Ad Ecclesiam Libri IIII (Latin)
The Latin text of Ad Ecclesiam Libri IIII. This page has 4 section groups and about 22,143 words. Each row carries its standard reference.
I. Timotheus minimus seruorum dei ecclesiae catholicae toto orbe diffusae: gratia tibi et pax a deo patre nostro et Christo Iesu domino nostro cum spiritu sancto. Amen.
Inter ceteros graues atque mortiferos exitialis pestilentiae morbos, quos tibi antiquissimus ille ac fetidissimus serpens grauissima letiferae aemulationis inuidia et taeterrimo illo uirosi oris spiritu inalat, nescio an ullus te acerbiore animarum fidelium peste et taetriore filiorum tuorum labe conficiat, quam quod plerique ex tuis parum existimant, si in hac uita rebus sibi ad opus sanctum a deo traditis sine fructu misericordiae atque humanitatis incumbant, nisi auaritiam, id est idolatriae seruitutem, etiam in futura post mortem tempora extendant.
circumspieis fortasse et drcumspectas, qui isti ex tuis sint, quos appellem. non longa tibi inquisitione opus est ad inueniendum. omnes, inquam, omnes paene hoc sunt quod loquor. abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum, primitiuae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes caducas rerum mundialium facultates in sempiternas. caelestium possessionum opes conferebant, multantes se usu. praesentium in praeclaram spem futurorum, inmortales diuitias.. praesenti paupertatis ambitu ementes. quid ?
quod nunc pro his omnibus auaritia cupiditas rapina quaeque eis sociae et quasi germana unitate coniunctaesunt, inuidiae inimicitiae crudelitates, luxuriae inpudicitiae perditiones, quia superiora illa istorum. usibus militant, succesaerunt. ac sic nescio quomodo pugpante contra temet ipsam tua felicitate, quantum tibi auctum est populorum, tantum paene uitiorum, quantum tibi copia accessit. tantum disciplina recessit, et prosperitas uenit quaestuum cum magno faenore detrimentorum.
ubi enim est illa nunc eximia forma tua et totius corporis pulchritudo? ubi illud de uiuis uirtutibus tuis diuinorum apicum testimonium dicens: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, et nemo quicquam ex eo quod possidebat suum esse dicebat. cuius tu nunc o dolor ac lamentatio! lectionem tantum habes uirtutem non habes, cuique tu scientia tantum interes conscientia abes.
maxima quippe nunc filiorum tuorum portio mortiferarum rerum negotiatrix est propolisque et cauponibus similis terrenis, immo tartareis, perituris simul atque perdentibus studet nundinis. lucro enim pecuniae damnum uitae ementes, ut adquirant quae non sunt sua, prodigunt quae sunt sua, mandantes terrae thesauros luctuosos heredibus breue gaudium auctoribus longum maerorem adlaturos, fraudantes usu rerum praesentium tam alios quam se ipsos, condentes profundis specibus infernas opes, simul pecuniam suam ac spem suam infodientes secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
III. Sed austera forsitan uideatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem uocans et una omnes lege conpellans, cum utique non sit uniuersorum una conditio. rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo uelint uiuere, omnes id agere deberent, ut uitam participare possint, quia inconsultissimum ac stultissimum est id quosdam agere, ut quod affectu ac uoto uolunt, id ipsum re atque actu nolle uideantur.
sed tamen uideamus eam maxime Ghristianorum, id est filiorum tuorum partem, quae certis rerum inpedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum uinculis a perfectione reuocatur. ac primum in hac parte illi, opinor, sunt, qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes conpelli se pignorum cura et quasi uiolento filiorum amore causantur. quasi uero quicumque patres sunt nequaquam aut possint aut debeant omnino esse nisi diuites et amare filios suos sine opum multiplicatione non ualeant, aut uero uirtus ac medullae affectuum auaritia et cupiditates sint: quia scilicet, ut illi putant, sient corpus sine medulla, sic amor sine cupiditate esse non possit.
quod si ita est, omnia absque dubio pietas mali causa est, neque in ea sensus sunt affectuum bonorum sed incentiua uitiorum. et ubi illud sacrum diuinae auctoritatis oraculum: pietas ad omnia utilis est? hoc enim modo non solum non ad omnia utilis sed paene in omnibus insalubris. si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum secundum illud scripturae sacrae:
radix omnium malorum est cupiditas. itaque si radix malorum omnium est cupiditas atque haec pietatis matrice gignitur et quasi uiroso eiusdem lacte nutritur, non tam cupiditas reprehendenda, quae ex pietate parente nascitur, quam ipsa pietas, ex qua talis filia procreatur. quo fit ut, si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec amare expediat nec amari, quia nec parentes amorem debent adpetere sibi noxium nec desiderare filii parentibus offuturum.
IIII: Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus filiorum uideor affectum ? minime. quid enim tam ferum tam inhumanum tam legi aemulum, quam si non amandos dicamus filios qui amandos fatemur inimicos? aut si affectum, quem natura praestat, prohibeamus qui etiam eum, quem natura prohibet, inpendimus P aut si caritatem menti extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere, quam non habet?
non ita est: non solum enim amandos dicimus filios sed praecipue ac super omnia amandos nec quicquam his omnino anteponendum nisi deum solum. nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere, quem non expediat omnino postponere. quid est ergo aut quomodo amandos dicimus filios? quo absque dubio nisi quo deus ipse constituit? neque enim est ullus melior filiorum amor, quam quem ille docuit, qui ipsos filios dedit. neque possunt pignora melius amari quam si in eo ipso, a quo data sunt, amentur. quo modo igitur deus amari filios iussit ?
non dico ego: dicat sermo ipse diuinus, qui ad patres omnes generaliter ita loquitur: ut tradant mandata dei filiis suis, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur operum dei sui et mandata eius exquirant. alibi quoque: et uos; inquit, patres, nolite ad iracundiam l>rouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini.
uidetis quas pararf opes a parentibus filiis deus iubeat, non pecuniarios thesauros nec graues metallo aureo saccos, habentes quidem multum ponderis sed plus tamen iniquitatis, non superbas ac praeminentes excelsis urbibus domus, non supra humanos uisus elata culmina nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia, non denique fundos interminabiles et notitiam possessoris sui excedentes, qui consortes pati indignum aestiment et uicinitatem iniuriam putent.
quid ad conquirenda. terrena et peritura distenderis? nihil maius : praestare filiis potes, quam si hoc bonum per te habeant, quod , numquam penitus amittant. non necesse est ergo ut filio tuo ! terrenos thesauros recondas: nulla re eum facies ditiorem ; quam si ipsum filium tuum thesaurum dei feceris.
V. Quamquam haec licet se ita habeant et sint uera ac saluberrima, tamen non ita dicam, quasi filios bonis et facultatibus paternis penitus excludam. sed de hoc postea disputabimus. interim quia reos se quidam futuros non putant, si substantias suas non ad euangelii honorem non ad salutem suam non ad ullum officium dei conferant, sed pro libidine et infidelitate quibuscumque heredibus passim uel inreligiosis uel locupletibus inpia et paganica (uanitate) transcribant, uideamus breuiter uel a quo sint datae facultates ipsae uel ob quid datae, ut cum et auctorem et causam datae rei ostenderimus, facilius et ad quem referenda et in quem usum conferenda sit adprobare possimus.
et nos itaque usum tantum earum rerum accepimus, quas tenemus; commodatis enim a deo facultatibus utimur et quasi precarii, possessores sumus. denique egredientes e mundo isto, uelimus nolimus, hic cuncta relinquimus. cur ergo cum possessores usufructuarii simus, quod nobiscum auferre non possumus auertere a proprietate domini atque alienare temptamus? cur non bona fide datis a deo resculis utimur? tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad permisit ille qui praestitit.
quid rectius quid honestius, quam ut ubi res ab eo discedit, qui usum habuit, reuertatur ad eum possessio, qui utendam concessit? denique etiam ipsae hoc dei uoces per linguas litterarum sacrarum iubent dicentes ad unum quemque nostrum: honora dominum de tua substantia. et alibi redde, inquit, debitum tuum. quam pius et indulgens dominus deus noster, inuitans nos ad erogandam terrenae substantiae facultatem! honora, inquit, dominum de tua substantia. cum totum suum sit quod ab eo accepimus, nostrum esse dicit ut demus, ideo scilicet nostram appellans proprietatem possessionis, ut maior sit merces operantis, quia plus fructuum necesse est largitor habeat, ubi de suo uidetur esse largitio.-.
hoc est utique dicere omni homini: ad opus sanctum et hortatione innitaris et exactione constringeris: da, si uis, redde, si non uis. apostolus quόque id ipsum monens diuitibus praecipit, ne superbe sapiant neque sperent in incerto diuitiarum sed in deo uiuo: qui praestat nobis, inquit, omnia ad fruendum in uoluntate operum bonorum. uno dicto utrumque docuit, hoc est et qui daret diuitias et cur daret.
dicens enim sperandum a deo, qui praestet omnia, ostendit a deo diuites fieri, addens autem in uoluntate operum bonorum* docet id ipsum, quod dixit a deo tribui, propter bona tantum opera praestari: praestat enim, inquit, omnia in uoluntate operum bonorum: hoc est, ad hoc facit homines substantia esse locupletes, ut bona operatione sint diuites, id est ut commutent diuitias, quas acceperunt, et facultates ipsas in bonis operibus conlocantes dei opes, quas habent in hoc saeculo temporarias, bene utendo faciant sempiternas, ac sic agnoscentes munera dei duplici bono gaudeant, cum qui sunt diuites in hoc saeculo esse quoque diuites mereantur in caelo.
in quo et illud considerandum quod, si seruatae diuitiae ad malum hominis conseruantur, quanto utique ad maius malum coaceruantur. quotus enim quisque nunc diuitum tantae est continentiae, qui opes custodire contentus adcumulare iam nolit? o miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta est! ubi cum scriptum sit, quod seruare opes genus sit magni criminis, non augere iam genus putatur esse uirtutis.
ergo, ut supra diximus, quo modo se quidam reos omnino non putant, si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint, quod usque ad mortem cuncta seruauerint? aut quo modo rei non erunt, qui facultates suas ad quoscumque homines infidelissima uanitate transmiserint, cum etiam illi rei futuri sint, qui non se ipsos in uita ista aliqua ob honorem dei rerum suarum parte priuauerint ? ostendente id ipsum etiam per apostolum domino nostro atque dicente: age nunc, diuites, plorate in miseriis, quae aduenient uobis: diuitiae uestrae putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum uestrum aeruginauit, et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizatis in nouissimis diebus.
VIII. Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus iudicauit. et uere durus est, I si aliquid non ex testimoniorum sacrorum auctoritate commonuit: durus existimetur, si aliquid tale habuit, quale hic apostolus praedicauit: ut non addamus illud domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se esse dixit, qui non renuntiassent omnibus quae possederint.
quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum ac mollissimum existimari conuenit quod locuti sumus, scilicet qui hominibus, quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus, opem saltim desperatae salutis inquirimus, et quorum uitam sanare non possumus, mortem leuare temptamus ? quid est enim perfecta sanitas? quid nisi in uita hac bene agere? quid postrema curatio? quid nisi uel in extremis bonum uiaticum conparare? quid est perfecta sanitas? quid nisi rebus a deo traditis bene uti? quod ultimum remedium? quod nisi saltim postea facere quod paeniteas te non ante fecisse?
dura aliquis putat esse quae dico: dura, plane dura existimentur, nisi talia sunt, ut in comparatione apostolicae seueritatis mollia ac remissa uideantur. apostolus enim ad planctum diuites uocat, nos ad remedium: apostolus diuitias ignem nominat, nos facere ex diuitiis aquas cupimus ignem extinguentes secundum illud: sicut aqua «xtinguit ignem, sic eleemosyna peccatum.
apostolus in diuitiis male conseruatis damnationem esse testatur, ego ex his, quae dicit ille mortem aeternam, omnibus facere, uitam opto perpetuam conparare: non quidem quod ulli uitiis carnalibus inplicato sufficere ad uitam aeternam putem, si, cum usque ad mortem in. flagitiis consenuerit, in obitu bene cuncta dispenset, nisi antea et peccatis renuntiauerit et sordidam illam criminum tunicam lutulentamque proiecerit et nonam conuersionis ac sanctimoniae uestem de manu apostoli praedicantis acceperit.
quasi uero deus non uitam quaerat hominum sed pecuniam, atque a cunctis malorum redimendorum spe male agentibus accipere solos pro criminibus nummos uelit et corruptorum iudicum more argentum exigat, ut peccata uendat.
non ita - 25 est. prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non illis, qui ultima futurae largitionis spe male uiuunt, qui fiducia redimendae immunitatis scelera committunt, sed illis,.. qui decepti aut lubrico aetatis aut nubilo erroris aut uitio. ignorantiae aut postremo lapsu fragilitatis humanae resipiscere tandem quasi post mortem grauissimae infirmitatis aut quasi post luctum turbatae mentis incipiunt, et sicut ad sensum suum insani homines post furorem, sic isti redeunt post errorem, in uno tantummodo a se dispares, quod illi gaudent, postqHam euaserint aegritudinem, isti plangunt, postquam acceperint sanitatem.
nec inmerito. illi enim tanto plus gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt, isti tanto plus confunduntur, quanto euidentius morbum sui erroris agnoscunt. quo fiat necesse est ut illi exultent et isti lugeant, quia illi quod aegrotarunt inputant ualitudini, isti quod errauerunt sibi, ac sic illi laeti sunt de remedio et isti anxii de reatu.
VIIII. Vnde admoneo cum omnes tum praecipue eos, quos grauium delictorum terror exagitat et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum ut, licet lapsi sint, non commorentur in lapsu nec in uolutabris suis sordentium suum more uersentur, qui cum aestuantes aluos caeno inmerserint, nequaquam sordidis uoluptatibus satisfaciunt, nisi tota penitus luto membra conuoluant. non ergo horum naturalem sequantur inluuiem nec male blandis lapsibus adquiescant, aut in barathro libidinum commorantes in ipsis se sepeliant ruinis suis, sed ilico, ubi concidere, consurgant et eleuationem protinus meditentur in lapsu, ac, si fieri ullo modo pernicitate paenitudinis potest, tam uelox sit remedium resurgentis, ut uix possit uestigium apparere conlapsi.
ergo in huiusmodi causis hoc primum medellae opus est, ut morbos suos languentes horreant, curare plagas, festinent saucii et ilico e corporibus sagittas rapiant uulnerati. optime enim malagma uel fibula calidis adhuc uulneribus inponitur, et citius sibi plagarum caro sociatur, quae non diu hiare permittitur. ulcus quippe in corpore, si conputruerit, dilatatur, et si plagas cancroma sequitur, cancrum necesse est consequatur occasus.
fugienda itaque primum haec peccatoribus mala sunt nec dandus diabolo locus, ut qui stantes inpulit in ruinam lapsos praecipitet in mortem. quodsi aut tanta uis morbi aut tanta aegrotorum fuerit incuria, ut ualitudinis labem usque ad dies ultimos trahat, quid dicam nescio quid promittam penitus ignoro. reuocare ab inquisitione ultimi remedii periclitantes durum et impium, spondere autem aliquid in tam sera curatione temerarium.
sed melius tamen est absque dubio quamuis diuturna paralysi aridas manus aliquo tamen nisu ad caelum erigi quam letali penitus desperatione dissolui: melius est nihil inexpertum relinquere quam morientem nulla curare, maxime quia nescio an in extremis aliquid temptare medicina sit, certe nihil temptare perditio. et unum scio, quod quicumque in hanc miseriam longi languoris extrema perduxerit ineffabile dictu est quantum lamentationis erroribus suis debeat, qui numquam errata cognouit.
X. Et quid inter haec fiet ? quando lugebit qui dies lugendi perdidit? quando satisfaciet qui tempus satisfactionis amisit? ad ieiunia uidelicet longa confugiet. est quidem hoc aliquid, si eleemosynis misceatur, secundum illud: bonum est ieiunium cum eleemosyna. sed quomodo ei exomologesis diuturna opitulabitur in extremis sito? sed cilicio carnes conteret ac fauilla et cinere sordidabit, ut mollitiem uidelicet praeteritae uoluptatis praesentium asperitatum dura conpensent et reatum longarum deliciarum officio patrocinantis soluat iniuriae. sed quando haec tam grandia faciet, uicino : iam exitu etiam a mediocrium actione disclusus?
crucibus denique diuersarum aerumnarum reum in suo corpore hominem iudex fidei seueritas subiugabit, ut indulgentiam scilicet absolutionis aeternae praesentis poenae ambitione mereatur. sed fatiscente iam corpore ubi exercebit districtionis officium censor animus? uti enim seueritatis arbitrio iudex non potest, quando reus iam non sustinet iudicari.
unum ergo est, quod stmissis omnibus adiumentis atque subsidiis nutanti ac destituto opitulari queat, ut confugiat scilicet ad illud beatissimi Danielis sacrum ac salubre consilium:, qui Babylonio regi mederi uolens ulceribus de offensione contractis malagma de miseratione conposuit dicens: propter quod, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua in misericordiis redime et iniustitias tuas in miserationes pauperum: fortasse erit patiens dominus delictis tuis. ita ergo et iste faciat, ut ille dixit.
interim, etiamsi praeterita mala non sint, quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeat conparare. sed de hoc plenius postea. nunc autem hoc dico libere et constanter adfirmo, neminem esse omnino sanctorum, qui non in multis sit deo debitor, ac per hoc eum quaecumque domino suo dederit non tam donare quam soluere.
ac primum, ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quod quisquis uel sanctorum es ille uel diuitum, primum beniuolentia ac dono dei et natus et altus et educatus es, quod rebus ad uitam necessariis communitus, quod etiam non necessariis locupletatus, quod plus ad. usum tibi dominus tuus tribuit quam modus usuum postulauit, quod extendit denique super spes tuas munera sua et, quod est maximum ac rarissimum, dona illius etiam tua uota uicerunt.
nec solum hoc, sed post haec omnia adde proteruas superbientis populi contradictiones adde conuicia adde maledicta, inpiam insectationem testimonium falsum; iudicium cruentum inrisiones populi, sputa uerbera, acerbissimas quidem poenas sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam aceti poculum cibum fellis, damnatum ab hominibus dominum uniuersorum pendentem in patibulo humani generis salutem deum terrenae condicionis lege morientem.\'
II. Quae cum ita sint, quicumque ille aut sanctus es aut sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso, numquid solui haec sola possunt, etiam si nulla alia debeantur? quicquidlibet enim homo pró deo perferat, solui omnino non potest quod deus pro homine ; perpessus est, quia etiamsi passio ipsa non differat genere poenarum, multum tamen distet necesse est diuersitate patientium. sed forsitan dicis generale in his quae diximus omnium hominum esse debitum et in hoc uniuersorum hominum genus indiscrete obnoxium. uerum est.
sed esto istiusmodi conparatio iusta atque honesta uideatur: numquid etiam fida existimari potest ? quis enim de illo tanto ac tam terribili futuro dei iudicio satis certus est? aut quis\' dicere potest: ego minus debeo ille plus debet? quis postremo de se praesumere aut de alio desperare? omnes enim, inquit apostolus, stabimus ante tribunal Christi, et
unus quisque suum onus portabit, nihil ergo, inquit aliquis, inter sanctos et peccatores est? multum plane et paene inmensurabile. sed quia scriptura dicit beatus homo, qui semper est pauidus\', et numquam est de salute propria mens secura sapientis, licet multum inter sanctos et peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis, quis sibi iuxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de illa futuri examinis tremenda seueritate non trepidus, quis de perpetua incolumitate securus?
quod si utique non est, sicuti neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum, cur non totis substantiae suae uiribus id adnititur, ut uel mortis deuotione redimat quidquid uitae offensione contraxit? quamquam haec quae loquor scire omnes legentes uolo, non me de omnibus sanctis sed de his tantum loqui, qui licet religionem professi sint, tamen diuitias non relinquunt.
de illis enim, qui expediti omnibus sarcinis saluatoris uiam sequuntur et dominum legum Christum non sanctitate tantum sed etiam : paupertate mercantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum, quod etiam propheta dixit: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus. hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro non aliter quam Christi imagines colo non aliter quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum memini, ut eorum memoria dignus fiam.
etiam consectandae facultatis arbitrium, quia scilicet adhuc tunc uirga interdictorum caelestium non castigabatur. ubi enim, inquit apostolus, non est lex, nec praeuaricatio. lex ergo fecit aliquid non licere: nam concupiscentiam, inquit apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.
et ideo opes, quas ante legem deus non reprehenderat, homo libere possidebat. in lege quoque nihilominus prope idem iuris omnibus suppetebat, quia lex hominem, dummodo iuste, habere quod uellet penitus non uetabat. itaque tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis iuxta praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes, ut legimus, in omnibus mandatis et iustificationibus dei sine querela.
VII. Cum itaque apostolus in deliciis uiduae mortem esse memorauerit, promptum est quod ad uitae aeternae fructum uult uniuersa distribui, qui non uult ad mortis usum aliqua reseruari. et ideo dicit: quae uere uidua est, desolata sperat in domino, docens scilicet parum esse, si non sit uidua deliciosa non diues, nisi fuerit deo adhaerens nisi orationi dedita nisi a cunctis mundi inlecebris desolata et per haec omnia uere uidua.
quod si ita est, quaecumque se uitae cupit esse non mortis nequaquam sufficere sibi aestimet, si et delicias sibi ob deum et diuitias abnegarit, nisi et oratione et labore id promeruerit, ut uidua dei esse uideatur: quia non est dubium, quod quemadmodum quis in hoc saeculo Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum illud: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera. tua. quo declaratur, quod eam tantum animam, quae deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera dei suscipiet in futuro.
VIII. Transeamus ad sacras uirgines, quibus legem deuotionis saluator ipse praescripsit, exemplo scilicet decem uirginum, ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo dicit poenis perennibus dandum, quia sit ei opus misericordiae defuturum. quo dicto euidentissime docuit quanti pretii iudicarit largam misericordiam, sine qua. dixit nec integritatem quidem ipsam uirgini profuturam.
sed blandiuntur: sibi fortasse quaedam et sufficere sibi aestimant, si, cum multa in facultatibus habeant, saltim exigua largiantur. nec ego abnuo, ut, si ita ratio est, ita esse credatur. parum detur, si parum dedisse sufficiet: sed ego sufficere parum nescio, immo parum non sufficere certo scio. si aliud ipsae sciunt, apud se ipsas sciant: ego unum scio, quod deus dicit extinctas fatuarum uirginum lampadas, operum bonorum oleum non habentes.
erant: tu praesumis te esse sapientem et illae. se fatuas non putabant: tu lumen habere lampadam tuam iudicas et. illae profecto lumen praesumptione futuri luminis perdiderunt. nam et ideo scribuntur aptasse lampadas suas, quia inluminandas esse credebant. et quid plura? etiam emicuisse in eis quiddam luminis puto.
cum enim ipsae, ut legimus, extinguendas fore lampadas suas reformidarint, habebant profecto aliquid quod uerebantur extingui. nec falsa opinio metuentium fuit: extinctae siquidem et obcaecatae sunt. nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen uirginitatis apparuit, quia substantia olei non suppeditante defecit. ex quo intellegimus id, quod parum est, quasi nihil esse: quia non satis prodest ilico extinguendum lumen accendi nec iuuat aliquid inlucescere, quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo initium habere uiuentis, ut possit initium habere morientis.
uidete quanta sit inutroque hoc dei sermone diuersitas. laico dixit si uis, uende quae possides, ministro autem nolo possideas. sed et hoc parum existimauit, ut possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter longum apostolo sustulisset et unius eum tunicae singularitate multasset. et quid postea? nec hoc satis est. nudis quoque insuper seruos suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit.
quid dici amplius potest ? pedum de apostoli manu rapuit et peragrantibus uniuersum mundum ministris suis usum unius uirgulae non reliquit. et post haec parum est successoribus eorum, id est leuitis ac sacerdotibus, tanta diuinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum diuites fuerint, nisi etiam heredes diuites derelinquant. erubescamus, quaeso, hac infidelitate. sufficiat nobis quod uidemur usque ad uitae terminos deum spernere: cur id agimus, ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus?
diximus de personis atque officiis singulorum et haec omnia ideo, quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut ceteros mundiales substantiam suam domino aut certe minus debere arbitrarentur, cum utique hoc magis debeant, quia seruus, qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulet multis, qui autem nescit, uapulet paucis.
religio autem scientia est dei, ac per hoc omnis religiosus hoc ipso, quod religionem sequitur, dei se uoluntatem nosse testatur. professio itaque religionis non aufert debitum sed auget, quia adsumptio religiosi nominis sponsio est deuotionis, ac per hoc tanto plus quispiam debet opere quanto plus promiserit professione, secundum illud: melius est non uouere quam post uotum promissa non reddere.
sed tamen quia onerasse religiosos hac re uidemur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis, remoueamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. consideremus non quid professione sed quid ratione, non quid uoto sed quid salubritate ipsa facere debeamus.
dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, numquid est ullus hominum, qui non omnia quae facit uel salutis suae uel certe utilitatis gratia faciat ? nemo, opinor; omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque inpulsione ducuntur. ideoque et qui militant id sibi pulchrum, et qui negotiantur id sibi utile, et qui agricolantur id sibi fructuosum esse existimant. et quid plura? fures quoque ipsi et latrones et uenefici et sicarii et omne inprobae conuersationis genus id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli praua conueniant, sed quod ille, qui prauis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod prauum.
ergo et nos non alia, opinor, causa religionis philosophiam adpetiuimus quam quod nobis id con30 ueniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium rerum breuitatem et futurarum aeternitatem, quam paruum istud quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem et tremendi iudicii graues exitus, ardentem in medio populorum circumstantium uallem perennium lacrimarum, quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam uideri ac timeri pars mali summi sit;
cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima praeclara illa ac beatissima, nouos scilicet caelos et terram nouam, uultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes caelos sanctorum omnium domus, aulas gemmis intermicantibus expolitas et inmortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo inlustriorem puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis diuitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum caelestium copiam, deliciarum inmortalium afluentiam, communem cum deo uitam.
haec itaque cogitantes haec contemplantes ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus eumque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et aduocatum efficacissimae intercessionis adsumpsimus atque in eius nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus.
XI. Vnde cum haec tanta et cogitauerimus pariter et petierimus, uideamus nunc et expendamus diligentissime, si est uel in actibus nostris uel in substantiis, unde haec tanta a deo emere possimus. quod si non est, cur, rogo, non unus quisque nostrum totum pro se offerat quod habet, quia non potest totum offerre quod debet? maxime cum saluator ipse. ac deus noster nihil tutius ac salubrius omni homini esse dixerit quam rem suam atque substantiam in usu misericordiae conlocare idque praecipue et in uetere et in noua lege mandauerit dicens, quod qui diuidant propria ditiores fiant, et quod misericordia a morte liberet.
et alibi de sancto uiro : dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. in euangelio quoque: nolite, inquit, thesaurizare uobis thesauros in terra. et iterum: non potestis deo seruire et mammonae. et iterum: uae uobis, diuites, qui habetis consolationes uestras. auaris quoque et inhumanitatis crimine reis: ite, inquit, in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.
quorum quae poena sempef futura sit, I facile intellegitur, quibus sors cum diabolo deputatur. per quae tamen tormenta maxima non atrocissima illa in eis fornicationum aut homicidiorum aut sacrilegiorum crimina puniuntur, sed sola tantummodo auaritia et abdicatrix misericordiae inhumanitas.
unde intellegere nos coDuenit, quid passuri sint quos praeter alia peccata etiam auaritia reos fecerit, cum summo supplicio adficiendi sint quos expertes omnium peccatorum solum auaritiae crimen morte damnarit. quae utique si futura omnia credimus, absque dubio euitare debemus. si autem non deuitamus, profecto non credimus. si autem non credimus, Christiani nequaquam sumus; neque enim possumus quemquam dicere Christianum, qui non putat Christo esse credendum.
XII. Sed esto illas quas supra diximus poenas non timeamus rei: numquid etiam praemium sperare possumus non . merentes? et ideo si opes non damus ob peccatorum redemptionem, demus saltim ad emendam beatitudinem, si non damus ne damnemur, demus saltim ut muneremur, quia etiamsi praeterita mala non sint quae oporteat sanctos redimere, sunt tamen perennia bona, quae magno debeant conparare, etiamsi poena non sit quae timeatur, est tamen regnum quod ambiatur, ac per hoc, etiamsi non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant. nisi forte aliquis damnum in emptione uereatur, uidelicet ne plus commodet quam recipiat, ne grandia faeneranti parua reddantur, ne largitionem redhibitio non repenset, et data semel pretii magnitudine pecunia periclitetur emptoris, ac si magnum quid domino commendarit in terra, non habeat Christus forsitan unde ei soluat in caelo.
plane, si ista dubitatio est, fieri nihil suadeo, quia nec prosunt omnino ulla dubitanti. cassa quippe est operatio, si fides certa non fuerit, frustra faenerat qui de receptione desperat. Christus enim, ut credimus, factorum omnium retributor est. si ergo aut inopem eum, qui retribuere non possit, aut infidelem putas esse, qui nolit, quomodo ab eo retributionem sperare poteris. quem et inpossibilitatis et infidelitatis ipse damnaueris?
quod si non ita est neo ambigis facturum esse quae dixit, quae insipientia aut qui error est, ut non ei tantum des quantum potes, cum utique non dubites multo te plus recepturum esse quam dederis? quae denique miseria, ut malis nihil ex his recipere quae relinquis, cum totum possis penitus: possidere quod credis? sed, miserum me! puto non creditur deo. et quod dico puto, utinam ambigue putarem et non euidenter agnoscerem. laborarem fortasse intra me uincere opiniones meas et cogerem sensum dubia non credere ut mentem melioribus applicarem.
in quo necesse est infidelitatem paene omnium hominum plangi atque lugeri. o miseria, o peruersitas! homini ab homine creditur et non creditur deo: humanis promissionibus spes commodatur deo negatur. omnia denique in rebus humanis spes futurorum agunt: uita quoque ipsa haec temporaria nonnisi spe alitur ac sustinetur.
ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus: ideo in uineis labor maximus ponitur, quia homines spes uindemiae consolatur: ideo negotiatores thesauros suos emptionibus uacuant, dum uenditionibus sperant esse cumulandos: ideo nauigantes uitam uentis ac tempestatibus credunt, ut spebus uotisque potiantur. et quid plura ? pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur et fide adstipulante firmatur. latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi inuicem non negant et quae promiserint mutuo seruaturos esse confidunt. totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. solus deus est de quo desperatur: cumque elementa ipsa et naturam mundi dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur.
XIII. Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum sed necessitatis, neque deo non credere religiosos sed uitae atque usui necessaria reseruare; multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnumquam aut aetate aut ipsa infirmioris corpusculi inbecillitate prohiberi.
esto hoc ferri possit, sed tamen, etiamsi fertur, ita ferendum est, ut pro qualitate necessitatum atque causarum sufficientia retineantur inmoderata resecentur. habentes enim, inquit apostolus, uictum et uestitum his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli. ergo, ut uidemus, in rebus tantum necessariis salus est in superfluis laqueus, in mediocritate dei gratia in diuitiis diaboli catena. denique quid statim apostolus subdit? quae demergunt, inquit, hominem in interitum et perditionem.
ergo, si diuitiae interitum in se habent, euitemus opulentiam, ne in interitum conruamus. ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur: refugienda est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio. ac per hoc siue sexus siue aetas siue infirmitas necessaria requirant, sufficientibus debent esse contenta ita ut quidquid temporarium excedit usum religiosum absumat officium.
ceterum si tu, quicumque aut quaecumque illa es sanctae professionis, si tu aut conseruandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. numquid enim infirmior sexus ducere aliter uitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? numquid puella sacra aut uidua castitate deuota seruare inlaesam sanctae professionis perseuerantiam non ualent, nisi argenti et auri ponderibus incubarint ac tantas intra conscientiam opes possidere se nouerint, quantas usus possidentium non requirit?
humanum est quod ab omni- . bus nobis, o diuites mundi huius, petitur ac deliciosum. si inpetrari ab unoquoque uestrum non potest, ut esse in hoc saeculo pauper uelit, praestet sibi saltim ne ra aeternitate mendicet. qui praesentem inopiam tantum fugitis cur in perpetuum non reformidatis? in breuibus meticulosi longa et interminabilia uitate. quid tantopere in uita ista paupertatem horretis, quid expauescitis ? minus multo est quod hic timetis.
si tenuitatem temporariam grauem ducitis, qualis, quaeso, illa erit quae numquam desinet? quasi uestri apud uos animi rem agimus uestrique uoti. si usu uestrarum rerum penitus carere non uultis, id agite ne aliquando careatis. deliciosam a uobis rem et uoluptariam poscimus. qui sine diuitiis omnino esse non adquiescitis, id agite ut diuites semper esse possitis secundum illud: si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuo regnetis.
XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saeui ac tam crudeles aduersum inimicos suos possunt quam sunt isti aduersum se? nulli quippe sunt tam feri tam inhumani, qui non uel desperatos iam atque morientes aduersarios suos persequi desinant: isti se ipsos etiam in morte positi persequuntur.
annon est hoc persecutio aut esse alia maior potest, exheredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri et quasi in exilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato sed nouo et crudelissimo, scilicet ubi in exilium anima ipsa mittitur ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. o quanto leuiores sunt extranei et carnales inimici! illi enim corporum tantum hostes sunt, uos et animarum.
igitur quia in cunctis, quae iam locuti sumus, speciale Christianorum omnium bonum misericordiam ac largitatem esse memorauimus, praecipuaque in eis et merita sanctorum et peccatorum remedia contineri idoneis, ut reor, ac multis testibus adprobauimus, non opinor a quoquam plura expectari, maxime cum, si quis cupidus est plurium, ipsos adire debeat libros dei, qui ita multis ac magnis testibus pleni sunt, ut uniuersarum caelestium litterarum paene unum sit testimonium.
superest aduersum eas responsionum infidelium causas, quae a quibusdam mortiferae excusationis gratia opponi solent quippiam dicere. loquens saluator in euangelio propterea commodari hominibus opes a domino ac pecuniam dicit, ut cum usuris multiplicibus commodata reddantur, dicens auarissimo debitori: serue male ac piger, sciebas quod ego meto, ubi non semino, et congrego, ubi non sparsi. oportuit ergo te pecuniam meam dare nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem quod meum est. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta. ac paulo post: et seruum nequam proicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
et ideo etiam ego minimus et indignissimus famulorum dei primum ac saluberrimum religionis officium esse dico, ut Christianus diues, dum in hac uita est, diuitias mundi huius pro dei nomine atque honore consumat; secundum autem, ut si id uel metu uel infirmitate uel necessitate aliqua praepeditus forte non fecerit, saltim moriens uniuersa dispenset.
II. Sed dicit fortasse: filios habeo. iam de hoc quidem principalis libelli pagina et conuenientia, ut arbitror, et non pauca memorauit, satisque ad hanc rem domini sermo sufficit dicens: qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus: sed et propheticum illud, quod ait, neque patres pro filiis neque filios pro parentibus iudicandos, sed unum quemque hominum aut sua iustificatione saluandum aut sua iniquitate periturum: ac per hoc, quaslibet diuitias homo filiis suis congerat, nequaquam hoc ei proderit in iudicio, quod diuitem reliquit heredem.
sed esto, ut dixi, indulgeri parentibus possit naturae insalubriter indulgentibus. quid quod nonnulli, filios non habentes, a respectu se tamen salutis suae et remedio peccatorum penitus auertunt, ac licet semine sanguinis sui careant, quaerunt tamen quoscumque alios, quibus substantiam propriae facultatis addicant, id est, quibus umbratile aliquod propinquitatis nomen inscribant, quos sibi quasi adoptiuos imaginarii parentes filios faciant, ut in locum eorum quae non sunt pignorum perfidia generante succedant.
ac sic miserrimi quique et inpiissimi, cum uinculis filiorum non constringantur, ipsi tamen sibi uincula parant, quibus infelicia animarum suarum colla constringant: cum uis domesticorum discriminum nulla sit, foris discrimen arcessunt, et licet causae desint periculorum, ruunt tamen quasi in interitum uoluntarium: quorum errores infelicissimi quo affectu animi accipiendi sint prope incertum apud quosdam uideri potest, irascendumne his an dolendum sit.
III. Miserrime omnium, quid sollicitus es quid aestuas quid auctorem te ipse rerum periturarum facis? an times forte ne desint qui te mortuo quod reliqueris uorent? nolo metuas nolo uerearis. utinam tam facile tu saluus esses quam tua omnia deperibunt!s o infidelitas o peruersitas! etiam uulgo dictum est, omnes sibi melius uelle quam alteri. nonum hoc monstri genus est cuilibet quemquam uelle consulere tantum ne sibi.
ecce iturus es, infelicissime omnium, ad examen sacrum ad tremendum illud intolerandumque iudicium, ubi peregriuanti animae atque anxiae nullum potest omnino esse solacium nisi sola tantummodo bona conscientia nisi sola tantum innocens uita aut, quod proximum est bonae uitae, misericordia, ubi reo homini nullum est adiutorium nisi sola mens larga nisi paenitentia fructuosa et eleemosynae copiosae quasi manus ualidae, ubi denique pro diuersitate meritorum aut summum bonum inuenies aut summum malum, aut inmortale praemium aut sine fine tormentum.
et tu de locuple* locupletandis quibuscumque heredibus tuis cogitas, de opibus agnatorum cognatorumque suspiras, quem potissimum ditiorem patrimonio tuo facias, cui supellectilis uariae ornamenta transcribas, cuius apothecas copiis tuis repleas, cui maiorem ser* uorum numerum derelinquas. infelicissime omnium, cogitas quam bene alii post te uiuant, non cogitas quam male ipse moriaris. dic mihi, quaeso, o miser o infidelis!
cum multis: patrimonium tuum diuidas, cum multos facultatibus tuis dites, numquid de solo te es tam male meritus, ut tibi nec inter extraneos locum facias heredis ? ecce expectat te iam egressurum de uita ista officium tribunalis sacri, expectant tortores angeli et inmortalium tormentorum terribiles ministri, et tu futuras post te heredum mundialium uoluptates animo uolutas, tu delicias aliorum mente pertractas: quam bene scilicet post te heres tuus de tuo prandeat, quibus copiis uentrem expleat, quomodo usque ad nauseam redundantem uiscera exsaturata distendat.
infelicissime omnium, quid tibi est cum his neniis quid tibi cum his deliramentis, quid cum stultitia huius erroris quid cum perditione istius uanitatis? numquid succurrere hoc tibi inter supplicia summa poterit, si is, qui res tuas prodige comedit, lautus et pransus bene eructarit?
IIII. Sed de his, unde nunc loquimur, si res ac ratio postulauerint, etiam post haec aliqua subdemus. interim hoc specialiter dico et peculiari admonitione conmoneo, ne ullum omnino aliquis quamuis carissimum pignus animae suae praeferat. neque enim iniquum est, ut quilibet Christianorum etiam legitimis heredibus in hoc saeculo minus congerat, dummodo sibimet in aeternitate succurrat multis modis, quia et facilius est hic deesse filiis quippiam quam parentibus in futuro, et multo leuior praesens tenuitas quam aeterna paupertas, maxime quia, cum illic non paupertas tantum sed etiam mors ac poena timeantur, facilius est utique hic heredibus deesse quiddam de patrimonio quam illic testatoribus de salute, idque et ipsi, quibus hereditas derelinquitur, si modo pietatis aliquid in se habent, specialiter uelle debeant, ne illi pereant qui relinquunt. quod utique si nolunt, multo minus digni sunt quibus aliquid relinquatur, quia. non iniuste testator sapiens non relinquit quod heres inpius non meretur.
itaque optimum est, ut unusquisque sibi consulat et animae ac saluti suae \' omnia derelinquat, sint quamuis interdum non filii tantum, quibus uidetur naturaliter plus deberi, sed etiam pignora alia eius uel meriti uel condicionis, ut eis ad inpertiendum quiddam ac largiendum iustitia ipsa ac dei cultus patrocinetur, et quibus non solum pie aliquid relinquatur sed etiam inreligiose non relinquatur:
scilicet si aut parentes sint calamitosi aut germani fideles aut sanctae coniuges aut, ut longius denique munus pietatis extendam, si aut propinqui inopes aut adfines egestuosi aut denique cuiuslibet necessitudinis indigentes, uel certe, quod super omnia est, deo dediti. hoc enim est praecipuum ac supereminens, si id ipsum, quod agit aliquis pietatis officio, religionis faciat affectu.
beatus enim ille, qui suos ipsos diuini amoris spiritu amat, cuius caritas Christi cultus est, qui in naturae uinculo deum cogitat naturarum patrem, et amoris munera in sacrificia conuertens tantum sibi inmortalis lucri et beatorum fructuum parat, ut dum id quod pignoribus suis praestans domino suo faenerat, hoc ipso, quod suis liberalitatem tribuit temporariam, sibi mercedem pariat sempiternam.
at uero nunc diuersissime et inpiissime nullis omnino a suis minus relinquitur, quam quibus ob dei reuerentiam plus debetur, nullos pietas minus respicit, quam quos praecipue religio commendat. denique si qui a parentibus filii offeruntur deo, omnibus filiis postponuntur oblati: indigni iudicantur hereditate, quia digni fuerint consecratione, ac per hoc una tantum re parentibus uiles fiunt, quia coeperint deo esse pretiosi. ex quo intellegi potest, quod nullus paene apud homines uilior est quam deus, cuius utique fit despectione, ut eos praecipue parentes filios spernant, qui ad deum coeperint pertinere.
dicitis, quid opus sit religiosis iusta patrimonii portione? respondeo: ut religionis fungantur officio., ut religiosorum rebus religio ditetur, ut donent ut largiantur ut illis habentibus cuncti habeant non habentes,] immo, si tanta est eorum fides atque perfectio, ut habeant cito non habituri, beatius utique, postquam habuerint, non habentes.
cur eis, quaeso, o inhumanissimi parentes, necessitatem indignissimae paupertatis inponitis? permittite hoc religioni ipsi, cui filios tradidistis: rectius pauperes a se fiunt. si tantum eos inopes esse cupitis, concedite id ipsorum deuotioni. liceat eis, quaesumus, ut uelint pauperes fieri: eligere inopiam debent non sustinere. postremo, etiamsi sustineant, deuotione eam tolerent non damnatione patiantur.
cur eos uelut a natura expellitis et quasi a iure sanguinis abdicatis? et ego esse eos pauperes nolo, sed ut habeat tamen praemium suum ipsa paupertas, ac praeclara demutatione eligant inopiam ex copia, ut ex inopiae electione copiam consequantur. quamquam quid ego uos per ipsum sanctissimae rationis officium trahere ad humanitatem pietatemque contendo, cum id maxime obsistat et haec res parentes inpios faciat, quae pios facere deberet?
nam cum uos ideo plus relinquere ex patrimonio uestro religiosis filiis deberetis, ut aliquid ad deum ex facultatibus uestris saltim per filios perueniret, ideo filiis non relinquitis, ne illi deo habeant quod relinquant. praeclara uidelicet ratione atque cautela contenti estis uos filios non agnoscere, ne illi se filios dei esse cognoscant, magnificam repensantes beneficiis sacris uicissitudinem, dum id studiosissime procuratis, ne uel per uestros aliquid honor dei habere possit, cum omnia uos per dei munus habeatis. cur, rogo, tam infideliter cur tam inpie?
YI. Sed iniusti fortasse uideamur cunctos parentes in hoc negotio aequaliter accusando, cum scilicet non omnes pari agant iniquitate cum filiis. sunt enim, inquit aliquis, sunt ex parentibus multi, qui aequales filiis suis faciant portiones, nisi quod una tantum eos condicione discernunt, quod in iis ipsis partibus, quae religiosis uidentur adscribi, usum iubent ad eos proprietatem ad alios pertinere.
at uero hoc multo est peius et infidelius. tolerabilioris quippe inpietatis uidetur esse cum proprietate aliquem filiis suis minus relinquere quam proprietatem his rerum penitus auferre. potest enim aliquatenus ferri ista condicio, si aut amicis aut adfinibus aut propinquis hac lege aliquid relinquatur: filiis uero qui proprietatem rerum non tribuit nil relinquit. sed inuenit iniquissima infidelitas parentum, quomodo a patrimonio suo deum penitus excluderet, proprietatem rerum religiosis filiis auferendo. usum enim his dedit, ut esset quo ipsi uiuerent, proprietatem his tulit, ut quod deo relinquerent non haberent.
quanto, 0 quisquis ille es infidelissime pater, quanto domini illi melius cum libertis agunt quam tu cum liberis ! illi quae donant perpetuo iure donant tu temporario: illi testamenti faciendi arbitrium dant libertis tu tollis liberis: illi postremo seruos suos dant libertati tu quasi addicis filios seruituti. nam quid est aliud quam seruituti addicere quos non uis aliquid quasi ingenuos possidere?
more ergo illorum uteris, qui seruos suos non bene de se meritos, quia ciuitate Romana indignos iudicant, iugo Latinae libertatis addicunt: quos scilicet iubent quidem sub libertorum titulo agere uiuentes, sed nolunt quidquam habere morientes. negato enim his ultimae uoluntatis arbitrio, etiam quae superstites habent morientes donare non possunt.
atque hoc non paruus credentium numerus, ne quem forsitan minus scriptorum auctoritas moueat, dum putant exempla esse paucorum. quae fuerit quippe tunc multitudo ecclesiae principalis uel ex hoc solo agnosci potest, quod in principiis statim ipsis octo hominum milia biduo ecclesiae accessisse referuntur, pateatque aestimationi, quae ceteris diebus uniuersi generis multitudo concreuerit, ubi duo tantummodo dies praeter disparem aetatem pariter ac sexum tantam uirorum copiam procrearunt.
unde cum et tam innumerabilis iam tunc et tam perfecta plebs fuerit, quaero a uobis, cum quibus loquor, cuncti parentes, in illis tot ac tantis tunc credentium milibus, tanta fidei perfectione uiuentibus, omnesne cum filiis an omnes sine filiis fuerint? neutrum, opinor; nulla enim ecclesiae plebs est non de utroque permixta. intellegere ergo possunt quicumque ex Christianis filios non habent, cui relinquere substantias suas debeant, cum uideant cui reliquerint tunc illi filios non habentes. sin autem habent, discant quid etiam ipsos oporteat facere, cum uideant tunc parentes amorem dei filiis praetulisse.
0 infelix et miseranda condicio! bonis suis aliis praepararat beatitudinem sibi adflictionem, aliis gaudia sibi lacrimas, aliis uoluptatem breuem sibi ignem perennem. ubi erant tunc adfines ubi propinqui, ubi uel filii, si habuerat, uel germani, quorum meminerat et quos certe tanto amore dilexerat, ut eorum ne in supplicio quidem positus obliuisceretur ? quid ei proderant quid suffragabantur ?
torquebatur infelix et opes suas aliis deuorantibus ille refrigerii guttam ardens petebat et inpetrare non poterat. et hoc, si quid addi ad poenam potest, per illum sibi tribui postulabat, quem aliquando contempserat, per illum, qui in pure ac sanie conputruerat, per illum, cuius faetorem ac squalorem longe refugerat, qui membrorum suorum ulceribus canes pauerat, quem scatentes uermium globi etiam intra recessus peresi corporis exararant. o grauis nimium et lugenda condicio!
.XII. Haec ergo diuites cogitent, qui redimere facultatibus suis nolunt, ne ista patiantur. diues fuit ille, de quo nunc loquimur, diuites sunt et isti, ad quos nunc loquimur. unius sunt nominis: caueant ne sint etiam condicionis unius. non liberabunt enim filii diuites parentes reos, nec restinguet flammas miseri testatoris deliciis afluentibus opulentus heres. durum est ab aliquo filiis ac propinquis parum relinqui:
multo est durius in aeternitate torqueri. opinor enim diuitem illum, cum torqueretur, non tantum delectabant opes heredis . sui quantum angebant tormenta corporis sui, non tantum delectabat quod heres suus bene epulabatur quam angebat quod ipse male cruciabatur, non tantum delectabat quod heres suus in exquisitis deliciis afluebat quam angebat quod ipse intolerandis ignibus defluebat, non tantum delectabat quod heres suus pascebat parasitos et helluones copiis suis quantum angebat quod ipse pascebat flammas medullis suis.
et quid dicam uoluisse eum, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis? plus dico aliquid: uoluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset sibi in flammis situs unius saltim horae requiem conparare. desiderans enim ad mitigandas faucium flammas uel tinctum aqua pauperis digitum quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptauerat, qui paruam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat?
sed iam ista quid proderant aut quid iuuabat miserum quod tunc pro se offerre omnia uolebat, qui male ante noluerat? uel quid tunc proderat quod dare cuncta cupiebat, quae iam amiserat, qui nihil tunc pro se dederat, quando omnia possidebat? sera quippe, ut ait in scripturis spiritus sanctus, sera est paenitentia mortuorum. quomodo? non est enim, inquit ad deum patrem sermo diuinus, non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
excludi penitus a confessione peccati peccatorem mortuum protestatur nec posse esse quemquam postea dei memorem, qui in hac uita sui fuerit oblitus. adeo omnis ei spes penitus absciditur et omnis uitae aditus obserate, ut, cum una sit reo salutis uia preces ad deum fundere et caelestem misericordiam incessabiliter orare, etiam hac peccator letiferae obliuionis animaduersione damnetur, ut ei nec memoria quidem dei, a quo sperare debeat. relinquatur.
haec ergo cogitent qui, dum filios habere post mortem diuites cupiunt, futurorum suppliciorum nec in morte meminerunt: haec cogitent qui, ut in hac caduca et breui uita heredes diuites habeant, aeterna se ipsos morte condemnant. in quo quidem non tam illos amant quam se oderunt, quia non tam salubris amor est, qui breui consulit, quam graue odium, quod in aeternitate cruciabit. et ideo deus noster, ut in primo dudum libello diximus, disciplinam parentes thesaurizare iubet filiis non pecuniam, perennia praecipit non peritura conferre. scilicet quia res istiusmodi atque opus sanctum et filiis pariter et parentibus prosunt, filiis utique per disciplinae institutionem parentibus per munificentiae largitatem. et filiis enim hoc disciplina praestat, ut salutem capiant perpetuam, et parentibus largitas, ut mortem effugiant sempiternam.
XV. Sed abhorrere hoc uidelicet a Christiano nomine uidetur, ut dicatur futura non credere. quid ergo causae est ut, si credit quae dixit deus, non timeat quae minatur deus? si non credit uerbis quae dixit deus, non credat praemiis quae promittit deus ? neque enim se probat promissionibus dei credere qui non sic agit, ut possit ad promissa a deo praemia peruenire.
in ipsa quippe hac vita hominum, si iudicandum se aliquis ab humana hac potestate et rapiendum ad tribunal terrenum esse cognouerit, aduocatos requirit patronos adhibet officialium gratiam fauoremque mercatur, et haec omnia metu iudicii futuri agit, cum tamen euentum iudicii conparare non possit. adeo etsi uictoriam emere ipsam non ualet, spem tamen uictoriae magno emit.
dic mihi, quisquis ille es, qui credere te iudicium dei dicis, tu si uel supradictorum exemplo hominum iudicandum te esse a deo crederes, nonne spem ac salutem tuam quolibet pretio conparares ? sed non credis utique, . non credis, et licet credulitatem tuam uerbis uelis adseuerare, non credis; uerbis enim, ut ait apostolus, confiteris sed factis negas.
denique ut infidelitafcem tuam tibimet et te ipso probem, dic mihi, obsecro, quisquis ille es, qui substantiam tuam uel propinquo cuipiam diuiti uel àdfini, uel, si hi forte desunt, etiam extraneo derelinquis, cur eam non sanus a te atque incolumis abdicasti? cur non sospes ac uegietus heredibus tradidisti, sed in testamento ipso prouidentissime canes et sollicite ac diligenter inscribis: \'quando ego ex rebus humanis excessero, tutic mihi tu ille carissime heres esto ?
quid est quod tu, qui tibi usum rerum tuarum tantopere necessarium putas, fructus ac reditus facultatis tuae post mortem necessarios esse non putas? dicis absque dubio, quia mortuo nihil opus est nec reseruandum mihi quidquam in tempus illud est, quia defunctus ac nihil sentiens nec delectari possum possessione rerum mearum neque amissione cruciari.
euidens causa est. ergo idcirco moriens substantiam tuam alteri deputas, quia capere ex ea fructus post mortem ipse non possis. sed quid, quod electissimum uas dei apostolus Paulus testificatur et clamat, quod quaecumque homo in uita hac seminauerit, haec post mortem metat, et qui parce seminat parce et metat, et qui seminat in benedictione ex benedictione et metat. ex quo aperte intellegi uoluit eos, qui seminant in parcitate benedictionem metere non posse. cum enim dicens: qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictione ex benedictione et metet, euidenter utique benedictionem in sola posuerit largitate, ostendit parcos seminatores mendicitatem largos benedictionem esse messuros.
sed tamen ne in hoc sibi quidam forsitan blandirentur, si multa habentes exiguis possent magna mercari, subtiliter posuit etiam pro calice aquae frigidae non perituram esse mercedem, hoc utique euidenter ostendens non pro paruo aliquid magnum esse reddendum, sed tamen qualecumque fidei opus non esse periturum.
habes itaque indubitabilem futurae retributionis securitatem habes recipiendorum bonorum operum satis idoneum uadem: qui quidem tantae non solum fidei sed etiam misericordiae atque pietatis est, ut non soluat tantum quod promiserit quasi debitum, sed etiam ostendat aliquid quo se faciat debitorem. nam qui pro calice aquae frigidae redditurum se dixit esse mercedem non solum uult soluere quae acceperit, sed etiam demonstrat aliqua quae soluat. pius scilicet ac misericordia plenus et consulere uolens non solum diuiti largitati sed etiam pauperculae officiositati ostendit, quo obnoxium sibi in aliquo deum faceret etiam qui quod faeneraret penitus non haberet.
XVII. Sed forsitan tibi, quicumque diues es, indiguum hoc facultatibus tuis opus pauperculorum esse uideatur et uelis aliquam ad te peculiariter pertinentem sponsionem sacrae promissionis audire. habes primum illud, quod ad diuitem ilium in euangelio: deus loquitur: uade, uende omnia bona tua, et habebis thesaurum in caelo. deinde illud, quod praecepto interdictorio generaliter iubet: nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, thesaurizate .
autem uobis thesauros in caelo. postremo illa, quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis inuitat dicens, quod omnis, qui propter honorem atque amorem suum aut domum aut agrum aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro: insuper autem, inquit, et uitam aeternam possidebit. quid spondere maius credentibus sibi potuit qui magnis faeneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit?
XVIII. Quae cum ita sint et cum tanta absque dubio recepturus sit qui deo credit, quomodo tu his rebus, quas deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo dominus sed augmentum etiam et superexcellentem cumulum pollicetur? aut forte accipere haec . tanta non uis? sed hoc ratio non patitur ut nolis.
nemo enim est inter homines, qui cum beatus esse ualeat, miser esse malit; nemo est, qui cum habere possit delicias summi boni, pati uelit supplicium summi mali; nullus profecto, nullus et ideo ne tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias solus suppliciis delecteris.
quod si utique non est, quid ergo causae est, ut non uel moriens et m ultimis situs id saltim supremae oblationis officio et omni rerum tuarum ambitu agas, ut, si mereri a deo potes, locuples ac beatus sis, sin autem id non potes, certe ut miser non sis certe non uraris certe non torquearis certe tenebris exterioribus non eneceris et ardentibus sine fine flammis non decoquaris?
quid ergo, ut dixi, causae est, quod haec non agis? quid causae est, ut bona aeterna non emas? quid causae est, ut mala aeterna non timeas? -quid utique nisi illud, quod praelocutus sum, quod aut iudicandum a deo te esse non putas aut resurrecturum omnino esse non credis? si enim crederes, quomodo non futuri iudicii inaestimabile malum fugeres et inmortalium suppliciorum tormenta uitares?
sed non oredis utique, non credis, ac lieet aliud et sermone adseras et professione, non credis; sermo enim et professio tua iactitant fidem sed uita atque obitus publicant infidelitatem. alioqui uince me: uinci uolo. non quaero, ut mihi credulitatem tuam superioris uitae actibus probes: uno contentus sum testimonio supremorum tuorum.
ecce iam, ecce moreris, egressurus de domo corporis tui, nesciens quo iturus quo abducendus ad quam poenalia et quam taetra rapiendus, cui unum tantummodo superest inter suprema perfugium una effugiendi aeterni ignis specula datur, ut pro te offeras saltim quod in substantia habes, quia aliud quod possis deo offerre iam non habes: et tu inmemor tui oblitus salutis tuae, de legatariis nouis cogitas de locupletando herede suspiras.
XVIIII. Cum haec ergo tibi iam morienti, o homo quisquis es, dominus tuus clamet, tu mentem obturas tu aurem obstruis et nudis sermonibus fidem adserens sufficere tibi putas uerba pro rebus ac satis te firmum aestimas credulitatis habere subsidium, si deum, quem rebus atque operibus tuis despicis, uerbis mendacibus honorare uidearis. fili, inquit scriptura sancta, si habes, benefac tecum et deo bonas oblationes offer.
et alibi miserere, inquit, animae tuae. uide quam misericors sit dominus deus noster, qui nos ipsos pro nobis misericordiam rogat: miserere, inquit, animae tuae. hoc est dicere: miserere etiam tu illius, cuius uides miseratione me frangi, miserere illius tandem, cuius misereor ego semper, miserere tu animae saltim tuae, cum misereri me cernas alienae. et quid post haec, o miserrime homo, cum deus sic tecum agat, non adquiescis? rogat te ut tui miserearis, et non uis? causam tuam apud te agit, et a te non potest impetrare?
0 infelicem te ac miserrimum, cuius supremum exitum tantus desiderat numerus propinquorum! nisi quod scio ac satis certus sum nihil omnino apud deum uota talium praeualere. nam mirari possem forte quod uiueres, quem mori tam multi uelint. et propter hos, quisquis ille es, propter hos tales animam tuam deseris et credere te iudicium dei dicis, cum ad hoc eius iussa despicias, ut patrimonium tuum talibus derelinquas?
dispersit, inquit propheta de eo, qui deum credit, dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed et saluator ipse ad omnes diuites: uendite quae possidetis et date eleemosynam. et alibi: uende quae habes et da pauperibus. numquid dicit, agnatis da, numquid adfinibus ? non utique sed pauperibus sed egenis: numquid propinquo diuiti numquid ulli omnino homini praepotenti? non utique sed inopi sed egestuoso.
XX. Sed uereris uidelicet uulius circumsidentium propinquorum et praesentes atque obsidentes lectulum tuum metuis offendere. ne timueris eos, inquit dominus per prophetam, neque paueas a facie eorum, quoniam domus exasperans est. et ideo etiam tu esto intrepidus et constans: non formides uultus eorum neque frangaris ambitu eorum.
despioe concupiscentes hereditatem tuam et diuidentes iam inter se sub$tantiam tuam, qui non te sed patrimonium tuum diligunt, immo qui cupiditate rerum tuarum te execranturnam dum tua inpatienter sitiunt, te oderunt praesentiamque tuam quasi aemulam sibi et aduersariam iudicantes obicem atque obstaculum putant cupiditatis suae esse quod uiuis.
et ubi illud est: qui perseuerauerit in finem, hic saluus erit, aut illud in prouerbiis sacris diuini sermonis oraculum: sapientia, in exitu canitur? quo utique ostenditur, licet salubris sit in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes, quia laudari penitus praeteritae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur; sapientia enim in exitu canitur.
cur eam non dixit cani in pueritia non in iuuentate, non in statu rerum incolumium non in prosperitatibus secundorum ? scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. quamdiu enim quis subiacet mutationi, non potest cum securitate laudari et ideo, ut ait, sapientia in exitu canitur. exiens enim quis de incertis periculorum certum merebitur euasa omnium rerum uarietate suffragium, quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum iam non potest perire laudati. sapientia, inquit, in exitu canitur.
sed quid prodest malis: haec excusatio, cum scilicet nihil intersit, qua ae quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum diuinitatis iniuria? adquiescamus tamen, ut supra. dixi, hoc . ita esse, nec ex contemptu dei res suas quempiam alii magis quam deo tradere, sed uel honore heredis sui se ad hoc trahi uel certe amore conpelli. sed quid facimus, quod hoc ipso magis incuria dei probatur atque contemptus?
si enim, o quisquis es, per id, quod heredibus tuis uel quibuscumque res proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare, deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec amare. ac per hoc quidquid pro te dixeris contra te est et ad contemptum atque a.d contumeliam dei pertinet amor et honorificentia ceterorum.
nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accipimus, plus eis gratiae debeamus: artat quippe nos ad retributionem dati accepta largitio. ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum faenore non grauatus. - coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem uicissitudinis, postquam esse coeperint debitores.
ita ergo et deo hoc maiora debemus, quod ab eo cuncta percepimus, et hoc respondere beneficiis illius minus possumus quod ei etiamsi quae debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. ac per hoc non est quod placere sibi quisquam. largitione sua debeat. sicut sua non sunt cuncta, quae a domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. et ideo perfidiae quidem poena debetur ei, qui negauerit deo quae sunt sibi ab eodem commodata, inputare autem largitionem non potest, qui reddiderit accepta..
ubi sunt qui dicunt dominum Iesum Christum officio nostrorum munerum non egere? ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat. respondeat quilibet horum, . si non eget qui esurire se, queritur, si non eget qui se sitire testatur ? ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum ceteris sed plus multo egere quam ceteros;
in omni enim pauperum numero non est uniu$rsorum una paupertas. sunt enim quidam, quibus etiamsi uestimenta desunt alimenta non desunt, multi sunt hospitio egentes uestibus non egentes, multi domo carentes sed non substantia, sunt denique quibus etsi desunt multa non desunt omnia: Christus tantummodo solus est, cui nihil est, quod in omni humano genere non desit. nullus seruorum suorum exulat nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat: solus cum esurientibus esurit solus cum sitientibus sitit. et ideo, quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam ceteri eget; omnis enim .
egestuosus pro se tantum et in se eget, solus tantummodo Christus eat, qui in omnium pauperum uniuersitate mendicet.
et cum baeo ita sint, quid ais, o homo! qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere uideas, tu facultates tuas quibuscumque non indigentibus derelinquis ? Christus pauper est et tu opes diuitum cumulas ? Christus esurit et tu delicias afluentibus paras? Christus etiam aquam sibi deesse queritur et a te apothecae ebriosorum uino replentur? Christus rerum omnium egestate conficitur et a te luxuriosis copiae congregantur? Christus tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterma promittit et tu nil praestaturis cuncta largiris? Christus tibi et pro bonis bona inmortalia et pro malis mala aeterna proponit et tu nec bonis caelestibus flecteris nec malis perennibus commoueris? et credere te domino tuo dicis, cuius nec remunerationem dedderas nec iracundiam contremescis ?
V. Non credis igitur, sicut iam diximus libro superiore, nos credis, ac licet religionem uestibus simules licet fidem cingulo adseras licet sanctitatem pallio mentiaris, non credis omnino, non credis. et hoc tam uiris istiusmodi quam feminis dico: non credunt. induat sibi quamuis quaelibet habitum sancti nominis et titulum sacrae religionis inscribat, si de substantia sua aliis magis quam sibi consulit, profecto non credit.
nemd est enim credens, qui facultates suas aliis prodesse malit quam sibi, nemo est, qui beatitudinem aliis miseria sua emere contentus sit, nemo est, qui ut aliis paret delicias temporarias, subire egestates cupiat sempiternas. et ideo qui patrimonio suo aliis magis quam sibi consulit profutura sibi quae deo dederit omnino esse non credit. dicat enim mihi quilibet horum, <cur facultates suas aliis dereliaquit? numquid non ideo, quia profuturas cui reliquerit esse non ambigit? ideo absque dubio.
igitur, quicumque ille es, si ea quae alii relinquis, ideo relinquis quia profutura ei cui reliqueris certus es, sic profecto, si quaecumque religiosis muneribus prorogasses profutura esse tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares: quia quanto te plus amas quam eos, quibus relinquis, tanto magis tibi relinqueres, si profutura ea tibimet uel tenui opiniuncula iudicares.
non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis, sed quae pauperibus dereliqueris profutura tibi esse non credis: unde est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi opus religiosum esse non credis. sicut credis itaque sic recipies. tu saluatorem perparui pendis et te saluator nihil: tu Christum postponis aliis et te omnibus Christus: tibi in conparatione etiam hominum perditorum uilis est dominus et tu eris inter periturorum ultimos deputandus.-
VI. Sed blandieris tibi forsitan, ut iam ante dixi, aliquo religiosae professionis intuitu. magis es debitor, quia proposito sanctitatis maiora promittis, et ideo plus tolerabis supplicii, quia minus solueris sponsioni. grandia specie polliceris et rebus nulla restituis, falsarii criminis reus es, deo cuncta mentiris. nec inmerito sacer sermo iudicium de templo dei incipiendum esse testatur; iudicium enim, inquit, de domu domini.
alibi quoque et a sanctis, inquit, meis incipite. sed ad superiora redeamus. ite, inquit auaris atque incredulis deus, ite in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. at liberandum te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus putas: pudicitiam quippe amasse te iactas. sed memento quia et illos, quos in euangelio inmortalibus poenis saluator tradidit, inpudicitiae non notauit. sobrietatem tibimet placuisse commemoras? nec illi, de quibus scriptura loquitur, ebrietatis crimine puniuntur. ieiunasse te dicis? nec illos prandia reos esse fecerunt.
sed uidelicet magna causa est, qua tibi abstinentia ac ieiunio tuo placeas: qui ad hoc ieiunasti ad hoc parce exiliterque uixisti, non ut post mortem tuam egenos facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cuiuscumque heredis diuitiis ampliares. magnos uidelicet abstinentiae fructus capis; minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet. tibi uente, frugalitate decreuit, ut cuiuscumque hominis fortasse uitiosi thesaurus cresceret.
cum ergo ad iudicium dei ueneris, iure inputare ieiunium tuum poteris dicens: ieiunaui, domine, et abstinui ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. et res hoc probat: ecce enim nunc heredes mei de meo afluunt, inmensarum diuitiarum copiis exabundant.
et ut aliquid etiam de euangelica lectione praesumas, hoc quod saluator dixit de illo diuite, potes et tu de heredibus tuis dicere: induuntur : purpura et bysso et epulantur splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his uoluptatum omnium praeparaui, distenduntur deliciis a me relictis.
ego diu abstinui, ut nunc illi ebriarentur. crapula est illorum frugalitas mea. natant tricliniorum redundantium pauimenta uino, Falerno nobili lutum faciunt, mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. luxuriant in peristromatis, quae ego feci, fornicantur in sericis, quae reliqui. et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis?...
VII. 0 quanto melius, quaecumque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam diues; paupertas enim te deo insinuare potuisset, diuitiae ream esse fecerunt. rectius ergo per indigentiam salua fueras, quam per opes tuas et te et alios praegrauasses, te scilicet, dum male aliis relinquis, alios, dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident et post se male aliis derelinquunt.
si uis ergo, quaecumque illa es, si uis tibi esse consultum, si uis aeternam habere uitam et cupis uidere dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis relinque claudis relinque caecis relinque languentibus: sint facultates tuae alimenta miserorum sit opulentia tua pauperum uita, ut illorum refrigeria praemia tua sint ut illorum refectio te reficiat. si enim illi de tuo edent, tu saturaberis: si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum uestitus uestiet, te illorum apricitas delectabit.
non ergo nile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies heredem. et quid dicam de Christi nomine? Christum quidem heredem facis, sed tu hereditatis emolumenta percipies. quaecumque enim Christo reliqueris per Christum omnia possidebis.
sed haec tu, ut reor, friuula esse iudicas et quasi somnia quaedam ac deliramenta contemnis; non enim credis Christum uera dixisse. et res probat nequaquam te ei credere; nam qui mandata eius nec in postremis facis, aut nulla esse omnino aestimas aut falsa esse condemnas. in quo quidem lugere omnes sanctos ac flere conuenit, nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo credere.
si tibi quicumque ex cauponibus quid promitteret, fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quippiam propola aut salgamarius postularet, redditurum eum non diffideres quae dedisses: mendacibus denique interdum atque periuris, cautione facta et dato fideiussore, res creditur.
Christus tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos dedit, cautionem scilicet in euangelio fideiussores apostolos suos, et si id parum est, patriarchas prophetas martyres suos totam denique diuinarum seriem litterarum: et non credis ei nec fidem commodas ? quem, rogo, tam prodigum inter homines ac tam miserum inuenire possis, cui fidem sub tot fideiussoribus denegares? das itaque res tuas diuiti et egenis negas, das luxuriosis et negas sanctis, das cuicumque fortasse perdito et negas Christo. prout ergo iudicasti sic iudicaberis, sicut elegisti sic recipies: non habebis cum Christo partem, quem despexisti: cum his habebis, quos praetulisti.
VIII. Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero, noa dignam esse causam quae uel deum moueat uel homines in aeternum periculum trahat. scio quidem quod omnes rei ueniabiles putant semper reatus suos, nam et furta furibus leues culpae sunt et innocua ebriosis uidetur ebrietas et apud inpudicos fornicatio scelus non est, quia nullum omnino tam grande crimen est, quod non cuius facinore committitur eius sententia subleuetur.
sed si qui uult ex peocatoribus scire . quam grauiter censenda a deo sint magna crimina, discat qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam leuia peccata, conscii scilicet iam ex ipsius dei dictis futuri examinis ac per domini sui uerba etiam iudicia rimantes et ideo semper in dei opere semper in conpunctione semper in cruce positi. beati qui cum omnium misereantur, sibi numquam penitus ignoscant, in nullo sibi parcentes sed totos se admodum deo inpendentes et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic apud se iugiter in reatu.
nam de misericordia eorum ac largitate quid dicam, quae uirtus apud eos quasi uirtutum omnium initiatrix? plerique enim eorum haec habent quasi exordia et quasi incunabula conuersionis suae, ut priusquam limen sanctae professionis introeunt, de propriis sibi facultatibus nil relinquant secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: uende omnia bona tua et da pauperibus, et ueni, sequere me.
et illi itaque secuturi uocantem deum prius uendunt omnia quam sequantur. diuitias enim onerum atque inpedimentorum loco esse ducentes expeditos se non putant ad sequendum, nisi omnia prius carnalium sarcinarum inpedimenta proiecerint, simul ut more hominum commigrantium prius ad locum habitaculi destinati res suas transferant quam se ipsos, scilicet ut, cum ea quae ad se pertinent uniuersa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam bonis inmortalibus domum, praemissa rerum facultate, , commigrent, securi absque dubio nihil sibi postea defuturum, qui exituri de habitaculo uili et contemptibili ac iam iamque ruituro nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret. haec ergo sanctorum spes haec fiducia est:
nemo itaque sibi in testamento suo hominem deo praeferens de uitae ac professionis praerogatiua aliquid blandiatur. poenalis est homini ac perniciosa securitas, praesumptae spes sarcinae sunt reatus, usurpata absolutio damnationem parat. quicumque sibi se excusat accusat deo secundum illud: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. nemini itaque facilis sua causa sit: nullus difficilius euadit, quam qui se euasurum esse praesumpserit.
VIIII. Dura haec forsitan atque austera uideantur. quidni? omnis enim disciplina, ut ait sermo diuinus, non est gaudii, sed maeroris. dura haec et austera sunt. sed quid facimus ? non licet rerum mutare naturas, et enuntiari aliter ueritas non potest, quam uis ipsa exigit ueritatis. -dura haec quidam putant: scio et satis certus sum. sed quid facimus ? . nisi duris non itur ad regnum. ar t a enim, inquit -dominus, et angusta uia est, quae ducit ad uitam. et apostolus existimo, inquit, quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. indignum esse ad futurae gloriae conparationem omne opus dicit humanum.
et ideo nihil durum aut austerum Christianis uideri debet, quia quantalibet pro sempiterna beatitudine Christo offerant, uile est quod datur, ubi tam grande est quod accipitur. nihil magnum in terris ab homine deo soluitur, ubi quod est in caelo maximum conparatur. durum est auaris ut largiantur sua. quid mirum ? -totum durum est quidquid imperatur inuitis. .
paene omnis -sermo diuinus habet aemulos suos. quot genera praeceptorum sunt tot aduersariorum. si largitatem esse in hominibus iubet dominus, auarus irascitur: si parsimoniam exigit, prodigus execratur. sermones sacros inprobi hostes suos ducunt. horrent raptores quidquid de iustitia scribitur horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, aduersantur ebriosi ubi sobrietas indicitur detestantur inpudici ubi castitas inperatur. aut nihil ergo dicendum est aut quidquid dictum fuerit cuicumque supradictorum hominum displicebit. mauult quilibet inprobus execrari legem quam emendare mentem, mauult praecepta odisse quam uitia.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia edited by Franz Pauly (Vienna, Gerold: 1883) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 8), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
