlisa duris casibus uel ruinis lapsae animae membra refouentur.
Est etiam uis feruentior uerbi sicut uini, est etiam in lactis specie sermo lucidior. edite, inquit, proximi mei, et bibite et inebriamini. bona ebrietas, quae ad meliora atque iucunda facit quendam mentis excessum, ut inmemor solicitudinum animus noster uino iucunditatis hilaretur.
bona mensae spiritalis ebrietas; denique poculum inebrians quam praeclarum! sed et alibi habes: riuos eius inebria, multiplica generationes eius, eo qoud ebrietas terrae, cum infusa fuerit imbre caelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueuerit.
itaque uerbum dei, quod sicut pluuia descendit e caelo, ubi uenas terrae nostrae uel animae ac mentis inebriauit praedicatione diuina, excitauit uirtutum studia diuersarum fructusque fidei et castae deuotionis adoleuit. meritoque dicitur ei: uisitasti terram et inebriasti eam. susceptione etenim corporis uisitauit, ut sanaret infirmos, inebriauit gratia spiritali, ut anxios iucunditate mulceret.
Recte ergo sponsae dicitur: fauum distillant labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua. os enim iusti distillat sapientiam, de ore iusti suauitatis et misericordiae mella procedunt, in ore iusti nullus dolus, nulla fallacia, nulla est
amaritudo peccati. audit ecclesia uerba iusti, audit plebs dei praecepta sapientis, delectatur alloquii suauitate, moralis disputationis iucunditate mulcetur dicens: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori m e o, quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor eius uanescit
et plerumque uitiosa uiscera laeduntur, uerborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt. cognosce tamen cui illa credantur, spriptum est enim: in aurem insipientis nihil dicas, ne quando inrideat prudentes sermones tuos. euomet enim et reiciet sermonem tuum stultus, qui eius sentire non potest suauitatem.
Sequitur uersus octauus: a mandatis tuis intellexi; propterea odio habui omnem uiam iniquitatis . consequens huic uersiculo est: concupiscens sapientiam serua mandata; sed nemo potest seruare nisi qui intellegit. denique redduntur cotidie omnia uerba legis a
quibusdam senioribus Iudaeorum et nemo eorum potest custodire mandatum. neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, uanescit in fructu, nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae quod filicem inuisam pascit agricolis, edere frumenta non soleat, nec pastor custodire uidetur pecus, qui eligere pabula profutura non nouerit, lupos cauere, canibus uallare ouilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare.
nam producere tantummodo sine ulla cura mutum pecus tantundem est quantum scripturas legere populum Iudaeorum. ubi sint spiritalis- 25 talis pabula sacramenti, ubi littera occidat, ubi intellegibiles incursent lupi, ubi sit requies refectionis, ubi resurrectionis spes, qui sint canes qui pro gregis possint latrare custodia, populus et ipso grege magis mutus ignorat.
Itaque si dicat: \'mandata custodio\', respondetur ei: tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. si uidebas furem, simul currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. os tuum abundauit nequitia et lingua tua concinnabat dolos; sedens aduersus fratrem tuum detrahebas. non est hoc custodire mandata, sed praeuaricari; statutis facere contraria non est intellegere, sed ignorare.
quomodo possunt uerba dei dulcia esse in faucibus tuis, III quibus est amaritudo nequitiae? quomodo mei et lac sub lingua tua, cum dolum in lingua tua conponas, ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum, cum tibi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam et fucum simulationis abicias, dicens: sicut dudum geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite ?
ostendit enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua, ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre nouerimus, nesciamus odisse nisi uiam iniquitatis, ut facere quod execramur reluctanti caueamus affectu. ideo Paulus cauebat in carne sua malum, quia oderat; ideo Iohannes monet in epistula sua, ne diligamus saeculum, quia omne quod in saeculo est concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et iactantia uitae.
Est ergo in nobis, ut et bene aliquid oderimus et bene aliquid diligamus. sicut enim bene amare possumus seruos dei et bene diligere possumus inimicos nostros secundum uerbum domini, ita bene odisse possumus inimicos dei, odisse iniquitatem, odisse perfidiam, odisse turpitudines, odisse mundi istius uanitates. odio igitur debent esse
Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae huius interpretatio. quae sunt enim pascua nostra, hoc est fidelium, nisi Christus? in cuius pascuis se locatum propheta laetatus est dicens: in loco pascuae, ibi me collocauit; ipse enim nos pascit et reficit. bona pascua sacramenta diuina sunt.
carpis illic nouum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis; carpis lilium, id est splendorem aeternitatis; carpis rosam, hoc est dominici corporis sanguinem. bona etiam pascua uerba sunt scripturarum caelestium, in quibus cotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur, cum ea quae scripta sunt degustamus uel summo ore libata frequentius ruminamus. his pascuis grex domini saginatur.
Bona etiam Christi pascua, qui pascit in liliis, in splendore sanctorum; bona pascua etiam montes conuallium; nam et in his pascitur Christus sicut capreolus aut hinnulus ceruorum. montes sunt conuallium sicut luminaria istius mundi sedula humilitate fulgentes, qui uirtutum diuersarum praestant cacumine et supra
mundum meritis suis eminent. isti sunt de quibus dicitur: de hoc mundo non sunt sicut ego non sum de hocmundo, quia supra mundum sunt qui Christum secuntur. conuallis autem mundus est, ideoque disposuit in ualle fletus, eo quod in hoc mundo fletus sint lacrimaeque. et prouidens dominus disposuit in hoc mundo testamentum suum, ut magis hic fleamus peccata nostra quam flenda seruemus.
Haec ergo nostra sunt pascua, haec eorum qui possunt dicere. quam dulcia faucibus meis uerba tua! haec eorum pascua, qui dicunt: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine. pascitur enim os nostrum uerbo, cum loquimur mandata dei uerbi. pascitur et oculus noster interior lucernae spiritalis lumine, quae nobis in hac mundi nocte praelucet,
ne sicut in tenebris ambulantes incertis titubemus uestigiis et uiam ueram inuenire nequeamus. intellegibilis igitur pedum gressus, intellegibilis et lucerna, quia uerbum dei lucerna est. nonne hoc in principio erat uerbum apud deum? quomodo ergo lucerna est? nonne hoc erat uerum lumen quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? quomodo ergo lucerna dicitur? Esaias clamat: populus, qui sedebat in tenebris, lucem uiderunt magnam: quomodo hic dicit \'lucerna\'?
Sed uideamus, ne forte idem uerbum dei aliis magna lux sit, aliis lucerna. mihi lucerna, angelis lux est. Petro lux erat, quando adstitit ei angelus in carcere et lumen refulsit ei. Paulo lux erat, quando euntem ad persequendum populum christianum circumfulsit eum lumen de caelo et audiuit dicentem sibi: Saue Saule, quid me persequeris? et magna quidem lux; denique lucernae Pauli lumen euanuit, ubi diuinae splendor lucis emicuit.
Et uere lucerna est mihi Christus, quando isto nostro ore recensetur. lucet in limo, fulget in uase fictili thesaurus ille, quem habemus in uasis fictilibus. mitte oleum, ne deficiat tibi, quia lumen lucernae est oleum, non oleum terrestre, sed illud oleum misericordiae caelestis et gratiae quo ungebantur prophetae.
oleum tuum humilitas est, quo ceruicis nostrae dura mollescunt. oleum tuum misericordia tua est, quo etiam conlisa scopulis peccatorum fouentur corpora. hoc oleum uulnerato illi a latronibus descendenti ex Hierusalem euangelicus ille Samaritanus infudit, qui uidens eum misericordia motus est et alligauit uulnera eius, infundens oleum et uinum. hoc oleum sanat aegrotos — misericordia enim a peccato liberat —; hoc oleum lucet in tenebris, si opera nostra luceant coram
hominibus; hoc oleum lucet in ecclesiae sollemnitatibus. denique quibus oleum non defuit, nec lumen fidei defecit, sed cum lampadibus in locum nuptiarum introire meruerunt; quae autem in uasis suis oleum non tulerunt, hoc est non habuerunt fidem, non
gratiam, quia prudentes acceperunt oleum in uasis suis cum lampadibus suis. ungite, o homines, lampades uestras; cum ieiunatis, ungite caput uestrum. infundamus mentibus nostris oleum, ut corpus nostrum lucidum sit. luceat tibi semper lucerna uerbum dei, luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. conscientia tua lucens bene in hoc corpore lucernae lux est, ipsa est oculus tuus.
sit purus oculus tuus. si conscientia tua munda sit, munda est caro tua; si autem in te tenebrosa est conscientia tua, etiam corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, uix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus.
Et fortasse, ubi non sunt tenebrae, non est lucerna uerbum dei, sed supra lucernam, quia lux est. tenebrae his non sunt qui uident lucem; denique tunc iusti fulgebunt sicut sol i n reg no patris sui. et fortasse secundum legem lucerna est uerbum dei, secundum euangelium lux magna est.
Iudaeis lucerna est et lucerna sub modio. lucet lex, sed non uidetur, quia operta eorum doctrina est et contagione uitiorum et caecitate perfidiae; populo autem ex nationibus lux est. denique populo qui sedebat in regione umbrae mortis lux orta est. aperi igitur fenestras tuas, ut splendor tibi magnae lucis introeat. paratum fac candelabrum tutum, ut lux tua non operiatur integimento corporis tui et mensura terrenae huius fragilitatis, sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae uirtute praefulgeas.
aut si ad mensuram teneris, uide ne superefficiant ipsae mensurae, ne superefficiant, sed bonis seminibus sint contentae. non sit otiosus sermo tuus, non ferietur et uacet uerbum tuum, ne fiat lucerna sub modio. potens est deus qui super candelabrum constituat lucernam tuam, ut luceat omnibus qui in domo sunt, ut qui ingrediuntur lumen uideant. candelabrum principale nostrum est.
pone sermonem in principali tuo, et omnibus lucet qui ingrediuntur in ecclesiam. accipe et aliud candelabrum. considera os tuum, considera et sermonem tuum. nonne os tuum candelabrum est et uerbum tuum lucerna est, cum de tuo ore profertur? haec lucerna semper tibi luceat, hoc est: uerbum tuum luceat et numquam extinguatur.
Quaeris ut doceam, quomodo non possit extingui? scriptum est: lumen iusti semper inextinguibile est, lumen autem impiorum extinguetur. hoc lumen erat lucernae quae lucebat in tabernaculo testimonii et hodie quae lucet in ecclesia, uir sapiens. hic est oculus ecclesiae qui non dicit manibus, hoc est operantibus sed non acutis ad intellegendum:
non estis mihi necessarii. ergo super candelabrum lucebat qui dicebat: nostra autem conuersatio in caelis est. nam et Dauid iam tota mente conuersabatur in caelo et adhuc tamen dicebat: lucerna pedibus meis uerbum tuum. aut fortasse quasi bonus magister mihi praeire cupiebat, ut lumen sequi discerem et illius pedibus ambularem.
--.___J.....nn.In ostendit ergo mihi lucernam sequi discere in istius ignorantiae, in istius operimenti corporei tenebris constituto, ut Christum sequens nullum lapidem offensionis incurram. errabat Petrus in tenebris ignorantiae, negabat Christum esse moriturum, quia adhuc non uidebat moriturum et resurrecturum esse pro nobis. conuersus a
-eum dominus: uade retro post me. ostendit illi lucernam quam deberet sequi, \'post me\' dicens. secundum uerbum dei confirmatus est, postea coepit inhaerere Christo timens ne iterum aliquo laberetur errore. nonne et ipse, sicut qui dicebat: lucerna pedibus meis uerbum tuum, ad hanc lucernam festinauit, cum diceret in mari: domine, iube me uenire a te super aquam? sed quia non sequebatur lucernam, motus. est atque titubauit, naturae uehementioris mole turbatus.
Sequamur ergo lucernam hanc sicut lucernam et sicut in nocte ambulemus ad lumen. multae foueae, multi scopuli in istius saeculi caligine non uidentur. praefer tibi lucernam quam propheta monstrauit, uide quo debeas transferre uestigium, contuere ubi pedem ponere mentis internae.
per singulos cura sit gressus, nulli credas tuum nisi praeeunte lucernae istius luce processum. et ubi putas quod luceat gurges est, uidetur lucere, sed polluit, et ubi putas solidum esse uel siccum, ibi lubricum est, si lucerna tibi longius sit. sit ergo tibi fides itineris tui praeuia, sit tibi iter scriptura diuina; bonus est caelestis ductus eloquii. ex hac lucerna accende et tu lucernam, ut luceat interior oculus tuus qui lucerna est tui corporis.
tabernaculum enim testimonn corpus hoc nostrum est, in quo Christus aduenit per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est, ut per sanguinem suum intraret in sancta et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundaret, quo in corporibus 25 nostris, quae suorum testimonio et qualitate factorum cogitationum nostrarum abscondita et occulta testantur, lucernarum modo luceat
nostrarum lux clara uirtutum. istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo dei lucent. si templum dei in corpore tuo seruas, si membra tua membra sunt Christi, lucent uirtutes tuae, quas nullus extinguit, nisi eas tuum crimen extinxerit. hoc lumine castae mentis et piae deuotionis sollemnitatis nostrae festa resplendeant.
Luceat ergo semper lucerna tua. arguit Christus etiam eos qui utuntur lucerna, si non semper utantur, dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. non a horam exultemus in lumine. ad horam exultat qui audit uerbum
in ecclesia et gaudet, egressus autem obliuiscitur quod audiuit aut neglegit. iste est qui sine lucerna in domo sua ambulat ideoque in tenebris ambulat, qui opera tenebrarum facit in comesationibus et ebrietatibus, in cubilibus et inpudicitiis, in contentionibus et aemulationibus, indutus diaboli uestimenta, non Christum. haec fiunt quando uerbi lucerna non lucet. numquam ergo neglegamus
Sed progrediamur ad cetera et fiat pedibus meis lucerna uerbum dei et semitis meis lux. pedibus lucerna satis ad ambulandum, semitis non est satis ad inluminandum. idem uerbum tamen et pedibus lucerna est et semitis lux est, quia idem unigenitus dei filius et delinquentibus aduocatus et remunerator est fortibus, peccatorum remissor, largitor praemiorum.
Itaque cui lucerna fuerit uerbum dei, huic, quocumque pergit, lucent semitae, sicut lucebant sancto Dauid; et ideo quasi in lumine ambulans dicit: i u r a ui e t stat u i custod i r e iudicia iustitiae tuae. [humiliatus sum usque q u a q u e.] uox ambulantis in lumine est cum auctoritate dicere: iuraui et statui.
qui enim statuit non mouetur, non metuit ne cadat, quia plus est statuere quam stare. stat igitur Dauid mentis statione fundatus nec timet, ne in his mundi huius tenebr\'s possit errare. si enim metueret, non iuraret, si trepidaret, utrum diuina posset custodire iudicia, non cum iuris iurandi statueret sac-ramento. nemo bene iurat nisi qui potest scire quod iurat.
iurare igitur indicium scientiae, testimonium conscientiae est. et bene iurat qui ad lucernam uerbi pedes suos dirigit, qui lucem in semitis suis cernit. lux praeeat, si iurare disponis, id est cognitio ueritatis praecedat, ut uinculum sacramenti tibi non possit nocere. ubi religio sanctior, ibi fides ueritatis est plenior.
denique ideo dominus, qui uenit docere paruulos, imbuere nouos, firmare perfectos, ait in euangelio: non iurandum omnino, quia infirmibus loquebatur. denique non ad solos apostolos loquebatur, sed ad turbas —■ uoluit enim te non iurare, ne periures — et addidit: non iurare neque per caelum neque per terram neque per Hierosolymam neque per caput tuum, per haec uidelicet quae subiecta non sunt tuae potestati.
iurauit d ..._.. ... minus nec paenitebit eum. iuret ergo ille quem sacramenti sui paenitere non poterit. et quid iurauit deus ? quia Christus in aeternum sacerdos est. numquid incertum, numquid inpossibile erat quod iurauit deus ? numquid poterat esse mutabile ? noli ergo usurpare exemplum sacramenti qui implendi sacramenti non habes potestatem.
Quid igitur iurauit Dauid? custodire iudicia iustitiae domini. in nullo uidelicet iam perfectum. iam instructum diuinae iustitiae mouebant iudicia. quanti mouentur, cum uident iustum aliquem orbatum liberis dispendiisque frequentibus ad ultimae egestatis deductum necessitatem, ut ipsa alimentorum habere sub-
sidia non possit, fractum aegritudine graui et perpetua debilitate uexatum, ut obire nequeat communis officia naturae! sed qui firmus est non mouetur et is magis intellegit dei iustitiam praedicandam, quia corripit dominus quem diligit. numquid non frequentius corripitur filius quam seruulus? iniusta ergo pietas patris magis quam domini seueritas ? asperioribus exercet pater filium quam dominus uernaculum, sed dura patris non aestimantur inpertita flagella. quia uult meliorem filium esse quam seruulum. eruditio ergo plena iustitiae est.
Orbatus est sanctus Iob liberis suis, in quos dominus potestatem diabolo dedit. numquid iniquus deus ? absit. immo iustus. quia probaturus iustum suum per huiusmodi exercitia. in quibus eius est probata patientia, magis dignum qui probaretur effecit. quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior iustitia coronantis. nudatus est facultatibus.
cum diues esset, et haec deo subiit permittente dispendia. non erant pecuniae iam damna, sed uitae, cum deesset alimonia ademptis omnibus. quis accuset iustitiam dei, cum. si non omnem Iob amisisset pecuniam, non tantam inuenisset gratiam? athletam suum nudum ungere uoluit deus oleo patientiae, ut et subeundo faceret certamini fortiorem et merendo praemio digniorem.
pertusus totum corpus ulcere graui sedebat in stercore, radens saniem saeuis uulnerum uibicibus defluentem, et hoc permissu domini diabolus intulerat iusto uiro; uideretur uicisse sibi diabolus, nisi accepta quam poposcerat potestate esset etiam ipse superatus. quid igitur fuit illa temptatio, quid inopia facultatum, destitutio filiorum, tolerantia uulnerum nisi exercitium fidei, insigne patientiae, eruditio gloriosa uirtutis, confessio plena uictoriae, ut, qui ante contradicentem habebat diabolum, postea non haberet?
nemo ergo dura putet esse quae iusta sunt. non uidebantur dura ei qui poterat dicere: nudus natus sum. nudus exibo. dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum. benedicit enim dominum iustus cum laborat, peccator cum luxuriatur.
Iustus ergo optat probari. temptari non timet; qui enim statuit custodire iudicia dei, non timet temptationes. ubi statuit nisi in corde? illic enim radicati et fundati esse debemus, non fluitantes neque mobiles omni uento doctrinae. intus ergo statuamus in corde nostro, in pectore, in animo, ut fiat nobis illud propheticum:
cogitationes iustorum semitae. in his semitis neue ambulat iustus; ideo dicit: proba me, domine, et tempta me. denique hoc loco auctoritati respondens suae. qui iurauerat et statuerat custodire iudicia iustitiae dei. probari uoluisse se dicit, qui humilitatem subeundam credidit esse pro Christo.
Ideoque ait: humiliatus sum nimisi s. non solum humiliatum, sed etiam nimis humiliatum esse se gaudet. beatus qui gloriatur humilitate magis quam potestate. potestas decipit, humilitas non destituit. bona humilitas quae etiam in Christo laudem uirtutis inuenit. hanc in illo plus ueneror quam creationem, quia creati ad laborem sumus, redempti ad quietem.
denique ipse auuocans populos ad misericordiam suam de humilitate propria gloriatur dicens: palam factus sum non quaerentibus me. apparui his qui me non interrogabant, et alibi: scapulas meas dedi in flagella. maxillas meas in palmas, faciem autem meam non auerti a confusione sputorum. recte ergo Dauid humiliare se uoluit, ut tribulationum Christi in se ipso quod deesset impleret.
Potest et ipse hoc ex sua persona per os Dauid locutus:; dixisse: humiliatus sum nimis, qui dixit in euangelio: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et egouos reficiam. tollite iugum meum super u os et discite a me, quia mitis sum et
humi1is corde, et inuenietis requiem animabus uestris. discamus ergo ab eo, qui docere nos uoluit quod proficeret ad salutem et nobis dicit: discite a me. non est mediocre quod dicit \'discite\' et addidit \'a me discite\'. non facile potest quisquam humilitatem docere inflatus; quamuis humanam sapientiam mens carnis extollet. et qui paupertate contentus est non est contentus iniuria et qui potest ferre uerberum poenas exagitatur uerborum contumeliis et qui potest administrationes contemnere dolet sibi aliquem honorificentia esse praelatum. grande est in omnibus humilitatis tenere mensuram.
superbia homi- nem prima deiecit. dum plus uolumus, etiam quod minus est solemus amittere. bona humilitas, quae nihil adpetendo totum quod contemnit adipiscitur. ipse dominus Iesus se humiliauit, ut nos eleuaret, et humiliauit usque ad crucem. propter quod exa l tauit.
inquit, illum deus, ut in nomine eius omne genu flectatur. quanta fecit dominus audeo dicere, et non flexi ei genu? sed flexi ei postquam se humiliauit; sic enim, hoc est per humilitatem. per crucem sibi ecclesiam congregauit.
Dauid rex erat, incerta et occulta sapientiae sibi patefacta testatur, sed ideo se magis humiliabat. at uero Ezechias cecidit ab altitudine cordis sui. ille laudabilis rex, qui de obsidione, de aegritudine beneficiis domini et mirabilibus liberatur, cecidit per superbiam et gratiam meriti superioris inminuit. quid fuisset Ioseph, si humilis non fuisset ? sciuit sibi obfuisse quod praelatus erat fratribus; etiam pius amor miseriam praelationis inuenerat.
praelatio armauit fratres. humilitas conciliauit extraneos; praelatio concitauit germanos. humilitas regem subditum fecit. ut uere quasi ex persona Ioseph dictum putemus quod hic ipse supra dixit: humiliatus sum, et saluum me fecit, quamquam, si consideremus quae iste tolerauit, ex persona sua eum dixisse repperiemus.
Golia superato occurrerant iuuenculae psallentes: Saul in milibus, Dauid in decem milibus. commotum est fel regis et quaerebat eum occidere. et humiliauit se Dauid ante Ionathan filium regis et conuertit eius affectum, ut, quem successorem patrii regni potuerat habere suspectum, eundem aduersum studia paterna seruaret dicens patri: quid peccas in sanguinem innocentis?
etid uocem extorqueret inuito, quod non mereretur occidi Dauid. recte ergo ait: humilitus sum. et saluum me fecit. et iterum, cum ad eum propheta uenisset et indignationem domini in causa Bethsabeae mulieris denuntiasset, humiliauit se et ait: peccaui domino. et dixit Nathan ad eum: quoniam paenituit te. abstulit dominus peccatum tuum; non morte morieris. bona igitur humilitas. denique humiliatus est et saluus..
factus est. et alio loco, cum propter numeratum populum dominus esset offensus et misisset prophetam Gad, qui regi Dauid diceret: elige tibi quid fieri uelis, triennio famem super terram aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum persequentium te aut fieri triduo mortem in terra, respondit Dauid: angustiae mihi sunt haec tria; sed magis incidam in manum domini. quoniam magna est mi-
sericordia illius ualde, quam in manus hominum incidam. et cum dedisset dominus mortem in Israel a mane usque ad horam prandii septuaginta milibus hominum mortuis, respexit Dauid ad dominum et, cum uidisset angelum ferientem populum, dixit: ecce ego peccaui et ego pastor male feci, et isti in hoc grege quid fecerunt? fiat manus tua in me et in domo patris mei. et propitius factus est dominus, cum sacrificium reconciliationis domino esset oblatum. bona ergo humilitas quae regem plebemque seruauit. itaque reconciliato domino ait Dauid: bonum mihi est quod humiliatus sum.
quomodo imitator ? numquid caelum potes facere aut terram aut mare? non utique. sed ut omnia per uerbum facias, nihil sine uerbo, omnia cum ratione. nihil sine ratione, quia non es inrationabilis. o homo, sed rationabilis.
Sequitur uersus quartus: uoluntaria oris m e i conproba, domine, et iudicia tua doce me. qui se humiliat, uiuificatur iuxta promissum dei, qui uiuificatur spiritu dei uoluntarius est minister. plurimum enim refert. utrum ex uoluntate quid facias an ex necessitate. quod placeat deo. denique uoluntarius minister habet praemium, coactus dispensat obsequium. sicut apostolo docente cognouimus.
scripsit enim : uae enirn mihi est si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus. dispensatio mihi credita est. uide uoluntarium executorem caelestis arbitrii. liber erat ex omnibus et omnium seruus est factus — uoluntate utique, non necessitate —, ut plurimos lucraretur. his quoque, qui legis uinculo tenerentur, quasi
sub lege esset se exhibuit, cum sub lege non esset, ut eos seruaret qui sub lege uiuebant. infirmis infirmis factus est, ut infirmos adsumptione infirmitatis propriae sustineret: omnibus omnia factus est non legitima necessitate, sed uoluntatis obsequio. aperuit mihi huius altitudinem consilii in epistula ad Philemonem scripta, quia quod ipse esset alium esse uellet, ut uoluntate potius quam necessitate detulisse domino uideretur.
I itaque pro Onesimo interueniens sic ait: tu autem illum ut mea uiscera suscipe; quem ego uolueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in uinculis euangelii, sed sine consilio tuo nihil uolui facere, ne uelut ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. quam sedulus suasor. qui cum esset uas electionis diuinae, consortium consilii non
dedignabatur alieni, ne alterum fructu uoluntatis propriae defraudaret! recte ergo Dauid ait quasi propheta: uoluntaria oris mei conproba, domine, oris sui offerens domino sacrificium uoluntarium, eo quod ut apis illa prophetica bonos flores colligere ore consueuerit, fauos ore fingere, mella ore conponere et ex herbis suauibus ore filios legere, quae, cum sit, inquit, robore infirma, sapientiae praedicatione substantiae suae producit aetatem. quod sit istud uoluntarium oris sacrificium, recognosce: imola deo sacrificium laudis.
Expectat dominus uoluntarios ministros. denique in libro Esaiae dicit dominus: quem mittam? utique seruulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur inuenerat, sed luit eum spontaneae oblationis non fraudare mercede, Qui ut ipse se offerret praestolatus est.
et quamuis eius sciret affectum, expectauit tamen uocem, ut cumularet gratiam. unde se offerens Esaias ait: ecce ego, mitte me et sic postea est missus ad populum. ideo de eo dictum est, quia Esaias audet e t dicit. etenim quasi uoluntarium organum uberiore spiritus sui gratia Christus impleuit.
Nec otiose hoc positum puto, quia uoluntaria oris sui placere desiderat domino. multi prophetae, sed non in omnibus oris uoluntaria placent. excusabat Hieremias dicens: qui es dominator domine, ecce nescio loqui, quia iuuenior sum e g o, et dixit ei dominus: quocumque misero te abibis et secundum omnia quaecumque mandauero tibi loqueris.
uerecunde propheta aetatem corporis praetendebat, ne exequendis caelestibus imperatis inpar esse adulescentia deprehenderetur. sed deus, qui morum magis quam annorum considerandam iudicaret aetatem et in iuuenali corpore maturitatem robustae sapientiae in suo seruulo praeuideret, ait: noli dicere quia iuuenior sum ego, hoc est: prohibuit eum iuuenalis aetatis contemplatione uires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret.
Quae ergo uoluntaria oris sui domino Dauid placere desiderat? elegi abiectus esse in domo domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. audiam quid loquetur in me dominus deus. aperiam in parabolis os meum. loquar propositiones ab initio saeculi. paraui lucernam christo meo. corpus suum quod erat ante limosum et caeno
hereditariae conluuionis obstructum, ut oleum spiritale recipere non posset, Christo parauit. ut luceat. Christo lucet cuius opera in Christi lucent lumine: Christo lucebat Petrus, cum diceret: in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula; Christo lucebat ille qui dicebat sanat te dominus Iesus: Christo lucebat martyrum lucerna, qui pro Christo subiere martyrium: Christo lucebat Dauid, qui poterat dicere: cor meum et caro mea exultauerunt in deum uiuum.
(\'Christo parauerat mentem. cum de eo, a quo frequenter ad mortem fuerat adpetitus. diceret: non mihi contingat a domino, si fecero hoc uerbum, domino meo, christo domini inicere manum meam. cum maiorem haberet causam tuendae salutis suae, ut occideret persequentem, etiam alios qui suadebant inimico non esse parcendum, quem dominus iuxta promissum suum in manus ipsius tradidisset, ab eius necandi cupiditate reuocabat. Christo lucebat propheta, cum de eo.
qui patris domum turpi macularat incestu, qui patris salutem parricidalibus proeliis adpetebat, pius tamen pater diceret ad proelium profecturis: parcite filio meo Abessalon. tacebat inprobitatis scelus, pietatis autem gradum et nomen necessitudinis praeferebat, ut pugnaturi non aduersarium regis, sed filium cogitantes dolorem laesae pietatis inhiberent.
et post mortem eius operuit faciem suam et magna uoce clamabat dicens: filius meus Abessalon, filius meus. hanc uocem parricida non meruit, sed Christi prophetabat gratiam. didicerat propheta de Christo bonus esse pater, qui bono filii seruiebat.
Denique ideo dicebat: et iudicia tua doce me,. quia iudicia dei sicut abyssus multa et inscrutabilia. ut apostolus dicit. ideo non poterat ea nisi Christo docente cognoscere, quia unus magister omnium Christus est. haec autem Christi iudicia sunt, ut his qui nobis insidiati fuerint nouerimus non uicem iniuriae rependendam, sed pro iniuria magis deferendam gratiam.
denique maledicentibus non remaledixit. percutientes non repercussit, sed magis etiam crucifixus pro persequentibus se piae intercessionis apud patrem auxilium deferebat dicens: pater. dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt. haec igitur quisquis fecerit legis iudicia, remuneratione donatur a Christo.
Sed quis iudicia dei doceri potest nisi qui animam suam intenderit semper ad dominum, qui potest dicere: av ima mea in manibus tuis semper, et legem tuam non sum oblitus? aliqui habent: anima mea in manibus meis semper, hoc est \'in actibus meis\', hoc est \'in operibus meis\'.
quamuis in periculis positus dicit iustus ad dominum: propter te cotidie morior, cotidie periclitor. periclitor ab insidiatore. periclitor ab obtrectatore. periclitor ab his quos arguo. quos reuinco, periclitor pro ueritate atque iustitia. ego tamen nec periculis territus tuae legis oblitus sum. propterea in manibus meis anima mea\'. sed quia plerique habent: anima mea in manibus tuis semper, hoc latius explanandum arbitror.
Scit propheta, scit ubi animae suae praesidium locet. unde opem speret. in manibus dei constituere uult animam suam. quia cor regis in manu dei. quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua uiuacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur. quod regere se nouerit et arbiter sui iuris sit. non captiuus trahatur in culpam nec praeceps feratur in uitium. huius anima non perit in aeternum nec quisquam rapit eam de manu patris omnipotentis aut filii. manus enim dei. quae solidauit caelum. quos tenuerit non amittit.
uel quia semen eius multitudo gentium sit quae in hoe saeeulo laborem elegit. credens in dominum Iesum, ut consolationem habent futurorum. Manasse autem semen est populus obliuionis. qui proprium oblitus auctorem exaltatus ad tempus in hoc saeculo est. daturus in reliquum poenas graues. quia deum suum et dominum denegauit.
Hoc ideo diximus, ut probaremus ea esse potiora quae futura sunt. denique laeua sapientiae sub capite sponsae est, dextera autem superior, quae totam conplectitur sponsam. itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit. habet ubi reclinet caput suum, quia laeua sapientiae diuitiae sunt et gloria.
Bonus amictus aeternitas uitae. hoc pallium sponsae custodes uoluerunt auferre murorum, quo primus homo fuerat exutus; sed anima deo deuota quaesitum diu tenendo et non dimittendo dilectum pretioso caritatis diuinae se uestiuit inuolucro. beati igitur qui tali pallio uestiuntur et amictum huiusmodi legis obseruatione
meruerunt, quia non sunt legis obliti, sed quae erant legis operati sunt; nam qui praeter legem agit, legis oblitus est. et ideo haec anima candida ascendit e terris, quia fulget amicta ueste sapientiae, et dicunt de ea uirtutes illae quae portas custodiunt caeli: quae est quae ascendit candida, innitens super fratrem suum ?, cum ea, quae posuit caput suum super laeuam sapientiae, ut aperiret manus pauperi, ad subueniendum inopi partis aut derelictis sibi, non inuasis atque direptis diuitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis eam operibus adquisiuit, non inani saeculares iactantia dignitates ambiuit. hoc est enim caput suum et quod- ,)------...
Dicit ergo ea anima iam secura, iam laeta: po suerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erraui i. digna uox relinquentis hoc saeculum, eo quod retia persequentium et insidiaterum laqueos euaserit. uox digna martyribus, quibus multa supplicia proponebantur, multa etiam offerebantur-
bantur praemia, ut a martyrii studio uel terrore poenarum et saeuae mortis horrore uel praemiorum reuocarentur inlecebra. grauis laqueus proscriptionis, qui saepe frangit sanctos inopiae deformitate, quos mortis formido non fregerit, laqueus alius incendii, laqueus carceris diuturnique supplicii. grandis laqueus, cum diuitiae promittuntur, cum honores, cum amicitiae tyrannorum. qui ergo haec euaserit et ad martyrium potuerit peruenire, recte dicit: \'posuerunt peccatores laqueum mihi, sed a tuorum mandatorum non declinaui semitis\', cui despicienti praesentia, futura quaerenti regnum caeleste diuinitatis tuae promissione reseratum est.
Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? aperuit tibi apostolus auctorem omnium peccatorum et demonstrauit dicens: qui uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli. aduertis laqueum diaboli esse diuitias, quem tetendit etiam saluatori? sed ille, qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi ueniens suum dicere, laqueorum eius uincla dissoluit.
ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus ludam apostolum strangulauit. qui miser cum esset inlaqueatus ut proderet dominum, ubi aduertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit. sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret paenitentiam, sed laqueo se suffocaret. deus enim etiam in ipsos pius est proditores, ut ad paenitentiam prouocentur atque
a flagitioso proposito reflectantur et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius uoluntatem. iam non aerumna est incidisse, sed crimen, quia non solum se dedere capiendos, sed etiam ad uoluntatem diaboli tenentur adstricti, cum possint dicere: disrumpamus uincula eorum. dedit enim tibi scriptura diuina, ut non solum caueas diaboli laqueum, sed etiam per paenitentiam eius uincla disrumpas.
Quid tibi, homo, cum deliciis ac uoluptatibus ? non capit laqueus, nisi ante esca te ceperit; dum praedam petis, laqueo ipse te nectis. esca laquei auaritia est, esca diaboli luxuries est, quibus nos uult inescare, non pascere. et ideo clamabat apostolus: ne adtaminaueritis, ne gustaueritis, quae sunt omnia a a corruptelam ipso usu.
noiiergoadtammare luxuriam, et illa te contaminare non poterit; noli gustare auaritiae corruptelam, et eris inmunis a laqueo. quid tibi postremo cum terris, qui cum Christo resurrexisti? quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
mortui sumus terris, uitam nostram cum Christo abscondimus in deo nostro; non iam nos uiuimus, sed Christus uiuit in nobis. quid iterum ad terrena remeamus? ecce elongaui fugiens, dicit sanctus, uidi laqueos iniquitatis et contradictionis in ciuitate; laquei sunt enim ubi est usura et dolus. elongauit ille fugiens terrena dedecora, ideo ad caelestia peruenit praemia.
Quid, inquam, te reflectis in terram, si in Enoch raptus ad caelum es, in Helia leuatus es curru, in Paulo raptus ad paradisum, conuersatus in caelis, in Dauid exauditus, ut pennas columbae adsumeres et uolares, in Christo exaltatus, uolucris factus in spiritu ? quando sicut columba descendit, illas tibi alas dedit, ut tu disceres euolare de terris.
neque uero cunctandum putes quomodo tibi uolandum sit, quibus alarum remigiis. dixit quidem Dauid: quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam ? et quasi dubitasse uisus est, a quo pennas posset
Satis est tibi ut auem esse te noueris adsumptum in naturam uolandi, dicente domino per prophetam: liberate uos ex laqueo uenatorum et a uerbo conturbationis; non enim iniuste tenduntur retia auibus. auis es, o homo, qui sicut auis in quandam aquilae renouatus es iuuentutem, et ideo non iniuste tenduntur retia auibus.
quid enim te in terram deicis, qui lam caelum petebas ? non iniuste renouato tenduntur retia, quia iam Christi esse coepisti, uenantium esse desisti. ante te laqueo uenator, ante quasi praedam suam diabolus suo iure capiebat: nunc dominicae crucis mercem cur alienus incursat ? potes tamen etiam hos laqueos euitare, ne dicas: \'uenantes ceperunt me sicut passerem\', si laqueum cordis euadas quem misit diabolus in cor Iudae et ita eum in facinus proditionis armauit.
auertat a nobis dominus hos 10 laqueos quos super peccatores pluit. et ideo dicit propheta: dabis illis, domine, laqueum cordis eorum quem parasti illis. nobis autem da, domine, auxilium, ut post sequamur tuis alligati uinculis. nulla enim uehementiora, nulla sunt gratiora quam uincula caritatis. qui tibi ligatus est, solutus est mundo.
Hereditaui testimonia tua in aeternum, quoniam am e exultatio cor dis mei sunt. etiam ista uox martyrum est dicentium quod hereditatem acceperint caelestium testimoniorum. dicit ergo propheta: \'heres sum mandatorum tuorum, successionem tuam fidei pietatisque iure iure non potest dicere istud nisi qui mandata custodit caelo et terra testibus adquisita. dixit enim dominus: audi, caelum, et percipe auribus, terra.
testatur elementa dominus ad redarguendos eos, qui noluerint praecepta diuina seruare, ut refugia omnia excusatio25 nis obsaepia. testatur et in homines dicens: estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus. mandata ergo domini plena sunt testimoniis et ipsa sunt testimonia, quorum satis idoneus testis est qui non mentitur deus, apud quem et conscientia tua testis est, cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
satis fidelis etiam in infido pectore, quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt latere non possunt. nam si m iudicio terrestri etiam is, qui ad mentiendum uenerit subornatus, tamen, si testimonio fuerit conuictus alterius, solet prodere ueritatem, quanto magis in iudicio caelesti apud dominum Iesum necesse habet quae uera sunt confiteri, quem nouit scire quod factum est!
Et bene ait: hereditate quaesiui testimonia tua, quoniam, sicut ante heredes fuimus peccatoris, ita nunc heredes sumus Christi. illa fuit criminum, haec est uirtutis hereditas; illa nos obligauit, haec soluit; illa obaeratos faenore de-
lictorum adiudicauit inimico, haec redemptos dominicae titulo passionis Christo adquisiuit. mala Euae successio totum hominem deuorabat, praeclara Christi hereditas totum hominem liberauit. non ad unum quidem, non ad paucos, sed ad omnes testamentum suum scripsit Iesus. omnes scripti heredes sumus non pro portione, sed pro uniuersitate.
testamentum commune est et ius omnium, hereditas uniuersorum et soliditas singulorum. nouum tamen testamentum et singuli adeunt et omnes possident nec minuitur heredi quicquid a coheredibus uindicatur. manet emolumentum integrum et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit adquisitum. alia condicio est hereditatis humanae.
si diuisa fuerit, emolumenta minuuntur et heredis est damnum adscriptio coheredis. indiuisum regnum 25 Christi est, indiuisa hereditas. quomodo fieri poterat, ut diuisa esset hereditas, cum hereditatis fructus sit indiuisus, quod est regnum caelorum? aurum argentum praedium ab homine pluribus derelictum distribuitur ac secatur, solida ad singulos Christi dona perueniunt; omnes habent et nemo fraudatur.
Audiamus igitur commoda hereditaria. remissio peccatorum hereditas Christi est. certe solida per singulos et in commune est lucratiua; quibuscumque enim conlata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. corpori adquiritur quicquid unicuique relaxatur. nam si angeli super uno peccatore paenitentiam agente laetantur, quia lucrum suum putant hominis redemptionem, quanto magis lucrum summ generis quod est lucrum naturae!
hereditas Christi est resurrecno. hanc quisquam damnum suum dixerit, quae m uno communis gratiae nomen inuenit? Christus enim resurgens omnibus resurrexit, quoniam per hominem resurrectio mortuorum. quomodo igitur potest singulorum esse dispendium quae est totius corporis et humani generis reformatio?
recitetur itaque testamentum et institutiones eius consideremus: testis est autem nobis et spiritus sanctus; cum enim dixerit: hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas et peccati et iniustitiae eorum non ero memor.
o uere testator aeternus, qui nostris cordibus leges adfigit suas et scribit in sensibus, ut nihil aliud cogitare nisi diuina praecepta possimus, nihil aliud sentire nisi dei oracula debeamus! dedit gratiam, reformauit naturam, sibi qui obliuisci nihil solet memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum.
Noli ergo tollere de corde tuo legem dei et adfigere legem peccati; noli scribere in sensibus tuis diaboli inlecebras et dei delere mandata. ecce ego, inquit, pinxi muros tuos, dicit dominus ad Hierusalem, hoc est ad animam studiosam tranquillitatis et pacis quam fecit ad imaginem suam.
noli, inquam, auferre imaginem caelestem et imaginem mortis inponere. recusasti hereditatem saeculi; serua Christi testimonia, quoniam in his exultatio atque laetitia est, quandoquidem omnis fletus delebitur et mors non erit amplius neque luctus neque fletus neque clamor. passio Christi regni fuit imago caelestis. nemo audiuit in plateis uocem eius, quia
illo silentio passionis suae clamorem omnem in posterum impiae uocis abolebat. nolebat fleri qui dicebat ad filias Hierusalem: filiae Hierusalem, nolite me flere, sed uos ipsas flete. ablaturus enim omnes lacrimas suae beneficio crucis in passione propria futurae instar beatitudinis exhibebat, ut nemo fleret nisi qui Christi beneficia non teneret.
Merito ergo uir euangelicus dicit: hereditate quaesiui testimonia tua in aeternum, quoniam exultatio cordis mei sunt. quis non exultet, quia caelum et terram hereditate quaesiuit, quae duo elementa contestatus est etiam deus, cum legem daret, quia quaesiuit deum de quo dicit sanctus: portio mea dominus, quaesiuit dominum Iesum, quaesiuit spiritum sanctum et post illa quaesiuit angelos et cum illis uiuit non hodie tantum et cras, sed in aeternum nec ullis pro nomine domini contristatur iniuriis ? denique gaudebant apostoli eum uerberarentur, cum in carcerem truderentur.
Exultans igitur in testimoniis domini iure dicebat: i inclina ui cor meum ad faciendas iustitias tuas in aeternum pr proter r retributi on em. qui retributionem bonorum operum sperat a deo et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi iustitias. quae est Christi iustitia ? sine nos, inquit, implere omnem iustitiam, qua peccatum minuitur, culpa laxatur.
et bene ait \'inclinaui\', ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana conuertas. aut certe, quoniam sapientia carnis legi dei non est subdita, uidetur inclinare cor suum, qui legi facit esse subiectum extollentem se corporis sensum et contuitu religionis inflectit. atque ille dudum extollens se frustra et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.
Ut noueris autem mysticum esse audire, ut audias et intellegas mysteria, de Iudaeis scriptum est, quia mysteria legis audierunt, sed non intellexerunt. unde ait dominus: audi, populus meus, et loquar. lex utique spiritalis est; audi ergo spiritaliter. denique qui sciuit audire, ait: audiam quid loquatur in me deus, id est:
cognoscam quid locutus in me fuerit deus. ideoque alibi ait: quanta audiuimus et cognouimus ea, ut conprehenderet non solum audisse se, sed etiam intellexisse; nemo enim cognoscit nisi prius intellexerit. audi ergo, ne, si te uideat neglegentem, ueniat Petrus, arripiat gladium, abscidat auriculam tuam, quod superfluo habeas aurem corporis, qui audire et examinare non noueris. et fortasse uirtutem animae, qua examinantur quaecumque audiuntur, habeant amputatam, qui ea altitudine qua scriptum est audire non possunt.
Meritoque hanc litteram \'firmamentum\' alii interpretati sunt, quod cum superiore interpretatione concurrit; nisi enim unusquisque audierit quid sequi debeat, nemo firmatur. in officio igitur audiendi omnium firmamentum est.
Dicit igitur tibi in Threnis Hieremias propheta per hanc litteram: \'audi\'. et ut scias mysticum esse quod audire debeas, subiecit huiusmodi seriem huic litterae: abstulit omnes fortes meos dominus de medio mei, uocauit in me tempus, ut contereret in me electos meos; lacum calcauit dominus uirgini filiae Iudae.
Alio quoque loco litterae huic ista subiecit: tenuerunt super te manus omnes transeuntes per uiam, sibilauerunt et mouerunt caput suum super filiam Hierusalem; haec est ciuitas, dicent, corona gloriae et iucunditas uniuersae terrae a e. passionem saluatoris prophetans reliquit deflere Hieremias
excidium Iudaeorum. quod cum ex aliis tum ex illo intellegi potest, quia in posterioribus habet: spiritus ante faciem nostram Christus dominus conprehensus est in interitu nostro, sub cuius umbra diximus: uiuemus inter gentes. quid hoc manifestius, quando et nomen expressum est et conprehensio inter manus persequentium perfidorum est declarata et umbra uiuificans et gratia gentibus conferenda descripta est?
Sed etiam ipsa uerba significant quae in euangelio de passione domini legimus, quia hoc loco mors eius adnuntiata est per prophetam. sic enim Matthaeus scripsit: transeuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: uah qui destruebat templum dei et in triduo illud reaedificabat! libera te, si filius dei es. uulgus populi cum insultat alicui, sibilare consueuit.
simul quia uocem non habebant, qui uerbum negabant, sicut inrationabilia animalia sibilabant et ideo transibant uiam qui in uia stare debuerant. non stabant ergo quasi constantes, sed transibant quasi mobiles. iusti autem pedes stabant in atriis Hierusalem, in quibus perfidi stare non poterant et ideo praeteribant, sicut Marcus significauit. praeterit umbra, non ueritas. dies eius sicut umbra praeterit qui obliuiscitur, qui derelinquit. sed et transire infideles legimus, sicut est illud:
Quae ergo distinctio sit consideremus, nisi forte illa, quia, ubi in bono accipitur transire, absolute dictum est, non dixit \'hoc\' aut \'illud transiens\', sed tantummodo transiens\', ubi in malo: \'transeuntes, inquit, uiam. uia enim bona est quae a commeantibus frequentatur, non facile incursatur a latronibus, qui auersa uiarum obsidere consuerunt; iter regale munitum est.
Moyses autem non transiuit uiam, sed in uia stetit, cui dictum est: t n autem hic sta mecum. stetit cum illo qui ait: ego sum uia, ueritas et uita. hanc qui uiam transit, labitur. Moyses autem non lapsus est, sed pertransiuit a saecularibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna. et qui uidit impium nec remansit, sed pertransiuit, euasit, quia non adhaesit impio, ne fieret unum corpus, sed se ab eodem separauit.
et cui dicitur: transi, recumbe, euadit utique laboriosam praesentem seruitutem, ut habeat gloriosam futurorum quietem. et sponsae dicitur: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano- transibis et pertransibis a principio fidei. tarnsit et pertramsit quae festinat ad sponsum, pertransit saeculum, transit ad Christum.
Nunc discutiamus quid sit mouere caput. quis est populi caput nisi Christus ? caput enim mulieris uir, caput autem uiri Christus. sed etiam lex caput intellegibilis mulieris; denique mulier sub lege tamquam sub uiro fuit. mortificato autem ritu Iudaico, qui erat secundum litteram legis, innupsit ei mulier qui a mortuis
resurrexit. unde quidam mystice interpretati mortificato ritu Iudaico tamquam fratri defuncti ritus ueteris euangelio mulierem illam intellegibilem nubere ex lege uoluerunt, quia lex euangelium fraterna quadam praedicatione praecessit. ergo synagogae caput mortuum
est, hoc est caput eius lex mortua est, obseruatio uidelicet legis, euacuata est legis littera, spiritalis eius intellectus adstruitur. huius commotionis meminit Dauid in quadragesimo tertio psalmo dicens: posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis, eo quod a lege in euangelium sit facta commotio quasi transitus quidam. in uicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: omnes qui conspiciebant me aspernabantur me et locuti sunt labiis et mouerunt caput. sperauit in domino, eripiat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum. mouerunt ergo legem quae inmobilis uidebatur et finis legis Christus intrauit.
Qui mouerant capita Pharisaei fuerunt, id est a ueritate diuisi, unde et in ueritatem non crediderunt. sed et sic potest accipi: mouerunt caput suum Christum qui in sua uenerat, sed mouerunt eum, quia sui eum non receperunt. mouerunt autem dicentes: tolle tolle, crucifige eum. et mouerunt caput suum qui onera sua mouere nolebant, cum ligarent onera grauia et aliis in-
ponerent, ipsi autem digito, inquit, ea mouere nolunt. quod est mysticum, quia corporalis ritus obseruationem numquam mutare uoluerunt et introducere intellectum spiritalem. digitum pro spiritu legimus, ut lex digito dei scripta est, et ideo lex spiritalis est. noluerunt ergo onera sua mouere, quae sunt grauia, et leue Christi iugum atque onus eius suaue suscipere.
Uerum quia passio saluatoris omnes redemit, non absurdum est intellegere ita hos mouisse capita sua, sicut prophetabat princeps ille synagogae: expedit unum hominem mori pro populo. aliud dicere uolebat, aliud significabat. et isti aliter mouebant caput quasi insultantes et aliud adnuntiabant, quia ipse erat qui uenit, ut pigrum illud atque terrenum principale hominum commoueret, quo euacuata obseruatione litterae mysterium quaereremus in uerbis.
unde ait: posuisti nos i Q parabolam gentibus, commotionem capitis in populis. quod in bono utique accipitur, quia praemisit: et in nationes dispersisti nos. dispersi sunt enim Iudaei, ut reliquiae eorum saluae fierent secundum electionem gratiae, in parabolam autem positi, ut ea quae per parabolam dicta sunt reuelata esse illorum exitu disceremus uel eorum exemplo admoneremur cauere perfidiam.
tunc enim magis cognouit Hieremias Iudaeam esse deBendam et ideo Hierusalem captam esse tunc temporis prophetauit, quando redemptorem proprium non recepit. illi igitur insultatur, de qua dicent, inquit: haec est ciuitas uniuersae terrae a e, eo quod, ubi erat ante fidei iucunditas, ibi nunc sit amaritudo perfidiae, uel certe mouendo caput suum et de corporalibus ad spiritalia transeundo mereatur audire, cum crediderit in Chnstum, quod corona sit gloriae.
Quae est autem corona gloriae nisi ecclesia, quae caput suum Christum coronat ? quae iucunditas uniuersae terrae nisi domus populi christiani, aula sanctorum, de quibus scriptum est: in omnem terram exiuit sonus eorum e. in fines orbis terrae uerba eorum? ergo quia corona gloriae est ecclesia, ideo dicitur in Canticis: egredimini et uidete regem Salomonem ir corona qua coronauit
eum mater eius in die sponsalium eius et in die iucunditatis cordis eius. ad animas dicitur, ut e gurgustiis et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus et a curis et a ceteris carnis istius affectibus et lubricis passionibus, supra mundum ascendant,
de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes. quasi angeli Christi haec loquuntur: \'non potestis uidere claritatem eius et gloriam eius, nisi egrediamini humanae fragilitatis curps, filiae Hierusalem\', quasi dicant: \'quid uiuentem
inter mortuos quaeritis?\' non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos uoluit esse discipulos. quae est corona qua coronatur Christus nisi corona gloriae? Ioseph coronam habuit castitatis, Paulus iustitiae, Petrus fidei — singularum uirtutum coronae sunt —: solus Christus habet coronam gloriae qua eum ecclesia coronauit. in hac corona omnes coronae sunt, quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.
Tertia traditione mouerunt caput suum, hoc est Christum qui est caput suae plebis: caput eius aurum cephaz. unde Aquila petram aurum dixit, Symmachus lapidem aureum, quod significat stabilem eminentemque sapientiam. corpus Christi ecclesia est. huius \'caput aurum\' sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est uiri iusti atque prudentes. crines eius abietes, nigrae sicut corax, de quo alibi ait: capillamentum tuum ut grex tonsarum. ideo capillamentum, quia uirtus omnium sensuum in capite est; oculi enim sapientis in capite eius.
profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt reuelare et alta aperire sensuum. et huiusmodi disputatores crines ecclesiae sunt, sicut pulli coruorum, quibus dominus escam dat, sicut dedit sancto Iacob a iuuentute eius et eum pauit. hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit dominus caelestibus sacramentis.
Oculi quoque eius sicut columbae. oculi sunt uiri uidelicet spiritalibus ornati sensibus, qui ad uidenda mysteria sunt acuti et parati ad penetranda scripturae secreta diuinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et inmaculata sinceritas. ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memorauit.
Iam cetera, dentes et genas et sicut coccineum resticulum labia sponsae intellegimus animae esse uirtutes doctorumque diuersitates, qui uel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent uel praedicatione dominicae crucis sicut uerbi quadam linea alligent audientem uel modestia uerecundi et iuuentutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore reuocentur, redoleat tamen in his odor Christi et, sicut in genas quasi de sacerdotali deacendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae.
et hoc caput mouit synagoga et ideo abstulit dominus mirabilem consiliarium et prudentem architec um et sapientem auditorem, caput, inquit, et caudam, quoniam qui caput non tenuerant nouissima habere non possunt. sed iam ea quae adnexa sunt consideremus.
1 Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. quanto erga dominum propendat affectu, sanctus propheta Dauid hoc uersiculo declarauit, quia, cum suos inimicos nequaquam sit persecutus — utpote qui et regis Saul, a cuius insidiis periculum salutis cauere uix poterat, nec uitam putauerit adpetendam et mortem aestimauerit uindicandam et parricidae filii ingemuerit interitum et multorum persequentium se flagitiis adpetitus ignouerit, ut ipse
ait, quia uicem iniuriae laedentibus non rependerit —, praeuaricatores tamen diuinae legis exosus horrescat. in quo utique et clementia morum eius mansuetudoque pietatis et uehemens deuotionis aperitur intentio euangelici praecepti conueniens disciplinae, quam prophetico spiritu praeuidebat. etenim dominus Iesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit et dei hostes, etiamsi nobis aut parentum aut filiorum aut coniugii germanitatisque necessitudine copulentur, odio persequendos. sic enim scriptum est: si quis uenerit ad me et non oderit t patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est m e dignus.
quid dulcissimi merentur liberi, ut a paterno excludantur amore, cum sit impium mori nolle pro liberis? quid uxor carissima, quaedam uitae coheres et consortium commune naturae? quid fratres isdem concreti uisceribus atque formati eodem naturae hospitio in hunc usum lucis emissi ? oderim ergo pignora caritatis ? ita euangelii lenitate rigorem praedurae legis inflectis, ut, quorum lex condemnat iniurias, eorum tu euangelio tuo condemnes gratiam?5
Uideo istiusmodi adsertioni me respondere non posse. sed tu, domine, responde; nec enim indiges ut excuseris, qui non eguisti ut uinceres. respondebit igitur: egone condemno pietatem qui odi iniquitatem ? ego parentes praecipio non amandos qui inimicos suadeo diligendos ? sed non legisti: tempus amandi et tempus odio habendi, et tempus belli et tempus pacis? de quo hoc dicit Ecclesiastes ?
nonne de eo quod ratione temporis fiat, ut aliquos pie et amare et odisse possimus, ut quos dilexeris odisse et quos oderis amare conueniat? non ego parentum infudi odia pectoribus filiorum nec coniugum suasi fastidia mentibus maritorum.
naturam interroga quid exegerim, quae utique auctoris arbitrium genitali singularum necessitudinum testatur affectu. amare patribus filios lex naturae est, maritis coniuges lex diuina est, quae coniugii caritatem in naturam uertit, ut fiat uua caro et unus spiritus. diligere fratribus fratres naturae praerogatiua est, quae eodem domicilio diu fotos adsuefecit ad gratiam caritatis.
Non ergo necessitudinum intestina bella mandaui, sed inlecebram suspectam habui. an non iure suspectam, cum serpens ille callidus et astutus ad construendas nequitiae suae artes, quo incorruptae ac rudis naturae dote fundatum primogeniti Adam labefactaret affectum, femineis magis inlecebris quam suis commisit uenenis?
itaque femina uirum, quem serpens temptare non ausus est, cibo oris et ui amoris inflexum molli quadam et conciliatricula uxoriae sedulitatis affectione traduxit. et adhuc Eua liberos non habebat,
Quid de fratribus dicam ? experta est in liberis et prophetae domus detestabiliora oscula quam odia esse fraterna. itaque fratricidium quidem pater fleuit, sed magis est indignatus incestum. denique licet parricidam, percussorem tamen reuocabat incesti.
Tempus igitur amandi tempus odio habendi, hoc est tempus martyrii, quando ea quae diuina sunt omni caritati necessitudinum praeferenda sunt, tempus belli, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus, tempus pacis, quia in pace locus eius. denique ipse in euangelio euidenter exposuit, qua ratione nostros debeamus odisse, dicens: qui diligit patrem et matrem plus quam me, non est me dignus.
non dixit indignos esse qui parentes suos diligit, sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt. si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt, quanto magis Christum amare debemus, qui ipsorum est auctor parentum! isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui; Christus donat salutem, qui parentum beneficia conseruat.
Pulchre autem dixit: iniquos odio habui, legem autem tuam dilexi, quia, si legem amamus, odisse debemus aduersarios legis, qui operibus suis praecepta legis inpugnant. Graecus melius eos et proprie nuncupauit dicens: παϱανόμους; ἐ̓μίσησα, παϱάνομος exlex uocatur, qui extra legem est. hos ergo .-odit qui in lege Christi est, quia legis mandata non seruant.
non solum enim qui legem nescit, sed etiam ille qui non agit secundum legem exsors legis est, quia non auditores legis, sed factores legis iustificabuntur. redarguit me ipse Dauid, si aliter intellegam. quomodo iniquos homines oderat, qui parricidam filium commendabat proeliatoribus, ne eum aliquis occideret, qui Saul regis mortem etiam uindicauit in eum qui a se nuntiauit occisum?
Ergo non iniquos homines, sed iniquos sermones oderat. denique iniquos, dixit, odio habui, non addidit \'uiros\'. deinde cum dicat Iesus in euangelio: diligite inimicos uestros, dicat apostolus: benedicite eos qui persecuntur uos et nolite maledicere, quomodo excusaretur iste uir secundum euangelicam uiuens disciplinam, si iniquos homines odisset, nisi intellegas quod iniquitatem odio habuit, non eos qui,
Pulchre autem ait: in uerbum tuum speraui, hoc est: non in prophetas speraui, non in legem, sed in uerbum tuum speraui, hoc est in aduentum tuum. ut uenias et suscipias peccatores, delicta condones, ouem lassam tuis in cruce humeris bonus pastor inponas. si quis sperat in Christum, separare se debet a consortio perfidorum.
Ideoque dicit: dis cedite a me, m alig ni, et scrutabor manda and a tad ei mei. cuius uersiculi testimonio significatur, quia, ubi malignitas est, ibi custodia mandatorum caelestium esse non possit; in maliuolam enim animam non intrat sapientia, et alibi: quaerent me mali et non inuenient. simplicem mentem, purum ac defaecatum animum diligit Christus nec potest inmaculatae uirtuti ullum cum maculosis contubernium esse flagitiis.
odit refugit aspematur contagia, qui dicit: discite a me quia mitis sum. malignos repellit, laborantes uocat. dicit illis Iesus: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, istis ait: uenite e ad me omnes qui laboratis et onerati estis, non utique malignitate mentis, sed infirmitate carnis onerati, onerati, inquam, alieni hereditate peccati. laborantibus subuenio, fraudulentis prodesse non debeo, ne pluribus noceant. hos poena conpescat, Illos emendet gratia.
maiitia enim fons peccati est, culpa infirmitatis est lapsus. illi debeo subuenire qui laborat, illum etiam odisse qui decipit. malas igitur operationes repellit. nam nisi ita accipias, uidetur dicere: \'discedite a me, quia mundus sum, quia purus sum‘. hoc Pharisaeus dicebat et reprehensus a Christo est. non ergo propheta dicit \'mundus sum\', sed: cor mundum crea in me, deus.
Ideoque relegato consortio malignorum, quasi qui ante permixtus illis suscipi non possit a domino, dicit: suscipe me secundum eloquium tuum et uiuam. et non coni und as me ab expectatione m ea. si uiuit qui in sinu est patriarchae Abrahae ut ille Lazarus pauper, quanto magis uiuit qui suscipitur a Christo! quomodo enim potest non in aeternum uiuere quem sempiterna uita suscepit, quem totum sibi Christus
adsumpsit, qui totus uerbi est, cuius uita abscondita est in Christo Iesu ? sed et qui in sinu Abrahae sedet susceptus a Christo est. intolerandae autem praesumptionis uideretur dicere deo: \'suscipe me\', nisi promissum eius adiungeret, hoc est: \'ut auderemus ipse fecisti, tuo te chirographo conuenimus qui nostrum chirographum sustulisti. nos fecimus chirographum mortis, tu scripsisti chirographum uitae\'.
Ergo non confundas ab expectatione sua seruulum tuum, quia in te spero; spes enim non confundit. et si tribulamur, patientiam subministra, ut ferre possimus, ut, quia te expecto, non obprimar infirmitatibus, non subcumbam temptationibus, non adfligar procellis in quibus est probanda patientia, ut probatio consequatur, quae spem confirmat et roborat, quae non confundit; hoc est: frangimur frequenter laboribus, fatigamur;
si spes desit, confundimur et tota mente turbamur. sed esto, sint aliqui duri ad labores, firmi ad iniurias perferendas: si spem auferas, non potest perpetua esse patientia. ipsa patientia non probatur, si fides desit, cuius radix spes est. quae enim potest probatio esse, nisi pro Christi nomine uel incommoda uel pericula uniuersa sustineas? ideo spes est sola quae nostrum non confundit affectum. ubi est spes, apostolicum illud: foris pugnae, intus timores nocere non possunt.
Alia interpretatio (habet: non erubescere facias). non erubescet qui sperat in Christum; ideo qui bene sperat dicit: in t e confido; non erubescam. et bene ait \'confido\'; robur enim spei nostrae et quaedam sperantis auctoritas confidentia est. spera igitur semper, et nemo te ab expectatione confundit. expectatio nostra uita aeterna est, expectatio nostra regnum dei, angelorum consortium, benedictiones sunt spiritales. spera cotidie; finem ista res non habet, nescit indutias.
spera etiam positus in aduersis. si quis tibi dicat aliqua forte necessitudinum amissione percusso: \'quid tibi prodest iustitia tua ?\', tu tamen spera, non deficiat fides tua. si quis tibi dicat: \'quid tibi cotidiana profuere ieiunia, quid castitas corporis, pudor mentis? ecce sicut iniustus et impius uulneratus es\', non deficiat fides tua. nam etiamsi infirmus es, fidelis -tamen sollicitus est pro te Christus; dicit ad discipulos; date illis uos manducare, ne deficiant in uia.
habes apostolicum cibum; manduca illum, et non deficies. illum ante manduca, ut postea uenias ad cibum Christi, ad cibum corporis dominici, ad epulas sacramenti, ad illud poculum quo fidelium inebriatur affectus, ut laetitiam induat de remissione peccati, curas huius saeculi, metum mortis sollicitudinesque deponat. hac ergo ebrietate corpus non titubat, sed resurgit, animus non confunditur, sed consecratur.
Adiuua a me, inquit, et saluus ero et m editab or iustificationes tuas semper. qui sperat, praesumit iuuari; ubi autem adiumentum dei, ibi certum salutis axilium. supra dixit: adiutor meus et susceptor meus es tu, hic iterum iuuari petit, quasi dicat: \'sine cessatione me adiuua. non mihi satis est quod poposci, iterum peto ut saluus fiam. hic- non magna, non uera est salus. tunc saluus ero, cum fuero in paradiso, cum uiuere coepero inter electos tuos angelos, cum laqueos terrae huius euasero\'.
Sed ne forte adiuti in necessitatibus postea in prosperis positi neglegamus, docet nos inmemores beneficiorum caelestium nequaquam esse debere, sed meditari iustificationes domini, ut et, cum boni operis aliquid fecerimus, semper tamen nostra ei peccata fateamur; haec enim est iustificatio domini. denique Pharisaei non iustificauerunt deum, qui baptizari baptismo paenitentiae noluerunt.
ergo ille iustificat, quem suorum paenitet delictorum; quem enim paenitet, confitetur, ut est illud: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis. ideoque publicanus magis iustificatus exiuit e templo, quia Pharisaeus se iustificabat suas iustitias praedicando, publicanus autem iustificabat deum iniquitates proprias confitendo. ergo qui meditatur iustificationes domini, semper humiliatur, non
Spreuisti, inquit, omnes qui dis cedunt a iustificationibus tuis, quia i niqua cogitatio eorum. omnis superbus inmundus est in conspectu domini, quia non potest per superbiam sua mundare peccata, qui adroganti spiritu coacerbat errorem, ideoque spernitur atque despicitur, quia despectui habet diuina mandata.
bene autem caelestis seruatur praerogatiua clementiae, quia nullum repellit, sed quicumque noluerint peccata propria confiteri, ipsi discedunt a domino deo nostro. denique ille discessit, qui peregre profectus omne quod acceperat a patre fidei et gratiae patrimonium dissipauit. et quia eum discessisse paenituit, postea est regressus ad patrem, quem reliquerat, cum peccatum proprium nollet fateri.
non ergo interuallo locorum deus relinquitur, sed prauitate morum et deformitate gestorum. discedit a domino qui se elongat ab eo, quemadmodum audita praesentia dei Adam latere cupiebat. sed discedens a domino salutem habere non poterat, quoniam scriptum est: ecce qui elongant se abs te peribunt. unusquisque igitur suis studiis sese aut mngit aut separat.
denique quam plerosque nec locorum interualla secernant uel finitima et uicina conectant, indicio est, quia sunt plerique in corpore siti, qui peregrinantur a corpore et adsunt deo, ut ille, qui dicente deo: quem mittam? respondit: ecce ego, mitte me. audet et Paulus adesse deo, quia nihil in se praeter carnis materiam uidebat esse corporeum. exiuit et Cain a facie dei, postquam commisso parricidio gerendam peccatorum suorum paenitentiam non putauit.
Recte autem ait: ad nihilum deduxisti praeuaricatores. non \'peccatores\' dixit, sed \'praeuaricatores\'; nam quae nobis spes foret, quando omnes sub peccato sumus ? etiam illud pulchre: omnes ad nihilum deduxisti praeuaricatores. siue ille diues sit, nihil illi diuitiae suae prosunt, siue honoratus, nihil dignitas, siue potens, nihil potentia. sed aliud est praeuaricatorem esse discedentem a iustificationibus dei, aliud praeuaricatorem esse terrae; illud grauius, hoc leuius.
Ideoque subiecta ne te turbent, uide quae subiecit his: praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, propterea dilexi. testimonia tua s emp e r. recte praeuaricator dicitur qui discedit a domino; denique Graece a discedendo apostata nominatur. unde et ille: uinum et mulieres faciunt, inquit, apostatare.
canenda ergo incentiua et lenocinia delictorum, ne in scelus uergant. praeuaricator autem Latine et transgressor uocatur, eo quod a domini lege transeat ad errorem et transgrediatur mandata caelestia, cui dictum est ut adhaereret domino deo suo. adhaereto igitur indiuiduo semper affectu, ne te ab eo uis ulla possit euellere. si quid rarum, si quid inteimissum aduersarius uiderit, statim se inmittit
in pectus et cor tuum, ut te laqueo teneat suae fraudis et hostilis uinculo potestatis innexus a deuotione retraharis. sed non solus ille praeuaricator est, qui posthabet ecclesiam et ad cultus transgreditur idolorum, sed etiam quicumque legis mandata non seruat. omnis ergo peccator praeuaricator est; unde est illud: omnis praeu ar ic atio iustam accipit remunerationem. nomen commune, sed diuersa merita delictorum; et pretia ergo diuersa culparum.
I n matutinis, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae. quomodo unus omnes interficere poterat peccatores terrae ? sed si consideres iustum, cui nox praecessit, dies adpropinquauit, potes uidere quomodo exoriente tibi sole iustitiae de luce uigilans interficias fomenta omnia delictorum.
utinam mihi adspiret haec gratia, ut gladio spiritali, qui est uerbum dei, ab ecclesia domini incentiua uniuersa possim abolere uitiorum et terrena auferre delicta, quibus in foueam quandam lubrici praecipitamur erroris, ut de ciuitate dei expellatur iniquitatis operator! ciuitas dei ecclesia est, ecclesia corpus est Christi. peccat in caelum, qui caelestis ciuitatis iura contaminat et inmaculati corporis uiolat sanctitatem suorum conluuione uitiorum.
Confige clauis a timore tuo carnes meas as; a iudiciis enim im tuis timui. qui diligit domini testimonia, configit clauis carnes suas, sciens quia uetus homo suus cum Christo confixus cruci luxuriam destruat carnis, ne cupiditates eius indo-
mito feruore lasciuiant, ne radix auaritiae serpentibus se fundat radicibus. confige ergo clauis et destrue fomenta peccati, moriatur in carne tua omnis inlecebra delictorum, libertatem uagandi cupiditas uoluptatum cruci adfixa non habeat. est quidam clauus spiritalis, qui patibulo dominicae crucis adfigat has carnes. et fortasse sunt carnes quaedam animae, sicut corpus est animae. carnes animae sunt carnales cogitationes;
configat has carnes timor domini et iudiciorum eius et seruituti redigat. quodsi carnes istae reiciunt clauos diuini timoris, haud dubie dicitur: non permanebit spiritus meus in his hominibus, quoniam carnes sunt. nisi igitur adfigantur hae carnes cruci et configantur clauis a timore dei nostri, non permanebit in his spiritus dei.
Sicut sunt aculei timoris quibus conpungimur, ita sunt claui timoris quibus configimur. qui conpungitur excitatur, qui configitur mortificatur, ut peccato deficiat, deo uiuat. ut sciamus autem clauos spiritales esse, etiam stimuli spiritales sunt, de quibus scriptum est:
durum tibi est aduersus stimulum calcitrare. hoc stimulo Paulus stimulatus surrexit e terra et se leuauit, ut conuersaretur in caelo. confixus est clauis apostolus Thomas, ut diceret: nisi uidero in manibus eius fixuras clauorum et mittam digitum meum in locum caluorum. claui erant bonae cupiditatis, claui erant, etsi non perfectae fidei, tamen fidei incrementa quaerentis.
His configitur clauis qui pro Christo commoritur, ut cum Christo resurgat; his configitur clauis qui mortificationem domini Iesu in corpore suo portat; his clauis configitur qui meretur audire dicente Iesu: pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, quia ualida est ut mors caritas, durus sicut inferi zelus.
infige ergo pectori tuo et cordi tuo signaculum crucifixi, infige et brachio tuo, ut opera tua peccato mortua sint. nihil in his criminis reuiuescat, nihil resurgat erroris. fortasse hanc imaginem claui non solum timoris, sed etiam caritatis adfigunt, quia ualida est ut mors caritas, durus sicut inferi zelus. non te ergo offendat duritia clauorum, quia est duritia caritatis nec ualidus clauorum rigor, quia ualida est etiam caritas sicut mors.
cantas enim culpam et omnia peccata mortificat, caritas sicut mortis ictus interimit; denique morimur flagitiis atque peccato, dum domini mandata diligimus. caritas deus est, caritas dei uerbum est, quod est ualidum et acutius omni gladio acutissimo usque ad diuisionem quidem animae et spiritus artusque et intima penetrans medullarum. est durus ergo zelus caritatis qui non cedat inferis, cum pro dei zelo unusquisque nec suis parcat.
his clauis caritatis configatur anima nostra et caro nostra, ut et ipsa dicat: quia uulnerata caritate ego sum. habet ergo clauum suum caritas, habet gladium suum quo anima uulneratur. felix qui hoc gladio meruerit uulnerari. haec sunt uulnera quae osculis praeferuntur: utilia uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.
His nos uulneribus offeramus, quibus quicumque mortuus fuerit mortem gustare non poterit. talis eorum mors qui dominum sequebantur, de quibus dictum est: sunt aliqui de istis adstantibus qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. merito Petrus non timebat hanc mortem; non timebat enim
Legimus in euangelio, quia baptizabat Iohannes in Aenon. Aenon oculum suppliciorum interpretati sunt. itaque nemo uenit ad baptismum nisi qui desiderat sibi propria peccata dimitti, quorum supplicia corde prouido perhorrescat. itaque licet oculus suppliciorum dicatur, praeuidentis est tamen supplicia, non sustinentis, licet baptismum paenitentiae habeat aliquam de suppliciorum susceptione tolerantiam. oculi est, ut intuendi officio fungatur, tuum est cauere quod uideris.
Denique et oculus temptationis dicitur, quia per oculum saepe temptamur. oculus meretricis laqueus amatoris. sed oculus nihil delinquit ideoque saluatoris sententia plena iustitiae est dicentis: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam adulterauit eam in corde suo. non dixit \'qui uiderit mulierem\', sed \'ad concupiscendum uiderit\'. oculum absoluit. mentem ligauit. nec dixit \'adulterauit eam in oculo\', sed ‛in corde\'. in oculo uisus est, in corde peccatum.
Est et oculus uitulae, quod aeque ad peccatores refertur, quia sicut iugi loro uitulae adtrahunt iniquitates, non disrumpentes neque abscidentes proprium, sed longo trahentes fune peccatum. indomita enim uitula sero mansuescit et trahit lora, non suscipit, quia inpatiens est tenendi; quo diutius traxerit, eo amplius inpeditur.
Oculus quoque generationis aut fons generationis dicitur, quia ex oculi conspectu aut bona aut aduersa generantur. uidisti mulieris pulchritudinem, laudasti artificis opus, uenustatem naturae: generatio fidei, deuotionis est partus. contentus fuisti formae
decore, non census ambitione sumpsisti in uxorem, genuit filios liberalioris gratiae: oculus tibi fuit generatio prosperorum. contemplatus es sacram puellam, pressit oculos tuos angustae reuerentia castitatis, praedicasti dominum Iesum, qui senilem dedisset in adulescentula aetate grauitatem inmaculatamque uitam inter in-
firmas tam lubricae huius carnis inlecebras humanis infudisset affectibus: oculus tibi factus fons bonorum est. uidisti possessiones pupillorum non ad inuadendum, sed ad tuendum et paternis ingemuisti uisceribus, si quid aduertisti de minoris commodis esse
oculus tuus fons gratiae tibi factus est. uidisti nudum corpus inopis iacere defuncti, non praeteristi ut ille qui exponitur in euangelio sacerdos atque leuita, sed continuo miseratus sepulturae solaciis tradidisti: generauit tibi oculus materiam redemptionis.
Contra si aspiciens agrum pupilli uineis consitum, laetum segetibus, nemoribus umbrosis aut fluuiis decurrentibus aut fontibus scaturrientibus aut riparum herbosis amoenum toris, et auaritiae fac-ibus acc-ensus transtulisti patrum limites atque in possessionem indefensam inprobus inruisti, oculus tuus tibi mortis perpetuae acerba generauit.
uicinae uiduae iura temerasti, coegisti eam, quae aut dolorem suum aut pudorem secretis clausa parietibus fouere deberet, prosilire in publicum, inuerecundius quam iniustius litigare: oculus tuus partus iniquitatis est factus. uidisti inopem superbo oculo et insatiabili corde, despexisti precem pauperis et quem miserari debueras, cum fastidio praeteristi: oculus tuus fons tibi fuit et origo peccati.
Ideoque oculi tui non lupi oculi sint et insidiantes ad praedam, sed, sicut sponsae dicitur: oculi i tui stagna in Esebon, in portis filiae multorum. nares tuae sicut turris Libani. stagna in Esebon quid est nisi in cogitationibus rationabilibus abundantia, quae est in portis ecclesiae, cui mento defertur multitudo doctrinae?
filia enim multorum, plurimarum doctrinarum posteritas et fetus est, cuius nares odor est sacrificiorum floribus omnibus praestans. quid enim Christi odore sublimius, qui adolebat terris fragrantiam? oculus ergo iste prouideat quae futura sunt et, si aduersa inminere praeuiderit, fletu lacrimisque emollire ac mitigare non desinat.
Ideo Hieremias in captiuitate gentis Iudaeae positus futuram praeuidens perpetuae captiuitatis aerumnam, quam perfidiae pretio Iudaeorum populus habebat exsoluere, dicebat in Threnis sub hac eadem littera: in hoc ego fleo, oculi mei caligauerunt a fletu, quia elongauit a me qui me
consolabatur. non igitur abductum se esse de terris suis dolebat, sed a Christo populum relinquendum consolationemque futurae uitae cernebat amissam. haec- est dolenda captiuitas, quae aeternae spe libertatis priuata uidebatur. alio quoque loco sub hac eadem littera repetiuit in Threnis dicens: dominus quae cogitauit consummauit, uerbum suum quod m a ndauit a diebus antiquis; destruxit et non
pepercit et laetifieauit super te inimicum et exaltauit cornu tribulantis te. nonne euidenter futurum iudicium Christi adnuntiatur, sicut in psalmo quoque praesenti declarari certum est? oculus ergo praeuideat quae uentura sunt et ea aut profusione lacrimarum aut erroris correctione detorqueat. denique Hieremias flebat, quia malam causam impiae plebis suspiceret, quae perfidiae pertinacia proprium negabat auctorem.
Dauid autem prophetico spiritu iudicium praeuidens Christi, in quo nemo innocens periclitabitur, nemo sceleratus eludet. bona fretus conscientia dicit : f eci iudicium e t i ustitiam. ne tr adas m e no centibus me. non quasi gloriosus insolens ipse se laudat, cum utique peritus legis alterius
potius quam proprio ore unumquemque laudandum esse non ignoraret. non, inquam, praedicatarum iactantia est hic ulla uirtutum, sed uitae innocentis adsertio iure praesumpta, ne dignus aestimaretur qui propter grauia peccata relinqueretur a domino et traderetur nocentium potestati. defensio est igitur. non adrogantia.
Et tamen ille ipse philosophiae summus, ut aiunt, magister cum accusaretur, interrogatus qua tandem poena se dignum putaret, respondisse fertur, ut in prytaneo publico cotidie conuiuio susciperetur. ille honorem usurpauit. hic praecauit aerumnam; ille adrogauit gloriam, hic seruanit humilitatem. nam quae maior esse humilitas potest quam ut conscius sibi iudicii et iustitiae reseruatae tradi potestati diaboli uereretur ?
hominem se esse eognouit, inpar sibi bellum aduersum spiritalia nequitiae in caelestibus. raptum esse Enoch nouit, ne malitia mutaret cor eius, Noe inebriatum. Loth incestatum. sacerdotum primum ipsum Aaron cum Maria sorore temptatum. leprae maculis aspersam Mariam primum, post absolutam, Moysen paene internecatum, nisi circumcisione filii et eiusmodi sanguinis fusione Sephora mulier eius omne ab co periculum depulisset. his igitur commonitus exemplis nequaquam se fortitudini suae credit, sed cauta humilitas diuinum sibi precando adsciscit auxilium, petens ne tradatur nocentibus.
Scit enim auctorem esse principem mundi omnium delictorum. ipse indiuiduos proximorum irarum stimulis excitatos scindit affectus, ipse flammam accendit libidinis, ipse adolet auaritiae cupiditates, ut quo plus rapuerimus amplius requiramus,
ipse suggerit et ministrat fomenta luxuriae, ipse odio exasperat et inmodicae studio ambitionis inflammat. quod uitium blandum in exordio, saeuum in processu nec fraternae potuit germanitatis contemplatione reuocari: dum dolet sibi gratiae caelestis ambitor fratrem esse praelatum, de sacrificio processit ad parricidium. auctorem igitur incontinentiae diabolum esse apostolus docet: n e
temptet uos satanas propter incontinentiam uestram. incentorem quoque auaritiae ipsum esse legimus dicente Paulo: qui uolunt diuites fieri inc-idunt in temptationem et laqueum diaboli, et alibi: mortificate ergo membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam quae est idolatria. in his enim diaboli uoluntatem facimus et exsequimur potestatem, qui per carnis istius desideria incentiuum suae fraudis operatur.
Quemcumque ergo in uitiorum suorum possessione reppererit, tamquam obnoxium suo iuri uindicabit. adulterium quis facit. luxuriam exercet, aliena diripit: portio diaboli est. pudicus autem et continens et misericors Christi portio est. Christi ergo seruum sibi non potest uindicare. nisi forte lapsum in uitia deprehenderit. ne tum quidem uindicat, sed tamquam suum sibi tradi postulat.
lUeo ergo dicit Dauid: feci iudicium et iustitiam, non ut adroget, sed excuset, ne quasi peccator deseratur a Christo. exemplo sit nobis apostolica lectio, quam ob rem unusquisque tradatur. illum enim qui uxorem patris habuit, quia sic operatus est, tradidit satanae, ut dicit, apostolus. non ergo esset traditus, nisi diaboli opera fecisset.
unde non inmerito recusat propheta nocentibus tradi. qui allegat non diaboli opera se fecisse, sed Christi. Christus enim dicit: iudicate pupillo e t iustificate uiduam. hoc est ergo feci iudicium et iustitiam: in iudicio non contempsi pauperem. non oppressi uiduam, personam diuitis non recepi, in omnibus operibus iustitiam reseruaui.
Iudicii finis iustitia est; in altero ueritatis custodia, in altero fructus est aequitatis, utraque tamen non priuata uirtus. sed publica. nam inmaculatum corpus a uirili permixtione seruare et palmam castimoniae limoso in corpore usque ad angetorum conuersationem custodia integritatis euehere utilitas priuata, laus publica est. frugi esse ac modestum et sobriae parcitntis tenere mensuram probatur a pluribus, sed sibi soli proficit.
fortitudo in proeliis eminet, in otio friget, cuius opus in tempore necessarium. in uoto aduersum; malunt enim homines non pugnare quam uincere. sola iustitia est. quae omnibus temporibus aliis potius? nata quam sibi cotidiano usu et fructu publico. suo damno alienas custodit utilitates, quae nihil habeat utilitatis et plurimum laudis.
Sequitur uersus secundus: s us cipe s er u u m t u u m in bono, n on calumnientur me s u perb i. quasi iudicii et iustitiae conscius auctoritate prophetica progreditur. ut seruum domini se dicere non reformidet; seruus enim domini nihil debet alienis. pretiosa haec seruitus quae uirtutum constat expensis. cur autem timet nocentibus tradi, aperit euidenter: quia calumniatores sunt qui oderint ueritatem, inpugnent innocentiam.
quia superbi sunt. qualis enim aduersum seruulos dei potest superbus esse. qui aduersus deum se exaltat et dicit: in caelum ascendam. super sidera caeli ponam sedem meam. sedebo in monte excelso super montes altos qui sunt ab aquilone, ascendam super nubes et ero similis altissimo? quid mirum igitur, si grauare homines possit. qui peruicac-i spiritu nec deo cedit?
quomodo mensuram ueritatis et fidem in hominem reseruabit. qui sacrilego inpudentique mendacio omnipotenti se domino adaequandum esse promittit ? quomodo calumniatur singulis. qui totam inritauit terram, concussit reges. posuit uniuersum orbem desertum et ciuitates destruxit, eos qui in abductione erant non soluit?
Caueamus ergo. ne muros animae nostrae destruat. ne propugnacula nostrae mentis diruat, ne super sidera thronum suum ponat. ponit super sidera, quando electum decipit, quando iustum circumuenit. cuius opera lucent sicut stellae in caelo. nonne et ludas proditor inter ceteros audiebat: uos est i slu x huius mundi? nonne diabolus lumen eius extinxit?
quin etiam quos non potuerit circumuenire calumniatur. inuidens regni caelestis gloriam. ut. quos inlecebris suis a Christo non potuit separare, eos calumniis suis debiti honoris fructu fraudare conetur. fugiamus ergo malos calumniatores, qui peccatum operantur in nobis et ipsi nobis calumnias infestissima accusatione conponunt, id quod ipsi fecerint arguentes. ecce manus domini parata est, quae te fugientem ab aduersariis tueatur ac protegat.
Pharao te in patrious tenebat superbus inmitis. fugisti ab eo, suscepit te manus domini et de periculis liberauit. non dimisisset te Pharao. nisi tu ad dominum refugisses. dicebat Pharao: dominum nescio et Israel non dimitto. uides quam superbus. merito ergo susceptus in bono est qui malum fugit. non patitur ergo deus in malo nos esse. suscipit in bono nec patitur suos calumniis subiacere.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eo loqui m ius titiae tu a e. qui sint isti oculi considera, qui in Christum deficiunt. dum eius praestolantur aduentum: animae uidelicet oculi. non corporis, tota fidei intentione defixi; in eo enim quem diligimus totis oculis occupamur nec quicquam aliud uidere delectat. non potest hoc dicere nisi qui a mundanis sollicitudinibus et saecularibus uoluptatibus intentionem omnem suae mentis auertit.
nam quomodo hoc dicit qui theatralibus ludibrns occupatur ? sed ille hoc dicit, qui supra dixit: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. qui autem sunt oculi, qui deficiunt in eloquium dei, nisi oculi hominis interioris obtutusque animae, qui tenduntur, ut uideant dei uerbum, et nimia intentione et expectatione deficiunt in salutare dei. defectum sui patientes, ut adsumant quod uerbi est?
Et quia \'eloquium dei\' plerosque mouere potest, ideo addidit: eloquium iustitiae, ut mouere non debeat. mouere autem poterat, quia scriptum est: maior seruiet minori — nam nisi ad mysterium accipias, naturae iniuria est — et: dedi uobis praecepta non bona - ergo deus mala dat praecepta?
— et: ego dominus creans mala. sed et de praeceptis sic soluitur, quia infirmibus non debuit. dare perfecta praecepta quae sustinere non possent. quando audiret Iudaeus: dimitte omnia tua et sequere me? quando audiret Iudaeus: qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus?
sed haec perfectiora praecepta euangelio reseruata sunt. et mala non creauit deus. sed haec quae nobis uidentur austera. uerbera, mors et huiusmodi alia, quae propter emendationem praescripta sunt innocentes; iustis enim lex non est posita. sed iniustis. nam si noxii nihil timerent. innocentes semper timerent.
Qui sunt igitur oculi isti qui deficiunt in salutare dei? diximus oculum suppliciorum esse. qui praeuidens futura supplicia peccatorum gerendam adnuntiet paenitentiam. demonstrauit hunc oculum Baptista Iohannes dicens: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura ?
facite ergo fructus dignos paenitentiae. ad Iohannis? baptismum ueniebat qui habebat oculum suppliciorum, ad Christi autem baptismum uenit qui uidet gratiam; hic enim oculus est, quem dominicae passionis umbra tuetur et protegit. aliud ergo Aenon. aliud Ain: in Aenon baptizatur conscius grauium delictorum, qui autem purum oculum e gratiam suscipit spiritalem.
et inperfeetae fortasse animae oculus suppliciorum est, perfectae autem oculus gratiarum est purior atque sincerior. qui significatur hac littera, ad quam iusti forma dirigitur. quia inperfecta peccati tantummodo iudicium declinare desiderat, perfecta uero meritum regni caelestis adquirere. praesumimus tamen, eo quod utrumque oculum una anima habeat, et oculum suppliciorum et oculum gratiae. laeuum oculum suppliciorum, dextrum gratiae, quia non a primo homines possunt esse perfecti. sed per processum uirtutis ascendunt. ante igitur unaquaeque anima quasi ad baptismum Iohannis uenit.
ut praemittat paenitentiam delictorum, et in processu paulatim. ubi Sua peccata defleuerit, spiritali abluta baptismate Christi accipit sacramentum. unde uidetur et in Canticis canticorum ecclesia praedicari, cui dicitur: cor nostrum cepisti, soror mea sponsa, cor nostrum cepisti uno ab oculis tuis, ut iste oculus gratiae sit, qui Christi sibi pleniorem adquisiuerit caritatem.
Plerique tamen hoc loco accipiunt duos oculos ecclesiae, unum qui mystica uideat, alterum qui moralia, eo quod sancta ecclesia non solum moralium teneat disciplinam. sed etiam caelestis doceat secreta mysterii. unde dictum est de ea: oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam. quod et spiritaliter uideat et nouerit tempus tacendi esse et tempus loquendi, ut in tempore sermonem suum proferat, ne inportunitate loquendi peccatum possit incurrere.
Habe ergo oculos columbae ad similitudinem Christi, quia de ipso lectum est: oculi tui sicut columbae super abundantiam aquarum lotae in lacte. sedentes super plenitudinem. baptizat in lacte dominus, id est in sinceritate, et isti sunt qui uere baptizantur in lacte. qui
sine dolo credunt et puram fidem deferunt, inmaculatam induunt gratiam. ideo candida sponsa ascendit ad Christum, quia in lacte baptizata est. ideo mirantur eam uirtutes dicentes: quae est haec quae ascendit dealbata ? ante paululum dicebat: nigra sum. nunc dealbata cernitur et ascendit ad caelum et innixa dei uerbo alta iam penetrat. nec inmerito illic aquarum abundantia. ubi Christus. ut mens humana repleri cupiat. has sitit aquas ceruus, quas cum biberit sitire non possit. has aquas sitit propheta, cum dicit: sitiuit in te anima mea.
sedet ergo Christus super abundantiam aquarum et super plenitudinem. et ideo qui baptizatur in lacte dicit: et nos omnes de plentudine eius accepimus. unde et oculus suppliciorum non alienus est ab ecclesia. quia, etsi baptizabat Iohannes in Aenon. baptizabat iuxta Salim, ubi erat aquarum abundantia et duodecim fontes et septuaginta palmarum arbores.
Hos fontes habet ecclesia. hoc est in ueteri testamento duodecim patriarchas, in nouo duodecim apostolos. ideoque dictum est: in ecclesia benedicamus dominum deum de fontibus Israel. his fontibus ante perfunditur quicumque mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes toto orbe fluxerunt.
ubi isti fontes, ibi ascensio animarum. denique Salim interpretati sunt ipsum ascendentem; ille enim uere ascendit qui propria peccata deponit. hoc igitur uerbo purificatoriae sanctificationis usus exprimitur unde bene etiam in Canticis Christus dicit ad ecclesiam: dentes tui sicut grex tonsarum quae ascenderunta lauacro, quae omnes geminos creant ei infecunda non est in eis. quod specie tenus de capris dicitur. mystice autem de ecclesiae grege.
Nec uilia tibi ista uideantur animalia. denique audi, quae de his sanctus loquatur spiritus: capillamentum tuum ut grex tonsarum quae reuelatae sunt a monte Galaad. dentes tui ut grex tonsarum quae ascenderunt de lauacro. uides quod in altis grex iste pascitur. audis in monte. itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum, ubi aliis periculum, ibi gregis huius alimentum. ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.
spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ubi fecundae arbores fructum integrum subministrant. cernere licet uberi lacte distentas super teneram subolem materna pietate sollicitas. ideo elegit eas sanctus spiritus quibus coetum uenerabilis ecclesiae conpararet.
Et ut mystice audias, capillamentum uerbi est altitudo et eminentia quaedam iustarum animarum, quoniam sensus sapientis in capite eius; in altitudine enim cogitationis humanae certum est esse sapientiam. et quemadmodum tondentur caprae. ut superflua deponant, ita etiam tonsarum animarum gregem, hoc est multarum animarum uirtutes habet sancta ecclesia. in quo grege nihil possis insensibile repperire, nihil superfluum, quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundauit.
Merito igitur reuelatae sunt animae iustorum et reuelatae a monte Galaad, hoc est a transmigratione testimonii, eo quod a synagoga ad ecclesiam testimonium caeleste migrauit. in hoc itaque monte nascitur thymiama, resina et ceteri odores, quos negotiatores illi Ismahelitae, ut habes in primo libro testamenti ueteris.
deferebant. hos odores habet ecclesia, quos mercatores ex gentibus congregati fide et deuotione uexerunt. itaque sicut caprae bonis refectae cibis et solis calore uernantes lauantur in flumine et exultantes mundae surgunt de flumine, ita animae iustorum ascendunt ab spiritali lauacro.
Istae sunt uere quae geminos creant, in quibus non est infecunditas? aliqua uirtutum, sterilitas ulla meritorum. bene geminos creant, quia congeminant sensus suos. unde habes in Prouerbiis scriptum: et tu scribe haec tibi tripliciter in consilio et cognitione. triplicem praemisit scriptionem et duo subdidit, consilium et cognitionem; sed cognitio gemina est, una incorporalium, altera corporalium.
Diximus de fecunditate, dicamus de dentibus. nam et nauigantes plerique et properantes itinere terreno ubi uiderint speciosum aliquem locum. delectationis gratia demorantur, pascunt oculos animumque ableuant nec mora ulla commeandi putatur, sed gratia;
ita et nobis pulcherrimos dentes iustarum animarum considerare cordi est. docuit enim scriptura pulcherrimos dentes esse iustorum, dicens secundum litteram quidem de patriarcha Iuda, spiritaliter autem de Christo: hilares oculi eius a uino et dentes sicut lac. in quo non utique carnis humanae officia, sed diuinae gratiae munera praedicauit. docet igitur exemplum dentes non esse praetereundos, ubi de oculis dixerimus.
Qui sunt igitur iustarum dentes animarum nisi qui informem ac durum accipientes cibum uel frigidum plerumque uel supra modum calentem nunc comminuunt, nunc fouent, nunc temperant, prout qualitas fuerit alimentorum? dura comminuunt, ne asperitas litterae in ueteri testamento et saecularis intellectus rigor, nisi fuerit spiritali dente resolutus, uitalia ipsa interclusis ciborum salutarium meatibus et gulam quandam animae incuriosa edacitate suffocet.
par est igitur ut diuidas primum, si solida tibi uidetur esca quae sumitur, et distinguas eam atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia eius membra naturali diuisione transfundas, ut uitalem sucum omne eius corpus epuletur. nihil cadauerosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: sepulchrum patens est guttur eorum, sed uiuum haurias uerbum, ut in tuae mentis uisceribus possit operari.
Hi dentes super lac candidiores, quia dentes iustorum sunt. denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est, quia omnes eandem escam spiritalem manducaueruntet omnes eundem potum spiritalem biberunt, ut istis sanctorum dentibus maior quidam fulgor accederet, quos post transitum Maris Rubri Myrrae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata cognoscimus esse mundatos, deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam uomentis inriguo; petra enim erat Christus.
ideo et manna manducauerunt, ut totiens abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum. nunc quoque in euangelii mysteriis recognoscis, quia baptizatus licet toto corpore postea tamen esca spiritali potuque mundaris.
Merito ergo Dauid, et oculos interiores purificatus et dentes, tamquam inluminatos spiritalium dentium candore sermones profert dicens: feci iudicium et iustitiam. ille est enim uerus dentium fulgor, ubi bene consciae mentis resonat canora confessio, ille mundus oculus, quem peccatorum grauium trabes
nulla depresserit, quem purgamentorum leuiuin festuca nulla turbauerit. iste oculus iustitiae defecit; qui enim Christo adhaeret unus est spiritus. et Balaam petebat, ut anima sua deficeret in animis iustorum, id est ut proprii obliuisceretur erroris, quod suum erat, deponeret, quod iustitiae et aequitatis, adsumeret. sed progrediamur ad cetera.
Sequitur: f ac cum s e r uo tuo secundum m isericordiam tuam et iustitias tuas doce me. praestruxit uiam et commendationis suae incrementa praesumpsit. supra poposcit ne nocentibus traderetur, iterum petiit ut susciperetur in bono, ne calumniarentur ei superbi; hoc est: \'non declino iudicium, sed calumniam perfidorum; illi enim iudicare nesciunt, calumniari sciunt. ad te confugio, qui nosti repraesentare iudicium\'.
Hoc igitur loco maiore quodam familiaritatis usu potiora praesumens ait: fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam et iustitias tuas doce me. misericordiam deferri sibi poscit, iustitias doceri. alibi quoque [id est in posterioribus] habes hunc sensum: et ne intres in iudicium cum seruo tuo. etenim nostrorum conscii peccatorum misericordiam magis petere dei nostri quam iustitiam inplorare debemus; alia ueniam largitur, alia examen inpertit. ..
quae spes hominibus certandi apud eum, quem occulta non fallunt, quem latere peccata non possunt? ideoque sciens eius potentiam, qui hominem non timeret, ait: tibi soli peccaui. non potest hoc iustus negare, quia nemo sine peccato, non potest rex, quia, etsi leges in potestate habet, ut inpune delinquat, deo tamen subditus est, immo plus ipse debet, cui plus commissum est.
Hoc ergo dicit: \'fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam, quia, etsi quid boni feci, plura debeo quasi seruus\'. non uno facto seruus absoluitur, quia nemo seruum habens arantem aut oues pascentem dicit illi: transi, recumbe, sed dicit illi: para quod cenem et praecinge te et ministra mihi. numquid gratiam habet seruus, si fecit quod imperatum est ei?
ergo et cum fecerimus quod nobis imperatum est, non statim nos exaltare debemus, sed magis humiliare, quia non statim, si aliquid fecimus, impleuimus omnia seruitutis obsequia. quis tanta naturae munera, uitae salutisque seruatae diuina beneficia digno possit aequare seruitio? quis potest soluere quod accepit? ideoque sciens omnia misericordiam petit potius quam audientiam, q u omnis non iustificabitur, inquit, in conspectu tuo omnis homo uiuens.
Quintus uersiculus sequitur: s eruus tuus sum e g o; da mihi int elle ctum, et s cib o testimonia tua. intellectus spiritale munus est et ideo quod dei est a domino postulatur.
nec quasi extraneus poscit qui seruum se confitetur; bene ait: seruus tuus sum. seruus enim uoluntatem domini sui facit, seruus quaerit seruitutis stipendia, remunerationem sperat. seruus domini non potest idem seruus esse peccati et ideo intellectum dari sibi poscit, ut possit cauere peccatum. habebat quidem intellectum, sed non ut redundare sibi crederet; uberiorem requirit.
Est autem et intellectus naturae et est intellectus non bonus. ideo Salomon ait: intellectus autem bonus dat gratiam. nam si omnis intellectus bonus esset, non opus fuisset additamento. iure ergo gratiam domini sui quaerit; aliter enim scire non potest secreta domini, nisi intellectus spiritalis munus acceperit. habes hoc in Hieremia: notum mihi f a c, domine, et scibo, quia, nisi deus notum fecerit hominibus mysterium suum, scire non possumus.
Sequitur uersiculus sextus: t empus est faciendi, d omine; dissipauerunt legem t uam iniqui. bene ait tempus faciendi esse; est enim tempus tacendi et tempus loquendi. sed loquendi tempus aduenit ac per hoc dominici aduentus tempus iam esse commemorat, ut, quia legis facta est praeuaricatio, ueniat finis legis et consummatio eius et plenitudo dominus Iesus, qui donet hominibus uniuersa delicta et abolito chirographo debitorum absoluat omnes et liberet peccatores.
tempus est faciendi, ut si ingrauescente aeeritune alicuius incommodi curras ad medicum, ut citius ueniat, ne postea subuenire non possit. medicus enim tunc amplius desideratur, cum grauis incubuerit aegritudo languenti. ergo cum uideat in spiritu sanctus propheta praeuaricationes populi, luxuriam delicias dolos fraudes auaritiam temulentiam, quasi pro nobis interueniat, currit ad Christum, quem solum tantis sciebat subuenire posse peccatis, urget ut ueniat nec patitur fieri moras.
tempus, inquit, faciendi, domine, hoc est: ut pro nobis crucem ascendas, mortem subeas. totus in periculum ultimum mundus urgetur: ueni ut tollas peccatum mundi. ueniat uita morientibus, ueniat resurrec-tio iam sepultis. factum tuum subueniat, quoniam nec tua praecepta prodesse potuerunt. in lege praeceptum est, in euangelio ministerum.
Caecus omnis populus proprium non uidebat auctorem, claudus erat mundus et titubante uestigio fidei fluctuabat. non erat qui malagma inponeret neque oleum neque alligaturam. omne patrimonium suum in medicos erogauerat mulier illa euangelica, speciem habens congregationis humanae quae coibat ex gentibus, nec fluentem sanguinem et inueteratae passionis letale profluuium poterant saeculi huius medici restringere.
principis populi postentas interierat et omnis occiderat eius hereditas. uidens haec propheta dicit ad Christum: tempus faciendi, domine; non \'iubendi\' inquit, sed \'faciendi\', quia non legatus neque nuntius, sed dominus saluaturus erat populum suum. et ille quidem tempus sciebat et non differebat, sed nos nesciebamus quo melius tempore subueniret.
Aut fortasse uult a nobis admoneri, uult rogari, immo si rogatus fuerit, et ante tempus uenit. uenit ad ficulneam et ante horam uenit, ut dicit ad matrem. illa rogabat pro nobis, illa festinabat dicens: uinum non habent, fili. respondit Iesus: quid mihi et tibi est, mulier?
nondum uenita hora mea a. et mater, quae sciebat eius affectum, dicit ministris. quodcumque dixerit uobis facite. Iesus quoque, qui horam suam uenisse negauerat, fecit quod ante differebat; nam omnia deus tempore fecit.
quicquid facit, non est extra tempus, sed totum oportunum est quod fecerit. et mihi tempore suo aduenit; omne enim tempus oportunum saluti, nihil praeposterum pro salute periclitantium. sed uolebat expectare adhuc synagogae correctionem. ideo ante tempus ad ficulneam uenit, hoc est Iudaeis cito uenit, oportune gentibus; cito uenit perituris, commode credituris.
Sequitur uersus septimus: propter hoc dilexi mandat a t ua super aurum et t op azion. lex adnuntiatrix Christi est. praecepta ergo legis spem futurorum bonorum deferunt; mandatum est enim domini: adtende tibi, ne derelinquas leuiten per omne tempus quo uixeris super terram. quis est iste leuites ? intellegis,
Uel quia quae stulta sunt mundi Christus elegit, ut, quoniam per sapientiam mundus non cognouit deum, per stultitiam praedicationis salutem adferret credentibus, ideo ait: \'super sapientiam operationis caelestis et mundanae constitutionis et super ornamenta solis et lunae stellarumque pretiosa monilia dilexi obaudientiam dominicae passionis. plus enim redimendo mihi contulit quam creando; tunc enim sine sensu natus sum, nunc cum uoluntate seruatus\'.
sed non quicumque dicit: dilexi m a ndata tua super aurum et topazion. non dicit auarus qui auro incubat, diuitiis inhiat. ornamenta desiderat, sed ille dicit qui potest dicere: argentum et aurum non habeo, quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest; praeceptum autem et mandatum caeleste me redemit.
Diximus continentiam sensus, nunc de topazio lapide exprimamus historiam. de quo inuenimus scriptum in historia Xenocratis, qui scripsit quasi Lithognomonem, nasci eum uel inueniri circa Thebaidis ciuitatem Alabastrum uel Topazion, ut aliqui putant. unde et nominatus est ab eo loco in quo gigneretur.
sunt autem qui putauerunt insulam nuncupari Topazion. ad quam adpulsos Trogodytas orta subito commotione maritima, quod nauium usum non haberent, regredi nequiuisse. deinde plurimo inmorantes tempore
in insula inuenisse lapidem et delectatos colore eius repetisse domum et Arabis negotiatoribus aduenientibus uendidisse. ab illis emisse Philonem et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Beronice, ab ipso esse perlatum. illam autem, quamuis regalibus ornamentis abundaret, supra modum tamen colore eius stupefactam elaborasse, ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret, ideoque studio eius quaesitum lapidem in usus frequentiores uenisse.
Diximus quomodo innotuerit topazion lapis; nunc expressius de eius qualitate dicamus. duorum colorum est in hoc lapide ϰϱα̅σις, hoc est quaedam temperata permixtio, πϱασοεlδής et χϱνσωπός, similis chrysoprasso, secundum utrumque uelut quasdam extendens colorum figuras, et plenius quidem a peritis fertur extendere. est autem parygrus et satis purus et chrysochrus et pinguis, resplendenti similis, maxime cum solis splendore percutitur. est
etiam pulcherrimus et mirabilis super omnes chrysoprassos magnitudine et, ut dixi, uisu pinguior. natura huiusmodi, ut, si polire et leuigare eum uelis, asperetur magis, et usu minuitur. est autem quodam genitali opere naturae euglyphus, hoc est bene insignitus atque mirabilis et, ut summo studio dignus haberetur, difficile uenitur et repertus raro tamen in usu hominum est, quasi is quem diues regina mirata sit.
Sed iam. sicut Trogodytae illi quasi pretio suae remansionis inuento repetierunt domum, ita et nos emolumento morae huius recepto redeamus eo. unde deuertimus. nec par est nos ornamentis regiis diutius sermonis nostri quaedam admouere brachia. cum habeamus in manibus crucem Christi, quam admonet propheta super aurum et topazion praeferendam, quae ab omni errore culpaque reuocat et corrigit.
quis enim iustorum non ambiat Christi in morte solacium, in resurrectione consortium? quis non reflectat gradum. quando audiat sibi superiora omnia peccata donari? hoc enim plerique a conuersionis studio reuocari solebant, quod delictorum suorum conscii nullam spem ueniae praesumerent et ecclesiae quanto sanctiora praecepta, tanto sine uenia putarent esse peccata.
in inferioribus tria perfecta posuit, spem fidem caritatem, maiorem autem dixit caritatem, et recte; caritas enim omnia sperat, omnia credit. cum igitur spes et fides in caritate sint, non est dubium quod maior caritas sit. et bene sibi respondit propheta. supra enim dixit: lex domini inreprehensibilis, conuertens animam; si lex animam conuertit.
utique qui diligit legis dilector est. deinde in hoc ipso centesimo decimo octauo psalmo primum posuit: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. si inmaculatus est qui in lege dei ambulat, utique conuertitur qui diligit dei legem. ergo si lex inmaculatum facit, recte caritas multitudinem operit peccatorum, quia plenitudo legis caritas est.
Omnem, inquit, uiam iniustam odio habui. si is, qui praecepta iustitiae diligit, facit illa quae diligit, utique is. qui odit iniquitatem, non facit quod exosus est. nec inmerito ad omnia domini praecepta corrigitur, qui omnem uiam odit iniquitatis:
nam nisi omnem uiam iniquitatis oderis, non potes in omnibus praeceptis dei corrigi. potest enim fieri ut aliquis temperet a crudelitatis horrore. lubrico tamen deceptus amore meretricis et semitas incontinentiae iuuenilis ingressus inpressum semel non queat reuocare uestigium; multos enim uitia blandiora decipiunt et contra auertit a se plurimos tristis et nimium seuera crudelitas. sed iuuentus ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior.
ad correctionem durior est. alius se restringit a luxu. sed auaritiae cupiditate raptatur. plerumque enim peccata huiusmodi sunt, ui, si alterum declines. incurras alterum, et naturae usus adiuuat infirmitatem. odisti luxuriam quasi fruig, sed frugalitatis studio habendi cupiditas frequenter inrepit.
aupritiae ipsi rapina est subdita. et quanto tolerabilius propria profundere quam aliena diripere! sunt qui metuentes aliquid proprio minuere de censu etiam inopi sumptum negent et misericordiam detrimentum putent. sunt qui degenerem uitantes ignobilitatem flabro saecularis ambitionis agitentur et sicut quassatae harundines huc atque illuc ferantur incerti. sunt etiam qui. dum maiorum suorum statum secuntur. ueluti digna conuersatione contenti ne errores quidem patrios existiment declinandos, ut fide mutandam perfidiam non arbitrentur, cum in melius mutare propositum non leuitas, sed uirtus, neque culpa, sed gratia sit.
In Hieremiae quoque Threnis lacrimabilior series sub hac littera est: expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. dignam remunerationem recepit, ut, quae expandentem manus audire neglexit et sub alas eius succedere. ipsa postea expanderet manus et consolantem inuenire non posset.
nam etsi ante aduentum domini Hieremias captiuitatem Iudaeorum inlatam eis a Babyloniis deflere uideatur, tamen prophetico spiritu istam magis captiuitatem praeuidens, qua eos intellegibilis Babylonius in perpetui erroris uincla subiecit et domesticae uirtutis ex-
torres de statu paternae deuotionis eliminans longinquae adfecit peregrinationis exilio, miserabili dolore deplorat. nulla enim patria uerior quam fides, quae eos qui longe erant prope esse fecit et aduenas atque peregrinos ciuitatis supernae iure conexuit, sicut scriptum est: ergo iam non estis aduenae atque peregrini. sed estis ciues sanctorum et domestici dei.
Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: aperuerunt in te os omnes inimicitui, sibilauerunt et fremuerunt dentibus, dixerunt: deglutiuimus eam: tamen haec est dies quam sperabamus, inuenimus eam, uidimus. et hic sic[ut] Iudaeorum populus os aperuit in Christum. quemadmodum in uice-
Hieremias ergo flebiliter satis, utpote qui perpetuae aculeo mortis deploraret amissos; Dauid uero moderate, quasi qui obremortis doleret erroris, remedium non desperaret correctionis, ut contristaretur, non absorberetur.
Denique confirmatus sobrietate paenitentiae et spe ueniae prouocatus sic coepit: mirabilia testimonia tua, propterea s crutata est ea anima mea. moralis* oratio, ut, quoniam eum puderet erroris, deum tamen propriae miserationis testimoniis conueniret. hoc est dicere: \'ego in exordio sermonis loqui mea peccata non audeo. leuare oculos meos ad te deum uiuum.
te fotus securitate deseruit, te bellorum acerbitate depressus inuocauit et ut iniurias tuas obliuiscereris emeruit. te Iesus Naue ducem sibi caelestis militiae uenisse cognouit. te populus triumphator, ut Madian sibi dominaretur, offenderat. te, ut Madian . uinceretur, orauit. tibi in saul rege non obtemperauit, ut de eo alienigenae triumpharent, tibi Dauid praeeunte seruiuit, ut de alienigenis uictoriam reportaret.
ego quoque pastor malignum feci et confessione peccati ueniam reportaui\'. pulcherrimus itaque uersiculus ad martyrum cohortationem. denique prophetica anima sic proficit in melius, dum mirabile credit dei testimonium et, quia credidit, diligenti indage quaesiuit. profectum quaeris? agnosce ex his uersiculis qui secuntur.
Manifestatio sermonum tuorum inluminat me e t intelle ectum d a t par u u l i s. in euangelio cum mitteret discipulos suos Iohannes ad dominum Iesum, dicebat: tu es qui uenturus es. an alium expectamus? respondit Iesus caecos uidere, claudos ambulare. audire surdos; hoc enim aduentus sui testimonium fore per Esaiam prophetam significauerat.
haec ergo quae adnuntiauit per prophetas in euangelio manifestauit et quod ipse locutus est per prophetas in euangelio ipse conpleuit. ipsius ergo sermo erat propheticus sermo, sicut habes scriptum: audi, caelum, e t percipe auribus, terra. quoniam dominus locutus est.
Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti locuntur, mortui resuscitantur. his enim signis intellectum est ab his qui rudes erant et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum uenisse qui expectabatur. inluminat igitur fidei claritatem resurrectionis suae gloria, diuinorum operum potestate, et intellectum dat paruulis.
quibus utique nisi de quibus in euangelio gratias agit patri in eo quod ipse operabatur filius, quod mysteria sua deus abscondisset a sapientibus et paruulis reuelasset, ostendens citius plebem ex gentibus uel status inferioris uiros quam scribas et principes Iudaeorum et diuites huius saeculi credituros? ideo diuites eguerunt et esurierunt, pauper autem clamauit et exauditus est.
Sequitur tertius uersiculus: os meum aperui. et duxi spiritum, quoniam praecepta tua concupiscebam . habemus in euangelio quod dominus Iesus aperuit os suum. cum benedictiones ediceret. sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum, Dauid aperuit, ut acciperet.
denique Iesus dicit: accipite spiritum sanctum, Iesus dicit: dilata o s tuum et adimplebo illud. hoc homini dicit; plenitudo enim Christus est: qui implet omnia, implet os tuum. scribe ergo quae dicit in latitudine cordis tui, hoc est: os tuum clamet ad dominum.
clamat os tuum et cum tacet, sicut et Moyses, cum taceret uoce, clamabat spiritu. ab hominibus non audiebatur, apud deum personabat; est enim interioris clamor affectus qui auditur e caelo. Anna quoque, cum oraret, tacita clamabat, labia non mouebat et interioris uoce pia mentis excitabat Iesum. denique cum effectu rediit quae cum silentio precabatur, quia clamabat in ea spiritus dei, qui etiam tacentibus nobis clamat : abbapater.
Intellege ergo quid os sit, utrum cor an interioris hominis habitus. habet os anima quae habet membra. hoc os aperi non solum Christo, sed etiam Christi discipulo, qui os suum Christo inplendum praebuit et ideo dicit:
os nostrum patet ad uos, o Corinthn, cor nostrum dilatatum est. ideo imitatores nos sui esse debere admonet, sicut ipse Christi est. qui sanctior est, Christo aperiat os suum, qui inferior, apostolo. prius propheta legatur et apostolus et sic euangelium, in quo uerba lucida, sed ualidiora praecepta. lex dicit: diliges proximum tuum, et euangelium dicit tibi : diliges inimicum tuum.
Dauid ergo quasi perfectus propheta os suum Christo aperuit et ideo in parabolis aperuit os suum. aperuit os, duxit spiritum. merito ait: quam dulcia faucibus meis uerba tua. super mel et fauum ori meo. sponsa Christi os suum sponso aperuit. percepit omni melle dulciora praecepta et ideo testata est dicens: fauces eius dulcedinis et totus desiderium. delectata igitur tenuit eum et non dimisit eum. et introduxi, inquit. eum in domum matris meae et in secretum eius quae me concepit.
fortasse domus est in qua praefulget moralium disciplina, secretum autem illud in quo sunt altiora mysteria. merito ergo concupiscebat praecepta domini, in quibus diuinae gratiae mella redolebant. an non omni melle dulcior peccatorum remissio, non omni flore gratior resurrectio mortuorum?
Quartus uersiculus: respice in me et mis er er e mei secundum iudicium diligentium nomen tuum. pulchre addidit: respice in me et miserere mei, quia respicit et iratus, ut respexit super castra Aegyptiorum et ligatis axibus curruum omnes eos deiecit in fluctus. respexit super Sodomam et Gomorram, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium diuinae pretium soluit offensae. scriptum est etiam: aspicies super terram et facies eam tremere, et contra: respexit super munera Abel, super Cain autem munera non respexit. quo exasperatus Cain parricidali crimine cruorem fratris effudit.
Quid sit autem respicere deum euidentissime illo testimonio declaratur: quia respexit super filios pauperum et non despexit preces eorum; oculus enim domini non aspernatur iustorum munera. denique oculos nostros, cum in aliquem mouemur, auertimus, quasi indignum eum aspectu iudicemus quem oderimus affectu.
Sequitur: gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus scripturarum testimoniis admonemur. nam quis tam stolido
ingenio est, qui putet Dauid de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum et his diuinae directionis auxilium postulare ? ille uero ut sanctus uitae suae cursum dirigi gestiebat, sicut et alibi scriptura testatur dicens: a domino diriguntur gressus uiri. denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem.
animi itaque sui ostendit claudicasse uestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam. uidentur quidem habere tranquillitatem, uidentur quiete frui, sed non est quies ubi animus inquietus est, non est tranquillitas mentis ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. quomodo securitas.
ubi diuersarum pugna est passionum, ubi conflictus grauium concitationum ? unde dominus definiens quid sit pacem habere ait: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non sicut mundus dat ego do uobis, ostendens pacem quam mundus dat uerae pacis gratiam non habere. ideoque non in homine esse pacem uolens docere addidit: pacem relinquo uobis, et iterum: pacem meam do uobis. denique propheta dicebat: pax pax; et ubi est pax? manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi. non corporis titubauerat gressus.
Et Moyses ait: transiens uidebo hoc uisum magnum. etenim ut deum uideret, progressione quadam uirtutis ad altiora processit. pastor erat ouium et dux factus est ciuium. et ad sponsam dicitur in Canticis: speciosi facti sunt gressus tui in calciamentis, filia Aminadab. moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis. non est dubium gressus hic quoque ecclesiae uel animae profectus significari: quam speciosi sunt pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona!
utique speciosos dicit euangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: transgredere flumina. hoc est: fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu. quod de animae gressu dici in posterioribus hic ipse Dauid euidenter ostendit, adserens quod torrentem iniquitatum sua anima transisset.
Sed reuertamur ad sponsae gressus. quid sibi uult quod addidit in calciamentis speciosos gressus esse ecclesiae? legimus itaque dictum ad Moysen: solue calciamentum pedum tuorum, quo uidetur admonitus, ne corporalibus uinculis teneretur adstrictus. ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calciamento utitur et in ipso calciamento inpedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit. calciat se ergo carne anima [ecclesiastica gratia].
ut cursum uitae huius et transitum cum decore praetereat. quod fit, si calciamentum suum non inquinet luto corporali nec in uitiorum merset uoraginem, si castiget carnem suam, ne moretur ad cursum et aruinae pinguis pondere degrauetur.
bonum calciamentum animae pudicitia est, bonus gressus est in uestigio castitatis. sapientia autem amictus est animae, unde scriptum est : honora eam, et amplectetur t e. utamur igitur corpore tamquam calciamento ad inferioris opera uirtutis, ad ministerium, non ad praeceptum, ad obsequium, non ad delectationem, ad oboedientiam, non ad dissensionem et in uia sapientiae uestigium conlocemus, ne gressus nostros uis torrentis aliqua concludat.
Ideo ad Moysen dictum est: solue calciamentum, dictum est et ad Iesum Naue, ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est dicente Baptista: post me uenit uir cuius non sum dignus calciamenta portare,
quia illi bene admonentur ut soluant calciamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. hic autem non solum calciamentum non soluit, sed etiam calciamenta aliorum absoluit, quia non solum corpus suum peccatis inmune seruauit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. ergo ecclesia ad imitationem Christi speciosa est et in calciamentis omni abluta delicto.
Et fortasse, quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris; quando autem etiam inferioris status aut doctrinae homines uerbum secuntur, fidei seriem non obliuiscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt, speciosa est in calciamentis. plerumque clerus errauit, sacerdos mutauit sententiam, diuites cum saeculi istius terreno rege senserunt: populus fidem propriam reseruauit. unde etiam de domino Iesu bene possumus dicere.
quia et in his quae corporalia sunt speciosos gressus uerbum habeat, cum de moralibus disputatur. et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus, ne obumbraretur eorum disputatio, sed eluceret. itaque ecclesia, filia Aminadab, hoc est uoluntarii uel beneplaciti. quia uoluntarius eam et beneplacitus congregauit, et in calciamentis speciosa est.
Meritoque additum est in Canticis: moduli femorum tuorum similes torquibus opere manuum artificis, ut posteritatis ecclesiae ornamenta canerentur. per femur enim insigne generationis agnoscimus iuxta illud: accingere gladium tuum circum femur, potentissime, quo significatur. quod filius dei, cum semet ipsum exinanisset, uerbi accinctus diuinitatem et generationem calciatus humanam prodiret ex uirgine. omnibus daturus salutem.
moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum ceruicibus solent. tantus ergo processus ecclesiae significatur, ut ornamentis pretiosissimis conparatus sit et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. unde et Symmachus πεϱlτϱαχήλlαdixit. hoc est quae sunt circa collum. siue ergo generatio Christi ex uirgine siue ecclesiae propagatio specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, uere autem uirtutis insignibus spiritalibus ceruices fidelium coronauit.
Denique tota ista descriptio membrorum ecclesiae plena decoris et laudis est. nam et umbilicus eius tamquam crater tornatilis praedicatur mixto non deficiens, eo quod in omni doctrina tornatus plenitudine cognitionis et potu non deficiat spiritali et uenter eius non solum aceruo tritici, id est cibis fortioribus caelestis mysterii saginetur, uerum etiam tamquam liliis quibusdam moralium suauitate repleatur.
Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: et ornatus capitis tui sicut purpura. sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate. quia reges facit et meliores reges, quibus regnum donet aeternum.
Meritoque ad tantum ecclesiae decorem, cui Christi sanguis inrutilat, spiritus sanctus inclamat: quam pulchra et suauis facta es, caritas, in deliciis tuis! pulchra decore uirtutis, suauis iucunditate gratiae, remissione uitiorum, quam nulla uexat amaritudo peccati, et ipsa iam caritas, quae diligendo dominum ipsius et nomen acceperit. quia deus caritas est.
Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante puerum dixit, postea filium nominauit, cur non in utroque aut puerum dixit aut filium. si uiueret, puer erat quia parricidio petebat patrem; non ergo pietatis tis nomen accipere debebat, sed infirmitatis, ideoque uir iustus, quod religionis fuit, tacuit, quod infirmitatis, aspersit. ubi uero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit.
Sequitur: libera me a calumnia hominum. e t custodiam mandata tua. non unum genus est nostrae adflictionis. est et temptatio, est et calumnia, sed temptatio leuior, calumnia grauior, siquidem temptatio potest esse calumnia, calumnia in se et temptationem habet. est et humana temptatio quam ferre possumus. calumnia autem grauis est. et ideo dominus quae sunt grauiora suscepit et calumniis adpetitus silentium detulit triumphale.
calumnia autem eo grauior est, quia non solum falsa conponit, uerum etiam quae pie gesta sunt decolorat, ut Ioseph non solum adulterii oblatione temptatus est et inuitamento erilis inlecebrae, uerum etiam temptatus calumniis, conposito, quod ipsum adulterium dominae suae inferre uoluisset conprehensusque exuerit uestem, ne fraudis indicium atque insigne criminis teneretur, cum utique amictum ideo fugiens dereliquerit, ut laqueos conferentis et nexus inlecebrosae artis euaderet.
ipse Dauid senserat quod timehat: quibus enim Saul regis calumniis laborauit! perterritis omnibus allophyli impetum lusit et singulari certamine summam belli et totius proelii pondus excepit, uirtute sua solus commune crimen refellens et totius retorquens in hostem plebis obprobrium. et tamen, quia iuuenculae dixerunt: Saul triumphauit in milibus,
Dauid in decem milibus, gloria in inuidiam uersa odio coepit urgeri. et ut de posterioribus loquamur, Susanna bene sibi conscia erat et apud homines sibi adesse non poterat. duo presbyteri senes falsum testimonium deferebant, numerus sacerdotum atque senectus uocem auferebant puellae, sola conscientia erat apud deum libera: denique hominum damnata iudicio nutu absoluta diuino est.
Ideo ait propheta: libera me a calumnia h o minum. ut custodiam mandata tua. qui enim obprimitur calumnia, non facile potest custodire mandata diuina, tristitiae 10 necesse est plerumque aut timori cedat et adfligatur uel metu calumniae uel dolore.
Sequitur septimus uersus: uultum t u u m i n l u m ina super s er uum tuum et doce me iustificationes tuas. inluminat dominus sanctos suos et lucet in corde iustorum. itaque cum sapientem uideris, cognosce quia descendit super eum dei
gloria, inluminauit eius mentem scientiae fulgore cognitionisque diuinae. inluminauit autem etiam corporaliter faciem Moysi et transfigurata est gloria uultus eius, quam uidentes Iudaei trepidauerunt; et ideo factum est, ut Moyses uelamen poneret super faciem suam, ne in eam filii Israel intenderent et superturbarentur. simul declarabatur mysterium, quod illud uelamen, quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Iudaeorum mystice poneretur, eo quod ueram legis claritatem uidere non possent. uultus enim Moysi fulgor
humanum tamen est desideria supra nos extendere, nec inmerito faciem eius aduenientis ex uirgine quaerebat uidere, ut inluminaretur in corde, sicut inluminabantur etiam illi qui dicebant: nonne cor nostrum ardebat in nobis. cum aperiret nobis scripturas ? quod si quis ad deum patrem dictum uult uideri, potest accipi uultus patris filius; qui enim uidet filium, uidet et patrem.
Inluminat tamen uultus dei secundum quod oculi eius super iustos habentur. quod cum spiritaliter sit probandum, tamen, quia
incidit inluminationis uultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter m fieri potuisse. cognoscat. etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur et ignis uapore calefactis species uultus rutilantis offunditur; oriente die rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio mutuatae; gemmarum
quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis quod ipsa radiauerint: et miraris, si Moysi uultus diuinae infectus est claritate praesentiae, miraris, si refulgente dei gratia iusti uaporetur ingenium? non dubitauit propheta, qui poposcit inluminari prius, ut iustitias domini posset addiscere.
Oculi ergo ipsi tamquam in decursus descendunt aquarum. quo uerbo impetus deplorantium uehemens expressius deplorantium secundum illud quod in Canticis scriptum est: fons hortorum, puteus aquae uiuae et impetus descendens a Libano.
hic impetus ecclesiam deduxit a Libano, hoc impetu diluuntur peccata, hoc impetu puri fontis spiritus sancti adfuit a Libano sponsa et a principio fidei transiuit saeculum et pertransiuit ad regnum. aliis fons est. aliis puteus pro captu nostro gratia spiritalis. aliis hortus clausus, fons signatus. aliis horto torum fons qui in ecclesiae dote numeratur, aliis impetus descendens a Libano et magnus impetus, qui numquam deficit.
non enim deficiunt de petra ubera neque nix a Libano neque aqua quae fertur ualido uento uirginis Hierusalem. descendit impetus a Libano, quando collectis in unum apostolis et plurimis credentibus factus est subito de caelo sonus. tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleti sunt omnes spiritu sancto dinersitates donante linguarum. bonus impetus qui laedere nesciat, norit inplere.
Si quis igitur hunc impetum superuenientis e caelo gratiae uult mereri. descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur. descendit oculis suis in hos ductus aquarum. quae lacrimis inrigauit in euangelio domini pedes, et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem iam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis.
Descendit ergo Dauid propheta; ideo de peccato gratiam rettulit. descendit in aquarum ductus, hoc est: repleuit eos et decurrentium aquarum lacrimis suis fluenta cumulauit aut inanes et uacuos ductus solis repleuit fletibus.
an, quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transiuit eos et possemus dicere: \'transcendit eos et supergressus est\\ sed minuitur uis eloquii, quo uis maior afluentiae descendentis quam ascendentis exprimitur. uide, rogo, quid de usu uerba habeant, ut impetum suum
sermo propheticus non amittat, licet usus ipse scriptorum sensui seruire maiore decore consueuerit. diuerse hoc et saepe significauit et propemodum incrementa semper adsumpsit. dixit enim primo: lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis stratum meum rigabo. dixit iterum: fuerunt mihi lacrimae meae panis. dixit etiam: et potum meum cum fletu miscebam. hic addidit dicens: decursus aquarum descenderunt oculi mei.
Hoc secutus in Threnis Hieremias affectum doloris expressit, uim oculi descendentis imitatus; sic enim habes: defecerunt in lacrimas oculi mei; oculi mei caligauerunt. tamquam descendunt oculi qui deficiunt in lacrimis. et alibi: oculus meus absortus est.
sed plus est aquam lacrimis uincere quam oculos absorberi fletibus. et alibi idem Hieremias: exclamauit cor eorum ad dominum: muri filiae Sion deducant torrentes, fluant lacrimas die ac nocte; noli dare tibi requiem, non sileat pupilla oculi tui. oculi igitur, qui torrentes deducunt lacrimis suis, ipsi ductus aquarum descendunt, hoc est cumulant, ut faciant eos suis augentes fletibus impetu exundare torrentium.
Sunt tamen codices qui habeant: διεξόδους ὑδάτων ϰατεβιβαϭαν hoc ὀϕϑαλμοι μου, hoc est: ductus aquarum deuexerunt oculi mei. sed ego in Graeco codice meo ϰατέβηϭαν legi, hoc est: descenderunt. in quo potest fieri, ut in utramlibet partem duarum adiectione aut deminutione litterarum scriptor errauerit.
Et habuit quidem multa quae fleret, uel incestum filiae uel interitum filiorum. sed hic non hoc fleuisse se dicit, sed quia non custodiuit legem domini. a sancto uiro plus culpa quam aerumna defletur. fleuit itaque, quando Nathan ei de Uriae morte indignationem domini nuntiauit, et peccatum suum de praeuaricatione legis agnouit.
denique filio in aegritudine constituto neque cibum sumpsit neque regium thronum aut cubile conscendit, sed stratus in terra ieiuna ora lacrimis diluebat, non tam filii mortem quam peccati poenam in illo lauare desiderans. fleuit, quando numerato populo repente corde percussus est. denique: peccaui, inquit, grauiter r, peccaui stulte.
Sequitur psalmi centesimi octaui decimi \'Sade\' littera octaua decima, quae Latina interpretatione dicitur \'consolatio\'. post more torrentium lacrimas profluentes et graues fletus doloris oportebat consolationem sequi. nam et qui in doloribus sunt, consolatione indigent, et qui grauibus aerumnis poenas commissorum luerunt criminum, sperant indulgentiam, et qui fletibus et lacrimis propria delicta lauerunt, requiem promerentur.
Haec omnia in scripturis diuinis qui quaerit, inuenit. nam et primum illud, ut in dolore positos consolemur, docet illa. quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captiuos et exules Iudaeorum: ite, profieisc-imini, filii; ego enim derelicta sum deserta. exui me stolam pacis, indui autem stolam precationis meae et clamabo ad excelsum in diebus meis. animo aequo estote. filii. clamate ad dominum et extrahet uos de manu principum inimicorum. ego enim speraui in illo aeterno salutem uestram.
credentibus igitur in dominum est in domini misericordia consolatio. est etiam aliud consolationis genus his qui graues soluerint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: consolamini consolamini populum meum, dicit dominus. sacerdotes. loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam, quoniam repleta est humiliatio eius; so-
lutum est peccatum eius, quoniam accepit de manu domini duplicia peccata sua. etiamsi fides deerat, poena satisfecerat;
releuantur solutione poenarum qui non absoluuntur commendatione meritorum. tertium est, cum lacrimis crimen abluitur, ut est illud: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei. quod etiam hoc loco et plerisque locis in libro Psalmorum facile repperitur.
Consolatio igitur prima ordine, quoniam non obliuiscitur deus facere misericordiam neque in aeternum proicit quos putauerit cohercendos. secunda. quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra tolerauimus, ad ueniam pertinemus.
unde nonnulli philosophi disputarunt obesse inprobis absolutionem, prodesse mortem, quod in illa incentiuum sit delinquendi, in morte autem finis peccati. quod adsumptum esse de nostris cui dubium. cum in Prouerbiis Salomonis sit: qui parcit baculo, odit filium suum, c astigat autem dominus quem diligit. et infra: flagellum equo et stimulus asino imperat, uirga autem nationi inprudenti? poena enim corrigit et emendat errantem. si talis est qui emendari non queat.
aufertur e medio. ne grauiora committat; mortuus enim iam nescit errare. ideoque Ecclesiastes ait: et laudaui ego mortuos magis quam uiuentes, et optimus supra hos qui nondum natus est, qui non uidit hoc opus mali. mortuus praefertur uiuenti.quia peccare desiuit. mortuo praefertur qui natus non est, quia peccare nesciuit.
Nunc dicamus etiam de his qui poenas scelerum soluerunt suorum. nonne isti tulerunt culpae pretium et iam non integra his poena debetur ? clamat per Esaiam dominus: consolamini
populum meum, quia recepit de manu domini duplicia peccata. discite unde Plato haec sumpserit. eruditionis gratia in Aegyptum profectus, ut Moysi legis oracula, prophetarum dicta cognosceret, audiuit consolationem populi, qui supra peccati modum uidebatur fuisse punitus,
et hunc locum quadam adopertum dote uerborum in dialogum transtulit quem scripsit de uirtute. quem locum tamen dominus in euangelio plenius conprehendit et apertius declarauit, dicens per Abrahae personam ad illum diuitem saeculi huius: fili, recordare quia recepisti bona in uita tua et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolationem habet, tu uero cruciaris. et in his omnibus inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui ueniunt hinc transire ad uos non possint neque inde huc transmeare. sed iam audiamus quid iustus in consolando se loquatur.
Iustus es. domin e, et rectum iudicium tuum. [mandasti iustitiam testimonia tua et ueritatem tuam nimis.] uere iustus uir qui lacrimis profluens, inuolutus aerumnis, graui supplicio delicta persoluens non
taedio uincitur, non metu frangitur, non labore lassatur, non ingratus aut tristis est. plerumque enim uulgus hominum sua delicta non reputans iniuste se putat tolerare quae patitur. at uero uir iustus, qui se ipsum statim in exordio sermonis accusat, iustitiam domini praedicat, quod meritis suis digna patiatur. dicendo autem iustum deum de sua quidem iniustitia ante pronuntiat. sed de iustitia domini sperat et ueniam. iustus enim non semper irascitur; sicut ultor culpae, ita moderator est poenae, sicut uindex peccatorum, ita remunerator est uirtutum optimorumque meritorum.
qui uuit dare praemium, debet spectare certamen, quia nemo sine certamine coronatur. sinit ergo nos saepe temptari. uolens iuste praemia dare luctanti utique, non dormienti. non decet redimitos floribus corona, sed puluerulentos nec molles deliciis, sed labore exercitatos ornat uictoria.
Iustus ergo in aduersis suis iustitiam dei laudat. sed non hoc sentit amissis teneris parens liberis, non inmaturo nuptae uiduatus consortio, non aeger in dolore, non naufragus in periculo, non reus in iudicio, non captiuus in laqueo. clamat tamen Hieremias, cum futurae adnuntians populis captiuitaris aerumnam in luti uoragine turpi necandus inluuie mergeretur: iustus es, domine.
cJamat iterum, cum uictae plebis miserandis seruitiis angeretur: iustus est dominus, quia os eius inritaui. a foris sine filiis fecit et ab intus mors. clamabant Hebraei, cum propter uirtutem deuotionis et fidei gratiam fornacis ardentis ambirentur incendiis: iustus es in omnibus quae fecisti et ideo meruerunt, ut inlaesi ignibus domini iustitias praedicarent. Danihel!
quoque propheta secundo in lacum missus leonum et inmanium ferarum saeuitia atque horrore circumdatus recta omnia in conspectu esse domini inperterrito clamore iactabat. lima:; inclusus utero bestiali anhelandi spiritus uix habens commeatum iustus iniustorum sorte damnatus clamabat de uentre ceti in mari: c um uoce laudis et confessionis supplic-o tibi.
Dauid cum fugeret a facie Abessalon parricidalibus armis et telis pulsus et regno egressus, cum pro totius populi se offerret excidio, dicebat: iustus es, domine, e t rectum i u dicium tuum. grex innocens iste quid fecit? ego pastor feci malignum.
apud iustum deum poena de culpae auctore sumatur. ipse pater fidei Abraham, cum ad immolandum unicus a sene filius posceretur, paternae pietatis affectum diuinae confessione iustitiae temperabat dicens: iustus es, domine. non enim poscis alienum, sed tuum reposcis; ipsum tibi restituo quem dedisti. hunc imitatus Iob extinctis liberis patrimonioque nudatus amisso amictum sui corporis scindens ait: nudus natus sum, nudus, inquit, et moriar. dominus dedit, dominus abstulit; sit nomen domini benedictum m.
Omnes ergo iustum dominum praedicemus. et qui moribunda sepulchro sua membra conponit et qui damno feritur aut funere filiorum, dicat: iustus es, domine. quid enim nostrum amittimus ? clamat apostolus: quid habes quod non accepisti ?
quod habemus ergo accepimus, quod igitur amittimus reddimus, non amittimus. iustus dominus in perculis, iustus in damnis, iustus in ultionibus est, non solum quia unusquisque iuste culpae suae pretium luit, uerum etiam quia, dum unus punitur. plurimi corriguntur. Ananias in Actibus apostolorum fraudati pretii, quod de agri uenditione perceperat.
crimen admisit. qui potuerat nihil offerre et crimen euadere. uerum ne quis inpune circumscribendos apostolos arbitraretur aut misericordiae suae munus fraude contaminaret perfidiae, morti addictus aeternae uniuersos ad fidei studium iusto terrore conposuit. Pharao cum populo suo fluctibus mersus mundanae conuersationis exemplum est, ne quis dei populum persequatur.
denique potuit deus eum uoluntati suae facere oboedientem, sed eius poena omnes uoluit emendari, ideoque dicit ad eum dominus: quia ad hoc ipsum te suscitaui, ut ostendam in te uirtutem meam et adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. non utique dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat.
Omnes ergo sapientes dicunt: iustus es, domine, e t rectum iudicium tuum. neque enim tradimur aduersariis sine iudicio ipsius neque sine ipsius iudicio in tribulationes uenimus. haec iustorum est consolatio, hoc est domini iudicium, denique et supra habes: memor fui iudiciorum tuorum quae a saeculo sunt et me consolatus sum. aduertis ergo quia domini iudicia consolationes sunt.
Mandasti iustitiam m testi monia tua et ueritatem t u a m nimis. utrum \'nimis mandasti an \'nimiam ueritatem\' ? sed et nimia ueritas plena laudis et nimium mandare prouidentiae atque cautelae est. etenim infirmos nouerat; ideo saepius admonebat, ut non obliuiscerentur.
aemulatus est deum suum et non exorauit pro filiis Israel. caesa iacebant uiginti quattuor milia populorum; tendebat poena in omnes nec ullus finis exitii. adripuit siromasten Phinees, duos occidit interdicta sibi consuetudine copulatos, redemit omnes, indignationem domini mitigauit, dedit uictoriam quibus negabat salutem. quam salutaris igitur est dei zelus!
Non unius temporis illud uitium fuit; et nunc Madianitis miscetur Iudaeo. Madianitis est quae nullo est uxoris legitimae copulata coniugio, nullo fidei iuncta consortio. Madianitis est haereticorum perfidia, cum populum dei temptat. quam multis populis
meretrix ista feralis inrepsit, quae publico funere totum populum communi morte tumulauit! ueni et nunc, Phinees, arripe gladium uerbi, interfice perfidiam, iugulato haeresim, ne propter eam populus uniuersus intereat. urget ira caelestis: percute ipsam uuluam impietatis generatoriumque perfidiae, ne partus formetur infelix, ne adulterina conceptio diffundat seminarium praeuaricationis et sceleris,
ut dominus tecum statuat testamentum pacis et testamentum gra--tine, testamentum promissionum caelestium. zelum habere debet sacerdos, qui incorruptam seruare studet ecclesiae castitatem, et ideo princeps sacerdotum dicit: zelus domus tuae conrodit m e. et Phinees sacerdos erat et nepos sacerdotis et filius sacerdotis. bonus zelus et utilis in sacerdote, praecipue ne neglegens, ne remissus sit. melius est ut unius aut duorum damnatione plurimi liberentur quam duorum absolutione plures periclitentur.
Exuuisiuit, inquit, me zelus domus tuae. uides quia zelus dei gratia est, qui exquirit, qui superuenit, qui se iusti infundit pectori. zelus dei uita est. denique dominus ait: zelus domus tuae deuorauit me. sicut enim ante in Adam deuorauerat hominem mors praeualens, ita zelus deuorauit quem uiuificauit in Christo.
zelum habuit Helias et ideo raptus ad caelum est — zelans, inquit, zelaui dominum -. zelum Mattathias Butanus, qui aduersus sacrilegia Antiochi exc-itauit dei plebem. zelum qui habent omnes sibi inimicos suos putant qui sunt hostes dei, quamuis patrem fratres sorores; de omnibus dicit: in hostes facti sunt mihi, sicut Dauid ait. quid multa ? apostolus quoque domini hoc declaratus est nomine, ut Iudas Zelotes diceretur, sicut legimus in euangelio.
Zelo fidei populus gentilium uitam sibi adquisiuit aeternam neglegentia atque desidia Iudaeorum populus amisit. ideoque scriptum est: zelus adprehendet populum ineruditum. quoniam populus. qui erat eruditus in lege, nullum fidei habebat ardorem. contulit se zelus ad gentes. cuius tanta est gratia, ut electionis praerogatiuam uicerit. ut eruditionis industriam superarit. denique adprehendens populum ineruditum fecit esse meliorem.
itaque ea gratia operatus est in populo nationum, ut hereditatem domini mereretur, qua operatus est dominus, ut ecclesiam sibi ex nationibus copularet. zelus ergo caritas est. denique ualida est sicut mors caritas, durus sicut inferi zelus. durus zelus quem uitae huius nulla uincit inlecebra, durus sicut inferi, per quem peccato morimur, ut uiuamus deo.
Sed non solum locum ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum dei, ne sit domus negotiationis aut spelunca latronum. si enim lucra, quaestus pecuniae et emolumenta aucupemur, domum negotiationis fecimus; si inuadamus alienas possessiones, fines uiduae uel minorum, fecimus speluncam latronum. ergo ueniat uerbum dei et de hac domo proiciat fures direptores caupones, ut mundum sit cor tuum, pectus tuum.
Sed est zelus ad culpam, est zelus ad gratiam. nam et ipse Dauid ait: zelaui in peccatoribus pacem, et in Ecclesiastico scriptum est: non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam m, et mulier zelotypa in mulierem fidelem iure reprehenditur. aduertimus ergo, quod mensura quaedam et disciplina sit zeli, sicut disciplina uirtutis. et ideo beatus qui zeli nouerit disciplinam et oderit eos, qui domini gratiam relinquentes salutem propriam deserant, errorem sibi fraudis adsciscant.
Ideoque ait: quoniam obliti sunt uerborum m tuorum inimici mei. qui sunt isti inimici? si populus Iudaeorum, quomodo inimici erant sub eius imperio constituti Dauid enim Iudaeos omnes regno proprio gubernabat. si gentiles. quomodo obliti uerborum dei qui legem domini nesciebant? nemo enim nisi id quod acceperit obliuisci potest.
illi ergo immici mei qui inimici tui. qui dominum [proprie] in sua uenientem non erant recepturi. hos graues hostes, hos inimicos suos propheta testatur, non qui sibi essent, sed qui Christo rebelles. denique alibi dicit: et super inimicos tuos tabescebam, iusto odio oderam illos, grauiora putans arma perfidiae esse quam pugnae;
nemo enim grauior hostis omnium quam qui omnium laedit auctorem. ideo ergo zelo magno adquisitus est populus nationum, quoniam a suo deus populo negabatur; nec enim poterant aut fidei deuotionem aut disciplinam tenere uirtutis. qui memoriam praeceptorum caelestium non tenebant. sic Adam de paradiso eiectus, sic populus Iudaeorum de praerogatiua electionis exclusus est.
Sequitur uersus quartus: ignitum elo quium m tuum nimis, et seruus tuus dile xit illu d. ignem quidem dominus misit in terram, non ut eam Sodomitano rursus, sicut scriptum est, arderet incendio nec ut eam donatae munere fecunditatis aut usu uel flore uiriditatis excluderet; opus enim suum dominus probare magis atque augere quam minuere aut damnare consueuit.
Ignis ergo hic sermo Christi est, et bonus ignis qui calefacere nouit, nescit exurere nisi sola peccata. hoc igne super bonum fundamentum positum apostolicum illud aurum probatur, hoc igne illud merum operum examinatur argentum, hoc igne pretiosi illi lapides inluminantur, faenum autem et stipula consumitur. mundat ergo hic ignis animum. consumit errorem.
unde et dominus ait : iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. hic est ignis qui ardet ante dominum; nisi enim quis flagrantiam deuotionis adsumpserit, praesentiam domini habere non poterit. accende hunc prius ignem in mentibus tuis, ut Christi tibi lumen effulgeat.
hoc igne urebatur rubus et non exurebatur; urit enim sermo unus, ut corrigat conscientiam peccatoris, non exurit, ut perdat. hic ignis hebetare, hic ignis extinguere materialium saeua flammarum consueuit incendia; denique Hebraei hoc igne succensi fornacis ardentis uaporem nec timere nec sentire potuerunt. merito ergo bonus seruus diligit ignitum domini alloquium quo induitur caritas, quae excludit timorem.
Pulchre autem addidit \'nimis\', quia omnis quidem doctor inflammat audientis affectum, sed supra omnes sermo est dei, diuisiones artuum et intima penetrans medullarum. tripliciter ergo describe tibi ignitum alloquium dei, uel quod mundat uel quod accendit uel quod inluminat audientes. ideo ait dominus: scrutatus sum Hierusalem ad lucernam, sed neminem in ea uel qui mundaretur uel qui accenderetur aut inluminaretur inuenit; ideo eam in tenebris dereliquit.
Nec mireris, si seruus diligit ignitum domini alloquium, quod et sponsa dilexit, quae ait: sicut resticula coccinea labia tua; in cocco enim species ignis et crucis dominicae sanguis inrutilat. coccinea labia domini, quae passionem propriam loquebantur.
denique in Exodo coccum pro igne conlocatum est. non enim ex cocco mundus, sed ex quattuor constat elementis; sed in cocco figura ignis expressa est, cuius uapor nisi caelum atque aerem, maria terrasque penetraret, omnia tamquam # effetis uiribus soluerentur. per resticulam igitur uinculum per-
suasionis agnoscimus, per coccum uel cupiditatis ardorem, qui scintillet in animis audientium, uel indicium passionis. unde et alibi ait sponsa: labia eius lilia distillantia myrram penam. per myrram enim passionis unguentum et resurrectionis gratia declaratur, quae rediuiuum uitae odorem suscitatis mortuorum uisceribus infundit. merito igitur alloquii eius accipiens suauitatem exclamans sponsa testatur: fauces eius dulcedines et totus desiderium.
Sequitur: iuuenis ego sum et despectus ; iustification est tuas non sum oblitus. multorum sanctorum, qui a prima adulescentia exerciti sunt. duris laboribus potest hic uersiculus conuenire. nam et Ioseph.
cum a fratribus in Aegyptum uenderetur, iunior erat et despectus, qui ad seruitutis iniuriam uendebatur. et postea, cum productus e carcere praepositus Aegypto populis frumenta diuideret, fratribus uicem iniuriae non referret, sed refuso pretio alimenta donaret, senilem patris a fame atque ieiunio uindicaret aetatem curruque submisso obuius et famulantibus ceteris amplae potestatis insignibus adoraret, iure dicebat: iuuenior ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus.
Ipse quoque iunior fratribus cum patris oues pasceret tamquam uili ablegatus obsequio, non oblatus est sacerdoti, quasi indignus qui ungeretur in regnum, sed a sacerdote quaesitus et accersitus a pascuis praerogatiuam regiae unctionis accepit. postea quoque progressus ad bellum, cum Golias totum populum Iudaeorum corporis sui mole despiciens singulari certamine prouocaret. timentibus ceteris poposcit a rege, ut congrediendi sibi permitteret facultatem.
ne tum quidem tanto certammi habiiis aestimatus est. rege dicente: non potes ire ad allophylum et pugnare cum eo, quoniam tu puer es et ille uir bellator est a iuuentute sua. neque esset admissus, nisi fecisset fidem, quod in sua adulescentia leonem suis manibus strangula.tum extractis raptae ouis cruribus peremisset.
ipse etiam desectus allophylo, quod aduersus armatum proeliatorem cum uirga et lapidibus processisset. rettulit non uiribus? se fretum esse, non armis. sed in nomine domini confidentem ad proelium esse progressum, ut lacessitae plebis auferret obprobrium. hic ergo iuuenis atque despectus strauit allophylum potitusque uictoria in decem milibus iuuencularum psallentium testimonio triumphauit.
Gerebat enim typum eius qui quasi despectus uenturus esset in terras et sine legato, sine adiutore, sine nuntio totum populum mundi huius crucis suae proelio liberaret, cui adplauderent animae sanctorum per baptismatis sacramenta renouatae, quod
uerum illum Golian reuelatum nobis ac proditum uerbi sui gladio trucidasset. iacet igitur uerus Golias humilitate filii dei stratus, amisit caput, quod in multas artes uertebat et fraudes. psallunt securae iam animae, quae ante peccatorum suorum tormenta deflebant. dicunt tympanis, hoc est corporibus suis peccato mortuis resultantes:
Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem milibus. rex ille durus indignatur et irascitur diabolus, eo quod canerent iuuenculae quia duritiae filius paucos decepit, Christus totum mundum redemit. dicit ergo Christus natus ex uirgine: iuuenis ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus.
Dicit etiam populus nationum ille in prima electione despectus, rudis adhuc fide et studio primaeuae deuotionis adulescens uel certe renouatus aquilae iuuentute per baptismatis sacramenta: iuuenis ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus. ille ego despectus ante iam praeferor, iam anteponor electis, ille ante despectus
non lam coturnicuni pluuias mihi opto descendere quas ante mirabar, non manna quod ante cibis omnibus praeferebam, quia qui manna manducauerunt patres esurierunt. meus cibus est. quem si quis manducauerit non esuriet, meus cibus est qui non corpus inpinguat, sed confirmat cor hominis.
Fuerat mihi ante mirandus panis de caelo — scriptum est enim: panem de caelo dedit eis manducare —. sed non erat uerus ille panis, sed futuri umbra. panem de caelo illum uerum mihi seruauit pater. mihi ille panis dei descendit e caelo, qui uitam dat huic mundo. non Iudaeis descendit, non synagogae descendit, sed ecclesiae descendit, sed populo dei iuueniori descendit. nam quomodo Iudaeis descendit panis qui uitam dedit.
cum omnes, qui illum panem manducauerunt. hoc est manna, quem putauerunt Iudaei uerum panem. in deserto mortui sunt? quomodo synagogae descendit, cum synagoga omnis interierit et aeterno ieiunio fidei macerata defecerit? denique si accepissent panem uerum, non dixissent: domine, semper da nobis panem hunc.
Quid petis. Iudaee, ut tribuat tibi panem quem dat omnibus. dat cotidie, dat semper? in te ipso est ut accipias hunc panem; accede ad hunc panem et accipies eum. de hoc pane dictum est: omnes qui elongant se abs te peribunt. si elongaueris ab eo, peribis, si adpropinquam\'ris ad eum, uiues. hic est panis uitae; qui ergo uitam manducat. mori non potest. quomodo enim morietur cui cibus uita est? quomodo deficiet qui habuerit uitalem substantiam?
Sed miramini Moysen, quia patres uestros per mare siccis duxit uestigiis. Moyses non imperauit, sed impetrauit, non iussit mari, sed seruiuit iubenti fluctibus. Moysen laudatis. quia regem Pharao cum exercitu suo mersit. Moyses orabat et alius imperabat, Moyses precabatur, Christus operabatur, Moyses fugiebat. Christus
insequebatur, Moyses columnam sequebatur, ut nocturnas tenebras declinaret, Christus inluminabat. Moysen agnoscitis, qui aquae amaritudinem temperauit, Moysen agnoscitis, qui aquam produxit de petra: Christum non agnoscitis, qui ueri illius Aegyptii regis strauit exercitum et abyssi mersit profundo, qui nos liberat cotidie de mundi huius fluctibus. ne nos saeculi procella demergat. quid profuit patribus transire per Mare Rubrum, quibus ad terram resurrectionis non licuit peruenire ?
quicumque enim exierunt de Aegypto, perierunt in deserto. mortuus est Aaron, mortua est Maria, mortuus est et ipse Moyses; solum Iesum Naue nominis sacri similitudo seruauit. plaudat Iudaeus, quia sitienti illi undam saxa uomuerunt: mihi de corpore dei fons fluxit aeternus. meas amaritudines bibit Christus. ut mihi suae donaret gratiae suauitatem.
Dicit ergo populus christianus: iuuenis ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum o b lit u s. bene hoc dicit qui iustificauit deum baptismatis sacramentis. qui enim baptizatur iustificat deum, quia peccata propria confitetur et a domino suorum praestolatur indulgentiam delictorum. iustificauit Dauid, qui ait: tibi soli peccaui e t malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis.
non iustificauerunt Pharisaei qui baptin Iohannis baptismo noluerunt, ut in euangelio legisti. nec solum iustificare satis est, sed etiam non obliuisci iustificationum dei. id est ut intemerata gratiae spiritalis dona custodiat et sacrae remissionis munera inlibata atque inoffensa conseruet.
Haec generalia. sed etiam specialis singulis christianis suppetit praerogatiua dicendi: iuuenis ego sum et despectus, si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. dicat ergo: iuuenis ego sum et despectus, praemittat aetatis generalem iactantiam. quo plus commendet humilitatis suae gratiam. non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta uiribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus et ipso uiuendi maesta fastidio alacritatem est oblita iactantiae.
rara sane in iuuenibus est humilitas ideoque miranda. dum aetas uiget, dum uires solidae, dum sanguis aestuat. dum sollicitudo nescitur, dum ignoratur debilitas. dum laetitia frequentatur, tunc feruet iactantia. tunc se iuuentutis superbus extollit affectus, tunc humilitas quasi uilescit, abiecta contemnitur, tunc subiectio degeneris conscientiae aestimatur infirmitas. grandis igitur morum adsuefacienda maturitas, quae uincat naturam.
Denique sic consideremus: in paradiso defecit humilitas et ideo uenit e caelo; in paradiso orta est inoboedientia et ideo oboedientia cum saluatore descendit. inflabatur caro. unde subiectio mansuetudinis inueniri non poterat in terris; intumuerat omnis praeuaricatoris hereditas. ueniens dominus Iesus primum se exinaniuit. non rapinam arbitratus esse se aequalem deo, formam serui accipiens; et specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem.
non te moueat, quia scriptum est \'ut homo\'; non enim similitudinem suscepit hominis, sed ueritatem. nam et ipse apostolus ait alibi: mediator dei et hominum. homo Christus Iesus, et ut de euangelio adferamus exemplum: uidim u s, inquit Iohannes, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate. numquid. quia dixit \'quasi unigeniti\', similitudinem magis unigeniti quam ueritatem uoluit aestimari?
Non ergo supemacuo Christus aduenit. iam potest dicere homo: iuuenis ego sum et despectus, qui erat ante in populo priore senex superbus. dicit: iuuenis sum et despectus, quomodo ecclesia: nigra sum et decora. praemisit nigram, ut augeret decorem; sic et hic praemisit iuuenem, ut augeret humilitatem. non dixit: \'nigra sum decora\', ne quod nigrum est decorum aestimaretur, nec dixit: \'iuuenis sum despectus\', ne iuuentas despicabilis putaretur, sed ait: \'iuuenis\' et, quod mireris, ̒humilis ̒. non \'superbus\', deiecto propior quam tumenti. sic et 101:
nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati ei correctionis studio atque amore uirtutis. quamuis ergo \'et\' syllaba, ut grammatici appellant, coniunctiua sit, habet tamen distinctionem, qua confusio disiungitur ac separatur, ut, si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur, sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelleguntur.
Dicat ergo: iuuenis sum et despectus, quia Christus in paupere atque despecto mundum redemit, quia Christus humilitate diabolum uicit. dicat: \'despectus sum ̒, quia cor humiliatum deus non spernit, quia despectus ille Lazarus in Abrahae nunc requiescit sinu et diues ille iactantior adfligitur in inferno. despectus erat Moyses nec sibi idoneus uidebatur, cum ad liberandum Hebraeorum populum mitteretur. despectus erat Hieremias.
Sequitur: iustitia tua iustitia i n aeternum e t l e x tua uer ita s. possunt quidem singuli facere opera iustitiae, sed non in aeternum manentia. diues ille, cui abundarunt in hoc saeculo diuitiae, fortasse fecerit aliqua opera iustitiae quo-
rum remunerationem in praesenti uita acceperit, quod non magna fuerint opera illa nec remuneratione digna perpetua. quid quod, etiamsi facimus opera aliqua iustitiae, facimus tamen non continua, sed rara? plerique non rapiunt aliena, sed nesciunt de proprio largiri; alii inuadentes indebitas facultates. quo speciem iustitiae sibi quaerant, solent conferre pauperibus.
non est ista in aeternum iustitia. multi iusti plerumque grauiter deliquerunt non habentes aeternae fructum iustitiae. soli deo suppetit in perpetuum per omnia possidere iustitiam, qui pascit iustos et iniustos; non enim beneficiis solis referenda iustitia est, sed illa est uera iustitia, quae ipsis quoque defertur inimicis, meritoque ait Iustitia dei: diligite inimicos uestros.
Ergo sicut in aeternum est iustitia solius dei. ita lex dei ueritas. sed quomodo istud accipimus ? utrum quia lex dei ueritas, hoc est uera et quod statuit deus omne uerum, sicut infra ait: omnia praecepta tua ueritas, an quia ueritas lex dei est, quia non mentitur deus?
apud eum igitur ueritas lex est, fallacia praeuaricatio est. sed et sic potest: lex dei ueritas est; apud Iudaeos ergo non est lex dei, quia non recipiunt ueritatem. lex dei spiritalis est, sicut apostolus dixit; non habent ergo ueram legem qui eam non acceperint spiritaliter. quod autem non uerum. mendax est. quod mentitur. occidit. littera ergo. quae occidit, mentitur, spiritus, qui uiuificat, uerus est.
Accipiamus et sic: lex dei non typus, non umbra. non exemplar caelestium. sed ipsa caelestia. unde et scriptum est. quia finis legis est Christus. non defectus utique. sed plenitudo legis in Christo est, quia uenit legem non soluere. sed implere. sicut enim testamentum est uetus, sed omnis ueritas in nouo est testamento. ita et lex per Moysen data figura legis est uerae. ergo illa lex ueritatis exemplar est; in exemplari enim agni sanguis effunditur. in ueritate Christus immolatur.
quo euidenter ostendit tibi omnem ueritatem euangelio contineri. quia lex dei in sensibus hominum et in cordibus scribitur, non in tabulis lapideis — qui ergo praeeepta dei non habent in cordibus suis. non habent legem —, siue quia inueteratur in Iudaeis. renouatur in nobis.
Umbra est, non ueritas. ut, cum fiat oblatio pro peccatis secundum legem. non fiat remissio peccatorum; inpossibile est enim sanguine taurorum et hircorum peccata mundari. mendax ergo erat illa remissio, donec remissionis ueritas adueniret. quid deinde manifestius quam Iohannis euangelistae sententia, qui ait: quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per I e sum Christum facta est? πο̰ός άντιδιατολ̀ὴνlegis retulit ueritatem. nam cum sit \'autem\' disiunctio. intellegendum est disiunctionem ideo interpositam, quia, si ueritas fuisset in lege, non fuisset facta per Christum.
Possumus et sic intellegere: ueritas Christus est; ergo ueritas lex est, et si mandatum domini lex est, multo magis uiuum et operatorium uerbum dei lex est.
Sequitur uersus septimus: tribulatio et ne c e ssitas inuenerunt me; mandata tua meditatio mea e s t. quaerunt tribulationes et necessitates iustum et interdum inueniunt, interdum non inueniunt eum. inuenitur cui corona debetur, non inuenitur qui idoneus certamini non probatur. tribulatio igitur uelut quaedam gratia est; denique sacrificium deo spiritus contribulatus. an non est gratia quae operatur patientiam ? qui ergo nouerat tribulationis profectum esse, quaesitus a tribulatione inuentus est nec refugit.
Dicit sapientia: quaerent me mali et non inuenient, non quia dominus nolebat inueniri ab hominibus, qui se omnibus etiam non quaerentibus offerebat, sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent inuenire. ceterum Symeon, qui eum expectabat, inuenit, inuenit Andreas. denique ait ad Simonem: inuenimus Messiam, quod interp retatur Christus.
Philippus quoque dicit ad Nathanahel: quem scripsit Moyses in lege et prophetae inuenimus Iesum filium Ioseph qui est a Nazareth. et ut ostenderet quemadmodum Christus inueniretur. ait: ueni et uide. qui ergo Christum quaerit, ueniat non corporis gressu, sed mentis uestigio, uideat eum non exterioribus oculis, sed internis. aeternus enim corporalibus non uidetur aspectibus, quoniam quae uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna.
Christus igitur non temporalis, sed ex patre ante tempora quasi deus uerus dei filius et quasi uirtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat, quasi uita supra tempora, quem numquam dies mortis inueniat. quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem uiuit, uiuit deo.
Audis quid dixerit hodie apostolus ? peccato, inquit, mortuus est semel. semel tibi peccatori mortuus est Christus; noli iterum peccare post baptismum. omnibus in commune semel mortuus est et singulis semel moritur, non frequenter. peccatum es, o homo; ideo peccatum fecit christum suum omnipotens pater, hominem fecit, qui peccata nostra portaret.
mihi ergo peccato mortuus est dominus Iesus, ut nos in illo essemus iustitia dei. mihi est mortuus, ut mihi resurgeret; semel est mortuus. semel resurrexit. et tu cum illo mortuus, cum illo consepultus, cum illo in baptismate resuscitatus caue, ne, cum mortuus fueris semel, moriaris iterum. iam non peccato morieris, sed ueniae. ne, cum resurrexeris, moriaris secundo.
Christus enim resurgens ex mortuis iam non moritur, mors in eum iam non dominabitur. ergo mors dominata est in eum ? utique, quia dixit: iam non dominabitur, ostendit esse dominatam. noli tantum amittere beneficium. o homo. propter te Christus dominationi mortis se subdidit, ut te iugo dominationis exueret. ille suscepit mortis seruitutem, ut tibi tribueret uitae aeternae libertatem.
Qui quaerit igitur tribulationem, non refugit, qui non refugit, inuenitur; non enim refugit qui mandata dei sensu operibusque meditatur. nam utique illum athletam certamina inueniunt, qui in usu exercitii fuerit constitutus; qui uero exercitium dereliquerit, sine dubio non poterit repperiri, quia indignus est ut quaeratur. Dauid ergo quasi bonus athleta dicit: tribulatio et necessitas inuenerunt me, quia paratum semper habuerunt, non refugientem necessitatum et tribulationum proelia, sed petentem.
Sequitur: iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum damihi eorum et ui fica m e. quis tantus, qui possit intellegere domini testimonia? et ideo intellectus a domino postulandus est, cuius tanta est uis, ut initium eius sit plenitudo uirtutis. denique scriptum est: pietas a autem in deo initi u m intellectus, quae uirtutum omnium fundamentum est huinanarum renun et caelestium disciplinam. pietas amica deo, parentibus grata, dominum conciliat, necessitudines fouet, dei cultura, merces parentum, filiorum stipendium; pietas, inquam, iustorum tribunal, egenorum portus, miserorum suffugium, indulgentia peccatorum.
Qui habet intellectum, ipse uere est pius; intellegit enim humanae lubricum fragilitatis et cito ignoscit erranti. intellegit commune nobis datum naturae ususque consortium et ideo pauperibus tamquam debitum soluit, non infitiatur tamquam indebitum. intellegit uices esse calamitatum et ideo tamquam naufragis mundi istius portu quodam suae humanitatis occurrit. haec perfecta fecta in hominibus, haec plena in deo laus est.
Merito intellectum sibi etiam Salomon paternum secutus magisterium a domino postulauit dicens: ego sum puer humilis lis et ignoro introitum meum et exitum meum. et seruus tuus in medio populi tui, quem elegisti populum multum sicut harenam maris quae dinumerari non potest prae multitudine. et dabis seruo tuo prudensaudire et iudicare cum iustitia populum tuum et intellegere inter bonum et malum. unde conplacuit domino.
quia non sibi longaeuitateni uitae et regalium diuitiarum copias, sed sapientiam ad intellegenda domini iudicia et iustitias depoposcit et ideo tantum populum regno pacifico gubernauit, quia non usurpauit ut Adam boni et mali scire distantiam, sed intellegendae eius gratiam orauit a
Christo. quod enim scire diuinum est, hoc a domino deo tuo ut possis cognoscere promerendum est. si petisset et Adam. sicut petiuit Dauid. nequaquam illos inextricabiles erroris laqueos incidisset, quibus omnis eius hereditas strangulatur. ideoque mortuus est et, quod grauius est, morte peccati, quia ante usurpauit scire quam intellectum quo uiuificaretur acciperet.
Incipit littera \'Cof nona decima, cuius interpretatio est \'conclusio\' et, sicut alibi inuenimus, \'aspice\'. distat littera, congnut sensus. nam qui concluditur circumspicere se debet et causam periculi non dissimulare, maxime cum letale discrimen sit. concluditur unusquisque tumescentibus uisceribus internisue faucibus.
cum intercluso spiritus commeatu spirandi ac respirandi commercia coartantur. concluditur femina, cum fit peridrome matricis, qua pectoris ipsius premitur principale. unde graues oriuntur angustiae et, nisi in locum suum illa recipiendorum seminum aula reuocetur. uitam consueuit excludere. ita etiam, qui animo angitur et quibusdam aduersis inminentibus pernrgetur, concludi dicitur non minoribus angustiis mentis quam corporis. maiores enim animae aestus febresque sunt animorum quam corporum.
ne differas; non est apud eum ulla conperendinatio sanitatis. habes ulcera? ne timeas; uerbo, non ferro curare consueuit. aspice igitur illis oculis, quibus Dauid auxilium quaesiuit et meruit. \'leuaui\', inquit, \'oculos meos ad montes, quaesiui unde mihi ueniret auxilium, non inueni nisi a domino\'. qui enim mundum condidit. tuetur accolas mundi. aspice ergo et semper aspice, quia iusti oculi semper ad dominum.
Hoc monet te etiam Hieremias in Threnis sub hac ipsa littera dicens ad Hierusalem: surge et expergiscere in nocte in principio uigiliae tuae, effunde sicut aquam cor tuum contra faciem domini. extolle ad dominum manus tuas pro animabus paruulorum tuorum qui deficiunt fame in plateis omnium itinerum.
nonne et aperte conclusionis ostendit angustias et monet, ut intentione cordis, in quo est oculi melioris obtutus. remedium tibi salutare prouideas? denique etiam infra iterum sub hac littera ait: adpropiauit enim tempus nostrum, repleti sunt dies nostri, aduenit finis noster; leues facti sunt qui persecutisunt nos super aquilas caeli. in montibus accensi sunt. in deserto insidiatus est nobis.
Demonstrauit summam conclusionem nec ullum remedium nisi in aduentu domini nostri Iesu Christi, qui solus desperatis possit adferre medicinam. et quasi ostendens eum dicit: spiritus ante faciem nostram christus dominus conprehensus est in interitu nost.ro; in umbra eius uiuemus inter gentes, et infra: bibes, inquit, et inebriaberis adhuc.
uisitauit iniquitates tuas, reuelauit super peccata. quam breuiter aduentum et passionem eius expressit remissionemque omnium peccatorum. quam aperte congregationem futuram gentium declarauit! hinc illud apostolicum: quia caecitas exparte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel saluus fieret.
Ueni. domine Iesu, sed iam non in umbra, sed in sole iustitiae. si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra saluauit. quantum conferre poterit claritas aperta uirtutis! per umbram lepra curata est, per umbram quoque illius feminae, quae
fimbriam uestis dominicae attigit, sanguis stetit, per umbram te uidimus. quando non habebas speciem neque decorem. umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigerauit cupiditatum. quae restinxit ignes libidinum, quae auaritiae diuersarumque passionum incendia temperauit. et quid dicam de umbra domini. quando et apostolorum umbra sanabat? ueniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati.
Audi quia caro domini umbra erat: ecce dominus sedet super nubem leuem et ueniet in Aegyptum. et Dauid dicit: sub umbra alarum tuarum protege me. factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat. uidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima proeederet.
sed nunc iam totum inluminat mundum et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est ecclesia. umbram uidemus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis diuinitatis possunt recipere fulgorem. haec quoque umbra totum cotidie protegit orbem terrarum. profuit igitur conclusio; conclusit enim deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. sed iam consideremus, quid in conclusione dicendum est et unde incipiendum.
Exclamaui in toto corde meo: exaudime, domine, iustitias tuas exquiram, dicit Dauid. cum inpressiones patimur corporales, exclamare consueuimus, ut alios ad praesidium nobis uocare possimus. premebatur sanctus propheta adpropinquantibus sibi persecutoribus. Saul primo infestus armato eum insequebatur exercitu, postea parricida filius inminebat; non contentus fugientis exilio uitam patris quaerebat eripere. sed ab illis minus pati poterat, quos in praesenti uidebat, quam ab illis. quos non uidebat.
est enim conluctatio sanctis non solum aduersus carnem et sanguinem, sed etiam aduersus principatus et potestates istius mundi rectoresque tenebrarum. qui latronum modo in istius saeculi nocte humanis insidiantur affectibus. horam igitur sanctus Dauid cum graues aduersum se fieri uideret incursus, exclamauit in toto corde suo. etenim aduersus diabolum non uocis magnitudine. sed magnanimitate cordis utendum est.
Est tamen et uox cordis, quia est et uox sanguinis. quae ad deum peruenit; denique deus dicit: uoxsanguinis fratris tui clamat ad me. clamat ergo cor nostrum non sono corporis, sed cogitationum sublimitate concentuque uirtutum. grandis fidei clamor: denique in spiritu adoptionis clamamus: abba pater et ipse spiritus dei clamat in nobis. magna uox iustitiae, magna est castitatis.
Denique et ipsius loci seriem recenseamus. instabat Pharao et innumeris Aegyptiorum stipatus curribus urgebat Hebraeos; hinc circumfusus hostis. inde interfusum mare plebem dei clauserat. nulla in armis fiducia, spes nulla in uiribus. strepebat tantummodo querella miserabilis, quod commodius sibi foret dura in Aegypto seruitutis onera subire quam acerba in deserto morte consumi, querella nihil praesidii ferens, plurimum offensae adferens.
stabat ergo Moyses maestus sollicitus anxius populi et periculis et querellis, expectans fidem caelestium promissorum, et tacitus secum ipse uoluebat. qua tandem dominus ope iniuriae inmemor, memor gratiae subueniret. dicit ad eum dominus: quid clamas ad me? sonum eius non audio, uocem eius agnosco; silentium eius lego, clamorem eius in operibus deprehendo. clamabat populus et non audiebatur. tacebat Moyses et audiebatur.
non populo dictum est: quid clamas ad me ? non enim ad deum clamabat populus qui iniusta to et uiris indigna clamabat. sed Moysi dictum est: quid clamas ad me?, hoc est: tu solus ad me clamas qui de me speras. tu solus ad me clamas qui uirtutem meam excitas, tu solus ad me clamas qui per uniuersam terram adnuntiari meum nomen expectas.
Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. denique sapientia cum altissima praedicatione conuocat ad craterem dicens: relinquite insipientiam et quaerite sapientiam. magnae sublimitatis, magnae uocis haec praedicatio est quae stultis sapientiam pollicetur. et Iesus dominus clamabat: si quis sitit, ueniat ad m e et bibat. et uere magna clamabat, qui uocabat homines ad regnum caelorum. ad illum uenerabilem potum, quo uitae aeternae fluctus infunditur. et tu cum oras magna ora. id est ora quae aeterna sunt. non caduea.
ora quae diuina sunt atque caelestia, ut sis sicut angeli in caelo. noli orare pro pecunia, quia aerugo est, noli pro auro, quia metallum est. noli pro possessione, quia terra est; oratio ista ad dominum non peruenit. non audit deus nisi quod dignum sius ducit esse beneficiis, sed audit piam uocem, plenam deuotionis et gratiae.
Non solum ergo clamandum in corde, sed etiam in toto corde clamandum est. sicut enim corporaliter tunc bene clamatur, cum toto ore clamatur, ita spiritaliter toto est clamandum corde, si uolumus magna deferre et a domino quae poscimus impetrare. hanc dominus uocem exigebat a populo, quam populus nesciebat, ideoque dixit dominus: populus hic labiis me honorat. cor autem eorum longe est a me. qui ergo adpropinquauerit corde, ipse auditur a domino; cor ergo prius clamet, ut sermo possit audiri.
Sed non satis est clamare ad dominum, sed etiam iustitias eius exquirere. exquirit autem iustitias, qui id, quod in omnibus creaturis et maxime in animantibus rationabilibus iustum est, prouidentiae adscribit diuinae. unde turturi studium pudicitiae. quae
compare amisso concubitum indulgere non nouit, quod homines seruare non possunt? unde plerisque animantibus tam sobria partus cura seruandi. ut, ubi conceptionis munus agnouerint, coitum non putent esse repetendum, ne recepterum seminum fiat adulterina permixtio? phoenix coitus corporeos ignorat, libidinis nescit in-
lecebras, sed de suo resurgit rogo, sibi auis superstes, ipsa et sui heres corporis et cineris sui fetus. aquila, ne degeneres partus nutriat, diligenti librat examine et adhuc teneros fetus pio ungue suspendit solisque offert radiis, ut, si forte oculos suos ui fulgoris inflexerint. tamquam degeneres laxato in praeceps ungue dimittat, sin uero naturae uigorem constanti aduersum radios solis obtutu potuerint uindicare, dignae subolem indolis onere grato reportet.
Uolatilia caeli omnia non serant neque metunt et deus pascit illa. quia iustitias domini custodiunt nihil sibi proprium uindicando. sed ligno fructifero, quod domini iudicio communem ad escam datum est, famem releuare contenta. ex his igitur nos cognoscimus, quam diuinae subsidia prouidentiae hominibus non deessent. si dei iustitiam seruare uellemus. qui alit aues, non aleret homines, quos ad imaginem et similitudinem sui fecit ? nonne pluris sumus illis ? naturae praerogatiua pluris sumus, sed inferiores deminutione gratiae et praeuaricationis iniustitia.
Tertius uersus: anticipaui in maturitate et exclamaui. in uerba a tua speraui. Graecus έν άωο̰ία̖ dixit. quod est ante horam, ante tempus. qui ergo dominum deprecatur. non uelut praescripta praecipue tempora praestoletur. nesciens in obsecrationibus domini tempus esse aliquod, sed semper in ipsis sit. siue manducamus siue bibimus, Christum adnuntiemus. t\'hristum rogemus. Christum cogitemus. Christum loquamur; in corde nostro semper, semper in ore sit Christus.
Sed forte dicas: quomodo scriptum est: tempus omnibus, et tempus omni rei sub caelo est?\' sed Iesus dominus supra caelum est, nullo circumscriptus est tempore. claudat os suum Arriana perfidia: tempus, inquit, omni rei sub cae1 o; quanto magis sub deo tempus, non supra deum! generatio ex patre non habet tempus; neque enim opus ante auctorem, sed auctor supra operis exordium. fortasse obiciant, quia dixit: tempus nondum aduenit et iterum dixit: pater. uenit hora: sed haec hora hora est passionis. est etiam tempus uirginalis conceptionis: ecce uirgo in uteroaccipiet, quia uirgo sub tempore et ideo praescripta aetate concepit.
Qui rogat itaque, semper roget et, si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. pernoctabat in oratione dominus Iesus non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum. ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres quomodo pro te rogares. redde igitur ei quod pro te detulit. audi supra dicentem prophetam:
media nocte surge bam a d confitendum tibi. et tu surge uel media nocte, si non potes tota semper nocte uigilare, ut, dum oras nocte, ueri solis pectori tuo splendor inradiet, quia omnis anima quae Christum cogitat in lumine semper est, dies lucet, (si) tibi Christus adspirat. sed quia sequens uersiculus de tempore precandi euidenter expressit, in isto uersiculo actuum magis operumque arbitror quam orationis tempus intellegendum.
Praecurrit aetatis maturitatem, quisquis in adulescentia positus senilem grauitatem induit et iuuenales annos ueterana quadam continentia regit feruoremque uirentis corporis? incana morum maturitate componit. nam quid potest habere laudis, si effetum corpus uoluptatibus et iam senectutis gelu frigidum ad sera nno.-deuotionis officia deposito iam segnior uigore conuertat? non est ----..
corona, nisi ubi fuerit difficilioris lucta certaminis, ad quam rari adtingere possunt nec omnes qui ingressi fuerint stadium peruenire. ille laudabilis, cui est in se ipso ante certamen, qui carnem suam reluctantem sibi mentis cohercet imperio, parca frugalitate castigat et seruituti redigit, ne effrenata libertate luxuriet atque indomita £_----. feruens cupiditate habenas animi regentis abrumpat.
in hora est ergo senex, si munia sobriae maturitatis exerceat, ante horam praecurrens iuuenis, si senili pondere incentiua conprimat uoluptatum ac feruentis inlecebras cupiditatis extinguat; bonus est enim dominus sustinentibus, Hieremias dicit et: bonum est uiro qui graue portauit iugum a iuuentute, sedebit -singulariter et silebit, quia -tulit iugum uerbi.
qm emm a muentute iugum portauent et habenis maturi moderaminis teneriora uolens colla subdiderit. sedebit singulariter remotus a strepitu interpellantium passionum et quietus silebit, cui necesse iam non sit iurgari cum corpore, decertare eum uariis cupiditatibus, quia tulit iugum uerbi anima quae quaerit deum, quae captiuas sibi fecit omnes delicias iuuentutis.
unde fortasse et illud dominicum: non clamabit ne q ue contendet neque audiet quisquam in plateis uocem eius non solum ad defensionis silentium absolutionisque contemptum et tolerantiam passionis, sed etiam ad conpressiones omnium accipere possumus corporalium uoluptatum. unde et alibi scriptum est. quia peccatum non fecit. recte igitur tacebat in mortis periculo constitutus qui mortis aculeum non timebat.
In uerba, inquit, tua speraui. Graecus έϕήλ́πισα dixit, quod est ad sperandum semper crescere et spem spei adiungere. iustus semper sperat et in aduersis positus et frequentibus adflictus aerumnis desperare non nouit, sed quo grauiora tolerauerit magis sperat et sperandi sumit profectum secundum illud oraculum: consolamini consolamini populum meum, dicit dominus. sacerdotes, loquimini iustitiam in cor Hierusalem, consolamini eam, quia repleta est deiectio et solutum est peccatum eius, quia recepit de manu domini duplicia peccata sua. quam cito dixit plenitudinem deiectionis solutionem esse peccati et repetiuit causam consolationis, eo maius esse reconciliationis insigne. quo numerosior fuerit poena quam culpa.
Iob tot grauatus incommodorum acerbitatibus pio spem cumulabat affectu, discretam a piis causam adserens impiorum. quorum lumen extinguetur; lux autem secundum Salomonem semper iustis. unde colligitur, quia iustus semper in uerba dei sperat et spem adicit spei. quod euidentius expressit Esaias dicens:
tribulationem super tribulationem expecta, spem super spem. ad perlactatos et abductos ab uberibus loquebatur. hoc est ad eos qui prima infantiae alimenta transissent cibo iam habiles fortiori. exemplo sit, quod ablactatus Isaac patriarcha tantus euaserit, ut adhuc inter rudimenta primaeuae positus aetatis nequaquam tamen gladium ferituri parentis horruerit. plures filios habuit Abraham. nullum ablactauit alium. sed in hoc solo legitur fecisse epulum magnum. et bene \'magnum epidum scriptum dixit, quia typus erat eius quem semper epulantur corda sanctorum.
arguit nos tanti temporis spatium sine ullius deuotionis munere ac sacrificii spiritalis oblatione feriata nocte transmissum. an nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac uocis cotidie deo debeas? cotidiana tibi messis, cotidianus est fructus. occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inueniat iam paratum, ne lumina tua madido adhuc sopore marcentia primus diei fulgor exagitet.
In cubili meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea, dicit ecclesia. ideo eum meruit inuenire, ideo eius gratiam promereri, quia etiam in cubili suo quaesiuit. quaesiuit in noctibus. propterea copiam eius adepta in posterioribus loquitur ad sponsum: ueni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis; diluculo
surgamus in uineas. aduertis quemadmodum sponsa uerbum inuitet dei, ut ueniat in terras et tollat peccata mundi? ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus spinis. castellum erat, in quo relegatus Adam perpetuo suae posteritatis heredes stringebat exilio.
illo ergo ducit Christiun ecclesia, ut Adam liberet. deinde exulibus absolutis coepit mundi istius ager idoneos habere cultores et, qui erat ante ieiunus, factus est uitis aeternae plantatione fecundus. nec sic tamen spirit i libus laeta palmitibus euagatur, sed ad has uineas uocat Christum, ubi psallentes sint et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseueret.
I b i, inquit, dabo ubera mea tibi. dederunt mandragorae odorem. plerique discernunt quendam inter mandragoras sexum, ut et mares et feminas putent esse, sed feminas grauis odoris. significat ergo gentes, quae ante faetebant, cum essent infirmiores euirata quadam inbecillitate perfidiae, boni odoris fructus ferre coepisse, postquam in aduentum domini crediderunt.
legimus etiam, quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia. ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Iacob. mandragoras Ruben primogenitus adtulerat matri suae Liae, quae
lippientibus oculis synagogae figuram accepit, quia Christi gratiam uidere non potuit hebetato debilis mentis obtutu. quo declaratur, quod fructus, quos ante synagoga a primogenito dei filio susceperat. ecclesiae concessit. sed quia illius noctis potita concubitu genuit Lia suae posteritatis heredem, impletur mysterium, quoniam credentibus apostolis reliquiae Iudaeorum per electionem gratiae saluae factae sunt.
unde ait ecclesia: nouaetuetera, frater meus. seruaui tibi. quis dabit te fratrem. lactantem ubera matris meae? inueniens te foris osculabor te, e t quidem non spernent me. adsumam te et inducam in domum matris meae et in secretum s quae concepitme;docebisme.
habens igitur informationem nouarum et ueterum scripturarum nec despicabilem esse se sentiens non solum orationibus in secreto cordis uerbum tenet, uerum etiam psallentis chori uocibus uelut quibusdam eum gratiae osculis osculatur.
Itaque malorum granatorum, hoc est diuersorum et innumerabilium fructuum et praecipue fidei odoribus grata, sapientiae et gloriae uitaeque aeternae subnixa diuitiis, quae sunt circa sinistram et dexteram sponsi, per animas sanctas laudantium congregationum plausibus excitat Christum dicens: plausibus, fi liae Hierusalem, quid suscitetis et quid resuscitetis dilectionem usque quo uoluerit.
Unde eam mirantur filiae Hierusalem, sanctae scilicet animae patriarcharum et prophetarum ueterumque iustorum uel caelestes potentiae, dicentes: quae est haec quae ascendit dealbata, innitens super fratrem suum? hoc est: talibus sollemnitatibus fulget ecclesia et quae ante per diem fusca erat, iam splendet in noctibus et relucet.
Ipse quoque dominus tanto munere psallentium delectatus ait: pone me ut signaculum in cortuum. ut sigillum in brachium tuum, quia ualida est ut mors caritas. durus sicut inferi zelus; alae eius alae ignis flammae; aqua multa excludere non pote1-.L----,.,..
rit caritatem et flumina non inundabunt eam. qui audit tantam deuotionem ecclesiae, idoneos putat esse iam populos, qui in corde nostro et brachio signaculum eius portare possimus. ipsum enim pater signauit deus et qui testimonium eius accepit signauit, quia deus uerax est, et ideo operantes cibum pernianen-
tem in uitam aeternam signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago inuisibilis dei. sicut ergo deus uerax est, et tu signa in tuo sensu et opere ueritatem, ut os tuum non loquatur mendacium, manus tuae non operentur opera hominum quae sunt fallacis istius mundi, sed illa quae dei sunt, ut pauperibus largiantur, debiles subleuent, mortuos honorent tumuli sepultura. his operibus caritas quaeritur, ut nemo possit a Christo uel..
periculo mortis auelli. unde ille ait: quis nos separabit a Christo? tribulatio an angustia an persecutio. et infra: confido enim quia neque morsnequeuita neque angeli(nequepotestates neque praesentia neque futura separare nos poterunt a caritate deiquaeestinChristoIesu).
Ea specie etiam zelus durus est caritatis et alae eius alae ignis. habet alas sicut columba. sunt enim pennae columbae deargentatae. quibus euolat qui diligit, dicens: ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. sed alae caritatis alae ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. hoc uapore feruentes fecit dominus angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem.
legimus et alam templi, supra quam diabolus temptans fecit ascendere saluatorem, quae erat in templi culmine. . sunt ergo fastigia pietatis, sunt culmina caritatis, quae uaporem gratiae pectoribus humanis adolere consuerunt, ut multa aqua extinguere atque excludere non queat caritatem et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant.
Cum ergo tanta ecclesiae gratia, tanta nos praemia deuotionis inuitent, praeueniamus orientem solem, occurramus ad eius ortus. antequam dicat: ecce adsum. uult se praeueniri sol iustitiae et ut praeueniatur expectat. audi quemadmodum expectet et cupiat praeueniri: dicit angelo Pergami ecclesiae: age paenitentiam, ceterum uenio tibi. dicit a ngelo Laodiciae: aemulare ergo et paenitentiam age. ecce sto ad ianuam et pulso, et si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, intrabo ad e u m.
ipse tibi dicenti: de nocte uigilat ad te spiritus meus matutinum lumen temporibus faciet splendere nocturnis, si mediteris uerba dei. dum enim meditaris, lux est et uidens lucem non temporis, sed gratiae dices: quia lux praeceptatua. cum autem te meditantem uerba diuina dies inuenerit et tam gratum opus orandi atque psallendi delectauerit tuam mentem, iterum dices ad dominum Iesum: exitus matutinos et uespere delectabis.
An uero Moyse magistro usus populus Iudaeorum cotidie in senioribus suis, qui ad hoc munus electi sunt, noctibus ac diebus sine ulla cessatione recenset scripturas diuinas et, si quid aliud seniorem interrogaueris, nescit nisi scripturae diuinae seriem resultare. uacat illic sermo de saeculo, sola illic scriptura contexitur, singulorum sibi per uices ora succedunt, ne quando sacer ille sonus mandatorum caelestium ferietur: et tu, christiane, dormis, cui magister est Christus, et non uereris, ne de te dicatur: \'populus iste nec labiis me honorat. Iudaeus uel labiis, tu uero nec labiis\' ? si illius qui uel labiis honorat cor longe est a deo, quomodo potest cor tuum prope esse, qui etiam labiis non honoras? quamdiu somnus, quamdiu te saecularia tenent. quamdiu sollicitudines istius uitae, quamdiu terrena!
Diuide saltem deo et saeculo tempora tua; uel. quando non potes agere in publico, quae sunt istius mundi, et tenebrae prohibent noctis, deo uacato, indulge orationibus et, ne obdormiscas, psallito. somnum tuum bona fraude fraudato. mane festina ad ecclesiam, defer primitias pii uoti; et postea, si uocat saecularis necessitas, non excluderis dicere: praeuenerunt oculi mei mane medi- tari uerba tua; securus procedes ad tuos actus.
quam iucundum inchoare ab hymnis et canticis, a beatitudinibus quas in euangelio legis, quam prosperum, ut te Christi sermo benedicat et, dum recantas domini benedictiones, studium alicuius uirtutis adsumas, ut etiam in te benedictionis diuinae meritum recognoscas!
Ergo persecutor mihi adpropinquat, ut noceat, sed is se a lege disterminat — quae enim portio iustitiae cum iniquitate ? — qui autem a lege dei se separat, separat se et ab aeterna uita; lex enim uita est. denique ostendens propheta legem dei ait:
ecce ista est uita, quoniam qui facit quae legis sunt uiuet in eis, quod legi utique conuenit spiritali. et fortasse qui mihi adpropinquat, ut noceat mihi, dum separatur a lege, separatur a Christo, quia Christus est uita. ego autem si adhaeream Christo, nec mihi adpropinquat, quia, etiamsi corporis mei habeat potestatem, animae tamen meae nocere non poterit. denique persecutores martyrum quam longe ab eorum meritis separati sunt!
Sed forte dicas: \'quomodo sancti adhaerent deo?\' et ideo sequitur: prope e es, domine, et o min a praecepta tua ueritas. prope est dominus omnibus, qui ubique adest, nec fugere eum possumus, si offendimus, nec fallere, si delinquimus, nec amittimus, si colamus.
spectat omnia deus, omnia uidet, adsistit singulis dicens: deus ad propinquans ego sum. et quomodo potest deesse alicubi deus, cum de spiritu dei legeris: spiritus domini repleuit orbem terrarum?, quia ubi domini spiritus ibi dominus deus. caelum e t terram ego conpleo. dicit-dominus. ubi igitur deficit qui implet omnia aut quomodo de plenitudine eius omnes accepimus, nisi omnibus adpropinquet?
quo loco indiuiduae copula trinitatis expressa est, siquidem haec per os prophetae locutus est dei filius, in persona hominis locutus qui per incarnationem descendit in terras, per resurrectionem ascendit in caelum, per corporis mortem penetrauit infernum, ut solueret alligatos. aut si ad prophetam referas, aduertis expressum quod ubique manus et dextera dei Christus adsistat. ubi pater deus et sanctus dei spiritus.
An cum de sole dubitare nequeamus, quod procedens toto orbe radios diffundat suos et omnibus lumen infundat. quem etiam illi qui uidere non possunt sentiunt tamen aeris ipsius fotu esse praesentem — ubi enim deest calor illius ? quo radii eius non perueniunt, cum discussis noctis aut nubium tenebris inluminat terras ? in caelo fulget, in mari rutilat, feruet in terris —, de sole ergo non dubitas quod ubique resplendeat, dedeodubitas quod ubique fulgeat splendor gloriae eius et imago substantiae ?
quid non penetret ueroum dei, splendor aeternus, qui etiam occulta mentis inluminat quae non potest sol iste penetrare? uerbum enim dei gladius spiritalis est, usque ad diuisiones animae atque artuum medullarumque perueniens. de quo dicit iustus ad Mariam: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes.
Penetrat ergo animam et quasi candor aeternae lucis inlustrat. sed quamuis diffusae per omnes et in omnes et supra omnes potestatis sit. quia omnibus ortus ex uirgine est, et bonis et malis, sicut et solem suum oriri iubet super bonos et malos, illum tamen fouet qui adpropinquat sibi. sicut enim a se fulgorem solis excludit, qui fenestras domus suae clauserit locumque tenebrosum in quo deuersetur elegerit, ita qui se auerterit a sole iustitiae non potest
Numquid, si quis ostia domus suae claudat, solis est culpa, quod non inluminat domum eius ? ergo si quis peccatorum suorum repagulis obserandam mentem propriam iudicauerit et uerbi a se splendorem stultus auertat ac sibi inferat insipientiae caecitatem,
causari poterit, quod sol iustitiae noluerit intrare, aut infirmitateni luminis caelestis arguere ? pulsat ianuam tuam dei uerbum. s i quis mihi aperuerit, inquit, intrabo. si quis ergo non aperuerit, numquid non ingredientis et non magis non aperientis est culpa? nihil quidem deo est obseratum, nihil clausum aeterno lumini, sed portas malitiae dedignatur aperire, conclauia non uult penetrare nequitiae.
An uero. cum animae nostrae uigor putrem corporis refugiat portionem, quod eius gratiam corrupti artus sentire non possint, deus corruptae animae membra quaedam dignatur habitare ? animae tamen en uigor per corpus omne diffunditur, siue manus siue pes siue digitus particeps sensus est: dei potest alicubi deesse sapientia, alicubi eius deesse maiestas?
sane fugientes non retinet, non cogit in- \' sed neque fastidit adpropinquantes et illius quidem uirtus, illius uerbum deus omnibus prope est; in ipso enim constant omnia et ipse est caput corporis ecclesiae in quo omnis inhabitat plenitudo. sed plerosque ab eo peccata secernunt, de quibus dictum est: ecce qui elongant se a te peribunt.
unde sanctus ait: mihi autem adhaerere deo bonumest, et apostolus ait non longe esse deum ab unoquoque nostrum: in ipso. inquit, uiuimus et sumus et mouemur u r. uitalem etenim omnibus gratiam subministrans omnibus praesto est bonitatis suae munere, sed propior est illis qui contrito sunt corde.
Quod uetus quoque per aenigmata historia docet. Moyses In montis Sina supercilio erat et erat solus. populus in ualle in imo montis, presbyteri in parte montis supra merita plebis. sed plurimo interuallo a Moysi meritis separati. non omnes in uertice neque in imo omnes, sed populus; Moyses solus in uertice Sina montis. qui Latina interpretatione dicitur \'temptatio\'. et tu, si supra temptationes ascenderis et contrito corde detuleris precem. deo proximus eris, si mundo corde fueris et tu deum uidebis; beati enim m u ndo corde, quia ipsi deum uidebunt.
Qui ergo deo proximus est, dicit: propees, domine, et omnia praecepta tua ueritas. Iudaeus hoc non potest dicere, qui non recipit dominum Iesum; separauit enim se nec in ueritate, sed in umbra credit. quomodo dicit: praecepta tua ueritas, cum gratia et ueritas per Iesum Christum facta sit, cum eum non agnoscat, qui ueritate et plenitudine circumcisionis suae totum mundum redemit?
Octauus uersus est: initio cognoui de testimon iis t ti i s, quia in aeternum fundasti a. de testimoniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem adsumpsi quod in aeternum fundata sunt; testimonium enim fidele est et praestat paruulis sapientiam. si cognouisset Adam et Eua, quod quasi paruulis data essent cautiora praecepta, ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum uindicare potuissent. si considerent
Incipit littera \'Res\', quae Latina interpretatione \'caput\' dicitur uel \'primatus\'. caput est, ut formam generis humani consideremus, quod fouet membra omnia et dirigit atque implet sensibus; sensus enim sapientis in capite eius. inde ductus uenarum meatusque spiritus, sanguinis uires in totius partes corporis diriuantur; lustrat omnia, ornat omnia. sublato capite corpus sine nomine est, non agnoscitur nec ulla superest usura uiuendi.
propterea, qui in aliquo damnantur crimine, eo quod ornamentum est totius corporis abdicantur et, quia turpi uel scelesto reatu beluinae scaeuitatis inluuiem uel bestialis inmanitatis horrorem commisisse detecti sunt, tamquam hi, qui proposito humanae moderationis exciderint, formam quoque humanae condicionis iubentur exuere. reciso enim capite reliqui corporis truncus bestiarum corpori conparatur et sapientiae arce fraudatur qui sapientiae non potuit tenere rationem. sepelitur igitur sine decore suo corpus; in capite etenim uigor uitae, in capite est gratia uenustatis.
Fertur coluber, cum urgetur periculo, caput semper abscondere et in orbem se colligens obiecta reliqua parte corporis hoc solum tueri, quod inlisa feratur membra cetera saluo capitis uigore reparare. hoc et tu moraliter caput serua, hoc seruato et mystice. mysticum caput Christus est, quia omnia in ipso constant et ipse est caput corporis ecclesiae. hoc caput qui amiserit, uiuendi usum habere non poterit, hoc solo distamus a bestiis.
ad imaginem dei et similitudinem uirtutum uigore formati. fides nos ab inrationabilium pecudum comparatione secernit. hoc caput humani seruate serpentes. etiamsi omnia membra caedantur, totum uratur corpus incendiis, mergatur profundo, euisceretur a bestiis, hoc tamen capite custodito uita integra, salus tuta est; nemo enim potest perire, cui non sublatus est Christus.
Est et caput summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei. summa uirtutum. omnis autem summa est studii nostri, ut simus humiliores, ueritatem sequamur, quam non uidet extollens se, frustra inflatus mente carnis suae et non tenens caput. quod sit hoc caput euidenter expressit dicens: ex quo omne corpusper compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit inincrementum dei.
et in Esaiae libro dicit dominus per prophetam: auferam a Iudaea caput et caudam, initium et finem. hoc caput Iudaea quod tenebat amisit, quae Iesum dominum non recepit. ubi fides est, et initium et finem habemus, ubi perfidia, nec initium nec finis est. ecclesia principium habet, quae Christum habet: Christus enim ecclesiae principium est, primogenitus ex mortuis. habet et finem, quia ipse est primus et nouis-
Quamuis infirmus aliquis sit, pauper, ignobilis, tamen, si non se extollat et praeferat, ipsa se humilitate commendat. sit aliquis praediues et nobilis: idem, si nobilitatem generis et diuitias suas iactet, insolentia sui uilis est. sit aliquis facundus et fortis, qui tumore facundiae ac uirtutis elatus plurimum sibi adroget: nonne ei propter uerecundiam et insipiens plerumque et inualidus antefertur.
denique Pharisaeus in euangelio, cum abstemius et parcus esset alieni. liberalis sui, non refugus ieiunii, ut ipse dicebat, tamen propter iaetantiam etiam illa quae habere poterat amisit; nihil ei tot genera uirtutum uno uitio decolorata prodesse potuerunt. publicanus; qui nihil enumerare poterat quod posset probari. propter humilitatem tamen iustificatus magis quam ille Pharisaeus descendit e teniplo, secundum quod scriptum est in propheta, quia h umiles spiritu saluabit.
Hoc autem esse caput, quod haec littera exprimat, euidenter etiam in Hieremiae Threnis docemur; nam praelata hac littera ait propheta: spiritus ante faciem nostram christus dominus, sub umbra eius in gentibus uiuemus. hoc ergo caput uere est quod omnium caput est.
Diximus de capite. dicamus et de primatu, quod licet sermone distet ac littera, sensu tamen in eandem concurrit intellegentiam. primatus enim legimus in ueteri testamento, quos in primogenitis Esau fratri suo cessit, et ideo uocatum est nomen eius E d o m. hoc est terrenus et callidus. isti sunt autem fratres, de quibus rogatus est dominus ab Isaac patre eorum, ut daret ei suae
Primus itaque uersus est: uide d e humilit at em meam et erue me, quoniam legem e m tuam non sum oblitus. fortasse dicat aliquis: \'gloriatur de se propheta\'. etsi gloriatur, gloriatur in infirmitatibus suis, in quibus et apostolus gloriatur dicens: gloriabor i n infirmitatibus meis, alius in diuitiis, alius in titulis nobilitatis ac prosapiae suae, alius in administrationibus et honoribus gloriatur: iustus in humilitate gloriatur;
bona enim gloria Christo esse subiectum. ut scias autem, quia non iactare se cupiat, sed domini in se gratiam prouocare, alibi idem propheta ait: uide humilitatem meam et laborem meum. ergo quasi is, qui humiliauerit cor suum, quasi is, qui plurimum laborauerit. ibi sibi dimitti peccata desiderat, hic erui se precatur.
Constitue aliquem sacerdotem pro ministri salute sollicitum quem probatum aduertat deo, aliquem patrem pro filio in aegritudine constituto graui, aliquam feminam uel pro filio uel pro uiro maestam orationibus incubantem, fundentem uberes lacrimas noctibus ac diebus, humiliantem se ac sternentem solo, multiplicantem ieiunia et, quod his grauius est, mentis atque animi dolore confectam, morbi ac periculi dilatione torpentem dicere ad dominum: uide humilitatem meam et erue me.
Considera etiam, quia spiritali quodam oleo caelestium praeceptorum ungit nos atque exercet cotidie scriptura diuina et dominus noster. plurimos ad subeunda certamina gestiens prouocare, diuersa posuit praemia coronarum, considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum ac prope iam lassatis uiribus resistentem periculi mole turbatum, cum uideat sibi non solum aduersus carnem et sanguinem, sed etiam aduersus spiritales nequitias quae sunt in caelestibus esse luctamen, dicere: uide hummilitatem meam et erue me, quoniam legem tuam non sum oblitus. non enim potuit obliuisci qui secundum eius praecepta certauit.
Omnes oportet per ignem probari quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est. quod eiectis Adam uel Eua de paradisi sede posuit deus in exitu paradisi gladium igneum uersatilem. omnes oportet transire per flammas, siue ille Iohannes euangelista sit, quem ita dilexit dominus, ut de eo diceret ad Petrum : si sic eum uolo manere, quid ad te ? tu me sequere.
de morte eius aiiqui dubitauerunt, de transitu per ignem dubitare non possumus, quia in paradiso est nec separatur a Christo. siue ille sit Petrus qui claues accepit regni caelorum, qui supra mare ambulauit, oportet ut dicat: transiuimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium. sed Iohanni cito uersabitur igneus gladius, quia non inuenitur in eo iniquitas quem dilexit aequitas. si quid in eo uitii humani fuit. caritas diuina decoxit; alae enim eius sicut alae ignis.
Qui hic habuerit caritatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. ipsi Petro, qui totiens mortem suam pro Christo obtulit. dicet: transi, recumbe. sed ille dicet: ignenosexaminasti, sicut igne examinatur argentum. etenim in quo aqua multa excludere non potuit caritatem, quomodo eum ignis excludet ? sed ille examinabitur ut argentum, ego examinabor ut plumbum; donec plumbum tabescat, ardebor.
si nihil argenti in me inuentum fuerit, heu me! in ultima inferna detrudar aut ut stipula totus exurar. si quid inuentum in me fuerit auri uel argenti non per meos actus, sed per misericordiam et gratiam Christi, per ministerium sacerdotii, dicam fortasse ego: etenim qui sperant in te non confundentur.
Illo igitur igneo gladio iniquitas exuretur quae sedet super talentum plumbeum. ideo unus ignem illum sentire non potuit qui est iustitia dei Christus, quia peccatum non fecit; nihil enim ignis in eo quod exurere posset inuenit. denique soli eleuatae sunt portae aeternales, ut introiret rex gloriae, non reus causae.
et hic quidem mortem caro illius gustauit; neque enim aliter posset resurgere. quod legi, praesumo, quod non legi, ueneratus scientibus derelinquo unum confitens, quia, quicquid caro illa subiit, ideo subiit, ut uiam ceteris uel triumphandi per martyrii passionem uel transeundi in paradisum suis uestigiis reformaret. nemo ergo sibi adroget, nemo de meritis, nemo de potestate se iactet, sed omnes speremus per dominum Iesum misericordiam inuenire, quoniam omnes ante tribunal eius stabimus. de illo ueniam, de illo indulgentiam postulabo; quae enim spes alia peccatoribus ? .
Et qui se hic aurum putat, habet plumbum, et qui putat se granum tritici, habet stipulam quae possit exuri. sed hic sibi multi aurum uidentur. non illis inuideo; sed etiam aurum examinabitur, uretur, ut possit probari. sic enim scriptum est: sicut aurum inconflatorio probabo illos. ergo aduertant, quia examinabuntur omnes. multi ergo, qui se aurum putant, et ipsi humilitatem sequantur, ut uitia sua decoquant.
sed hic inanis iactantia est. ideo multis, qui se massas auri putant, dicit sapientior auri massa: omnes nos fornax probabit. ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus, ut iudicio probari mereamur diuino. teneamus hic positi humilitatem, ut, cum unusquisque nostrum uenerit ad iudicium dei, ad illos ignes, quos transituri sumus, dicat: uide humilitatem meam et erue me. nam si superbus fuerit, si adrogans, si contumax, non poterit hoc dicere. nemo autem dicet: \'uide superbiam meam\', sed: uide humilitatem meam, ut eius gratia erui ab illo igne mereatur.
Est ergo humilitas laboris et fatigationis, est et humilitas uirtutis atque propositi, quam et in secundis et prosperis et in otio positus tenet iustus. nullo scilicet fractus labore, nullius certaminis dubius euentu humilem omnibus affectum exhibet nec sua extollere studet, sed magis minuere operis sui pretium et meriti sui gratiam.
audi iustum humiliantem se: e g o, inquit, summinimus u postolorum. me uas electionis diuinae, ille gentium doctor minimum esse se dicit, indignum eius officii nomine quod suis operibus praeferebat nihilque sibi adrogat, sed totum gratiae dei deputat. hoc utique decet iustum.
Hac humilitate Abraham pater fidei nuncupatus est. qui. cum diuino participaretur alloquio, terram se esse dicebat et limum. ipse quoque dominus ait: egoautem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis, cum de sui corporis passione loqueretur, qui non quae sua sunt quaesiuit. sed quae aliorum.
cuius nos imitatores uult fieri apostolus atque que hortatur dicens: hoc enim sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma deiesset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo. sed semet ipsum exinaniuit formam seruiaccipiens. nec nos igitur nobilitatem generis nec diuitias requiramus, si uolumus Christum sequi. exinaniuit se, cum esset in dei forma. cum diues esset, pauper factus est. noli et tu contemnere plebeium, quia nobilis es, noli despicere seruum. quia potens es, noli pauperem fastidire, quia diues es. numquid nobilior, numquid potentior, numquid ditior Christo es?
ille pro te suscepit illa quae tu despicis, ille pro te humiliauit se usque ad mortem et mortem crucis, ut tuae lapsum aboleret superbiae, ut, quod per unius Adae inoboedientiam perdideramus, per unius domini Iesu oboedientiam reciperemus. propter quod deus, inquit, illum exaltauit et dedit illi nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, quoniamdominus Iesus in gloria est dei patris.
Considera, o homo, quid legas. non laborauit apostolus potentiam Christi probare, sed oboedientiam praedicare, sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus eius profectus. si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltauit;
sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. accipe ergo argutis auribus: moraliter tibi profuit, mystice tuam redemit salutem. quomodo uis intellege, salus est tua. si putas quod Christo profuit humilitas sua, cui ergo non proderit? si illum exaltauit, quem non augebit?
factus est minister omnium dominus et auctor omnium uapulauit. pedes lauit, crucifixus est, mortuus est. sed in his omnibus detrimentum nullum uideo diuinitatis eius, profectum operationis agnosco. qui nihil habebat quod ad potestatem suam adderet, habuit quod ad cultum suae maiestatis adiungeret. audeo dicere: operationis suae munus amiserat, nisi id humilitas recepisset.
itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi adquisiuit. nihil ergo humilitas adfert dispendii; ille qui se exinaniuit plenus est, ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, formam serui accipiens, in gloria est dei patris. suscepi quem nesciebam, agnoui quem non cognoscebam. confiteor quem negabum. ipsi genu corporis flecto. ipsi genu mentis inflecto. ipsum adoro quem ante fugiebam.
Gratias tibi agimus, Iesu domine, quod creasti nos et creatos feris bestiis, mutis animantibus praefecisti. maiora sunt uisitationis tuae munera. usitatos maiestatis tuae consortiis honorasti dicens: narrabo nomen tuum fratribus meis; suscepto enim corpore frater es factus nec dominus esse desisti.
maior redemptionis gratia. periclitantes morte propria redemisti, sicut scriptum est: expedit unum hominem mori pro populo. suscitasti mortuos dicens: soluite hoc templum. et in triduo resuscitabo illud ; in illo enim templo dominici Corporis omnibus resurrectio adcreuit.
resurgentes adaequauisti angelis, sicut dixisti: quoniam quae non nubunt et qui non ducunt uxores erunt sicut angeli in caelo, postremo ad dexteram dei in illo filii hominis solio conlocasti, sicut ipse dignatus es dicere: ex hoc autem erit filius hominis sedens ad dexteram uirtutis dei.
Unde apostolus admirans diuinae dona pietatis, simulostendens unam patris et filii esse liberalitatem ait: deusautem qui diues est in misericordia propter multam caritatem qua dilexit. audis in quo debeas, homo. diues esse. quas habere uirtutes: amorem dei in te probare, imitari caritatis caelestis dulcedinem.
et addidit: et cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos in Christo. cuius gratia estis saluati, et simul suscitauit, simul fecit sedere in caelestibus in Christo Iesu. in Christo utique honoratur et caro. ille igitur. qui ad dexteram dei sedet, propter nos humiliatus est ideoque dicit nobis: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
non dixit: \'discite a me quia potens sum\\ sed quiahumilis corde, ut tu illum imiteris, ut tu ei dicas: domine, audiui uocem tuam, impleui praeceptum tuum. dixisti ut a te disceremus humilitatem: didicimus non solum sermone tuo, sed etiam actu tuo; feci quod imperasti: uide humilitatem meam.
Athleta bonus membra sua monstrat, ut conuersationis suae adprobet disciplinam. monstrat etiam tunc membra sua, quando post aliqua certamina grauiora iterum certare conpellitur, ut iudex uidens fessum corpus nequaquam eum certare conpellat. et tu ostende cordis tui humilitatem, ut titulos uirtutis ostendas, ostende et cordis tui certamina, ut dicas : certamen bonum certaui, cursum consummaui et uidens spiritalis iudex certaminis coronam iustitiae decernat, quoniam legem agonis implesti.
Sequitur uersiculus secundus: iudicaiudi cium eum et libera me; propter uerbum tuum uiui f ica me. festinant innoxii ad iudicium et propriae innocentiae arbitro se desiderant citius conprobari; habet hoc usus etiam in saeculo quod est commune cum sanctis. uerum is, qui apud deum iustus est, habet aliam causam iudicii non timendi, quia apud misericordem
iudicem sibi causa est, apud redemptorem suum uult cito et sperat absolui; absolutio enim matura sanctorum est. unde et dominus ait per Ezechiel ad angelos, qui ministri sunt ultionum : a sanctis meis incipite. non uult dominus commune sanctis cum diaboli sociis consortium esse iudicii; diabolus enim et ministri eius cum hominibus non flagellabuntur.
separata est poena, ubidistat et culpa. ideoque alio loco scriptura ait: tempus incipere iudicium dei a domo dei. quos miseratur enim, cito castigat, ut non diutius adficiantur futuri expectatione iudicii, non prolixius misera reatus sorte macerentur, ut unusquisque reddat etiam duplicia peccata sua, quo tandem possit absolui. poena enim reorum quaedam absolutio delictorum est.
Uidemus in hoc saeculo insertos nexibus catenarum reos in specie pompae miserabilis duci, et nonnumquam hoc patiuntur insontes. ut tolerabilius sit mori quam talia subire supplicia. optant utique audiri bene sibi conscii, optant etiam hi, qui grauibus flagitiis urgentur, poenam mortis celeritate transigere, ut aliquanta conpendia poenarum lucrentur.
spes est etiam de iudicis misericordia. ipso exilio claustra carceris duriora sunt nec reditus in perpetuum omnibus intercluditur relegatis. si hoc operatur humanum examen, quanto magis Christi est omnibus expetendum! differtur diaboli iudicium, ut sit semper in poenis reus, semper inprobitatis suae innexus catena, conscientiae suae in perpetuum sustineat ipse iudicium.
ideo diues ille in euangelio licet peccator poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit euadere, diabolus autem nequaquam peruenisse ad iudicium demonstratur, nequaquam adhuc poenis esse subiectus. nisi quas ipse tantorum conscius scelerum soluit timore perpetuo, ne aliquando securus sit.
Immo, ut uerius dicam, sanctus ad iudicium uenit, impius non uenit, quoniam non resurgunt impii in iudicium. hic petit ut absoluatur, alius ut cohercitus dimittatur; qui autem non credidit. non iudicatur. sed impietatis suae iudicio Ipse punitur. apud imperatores istos non puniuntur sceleris rei barbari quod in sua gente commiserint. quia non sibi subditi. sed grauiore nomine hostes habentur, qui sine interrogatione priuati
sceleris puniuntur. ita et Christus suos castigat quos diligit, alienos tamquam generali damnatione impietatis adstrictos poenae donat aeternae; nouissima enim destruetur mors. et tamen uerecunde docet propheta exemplo sui, ut etiam qui diffidit operibus suis propter uerbum tamen clementiorem speret sententiam.
Alius propter diuitias uiuere cupit, alius propter filios. hic propter uerbum dei uiuificari petit, sicut Symeon domini expectauit aduentum; unde et dominum in templo accipiens ait: nunc dimittis seruum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, adserens uiuendi sibi cupiditatem aliam non fuisse nisi ut Christum uideret. denique uidit et uinculis solui corporis postulauit.
Possumus etiam intellegere: iudica iudicium meu m. quasi grauior nobis causa sit de iudicio nostro quam de errore dicenda; erranti enim facilius datur uenia quam inprobe in alium iudicanti. necesse est enim eam formam in te redire iudicii, quam in alium ipse decernendam putaueris.
Quis est autem qui se longe facit a domino nisi qui non exquirit iustitias eius? qui uero iustitias exquirit prope est. adhaeret deo. et ideo iustitias dei quaerentibus dicit apostolus: uos qui eratis longe facti estis prope in sanguine Christi. sanguis Christi iustitia est; denique ipse ait ad Iohannem: sine nos implere omnem iustitiam.
Sequitur uersus quartus: miser ationes tuae multae nimis, domine; secundum iudicia tua uiuifica M e. etsi longe est a peccatoribus salus, tamen nemo desperet. quia multae sunt misericordiae. qui suo peccato pereunt. misericordia domini liberantur: miserebor, inquit, cuius misertus e r o. palam apparuit non quaerentibus, uocauit refugientes, congregauit ignaros, pro omnibus se obtulit passioni. non ergo multum misericors ? misericordia enim hominis in proximum suum, misericordia domini in omnem carnem, ut omnis caro ad deum ascenderet illa domini miseratione donata.
Aut fortasse, quia dixerat: iudica iudicium meum, ideo subtexuit miserationes domini nimium multas esse; graue est enim de alio iudicare. unde etiam scriptum est: nolite iudicare, ut non iudicemini. cum enim unusquisque sit su-
orum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius iudicare peccato ? iudicet de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet, iudicet ille, qui non agat eadem quae in alio putauerit punienda, ne, cum de alio iudicat, in se ferat ipse sententiam, iudicet ille, qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. audisti hodie, quid iudex uerus et iustus locutus sit: non possum, inquit, ego a me facere quicquam.
Nonnulli haeretici solebant hinc facere quaestiones, quasi infirmus esset filius qui a se nihil faceret, quasi secundum diuinitatem quoque subditus et paterno subiectus imperio, nec aduertunt, quod
hoc quoque magis potestatis diuinae unitas conprobetur, ubi putant inter patrem et filium esse distantiam potestatis. nihil a se facit filius, quia per unitatem operationis nec filius sine patre facit nec sine filio pater. denique pater dicit ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, communem adserens operationem esse, ubi commune consilium est. quid sine sapientia facit qui omnia in sapientia fecit, ut lectum est:
omnia in sapientia fecisti? denique Sapientia dixit: cum faceret caelos cum illo eram, et ego eram cui adplaudebat, et euangelista ait : omnia per ipsum facta sunt et sine ipso f actum est nihil, ut doceret non solum operatorem omnium filium, sed etiam paternae operationis esse consortem.
Ego tamen arbitror, quod hic locus ad iudicii formam uideatur esse referendus; euangelium etenim non solum fidei doctrina. sed etiam morum est magisterium et speculum iustae conuersationis. inuenio in euangelio, quod dominus Iesus multorum affectus et officia susceperit, ut doceret, quomodo nos in his conuersari oporteret officiis. suscepit personam pastoris et ait: pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, ideoque pro rationabili grege se ipsum passioni corporis non negauit, ut ouem lassam crucis suae humeris superponens pii oneris functione recrearet.
Suscepit aduocati personam; ipsum enim aduocatum habemus apud patrem. pernoctabat in oratione pro nobis, ut nos suo informaret exemplo, quemadmodum ueniam nostris debeamus exorare peccatis. non enim ideo pernoctaret, quasi qui aliter patrem nobis reconciliare non posset, sed ut qualis aduocatus esse debeat demonstraret, qualis sacerdos, ut non solum diebus. sed etiam noctibus pro grege Christi debeat precator adsistere.
an inpetrandi egebat auxilio, qui facere ipse poterat quod rogabat, quemadmodum ipse dicebat: ego ad patrem uado, et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo hoc faciam? denique alibi ait, cum Lazarum suscitaret: sciebam quod semper me audis, nec quasi infirmus pernoctabat, qui sciebat quod semper auditur, et clamauit: Lazare, ueniforas. locuta est resurrectio, mors recessit.
Suscepit etiam affectum rei et stetit ante iudicem reus nec dedignatus est dominus omnium praesidis uilitatem. interrogatus tacebat. ostendens non in clamore uocis nec in forensis adsertione patrocinii. sed in conscientiae integritate esse innocentiae defensionem nec salutem corporis ambiendam, sed animi puritatem. denique. qui Susannam absoluit tacentem, se obtulit morti; in illa causa. ut nemo desperaret, in hac, ut redimendae uniuersitatis sacrificium
non negaret. caesus postremo non conuiciatus est, non repercussit, et dominus caeli atque terrarum studium deposuit ultionis, uocem humilitatis emisit dicens: si male locutus sum m, testimonium perhibe de malo; si bene, quid me caedis? quasi infirmus caedis deplorat iniuriam et, cum se posset ulcisci, queri maluit quam uindicare.
Ergo et hic personam iudicis propositumque suscepit dicens: nonpossum a me facere quicquam. bonus enim iudex nihil ex arbitrio suo facit et domesticae proposito uoluntatis, sed iuxta leges et iura pronuntiat, scitis iuris obtemperat, non indulget propriae uoluntati, nihil paratum et meditatum domo defert, sed sicut audit ita iudicat et sicut se habet negotii natura decernit. obsequitur legibus, non aduersatur, examinat causae merita, non mutat.
Discite, iudices saeculi, quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. dominus omnium dicit: non possum ego me facere quicquam. alibi lego: negare semet ipsum non potest. non potest. utique non per infirmitatem, sed per integritatem. non per inpossibilitatem faciendi, sed per obseruantiam iudicandi. quid non potest qui omnia potest, nisi quod posse nolit? non uult posse quod
pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum dominum tradidisti, per potestatem absoluisti latronem, auctorem autem uitae interfecisti. sed nec istam a te habuisti quam habere te adseris potestatem. denique dicit tibi dominus Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi data tibi esset desuper. mala potestas licere quod noceat; potestas ista tenebrarum est, uerum non uidere, sed spernere.
Audite quid uerus iudex loquatur: non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me mi sit. quasi homo loquitur, quasi iudex docet, quoniam qui iudicat non uoluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est. constitue iudicem de hoc saeculo: numquid potest aduersus imperialis formam uenire rescripti ? numquid potest normam Augustae definitionis excedere? quanto magis diuini formam debemus seruare iudicii!
Christus dicit: non quaero uoluntatem meam, hoc est hominis, quae uel odio dirigitur uel studio intenditur uel gratia inflectitur uel aliorum mendacio deprauatur - omnis enim h o in o mendax —. sed uoluntatem, inquit, eius qui i me misit, hoc est: diuinae cognitionis formam ueni docere, ut in iudicando magis cordi sit ueritatis custodia quam oboedientia uoluntatis. non ergo hic quoque infirmitas potentiae, sed forma est expressa iustitiae.
Iustum igitur est iudicium filii dei, quia secundum uoluntatem est dei, non secundum hominis affectum. deus enim misericordiarum plenus est et misericordia eius cum iudicio et iudicium cum misericordia; neque sine iudicio miseretur neque sine misericordia iudicat. denique seriptum est: misericordia eiusin stateris.
filii autem hominum mendaces in stateris ut decipiant. examinat ergo et trutinat deus menta singulorum et quemadmodum pro mensura dat gratiam, ne supra mensuram sit, ita pro mensura dat misericordiam. unde ait: m e nsuram bonam confertam commotam supereffluentem dabunt in sinumuestrum. eadem mensura qua mensi fueritis reddetur uobis. similiter in statera singulorum opera pensantur, ut, si bona malis praeponderant, remuneratio praemii deferatur, si peccata uirtutibus, tristior reum
poena constringat. quod expressum habes ad Timotheum, dicente apostolo Paulo: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quos- dam autem et subsecuntur. similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt.
et alibi idem ait propheta: calix in manu domini uini meri plenus est mixto, et inclinauit ex hoc in hoc; uerumtamen faex eius non est exinanita. et Hieremias ait: calix aureus Babylon in manu domini, a quo inebriatae sunt gentes, hoc est: poena a nationibus persoluta est, ne diutius insultarent, quod dei populum acerbissima populatione uexarint.
sensus igitur uersus Dauitici hic est: parata et plena est poena quae debetur impiis. quam dominus declinat in perfidos; sed tamen miseratione sua non usque ad faecem dignatur effundere, ne plenitudinem supplicii ferre non possint. inclinat ergo calicem. non euacuat; quod inclinat. censurae est, quod non euacuat, misericordiae.
Sequitur uersus quintus: multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinaui. non est magnum, si tunc a dei testimoniis non declines, cum te nullus adfligit, nullus persequitur. quis enim inoffense sibi prosperorum euentuum secundante successu fieret ingratus ? quis diuitiis
adfluens, iugi salute robustus non ad dei gratiam referat quod sibi illa concessa sint ? denique cum sanctum Iob dominus praedicaret, ait aduersarius: num quid gratis colit Iobdominum?. nonne tu omnia dedisti ei? mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciemte benedicet. tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis a domini cultu et gratia non recessit.
sed non unus persecutor est, multos ministros habet. sed non te terreat. per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum dei. si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae. multa certamina. tibi ergo proficit quod multi persecutores sunt, ut inter multas persecutiones facilius inuenias quemadmodum coroneris.
Utamur exemplo Sebastiani martyris, cuius hodie natalis est. hic Mediolanensis oriundo est. fortasse aut iam discesserat persecutor aut adhuc non uenerat in haec partium aut mitior erat. aduertit hic aut nullum esse aut tepere certamen. Romam profectus est, ubi propter fidei studium persecutiones acerbae feruebant; ibi passus est, hoc est ibi coronatus. itaque illic, quo hospes aduenit. domicilium inmortalitatis perpetuae conlocauit. si unus persecutor fuisset, coronatus hic martyr utique non fuisset.
Sed quod peius, non hi solum persecutores sunt qui uidentur, sed etiam qui non uidentur, et multo plures persecutores. sicut enim unus persecutor rex multis persecutionis praecepta mittebat et per singulas uel ciuitates uel prouincias erant diuersi persecutores, ita etiam diabolus multos ministros suos dirigit, qui non foris tantummodo. sed etiam intus faciant persecutiones in animis singulorum.
e his dictum est persecutionibus: omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutionem patiuntur. \'omnes\' dixit, nullum excepit. quis enim exceptus potest esse, cum ipse dominus persecutionum temptamenta tolerauerit? persequitur auaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. unde et apostolus ait: fugite fornicationem; nam qua causa fugeres. nisi illa te persequeretur ? est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus auaritiae, malus spiritus superbiae.
Isti sunt persecutores graues, qui sine gladii terrore mentem hominis frequenter elidunt, qui inlecebris magis quam terroribus animos expugnant fidelium. hi tibi hostes cauendi, hi grauiores tyranni. per quos Adam captus est. multi in persecutione publica coronati occulta hac persecutione ceciderunt.
foris, inquit, pugnae, intus timores. aduertis quam graue certamen sit quod est intra hominem. ut secum ipse confligat, cum suis cupiditatibus proelietur? ipse apostolus fluctuat haeret adstringitur. captiuari se adserit in lege peccati et mortis corpore debellari nec potuisse euadere. nisi esset domini Iesu gratia liberatus.
Uerum ut multae persecutiones, ita multa martyria. cotidie testis es Christi. temptatus es spiritu fornicationis, sed ueritus Christi futurum iudicium temerandam mentis et corporis castimoniam non putasti: martyr es Christi. temptatus es spiritu auaritiae, ut possessionem minoris inuaderes, indefensae uiduae iura temerares, et tamen contemplatione caelestium praeceptorum opem magis ferendam quam inferendam iniuriam iudicasti:
testis es Christi. denique tales uult testes Christus adsistere, secundum quod scriptum est: iudicate pupillo et iustificate uiduam. et uer ite disputemus, dicit dominus. temptatus es spiritu i uperbiae, sed uidens inopem atque egenum pia mente conpassus es, humilitatem magis quam adrogantiam dilexisti: testis es Christi;
Quanti ergo cotidie in occulto martyres Christi sunt et Iesum dominum confitentur! nouit hoc martyrium apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: haec est enim gloriatio nostra et testimonium conscientiae nostrae. quanti foris confessi sunt et intus negauerunt! namque uxoris ducendae gratia, quae gentili uiro a christianis parentibus negabatur, simulata ad tempus fide plerique produntur quod foris confessi sunt
intus negasse. an fornicationis causa tantummodo putamus dominum deum nostrum in populum Iudaeorum tam seuere esse commotum, ut uiginti tria milia de populo necarentur, propterea quod Madianitae gentis feminis concubitu miscerentur ac non eo, quod per illos concubitus alienigenarum discedere a fide, negare dominum cogerentur?
Nolite, inquit, omni spiritui credere, sed a fructibus eorum cognoscite quibus credere debeatis. uenit quis in ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus christianis, simulata mente orationem deferre se fingit, inclinatur et solo sternitur qui genu mentis non flexerit. uidet illum homo, christianum putat; uidet homo orantem suppliciter et credit, sed deus audit negantem. discedit probatus ab homine, sed condemnatus a iudice.
quanto tolerabilius fuerat homini negasse et deo esse confessum! licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit deuotionem et uocis professionem; corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit adsalutem.
Ergo in persecutionibus interioribus esto fidelis et fortis, ut et istis forensibus persecutionibus adproberis. et in intimis persecutionibus sunt reges et praesides, terribiles iudices potestate. habes exemplum in domini temptatione quam pertulit. demonstrata sunt ei omnia regna et dictum eiest:tibi dabo haec omnia, si procidens adoraueris me. lectum est et alibi: non regnet peccatum in uestro mortali corpore.
uides ante quos reges statueris, o homo, ante quos praesides peccatorum, si culpa regnat. quot peccata, quot uitia, tot reges; et ante hos adducimur et ante hos stamus. habent etiam isti reges tribunal in mentibus plurimorum. sed si quis Christum fateatur, statim regem illum facit esse captiuum, deicit de solio suae mentis. quomodo enim poterit diaboli tribunal manere in eo, cui Christi tribunal adsurgit ?
M u 11 i ergo persequentes et tribulantes m e. et fortasse Christus hoc dicit et dicit in uocibus singulorum, ipsum enim aduersarius persequitur in nobis. si declinas persequentes, Christum abicis, qui se temptari patitur, ut uincat. ubi illum uiderit diabolus, ibi insidias parat, ibi temptationum machinas admouet, ibi dolos nectit, ut illum, si possit, excludat. ubi autem
diabolus proeliatur, ibi Christus adsistit, ubi diabolus adsidet, ibi Christus includitur, ibi murorum spiritalium saepta defendit. ergo, qui persecutorem refugit, reicit etiam defensorem. sed cum audis: multi persequentes et tribulantes me, noli timere. qui potes dicere: si deus pro nobis, quis contra nos? uerum hoc ille dicit, qui a testimoniis domini nullo uitiorum declinat anfractu.
Sequitur uersus sextus: uidi non seruantes pactum et tabescebam, quoniam uerba tua non custodierunt . beatus qui in caritate dei tabescit, qui uidet non seruantes pactum. alius propter uitiosos amores tabescit, qui destillat, dum est dilatus amore dilectae, et dum protelatur flagrantis cu-
piditatis effectus, animus deficit, uires corporis quadam deformitate palloris fessorumque artuum tabe minuuntur. alius, qui pecuniam concupiscit, donec potiatur ea, auaro miser tabescit affectu. alius inmodice capessendi honoris inpatiens, si desideria longa suspiret, non mediocri mentis tabe conficitur. non talis qui dicit: quam distabuit caro mea in terra deserta et[in] inuia et sine aqua! hic enim castigabat carnem suam et tabescere faciebat, dum indefesso desiderio diuinae cognitionis intentus et lucem diei sollicita expectatione praeueniens antelucanum soluere domino canticis et hymnis gestiebat obsequium.
Tabescit ergo uir pacificus, quando alios uidet pacta rescindere, consensuum abolere concordiam, iurgia de pace reparare. in tumultus redire de gratia. quod utique non facit qui domini praecepta custodit, non facit qui audit dicentem: pacem meam do. uobis, pacem meamrelinquo uobis. ergo qui pactum seruat, is Christi oboedit imperiis, qui autem non seruat, ille Christi praecepta contemnit et, quod peius est, conperta fastidit et neglegit.
Sequitur uersus septimus: uide qui a praecepta tua dilexi, domine; in misericordia tua uiui fica m e. hic quoque inuitat dominum, ut plenum caritatis suae spectet affectum. nemo dicit \'uide\'nisi qui iudicat se, si uideatur, esse placiturum. et pulchre dicit \'uide\' et secundum leg-em dicit, quia lex praecipit. ut unusquisque ter in anno se offerat in conspectu domini.
cotidie sanctus se offert, cotidie apparet et non uacuus apparet; non est enim uacuus qui de plenitudine eius accepit. non erat uacuus Dauid, qui ait: repletum est gaudio os nostrum, quia gaudium fructus est spiritus sancti. et sicut de plenitudine uerbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Iohannes, ita etiam spiritus sanctus de plenitudine sua repleuit orbem terrarum.
non erat uacuus Zacnanas, qui repletus est spiritu sancto et prophetabat aduentum domini Iesu. non erat Paulus uacuus, qui euangelizabat in abundantia et repletus erat, accipiens odorem bonae suauitatis ab Ephesiis placentem deo hostiam. non erant Corinthii. in quibus abundabat dei gratia iuxta eiusdem apostoli testimonium.
Offerebat se ergo Dauid cotidie deo et non uacuus offerebat. qui poterat dicere: os meum aperui et duxi spiri tum; ideo ergo dicebat: uide quia praecepta tua dilexi. audi in quo te offerre debeas Christo, non in his quae uidentur, sed in occultis, sed in abscondito, ut pater tuus qui uidet in abscondito reddat tibi et fidelem remuneretur affectum.
praecepta, inquit, tua dilexi. non dixit \'seruaui\', non dixit \'custodiui\'; nam inprudentes non custodierunt praecepta domini. aliqui enim codices habent άσυντούντας, hoc est insipientes, non intellegentes. ergo qui non intellegunt non sapiunt hique non custodiunt. qui autem perfectus est intellectu, perfectus sapientia, diligit, quod est amplius quam custodire;
custodire enim necessitatis plerumque est et timoris, diligere caritatis. custodit qui euangelizat, sed qui uolens euangelizat mercedem accipit; quanto magis qui diligit mercede donatur! possumus enim non amare quod uolumus, non possumus nolle quod amamus. sed quamuis mercedem perfectae caritatis expectet, et miserationis diuinae suffragium poscit, ut in ea uiuificetur a domino. non ergo adrogans debitae mercedis exactor, sed uerecundus misericordiae diuinae est deprecator.
Sequitur ultimus uersus litterae huius: principium uerborum tuorum uer itas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. cum principium uerborum dei ueritas sit, ueritas utique fidei fundamentum est. primum etenim oportet ut credamus uera esse dei summi quae in diuinis scripturis legimus
oracula, secundum est, ut uirtutem eorum pleniore cognitione diseamus. sicut enim initium sapientiae timor domini, plenitudo autem sapientiae dilectio — lex enim sapientia, plenitudo autem legis dilectio —, ita plenitudo uerborum dei sapientia cognitioque iustitiae. namque sicut a timore domini processus quidam est ad gratiam caritatis, ita a ueritate ad iudicium iustitiae diuinae quidam uidetur fieri processus.
Uenisti ad ecclesiam, audisti unum deum dici, unde lex incipit, sicut habes scriptum: audi, Israel, dominus deus tuus dominus unus est. crede unum deum esse, non plures deos. cum autem coeperis legere dominum Iesum dei filium in carne uenisse propter totius mundi redemptionem, distingue sapienter unum deum patrem esse, ex quo omnia et nos in illum, et unum dominum Iesum, per quem omnia et nos per ipsum.
cognosce quia ideo uenit, ut uirtutis semitis noster informaretur affectus, ut morum mansuetudinem conuersationis eius disceremus exemplo, ut aboleretur culpa per gratiam, et tunc a ueritatis confessione ad cognitionem iustitiae processisti. fides principium christiani est, plenitudo autem christiani iustitia est; fides in confessione populorum, iustitia in martyrii passione.
Scientes igitur in aeternum mansura iudicia omnia iustitiae dei caueamus, ne opera nostra displiceant et aeternum incipiamus subire iudicium nec, si aliquid boni fecimus, resupino soluamur affectu. omnes oportet nos ante tribunal Christi adsistere, ut recipiat unusquisque quod gessit, siuebonum siue malum.
uides quia et Paulus adsistet, ut ipse commemorat. calle ne ligna, caue ne stipulam ad iudicium dei tecum deferas, quae ignis exurat. caue ne, cum in uno aut duobus habeas quod probetur, in pluribus operibus? deferas quod offendat. si, cuius opus arserit, detrimentum patietur, potest tamen perignem et ipse saluari.
unde colligitur, quia idem homo et saluatur ex parte et condemnatur ex parte. cognoscentes itaque multa esse iudicia opera nostra examinemus omnia. in uiro iusto graue est detrimentum graue operis alicuius incendium, in impio poena miserabilis. sint magis omnia iudicia plena gratiae. plena florentium coronarum, ne forte, cum trutinantur facta nostra, culpa praeponderet.
Incipit littera \'Sin\', quae Latine dicitur \'super uulnus\'. super uulnus quid est nisi medicamentum, quo uulneris acerbitas mitigatur? super uulnus oleum infunditur, ut omnis uulneris molliatur asperitas; super uulnus malagma, super uulnus alligatura, quibus omne uulnus fouetur.
ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur medicamenta uulneribus. ubi autem omne caput in dolore et omne cor in maestitia, non est uulnus neque cicatrix, non plaga cum feruore, hoc est: ubi non portio. sed uniuersitas periclitatur et quadam corrupti totius corporis tabe consumitur, ibi non est malagma inponere neque oleum neque alligaturam. multo igitur commodius, ut sit uulnus, quod foueas atque constringas, quam sine uulnere mors serpat interior.
Sed est non solum corporis uulnus. sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii et pacifici sermonis suauitate mitescit. sunt fomenta uerborum, sunt medicamenta caelestium praeceptorum. quibus omne nequitiae uirus aboletur. sunt legis uincula quae non adurant. sed magis liberent alligatos, et malagma spiritale, quo conlisa animae quaedam membra solidentur.
Consideremus igitur quid sit uulnus, quid supra uulnus: principes persecuti sunt me gratis uulnus est, exuito ego in uerba tua, sicut qui inuenit spolia mult a, super uulnus est, quia uerbis dominicis uulneris dura curantur.
In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: audisti obprobrium eorum, domine, omnia consilia eorum aduersum me, labia insurgentium mihi et meditationes eorum aduersum me tota die, sessionem eorum et resurrectionem eorum; uulnus est. sed subiecit: aspice in oculis eorum, redde d e illis retrib utionem, domine, secundum opera manuum ipsorum; super uulnus est. quia uindicta plerumque dolorem solet uulneris mitigare.
et infra idem Hieremias ait:gaude et laetare, filia Idumaeae quae habitas in Geth, et quidem ad te transibit calix, bibes et inebriaberis adhuc; super uulnus est. calix enim domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius redemit peccata mundi. hic calix inebriauit gentes, ne proprii meminissent doloris, sed ueterem obliuiscerentur errorem.
bona igitur ebrietas spiritalis, quae turbare corporis nescit incessum, leuare mentis nouit uestigium. bona ebrietas poculi salutaris. quae maestitiam peccatricis abolet conscientiae. iucunditatem uitae infundit aeternae. ideo scriptura dicit: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
Medicamentum igitur super uulnus est, quia medicus ipse dominus Iesus, qui uulnera nostra curauit, infundens uinum et oleum et alligans uulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem a latronibus uulneratus est. caueat ergo unusquisque, ne descendat ab Hierusalem;
peccatis enim suis unusquisque descendit et meritis ascendit. aut, quia fragiles sumus, qui descendit currat ad ilium Samaritanum, custodem operis sui, custodem legis et gratiae, ut uulneri suo possit inuenire medicinam, qui alligaturam uerborum caelestium super uulnus inponat dicens: paenitentiam agite;adpropinquauit enim regnum caelorum. bona alligatura, quae fracta animae tuae ossa conectat et soliditate reparata in pristinas uires reformet ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.
De litterae interpretatione satis pro captu nostro dictum putamus. adoriamur sancti prophetae uersus considerare, quos spiritu sancto reuelante subiecit: principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis trepidauit cor meum. si ueterem repetamus historiam, et Saul et Abessalon et multi alieni-
genae principes sanctum Dauid persecuti sunt, sed nemo de eo potuit triumphare. sunt et principes mundi rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur obprimere et persecutionum saeua intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque diuitias, si fragili mente subcumbas et oboediendum eorum imperiis arbitreris. isti principes interdum gratis persecuntur, interdum non gratis.
gratis persecuntur apud quem nihil suum inueniunt et eum subiugare contendunt, non gratis persecuntur eum. qui se eorum dederit potestati et in possessionem saeculi totus intrauerit. in suos enim iure sibi dominatum uindicant atque ab his mercedem iniquitatis efflagitant.
Uerum qui gratis inpugnatur fortis esse debet et constans. quomodo ergo subtexuit: et a uerbis tuis trepidauit cor meum? trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis; sed est etiam infirmitas ad salutem, est etiam timor sanctorum. t imete dominum, sancti eius et: beatus uir qui timet dominum. qua ratione \'beatus\' ? quia i n mandatis eius cupiet nimis.
pone ergo martyrem inter pericula constitutum, cum inde inmanitas bestiarum ad incutiendum terrorem infremat, aliunde stridor candentium laminarum et flamma fornacis ardentis exaestuet, ex parte alia personent tractus grauium catenarum, hinc carnifex cruentus adsistat: pone, inquam, circumspectantem omnia plena suppliciis. deinde cogitantem mandata diuina. illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum. illam poenae recrudescentis aerumnam, trepidare corde, ne, dum praesentibus cedit, perpetuis se dedat exitiis, perturbari animo, dum fu-
turi iudicii romphaeam illam terribilem quadam conspectus specie contuetur. nonne hanc trepidationem fiduciae uiri constantis aequabis? in eundem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna et diuina trepidantis. sit tamen fortior ille qui sperat, sit fortior qui praesumit.
Utinam ego talis esse merear, ut, si forte persecutor ingruerit, non considerem suppliciorum meorum acerbitates, non metiar tormenta, non poenas, non cogitem ullius atrocitatem doloris, sed haec omnia leuia ducam, trepidem autem ne Christus me neget, ne Christus excludat, ne me repellat de concilio sacerdotum, si indignum eo collegio iudicauerit, uideat magis, licet permotum corporalium terrore poenarum, plus tamen trepidantem futura iudicia! etsi dixerit mihi: modicae fidei, quare dubitasti?, porriget tamen dexteram et insurgentis fluctus saecularis huius mole turbatum fida mentis statione firmabit.
Exultat ergo qui habet uerbum dei; habet enim spolia multa quae Iudaeis abstulit, habet prostrati hostis exuuias. sicut Dauid abstulit e gladium et ipsius gladio caput eius exsecuit, sic uerus Dauid, humilis atque mansuetus dominus Iesus, intellegibilis Goliae caput armis ipsius amputauit. arma enim diaboli gentes erant, fide autem gentium uulneratus caput quod habebat amisit.
detracta sunt spolia prostrato, uasa eius direpta, quia alligatus est fortis. uas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus. caro nostra coepit esse uas electionis, ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum ad Ananiam a domino Iesu: uade, quoniam uas electionis mihi est.
merito ergo uocatum nomen est Christi uelociter spolia detrahe, cito diuide, quia, priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum. ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos uanos perfidia fecerat. amisit spolia quae tenebat.
et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille inuaserat, uindicauit, et Sabain uiri excelsi ad dominum Iesum alligati uinculis transierunt atque ipsum adorare coeperunt, quia captiuam duxit captiuitatem. ideo caput eius abstulit, ut ipse caput esset corporis interempti. merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt, quia membra sunt Christi.
Cognouisti de nationibus. cognosce etiam de Iudaeis, quibus dominus Iesus abstulit spolia, hoc est regnum caelorum abstulit et dedit genti facienti fructum eius. abstulit uirtutem panis i s et uirtutem aquae, prophetam et admirabilem consiliarium et prudentem architectum et sapientem auditorem illis abstulit, nobis dedit;
merito exulto. sicut qui inuenit spolia multa. sine labore meo inueni spolia quae non habebam, inueni Heptateuchum, inueni Regnorum libros, inueni prophetarum scripturam, inueni Esdram, inueni Psalmos, inueni Prouerbia, inueni Ecclesiasten, inueni Cantica canticorum, inueni admirabilem consiliarium Christum, inueni Paulum prudentem architectum, inueni sapientem auditorem populum christianum, -qui nouit ea quae leguntur audire;
ille enim au:iit, qui ea quae audit intellegit. lex spiritalis est; non illam audit Iudaeus qui audit corporaliter, sed ille audit qui audit in spiritu. habent illi libros, sed sensum librorum non habent; habent prophetas, sed non habent quem illi prophetauerunt. quomodo enim habent quem non receperunt?
ideo cum Moyse et Helia mihi apparuit, quia ab illis recessit. multa habet spolia qui habet dei uerbum; habet resurrectionem, habet iustitiam, uirtutem atque sapientiam, habet omnia, quia omnia in ipso constant. Hebraei spoliauerunt Aegyptios et uasa eorum abstulerunt; Iudaeorum spolia habet populus christianus et totum habemus, quod illi habere se nesciebant. illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus. nos adquisiuimus caelestis sermonis argentum.
Sequitur uersus tertius: iniustitiam odio habui m et abominatus sum, le gem aut em tuam dilexi. merito odit iniustitiam qui habet arma iustitiae. Hebraeus cum haberet haec arma. hoc est legem et prophetas, abominabatur mortuum. quia lex dicit: omnis qui tetigerit mortuum inmundus erit, et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus nisi qui iniustus est.
haec est inmunditia iusti, quae iniquitas. quid enim inmundius quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus et atrocibus efferare commentis ? quid illis prodest, quod mortuum hominem uisere reformidant? utinam uita eorum non pollueret adpropinquantem. quorum mors contaminare neminem potest! mors nemini nocet; utinam uita non noceat!
contagium conluuionis consortium iniquitatis est. quomodo ergo contaminare potest qui iniquus esse iam non potest, cum, etiamsi fuit, tamen esse desiuit ? fuge ergo iniquitatem, ne te conprehendat, fuge iniustitiam, quae uiuentes adhuc mortuos facit.
Sed nemo fugit iniquitatem nisi qui diligit aequitatem, et ideo ait: legem autem tuam dilexi. in lege aequitas est. si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo et ibi altare sacrosanctum illud caeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili populatione destructum est; si illam Hierusalem spectes quae in caelo est, non istam quae a populo Iudaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata iniecto flagrauit incendio; si intuearis in illum principem sacerdotum de quo scriptum est: habentes itaque magnum sacerdotem egressum de caelis. Iesum filium dei, teneamus confessionem fidelem. qui cotidie aduocatus pro nobis est apud patrem, ut, pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus affectu, pro his operetur remissionem cotidie peccatorum. quae enim spes alia generi humano. nisi omnium uiuentium delicta donentur ? ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes in caelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi. illa ergo lex diligenda, in qua uerus Hebraeus liber ab omni seruitute uitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non conmixtione, sed redemptione fraterna. secundum hanc ergo legem odio habet sanctus iniustitiam, non iniustum, qui potest saepe conuerti, nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur.
Sequitur uersus quartus: septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. et numero quidem studium sanctae deuotionis exprimitur, sed puto magis quod purus et quietus ac uacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus, ut sine ullo iracundae inprecationis aut flagitiosae cupidi-
tatis incendio deferatur oratio, nihil quod alii noceat postulemus, nihil quod nos saecularibus petitionibus decoloret. laudemus in hymnis et canticis, uera semper et iusta ea quae de diuinis canimus laudibus confitentes. non sit anceps et dubia sententia, non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. iustificetur semper iustitia dei tranquillo animo, non otio feriato.
Sequitur uersus quintus: pax multa diligentibus nomen tuum, et non est his scandalum. supra diximus, quia caritas excludit timorem, nunc dicimus, quia excludit omnem perturbationem. etenim qui deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. aqua, inquit, multa excludere non poterit caritatem et flumina non inundabunt eam. multa aqua diuersarum est passionum et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum caritatis subuertere non possunt.
ideoque caritate fundatus dicit: torrentem pertransiuit anima nostra. numquid aqua maris excludere Moysi potuit caritatem ? ut et secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens deum tutum sibi credidit iter esse per maria; qui autem non dilexerunt deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt.
Helias atque Helisaeus Iordanen transmiserant pede; et haec fuit nimiae merces et gratia caritatis. hi igitur ut transirent aquas fluuii Iordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius uestigio transierunt. de hac aqua dicit dominus: si transeas per aquam, tecum sum, et flumina non inundabunt te. adest iustis suis semper, cum aliquibus teruntur aduersis, si tamen transeant mente constanti, non dubitanti, non fidei turbentur incerto.
Transi ergo et tu fidelis animi dilectione. si diuinam uis tibi adesse praesentiam, non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla te proelia diuersae cupiditatis inpugnent, non iracundia stimulet, non libido et, si est pugna, tamen foris, non intus sit. proeliare aduersus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum sit. Quia tibi uincunt.
illorum potentia tua est uictoria; tunc denique triumphantur, cum se uicisse crediderint. non ergo te inpugnet auaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia deiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curuet ambitio, non formido consternat. pax multa abundet, quae superat omnem mentem secundum apostoli sententiam, quo nihil pulchrius dici potuit.
summus enim sapientiae finis est, ut simus mente tranquilla, non commenticiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus. summus finis iustitiae est, ut iniquitas mentem iusti mouere non possit, uirtutis totius hic finis et corporeae ipsius fortitudinis, ut confecto bello pacem reformet. paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi; nemo ergo pacificum turbet affectum.
Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum uiri exagitare conatur et pater fidem filii frequenter inridet et uir suae coniugis mentem temptat obprobriis. sed in his omnibus superat iustus et dicit: quis nos separabit a caritate Christi?
tribulatio an angustia an persecutio? quotiens benefacta crimini dantur, quotiens uirtus obprobrio ducitur, quotiens ipsa ingrata est gratia! uendidit iustus facultates suas, dispensauit pauperibus, nihil sibi reliquit: contemnitur plerumque in ipsa ecclesia, quia diues esse desiuit, sicut scriptum est: si dederit uir omnes
facultates suas in caritate, contemptu contemptus erit. non ergo moueatur; non enim mercedem huius saeculi nec gratiam, sed uitae quaesiuit aeternae. non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur et huius studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: percepit mercedem suam. habet quidem opus bonum et hic gratiam, sed breuis portio emerendae salutis est.
serua futuris mercedem tuam et istius saeculi obprobria incrementa mercedis tuae iudica. cogita semper apostolicum illud. quod indignae sint passiones huius temporis ad superuenturam gloriam. nullis ergo iustus frangatur iniuriis, nullis moueatur periculis. nullis temptetur procellis, siue mors ingruat sine uita siue angeli caelorum. neque deiciatur aduersis neque extollatur secundis, nusquam sit eius infirmus affectus. et mors temptat et uita temptat; caue scandalum.
Et quod peius est, infirmitas huiusmodi serpit in multos. uides inopem iustum, temptaris; uides diuitem iniquum, temptaris; uides sine liberis sanctum, temptaris; uides liberis honoribus laudibus saecularibus abundantem iniustum, temptaris. quantae foueae, quanti laquei et. quod est grauius. qui plurimos strangulent! in Sodomitana urbe uix unus Loth qui non temptaretur inuentus est, cuius tamen etiam uxor non potuit laqueos temptationis euadere.
Hebraeorum populus maria transiuit, sed non potuit temptamenta transire. temptati omnes praeter Iesum et Caleph, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt, quia fuerunt temptationis expertes. nec Aaron introiuit nec Maria, quia et ipsi temptati sunt, nec Moyses introiuit, quia dux erat populi qui temptabatur. typus legis, quae excludere temptamenta non poterat. non poterat
in terram resurrectionis inducere, quia ista euangelio gratia debebatur. lex pacem non potuit dare; ideo Moyses, quoad uixit, proeliatus semper est; semper legis populus in ancipiti bellorum est. Iesus autem Naue plebis animos profunda pace composuit, quoniam, qui sub lege est, agitatur incertis, qui sub euangelio, audit dicentem: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis, ideoque diligentibus non est scandalum.
Accipe aliter: crux domini Iudaeis scandalum. Graecis stultitia est. scandalum est perfido, quia dicit Iudaeus: \'ergo hic deus est qui homo uisus est, hic deus est qui ieiunauit, hic deus est qui uapulauit, hic deus est qui crucifixus est, qui de cruce descendere et se liberare non potuit?\' denique hoc dicebant tempore dominicae passionis: descendat de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum, si uult eum.
non te ista temptent, non te ista perturbent, non in animum tuum huiusmodi se inserant cogitationes. ubi pax est et multa pax, ibi crux Christi non obprobrio, sed saluti est. non fuit obprobrio Petro crux domini. quae tantum ei gloriae dedit, ut inuersis Christum ho-
noraret uestigiis, metuens ne, si ea specie crucifixus esset qua dominus, affectasse domini gloriam uideretur. crux ergo obprobrium perfido, fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est, quia pro nobis passus est dominus, quia illo nos redemit sanguine. illa ad paradisum resurrectione reuocauit. qui haec credit, quomodo turbari potest, cui spes regni caelestis adsurgit?
Sequitur uersus sextus: expectabam salutare tuum, domine, et praecepta tua feci. qui expectat sperat caritatem ergo spes praecedit, sequitur salus. spes igitur praecurrit effectum. ideo qui expectauit salutem a domino, praecepta domini fecit. unde et dominus amicos appellat in euangelio, non seruos qui sua praecepta fecerunt. qui diligit enim facit et qui fecerit merito dilectionis remuneratione donatur.
Sequitur uersus septimus: custodiuit anima mea testimonia tua et dilexit illa nimis. plus esse diligere quam custodire et supra diximus, quia custodire interdum necessitatis est uel timoris diligere caritatis. ideo hic cum dixisset \'custodiui\', adiecit \'dilexi\', ut custodia amantis fuerit, non timentis. qui nimium diligit, nimium custodit.
Sequitur uersus octauus: s eruaui pr aecepta tua et testimonia tua, quoniam omnes uiae meae in conspectu tuo, domine. beatus qui potest dicere: o mnes uiae meae ante te, qui nolit abscondere omnes cogitationes suas, omnes actus suos. abscondebat Adam uiam suam. abscondebat Eua post culpam, abscondebat Cain necem fratris. in affectu habemus abscondere, non in effectu. plena abscondentis perfidia, etsi apud deum nulla sit latebra. ideo ecclesia in Canticis?
sua ei secreta monstrabat dicens: adsumam te et ducam te in domum matris meae, in secretum eius quae concepit me. nam etsi deus omnia uideat cordis occulta, bonum tamen est ut unusquisque animam suam ei aperiat et expandat et tamquam lumini uel calori eius occurrat. nec inmerito gloriatur ecclesia dicens: ego eram in oculis eius tamquam inueniens pacem, quoniam uias suas prodere non timebat.
iusti ergo est ista uox; oculi enim do mini super iustos. itaque domino Iesu Christo, qui est uia et ueritas, bene hoc dicitur ab his qui illam ueram uiam fide moribus actuque desiderant inuenire: omnes uiae meae coram te, domine. nulla enim potest uia bona esse nisi quam tu inluminandam tui uisitatione luminis iudicaueris, cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Incipit \'Tau\' littera, quae Latina interpretatione significat \'errauit\'; alia interpretatio habet \'consummauit\'. quid est \'errauit\'? uicesima et secunda littera est quae est apud Hebraeos ultima. psalmo autem isto, hoc est centesimo octauo decimo profectum hominis diximus significari, qui doctrinae moralis magisteriis eruditus deponeret omnem inexercitatae mentis infantiam, adsumeret autem ueterani consilii scientiam et prudentiae senilis aetatem.
ubi autem-> error est, culpa signatur. hic ergo est profectus, finis ut culpae sit. sed quid est quod interpretetur ? \'errauit\', inquit; non \'errat, sed \'errauit\'. errasse praeteriti est temporis, errare praesentis; qui errauit desiuit errare et ueterem condemnat errorem. de eo enim dicitur \'errauit\', qui in errore iam non sit. nam is, qui adhuc in errore permaneat, non errasse dicitur, sed errare; errare enim permanentis in uitio est, errasse corrigentis est lapsum.
Denique emendator morum ait: eramus enim ali quando insipientes, increduli, errantes in desideriis et uoluptatibus. non dixisset utique: eramus aliquando insipientes, nisi qui adeptus esset postea sapientiae disciplinam, neque dixisset: eramus errantes, nisi superiorem deposuisset errorem.
denique ut abolitum lapsum doceret nec ullum offensionis resedisse uestigium, ait: cum - autem benignitas et humanitas apparuit saluatoris nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. ueteri igitur errore deposito et spiritu sancto atque omni morum emendatione renouatus dicit: eramus enim a aliquando errantes. uides ergo, quia errori renuntiasse non uitii, sed profectus est.
Postremo ipse te doceat dominus Iesus, si humanis consiliis uel sententiis non putas esse credendum. namque in euangelio suo ipse adseruit. quod pastor reliquit nonaginta et nouem oues et unam requirit quae errauit. centesima ouis est quam dicit errasse; perfectio et plenitudo numeri ipsa te instruat et informet.
non inmerito ceteris antefertur, quia plus est a uitio se reuocasse quam prope uitia Ipsa nescisse. inbutos enim uitiis animos exuere frenis cupiditatum atque emendasse non solum perfectae uirtutis, sed etiam caelestis est gratiae. emendare etenim futura attentionis humanae est. praeterita donare diuinae est potestatis. denique inuentam pastor ouem umeris inponit suis. agnoscis utique mysterium.
quomodo ouis lassa reficiatur, quia non potest aliter humana condicio lassa recreari nisi sacramento dominicae passionis et sanguinis Iesu Christi, cuius principium super humeros eius; in illa enim cruce infirmitates nostras portauit, ut ibi omnium peccata uacuaret. merito gaudent angeli, quia is qui errauit iam non errat, iam suum est oblitus errorem.
Non error igitur, sed consummatio est, ut altera docet interpretatio; consummatio autem perfectio disciplinae est. unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: defecit iniquitas tua, filia Sion, non adiciet te expellere adhuc.
uisitauit iniquitates tuas, filia Edom, reuelauit super peccata tua. aduertis, quoniam iniquitas non potuit sine dei uisitatione deficere nec plena esse correctio nisi per gratiam domini saluatoris ? quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem ecclesiam: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? ueteris igitur hominis uestimentum uitiis erroris intextum in lauacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere;
studio enim correctionis inoleuerat obliuio_A peccatorum. tanta uis consummatae emendationis est, ut in quandam redeat pueritiae spiritalis aetatem, quae uias erroris ignoret, crimen, etiamsi uelit, non possit admittere, quia desueuerit usum nosse peccandi. et iam de huius litterae interpretatione satis dictum arbitror. nunc cognoscamus ex subditis, quae sit uiri consummati sententia.
qui dura Aegyptiorum imperia ferre non poterant et ut grauia, ita et lutulenta opera indigna sui nobilitate generis recusabant, generis et uox ascenderit ad dominum deum nostram. ascendit enim oratio. quia, etsi operabantur, tamen operabantur inuiti. descendebat itaque ad illos dei misericordia, quia illorum ad deum ascendebat deuotio.
Ascendebat itaque non corporaliter; neque enim propheta tantus precationem suam petebat corporaliter adpropinquare. nam qui ita putat, utique is deum certo aliquo loco ac sede concludit. ur diffusiorem locum in quo deus sit arbitretur, cum utique inuisibilis ineffabilis inconprehensibilis impleat omnia et diuinitatis in eo habitet plenitudo.
legi Moysen adpropinquasse cieo, cum legem acceperit; sed solita Dauid uerecundia non semet ipsum, sed orationem suam deo adpropinquare postulat, ut uideatur ordo quidam esse distinctus, quo hi qui perfectiores sunt ipsi adpropinquent deo, sequentis autem ordinis iusti uiri satis habeant, si eorum adpropinquet oratio.
Ex usu autem sermonis nostri consideremus quid sit adpropinquare. constitue magistrum atque discipulum. si discipulus studiosius magistri uel hausit ingenium uel praecepto intendit, ita
ut ad similitudinem operis eius atque doctrinae proxime uideatur accedere, nonne dicere solemus, quod adpropinquauit magistro r ergo et tu, si imitatorem te praebeas Christi, sicut ille qui ait: imitatores mei estote sicut et ego Christi, si dolum nescias, mendacium oderis, ueritatem sequaris, iustitiam non refugias, diligas castimoniam, adpropinquasti Christo et per Christum deo. ipse est uia qua peruenitur ad patrem, qui apud patrem semper est. ia
Secundum um, inquit, uerbum tuum intellectum tribue mihi. aduerte quid postulet. non \'intellectum\' generaliter dixit, sed intellectum secundum uerbum dei;; est enim intellectus ad mortem, sicut est prudentia ad interitum: filii huius saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in hac generatione.
sed prudentia ista quae saeculi est ad uitam non suffragatur aeternam. circa honorem, circa lucella est, quaestibus coaceruandis intenta, non meritis conparandis. postremo circa elementa mundi est falerata magis quam uera sapientia, ut est philosophia omnis, quae aliena quaerit, cum sua nesciat, scrutatur caeli plagas, mundi spatia rimatur quae sibi prodesse nihil possunt, deum ignorat quem solum deberet inquirere.
Ideo uerus sapiens dicit: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. elaborandum est igitur, ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis (sit) cum philosophia, ne quis fidem nostram per elementa mundi huius transducat a uero, ne quis adsertionem nostram per philosophiam depraedetur.
sic enim Arnanos in perfidiam ruisse cognouimus, dum Christi generationem putant usu huius saeculi colligendam. reliquerunt apostolum, secuntur Aristotelem. reliquerunt sapientiam quae apud deum est, elegerunt disputationis tendiculas et aucupia uerborum secundum dialecticae disciplinam, cum clamet apostolus: ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditiones hominum. secundum elementa huius mundi et non secundum Christum.
Utinam possim imitari illam stultitiam qua sim sapiens. illum uirum habentem amplas possessiones, sed neglegentem fructuum, intentum deo illum uirum, qui honores etiam delatos sibi respuat, doctrinam philosophiae non requirat, etiamsi ante cognouit,
tamen scire dissimulet et non requirendo dediscat, non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi adquirat aeterna! hic potest dicere: secundum uerbum tuum intellectum tribue mihi, id est non secundum philosophos, non secundum causidicos, non secundum mercatores huius saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum tuum uerbum quod est uerae sapientiae bonorumque operum fundamentum, ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum, ut opus suum labi et perire non possit.
Sequitur uersus secundus: intret et postulatio mea coram te; secundum uerbum tuum libera me. uide ordinem. primum dixit: ad propinquet oratio m e a, postea intellectum poposcit: secundum uerbum, tertio ait: intret postulatio mea coram te. nonne quodam dominus nos inuitat usu et suscipere dignatur affectu?
nonne, cum aliquem de primariIs uins desideras conuemre, pnmo ad eius domum adpropinquas, postea quaeris informari atque instrui, ut cognoscas mentem patris familias, deinde ut eius domum ingrediaris inploras, ne quis te abiciat et excludat ? pulsa ergo et tu regiam illam caelestem, pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. non sola manus corporis pulsat, pulsat et uox; scriptum
est enim: uox fratris mei pulsat ad ianuam. pulsamus et digito; denique et Thomas digito meruit ianuam resurrectionis aperire. et tibi dicit Iesus: infer digitum tuum huc et mitte in manus meas et latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. pulsa ergo digito. si non potes tota manu. pulsa ianuam; Christus est ianua, qui ait: per me si quis introierit saluabitur.
Cum hanc igitur ianuam pulsaueris, uide quomodo ingrediaris, ne forte iam ingressus extra conspectum regis sis. multi ingrediuntur palatia et non statim regem istum terrae uident, sed frequenter obseruant, ut aliquando uidere mereantur. nec praesumunt uidendi copiam, sed iussi repraesentantur et precem fundunt, ut cum beniuolentia suscipiantur, primus sui sermonis ingressus ne quid titubet, ne quid offendat. quanto magis rogandus est deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! denique et Paulus rogat, ut aperiatur sibi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi.
Sunt maximae et uerae fidei dignitates, sunt honorum diuersi et apud Christum ordines: posuit deus in ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. sed istae administrantium dignitates (sunt). sunt etiam priuatorum, ut est pietas iustitia sobrietas castimonia disciplina.
sunt etiam orationis dignitates, si pro uidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, roges pro nimium deuoto ac fideli, si roges in tribulatione, roges cum dolore, si maesto et ipse qui rogas compatiaris affectu. intrat oratio tua dei gratiam, intrat domum eius, si tecum ecclesia deprecetur, si populus uniuersus inploret, ut domini inclinet fauorem.
Quid autem rogat ? ut eruatur, ut liberetur, eo quod iam diu aduersus nequitias spiritales, aduersus temptamenta huius saeculi proelietur, eo quod graue est satis longaeuo cursu istius uitae diuturnam sustinere militiam. denique et infra dicit: heu me quod incolatus meus prolongatus est! ingemescit enim, quod indefessas iugi labore tendat excubias; ideo petit a tot aduersantibus liberari nec cum terrenis hominibus uult habere consortium.
Sequitur uersus tertius: eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustific ationes tuas. eructat hymnum, qui potest dicere: bonus enim odor Christi sumus deo, et bene eructat, qui plurima et suauia praecepta domini gustauerit. eructat hymnum qui eructauerit uerbum. denique et Dauid ante eructauit uerbum bonum, hic eructat hymnum.
Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit iustitias dei et didicerit ab ipso domino deo suo. ideo hoc specialiter Dauid petit, ut eum doceat deus; audierat enim et cognouerat in spiritu, quia unus magister est, et ideo ubique ipsum doctorem fieri postulabat, ut ab ipso disceret iustificationes eius.
quomodo enim cantare potest in metu positus et timore poenarum? quomodo cantare potest grauium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat ueniae securus ? denique in posterioribus habes: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena?, in qua inpugnetur, in qua captiuetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captiuitatis aerumnas.
Et tu ergo ede scripturarum caelestium cibos et ede, ut permaneant tibi in uitam aeternam, et ede cotidie, ut non esurias, ede ut replearis, ede ut uerborum caelestium eructes saginam. spiritales epulae non obesse solent, sed prodesse satiatis, ideoque repleri uolebat propheta, qui dicit: repleatur os meum laude tua, ut cantem gloriam tuam. qui cantat dei gloriam, hymnum domino cor eius eructat.
Sequitur uersus quartus: loquetur lingua mea uerbum tuum , quoniam o mnia mandata tua ius titia . qui didicerit iustitias dei, loquitur uerbum dei, et qui uerbum dei loquitur, otiosum uerbum non loquitur. otiosum uerbum est loqui opera hominum. ideo sanctus dicit dari sibi a domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum, quia otiosum uerbum est, nec solum otiosum, sed etiam periculosum. pro
quo rationem reddituri sumus. omne enim uerbum otiosum quodcumque locuti fueritis, reddetis pro eo rationem. non enim mediocre periculum est, (ut), cum habeas tanta eloquia dei et dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit in Leuitico Numeris Deuteronomio, Iesu Naue, Iudicum libro, Regnorum atque Esdrae libris. fecit in euangelio uel Actibus apostolorum, illis praetermissis loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt.
saepi aures tuas spinis; utinam et linguam obsaepias, ne loquaris! sed. quod peius est, circumdata est lingua tua spinis, quae conpungunt et uulnerant loquentem quae mundi sunt. ideo aduersarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. si ergo non debemus audire aliena uel superflua, quanto magis non debemus obloqui, cum dicat unicuique nostrum scriptura uenerabilis: argen-
tum et aurumtuum alliga et ori tuo fac iugum et pondus! alliga sensum tuum fida taciturnitate, alliga sermones tuos, inpone iugum ori tuo, ne indomita uerborum ceruice se iactet, inpone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine. quibus tamen spinis ut saepias aures tuas scriptura tibi dicit nisi contrito corde et timore iudicii ? salubriter ista conpungunt, stimulant ista, non uulnerant, licet et uulnera utilia sint amici.
Omnia, inquit, mandata dei iustitia est. quia sunt mandata iustitiae et ideo sine iustitia esse non possunt. mandatum dei est, ut diligas deum tuum. unde ait Paulus: qui Enim diligit proximum suum legem impleuit. scriptum est enim: non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur. si in ipso uerbo instauratur omne mandatum quod uerbum iustitia est - quid enim tam iustum quam ut diligas deum tuum et diligas fratrem tuum? -, utique omnia dei mandata iustitia est.
sicut enim qui occidere potest fratrem (fratrem) utique diligit, qui adulterat fratris uxorem utique non diligit fratrem. qui furatur. qui concupiscit alienum utique non diligit eum quem fraudare desiderat, ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur eius iniuriis, a consortio caritatis alienus est.
Sequitur uersus quintus: fiat manus tua saluum facere me, quoniam mandata tua elegi. aduentum domini uidetur orare, quia manus dei Christus est. ipsum legimus dexteram dei, de quo supra ait: dextera domini fecit uirtutem, dextera domini exaltauit me. cur ergo hic manum dixit, nisi forte non solum propter diuersitatem gratiae, quam scripturae non praetermittere solent, sed etiam propter quandam proprietatem manuum dictum est, ut ibi dextera dicatur. ubi scribitur quod exaltauit eum uirtute, hic manus, ubi intellegi oporteat quod eum humilitate seruauit ?
Sequitur uersus sextus: con cupiui salutare t tuum, domine, et lex tua meditatio mea est. alius longaeuitate uitae istius delectatur et concupiscit usque ad depositae finem senectutis corporis huius uitam producere. alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: cum infirmor, tunc potens sum. beatos se putant, si inoffensa
ualitudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem. horum quoque nemo potest dicere: concupiui salutare tuum, domine; suam enim magis salutem quam salutare dei quaerunt, medicis potius quam scripturis oboedientes. contraria autem studiosis diuinae cognitionis praecepta medicinae sunt;
Sequitur uersus septimus: uiuet anima mea et laudabit te, et iudicia a tua adiuuabunt me. futurae utique uitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur. haec enim uita quomodo dici potest, de qua scriptum est: et in puluerem mortis deduxisti me? quam multi uiuentes in inferno sunt!
ipse Paulus cupiebat de mortis huius corpore liberari, qui uere concupiuit salutare dei dicens: dissolui enim cupio et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne magis necessarium -quam uoluntarium. quomodo ergo uiuit anima operta mortis inuolucro aut quae est uita, quae in umbra est ?
in regione umbrae mortis sumus, abscondita est uita nostra, non libera; erit enim libera in regione uiuorum, in qua fiduciam conplacendi iustus adsumit, ut placeat domino in regione uiuorum. ibi ergo uiuet anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit. nihil debitum poenae.\'
Ibi laudabit dominum, ubi deposito infirmitatis corpore conformis esse coeperit gloriae corporis Christi. nam dum in peccato sumus. plene laudare qui possumus ? peccatori enim dixit deus: quare tu enarras iustitias meas?in umbra sumus hic positi, in umbra uiuimus, in umbra laudamus; perfecte in umbra laudare non possumus. in terra aliena sumus; denique audisti in posterioribus dicentem: quomodo -cantabimus canticum domini in terra aliena?
Adiuuant autem iudicia dei sanctos, cum bonis operibus remuneratio uitae confertur aeternae. beatus qui dicit: et iudi icia tua adiuuabunt me. ego infirmus, ego peccator timeo iudicia dei propter conscientiam delictorum, mihi terrorem adferunt. me exagitant; sanctos adiuuant. sed tamen iuuabunt etiam peccatorem, licet diuerso modo.
sanctus adiuuabitur, dum probatur, peccator adiuuabitur, dum humiliatur, dum castigatur, ut peccata soluat duplicia, dum opus eius exuritur, ut ipse saluus fiat, sic tamen quasi per ignem. fortassis etiam sic conuenit sensus: si dignus fuero iudicio, dignus ero ut exuar consortiis impiorum, quoniam non resurgunt impii in iudicium, et iuuabunt me iudicia, quoniam qui credit in domino non iudicatur. proderit illi fides et suffragabitur ad ueniam, etiamsi qua in operibus offensa sit.
Sequitur uersus octauus: erraui s icut ouis quae perierat. uiui fica s eruum tuu m, quoniam mandata tua non sum oblitus. Graecus habet: quaere seruum tuum, hoc est ζήτησον, et potuit falli scriptor, ut scriberet ζῆσον, quod est uiuifica. sensus quidem uterque constat, sed oportunior est huic loco: quaere seruum tuum, quoniam ouis quae errauit quaerenda est a pastore, ne pereat. ideo dicit \'erraui\'.
dic et tu iniquitates tuas, ut iustificeris. quod lapsum fateris, in eo tibi cum omnibus commune consortium est, quia nemo sine peccato. negare hoc sacrilegium est - solus enim deus sine peccato est —, confiteri hoc deo inpunitatis remedium est. erraui. inquit — sed qui errauit in uiam potest redire, in uiam reuocari potest — et pulchre addidit: sicut ouis quae perierat; non enim perit qui agnoscit errorem.
Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta nouem oues tuas, quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare nonpossunt. in paradiso semel nocuit serpens; amisit ibi escam, postquam Adam inde depulsus est; illic iam nocere non poterit. ad me ueni, quem luporum grauium uexat incursus.
ad me ueni, quem eiectum ue paradiso serpentis diu ulceris uenena pertemptant, qui erraui a gregibus tuis illis superioribus. nam et me ibidem conlocaueras, sed ab ouilibus tuis lupus nocturnus auertit. quaere me, quia te requiro, quaere me, inueni me. suscipe me, porta me. potes inuenire quem tu requiris, dignaris suscipere quem inueneris, inponere umeris quem susceperis.
non est tibi pium onus fastidio, non tibi oneri est uectura iustitiae. ueni ergo, domine, quia, etsi erraui, tamen mandata tua non sum oblitus, spem medicinae reseruo. ueni, domine, quia et erraticam solus es reuocare qui possis et quos reliqueris non maestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. ueni, ut facias salutem in terris, in caelo gaudium.
Ueni ergo et quaere ouem tuam non per seruulos, non per mercennarios, sed per temet ipsum. suscipe me in carne quae in Adam lapsa est. suscipe me non ex Sarra, sed ex Maria, ut incorrupta sit uirgo, sed uirgo per gratiam ab omni integra labe peccati. porta me in cruce quae salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola uiuent quicumque moriuntur.
Pulchre autem etiam uiuifica potest dici, eo quod mori non possit quem humeris suis uirtus portauerit.
Dicit ergo et anima, dicit et ecclesia: erraui sicut ouis quae perierat; sed (et) dicit: quaesiui quem dilexit anima mea. hoc est dicere: uiuifica seruum tuum, quoniam mandata tua non sum oblitus. ego te quaesiui, sed inuenire non possum, nisi tu uolueris inueniri. et tu quidem uis inueniri, sed uis diu quaeri, uis diligentius indagari.
Quae cum te meruerit amplecti, ostendet fructus suos, docebit non oblitam se mandatorum tuorum, dicet tibi: ueni, frater meus, exeamus in agrum, et in foribus nostris omnis fetus arborum, noua et uetera, frater meus, seruaui tibi.
hoc est dicere: \'teneo mandata omnia noui et ueteris testamenti\'. sola hoc dicere ecclesia potest. non dicit alia congregatio, non dicit synagoga, nec secundum litteram noua tenens nec secundum spiritum uetera. non dicit haeresis Manichea: \'uetera seruaui tibi\', quae prophetas non suscipit. mento dealbata cernitur quae utriusque fulget gratia testamenti.
Respondet ei sponsus: pone me ut signaculum in cor tuum. u t sigillum in brachium tuum. quae noua et uetera seruasti mihi. signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. fulget in te imago iustitiae, imago sapientiae, imago uirtutis.
et quia imago dei in corde est tuo, sit - operibus tuis, sit effigies euangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias. effigies euangelii erit in te, si percutienti maxillam alteram praebeas, si diligas inimicum tuum, si crucem tuam tollas et me sequaris. ideo crucem ego pro uobis portaui, ne tu propter me portare dubitares.
Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod iam dominus Iesus sibi ecclesiam copulabat et, quia considerantes magnitudinem uerbi imparem tantis nuptiis aestimabant. ne forte copulae pondus sustinere non posset, excusant dicentes: soror nobis parua et ubera non habet.
sic enim qui uolunt differre nuptias excusare consuerunt, ut praetendant inmaturae aetatis infirmitatem et adstruant, quod ubera non habeat, quae nubilis significant tempus aetatis. hoc solet symbolum commune omnibus uirginibus esse nupturis, ut, cum ubera coeperint eminere, tunc coniunctioni habiles iudicentur.
Turbatae igitur, quod studio dilectionis urgeat nuptias sponsus, dicunt: quid faciemus sorori nostrae in die qua loquitur in ea? uel, ut Symmachus, qua loquitur ei, hoc est: sponsalium celebritate solet fieri conlocutio et confirmatio nuptiarum.
quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur coniunctio spiritalis? a tantis nuptiis excusare non possunt; nemo est enim qui copulam uel animae et spiritus uel Christi et ecclesiae non beatam putet. sed quia plenitudo uerbi uel spiritus sancti uibrat et fulget et nihil est quod ei possit aequari, ideo differre desiderant, ut illa dilatione uel anima uel ecclesia possit esse perfectior.
Dicunt ergo: si murus est, aedificemus super eum receptacula; et si ianua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas. murus est anima sancti. habet et ecclesia muros suos, quae iam perfectior dicit: ego ciuitas munita.
hic est murus qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in ecclesiam. sed murus quamuis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior. cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. sed quia rationabilis haec ciuitas est et omnis spes eius in dei uerbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis caelestibus magis quam corporis uoluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. eo fulta praesidio, eo splendore fulgens habilior Christi copulae iudicatur.
Et quia ianua Christus est, qui ait: per me si quis introierit saluabitur, et ecclesia ianua nuncupatur, quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. sed ne haereticorum corrumpatur tineis aut uermibus, dicunt filiae Hierusalem, uel angeli uel animae iustorum: aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est fidei sublimis bonum odorem; est enim suauis huius materiae odor, quam non uermis, non tinea corrumpat.
ideo huius materiae usus eligitur tectorum fastigiis eleuanais formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis inbuitur. est ergo materia ista sublimis ad gratiam, leuis ad onus, suauis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.
Sed quemadmodum sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis sollemnitatem, ita et ecclesia uerbi decore iam capta festinabat ad nuptias. ideoque morarum et dilationis inpatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: ego murus, et ubera mea turres, hoc est: nolite dubitare utrum murus sim — iilae enim dixcrant: si murus est —;ego, inquit, murus sum et non parua ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt.
quomodo dicitis quia non habeo ubera ? sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: et abundantia in turribus tuis. his uberibus, id est sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat, sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum eius abundantiam non uidebant.
Et addidit: ego eram in oculis eius tamquam inueniens pacem, hoc est: deliberatis de meis sensibus, cum pacem dei inuenerim, quae superat omnem mentem et custodit et corda et sensus in Christo Iesu. talis, inquit. eram in oculis sponsi qualis quae habet pacem; scriptum est enim. qui recte quaerunt pacem. habebunt eam testimonium festinantibus igitur dilecto atque dilecta celebrata coniunctio spiritalis est mutuo expetita consensu.
Ideoque tamquam nuptiale canens carmen exultauit spiritus in propheta dicens: uinea facta est Salomoni in l Belamon; dedit uineam suam his qui seruant. clamat ergo spiritus: plantata est congregatio populorum et uitis aeternae radice fundata et spiritalia sub iugum uerbi corde mansueto colla subiecit; plantata autem in multitudine nationum.
Custodita igitur et uallata haec uinea munimine spiritali mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. ideoque ait ecclesia: uitis mea in conspectu meo; mille Salomoni, et ducenti seruantibus fructum.
perfectio et plenitudo Christi est, portio seruulorum. habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Beniamin fratri iuniori tribuit Ioseph, singulas reliquis fratribus. domino igitur quinque sensuum portio et praerogatiua defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit, sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad euocandas gentes sapientiae principatum.
Sed quia futurum erat, ut, cum ad plenitudinem ecclesia peruenisset, persecutionibus uariis temptaretur, ideo, cum uerbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum. et quae plus sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis adpetitur in nobis, ideo ait: fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinulo ceruorum super montes aromatum.
propter infirmos fugbt, qui temptamenta grauiora ferre non possint. ideoque scriptum est, ut de ciuitatibus ad ciuitates fugiamus et, si nos in hac ciuitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat aut fugiat ab infirmis et transeat ad montes aromatum. qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. montes aromatum sancti sunt. ad eos confugit Christus, quia fundamenta eius in montibus sanctis.
ad eos igitur confu- ?it qui sunt eius stabilia fundamenta; in nobis fugit, in illis fida statione consistit. mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: bonus enim odor Christi sumus deo, mons aromatum Dauid, cuius orationis odor ascendebat ad dominum, et ideo dicebat: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicit ad ecclesiam: quae sedes in hortis, hoc est: iam in hortis sedes superno digna paradiso, et ideo uocem tuam insinua mihi cui amici intendunt; ego quoque eam audire desidero. coepit in hortis esse ecclesia, postquam in hortis passus est Christus.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sanctii Ambrosii Opera edited by Michael Petschenig (Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1913) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 62), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
