De Locis Santis (Latin)
The Latin text of De Locis Santis. This page has 1 section group and about 3,861 words. Each row carries its standard reference.
Ingressis ergo a septemtrionali parte urbem primum de locis sanctis pro conditione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero locum dominicae crucis excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae, rotunda ecclesia tribus cincta parietibus duodecim columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus quattuor ad uulturnum et quattuor ad eurum spectant. Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est, quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est; summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In huius ergo monumenti aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum longitudinis VII pedum, trium mensura palmorum pauimento altius eminet, introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, quattuor intra sepulchrum, octo supra in margine dextro. Lapis, qui ad hostium monumenti positus erat, nunc fissus est, cuius pars minor quadratum altare ante hostium nihilominus eiusdem monumenti , stat, maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus extat. Color autem eiusdem monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur. A dextera autem parte huic ecclesiae cohaeret beatae dei genetricis ecclesia quadrangula. In platea, quae Martyrium et Golgotha continuat, exedra est, in qua calix Domini scriniolo reconditus per operculi foramen tangi solet et osculari; qui argenteus calix duas hinc et inde habens ansulas sextarii Gallici mensuram capit, in quo est et illa spongia dominici potus ministra. In loco autem illo, quo Abraham altare ad immolandum filium construxit, mensa est lignea non parua, in qua pauperum elemosinae solent a populo deferri. Sed singula, quae dixi, ut manifestius agnosceres, etiam prae oculis depingere curaui.
Figura ecclesiarum.
Lancea militis inserta habetur in cruce lignea in porticu Martyrii, cuius hastile in duas intercisum partes a tota ueneratur ciuitate.
Haec quidem omnia, quae commemorauimus, sancta loca extra montem Sion posita cernuntur, quo se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit. In inferiore uero parte urbis, ubi templum in uicinia muri ab oriente locatum ipsique urbi transitu peruio ponte mediante fuerat coniunctum, nunc ibi Saraceni quadratam domum subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias uili opere construentes oratione frequentant, quae tria milia hominum capere uidetur. Paucae illic cisternae in usum aquarum ostenduntur.
In uicinia templi Bethsaida piscina gemino insignis lacu apparet, quorum alter hibernis plerumque impletur imbribus, alter rubris est discolor aquis. Ab ea fronte montis Sion, quae praerupta rupe orientalem plagam spectat, intra muros atque in radicibus collis fons Siloe prorumpit, qui alternante quidem aquarum accessu in meridiem fluit, id est non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit et per terrarum concaua et antra saxi durissimi cum magno sonitu uenire consueuit.
In suprema montis Sion planitie monachorum cellulae frequentes ecclesiam magnam circumdant illic, ut perhibent, ab apostolis fundatam, eo quod ibi spiritum sanctum acceperint ibique sancta Maria obierit, in qua etiam locus cenae Domini uenerabilis ostenditur. Sed et columna marmorea in medio stat ecclesiae, cui adhaerens Dominus flagellatus est. Huius ergo ecclesiae talis dicitur esse figura.
Figura ecclesiae.
Hic monstratur petra, super quam lapidatus est sanctus protomartyr Stephanus extra ciuitatem. In medio autem Hierusalem, ubi cruce Domini superposita mortuus reuixit, columna celsa stat, quae aestiuo solstitio umbram non facit. Unde putant ibi mediam esse terram et historice dictum: Deus autem, rex noster, ante saecula operatus est salutem medio terrae. Qua ductus opinione et Victorinus Pictabionensis antistes ecclesiae de Golgotha scribens ita inchoat: Est locus, ex omni medium quem credimus orbe; Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt.
Sudarium capitis Domini post resurrectionem eius mox christianissimus quidam Iudaeus furatus usque ad obitum diuitiis sibi affluentibus habuit. Qui moriturus interrogat filios. qui Domini sudarium, qui ceteras patris uelit accipere diuitias. Maior thesauros rerum, minor elegit sudarium, et mox illi decrescunt usque ad paupertatem, fratri autem cum fide crescunt et opes. Usque ad quintam ergo generationem fideles tenuere. Hinc ad impios perueniens diuitias tantum auxit ut Iudaeis, et hoc multo tempore, donec post longa litigia, quibus christiani Iudaei se Christi, infideles uero se patrum suorum adfirmabant heredes, Mauuias Sarracenorum rex, qui nostra aetate fuit, iudex postulatur. Qui accensa grandi pyra Christum iudicem precatur, qui hoc pro suorum salute super caput habere dignaretur. Missum ergo in igne sudarium ueloci raptu aufugiens euolat et in summo aere diutissime quasi ludendo uolucritans, ad ultimum cunctis utrimque intuentibus se leuiter in cuiusdam de christianis sinu deposuit. Quod mane mox totus populus summa ueneratione salutabat et osculabatur: habebat autem longitudinis octo pedes.
Aliud quoque aliquanto maius linteum in ecclesia ueneratur. quod fertur a sancta Maria contextum, XII apostolorum et ipsius Domini continens imagines, uno latere rubro et altero uiridi.
Circa Hierosolimam aspera ac montuosa cernuntur loca. Hinc quoque septemtrionem uersus usque ad Arimathiam terra petrosa et aspera per interualla monstratur, ualles quoque spinosae usque ad Thamnicam regionem patentes. Ad Caesaream uero Palaestinae ab Helia quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca, praecipue tamen planities camporum interpositis oliuetis. Distant autem LXXV milibus passuum. Longitudo uero terrae repromissionis a Dan usque Bersabee tenditur spatio CLXV milium, ab Ioppe usque Bethleem XLVI milibus.
Iuxta murum templi uel Hierusalem ab oriente Gehennon occurrit, quae est uallis Iosaphat a septemtrionali plaga in austrum porrecta, per quam torrens Cedron, si quando pluuiarum aquam reccipit, decurrit. Haec uallis et parua campi planities inrigua et nemorosa plenaque deliciis locum in se quondam Baalim sacrum habuit. In hac turris est regis Iosaphat, sepulchrum eius continens, cuius ad dexteram de rupe montis Oliueti excisa et separata domus duo cauata habet sepulchra, hoc est Symeonis senis et Ioseph sanctae Mariae sponsi. In eadem ualle sanctae Mariae rotunda est ecclesia, lapideo tabulato discreta, cuius in superioribus quattuor altaria, in inferioribus unum habetur in orientali plaga, et ad eius dexteram monumentum uacuum, in quo sancta Maria aliquandiu pausasse dicitur, sed a quo uel quando sit ablata, nescitur. Hanc intrantes uident ad dexteram insertam parieti petram, in qua Dominus nocte, qua tradebatur, orauit, uestigiis genuum quasi cera molli inpressis.
Mons oliuarum mille ab Hierusalem discretus passibus altitudine montis Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti quoque et ordei fertilis; neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas. In cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas; interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc sui speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolimam per uitrum fulgent, quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicae per annos singulos missa peracta ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere. Tot ibi nocte illa lucernae ardent, ut non inlustrari tantum, sed et ardere mons et supposita loca uideantur. Et huius quoque basilicae figuram prae oculis depingere placuit.
Figura basilicae.
Monumentum Lazari ecclesia ibidem extructa demonstrat et monasterium grande in campo quodam Bethaniae magna oliuarum silua circumdato. Est autem Bethania quindecim stadiis ab Hierusalem. Tertia quoque montis eiusdem ad australem Bethaniae partem ecclesia est, ubi Dominus ante passionem discipulis suis de die iudicii loquitur.
Bethleem sex milibus in austrum ab Hierusolima secreta in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus, interior praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra ipsum locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctae Mariae grandem gestat ecclesiam. Petra iuxta murum cauata primum dominici corporis lauacrum de muro missum suscipiens hactenus seruat: quae si qua forte occasione uel industria fuerit exhausta, haec nihilominus continuo, dum respicis, sicut ante fuerat, plena redundat.
Ad aquilonem Bethleem in ualle contigua sepulchrum Dauid in medio ecclesiae humili lapide tegitur lampade superposita, ad austrum uero in ualle contigua in ecclesia sepulchrum sancti Hieronymi.
Porro ad orientem in tunc Ader, id est gregis, mille passibus a ciuitate segregata ecclesia est trium pastorum dominicae natiuitatis consciorum monumenta continens. Haec relationem Arculfi Galliarum episcopi secutus dixerim; ceterum Ezras aperte scribit in Hierusalem esse Dauid sepultum.
Via regia, quae ab Helia Chebron ducit, ab oriente Bethleem, ab occidente sepulchrum Rachel habens titulo nominis eius usque hodie signatum.
Chebron autem in campi latitudine sita et ab Helia, [hoc est Ierusalem,] XXII milibus separata, uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad aquilonem, et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis, trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur.
Mambre collis mille passibus a monumentis his ad boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem, in cuius aquilonali parte quercus Abrahae, duorum hominum altitudinis truncus, ecclesia circumdata est.
Egredientibus Chebron ad aquilonem in sinistra parte uiae occurrit mons pinosus paruus, tribus milibus passuum a Chebron, unde Hierosolimam pinea ligna feruntur in camelis; nam in omni Iudaea plaustra uel currus raro fiunt.
Hiericho ab Helia orientem uersus XVIII milia pedes abest, qua tertio ad solum destructa sola domus Raab ob signum fidei remanet; eius enim adhuc parietes sine culmine durant; locus urbis segetes et uineta recipit. Inter hanc et Iordanem, quinque uel sex ab ea milibus separatum, grandia palmeta campulis interpositis et inhabitatoribus Cananaeis.
Duodecim lapides, quos Iosue de Iordane tolli praeceperat, in ecclesia Galgalis facta altrinsecus iuxta parietes eiusdem iacent, uix singuli nunc duobus uiris eleuabiles, quorum unus nescio quo casu fractus, sed ferro medicante reconiunctus est.
Est iuxta Hiericho fons uber ad potum. pinguis ad rigandum, qui quondam sterilis ad generandum, parum salubris ad potandum, per Heliseum prophetam, dum uas salis in eum mitteret, sanatus est. Denique campus eum circumiacet LXX stadiorum in longitudinem, XX in latitudinem patens, in quo mirabilis hortorum gratia, uaria palmarum genera, praestantissimi apium fetus. Illic opobalsamum gignitur, quod ideo cum adiectione significamus, quia agricolae cortice tenus uirgulas acutis lapidibus incidunt eas, in quibus balsama generantur, ut per illas cauernas paulatim destillans humor se colligat lacrimis pulchre rorantibus; cauerna autem graeco nomine ope dicitur. Illic cyprum, illic myrobalanum nasci ferunt. Aqua ut cetera fontium, illic tamen praestantius, aestate frigida, hieme tepens, aer mollior, ut summa hieme lineis utantur exuuiis indumentorum. Urbs ipsa condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium; aegrum enim et ieiunum solum et ideo desertum ab incolis. Hic a Scythopolis urbis terra usque ad regionem Sodomitanam et Asfaltios fines locus diffusus habetur. Aduersus huic mons supra Iordanem ab urbe Iuliade usque ad Zoaros Arabiae Petraeae conterminos extentus, ubi etiam mons est Ferreus nuncupatus. Inter hos duos montes campus iacet, quem ueteres latine Magnum appellauere, hebraice autem Aulon, cuius longitudo XXX et CCtorum stadiorum. latitudo CXX, exordium a uico Gennauari, finis usque ad Asfaltium lacum. Iordanis eum medium intersecat uiridantibus ripis fluminis alluuione, siquidem supra ripas eiusdem fructus arborum uberior est, alias longe exilior; arida sunt enim omnia praeter oras fluminis.
Mare uero mortuum longitudine stadiis DLXXX usque ad Zoaros Arabiae, latitudine CL usque ad uicina Sodomorum protenditur; nam et de puteis quondam salis post Sodomae et Gomorrae et ciuitatum finitimarum combustionem inundasse certissimum est. Apparet uero procul de specula montis Oliueti cernentibus, quod fluctuum conlisione commotum salsissimum eicit sal, et hoc sole siccatum accipitur multis utique nationibus profuturum. Aliter uero in quodam Siculo monte sal fieri dicitur, ubi lapides de terra euulsi uerum salsissimum sal et cunctis usibus aptissimum praebeant, quod esse sal terrae dicitur. Mortuum autem appellatur mare, quod nihil recipiat generum uiuentium, neque pisces neque adsuetas aquis aues, tauri camelique fluitent. Denique si Iordanis auctus imbribus pisces illuc influentes rapuerit, statim moriuntur et pinguibus aquis supernatant. Lucernam accensam ferunt supernatare sine ulla conuersione, extincto demergi lumine, et quauis demersum arte, quod uiuat, difficile haerere in profundo, omniaque uiuentia demersa, licet et uehementer inlisa, statim resilire.
Denique Vespasianum praecepisse natandi ignaros reuinctis manibus in profundum deici eosque omnes ilico supernatasse. Aqua ipsa sterilis et amara ceterisque aquis obscurior et quasi adustae praeferens similitudinem. Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quae scaphis adpropinquantes colligunt. Haerere sibi bitumen et nequaquam ferro praecidi fertur, sanguini tantum mulierum menstruo uel urinae cedere, utilis autem ad compagem nauium uel corporibus hominum medendis. Seruat adhuc regio speciem poenae; nascuntur enim poma pulcherrima, quae edendi cupiditatem spectantibus generent; si carpas, fatescunt ac resoluuntur in cinerem fumumque excitant, quasi adhuc ardeant. Sane in diebus aestatis inmodicus per spatia campi exaestuat uapor, unde et coalescente uitio nimiae siccitatis atque humi arido corruptior aer miserandas incolis conficit aegritudines.
Locus ille, in quo Dominus panes benedixit et pisces, citra mare Galilaeae ad aquilonem ciuitatis Tiberiadis, campus herbosus et planus nunquam ex illo tempore aratus, nulla suscipiens aedificia, fontem tantum, ex quo tunc illi biberunt, ostendens. Qui ergo ab Helia Capharnaum pergunt, per Tiberiadem iter habent, deinde secus mare Galilaeae et locum benedictionis panum, a quo non longe Capharnaum in finibus Zabulon et Neptalim, quae murum non habens angusto inter montem et stagnum situ per maritimam oram orientem uersus longo tramite protenditur, montem ab aquilone, lacum ab austro habens.
Nazareth muros non habet, sed magna aedificia duasque grandes ecclesias: una in medio ciuitatis supra duos fundata cancros, ubi quondam fuerat domus, in qua Dominus nutritus est infans. Haec autem ecclesia duobus, ut dictum est, tumulis et interpositis arcubus suffulta habet inferius inter eosdem tumulos fontem lucidissimum, unde ciues omnes aquas in uasculis per trocleas in ecclesiam extrahunt. Altera uero est ecclesia, ubi domus erat, in qua angelus ad Mariam uenit.
Constantinopolis undique praeter aquilonem mari cincta, quod a mari magno LX milibus passuum usque ad murum ciuitatis, et a muro ciuitatis usque ad ostia Danubii quadraginta milibus passuum extenditur, ambitu murorum iuxta situm maris anguloso XII milia passuum circumplectitur. Hanc primo Constantinus in Cilicia iuxta mare, quod Asiam Europamque disterminat, aedificare disposuit, sed quadam nocte ferramenta omnia ablata missis, qui requirerent, in parte Europae. ubi nunc est ipsa ciuitas, inuenta sunt. Ibi enim fieri Dei uoluntas intellecta est. In hac urbe basilica miri operis, quae sancta Sophia cognominatur, rotundo scemate et a fundamentis constructa et concamerata, tribus cincta parietibus et magnis sustentata columnis arcubusque sublimata est. Cuius - interior domus in aquilonali sui parte grande et ualde pulchrum armarium habet, in quo capsa lignea ligneo quoque cooperculo tecta crucis dominicae tres particulas continet, longum uidelicet lignum in duas partes incisum et transuersum eiusdem sanctae crucis lignum. Haec tribus tantum per annum diebus, hoc est in cena Domini, in parasceue et in sabbato sancto populis adoranda profertur. Quarum prima capsa illa super altare aureum duos cubitos altitudinis et unum latitudinis habens cum cruce sancta patefacta conponitur. Accedensque primus imperator, deinde cunctus per ordinem laicorum gradus, sanctam crucem adorat et osculatur. Sequenti die imperatrix et omnes matronae uel uirgines idem faciunt, tertia nihilominus die episcopi et cuncti clericorum gradus idem faciunt, et sic capsa reclusa ad supra dictum armarium repor- n tatur. Quandiu autem super altare manet aperta, totam ecclesiam mirus odor perfundit. De nodis enim ligni sancti liquor odorifer oleo similis profluit, cuius si etiam modica particula contingat, omnem aegritudinem sanat.
Haec de locis sanctis, prout potui, fidem historiarum secutus exposui et maxime dictatus Arculfi, Galliarum episcopi, quos eruditissimus in scripturis presbyter Adamnanus lacinioso sermone describens tribus libellis conprehendit. Siquidem memoratus antistes desiderio locorum sanctorum patriam deserens terram repromissionis adiit, aliquot mensibus Hierosolimis demoratus est ueteranoque monacho nomine Petro duce pariter atque interprete usus cuncta in circuitu, quae desiderauerat, auida intentione lustrauit. Nec non Alexandriam, Damascum, Constantinopolim Siciliamque percucurrit. Sed cum patriam reuisere uellet, nauis, qua uehebatur, post multos anfractus uento contrario nostram, id est Britaniorum, insulam perlata est, tandemque ipse post nonnulla pericula ad praefatum uirum uenerabilem Adamnanum perueniens iter pariter suum et ea, quae uiderat, explicando pulcherrimae illum historiae docuit esse scriptorem. Ex qua nos aliqua decerpentes ueterumque litteris comparantes tibi legenda transmittimus, obsecrantes per omnia, ut praesentis saeculi laborem non otio lasciui torporis, sed lectionis orationisque studio tibi temperare satagas.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII edited by Paul Geyer (Prague, Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1898) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 39), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
