Dictiones (Latin)
The Latin text of Dictiones. This page has 1 section group and about 16,188 words. Each row carries its standard reference.
Quousque me iners diffidentia intra angustum patitur penetrale delitescere? quousque nimia cautio terminos honesti timoris exsuperans dispendia opinionis, quae uitat, incurret? usu enim rerum uenit inter homines, ut, quantum famae decerpitur per audaciam, superfluum non minus pereat per timorem. non enim debet notari uelut auarae laudis adsumptor, non adscribi cupido affectatae deuotionis ostentui, apud quem res obnoxia pudor(i amor)is stimulis adacta conpletur, quia sicut in umbram cogit gloriae appetitus, oratione dum quaeritur, ita non reddere quod deberi noueris proximitatem noctis indicit. superflua scribere res iactantiae est: necessaria reticere contemptus. saepe uituperationis nostrae mater est doctoris occultata laudatio. dicat forsitan aliquis animo consulendi, quod operis pressa magnitudine exhausti macies arescat ingenii et destituta dicendi ualitudine garrulitas defectum mercetur ex copia: ceu si in alueum magni fluminis stillantis guttam fundas eloquii, nequaquam ad cursum proficis liquoris inpendio, et uix humorem parturit quod ad undas aptatur. sed existimamus animo quae dicantur ad pretium meritum dictionis: et uena, quae est per naturam torrida, frequenter currit a themate: eloquentiae exilitas propositione pinguescit. saepe pro eorum meritis, quibus se mancipauerit oratio, dicenda tribuuntur, maxime si mera affectione laudando militet narraturus: tunc uerborum abundantiam transmittit affectio : tunc amor suggerit quod negat ingenium. sancti Laurenti aliquatenus pro mea mediocritate bona dicturus, plenum quidem laboris opus adgredior, sed plenum caritatis. facessat ergo formido uenerando inimica proposito: fugitiua gloriae est mens subiecta terrori clamante Paulo apostolo: perfecta caritas foras mittit timorem, hoc est dicere et indicio certo monstrare, quia non diligit qui pauescit. sine culpa uincitur oneris inmensitate qui ad portandam sarcinam etsi inpar tamen deuotus occurrit. his ita se habentibus festa nascentis anni cur non uotiuo sermone concelebrem ? cur lucidi natalis exordium silentii foeditate dehonestem? marcida est sine sermone hilaritas et simulacrum maeroris occultare quod gaudeas et adflictionis imitatio uocem in laetitia non habere. ergo tibi, sancte pater, officii conscius uerba non tribuam? libet tamen dicendi principia consecrationis tuae deriuare de tempore et cum anni renascentis infantia florulenta, si ualeo, dictione uernare, nunc cum terrae susus per uenas arentium uirgultorum currit in germina et aluus sicci fomitis umore maria. turgescit, cum in blandam lucem nouelli. praesegminis comae explicantur arboreae et omnis ramorum plectura diffunditur uel quae intra tunicam natura artauerat frondium decora soluuntur, cum auium cantilena comitur sapore modulato, cum uita segetum glebis sepulta hiemalibus quasi repagula algoris emissa et tepore fota concipitur, nunc cum in cano flore spem fructuum metitur agricola, cum mutuis palmitum brachiis uinearum texitur aprica formositas et ante maturitatis tempus uultum frugiferum cultura conponit, dans uenustatem falce domitrice et luxuriam infecundam ferro frutificante conpescens, cum profundi gurgitis rabies blandum transit in sibilum et eneruata tepore uentorum ferocitas migrat in delicias nauigantis, cum tutum est cymbam salo laxare et ancorarum morsus absoluere, dum fractura procellarum, quae nauitas hactenus terrebat, inuitat et per uda. aequoris spatia somnum gubernantis admittit, cum colore distincta gemmato uerni opibus prata ditescunt et in ordinatione summi pontificis naturae gaudium elementa testantur. tibi ergo, antistes, nunc non reddam quod aliis iam praestare didici, quem ad pontificalem apicem grauitas pudor pudicitia uenustas adduxit, qui tot dotibus uelut in aceruum coactis canam dignitatem praesentis officii suscepisti, habens tantarum honestamenta uirtutum, quantarum probatum singulae facerent species sacerdotem ? taceo, uniuersitatis in electione tua consonontiam et discretarum nationum concordem sententiam non reuoluo: statuat ista loco laudis cui non suppetit quod possit praedicare de moribus. momentis enim plerumque incerti fauoris aura popularis inpellitur et nescia examinis turba Quiritium, dum studiis rapitur, amat incognitos. i* te libram tenuit qui petitionis tuae aut socium se praestitit aut auctorem. imperitae coetus multitudinis meritum tuum expendit lance perfecti et, dum in te ornamentorum uarietas placet, quasi unus heres diuersissimi fueris instituti, sic singuli hoc de claritate tua censebant sufficere quod probabant, quia bona omnia nequaquam omnibus nota esse potuerunt et speciatim ad fauorem sideris tui uniuersos inlexeras: alteri ostendendo quod pius es, alteri quod seuerus, alteri quod bene adquisiti distributor patrimonii, alteri quod scires recte parta seruare, id studii sumpsit uniuersitas, ut, cum de proposita laude unusquisque uinceret, conlatione tamen in praeconiis tuis melioris tituli ab altero uinceretur.
Nolo istis diutius inmorari. ueniendum est ad laboris tui exercitia, quia ego, qui non sum in laudatione tua idoneus maximis, nescio esse parua contentus. nouellis te adhuc inpositae dignitatis labantem uestigiis ineluctati temporis suscepit aduersitas et tironem pontificii exercitatissimum militem aduersus libertatem inpacta bella reddiderunt. tu praedonis nescisti timere saeuitiam, tu blandimentorum, quod in malitiosis nocentius telum est, scuto constantiae. uenena respuisti, quotiens, te qui certamine non potuit insidiosa honorificentia lacessiuit? quotiens in damno bonae opinionis seruitii sui te credidit figmenta suscipere, hoc a te postulans, ut adhibito hostem conludio intra urbis muros includeres et ouium tuarum dissipanda lupis membra praestares, paris fecti quod dictu nefas est, multorum exempla suggerens ? quae quidem tu uitanda despiciens et ad uindictam sereni temporis seruans memoriae commisisti, detestabilia retinens, ne per obliuionem inpune transirent, et maiorem horrorem excessibus debens, dum ruinam metuis aliorum. sed remotis dieendi obstaculis ueniamus ad illa quae religioso sunt magis digna memoratu. cum hostilis inruptio more pecorum Christianum populum per diuersa distraheret, tu uariorum generibus crutiatuum capiebaris in omnibus, tu paterna conuentus pietate sustinebas tormenta multorum, at ait apostolus : quis uestrum cruciatur, et non ego ? inter ista tamen fractum to non uidit aduersitas : hoc triumphis suis decerpi sensit ini. inimicus, quod capt sacerdotis animum non subegit. pugnabas adhuc pro absolutione plurimorum et tibi nihil metuens de plebis tuae anxietate pandebas. nolo diutius tristibus inmorari, nolo tragoediam maligni temporis aperire, libans de inlustri conuersatione tua aliquanta praeteruolo, De te narrando cogam denuo sustinere quae passus es: quamquam doctor gentium in tribulatione exercitum se fuisse commemoret uociferans : cum infirmor, tunc patens sum. taceo inediam frigus iniurias et illa quae tibi inimici animus prouidit augmenta morborum. sed, credo, haec puerilia et suco antiquae ualitudinis robusta membra tolerabant. nonne enertuis per conpages artubus et a possibilitate propria longa iam aetate distractis sola anima flecti nescia sustinebat et imitanda intentione aduersus inpugnantes muro constantiae stabilita certabat ? post haec ad rediuiuum statum libertatis optatae numquam pia uota despiciens Christus redemptor noster occurrit et fractas Romani nominis uires artifici medela solidat : in. uigorem salutiferum res contrite remeauit. cum ex alto benignis oculis caelestis dominator aspexit, Mediolanensium urbi lux est proprii reddita sacerdotis. tunc cum rarus habitator tunc cam error in domibus et per dulcia cubiculorum limina confusa discursio, tunc cum ubique pauor et luctus et dei templa in ferarum habitatione deputata sordebant, cum marcens incuria splendidissima dudum atria situ uetusti . umoris obnuberat : laetitiam ceteris tuo dedisti de reditu, tu regressus ad lacrimas. tunc more auium, quibus, dum terra niuibus uestitur, et alicuius loci in spem cibi spoliator angustia, uideres quae remanere potuerunt plebis reliquias confluxisse et ad boni pastoris praesentiam undique fatigatis balatu nemoribus greges occurrere. alios tunc multipliti sustentendi genere mulcebas affatu, alios reficiebas inpendio, alios hortabaris exemplo. breui post in antiquum statum, qui tibi post deum debetur, urbs iam sepulta reualuit et quae non credebat in se reparari posse quod fuerat coepit iam meliora aemulari. tunc, qui uitae - usus est, cernere erat omnia - ad latiorem profectum bonis successibus inuitari.
Curro per singula, strictim referendo quibus opus est longa narratio, ad agonem uitae tuae, ad summi celebritatem propositi peruenturus. secunda. post dubium temporis nata est in ecclesia Romana captiuitas, quae te quasi iam diu desidem et laboris fugacem de longae sinu quietis abstraheret, cum uix spe pacis laboris tui arma deposita resumuntur, deberetur. quidem, nisi me laudis tuae censura pertraheret, in lugenda causa silentium, ut in una aetate memoriae pereat res nefanda. senatus illic curiae caelestis accitus est: ibi ex uariis prouinciis episcoporum turba confluxit, ubi coetus ille, quot hominum genera, tot sententiarum uarietates aduexit sed quibus inerat spiritalis sapor intellegentiae quasi ducem te principalis deliberationis caritate tenuerunt. tunc quo minacium impetus blandimentorum melle domuisti, qua superborum corda uenerandae humilitatis erectione fregisti, qua labantium animos consilii radice fundasti, explicare non ualeo. rei gestae notitiam scire cupidum ex facti contemplatione compello. unum te secuti sunt tot electi et in sententiam tuam reciderunt tantarum principes ciuitatum. coquitur lamentationis aestibus qui ante cruda obstinatione desciuit et nihil habet in solacium praeter calamitatis lacrimas qui diuisus est. dicat aliquis forsitan rerum gestarum malignus interpres : quam sortita est de huiusmodi constantia praesens causa decisionem ? quaerat qui finis de laudato sudore contigerit. huic ego fidens replicabo: te praesule factum, ne sacerdotes ministros acciperet furor alienus nec ruentum indignationi pontificum sententia militaret, ne in usum male commoti traherent euenire posse quod uellent. postremum inproborum loquacitas obmutescat, huius saltem aestimatione secreti, quia odiorum incendia, quae non ex inpugnati merito, sed ex studiorum fomentis arserunt, nec sanctae deliberationis potuerunt fonte restingui. tibi ergo debetur uenerabilium custodia canonum: tibi quod sine episcopali nota contigit quicquid in praesentia saeuit inprobitas: tibi patuit quod aliis accusantes clandestina fraude texerunt: apud te conpertum fuit non satisfaciendum odiis, quotiens fide deseritur qui lacessit. sed haec aliis melius seruantur narrandis temporibus. salue, ecclesiarum sidus, et ad senectutem bonam Abrahae aemulator accede, quia testimonium probitatis eat diu hominem in ecclesiastica arce seruari, ut scriptum est: uiri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. tu aeuo maturus et ad religiosum sudorem primaeuus exsupera, tu pietate laudabili bonis discipulis exempla suggere, malos seueritate conpone et boni utriusque fibula operis in testimonio summae gloriae sine labe perdura.
Par quidem discipulis incipiens magister est et inter exordia doctor nulla est ab auditoribus sorte sublimior: expertis honor debetur ingeniis: uix mediocrem caltam exigunt non probati. illa sunt uera praeconia, quae longus sudor elicuit: blandimentum est, non iudicium, quotiens laborem gloria ingesta praecesserit. inter maculas numeret quoscumque triumphos ante discussionem campi miles adquiret. qui properatis subeunt Olympiaca bella uestigiis, numquid eis ante consummationem certaminis suppetit spes coronae dicente apostolo: non coronatur, nisi qui legitime certauerit? ecce nec illos decet ante meritum praedicatio, a quibus iuste poscitur post laborem. nostra e diuerso prolixo distat calle condicio, quibus tantum decerpitur de fruge innocentiae, quantum adcesserit de labore. nam sicut positi in tirociniis aestimamus, plenum • necessitatis et periculi iter est, in quo et sectanda est uita laudabilis et fit probris uberrima, si desideret ab humanitate laudari. actio nostra si de bonis suis fuerit elata, sordescet protestantibus diuinis eloquiis: qui uos laudant, seducunt uos, et subuertunt semitas pedum uestrorum. splendorem pontificis res, non lingua testetur: plus lucet claritas huius officii ueritatis indicio quam loquelae. ecce cernitis quam tuta sit causa subiecti et quantis discriminibus sociata praepositi. munia mea plus poteritis fulcire gemitibus quam clamore. nemo quod auribus lenocinatur credat eximium: sermo noster, nisi animae medetur, abiectus est. illum praeferte, qui spiritali falce sentibus purgat interna. tunc pretiosum diadema est, quando suasioni eius grex ecclesiasticus, dum ad probitatem graditur, non repugnat. ille sine fuco monitorem.. torem et feriato ore diligit qui eius instituta sectatur. additur quod inperitia nostra iustam sustinet de ipsa nouitate formidinem, qui nuper de ouilibus ad custodiam praeparati adsuescimus de uniuersorum fieri necessitate suspecti, et cui uix fuit pro se fida cautio suscipit officium cuncta metuentis. scimus quantum erit humilior famulantibus qui ad religiosum uocater imperium. necesse est ut etiam extremae condicionis personis obtemperet cui inminet sic iubere. ait enim doctor gentium: omnibus omnia factus sum, ut omnes adquirerem. modo diuinitatis operatio adsit muneri suo et quem dignum apice tanto non inuenit efficiat.
Dignum et iustum est. uere dignum est, ut inter exordia dignitatis tibi, principiorum domino, supplicemus, qui mundi ipsius in nonam lucem prodeuntis infantiam quanto bonorum tuorum secreto orditus es, tanta potentiae uirtute solidasti. stabat in admiratione sui tenera orbis inchoatio et paene decoris proprii concussa stupore titubabat, ante agnitionem ordinis solam sortita de auctore substantiam, requirens quo esset rotanda lux adtributa moderamine, qualem finem diei tempus exciperet, si per adsiduos semper renasceretur occasus, si nox mundum fuscis ambitura complexibus quasi rem originariam perenniter non teneret. in hoc ambiguo, ut certis famularentur per longum confusa temporibus, dei nostri extitit lex uoluntas omnis dispensatio statutis praefixa limitibus tantum potuit, quantum praestitit qui creauit. sic nos, pie opifex, inter ?sacerdotalis tituli auspicia sole couersationis inradia: per sudum de meritis nostris fulgeat dies officii: nulla subreptione, nullis diaboli blandimentis pereat quod uocamur: non liceat admisisse quod non decet: recti studium te imperante transeat in naturam: adsit muniis nostris aequalis operatio: conposita seruitute beatum crescat imperium nec subiaceat moribus qui praeminet dignitate. per dominum nostrum Iesum Christum.
Conlator bonorum deus, cui effectus in uoto est, qui de medio populi Moysen in prophetae persona dedicasti. nam dum queritur de in becillitate, te auctore conualuit: sumpsit meritum pontificis, dum testes sui arbiter se uociferatur nil mereri, cui apicem actione sublimem conciliauit humilitas da, parem nostris exordiis gratiam, quia propensiorem deberi actibus declaramus offensam. non sunt inusitata quae poscimus: benignitas tua testimonio tenetur exempli. eo circa nos eris bonorum largitione dementior, quo substantia nostra facta est de peccati fasce procliuior. da, bone imperator, dignam tua electione uirtutem, quia sub pio principe nulla militem decolorat abiectio. per dominum nostrum Iesum Christum.
Quotiens amomi flosculus aut messis casiae per depraedationem lasciui pollicis radice uiduantur et ad dotem manuum humanarum nobile germen adiungitur, meritum cespitis odore significat et naturae genium prima uisione testatur. occultari se non patitur fetura sublimis: decus clari sanguinis non tenetur abscondito: uox mundae originis licet in recessibus semper auditur. sed quamuis ita se res habeant, humanitatis interest non tacere quod gestias: parum suscipit oneris qui quod scit dignum esse amore conmendat: feritatis maculam non euitat qui non festinat adserere quod meritis nouit esse placiturum. diem laudare quis abnuat? adtollere solis radios quis metuat qualibet nocte sermonum? si themati obsequium praestat oratio, ab ipso suscipit dignitatem. proprii ergo macie non turberis ingenii, quando eloquii uilitas pretio susceptae dictionis eleuatur: erigere, mens, fasce depressa inperitiae: dextera, inpacti oneris subleuaris. sed cur longis inuoluimur? praesenti adulescentulo militat praefata narratio, quem rediturum ad proauos non denuntiatione augurum, sed post deum fultus spe mihi uestrae perfectionis spondeo: nec futurum ambigo, splendori te istum suorum posse reddere, quem aliis contulisti: potest enim facile ueterum decora suscitare cui fas est noua construere. non credas haec esse solius incitamenta facundiae. tibi uni concessum est claritatem aut dare aut reparare maiorum. stant ante oculos tuos non annosa pueri monumenta sed recentia. peritiam tuam Firminus et Licerius, aetatis suae sidera, hac uoce conueniunt.
"Suscipe, doctissime hominum, utriusque plantam familiae et culmum, in quo grauidas aristas parias, secundus adtende. scalpe sarculis uberem terram, quae si nostri est germinis fibula, feret tuis profecto laboribus responsura. doce udo libro adolescere maritata plantaria: nouelli dentibus uirgulti fructum surculi melioris adcommoda: ueniat pomorum successus, dum ore tenero sublimior ab illo te docente planta mordetur, quia, nisi edomitam terram terque et quater agricolae ligonibus scripserint, triticeam messem paliurus superabit et lolium. munus Palladium et cana nemora bacis plurimis cultura locupletat. India multo sudore quo se iactat hebenum nutrit. Sabaei uirga cespitis manu cessante non proficit. industria fecit, quod Paestaneis rosas dumeta pepererunt, quas de spinis ceu terrae sidera labor exigit. felix est operantis instantia, quotiens glebis uberibus manus adhibetur. tunc fessa brachia suco effusae ualitudinis intumescunt, quando integrum fenus ruricolis arua dissoluunt: nastiter exercitu desiderium de fertilitate telluris: uomeribus agendum est, ut per palmites exuberet dos autumni. numquam spumantia labris musta meruit, nisi qui uitium luxuriem curua falce resecauit et in diuersis cultibus plus, quam uini acciperet, liquoris effudit. talis est natura mortalium: rite conparantur arbustis rudimenta paruulorum, quos postquam parentum sollicitudo a matris radice decerpsit, prouidendum est cui solo iuxta uota conmendet. post deliberationem doctoribus iura nostra transcribimus. tunc fiunt institutione uestri quos nobis natura concesserit: tunc incipit sibi tantum studiorum lima uindicare, quantum origo uix praeualet. paene enim non iniurium est, uinci prosapiem conlatione doctrinae, quia patris officium habet luxuriam comitem, praeceptoris sollicitudinem: genitor fit deliciis, institutor laboribus: libertatem origo tribuit, dignum libertate monitor facit. ergo magis uestrum est quod laudatur in homine: nemo enim, si desit testimonium facundiae, poterit praedicare quod nascimur. splendorem familiae prodit lingua, quam tribuitis: fit praeco generis magistri beneficium: inerudita nobilitas caeleste munus abiurat. adstringe ergo artioribus uinculis per aetatem erratici palmitis lapsus: sine subole ramos ferro castiga: nouellum cespitem fotu, quo cuncta fructificare soles, adtolle. habet adulescens noster, quoscumque de suis respexerit, quos sequatur: nobis crede, actus tot stimulis peruolat, quodlibet scientiae fuerit aequor ingressus: fodietur prosapiae suae calcaribus: per tot ordines nihil nisi quod ad litteras inuitat inueniet. stat ecce ante te paruulus noster felicibus initiandus auspiciis et sicut iusti hostia deuotionem sacerdotis expostulat: paternam conuenit ore pietatem, ut qualibet oratione constitutam in uitae limine conmendet infantiam, quam de parentibus non sermone exigit, sed quid desideret horror ostendit: cogimur subuenire in necessitate paruuli, quam formido manifestat. sponde tuis, adulescentule, digna primordiis: spem solidam de tua perfectione concipimus: bonum ingenium doctori optimo mancipamus. sacri iam rudimenta uenerare collegii: ad Latiaris curiae proficiunt sidera, quos uides scintillis modicis futurum lumen ostendere. haec ad uos dixisse sufficiat: mihi remanet stricta insinuatio. propinquum ad te consanguineus, orbum parentibus religiosus exhibui. quae res mihi affectum pueri faciant, iam tenetis. si necessitudo respicitur, liber ab amore esse non possum: si pietas amica proposito, nostri fiunt filii qui parentum suorum praesidio denudantur. unum ergo uinculum uenit a prosapie: alio nos astringit officium. respice, uenerabilis magister, tot pro isto supplices manus et in spe paruuli maiores eius me teque considera. genus est singulare laudis in doctoribus discipuli eruditio. Achillis lingua Chiron innotuit: fecit sequacis meritum opinionem illius plus amari, cuius per se forte facundia in lucem non potuisset exire. Maro uester tantis institutores suos commendauit, quantis ipse notus est: et certe illos per merita sua fama non prodidit. Hieronymus noster, nisi praeceptorem suum Gregorium diceret, illo melior censeretur: sed illi adplicanda sunt bona nominati, a quo sumpsisse uidentur originem. in summa, ut dixi, caelum pulsat magistri opinio perfectione discipuli. apud scientem rerum non obicio obliuionem, quia nota commemoro. auara sunt nota diligentum. deum precor, ut studiis uestris gratiam suam comitem iungat, ut quos a me limandos accepisti doctissimos reddas et illorum eruditio uestra quidem gloria, sed meum efficiatur obsequium.
Notum cunctis bene mortalibus, quod dicendi laborem negotiorum feriae pariant et eliminatis curarum procellis orationum serena plus rutilent. diem suum ingenia nisi occupationum nebulis fuscata non perdunt: sententiarum iubar cura uacuos respicit et expeditus animus declamationum pompam commendat. qui caeca remis temerarius freta proscindit, nudum sollicitudine gubernaculis pectus adcommodat et claui regimen sola qua magistrum nauis conuenit inquisitione perpendit. tunc stuppea in uentos ex uoto frena laxantur: tunc rudentum uinculis diu libera maria uinciuntur et imperiosis undarum cumulis homo dominaturus ingreditur, uiarum incerta astris recludentibus agniturus. tunc Bosphorum Pleiadas Cynosuram et quicquid iter monstrat inspiciens, ad caeli ductum callis hominis ordinatur, si tamen mens nullo extraneae occupationis mordeatur ambiguo nec peregrinantem notitiam magister inertiae maeror adfligat. quod si aut pigro torpore hebetatus animus dormiat aut diuersis excitatus stimulis per deuia distrahatur, nescit ad propositum suum totus occurrere, cuius membra prudentiae lanista animarum cura discerpit. inefficax semper est et a molis suae ualitudine dissociatus ostenditur qui non potest quantus est est tractatuum forma monstrare. est tamen boni doctoris expendere originem serpentis riuuli, qui scalpente ad ipsum terram ungue perducitur, quid sit eius in unum collectus alueus, quid sit ubi nascitur existimare, et uires fluminis non de his, quae accepit, sed de illis, quae potuit accepisse, colligere. quorsum, uenerabilis magister, libertatis index, boni testimonium sanguinis, ingeniorum lima, fabricator sensuum, haec uerba praemiserim, si requiras: me me locutus sum, fateor, me digessi, quem inter inscitiae dormientis infantiam occupationes uariae et tristitia fortis inperitiae mater obpressit, cui non datur duris soluere colla laboribus, ut studiorum lupatis ora decorentur. meus sermo quod scaber est et nullo splendescens dictionis adtritu, intellegentiae est et exercitii quod dedisco. te inter palaestra tua originaria linguae palma sollicitat: te inter ciues, mei inmemor, superba Delus adnumerat. tu Castalii gurgitis lautus possessor incedis: at ego uix arentibus labiis stillantem guttam marcidi liquoris infundo. te sudore continuo nulla diuersitate interpellante utpote colonum suum doctrinae messis amplificat: at mihi uix de magnorum horreis pauper faseli esca porrigitur. tu in sustentationem ruiturae libertatis felix dextera subrogaris: me ecclesiae angulus etiam bona metuentem saeculi praesentis includit quid, rogo, uisum est dudum insignia eloquentiae tuae ia me tam longe positum oculos destinare? fuerunt magis alii, quos dictionis tuae ornamenta conponerent, quibus uerborum phalerae per Latiares elegantias adquisitae uicturum et apud posteros nomen offerrent. me tacito teneri tantum conuenit affectu dictis inparem et officiis sequestratum. quid erigeres animos quos alter iam sibi uitae ordo subdiderat? quid ad reuocares per longa itinerum interualla distantem hominem, 15 apud quem sicut nefas est non meruisse laudari, ita crimen fuisse laudatum ? tua sunt, tua, ne dubita, aut eorum, si tamen inueniri potuerunt qui secuntur. ad adulescentulum tamen, quem praesentis diei auditoriis tuis auspicia dedicarunt, cum quo mihi parili infantia conuenit, si uenia me donatis, uerba conuerto. cuius primordia quamuis infabricato sermone conmendem, imperiis amoris excusor. sub iugum mittimur dilectionis necessitate constricti et, dum caris prospicimus, quid nos deceat non uidemus. hunc licet paterna debuisset oratio prosequi, non est tamen a patre aliena quam porrigo. debuit tibi macte et mea orationem professio. felix istud nominis apud doctos auspicium: ditandus scientiae frugibus laborem circa studia necessarium promittit et nomine. finde, adulescens egregie, pinguium dorsa terrarum: inprime dentem uomeris nouella adhuc incude formatum: exerce in studiorum solo quicquid optimum conuenit aratorem. si scrutatus penitus fueris latentium secreta camporum, inuenies illic Deuterium, qui ubertate linguarum germina tibi multiplicatis seminibus et sudorem remuneretur inpensum. disce iam nunc uerborum luxuriem artis falce truncare, ut nouellus cespes sub ferri disciplina proficiat. resecetur quicquid infecunda palmitum umbra transmiserit: ad solam uuarum spem uites tuae ramos extendant. talis ad genium tuum redeas necesse est: talis ad uota nostra respicias et, cum te grauidis scientiae culmis ornaueris, tunc te magnum dici conueniet Aratorem. quocirca spes in te praemii nutriat laudis ardorem. legi quia non est fortunae lusus, si quando inter feculentos, quorum ego primus sum, inperitorum greges profecerit litteratus. non metuas pressuram, qua grauantur instructi: plus laudis habet iacens peritia quam culmina rusticantum. erigit doctos conscientia sua, et si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala, quae saeculis magis sunt adscribenda quam meritis.
Proseoutionem meam, quam uere rusticam in Arateris conmendatione contexui, felici tantum dicunt aliqui personae blanditam, cui fauorem de patris potestate conciliet dilectionem mentita necessitas: in cuius laudis ministerio uiuis et praesentibus tantum seruiens, temporalem exhibeat lingua famulatum, quae quotiens in aliquorum praeconio fucatis uerborum imaginibus ludit, fortiori studio conceptum mentis abscondit. nonnumquam enim doctis tribuit stilus profundiorem cogitationum latebram, si dulcibus aures non bene merentum fomentis inlexerit. sed sequestrentur a nostro talia instituta proposito. nos et scire haec conuenit et.odisse. cautius enim a prudentibus nota quam inopinata fugiuntur. mihi ad laudationes amicorum nisi amor uerba transmiserit, quae in penetralibus conscientiae caritate magistra dictantur, inter relationum uias sub fasce suscepti operis palpitabo. ergo classico meo, cui proprium sine fraude seruiuit ingenium, indices animi mei dictiones attuli, quia sine adulationis suspicione est inter aequales amicitia personas, et tunc fida diligentum sinceritas adprobatur, quotiens non uenit a potestate quod metuas. mihi classicus non meretur imperiis, quicquid non inponit obsequio. ferunt tamen aliqui, orbo parentibus fideli auspicato gymnasia litterarum personam religiosam debuisse magis uerba praestare. orbum parentibus dixi, cui per felicia naturae damna communis pater et episcopus factus est proprius. ille afflictorum consolatio, ieiunorum cibus, caecorum oculus, pes claudorum, tot pietatis suae species, - tot misericordiarum gradus ad huius conuertit personae profectum.. et illud domni Laurentii quod mundi necessitatibus succurrit ingenium in ministerio huius exercetur infantuli. cui talis non sit, ut uere dixerim, gratiosa calamitas? quem non iuuet amisisse patrem, sub lucrosa commutatione si talem conceditur inuenisse? tanti uiri insignia, quae implere nequeo, per profana uerba non temero. ipse est, cuius est dulcis auctoritas aut horrida dulcedo, qui magistrum in ecclesia, magistrum in domo, magistrum in conuiuio, magistrum inplet in iocis qui numquam facit quod sequentes nolit imitari, cuius ad unguem polita conuersatio caeleste iter discipulis, dum incedit, ostendit: minor enim laus est docere bene, nisi opere docenda monstraueris. huius uiri suscepto adulescenti quid mea praestitisset oratio, quem euentus dexter de institutoris meritis manet et de orbitatis prosperitate perfectio ? huic sufficiunt patroni preces, per quas merebitur institutis optimis imbutus degenerare sublimiter.
Littera de proprio laudetur splendida censu:
Aduena nam cultus nil tribuet genii.
Ebria uestito plus lucent uellera Sere:
Persica candentes colla decent lapides.
Non iuuat externo conponere membra nitore:
Lux naturalis sidera nobilitat.
Omnibus rebus, quae aestimantur digna praeconiis, exhibenda est pro dicendi facultate laudatio: ab eloquentiae dote radiantibus reddenda sunt litteris quae debentur, quia, sicut gratuitum munus et opes et animum indicat largitoris, ita accepts denegari auaritiam et impudentiam reserat supprimentis. libemus litterarum numini quod de ipsarum fluxit altaribus. quantisuis enim materia ista copiis praedicationis honoretur, qualibet effluat ubertate dictorum, de possessionis suae frugibus pasta satiatur, quia, dum inter uirecta, quae. disposuit, propria oculos amoenitate captiuat, habet quidem ipsa iocunditatem de graminibus suis, sed maiora capiunt messes ingeniorum incrementa per dominam. itaque qui fenus litteris soluerit, plus ditescit, dum per secretiores meatus quasi per magnos alueos quae ad illas directa sunt fluenta reducuntur,, nec quod per guttas emiseris, non aliter quam si relabentis Ionii ius habeas, possidebis. quis peritiae depositum neget, nisi qui desiderat mendicus effici, dum reseruat ? istius rei fructus, quod mirum dictu est, in abundantiam refusus exaestuat, dum ieiunos faciat incubantes. ergo post opem caelestem, post superni fauoris auxilium, ministra quibus utaris. ars ueneranda, praeconiis, et inuentionis tuae bono de his, quae a te fuerint directa, gratulare. a te orta in usu laudis amplectere: nos nihil manet in hac parte quod dignum sit ultione uel praemio. fideli oris nostri famulatu si parum in eleuatione meritorum tuorum suggerimus, hoc dedisti. nos horum amnium fistulae sumus nec quicquam de copiis commissi liquoris ebibimus. tu ut per nos meritis tuis satisfacias , quasi Aegaeum pelagus, ut Pegaseus gurges inlabere. ante oculos uestros sunt, morum uestrorum si bene exempla retinetis. saluae sunt quascumque de censu uestro ad usuram gemmas admouemus. ecce uerticem meum coruscans luce uestra diadema nobilitat et pretiosorum lapidum fulgore uariato crescit ex genio, dum conpetenter ostenditur. a uobis radicem sumunt instituta sapientiae, per uos informata proferuntur. nullus sine uobis pectori sapor est nec libertas eloquio: uos ingenui testimonium sanguinis, uos materia pudoris, per uos quod bene cor dictauerit lingua proloquitur: ad inuestigandam iter iustitiam uos praebetis, dum oppressum dumetis callem, quo expetuntur superna, purgatis: nos triticeam de loliis segetem, nos fecundas de sterilitate ingeniorum glebas efficitis et grauidas aristas ad scientiae horrea, ne fames infantiae possit praeualere, portatis. mundae nitorem. familiae seruando obscenam prosapiem peregrina luce perfunditis. deo proxima res est uestro infusa beneficio,, dum per cursus elucubrationis traditae, ne optimi degenerent et ut mali degenerent, salua stemmatum ueritate praestatur. per uos de innocentum actibus, quae ad instructionem sequentium pertinebant, gesta non pereunt: uestris in medium catenis transacta reducuntur et sepulta reuiuiscunt: uos instrumenta memoriae, uos causa pietatis: uestris uomeribus humani pectoris tellus ad fecunditatem praeparata describitur: uos religionis auctores, uos hostes criminum: uobis ducibus quae per usum subripiunt dediscuntur scelera, per quas bona discuntur: aut ad directum homines agitis propositum aut mutatis obliquum. uestro exules ornantur indicio et a mundi culminibus seiunctos uos caelo sociatis: malas conscientias aut intrare contemnitis aut in sacrarium ingressae dedicatis. facessat a litteris uel mutare quod dignum est uel non mutare quod nonum: uestris uulneribus nulla per chalybem uestitos subducit instructio: ad penetralia eorum, et quos ferrum texerit, peruenitis: uestris umbonibus directa ab aduersariis tela repelluntur, nec spiculis peritiae uestrae ulla clypeorum crates obponitur. uos in adflictione constitutos erigitis: uos positos in corporum cruce mulcetis, sic gaudiis augmenta tribuentes, ut modum hilaritas et producta custodiat: si a uobis ueniant blandimenta, dulcescunt. non licet contra imperium uestrum uel defunctum flere quem diligas: uos nuptiis, uos aptae funeribus: scientiae istius studium diuersissima in concordiam tenet et utramque partem amplexa gratulatur. utinam uos longioribus coli liceret affatibus et non uestris legibus deberetur breuitas, a quibus copia uotiua suggeritur ! per litterarum species in longum itura uox tute committitur et sine inminutione sui relegente solidatur. ante uos ignara ordinis uixit humanitas et ructantia glandem pectora sine modis uerba uomuerunt: uos inter unius naturae homines distantiam facitis, dum caelestibus notitia uestri, pecudibus similes reddit ignoratio. in propatulo est, qualis ante hanc frugem fuerit mortalium deserta prosapies: cam illis enim, quibus nobiscum par aduentus in luce est, per discretionem nestram non est condicio una sapiendi. ualete, ornamenta melioris saeculi, et mundum, quem eruderastis concessae a deo, in temporum remedio possidete.
Liberi parentes ant alant ant uinciantur. cuidam duo filii, frugi et luxuriosus. piratas utrique incidere. scripserunt patri de redemption. pater uero uenditis facultatibus piratas expetiit: cui optio data est, quem uellet redimeret, quia parum , pretii detulisset. ille elegit luxuriosum, quia aeger erat, redimere. qui cum reuerteretur, in uia mortuus est. frugi piratas euasit. pater petit ut alat. ille contradicit. actio contra Quintilianum suscepta. ille enim patrem tueter, nos filium. rogo ne arrogantiam putes, qui legeris.
Numquid fas est aduersus Quintilianum nisi pro ueritate dicere? aut inmemorem sui loquendi facit auiditas qui tribuit uerba iustitiae? fallentes decet urbanitas, dum peniculo fucata mendacii peregrinum decorem laudanda uerbo tenus sumit elocutio. sine solacio oratoriae artis aequitas adseratur: eligo pompam, quam probitas defensa parturiet. procedat contra eloquentissimum uirum caelestium fauore munita simplicitas: de fiducia partium nostrarum oritur quod audemus. nos tantummodo, principes uiri, benignitatem uestram salua aurium animorumque cautione praestate, ne coturnus ille sublimior oris facultate qua praeualet in possessione sua credat esse uictoriam. quid est aliud aduersus eius impetus nos iuuare, nisi peregrinantem reducere post interualla iustitiam?
Gauderem, cognitores amplissimi, euasisse me pedorem carceris, uincla piratarum, nisi regresso mihi myoparonum loco pater existeret. quaerit a me alimentum, quem nec auro ab hostibus nec lacrimis liberauit. putat quod illi debeat regressus eius proficere, quem cum potuit non redemit. frustra pastum beneficio legis inploras, qui factis tuis naturae iura soluisti exhiberi uictum patribus ius decernit: non est tantummodo sacramentum istud in nomine. dicat uel pirata, si pater es. meliorem me fuisse mortuo saepe cum loqueris, numquam ostendis esse, cum iudicas. uiam culparum germani decedentis adtendite: ipse magis genitoris moribus par (f)uit qui praelatus est: ego quo omine uitam meam per extraneos ab istis actus exegerim, declaratum est, cum me pater praedonibus sponte dereliquit. ualida sibi uidetur aduersus sobolem argumenta proponere, cum propensiorem gratiam meruisse iactet culpabilem filium et proximum sepulturae. quaeso, iudices, pronuntiato quid debeam. interim clarum est me et cineribus uitiosi fuisse postpositum. non erubescit quicquam ab eo auctoritate parentis exigere, in quo esse noluit quod uocatur. utinam mihi ad hos usus ualitudinem piratarum catena reseruasset! facerem praebitione indebiti alimenti patrem meum pudore captiuum, ut iniustus arbiter de propriae gemeret iniquitate sententiae. cibus enim, qui ab illo praestatur, cui nihil boni mer(u)eris, exhaurit: ieiuna sunt saturitate sua uiscera, quae non habent conscientiam beneficii ante conlati. nescio quid de duobus filiis homo ille spei suae residuum putet, qui unum terrae reddidit, alterum passus est in perpetua raptorum dominatione seruari. accipiat, nisi confunditur, quicquid exhausta supplitiis membra demerent. non noui quid senex a debilitato flagitet: interim, quod aduerto, sumus ambo pascendi. quid mihi rationem modicae facultatis adducis in medium ? qui unum redimere uoluit, sic substantiam suam uendidit, ne pretium pro utroque sufficeret. quis infelicitatem meam, quis miserias possit exponere? cui post Cilicas et ipsa, quam resumpsit, esse fertur libertas obnoxia? dicite quaesumus, iudices, si et in patria mea debitores pronuntiabimur, quid euasi? addidit creator sanctissimus dolere me, quod emisissent uincla germanum. quasi uero tantum a nobis exigat natura seruitium, ut conpenset erepti fratris hilaritas, quod remansi. amorem debemus carnis sociis absoluti. credite dicenti manifesta: nesciunt intrare de altero gaudia hominem pro se timentem. illud enim inprobati more clamat examinis, ditiorem esse quodammodo a quo aliquid poscitur. talem technam in supplicationibus fucata seruat urbanitas, ut utatur conposita humilitate pro iaculis, quatenus coamento superbae abiectionis nihil ei relinquat liberum, qui rogatur. licitatum pro ambobus censum testatur, quem pro uno constat expensum: expectat geminam gratiam de beneficio singulari. nescio utrum quaerendum sit quid cogitauerit, cum apud uniuersos liqueat quid fecerit. exhausit partium tuarum defensiones pirata, qui de nobis praestitit optionem: teneat quae sola desiderauit sepulcra de filio pater, qui tantum moriturum redemit. nam qui sano languentem praeposuit denuntiauit se horruisse uicturum. quid de superstite poscas, nescio, habens in consolatione lacrimas, quas emisti.
Perpetuo, iudices, honestatis culturam et in aetate peccatis amica seruaui, subtrahens inpensas desideriis puerilibus, unde posset aeui gaudere maturitas. huius rei frugalitate fecimus, ut remaneret patri quod pro luxurioso filio posset offerre. quid de patrimonii exilitate causaris ? si par moribus extitissem, usque eo perducta res fuerat, ut neuter potuisset absolui. inaequalis est arbiter, qui proficere uoluit alteri quod nostro pudore condidimus. quantum adserit paterna districtio, causa nobis diuturnae captiuitatis probitas fuit. sanus diligens patri fratrique sedulus, talis reduci non meretur in patriam et, nisi extitissemus una sorte captiui, sorduisset suspicione nostra regressio. aequales calamitate fuimus, sed patris amore distantes. felix luxuriae suffragio iuuenis et ante magnam partem communis exhausit substantiae et ipsi profuit quod remansit. me miserum et semper paterna iudicatione captiuum! prolusi in pace ante quod pertuli et, dum recti iter teneo, indicio parsimoniae, qualiter inter hostes uiueretur, agnoui, hinc est quod cibo, quem ministrauit feritas illa, contentus uixi inter ultima solacio consuetudinis, non humanitate raptoris. quaero cui me seruauit usus ille frugalior, si aequi obseruantia patrum meretur offensas ?.
Quid quod barbarus dixisse se perhibet, unius pretium pertulisti ? debitum semper accipiunt obiecta responsum. de nulla pependisti auctione sollicitus: aurum quod exhibueras ante preces inimicorum oculis obtulisti. dum sic tibi uniuersa procederent, a nullo potuit ambigi quod sufficeret desideriis tuis unius liberatio. mox tamen ut illa antra repleta squalore mortis intrasti, quid esses electurus, antequam optionem tribueret pirata, cognouit. non descendit ista de amore trepidatio: nihil ostendit ambiguum qui de duobus filiis per omnia signa diligentiae, quasi ad unum uenisset, adnuntiat. post egressum tuum fortiores me artauere custodiae: diuinitati gratias, si libertatem meam et hoc tutata fuerit, quod euasi. tua interim ad inimicos uocem uidetur emisisse sententia: nisi studiose quem relinquo seruetur, elapsurus est. dis ducibus fuga nostra ante oculos hostium locata efficax fuit. \'\'
Praeterea, ut est fandi locuples pater et uiuendi diuturnitate didicit praesentare quod loquitur, callens inponere necessitatem mentibus per auditum, dicit omnibus in humanitate degentibus cibum esse communem et ab uno flagitat quod non licet quemquam negare, generaliter allegans deberi uniuersis quicquid terra produxerit. sed quando in communem usum seges triticeam subolem et liquorem uineta fundebant nec uiritim tellus erat distributa cultoribus, nullus inter hostes filium sic reliquit, ut crederetur gemitus praetulisse seruitiis. ignoro, iudices, postquam elegerit lacrimas, de superstite quid requirat. sed metum nobis legis obiectat et quod inter parentes et liberos scriptum est sibi deberi uult qui nihil exhibuit de parente. uoluntatem nostram, dum cogimur, quaerit et desiderat hoc nos exhibere pietati, quod ipse professus est excusantem non posse negare formidini. numquid misericordiae locus est ubi instat imperium? quod non licet subtrahi non possumus dicere liberalitate conferri: clementia nisi ingenua non uocatur: quicquid non dare praeuales, ceu sincerum munus conputa, si dedisti. at frequens nobis naturae iteratio et sanctum creatoris nomen obsistet, quasi usura lucis dono parta caelestium inter illa, quae ab hominibus tribuuntur, possit adscribi. sacrilegium est superorum indulgentiam semen dixisse mortalium: de sola habet libidine testimonium pater crudelis. iungit etiam oneribus meis, dum reposcit solacia destituti, dicens sibi ciuitatem potuisse succurrere, ni redissem. quid aliud uoluntas ista manifestat, nisi ut rursus me pirata suscipiat? si grauis est inempta uisio prolis tuae, certe uel quod soles magno conparare, meum bustum sine pretio possidebis: aetas quidem pollicetur uitam, sed tormentorum magnitudo, quam acerbiorem te digresso pertuli, promittit exitium.
Deinde protulisti exempla paterno digna proposito: sed interpretatione uiluerunt, quasi aetas cana desideriis tuis formam et non imitationem sanctis praestiterit institutis. quid magni Aeneae humeri ponderis de creatoris fasce senserunt? aut pressit filium corpore, cuius ipse fuit saepe baiulus actione ? uis scire quia eripi de hostibus meruit? ante oculos locatum est quod noluit, ne grauaret, credens sibi sepulturam procumbentis Ili ruina praestari, et ne procedentem natum uita digniorem senilia membra retinerent, occasum ciuitatis dixit satis esse pro tumulo. ille praedonibus euadeilto filio remanere uoluit: remeasti ad patriam tu relicto. quid nobilia Scipionis pro genitore suo facta commemoras? ille pro auctore sedulo dum se optulit, totum dedit, sed non consumpsit uniuersa quae debuit. semper uotorum bonorum est causa consimilis nec discreta sunt studia benignitatis. pronuntiat quid de filio mereatur qui eum ad officia naturae nisi coactum aestimat non uenire. uincula, nisi paream, lex minatur: quid refert? ad hanc me consuetudinem suppliciorum a te procurata formauit diuturnitas, quamuis longa poenarum tolerantia non faciat contumacem. miror tamen, si quod effugi de barbaris pater intulerit: nihil est unde declinentur praedones, si sors ipsa sequatur in patriam: una est, quantum uideo, genetalis soli et peregrinationis aduersitas nec dispar amaritudo redeuntibus et captiuis. nequaquam tamen quid intersit inuenio nec quae potissimum ceruices meas catena nectat inquiro: rigentis ferri nexus incurram aut gulae uectigal exhibeam, una condicio est. ieiunus epulas portabo satiato et, quod est deterius, non amanti. quantis oblata a me proiciet alimenta fastidiis? quo deuotionem meam rancore calcabit ? homo quem misericordem habere, et dum essem inter extrema, non potui. ex aequo me et germanum meum redemptionem litteris pope. scisse denuntiat, paribus absolutionem inplorasse lacrimis, in simili epistulas constitutos sorte dictasse. non renuo, non refute: habet de hac obiectione uictoriam. illud tamen flagito, quae causa fecerit ut quod, (dum) duo poposcerunt, duobus est debitum, unus acceperit? pro utrisque maria intrasti et liquentis elementi minas, quantum adseris, pietate duce transisti. quis de gemina caritate credat homini cum uno redeunti ? numquam misericordia nisi periclitata laudatur: quo pudore cessante effectu praedicatur affectio ? numquid semper secretum pectoris innotesctit ueraciter claue sermonis ? pietas, quae non etiam muta rebus tenetur, ostentum eat. inter omnes homines inconuulsa amor radice subsistet, si ualet i* iactatio. lex dicit: "aut alat aut uinciatur", clamat pater: "pastus iste parenti, uel si non redimat, iam debetur". ad has te equidem partes, cum ab officio, cui eras per naturam obnoxius, cessares, armasti: proficit uentoso munimini quod genuinae negatum est turpiter puritati. crede mihi, lex cum parentem loeuta eat, non tacuit redemptorem: hortata est iussit extorsit uniuersa sufficienter inpleri religiosi operis sacramenta per nomina. calamitas mea sensus tuos ad huius rei intellectus obnubit: redemptio filii, quae est in diligentia necessitudinis, esse nou potuit et in praeceptis. impietatem meam et in liberatione fratris inuidiam, dum Ledaea pignora laudas, accusas. nescis quia, si inter illos tuae distributionis processisset aequatio, generasset errorem: nam unum in perpetuo decore lucis, alterum in iugi noctis possessione damnasses. mentior, si alia iudicia. tua extitere de filiis. quidnam esse censuisti, cum unum numquam habiturus pirata dimitteret, alium numquam relicturus quasi patre tradente retineret? quicquid post oculos tuos in illa ferali terra sustinui, a te processisse non dubito. spes mihi uniuersa consumpta est, postquam sine me de solo barbarico redemptor abscessit. quas naues ad litora inhumana tendentes non primus inspexi et quicquid uanescente uisione non sequebantur oculi mente conprehendi, quia sagacius inspiciunt aliquid qui promptius praestolantur? quotiens ante aduentum tuum, si quando nos lustrare aerem pirata permisit, in extraneis mihi personis pater occurrit et uidi has, quas sibi amor sine mentiendi dedecore -pingit, effigies ? his imaginibus diu sollicitata corda feriuntur. heu 1 quotiens renuenti mihi cibos, quos pirata praestabat, hac barbarus consolatione subuenit: "nil metuas, nil de hac adflictione suspires: si creator tuus superest, parum a libertatis statione seiungeris." ecce aliquando adfuit sors cupitis: alacer mihi aduentum istius et praedo nuntiauit. non longe fuit ab integrae amore clementiae qui redemptorem laetus excepit. non habuimus, iudices, dominos inhumanos: fuerunt qui potuissent et prece molliri: si auri inopiam conpensassent lacrimae, uno tempore utrosque reduxerat: testatus est noluisse fieri quod non est magno precatus inpendio. ei pendite, quaeso, quid a me iure postulet qui mihi in ultimis nec supplicatione subuenit. adiecisti quod priuilegiis naturae munitus sis et quod in me deliquisti non liceat uindicari sed non habet innocentiae praerogatiuam qui defensionem suam locat in apice. insons actionis luce niteat: citra dissimulationem crimina confitetur qui in hoc tutelam suam aestimat quod praecedit: reos nulla defendit auctoritas: in facinerosis sacramenta nominis euanescunt
Et hoc, sanctissimi cognitores, ita post custodias latronum alio labore pectoris allegaui, quasi, etsi essem (non) debitor, ualerem exhibere quod poscitur. non considerat spoliata carnibus ossa, dominorum inhumanitate sordentia, et patefacta per carnifices naturae secreta non respicit. in corpore meo in lucem quicquid homo est tormenta protulerunt et penetralia uiscerum instante crucibus barbaro, cum pater mihi dedignaretur adesse, uulgata sunt. modum transit atrocitas, quae uel in debitis exigendis non principe loco uires interrogat. tu cum uideas aetatis in me ualitudinem miseriarum fasce mollitam, cum aeui robur multiplicium calamitatum uarietate contritem, cum et necessitates senectae habeam et inuidiam iuuentutis, non a me desistis poscere quod et hostis remisisset exhausto. tu accipies tributariam functionem, et adhuc me magnitudine nominis et genio parentis incessis, cum miserationem, quam debes cuicumque homini, despicias exhibere uel pignori. superna dispensatio hac intentionem tuam mercede locupletet, ut rursus prolis tuae funera uotiua respicias et qui grauaris de uiuaci praesentia desideriorum summam capias de sepulcris.
Copiose quidem egregius adolescens inuentorum suorum diuitias in ordinem digerens uerborum quoque ubertate dotauit et quae pro religione esse credidit digno reuerentia ore deprompsit. sed procul opinionis insidiis cessent malignorum commenta tractatuum. non nos contra Aratorem dictionis pectus opponimus, sed nec erumpentem in lucem laudis palmitem inimica falce truncamus: sed quem uerborum callem sequi debeat demonstrantes, scimus in illo nobis clarius, si eum praeferri contigerit, triumphandum, quia de nostro hausit quicquid deo amplificante de scientia opum largus effuderit
De capta ciuitate hostium sacerdotes et uestales uirgines liberi dimittantur., ■
Post secundos bellici certaminis euentus inter triumphos et laureas uires habere non potest lex ad resistendum recitata uictoribus. quid gladiis per affectionem mortis egimus, si erit quod post proelia formidemus? iacet ante oculos meos quicquid hactenus minabatur exanimum, et postquam fusa est inimica congressio, nescio quid nobis adferunt defunctorum principum decreta terroris. nescit probatae qualitatem uirtutis expendere qui de cartarum freno superbit armatis. adquiescant istis inertia corda repagulis: ego quicquid mihi licentiam tollebat ense dispersi. illud tantum potest nobis quicumque negare, quod. nolumus : illum contentus sum habere terminum, ad cuius me transgressionem desideria non uoearunt. mihi quicquid praeualuero habere lex tribuit. otium et toga deaegantes aliquid ferant: mihi totum natura peperit quiequid in procinctu constitutus extorsero. sola nobis scripta iura sunt, nil timere. et haec quidem auribus uestris, quasi bona esset formula, quae obiectabatur, adserui. nutrix tamen uirorum fortium lex, uindex libertatis, patriae munimentum, iubet post certamen heroas suos retidiuam intentionem habere de praemio, et gestis non contenta felicibus, dum tollit sudoris pretium, frangit studia dimicandi. ergone bona sunt praecepta quae, ne boni efficiamur, occurrunt? quaecumque fructum adimant laborum, censores prudentissimi, de aliena nos facultate castigant. numquid aequum est habere ualitudinem sanctiones de externo iure conscriptas? aut uidetur rationi uicinum spem de futura possessione praecidere? quid nobis religionis in sacerdotum personis nomen opponitis ? deo duce, quem in illis ueneraris, optinui. cuius intuitu desideras eos de iugo nostrae seruitutis euadere, ipso noueris teneri illos imperante captiuos. contra superos nititur qui quoscumque illorum sententia prosternit extulerit: quos festinas eripere nequaquam effecti fuerant hominum, si meruissent ministri esse caelestium. ecce tecum de sapore legis, quasi non habeam quae responsi loco obiciam tela, contendo. quam iustitiam putas in illa iussione, que ut hostem fulciat socios imperia propagautos addicit P tolle spem praedae, tulisti uota certaminis. et, si defrudater genius laureati, ad paenitentiam rediet quicquid contemptu lucis expetii. facessat a prudentibus aequitatem huiusmodi, non dico lege, sed tyrannica inscriptione requirere, quae ingrata numinibus, inimica uirtuti, contra fas et iustitiam pugnat mentito colore pietatis. nescis, loquacissime hominum, quam iustus dolor de amissa laboris fruge nascatur. hoc est dicere, quicquid dis ducibus adquisistis, eripimus. uidi urbem inimicam quasi uno incendio senescentem et ipsas caelicolum sedes desertas et spoliatas diuinitate prosterni: et putas remansisse quicquam quod non debeat esse uictoris P quid quod ipsa friuola et inanis constitutio obscuritate confunditur ? dicit enim sacerdotes uel Vestales uirgines debere libertate gaudere. credo illos nominat, in quibus domicilium suum esse caeli habitator ostenderit, quos maiores esse hominibus aetherius fauor sua luce signauerit. indicunteorum reuerentiam quos agnosci uolunt diuina pontifices. uidimus miseros, quos tuetur inter, inter fauillas lapsae urbis de sola expectantes lamentatione praesidium et nil habentes fiduciae de proposito inter turbas captiuitate pressas errare. non illis inerat peregrinus splendor in uultibus, non quae officium nuntiaret hilaritas. nesciunt inter aduersa turbari quibus in saeculi tempestatibus de innocenti conscientia portus occurrit uidimus adflictiores ceteris trepidantibus quibus nuda nomina, lex ridenda, concedis. qui remansit locus in meritis, si sacramentum istud solo constat in titulo? dici credo aliud ∗∗ aliud esse pontificem. uidi saepe ante confectas ieiuniis facies directa in iugulum tela cecidisse et retusos ab inermibus gladios rigentem perdidisse naturam. si creditis religiosa dicturo, non fuit templorum minister qui inter quaelibet discrimina humano eget auxilio. scit supremus arbiter possessionem suam suam luce uestire. non latet caelestis illa permixtio et, quamuis humanae fragilitatis tunica uestiatur, effulgorat. quid quod ipsi parati ad famulandum ueniunt qui trahi ad seruitia non merentur? hac extremitate qui indignus est non rebellat. occurrunt ad obsequia quorum mens est digna culminibus et peruicaciam mortalitatis eliminant quos nefas est ad inhonesta constringi. isti tui pericula, si nequaquam absolui mereantur, intendunt. non possunt subtrahi hominibus quos non intellegimus nequaquam amplius habere de homine. iuuate me, socii, iuuate consortes et garrulitatem inpugnatoris mei auxiliante ueritate conprimite. agitur res, de qua quid senserit superorum sententia, iam tenemus. addicantur inmeriti, ut bonos habere possimus antistites. instituantur per istos, quos suos esse non conciliatrix fabula, non incerta defensio, sed ipse summi dei fulgor enuntiet.
THEMA.
Perfunctus pelago Diomedes tutus in aruis>
Naufragium deflet, quod sine limpha fuit.
Quam propter uarios contendens uicerat aestus,
Vxor ad alterius transierat copulam.
Causa querelarum simulato nomine uera est.
Huius uerba, precor, comite uos placidi.
o numina, si uobis non eueniunt cuncta disponentibus, diuisa potestes est aut et malorum estis auctores. quod si humanarum rerum quemquam ex numero uestro cura sollicitat, felicitatem mihi redeuntis tribuite aut errorem, quem finistis ingrati. si caelum uocanda piorum possessio, si propter momenta laetitiae mortalibus orata tribuuntur, nolite beneficiis uestris sociare uindictam. cur taliter ad effectum uota tetendimus? ut pararetur caelitum suffragio de occasione prosperitatis aduersitas? reddite, quaeso, propitii incommoda, quae tulistis: restituatur pelagus, ne terreno pereat fama naufragio. secundis rebus proximum est quaecumque accesserint mala nesciri. ignominia, quae me in facie perculit, non tetigisset absentem. uxorem (pro netas !), nisi ad eam redissem, amisisse non crederer: inflexit statum meum abiurata calamitas. stationi propior fuit liquentis error elementi: portum in genitali solo perdidi, quem saepe in uasti gurgitis sinibus adquisiui. haecine. est domus optata, cuius desiderio periculorum promittebatur obliuio, cum spe sequentis ; gaudii praesens maiorum poterat forma. nesciri? cui umquam de miseriarum terminis sunt nata principia aut de perfunctis casibus euenit exordium? aliquando optata contigit non amari? aut accessit ut hominem laederet fuga discriminis? me nouis semper pessima ictibus fortuna perculit: cuius si in deterius uergit mutatio, simplicem nocendi seruet speciem, ne successionibus insolescat. uxorem, malorum comites, habui ad pudicitiam naturae luce transmissam, cui splendor oriundi creuerat institutis, ut gemino defensa propugnaculo nullatenus facinorum crederetur ictibus subiacere nec, dura castimoniae obscenitatis euisceratione mollire. illa numquam fuluum metalli quaesiuit ornatum nec pretiosorum candore lapidum niuem corporis imitate est: non ulla habuit decoris adiumenta, dum placuit; sciuit coniugalis iura sacramenti fucatis studiis non iuuari nec obligatum tenuisse coniugem, quando alium praeter eum , qui descendit a moribus, quaesiuit nupta fulgorem. mansit illam educandorum pignorum seruitus libera, dum talem se praebuit, quae et desiderari meruerit et uirum numquam putaret absentem. ilia sexum mentis firmitate durauerat, dum in ea muliebris inbecilla consilii de uirili ceperant auctoritate substantiam. iam lapsi. bus ordinis sui doctrina medicante repugnabat et translata in usus alteros feminarum ridebat excessus. in summa, talis periit, quales solent a maritis lacrimas inpetrare. Circaeo, ut aiunt, poculo a se translata est et in uotum migrauit adulteri. sed quid agamus inter anxia et incerta deprehensi? recipiat nos pro remediis exosa nanigatio et lassatae rudentibus manus stuppea rursus uinola meditentur: haereat clauis dextera, ut frenatae puppis per gubernaculum iura moderetur: depictus sideribus axis reddatur aspectui: dispositionis nostrae itinera noctium dirigantur indiciis. sit solacium luminibus meis, si profanati non uideatur terra coniugii: fugiamus patriam, in qua tale effectum est matrimonium nostrum, quod et amisisse pudeat nec aneant uota recipere.
Nec tibi diua parens generis (nec Dardanus auctor).
Quantum docet inclementia, perdidisti testimonium generis, quod opinione mentiris. constat Veneris non esse filium nil amantem: ordo rerum est, ut prosapiem mores adnuntient et, quo quis auctore in lucem uenerit, eius facta sectetur. diua Idaliae nescientem respondere beneficiis non agnoscit. non fama filios, sed conuersationis monstrat aequalitas: si diuersa sit conscientia, uix credenda est esse suboles quae uocatur. te potius Caucasei rigoris praerupta genuerunt aut conceptum in recessibus montium saxea aluus effudit et, ne dira nutrimentis natura mollesceret, eripientes salutem ceteris Hyrcanae tigrides alimenta praebuerunt: nutriuit te illa feritas quae trucidat. nam quid mihi dissimulatione pollicitor? aut quid sperando meliora suspendor? non reddidit fletibus lacrimas, quae eius amore torta fundebam: non gemitus meos propriis mens cruenta est consolata suspiriis. in doloribus meis, quod unicum est remedium, non exhibuit pari dolore collegam, quia pene solus est in anxietate terminus inuenisse participem. sed quae
4 Verg. Aen. im 866 eloquar nescio, (nescio) quae relinquam. haec nec dexter Iunonis oculus nec summi tonantis patietur aspectus, ut pro tot inpensis sequestratione consumar nec aliud pietate promouerim, nisi ut merear non amari. heu fides ab uniuersis proturbata mortalibus et quod hactenus numinibus homines iungebat expulsum! suscepi miseranda naufragum et eius dicioni reginam subdidi manente felicitatis sorte captiuam: feci ut ageret dominum profugus imperantis. nunc furore succensa discrucior et quare possessor me deserat ingemisco. ergo Apollinis auguriis uocates abscedis et sortis Lyciae casum certis et apud te iam manentis praeponis imperiis? scilicet caelestibus crudelitas ista procuratur auctoribus et interpres superorum ad hos hominem conpellit excessus, ut diligentis litora quasi solum hostile diffugiat, ut per tempestates salutem prodat qui solum fugit adfectum, uade, ulterius non morabor. habet uindictam mei uia qua deseror, habebit pelagus m furore iudicium. raucos tumentium procellarum aestus exaudiam: uocabis inter pericula Didonis nomen, quae et fuit portus et praebuit: aut certe, quod timeo, ne dum uindicor me uiuente moriaris, euentum expetitae nauigationis post usuram lucis agnoscam. uide sceleribus indebitam mercedem: perire innocens ante cupio quam merentem.
Durus et indomitus Veneris se semine cretum
lactat et abiurans conlaudat stemmata diuae.
Edidit ergo Venus fugientem nomen amoris,
Pectoris et rabidi fudit clementia uirus.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Magni Felicis Ennodii Opera Omnia edited by Wilhelm Hartel (Vienna, Gerold: 1882) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 6), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
