Versus Ad Gratiam Domini (Latin)
The Latin text of Versus Ad Gratiam Domini. This page has 1 section group and about 873 words. Each row carries its standard reference.
nescio qua praeter solitum dulcedine laetus,
fortunate senex! hic inter flumina nota
et fontis sacros deductos dicere uersus
5 et cantare paras diuino carmine, pastor,
formonsi pecoris custos, formonsior ipse.
Non incerta cano uatum praedicta priorum.
an quicquam nobis tali sit munere maius?
namque erit ille mihi semper deus atque hominum rex,
omnipotens genitor, rerum cui summa potestas,
quem qui scire uelit, diuinum aspiret amorem.
haut ignota loquor, totum quae sparsa per orbem.
ipsi laetitia uoces ad sidera iactant
intonsi montes, ipsae iam carmina rupes,
ipsa sonant arbusta; deum namque ire per omnes
ne dubita — nam uera uides —, qui foedere certo
aeternis regit imperiis et temperat iras.
ni faciat, maria ac terras nox incubat atra.
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas!
namque, fatebor enim, L genus a quo principe nostrum,
audierat Stimicon: laudauit carmina nobis.
sis felix! nam te maioribus ire per altum
Accipe daque fidem: neque est ignobile carmen.
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.
unus qui nobis cunctando restituit rem,
ille operum custos, hominum rerumque repertor,
quo sine nil altum mens inchoat, ipse uolutat
quae sint, quae fuerint, quae mox uentura trahantur.
his etenim. signis atque haec exempla secuti
aetherios dixere, quia sit diuinitus illis
ingenium. quamuis angusti terminus aeui
terrenique hebetant artus moribundaque membra,
at genus immortale manet: ne quaere doceri.
igneus est ollis uigor et caelestis origo,
et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
reddunt se totidem facies terraeque dehiscunt.
sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
hoc uirtutis opus, terras temptare repostas
sideream in sedem atque alto succedere caelo.
Tityre, tamne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
corpora? nos alia ex aliis in fata uocamur?
50 si modo quod memoras factum contingere possit.
Ne dubita nulla fati quod lege tenetur:
crede deo — nam uera uides —, sine posse parentem.
quam minime re(ris) fato prudentia maior..
Credo equidem, nec uana fides; quis talia demens
abnuat? et me uictusque uolensque remitto:
stultus ego paruis componere magna solebam;
unum oro: doceas iter, et sacra ostia pandas,
quidue sequens tantos possim superare labores.
Dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo,
êt quo quemque modo fugiasque ferasque laborem.
\'aude, hospes, contemnere opes: uia prima salutis.
intemerata fides et mens sibi conscia recti
praemia digna ferunt. freti pietate per ignem
inuitant croceis halantes floribus horti
fortunatorum nemorum sedesque beatae
semper erunt, quorum melior sententia menti:
his locus urbis erit, diuini gloria ruris.
nam qui diuitiis soli incubuere repertis,
distulit in seram commissa piacula mortem,
ausi omnes immane nefas ausoque potiti
omnia et superas caeli uenisse sub auras.\'
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
non opis est nostrae: nomen tollemus ad astra,
Tityre. discussae umbrae et lux reddita menti.
Non haec humanis opibus, non arte magistra
proueniunt: quae sit poteris cognoscere uirtus.
ni refugis, prima repetens ab origine pergam.
accipio agnoscoque libens ut uerba parentis.
Accipe: prisca fides facto, sed fama perennis.
nunc canere incipiam, quoniam conuenimus ambo
montibus in nostris: referunt ad sidera ualles.
‛magnus ab integro saeclorum nascitur ordo;
maius opus moueo: laudes et facta parentis.
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
tum pater omnipotens rebus iam luce retectis
aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras.
principio caelum et terras solemque cadentem
lucentemque globum lunae camposque liquentes,
noctis iter, stellis numeros et nomina fecit:
unde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
temporibusque parem diuersis quattuor annum.
nec torpere graui passus sua regna ueterno
mouit agros curis. acuens mortalia corda,
ut uarias usus meditando extunderet artes.
hic genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legemque dedit, dicione tenebat.
hinc populum late regem aeuoque superbum
uictor ab Aurorae populis et litore rubro.
tunc uictu reuocant uires, caelestia dona,
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
regnorum inmemores turpique cupidine capti.
tunc uariae inludunt pestes. malus abstulit error
Aegyptum uiresque Orientis: miranda uidentur
quid delubra iuuant simulacraque luce carentum?
non tali auxilio nec defensoribus istis
tempus eget; cum uestra dies uoluentibus annis
uerba redarguerit, poena commissa luetis.
quin potius pacem aeternam et numinis (aram)
cuncti obtestemur? haec ara tuebitur omnis.
his actis aliud genitor secum ipse uolutat,
condicio, et caelo tandem miseratus ab alto est.
respicit humanos pietas antiqua labores
exitiis positura modum, responsa dabantur
fida satis: manifesta fides secreta parentis.
ipse haec fert (caelo) celeris mandata per auras
interpres i t monitum spirantemque adfore uerbis,
seraque terrifici cecinerunt omina uates;
o quam te memorem, uirgo? cui mentem animumque
semine ab aetherio superis concessit ab oris
omnipotens.\'
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Poetae Christiani Minores edited by Michael Petschenig; Robinson Ellis; Georg Brandes; Karl Schenkl (Vienna, Prague, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1888) Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum 16.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
