SermonIndex Audio Sermons
Image Map
SermonIndex.net : Christian Books : VIII. HYMNUS POST IEIUNIUM

The Hymns Of Prudentius by Aurelius Clemens Prudentius

VIII. HYMNUS POST IEIUNIUM

Christe servorum regimen tuorum,
mollibus qui nos moderans habenis
leniter frenas facilique septos
lege coerces:

ipse cum portans onus inpeditum 5
corporis duros tuleris labores,
maior exemplis famulos remisso
dogmate palpas.

Nona submissum rotat hora solem
partibus vixdum tribus evolutis, 10
quarta devexo superest in axe
portio lucis.

Nos brevis voti dape vindicata
solvimus festum fruimurque mensis
adfatim plenis, quibus inbuatur 15
prona voluptas.

Tantus aeterni favor est magistri,
doctor indulgens ita nos amico
lactat hortatu, levis obsequela ut
mulceat artus. 20

Addit et, ne quis velit invenusto
sordidus cultu lacerare frontem,
sed decus vultus capitisque pexum
comat honorem.

Terge ieiunans, ait, omne corpus, 25
neve subducto faciem rubore
luteus tinguat color aut notetur
pallor in ore.

Rectius laeto tegimus pudore,
quidquid ad cultum Patris exhibemus: 30
cernit occultum Deus et latentem
munere donat.

Ille ovem morbo residem gregique
perditam sano male dissipantem
vellus adfixis vepribus per hirtae 35
devia silvae.

Inpiger pastor revocat lupisque
gestat exclusis humeros gravatus,
inde purgatam revehens aprico
reddit ovili: 40

Reddit et pratis viridique campo,
vibrat inpexis ubi nulla lappis
spina, nec germen sudibus perarmat
carduus horrens:

Sed frequens palmis nemus et reflexa 45
vernat herbarum coma, tum perennis
gurgitem vivis vitreum fluentis
laurus obumbrat.

Hisce pro donis tibi, fide pastor,
servitus quaenam poterit rependi? 50
nulla conpensant pretium salutis
vota precantum.

Quamlibet spreto sine more pastu
sponte confectos tenuemus artus,
teque contemptis epulis rogemus 55
nocte dieque;

Vincitur semper minor obsequentum
cura, nec munus genitoris aequat,
frangit et cratem luteam laboris
grandior usus. 60

Ergo ne limum fragilem solutae
deserant vires et aquosus albis
humor in venis dominetur aegrum
corpus inervans,

Laxus ac liber modus abstinendi 65
ponitur cunctis, neque nos severus
terror inpellit, sua quemque cogit
velle potestas.

Sufficit, quidquid facias, vocato
numinis nutu prius, inchoare, 70
sive tu mensam renuas cibumve
sumere temptes.

Adnuit dexter Deus et secundo
prosperat vultu, velut hoc salubre
fidimus nobis fore, quod dicatas 75
carpimus escas.

Sit bonum, supplex precor et medelam
conferat membris, animumque pascat
sparsus in venas cibus obsecrantum
christicolarum. 80

<<  Contents  >>





©2002-2020 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Affiliate Disclosure | Privacy Policy