De Situ Terrae Sanctae (Latin)
The Latin text of De Situ Terrae Sanctae. This page has 1 section group and about 2,515 words. Each row carries its standard reference.
De Hierusalem usque ubi baptizauit domnus Philippus eunuchum milia XVI. Inde usque Terebintum, quod appellatur ilex Mambre, milia II. De Terebinto usque ad speluncam duplicem, ubi requiescunt patriarchae, milia IIII. De spelunca duplice usque in Cebron milia II, ubi habitauit sanctus Dauid septem annis, quando fugiebat ante Saul.
De Hierusalem in Ramatha, ubi requiescit Samuhel, milia V. De Hierusalem usque ubi habitauit sancta Elisabeth mater domni Iohannis Baptistae milia V. De Hierusalem usque Anato, ubi natus est domnus Hieremias propheta, ubi et requiescit, milia VI. De Hierusalem usque Bethania milia II, ubi resuscitauit domnus Christus Lazarum. De Hierusalem usque in montem Oliueti, quod scribitur, stadia septem miliario uno; inde domnus ascendit in caelos; ibi sunt fabricatas numero XXIIII ecclesias. De monte Oliueti usque in uico Hermippo, ubi dormiuit Abdimelech sub arbore ficus annis XLVI, miliario uno, qui Abdimelech discipulus fuit sancti Hieremiae; ibi fuit Baruc propheta.
Sanctus Stephanus foras porta Galilaeae lapidatus est; ibi et ecclesia eius est, quam fabricauit domna Eudocia uxor Theodosii imperatoris. Piscina Siloe a lacu, ubi missus est Hieremias propheta, habet passus numero C, quae piscina intra murum est. De domo Pilati usque ad piscinam probaticam passus plus minus numero C. Ibi domnus Christus paralyticum curauit, cuius lectus adhuc ibi est. Iuxta piscinam probaticam ibi est ecclesia domnae Mariae.
Sanctus Iacobus, quem Dominus manu sua episcopum ordinauit, post ascensum Domni de pinna templi praecipitatus est et nihil ei nocuit, sed fullo eum de uecte, in quo res portare consueuerat, occidit et positus est in monte Oliueti. Ipse sanctus Iacobus et sanctus Zacharias et sanctus Symeon in nna memoria positi sunt, quam memoriam ipse sanctus Iacobus fabricauit, corpora eorum ipse ibi recondidit et se ibi cam eis praecipit poni.
A pinna templi subtus monasterium est de casas, et quando aliqua earum de saeculo transierit, ibi intus in monasterio ipso deponitur, et a quo illuc intrauerint, usque dum uiuunt, inde non exeunt. Quando aliqua de sanctimonialibus illuc conuerti uoluerit aut aliqua poenitens, huic tantummodo ipsas portas aperiuntur, nam semper clausae sunt, et uictualia eis per muros deponuntur, nam aquam ibi in cisternas habent.
Ciuitas Cersona, quae est ad mare Pontum; ibi domnus Clemens martyrizatus est. In mari t memoriam eius cum corpus missus est. Cui domno Clementi anchora ad collum ligata est, et modo in natale eius omnes in barcas ascendunt populus et sacerdotes, et dum ibi uenerint, maris desiccat milia VI, et ubi ipsa arca est, tenduntur super se papiliones et ponitur altaris et per octo dies ibi missas celebrantur et multa mirabilia ibi Domnus facit. Ibi daemonia excluduntur, Si quis uero de uexaticis ad ipsam anchoram adtingere potuerit et eam tetigerit, statim liberatur.
De Cersona usque in Sinope, ubi domnus Andreas liberauit domnum Mattheum euangelistam de carcere... Quae Sinope illo tempore Myrmidona dicebatur, et omnes, qui ibi manebant, homines pares suos comedebant; nam modo tanta misericordia ibi est, ut ad stratas sedeant per peregrinos suscipiendos. Inde iam Armenia est.
In Aegypto ciuitas Memphis, ubi Pharao manebat, ubi et Ioseph in carcere missus fuerat; ibi sunt monasteria duo: unum est religionis Wandalorum et aliud Romanorum, hoc est Wandalorum sancti Hieremiae, Romanorum sancti Apolloni heremitae.
De montes Armeniae exeunt flumina duo, Tygris et Eufrates, et inrigat Tygris terras Assyriorum, et Eufrata inrigat terras Mesopotamiae, Phison autem inrigat omnem terram Aethiopiae et perexit ad Aegyptum, Geon inrigat terram Euilath et transit iuxta Hierusalem.
De monte Oliueti ascendit Domnus in caelis et ibi prope est spelunca, quae dicitur Matzi, quod interpretatur discipulorum, ubi Domnus, quando praedicabat in Hierusalem, requiescebat. [Ibi sanctus Ioannes euangelista super pectus Domini recumbebat.]
Ciuitas Leuiada trans Iordanen habens de Hiericho milia XII; in ipsa Leuiada Moyses lapidem de uirga percussit et fluxerunt aquae; inde maior aqua exiit, quae ipsa Leuiada omnem inrigat; ibi habet dactalum Nicolaum maiorem, ibi et Moyses de saeculo transiuit, et ibi aquas calidas sunt, ubi Moyses lauit, et in ipsas aquas calidas leprosi curantur.
In loco, ubi Domnus baptizatus est, ibi est una columna marmorea, et in ipsa columna facta est crux ferrea; ibi est et ecclesia sancti Iohannis Baptistae, quam fabricauit Anastasius imperator, quae ecclesia super cameras maiores excelsa fabricata est pro Iordane, quando implet; in qua ecclesia monachi morantur, qui monachi senos solidos per annum de fisco accipiunt pro uita sua transigenda. Ubi Domnus baptizatus est trans Iordanem, ibi est mons modicus, qui appellatur Armona; [mons Tabor in Galilaea est] ibi sanctus Helias raptus est. Memoria sancti Helysei, ubi fontem illum benedixit, ibi est et super ipsa memoria ecclesia fabricata est. Abunde Domnus baptizatus est, usque ubi Iordanis in mare mortuo intrat, sunt milia V, et ipse est maris mortuus, ubi Sodoma et Gomorra dimersae sunt cum aliis tribus, quae quinque ciuitates fuerunt iuxta mare mortuum. Ibi est uxor Loth, quae facta est statua salis, et quomodo crescit luna, crescit et ipsa, et quomodo minuitur luna, diminuit et ipsa.
In montem Oliueti Domnus super lapidem humeros inposuit, in qua petra ambo humeri eius descenderunt sicut in cera molle, qui locus Ancona dicitur, ibi et ecclesia fabricata est, ubi prope est ecclesia, ubi sancta Tecla est, et ipse locus dicitur Bethfage. Inde pullus asinae, quem Domnus sedit, adductus est, cum quo intrauit de porta Beniamin in Hierusalem.
Ubi legitur: Maris, quare conturbatus es, et tu, Iordanis, quare conuersus es retrorsum, et uos, montes, quare gestistis sicut arietes, et uos, colles, sicut agni ouium? [ubi] circa Iordanem est, hoc est monticelli sunt multi, et quando Domnus ad baptismum descendit, ipsi montes ante ipsum ambulabant gestiendo et hodie uelut saltantes uidentur.
In Arabia sunt ciuitates, quas Hiesu Naue destruxit, ubi manebant Amorrei, Gergesaei et Ferezei, tredecim, id est t Iuncta t Volumta, Medeua, t Musica, Filadelphia, Gerassa, t Genara. Vostra, Damasco, Gadara, Auila, Capitulia, t Astra.
Ubi est Hierusalem, prouincia Palestina dicitur, terra Chana, inde Galilaea, inde Syria, inde Mesopotamia. In sinistra Armenia prima et secunda Armenia et Persa Armenia, quae Armeniae sub imperatore sunt.
In prouincia Asia ciuitas Epheso, ubi sunt septem fratres dormientes et catulus Viricanus ad pedes eorum; nomina eorum id est: Achellidis, Diomedis, Eugenius, Stephanus, Probatus, Sabbatius et Quiriacus, quorum mater Caritina dicitur graece, latine Felicitas. Ibi est sanctus Timotheus, discipulus domni Pauli.
Iuxta montem Syna in Fara ciuitate, ibi sanctus Moyses cum Amalech pugnauit. De Hierusalem in Elusath mansiones III, de Elusath in Aila mansiones VII, quam ille Alexander Magnus Macedo fabricauit. De Aila usque in monte Syna mansiones VIII, si compendiaria uolueris ambulare per heremum, sin autem per Aegyptum, mansiones XXV.
Urbicius dicebatur praepositus imperii, qui ad septem imperatores praepositus fuit et coronas ipsis imperatoribus in capite ponebat et ipse eas de eorum capite deponebat et ipse eos castigabat. Est locus tertio miliario de Hierusalem ciuitate. Dum domna Maria mater Domni iret in Bethleem, descendit de asina et sedit super petram et benedixit eam. Ipse uero praepositus Urbicius ipsum lapidem incidit et fecit eum quadrum in modum altaris uolens eum Constantinopolim dirigere, et dum ad portam sancti Stephani ueniret, iam amplius eum mouere non potuit; quem lapidem unus iugus bonum ducebat, et dum uiderent, quia nullatenus potuerunt eum in antea monere, reuocatus est ad sepulchrum Domini et ibi altaris de ipsa petra factus est et de ipso altare communicatur. Tamen post sepulchrum Domni est. Ipse uero Urbicius praepositus sub Anastasio imperatore Constantinopolim moritur et t obrierunt. Quem Urbicium terra non recepit, tertio eum sepulchrum foris iactauit.
Fabricauit Anastasius in Mesopotamia prouincia ciuitatem, quae ciuitas Dara dicitur, tenet in longitudinem milia III propter Persos, quando in prouincia imperatoris ad praedandum ueniebant, ubi fossato figebant, quia aquae nullatenus inueniuntur nisi ibi; in qua ciuitate fluuius exit et ad capud ciuitatis mergit sub terra, quia ipse fluuius omnis muro cinctus est.
Ciuitas Melitine in Persa Armenia est, ipsa est metropolis.
Alia ciuitas Arauisso, alia Cocusso, alia Germanicia. In Persida ubi iacet corpus sancti Danihelis, Susa dicitur, XXX milia de Babylonia; ibi sunt et tres pueri; in qua ciuitate habitatio hominum non est propter serpentes et ippocentauros. Hoc Eudoxius diaconus dixit, qui de ipsa prouincia est.
Inuentio sanctae crucis, quando inuenta est ab Helena matre Constantini XVII. Kal. octobris, et per septem dies in Hierusalem ibi ad sepulchrum Domni missas celebrantur et ipsa crux ostenditur.
In prouincia Cilicia Aegea dicitur ciuitas, ubi XL dies commercia geruntur et nemo de eis aliquid requirit; si post XL dies inuentus fuerit negotium gerere, fiscalia reddit. In prouincia Cilicia ciuitas Tharso, inde Apollonius fuit. De Tharso usque Adana ciuitate milia XXX. De Adana usque ad Masista XXX milia. De Masista usque ad Anasta .... usque Aegeas LX milia. De Aegeas usque ad Alexandria Scabiosa LX milia. Ab Alexandria Scabiosa usque Antiochia LX milia. De Antiochia usque in Quiro, ubi sunt sanctus Cosmas et Damianus, qui ibi et percussi sunt, milia LX. De Quiro usque Barbarisso, ubi sunt percussi sanctus Sergius et Bacco, milia LX. De Barbarisso usque ad Eneapoli ... in Calonico milia LXXX. De Calonico usque in Constantina milia LX. De Constantina in Edessa LXXX milia, ubi Abgarus rex, qui domino Christo scripsit, manebat. De Edessa usque in Dara CXX milia. De Dara in Amida LXXX milia, quae est ad fines Persarum. De Amida usque Ramusa milia XVIII.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Itinera hierosolymitana saeculi IIII-VIII edited by Paul Geyer (Prague, Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1898) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 39), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
