Menu

Acta Proconsularia (Latin)

The Latin text of Acta Proconsularia. This page has 1 section group and about 844 words. Each row carries its standard reference.

The third century d. after AD 258 Pontius the Deacon Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 6 KBTEI XML (gzip) 6 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Acta Proconsularia
ACTA PROCONSULARIA. tImperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus tertio kalendarum Septembrium Carthagine in secretario Paternus proconsul Cypriano episcopo dixit: sacratissimi imperatores Yalerianus et Gallienus litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere. exquisiui ergo de nomine tuo, quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum et episcopus. nullos alios deos noui, nisi unum et uerum Deum, qui fecit caelum et terram, mare et quae sunt in eis omnia. huic Deo nos Christiani deseruimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus pro nobis et pro omnibus hominibus et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Patemus proconsul dixit: in hac ergo uoluntate perseueras? Cyprianus episcopus respondit: bona uoluntas, quae Deum nouit, immutari non potest. Paternus proconsul dixit: poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus episcopus dixit: proficiscor. Paternus proconsul dixit: non solum de episcopis, uerum etiam de presbyteris mihi scribere dignati sunt. uolo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac ciuitate consistunt. Cyprianus episcopus respondit: legibus uestris bene atque utiliter censaistis delatores non esse. itaque detegi et deferri a me non possunt. in ciuitatibus autem suis inuenientur. Patemus proconsul dixit: ego hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: cum disciplina probibeat, ut quis se ultro offerat et tuae quoque censurae hoc displiceat, nec offerre se ipsi possunt, sed a te exquisiti inuenientur. Paternus proconsul dixit: a me inuenientur. et adiecit: praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant nec coemeteria ingrediantur. si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non obseruauerit, capiteplectetur. Cyprianos episcopos respondit: fac quod tibi praeceptum est.
Tunc Paternus proconsul iussit beatum Cyprianum episcopum in exilium deportari. cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno proconsuli Galerius Maximus proconsul, qui sanctum Cyprianum episcopum ab exsilio reuocatum sibi iussit praesentari. cumque Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de ciuitate Curubitana, in qua exsilio ex praecepto Aspasii Paterni tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praecepto in suis hortis manebat et inde quotidie sperabat ueniri ad se, sicut illi ostensum fuerat: et cum illic demoraretur, repente idibus Septembris Tusco et Basso consulibus uenerunt ad eum principes duo, unus strator officii Galeri Maximi proconsulis qui Aspasio Paterno successerat et alius equistrator a custodiis eiusdem officii. qui et in curriculum eum leuauerunt in medioque posuerunt et in Sexti perduxerunt, ubi idem Galerius Maximus proconsul bonae ualitudinis recuperandae gratia secesserat. et ita idem Galerius Maximus proconsul in aliam diem Cyprianum sibi reseruari praecepit. et eo tempore beatus Cyprianus ductus ad principem et stratorem eiusdem officii GaleriiMaximi proconsulis clarissimi uiri secessit, et in hospitio eius cum eo in uico qui dicitur Saturni inter Veneream et Salutariam mansit. illuc uniuersus populus fratrum conuenit. et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, cnstodiri puellas praecepit, quoniam omnes in uico ante ianuam hospitii principis manserant.
Et ita altera die octaua decima kalendarum Octobrium mane multa turba conuenit ad Sexti secundum praeceptum Galeri Maximi proconsulis. et ita idem Galerius Maximus proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit in atrio Sauciolo sedenti. cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul Cypriano episcopo dixit: tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus episcopus respondit: ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit: tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus episcopus respondit. ego. Galerius Maximus proconsul dixit: iusserunt te sacratissimi imperatores caeremoniari. Cyprianus episcopus dixit: non facio. Galerius Maximus ait: consule tibi. Cyprianus episcopus respondit: fac quod tibi praeceptum est. in re tam iusta nulla est consultatio.

Galerius Maximus collocutus cum concilio sententiam uix et aegre dixit uerbis huiusmodi: diu sacrilega mente uixisti et i plurimos nefariae tibi conspirationis homines adgregasti et inimicrnn te diis Romanis et religionibus sacris constituisti, nec te Ipii et sacratissimi principes Yalerianus et Gallienas Augusti et Yalerianus nobilissimus Caesar ad sectam caeremoniarum suarum reuocare potuerunt. et ideo cum sis nequissimorum criminum auctor et signifer deprehensus, eris ipse documento his quos scelere tuo tecum adgregasti: sanguine tuo sancietur disciplina. et his dictis decretum ex tabella recitanit: Thascium Cyprianum gladio animaduerti placet. Cyprianus episcopus dixit: Deo «gratias..

Post hanc uero sententiam turba fratrum dicebat: et nos cum ipso decollemur. propter hoc tumultus fratrum exortus est et multa turba eum prosecuta est. et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est et ibi se lacerna byrro expoliauit et genu in terra flexit et in orationem se Domino prostrauit. et cum ae dalmatica exspoliasset et diaconibus tradidisset, in linea stetit et coepit spiculatorem sustinere. cum uenisset autem spiculator, inssit suis ut eidem spiculatori uiginti quinque aureos darent. linteamina uero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. postea. uero beatus Cyprianjis manu sna oculos sibi texit. qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Iulianus presbyter et Iulianus subdiaconus ei ligauerunt. ita beatus Cyprianus passus est, eiusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. inde per noctem sublatum cum cereis et scolacibus ad areas Macrobii Candidiani procuratoris, quae sunt in uia Mappaliensi iuxta piscinas, cum uoto et triumpho magno dedoctum est. post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul decessit.

Passus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octaua decima kalendarum Octobrium sub Yaleriano et Gallieno imperatoribus regnante uero Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia edited by Wilhelm von Hartel (Vienna, Gerold: 1868) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 3.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate