Menu

Carmina (Latin)

The Latin text of Carmina. This page has 2 section groups and about 12,080 words. Each row carries its standard reference.

The later Fathers AD 474–521 Magnus Felix Ennodius Latin original 2 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 91 KBTEI XML (gzip) 84 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Liber Primvs — I. Itinerarivm Bregantionis Castelli
Celsior astrigerum Titan conscenderat axem,
Lampade cum plena totus in orbe paret.
Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro,
Cum segetem messor falce domat propriam.
Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat,
Iussus in excursum Gallica lustra sequi,
Torrida non timui quae uincunt arua Syenen.
Puluis flamma sitis dos fuit obsequio.
Quid iubar et ualidos renouas mihi, Musa, uapores?
Plus erit algentes me superasse uias.
Quicquid plana calent, quicquid sublimia rigent
Frigoribus, passum dic sine lege peli.
Bellum naturae quod discors fecerat annus,
Aestatem atque hiemem detulit una dies.
Indutum nebulis canas superare pruinas
Edocuit uates feruidus imperio.
Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna,
Vestitus tenui tegmine nudus eram.
.cum fugit ex oculis constanti tempore tempus,
Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem,\'.
Optanti brumam de uoto contigit horror
Quaesitusque calor nil dedit indicii.
Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,
In foribus blandas, cetera difficiles.
Inlexit miseros facies depicta uiantes,
Calcatae diras mox peperere neces.
Nominibus propriis nil fallit sacra uetustas,
Tot leti formas sic uocitare uolens.
Scrupea descissis pendebat semita plantis
Nec uisu facilis, credite, callis erat.
Quid labyrintheos, priscorum fama, recessus
Inuoluis linguis, quos timeat relegens?
Illic artificis laudandus constitit error,
Cum torsit rectum Daedalus ingenio.
Hic natura homines per summum portat Olympi,
Quo liquidum tranans ire columba ualet.
Parcite, Pierides, pelagus fluuiale silendo,
Ne reparet sermo fore bona quod pepulit.
Duria nam, Sessis torrens uel Stura uel Orgus
Marmoris Ionii saeuitiam superant.
Dulcia cum uariis succedunt laeta periclis,
Effectus rerum cor solidare solet.
Nil mihi cum dubiis, prosunt obliuia tristi:
Ebria lethaeo pectora fonte fero.
45 Limina sanctorum praestat lustrasse trementem,
Martyribus lacrimas exhibuisse meas.
Ecce Saturninus, Crispinus, Daria, Maurus,
Eusebius, Quintus gaudia magna parant.
Octaui, meritis da, Aduentor, redde, Solutor,
Candida ne pullis uita cadat maculis.
Hostiles laqueos scindat mens conscia recti:
Hoc semper placeat: quod decet, hoc liceat.
Ii. Dictio Data Devterio V. S. Gbammatico Nomine Ipsivs Evgeneti V. I. MittendaGaudia transcendunt uires, uox laeta superbit:
Ingenii maciem prospera non metuunt.
Dulcia temporibus famulantur fila secundis:
Quod felix meruit, nobile carmen erit.
Vox iusti quaestor, legum substantia, nobis
Ceu Phoebus mittet tympana plectra lyram.
Docta Camenarum coeat pia turba sororum,
Offerat arguto pollice quod loquitur.
Turgida fatidici uix possint pectora uatis
10 Virtutum species enumerare tuas.
Tu decus Italiae, spes tu fidissima recti,
Fax, tuba causarum, purpura nostra, uale.
Luminibus locuples solem te Roma uocauit
Celsa, Quirinali suscipiens gremio.
Eloquio lyncem, tu subdis uoce leonem.
Melle tuo serpens gutturis arma premit.
Fetibus orbatae ferrent tibi munera tigres,
Quae dolor et feritas sure pauente daret.
Te pene demessum ceu florem dextera fati
Dum lacerat, Christus perculit exitium.
Reddita se melius nunc uincit uita beati;
Actibus adseritur quod uenit a superis.
His. fretus non legatos neque uerba precantum
Callida fucatis artibus elicui.
Ipse ego, mendicae transmittens uerba Thaliae,
Donum more dei te precor ut tribuas.
Hortulus exigua sociatus parte retardat
Spem solidam, fieri ne merear dominus.
Hanc mihi largiri non spernas, lumen honorum:
Sic uoti compos saecula nostra colas,
Sic te regnantis sublimet celsa potestas,
Sic currant meritis aurea facta tuis.
Amphion Dirceus tetigit quod pectine uixit:
Nulla mori rerum tunc animata potest.
Commoda de Musis numquam fluxere tot annis,
Affectu pretii quas mihi concilia.,
Iii. Praeratio Dicta Nepotibvs Procvli Svb Die Xv. Kal. MaiExprimit in spicam tellus iam feta papillas,
Lacte maritatis turgida cespitibus.
Stringitur in prolem sparsus per gramina sucus,
De guttis faciens progeniem solidam.
Vestitus gemmis protendit brachia palmes,
De gremio ligni pampinus ecce uiret.
Iussa per augmentum nunc siluam perdere uitis
Frugibus ut crescat, uulnera conciliant.
Euocat inquirit gaudens infantia mundi.
Nutricem, tepidi quam dedit aura poli.
Ludit per faciem camporum rustica pubes,
Respiciens duri dulce laboris onus.
Annus reptat ouans tractus per murmura ueris,
Farcta locuturis mella ferens labiis.
Cum rebus noster balbutit carmina sensus,
Aurea principiis dextera portet opem.
Blandior ad falcem messor perducit aristas,
Si rastris segetem pectere continuet.
Nunc stirpem Proculi, dans uernum, suscipe, doctor,
Ne feruor teneros decoquat in studiis.
Seruentur leges: ceu census littera currat.
Horum Pindareus flumina uicit auus,
Docta Camenali cecinit qui carmina plectro,
Cuius Apollinei nil tacuere chori.
Phoebus in auxilio repetat mox fortior ilium,
Artis nobilitas, Marsya si ueniat.
Iiii. Epithalamivm Dictvm Maximo V. S. PraefatioAnnus sole nouo teneras dum format aristas,
Natura in thalamis orbe tepente sedet.
Pingitur et uario mundus discrimine florum:
Vna soli facies: gratia, cultus, amor.
Arbuta uitali coalescunt uda uapore,
Ignea concretus semina sucus alit
Erigitur genio tellus tumefacta marito,
Turgida lasciuis silua uiret spoliis.
Lactans cespitibus in nodum truditur herba,
Vitea gemmatos brachia dant digitos.
In rerum uultu lex iungit pronuba taedas:
Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
Ergo pari uoto lux caelum flumina Nereus
Montes prata ferae gaudia concipiunt.
De te quod uernat sortitur, Maxime, mundus,
Et naturalem dos tua comit opem,
cui sanguis census genius mens uota superstant,
Musarum primo fulta supercilio.
Saecula te fidei monumentum nostra dederunt,
Corporis et cordis uirginitate parem.
Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.
Huic niueis consors adridet flamma labellis,
Alba uerecundas spargit in ora notas.
Adsit, oro, fons loquelae mente uoce pectine
Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia.
Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus.
Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
Orbe captiuo Venus alma fusis
Dotibus florum per amoena ludens,
Dum facit uernum pretio et micantis
Sidere formae,
Spreuit aurati decus omne pepli,
Aduenae pompam noluit metalli:
Ditior cultu stetit effugato
Sparsa capillos:
Nobilis si quod bibit arte uirus
Lana, mentito potior colore:
Sic et algentis pelagi lapillos
40 Nuda superstat.
Fulserant raro sub hiante filo
Pectoris gemmae in roseis papillis.
Inuidum membris negitando amictum\'
Altera lux est.
45 Proditum risit sine nube corpus,
Carcere inrupto nituit serenum
Quodque seruabat male tuta uestis,
Panditur arte.
Aliger laxo remeabat arcu,
50 Marcidam damnans otiis pharetram,
Sanguine in nullo madefacta lentus
Spicula gestans.
Tunc sic alloquitur matrem fluitantibus armis:
"Perdidimus, genetrix, uirtutis praemia nostrae.
55 Iam nusquam Cytherea sonat, ridetur Amorum
Fabula, nec proles nascenti sufficit aeuo.
Frigida consumens multorum possidet artus
Virginitas: feruore nouo sublimia carnem
Vota domant: mundus tenui uix nomine constat.
60 Primaeui tremulos, fractos imitantur ephebi:
Rara per inmensos saeclorum, respice, campos
Coniugii messis: per flores sola uetustas
Exerit albentes ieiuna et pallida canos.
Vna fides rerum nulla dulcedine flecti
65, Et si quid teneros potuit transducere mores
Praeceptis calcare malis: seruatur ubique
lustitium culpa est thalamos nominasse pudico.
Tu remissa iaces et tanti nescia iuris
Nuda per effusos respectas membra capillos.
70 Surge, age, et obstantem properanter discute somnum,.
Nec te, quod turpe est, captiuum numen habere
Iura pudicitiae uel lex malesuada putetur."
Talibus arsissent dictis et uiscera ponti.
Colligit in nodum passos lux aurea crines
75 Et naturalem concludens ueste decorem,-
Mutauit formam. tunc quicquid fulget iaspis,
Quae uiret in pretio pasturae ficta smaragdus
Et latet in concis melior custode ueneno,
Alba uenit, niueum sumptura es corpore lumen.
80 Palla per adcinctos decrescit splendida lumbos \'
Et zona teneras conpressit dura papillas.
Adfatur natum: "quem, spes mea, figere temptas?
Quem sequimur? quoue ire iubes? post otia maior
Flamma decet: discant populi tunc crescere diuam,
85 Cum neglecta iacet. superos nil perdere somno
Ostendant geminis reparata incendia curis.
Maximus ecce, uides, generis spes unica summi,
Dulcibus inludit per longa obliuia taedis.
Sectatur matrem, quae caelo purior ipso est
Femina, quam scimus mulierem uincere mente.
Hic domuit puerum, mores sortitus auorum:
Quod pudet, heu longo nobis nescitus in aeuo est.
Huius ad abstrusas ueniat mea lampada fibras:
Suspiret cupiat discurrat ferueat oret."
Haec ait: et subolem fotu conplexa benigno
Mollia mellitis artauit ad oscula labris.
Ille uolat celeri tranans per nubila uento,
Omnia lasciuo socians elementa furore.
Vt stetit et iuuenem formae conspexit in ostro,
"Tune Dionaeum tumefactus despicis?" inquit.
"Huc, Venerem culture, ueni: qui tardius arsit
In multum calet ille rogus, celeresque fauillas
Restituet quaecumque pyrae subducitur arbor."
Deprompsit iaculum, quo diuos fixerat omnes.
Tunc pulcher teretem flexuram pertulit arcus:
Spicula diuerso traxerunt brachia calle.
Pennigeri uulnus praesentit dextera tactu,
Moxque ferit, laeto factum clamore salutans:
"Ille ego (quid trepidas?) semper contemptus adhaesi
Visceribus, fugitiue, tuis. hac uictima matri
Litamus, multis quam tu non suspicis annis."
Ecce iterum magno rimatus stemmate cretam,
Quam thalamis iungat, cernit sublime puellae
Sidus et adtonitus ad matrem lumina flexit,
Germanam credens: conlaudat nobile furtum.
Sed teneram leniore ferit puer ille sagitta,
Inque uirum totos exhausit fortior ictus.
Post haec digrediens permulcet pectora dictis.
"Nostra tuas, iuuenis, confortent uulnera uires.
Nam quicumque mea est percussus cuspide crescit.
Haec faciunt multos, si credis, bella nepotes.
Sis felix semperque feras mea munera tecum."
Nunc me Pierio fauore iutum
In laeta, proceras, locate fronte.
Sustentont gracilem per omne carmen
Qui doctum faciunt benignitate.
Quod nunc ingenium premunt pruinae,
Distendat refouens tepore uernum.
V. ItinerarivmIngenii cultor, fons oris, copia linguae
Vmor Castalius ueniat, quo Thracius Orpheus
Naufraga diffuso succendit pectora fluxu.
Adsit et arentis coniungat cordis hiatus.
Eridani dicturus aquas nisi flumine largo
Sicca Pegasaeo perfundam membra liquore,
Torrida ieiuno uix stillant uerba relatu.
Vndarum cumulos at narrem, suggere, limpha.
Quam bene pandit aquas cui blandus murmurat amnis!
Anni tempus erat, quo uernat mitibus uuis
Palmes et autumni dotes proponit in orbe,
Imbribus externis madida cum ueste Lyaeus
Distendit tunicas uuarum carcere musti.
Vberibus pluuiis (ri)parum lege subacta
Tunc sibi forte Padus captiuos texerat agros,
Canebant spumis et turgida dorsa minaci.
Currebant stantes per fluctus culmina uillae.
Seruauit raptum pelagus tunc littore tectum,
Et mutans terras mansit fortuna casarum.
Respiceres siluas stationem perdere iussas
Ad flammas propera(re) Pado ducente uoraces.
Tunc ego feruenti germanae tractus amore,
Cui natum Parcae demessum pollice diro
Sustulerant uiduamque domum constante marito
Reddebant, turbis peperit quae semper Auerni,
Hanc ut solarer, uel uitam prodere legi.
Regnator Ligurum fluuiorum maximus ille
Sub iuga transmissus gemuit sub pondere cumbae,
Intumuit rursusque minas flatusque remisit,
Quique polos uicit soli mihi cedere iussus.
Sic pietas elementa domat, sic cuncta cohercet
Cuius grata deo tenuit miseratio mentem.
Ecce iterum madidis contectus nubibus aether
Hausit aquas, quibus omne ruens submergeret aruum.
Non caeli faciem conspexit naufraga tellus
Et stellis uiduae micuerunt dira tenebrae.
Errauit piscis sed non captiuus in aedes
Et populus fluuii per mensas lambuit escam.
Euomuit pelagus hominum penetrale profundum,
Vmida pulueribus clauserunt aequora campos.
Perfunctus primis recidiua pericula uidi.
Ille triumphator tiro ad certamina Nerei
Frigida per liquidas gestabam pectora limphas
Et siccis oculis respexi marmoris iras:
45 Cum subito absorptum uidit uetus accola pontum,
Risit et abiecti restantia signa pauoris.
Ditia permixto fulgebant arua metallo,
Eridanus claris radiabat comptus arenis.
Nauita me laetus suscepit protinus alno,
Sarcina cui felix dudum concesserat omen.
Indoctus clauum rexit de pondere tutus
Et me festiuis Christo duce pertulit oris.
Vi. Dictio Ennodi Diaconi Qvando De Roma RediitAmica est homini ad genitale solum reuertenti semper hilaritas, dum metus, quoscumque ei peregrinanti mens anxia peperit, quasi praefinitos et caelo grauante dispositos se euasisse confidit. debetur ergo uox serena laetitiae, ne muta gaudia maeroris imaginem sortiantur. cui enim pateat exul- s tantis animi secretum nisi oris claue reseratum? reduces etiam cygnos alis ludere Mantuanus adseruit. quid ego faciam in medio deprehensus abrupto, qui et regressui meo debeo dicendi fidem et proposito tacendi necessitatem ? secede, quaeso, ad tempus, officii censura grauioris: numquam te opportune gaudiis miscuisti. prophetarum insignissimi sub legem uersuum uerba redigentes carmine desideria sua et uota cecinerunt: diuino pectora dedicata conloquio plectris ecclesiastica per populos iura diuiserunt. cur ego in ordinis et meriti constitutus infantia aemulari summorum facta non studeam, maxime cum narrandi simulacrum altaris militem ad excipienda quae contra fidem eueniunt bella conroboret? nec dubitabo dicere quod praesenti constat exemplo. didicimus iam quo turbine pro amore fidei hasta iacienda sit, neque nos uirtutis pretio uel titulis mediocris conflictus eleuauit. dicam ergo libens musico stilo gaudia mea, quorum perfectionem maximis promitto me deo adnitente eloquii lituis nuntiaturum. pulsabunt me oblatrantium uenena linguarum, sed professionis et ingenii exercitiis adgregabo quicquid contra accusati meritum maledictor ingesserit. usus est iste bene nitentis conscientiae opinionis lucro iungere morsus aemulorum et famae conpendia de inuidis aucupari. male pertinax dens sliuoris, infringere et qui oblocutionis fomitem de loco gloriae quaeris obmutesce. dic unde fructus eueniat meritis, si iactantiae deputas quod sudore nostro placemus. labor est disciplinae amicus et religioni quadam cognatione sociatus. uelut uda praesegmina peregrinis maritata fomitibus nobilitatem fructuum ramis tribuunt, quam parturientia diu nesciere plantaria, ita dotatus liberalibus institutis bona mentem cura grauidam ad spem germinis melioris adtollit. pelluntur animo consiliorum toxica humanis praeparata necibus: umor suci letalis aboletur, quotiens huiusmodi occupationibus ingenia se submittunt. hinc ad clariora digredientibus diurnorum patescunt secreta librorum, quorum ianuam sensus pulsanti dum reserat, populis se duce peruium facit iter ignoratum, dum fastidiosos eloquii splendore, parum doctos fabricata latinitate et, ut aiunt, artifici rusticitate perducit. quis talem so salutis non diligat indicem, non sequatur, qui necessariis dulcia, dulcibus seuera miscendo amare uitae dogmata et uelle cogit inuitos? sed istinc alias. coepti conpleantur honesta uota propositi. apud scientes rerum loquimur: res uirtutis est gaudium. continere, secundae diligentiae per elaboratum tramitem luculentae dictionis ostendere, hodie maxime, cum mei portio limen ingressa facundiae dat parenti exultatione eloquentiam, quam negat ingenium, cum donat causa quod natura non praestitit. macte insignium adulescens uirtutum, qui in cano flore pomorum numerum monstras. das pellere adflictionis glaciem et ad uernum me dictionis inuitas. nam dum quod tu debes studiis, ego inpendo laetitiae, puto ambo proficimus. simile est enim rudem instituere et ad declamationis affectum reuocare iam desidem.
1 Post canas hiemes, gelidi post damna profundi
Tranquillum quotiens nauita carpit iter,
Maeret et infidi desperat prospera ponti
Quamque uidet faciem non putat esse salis.
Sibilat aura leuis, ualidas timet ille procellas
Fluctibus et blandas aestimat esse minas.
Lintea si crispant Zephyri pendentia malo
Et dulci ludit spiritus obsequio,
Confusam uentis naturam perdere leges
Iurat et antiquum credit adesse chaos.
Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus:
Nulla fides laetis integra nec dubiis.
Non aliter uariis tenuit quos Roma periclis
Litoris optati reddidit ad gremium.
Permulcent pelagi numen uenerabile cantu,
Anchora quod proprium mordet obunca solum.
Flamina sed lassis tenerum factura soporem
Perturbant mentem militis aequorei.
Arma ratis subigit, remos et lintea uibrat:
Sic mens naufragium suspicionis habet.
Adueniat siccis qui pressit caerula plantis,
(Nam portus fessis ille salutis erit)
Qui latices uinxit fundens in pocula saxum,
Qui lapides soluit, qui solidauit aquas,
Quem genetrix fudit saeclis sine semine feta,
Ad matrem iungens uirginitatis onus,
Qui mortem propriae superauit munere mortis,
Dans uitam mundo, funere quam peperit:
Ille per excelsum uideat me dexter Olympum.
Tunc patriam teneam. tunc stationis opem.
Nubila laxati uerrant licet aequora uenti,
Rimosam puppim nil nocitura petunt.
Dulcia conpositis quatiam tunc tympana chordis,
Floribus et pingam carmina nostra nouis.
Vt fatear, doctis constat bene dicere laetum:
Tristia nil capiunt pectora uersiloqui.
Sed redeat uernum, cesset iam bruma timoris.
Stringite quae nectant frondea serta comas:
Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
Ambrosius uates carmina pulcra loqui.
Vii. Favsto PraefatioNisi didicissem quod serenitas conscientiae uestrae huius mali scabies abiuraret, inuisum mihi eloquii uber adstruerem. facessat a bonis actibus res arnica perfidiae. me tamen nocitum cautela uestra denuntio. suspendistis hactenus ab ingenioli mei ariditate imbrem fructuum nutritorem. deus bone, quam peregrinas in me et ex uestri oris diuitiis adquisitas dicendi opes intellego! adiacet dictis locupletibus, quantum sentio, 5 rubiginosos lingua et sensu hebetes peritiae lima conponere. est uobis quoddam cum hominum factore collegium. ille finxit ex nihilo, uos reparatis in melius. gratias ego refero de suscepto carmine, cum de dilato maeream beneficio. ad Camenalem tamen ignominiam, quibus numquam Gluuidenus deest, uersus adieci et periturae, ut dictum est, cartae prodigus non peperci. legite iucunditatem motura poemata et familiaris mali stupenda, ut aiunt, decora conprimite.
Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,
Cuius alit magnam carminis unda sitim.
Quis ferat ardorem laticum flammasque fluentis
Cognatas sicco sorbeat ore potans?
Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem:
Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.
Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.
Nobilis occultum condiuit limpha saporem,
Conputet et damnum, ei minus inde feram.
Lubrica Cecropio confidens lingua coturno
Nil iactet priscos nobilitate seni.
In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,
Qui per membra suum desecat arte melos.
Doctus ad incudem uerba infabricata referre,
Quosque facit uersus terque quaterque probat.
Aetas cana refert digitis animasse Myronem
Quod fingebat opus uiuificante manu.
Tu uerbis faciem tribuis, modulamine membra.
Quod natura deo, hoc tibi dant studia.
In uetulum dexter si uertas plectra cadauer,
Primaeuum facias aedificante lyra.
Si flores simules gelidi per plaustra Bootis,
Mox Helicem uernis sibilat aura modis.
Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,
Feruenti Pallas sidere dona ferat:
Piscis in aetherio quem portas uertice tranet:
Si iubeas uersu, marmora ceruus amat.
Faucibus e mediis inpasto uiscera praedam
Ore potens tollas, quam tenet ore leo.
Iam scio Castalii quo me traxistis amores:
Accedunt culpis munera uestra meis.
Sutilis ad tumidas rapitur mea cumba procellas,
Hibernos passura notos, quam nauita pauper
Rimosam tenui fingens de cortice puppim
Conposuit nomenque dedit tine laude phaseli.
Illa nec Aegeum pelagus nec littora Phryxi
Nec quaecumque ualet. trux aequora uerrere fundo
Aeolus agnouit, placidos sed gurgitis alti
Praelegit bene cauta sinus, ubi seruiat Auster,
Non ubi regna petat, quotiens ibi remige lento
Sibilat in tremula discurrens aura carina.
Lintea nam summis dum crispant nexa cerucis,
Quae portant mortes praestant mihi flamina somnos,
45 Huc uertam puppim, certis mea carbasa uentis
Commendans, cursus artis opisque meae.
Flecte uiam uelis clauumque ad littora, Phoebe:
Anchora proscissum mordeat unca solum.
Musa, dictorum caput optimorum,
50 Herbidam fingens hederis coronam,
Quam per exactos muneras poetas,
Necte capillos.
Sulcat inmensum pelagus carina,
Nescit ad clauum manus apta ferri,
55 Quo uocat dextrum regimen per undas
Artis amicus. ,
Pergis ad Faustum, trutinam loquelae,
Ore qui uastum ualet ut profundum,
Luce quem mundus ueneratur ipsa
Dexteriorem.
Aurium libram tenet in Camenis:
Illius ferrum secat omne uulnus,
Quodquod internis latet in medullis
Carminis aegri.
65 Si meos uellet modicos thyrambos
Mente, qua cunctum moderatur orbem,
Inter infantum triuiale murmur
Pendere, laus est.
Lux mea, Fauste,
70 Spesque salusque,
Litterularum
Munera parua
- Suscipe laetus.
Sic tua summus
75 Germina Christus
Lucida seruet.
Porrige dextram
Nominis almi.
Grata. Tonanti
Farra piorum.
VIII. [ENNODIVS OLVBRIO.] PRAEFATIO. Non ponit fistulam quotiens rusticum pecus agrestis pastor inspexerit. muta nemora formidolosam solitudinem pariunt, et ubique metus est, quando nullus in solacium deserti sonus auditur. sed si aurarum sibilis arborum comae linguae speciem mentiantur et ridente frondium motu appellet hominem iucunda concussio, putabitur ambientibus latera coetibus interesse, nec aliquam aerumnam gemit quem inter secreta sua ipsa natura s quibuslibet elementis alloquitur. iuuat tunc exulationis comitem fistulam labiis admouere et flatibus per testudinis rimosa dispersis quandam de spiritu et aura conponere rationem. tunc Palaemonem suum rudens et infabricata lingua conpellat, tunc numerat quantis seruare caulas sit opus excubiis, tunc multiplices luporum insidias quas acuit fames magistra suspirat, tunc in sermonem cadit quicquid efflauerit: huius se solari, huius nititur mulcere collegio. cui talia agenti si quis sermocinantem fidibus citharam doctus admoueat et loquacia fila inrisor urbanus adportet, in ancipiti est quid eligat nuda simplicitas, dum lyrae tactus licet errantibus digitis dulcem et qui animam frangat crepitum reddit. nefas tamen putat, si alieni tractus lepore propositi auitam discat scientiam non amare, ut, dum infrenis ambitus rusticantis doctrinae terminum non metitur, superiorum affectu et ipsa se possibilia intellegat perditurum, cum nescientem quid ualeat mapalium alumnus ipsa paternae institutionis mediocritas quasi externa contemnat. non aliter me, uir amplissime, inter maxima curiae sidera conputande, iubar facundiae, ingeniorum flamma, splendor eloquentiae, dictionum census, per nemorum inuia ad instar pastoralis fistulae quae uiliter narrantur oblectant, metuentem citharam tuam, laudantem plectra, quae, ut superius texui, agrestibus digitis meis urbanus aduuigis. amoue, quaeso, quam adhibes ad inuitzndum me elucubrati sermonis inlecebram. absint, quibus etiam apud peritos uteris, uincula 5 conloquii. conpesce uerborum digitos, quibus soletis renitentum animas ad desideria uestra conpellere liceat me aut silentio inscitiam tegere aut per stridentem stipulam aliis triuiale carmen adferre: uobiscum fabulari res est meriti ueteris et nonae felicitatis. quod si mei inmemor ego temptauero, adeptus -eontra uerberum propriam solis currus, iuste subeo Phaethontis exemplum. de quo quia sermo contigit et forma cautionis accessit, -quid facto opus sit subiectum carmen ostendit.
Fama refert, ueterum quae nescit perdere gesta,
Quae loquitur semper quicquid in orbe fuit:
Germina dum Lucis Titan dispergit in axem
Et ditat mundum nobilibus radiis,
5 Vda uaporiferas cohibent dum lora quadrigas
Et nitidum gurges mittit ubique diem:
Vndantes doctis manibus Sol flexit habenas,
Artificem dominum lux bene nota tulit.
Sed Phaethonteo postquam dare regna precatu
Non exploratis uiribus instituit,
Degenerem primis rectorem motibus astrum
Sensit et excussis currere coepit equis.
Tunc totam sonipes lucem de naribus efflans
Non tenuit legis tempora certa suae.
In flammam cessit splendor, quod luminat ussit
Quodque animat terras exitium peperit.
Tunc et Hyperboreas dum frangit lampade crustas,
Epotis Tanais siccus abibat aquis.
Crystallum fluxit, sed cursus fluminis arsit:
Quod lapides soluit, nexuit Eridanum.
Sic ego rhetoricum temptans transcurrere callem,
Adgredior currus solis et imperium.
Nescio quid uariis inpendam sideris oris,
Nescio quid teneam: cuncta calor superat.
Curia te pollens teretem formauit ad unguem
Et patribus iussit lumina ferre suis.
Tu Phoebum reddis: fumat tibi uictima pinguis,
Pro qua cessissent fulmine caelicolae.
At mihi uix illud transmittunt pauperes horti
Rubra quod acceptum testa refutat holus.
Sum, fateor, cuius destillent uerba relatu,
Quae maciem monstrent pauperis ingenii.
Carmina nulla cano, nec me modulante Camenas
Mansurum dabitur pollicis ore sophos.
Quicquid Apollineo loquebamur pectine, cessi
Oblitus linguae, quam mihi fila dabant.
Rustica per teneras errat mihi dextera cordas,
Confringunt dulces barbara plectra modos.
Ah quotiens uitreis Heliconis fluxit in herbis I
Adridens labiis quae facit unda sitim.
Ah quotiens hederis redimitus tempora duxi,.
Aonium mulcens carmine concilium !.
At nunc per siluas, inter spelaea ferarum,.
Agrestem certus ducere militiam,
45 Grandia per ualidos commendo semina sulcos,
Vt germen uitae destituant loiia._
Lactea ne mentem denudent uerba solutam,
Et dictis mollis dicar et ingenio:,.
Non mihi per campos discurrat lingua patentes,.
50 Mascula nec lituis diota feram grauibus:,.
Ne mea grandisono flammentur corda coturno
Et tumidus scriptis moribus esse pater.
Qui mihi tunc portus ? famam petit undique lector.\'
Sed stabilis pudor est, si taceam, proprius.
55 Tu caelum teneas, me terris linque quietum,
Qui solum noui, quod bene nil didici.
VIIII. DICTIO QVAE HABITA EST IN NATALI SANCTI AC BEATISSIMI PAPAE EPIPHANI IN ANNVM XXX. SACERDOTH. PRAEFATIO. Sentio quid plerique taciti loquantur in sensibus et adposita cordis aure uocem cordis intellego. clamant enim ista silentia quid sibi alienae professionis homo quaerat ei themate, quid insignitus humilitatis titulis per crepantes ex more uulgi cuneos uocum plausus exepantes, quos tumescentibus fautorum bullis aura popularis exsuscitat. olim talia dicunt debuisse conponi, cum adulantibus adulescentiae floribus et pueritiae s adhuc in illo et saecularis licentiae uerna riderent, cum reboantibus efferri decuit adclamationibus, tunc cum capi potuit etiam fucatae uoluptatis specie. nune cur recitet publice quem laus nec decet publice nec delectat? hi meminerint quod ego rem nostri muneris ago, quem in sacerdotis praeconiis constat sentire quae debeam. cui quamuis nunc intempestiuis laudibus reddam modica, tamen maxima post debebo, in cuius ministerio quicquid ualeo praestat inpendi. simul etiam percepi animo quod, si reddenda est de otioso sermone ratio, non minus de otioso silentio. enut enim otiosa silentia, si laetantibus circumfusis omnigenum mentihus solus, cum dare possem, uerba subtraherem, quippe cum etiam in obsequiis caelestibus hymnos deceat adhiberi et credamus exsortem humanitatis dominum hominum meris laudibus demulceri et hoc ab his speciali quodam iure quos donauit lingua reposcere. quid antistes faciat, qui propriis orationibus egit ut possim? scriptum est enim: dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere. oportet nunc, ut censeo, et ad loquendi tempus ostium cordis aperitur. sed nunc non ego in poeticis laudibus . ora laxabo. absit a me sentina carminum, quae sicut uera non laudat, sic nec nere laudatur. nunc fauete mentibus certa dicturo. ia que opere si minora pro ingenii exiguitate non dixero, pro iactantia maiora non fingam.
Vatibus antiquis dicendi maxima uirtus
Illa fuit, doctis si scirent fallere uerbis:
Laus erat in laudem mentitum pangere carmen.
Tunc operi fraus apta fuit: nam more poetae
.5 Seruantes quod crimen habet uetuere pudore
Vera loqui, carmenque fides despexit ubique.
Ars placuit, quam culpa decet: nam doctior error
Extorsit certis metuenda poemata linguis.
Lex docuit sine lege loqui, cum uindicat arte
Quidquid iura negant fandum: retinacula morum
Numina fallaci finxerunt sordida cantu :
Phoebum et ter ternas dixerunt esse sorores,-
Castalium laticem, uarias quoque Palladis artes:
Tunc laurus tripodas cortinam tympana plectrum
Narrabant: illos a ueri tramite fugit
Sensus, et errantes nisus delusit imago.
Nunc linguam citharae, quae cantat pollicis ore,
Sperne, fides: magis, ille, ueni nunc, spiritus, oro,
Cuius inexhausto reuiuiscit semper in anno
Quicquid terra creat, gignit mare, parturit aether:
Qui freta diffundit, solidum dat corpus in arnia,
Saxa ciet iussu, metuit quem cautibus horrens
Caucasus, aurito famuli cum fortia sensu
Corda domat: qui cuncta uidet, quem cuncta tremescunt:
Fons uia dextra lapis uitulus leo lucifer agnus
Ianua spes uirtus uerbum sapientia uates
Hostia uirgultum pastor mons rete columba
Flamma gigans aquila sponsus patientia uermis
Filius excelsus dominus deus, omnia Christus.
Hunc precor ut dictis adsit: qui pectora prisci
Vatis ut ingressus Pharaonis tempore regis,
Adiuuit gracili locuturum uoce prophetam.
Se stupuit tunc ipse, reor, bene conscius oris,
Murmuris et soliti, conplentem principis aures
Pondere uoce sono sensu probitate pudore.
Tu famulum, tu, sancte, mone: da soluere grates,
Quas debere iuuat. sanctum conplectimur omnes
Ecce diem, uoluit quo se iubar indere terris
Promptius et radiis animas animare propinquis.
Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi.
Cernis adorantem pauidos summittere uultus
Vatis in obsequium? natalis tempora sentit
Festa nec amissis contemnit tristis alumnis.
Iste dies cunctis uitae cunctisque salutis
Causa fuit, ueteris dissoluens uincula noxae.
Christus in hoc tribuit decus et tutamen in aruis
Ausoniis, parili populos qui mente gubernet
Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
Pollicitus simili regem probitate parauit:
Dexter ut ipse deus solio dat iura corusco.\'
. Proximus hic caelo, cui recti conscia mens est,
Semper erit, quem iusta probant, quem iudice mundo
Publica uota legunt: fateor, suffragia magna
Contulit, ut sedis gremio frueretur inemptae.
55 Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
Seruitio laudanda suo. pro quantus ubique
Feruor erat! sancto Mundi plaudente tumultu
Omnibus idem animus, turbis uox omnibus una.
Sic tamen alterutrum certabant uincere uotis,
60 Ceu sibi cum diro bellandi cominus hoste
Causa foret : uulgus proprio tunc sanguine uincit,
Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
Caspia non aliter cum tigris feta Niphaten
Circuit aut catulos rapiendi format ad usus,
65 Ardet in absentes, saeuis mortalia mandit
Membra animis hominumque necem petit ore cruento.
Alter in hoc senium teneris miratus in annis,,
Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
Alterius contenta parum de sanguine mens est,
70 Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
Commemorat: quanta tituli tunc laude superstant, \'
Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
Parturit insignem per saecula longa triumphum I
Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat
75 Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
Laudibus ad caelum portat: decus illa profecto
Adtulit huic facies, quae multis causa pericli
Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
80 Sicubi contingant uel formae commoda sanctis
Mentibus adcrescant, bello se uincere certant
Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
Vna fuit cunctis sententia fixa cateruis.
Turba sacerdotum uenerandaque curia saecli
Elegit uoluit meruit suscepit amauit
Ecce aliud dictuque nouum mirabile cunctis
Transieram, quod quisque pauet, quod suspicit orbis.
90 Vix primaeuus erat, tremulis cum limina lucis
Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
Blandior a tenero sucus subducitur haustu :
Callida mentitum genetrix cum forte saporem
Herbarum querulis infundit dura labellis,
95 Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem, .
Vnde subornatum sorbetur lacte negato
Faucibus insuetis ridenda fraude uenenum.
Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno
Lumine, cum tantus micuisset splendor in illo,
Quantus ia obsequium potuit tunc fundier aether,
Cum iussus seruire uiro mortalia raptim
Membra leuat lapsu gradiens celer ignis Olympi,
Cornipedum pernix cursus imitatus equorum :
Prospera non aliter puerum tunc flamma pererrans
Circuit inlustrat ueneratur suspicit ambit.
Tum pauidus genitor summisso lumine fatur:
"Summe deum, sancti custos, qui culmine caeli
Omina dextra facis, quae cernis lumine dextro,
Hunc tibi de primis et adhue reptantibus annis,
Sancte, pater neodum, quem necdum cassibus artis
Lubrica terrenis innectunt saecula culpis.
Nec faciant: sit, summe deus, tibi munus opimum".
Haec ait et lacrimas quas promunt gaudia fundit.
116 Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
Qui potuit rigidas de rupibus Apennini
Flumina cum starent, ad plectrum ducere siluas.
Helias fuit hic mage : nam quis Helisaeum
Linqueret in terris duplicato munere palmae?
Nutriuit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
Pressit, euangelicis plena est cui dextra papillis.
Salue, sancte parens, semper saluete, recepti
Crispini cineres, ad cuius iura redundat
126 Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum.
Tu bene transmissum tibi censum possides, heres.
Res non parua docet triplicatis iuncta talentis:
Monstrat ab occidui reuocatum partibus orbis
Quod supplex captum transmittit Gallia uulgus :
Effera te uiso didicerunt pectora flecti,
Armatum precibus superasti, maxime, regem.
Sic pugnax gladios obtundit uerbere lingue,
Sic ferrum expugnat uerborum lamina fortis.
Nam si fanda ferunt sociant qui maxima paruis,
Sic dominum expectat domitatis uilicus aruis,
Cum bene mollitos incurui dente ligonis
Scribit agros faciemque soli sic pectit aratris,
Vt spumet plenis currens uindemia labris.
Inserit externas peregrino in cespite plantas,
Aduena coniunctis sociatur nexibus arbor,
Truncantur stirpes, demessum falce maritat.
Virgultum, tenero lignum mordetur hiatu,
Germine nobilitas consurgit non sua paruo,
Surculus ignoto coalescit munere diues,
Dum madefacta nouo iungit plantaria libro.
Paestanis pariter depingit terga rosetis, ■
Regius agresti uestitur murice campus.
Lilia pro nitidae funduntur lumine calcis:
Tunc pingit uiolas cythisos colocasia calthas
Cinnama serpillum narcissos balsama costos.
Tunc rediuiua serit quae portat germina phoenix.
Hunc iubet adueniens dominus discumbere seruum,
Surgit et ipse suis manibus dat fercula mensae.
Sic tua ter denis, animarum cultor, in annis
Halant rura rosas, interpellata nec ullis
Frigoribus marcescit humus, quam uere perenni
Seruat odorato meritorum cespite doctor.
Arbuta siccantur quotiens tua rore negato,
Infundis lacrimis, cophinum quoque congeris illic
Stercoris inmundi: tunc ramis surgit opimis,
Tunc fecunda deo nascendi iura superstat.
Suscipe nunc dexter, uitae lux aurea nostrae,
Gaudia quem faciunt modicum tibi promere carmen.
Cum mea uota deus produxerit ordine coepto,
Fulserit et docilis quem plantat dextera palmes,
Debita post centum reddam tibi fortius annos.
En statui quodcumque tibi nunc scalpere carmen
Nodoso sub iure, pater, quod nexuit artis
Diuersa sub sorte modis lex proxima poenae,
Vsquam ne fallax nutaret syllaba. dixi.
X. Hvmnvs VespertinvsNigrante tectam pallio
Iam terra noctem suscipit,
Vt uiua dulci funere
Reconualescant corpora.
Mortis figura blandior
Bustum soporis admouet,
Anhela lucis aestibus
Dum mens tepescit otio.
Lux Christe uita ueritas.
Ne fusca somni tempora,
Tetris parata umbraculis,
Nos ad tenebrae euocent.
Nox nulla nos subdat sibi
In noctis atrae tegmine,
Sed nec caloris ebrii
Mentita pingat corpora,
Verum reatum nesciis
Falsi ministrans criminis,
Tu per quietis munera
Adsiste, custos peruigil.
Hostis procul sit callidus:
Quod laedit, illud dormiat.
Qui dente saeuo mandere
Certat cubantes lectulis,
Hic membra uinctus lugeat
Pulsare sese quos foues.
Madente carne spiritus
Non enecetur naufragus.
Ornet cubile castitas,
Quae prima uirtutum micat:
Viuat fides in pectore,
Quae luce uernat perpeti.
Xi. Hvmnvs In Tempore TristitiaeDeus perenne gaudium,
Pax Christe cordis anxii
Portusque fluctuantium,
Quem nec procella, turbidis
6 Si uerrat ima motibus,
Potest fugare a pectore.
Qui mersa ponto subleuas,
Qui subiugata sarcinis,
Qui dux prophetae naufragi,
Dum uiuit esca beluae,
Dum nescit aequor quod tenet,
Tutum ferino e gutture
Exactor abrumpis cibum.
Diro reductus remige,
Custode saluus pessimo,
Vates locutus te deum
Tunc iussa gessit fortior.
Inmunda lymphis sobrium
Per busta tetris uexerat:
Viuens sepulcra pertulit,
Viuentis urnae prandlum.
Secreta coeti prodidit
Testis uerendus intimi.
Sic nos precamur, rex deus,
Maerore fractos ut cibum
De uentre curarum rape.
Viuit medullis quod necat,
Turbantur alta uiscerum.
In fonte carnis ardor est,
Qui mergit urit adficit:
Sed si serenus aspicis,-
Pressura gignet gaudium.
Xii. Hvmnvs S. CvprianiVatis Cypriani et martyris
Cor lingua sensus dignitas
Mortem ferendo proferunt:
Vitale bustum nex dedit:
Mucrone parta lux micat.
Dictis fuit praefulgidus
Et ore diues unico,
Torrentis unda gurgitis,
Inpacta cornu spicula
Sermone uincens promptulo,
Opes uerendi pectoris
Qui iure Christo reddidit.
Nunc munus inplet pristinum:
Orator orat obtinet
Et dura causis temperat,
Facit beatos ex reis,
Peccata rumpens carmine.
Non flamma carcer uinculum.
Potest nocere quos iuuat.
Mactare iussus hostias
Lugenda risit numina,
Instante mox periculo
Fugit pericla funere:
Paruas loquendi schemate
Moras remisit ictibus,
Acciuit enses laetior,
Currente leto plus celer. \'.
Proconsul esse saeuior
Nequiuit ille Maximus,
Dum quod minatur munus est,
Nec tardat ira lenior
Christum uolentes uisere.
Xiii. Hvmnvs De PentecosteEt hoc supernum munus est,
Quod lingua linguis militat.
Quis non tonantis praemia
Per dona eiusdem proferat?
Facit loquendo qui sapit,
Dignum loquatur ut deo.
Infundit ecce spiritus,
Et ora rursus instruit.
Intrat ueterno pectora
Euiscerata nubilo.
In hoc apostolis die
Dum uerba Verbum diuidit,
Sermone mundi praepotens
Et corda mundi contulit.
Summis feratur laudibus:
Habet homo ora gentium,
Thrax Gallus Indus unus est.
Quod blanda ludit Graecia,
Quod saeuit atrox barbarum
Stridor Canopi murmuris,
Quod lingua latrat Parthica,
Pectus repleuit hospitum.
Mundi ad salutem curritur
Nolente mundo tot uiis,
Quot sacra nunc remissio
Paschalis instat gratiae,
Dum mysticam septemplici
Ornat coronam munere.
Augmenta plenitudinis
Opes ministrant diuiti.
Nunc mente uoce psallite:
Hoc nostra debet mens deo.
Xiiii. Hvmnvs S. StephaniQuid Stephano potentius ?
Dicas Coronam: martyr est.
Hoc est homo, quod praemium:
Fructus laboris nomen est.
Laus haec breuis prolixa fit,
Si sic uocantur inclyti.
Necis minister, aspice,
De morte uitam conferens,
Hoc dat saluti quod negat.
Felix sub istis ictibus
Fit sempiternus exitu.
Cruore lucem praeparat,
Caelum sepulcri munere,
-Hostem ut triumphus effugat:
Ceu palma sic congreditur.
Hic primus intrauit uiam
Nullis subactum gressibus.
Secreta lustrauit poli,
In ueste carnis abditus
Clamauit: "ecce filius
Consistit in dextra patris".
Dum saxa ferrent impii,
Dum mille leti machinas,
Solus bonorum conscius,
Orabat ex fide loquens,
Ne nescientes noxios
Caelestis ira perderet:
Insons eat uesania.
Reum furor prouexerat,
Per uota currebat labor:
Crucem gemebat carnifex,
Crescente quem subegerat.
Xv. Hvmnvs S. AmbrosiCaelo ferunt Ambrosium
Nomen honor uel actio.
Nil debet hic facundiae,
Dos omnis est a moribus.
Fortis iuuantem non cupit
Vmbone munitus suo.
In carne nil carnis regit:
Regina mens in corpore
Confregit omne lubricum.
Sic uixit ille non sibi,
Sed totus auctori deo.
Adieetus hinc apostolis
Reduxit expulsam fidem,
Dixit triumphos martyrum
Linguae uirentis laureis.
Hic ore praedam sustulit
De fauce serpentis feri.
Qui bella Christi militat,
Nudus timetur ensibus.
Viuit sepultus et iuuat,
Clauum tenens ecclesiae.
Iustina uirus perdidit,
Dat poena uati praemium.
Sedis memento, lux, tuae,
Exorna, sancte, posteros,
Auctore fultos nobili,
Ne dux sereni culminis
In nube tectus horreat,
Qui pastor est antistitum,
Quod fuscat omne summouet,
Gregem gubernat principum,
Magister est docentium.
Xvi. Hvmnvs De Ascensione DominiIam Christus ascendit polum,
Necauit ante funera,
Letum sepultus expulit:
Mors mortis inpulsu ruit.
Cantate factum, saecula,
Funus subegit tartarum,
Vicit peremptus exitum:
Sors inde luget pallida,
Praesumpsit unde gaudium.
Escis uorator captus est:
Est praeda raptor omnium.
Iam rete uinctum ducitur,
Iacet catena in nexibus,
Serpens uenena propulit:
16 Mitis terit superbiam,
Agnus leonem euiscerat.
Plus istud est potentiae,
Quod nostra, Christe, suscipis
Et ueste serui absconditus
Nos ad triumphum prouehis,
Quam si e coruscis sedibus
Fulgore terreres reos.
Deus patet per omnia,
Nullo remotus tegmine:
Sed ut iacentes erigat,
Dignatus esse quod sumus,
Redemit ipse ius suum.
Ouem reuexit perditam
Pastoris ad custodiam.
Leuate portas, angeli:
Intrat tremendus arbiter,
Maior tropaeis hostium.
Xvii. Hvmnvs S. EvphemiaeQuae lingua possit, quis ualeat stilus
Tantae triumphos uirginis eloqui P
Nono, mente molles, discite, masculi:
Exempla praestat, sumite desides,
Puella fortis cum superat uiros.
Virtus teneri nescia semper est,
Nec iura sexus fractaque mens ei,
Quae corde Christum conciperet semel.
Soluunt caducis pectora uinculis
Quibus repostus mentibus est deus.
Tormenta torsit fortia corpore:
Lassante poena creuit amor crucis.
Si scire posses uincere martyram,
Vesane tortor, parcere disceres.
16 Flammas flagellum carnifices rotas
Cui crux sequenda est non metuit nimis.
Hanc cum caminis igne crepantibus
Iussisse fertur praecipitem dari
Priscus, ueneni fonte nocentior,
(Nam sic feralem tempore sordido
Dixere sanctae uirginis arbitrum),
Huius ministri dum cuperent nimis
Fornacis escae tradere martyram,
Lux tunc Olympi luce serenior
Opus remouit saeua uolentium,
Cum uoce monstrant qui gladium simul:
"Nos hinc precamur dirige tartaro,
Nam nostra sanctam non uiolat manus".
Turgescit illi felle iecur calens:
Mox saxa fossas uerbera bestias,
Maius uenenum blanditias parat,
Quibus uirago fortiter obstitit.
Xviii. Hvmnvs S. NazariAngusta uitae tempora,
Paruis coacta terminis,
Mors sancta donat crescere:
Aeterna fines praeparat.
5 De fruge casuum uenit
. Quo surgat humanum genus:
In stirpe Nazarius bona
De morte lumen addidit.
Nerone felix principe,
Diuersa perpessus mala,.
Lustrauit orbem non graui
Pauore cordis algidus:
Sed ut profanis inderet
Quo calle conscendant polos,
Verus magister actibus
Exempla, non uerbis dedit.
Nam ductor ille fortis est,
Qui bella uiribus docet.
Quem dicta militem trahunt,
Si dux gerendis abstinet?
Ventosa linguae hortatio
Quod forma praestat non habet.
Sed magna postquam semina
Scribente terram sarculo.
Glebis refudit optimis,
Mediolanum mox petit,
In qua triumpho nobili
Carnis ruinam reppulit.
Qui sede non digna iacens,
Vatem tremendus mox monet,
Vt clara rursus munera
Mundo refusus adderet.
Xviiii. Hvmnvs S. MariaeVt uirginem fetam loquar,
Quid laude dignum Mariae?
Det partus ornet exigat:
Quod clausa porta, quod patens
Exposcit, ipsa suggerat.
Sint uerba ceu miraculum,
Quid, mens, requiras ordinem?
Natura totum perdidit:
Hoc est salus, quod uincimur.
Cum sola uirgo degeret,
Concepit aure filium,
Stupente factum corpore:
Turgescit aluus spiritu.
Quod lingua iecit semen est,
In carne Verbum stringitur.
De matre cunctus noster est,
De patre nil distans deus:
Vtrisque. partus integer,
Qui gignit et quae percipit.
Nil maior ille seruulis,
Sed nec minor creante fit.
Fons dicta clausus accipit,
Fons membra clausus egerit:
Nec rima cessit arctior,
Et uera proles emicat.
Dic, mater et uirgo, precor,
Quisquamne claudit exiens?
Arctantur exta fetibus,
Vinclum pudoris natus est.
(Quae lau)de Christi dignior
Quam sunt superna crederis,
Nostri memento praepotens.
Xx. Hvmnvs S. MartiniCum gesta Martini loquor,
Nil laude dignum transeo:
Diuisa uirtus omnibus
Vnum coacta praetulit.
õ Labore magno martyr est
Victore carnis spiritu:
Hoc est triumphis proximum,
Si bella calcent intima.
Perdente uires corpore
Res fixa constat laureis:
Sublimat hostem mentium
Qui uota membrorum facit.
Hic fontis ignem nesciens
Calore feruebat dei:
Vndis uapore iunctus est,
Christo dicatus actibus.
Qua ueste nudum texerat,
Hac rex nitebat aetheris:
Sordente panno adquiritur
Quo fulget astrorum globus.
Quam iusta commutatio!
Astrum rependit indigens
Et regna mendicus parat.
Mox sacra uitae contigit,
De plebe lusit daemonum,
Iussit fauillis surgere:
Vixere tactu funera.
Flagella passus est libens,
Quibus coronam nexuit.
Conpulsus ad antistitem
Votum repugnans induit,
Quod sancta conpleuit fides.
Xxi. Hvmnvs S. DionvsiDionysio Christus dedit -
Quot bella, tot uictorias.
Exul piorum ciuis est,
Vrbis supernae particeps.
Constantius uatem loco
Quondam tyrannus expulit.
Non cessit iste turbido,
Creuit periculis fides.
Hoc sancta dat professio:
Te poena tradit prosperis,
Optata mercaris malo.
Persiste, tortor adiuuans,
Lux haec negando ceditur.
O quam beata aduersitas,
Si sic triumphant exules!
Nihil uerendo martyre
Confessor ille distitit.
Dispersa mors quos adficit
Ad uota mortis euolant.
Nil lenta perdit coctio:
Intrat latenter abdita.
Vitale funus maeror est,
Velox medela transitus.
Risit furorem principis
Fide manente cursitans:
Fixus per orbem ducitur,
Qua sol coruscat acrior,
Negans bibendi copiam.
A te, tremende, sumimus
Ceu nostra quae remuneras.
Tu mitte sanctum poscere,
Quod ipse nobis conferas.
Liber Secvndvs — Epigrammata — I. Epitaphivm Hominis Boni
Gente bonus, probitate nitens et nominis auctor
Sic iacet angusto, dic dolor, in tumulo?
Spes domus inmensae modico contecta sepulcro est,
Artantur paruis culmina cespitibus.
Quid decus in pueris, quid praestant limina uitae?
Non expectatis mors uenit ordinibus.
Quid iuuat hunc, teneris senium quod praetulit annis?
Funeribus iunxit funera multa suis.
Occidit, heu, iuuenis, qui tersit crimina uitae
Tempore culparum uiuificante deo.
Aspice, primaeuos metuis qui forsitan annos,
Aetas uincentem non tenuit puerum.
Exemplum terris linquens, ad sidera raptus
Confessis rectum quam bene monstrat iter!
Bis denas hiemes, totidem transcendit aristas,
Quem subito ex oculis sors inimica tulit.
Ii. Epitaphivm Habvndanti V. INumquam morte perit meritis post busta superstes,
Funera sublimem non capiunt animam.
Sanguis honor genius probitas constantia census
Interimunt multis dotibus exitium.
In commune, bonus non sentit damna sepulcri.
Fila legunt Parcae quae dederant miseris:
Pendula lassantur quae plebem stamina portant:
Fortia contingunt licia nobilibus.
Cana uenerandi renouabant saecula mores,
Inque uicem templi pectora munda tulit.
Iii. De Epigrammatis Per Armaria Domni Favsti FactisConsona diuersis finxisti carmina libris:
Suscipiat gaudens littera quod tribuit.
Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,
Cum reddis si quid lecta dedere tibi.
Depositum perdit mens recti nescia semper:
Ad mores redeunt haec document probos,
Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor,
Qui pollet magnis paruula iuste fugat.
Laudentur tereti quos pingis carmine, uates,
Mascula rhetorico schemate lingua. tonet:
Ceu Paulus Christum docuit hominemque deumque,
Quo praestat cunctis gaudeat eloquio.
Attica per Graios ditentur dogmata sensus
Et nostrum stupeat Graecia docta decus.
Moralis strictis, narrentur physica certis,
Historiam monstrans indicet historia,
Comica per limam numerentur, fortia plausu:
Conueniunt operi lucida dicta tuo.
Non ualet haec alter: sed Faustum dicere summa
Laudis erit semper, si bene nota loquor.
Iiii. [De Plavstro Qvod Episcopvs DonaratAntistes summus, plaustrum, te, nobile, donat.
Pandit iter magnis, omina dextra facit.
V. Epitaphivm RvsticaeRustica, perpetuae non te sors pallida uitae
Sustulit, interitum nec tibi morte dedit.
Purior aetherias graderis sine carne per arces.
Sic uitam castae funera nobilitant,
Quod, mirum, uiduata tibi sic constitit aetas,
Coniugis ad natum cum bene ductus amor.
Vi. Epitaphivm MelissaeCorpore deuicto moritur quicumque superstat:
Dant leti legem crimina sola homini.
Nil tibi, uirgo, perit: carnem mens pura refudit,
Quae numquam mundi uixit in obsequiis.
Funera busta rogi scelerum stipendia cessent:
De uita ad uitam transitus iste plaeet.
Vii. [Serpens Aenevs In CrvceOccisor mortis, dux uitae, planta salutis!
Aspice: nam serpens ecce uenena fugat,
Et quod supplicii species et mortis imago
Iam fuerat miseris, est mihi certa salus.
Viii. Versvs In Basilica Sancti Xvsti Facti Et Scripti Qvam Lavrentivs Episcopvs FecitAntistes genio pollens probitate pudore
Ornauit donum meritis et lumina uitae
Ad pretium iungens operis haec templa locauit.
Lapsa per incertos non spargit fama recessus: ,
Sed ueteris facti uiuit lex aucta per aeuum,
Cum dexter capiat Laurenti munera Xystus.
Sic manet officium, quod sanctis contigit olim.
Obtulit hic templum, ueniens quod consecrat ille.
Viiii. Item In Basilica Ss. Qvia Arserant Aedificia Qvae Privs Iiii Fverant Et Sic Facta EstVilia tecta prius facibus cessere beatis,
Si splendor per damna uenit, si culmina flammis
Consurgunt habitura deum, si perdita crescunt
Ignibus innocuis, si dant dispendia cultum.
Qualis erit reparans crepitantibus aucta ruinis?
Laurenti, tua bella gerens incendia uince.
Sordida marcenti latuisset terra recessu,
Si status faciem tenuissent antra uetusti.
Sed postquam superi flammas misere secundas,
Ad lumen cineres traxerunt ista colendum.
Huc oculos conuerte pios, qui cuncta uapore
Praedicis mandanda, pater, rebusque docendos
Instrue, ne uerbis titubet mens nescia recti.
X. Versvs In Domo Mediolani ScriptiAedibus ad genium duo sunt concessa per aeuum,
Si niteant crustis aut domini merito.
Herbida pasturam simulantia saxa.uirentem
Inliciant oculos nobiliore dolo:
Fallat opus tamen arte, regat natura figuras,
Viscera dum lapidum fingit imaginibus:
Candorem roseo perfundat doctor ab ore,
Depingat sparsis congrua membra notis.
Aurum culmen ebur tabulas laquearia gemmas
Non datur humanis plus rutilare bonis.
In pretio crustis fors et sine lege iocatur.
Moribus ut constes, crede, laboris erit.
Xi. [In Basilica Apostolorvm Novariae(Antiquum) ecce nitet templum, quod sorduit ante,
Cui faciem ueterem lux noua conposuit.-
Perdidit antiquum quis religione sacellum,
Numinibus pulsis quod bene numen habet?
Di, quibus hoc patuit, possessas linquite sedes.
Quod fecit Victor, uictor ubique tenet.
Addidit ad cultum merito successor et actis,
Qui morum nomen hinc, Honorate, geris.
Nubila uiperei qui gestat corda ueneni,
Non datur ut faciat culmina pulcra deo.
Xii. [Item In Domo MediolaniAccipe de cuius biberit domus arta fluentis,
Atria quod superet porticibus modicis.
Pontificis summi studio constructa renidet,
Laurenti proprium possidet ista diem.
Splendida per census consurgunt tecta ruinam,
Occasum nescit quod uenit a domino.
Vix caries senium comitata hoc deterit umquam,
Gloria factoris quod bene condiderit.
Fabula de magnis numquam tacitura reseruat,
Quod uincens aenum nomen ad astra ferat
XiiiIlle fuit rigidi semper seruator honesti,
Terribilis culpis supplicibusque pius,
Quem numquam flexit uitium, miseratio semper,
Iudicium facie certus ubique dedit.
Crimina corripuit uultu, conpuncta refouit,
Conscia secreti detulit ora tui
Hunc utero genetrix caelestem fudit in aulam,
Vbera subducens tradidit uberibus.
Cana uenerandum stupuerunt saeoula uatem:
Moribus ante fuit quod gerit officio.
XiiiiQui possessa diu felix habitacula liquit?
Quae creuit domino sic uiduata domus?
Aulica suscipiens moderamina raptus inemptum
Quod pretio mentis quaeritur obtinuit.
Nunc locus inriguo retinet quod sorbuit haustu,
Prospera custodiens faucibus hausta semel.
Extemplo quisquis successit mansor et heres,
Ingresso dextrum contulit ista pedem.
Quid praestet consors ad uitam discite sanctam,
Si reddunt mundos tecta dicata uiros.
XVDa, pater omnipotens, per saecula longa, precamur,
Spes ut certa piis hospitibus ueniat:
Candida ne meritis fuscentur stamina nostris,
Neu metis sistat palma parata meis.
Surgat qui propriae genetricis fotus in aluo
Ad gustum uitae per tua dona uenit.
Tu mea uel tenui perfundis corda sapore,
Tu testem linguam sanguinis esse facis.
Celsa tenebroso frondescunt arbuta luxu,
Quae nullis strinxit falcibus agricola.
XVIEloquium certus naturae constitit index,
Perfecti fontem quaerere qui sitiat.
Libertas semper studiis reseratur honestis,
Infabricata latet nobilitas tenebris.
Captiuum uenis seruasset terra metallum,
Ni daret inuentor quod uocat in medium.
Scrutator fuluum concessit pallidus aurum:
Qui polit ingenuum, sic facit esse suum.
Hactenus Ionium perlustrans remige pauco,
Ad portum cumbam flecte, Thalia, meam.
Xvii. Svper Regiam Triclinii In DomoNauita per postes suspendit munera ponti,
In foribus propriis flumine parta gerens.
Venator portis adponit missile ferrum,
Vestibulum galea comitur armigeri.
Discitur in ualuis ars uirtus nomen origo.
Nos frontis signo credimur esse dei.
Sic nostrum pande studium, dux littera recti,
Vt domus ingenium non taceat domini.
. Qui gestas Latium satiatus pectora rorem,
Aspice serpentes hic Heliconis aquas.
Xviii. In Missorio Qvod Habet Loricatvm Ivvenem Svper Eqvvm Tenentem Victoriam In ManvEcce tenet uictrix pennatum dextera numen:
Venit et ad reditum non habet arma uiae.
Pugnacem gestans sonipes per terga minatur,
Aduena cui terror ridet in arte bonus. Discat Hyperboreis famosum germen in aruis
Naturae genium, cum simulacra uidet.
Xviiii. De Leone Marmoreo Qvi Aqvam Mittit In DomoAspice deposita blandum feritate leonem:
Ore uomit limphas pectoris obsequio.
Vnda fluit rostro, dens mortis pocula mandit,
Naturam perdens belua nos satiat.
Effera dum uitreos effundunt guttura fontes,
Dira salutiferis corda lauantur aquis.
Xx. In Baptisterio Vgello Vbi Picti Svnt Martvres Qvorvm Reliqviae Conditae Svnt IbiConditor Armenius, supero qui dignus honore est,
Hic peperit fontem uiuificantis aquae.
Plena salutiferis gestemus uiscera limphis:
Ne sitiat potans contulit unda semel.
Rapta sepulturis animauit corpora pictor:
Funera uiua uidens mors eat in tumulos.
Illorum tamen iste locus conplectitur artus,
Quos paries facie, mens tenet alma fide.
Xxi. De Scvtellis Septem Habentibvs Feras Vel DianamDelia ceruus aper tigris leo bucula pardus.
Adportant mensis fercula, docte, tuis.
Xxii. De Conpostile Habente Septem GavatasDiuersis dapibus confinia proxima seruat,
Dum claudit uariis fercula multa uiis.
Limitibus certis quod iunctus diuidit ordo,
Vnus in argento quam bene uenter habet!
Xxiii. De Eo Qvi Vt Filivm Matri Reconciliaret Fvrtvm FecitQuis rogo per facinus crimen conpescuit umquam?
Amplector sanctas, quae dant bona semina, fraudes,
Augmento rumpunt dum iurgia saeua perito.
Qui natum matris per culpam reddit amori,
Hunc odiis constat missurum semina pacis.
Ordine peruerso fallax concordia pugna est,
Cum belli facies tribuat mentita quietem.
Xxiiii. De Eo Qvi Dicebatvr Meretricis Filivs Et Asellionis EsseDi, prohibete minas, quas partus nuntiat horrens.
Quem lupa sordenti conceptum fudit asello.
Coniugis ille cibus satiauit uiscera prole,
Edidit et pecori subolem fera, prodiga legis.
Quid faciat rumpens naturam conuena discors?
Vnde sequenda petat natus, quis dicere possit,
. Quem stultum genitor, furem dedit inproba mater?
Nobile degenerans tenuisset culmen ab istis.
Sed uitiis proprium te norunt, crede, parentes,
Elinguem trepidum iactantem fraudibus aptum,
Gutturis inmensi, sorbentem quicquid ubique est,
Qui semel adsuetas humano sanguine fauces
Pandit et ad uiles non uertit rostra iuuencos.
Xxv. De Cavco Cvivsdam Habente Pasiphaen Et Tavrvm. Ex TemporePasiphae, niueum linquens nec in arte iuuencum,
Diffusis collo manibus petis oscula supplex,
Pulcrior et certis inludis ficta puellis:
Candidus argentum superat bos luce coloris:
Viuit amor taurus mulier sine corpore uero.
Xxvi. De Eo Qvi Nvmqvam Nisi In Depositione Filii PavitPraeparat in fletu qui fercula lauta uocatis,
Annua per lacrimas celebret sollemnia magnas.,
Xxvii. AliterNumquam stante domo pascit, mihi credite, tantos,
Qui tumulos natis et mensas conplet amicis.
Xxviii. AliterConuiuae miseri, luctus deposcite multos:
Prandia tot uenient, funera quot fuerint.
Xxviiii. Item De Cavco Habente Pasiphaen Et TavrvmBlanditur mulier, sentit bos, membra monentur.
Attulit ars formas: quis dedit his animas?
Xxx. AliterEt fictus rigidam seruat, Venus inproba, mentem
I Taurus, ut admotis suspendat rostra labellis.
Xxxi. AliterSi tibi sunt animae, pictor, quibus inseris artem,
Mollior in tauro claudatur spiritus, oro,
Fortia si miserae non dantur corda puellae.
Xxxii. De Eo Qvod Messala Consvl Ennodivs In Cognomine Dictvs EstConsulis ad genium nomen pro stemmate iunxi:
Dans lucem fastis, sum trabeis potior.
Quid, palmata, tuo tantum de murice uernas?
Plus fucante dedit purpura nostra tibi.
Xxxiii. De Obloqvente Sibi AdvocatoInprobe, quid fractis confundis singula uerbis?
Depingit mores obruta lingua tuos.
Accipis exposcis praesumis renuis ardes.
Tristia blanda simul, fortia fluxa facis.
Ira pauor rabies patientia tempore in uno:
Tot facies gestas pectoribus uacuis.
Xxxiiii. Versvs Scripti Vgello, Vbi Filivm Armeni Angeli Christo Offervnt, Qvi Paenitentiam EgitSuscipit oblatum, ueniam cui contulit Iesus.
Post culpas animae sunt holocausta dei.
Perge, puer, teneros superans bene conscius annos.
Vectores meruit candida uita pios.
Xxxv. De Eo Qvi Gallis Ipso Praesente Oblocvtvs Est, Cvm Esset Detractor VenetvsInludis Gallis, Veneti male tincta propago.
Nil candoris habes: mens tibi quod genus est.
Despicis insontes, maculatae uernula terrae:
Sed natos Rhodani nix probitatis habet.
Xxxvi. Epigramma In SvbscriptioneQuod tibi naturae dederit lex germen, amice,
Hoc mihi fons tradat uiuificantis aquae.
Xxxvii. In Domo Ante OratorivmCommoda de damnis mercaris, gaudia planctu,
Si tibi de Christo est indubitata fides.
Xxxviii. Ante OlearivmHoc est quod nitido membrum conpletur oliuo:
Nil potius sanctas conuenit ante fores.
Xxxviiii. Ante HorrevmHorrea parua licet, sed mens est largior illis.
Non parcens opibus diuitias merui.
Xxxx. Ante ScalasAdueniant animum reserantes teste figura,
Quo semper uotum proditur indicio.
Xxxxi. Ante CellarivmNulla penum laxat mentis pressura sinistrae:
Effluit extensis quod spatiis latitat.
Xxxxii. Ante CoqvinamNon mihi diffusae dant prandia celsa coquinae,
Nec plures uenter concutit artifices.
Fercula pauca damus numerum uincentia cultu,
Gloria nec mensae damna salutis habet.
Xxxxiii. Ante CanavamSobria cella, cadis uinum quae seruat onustis,
Corpora confirmat gressibus acta suis.
Infundant multis irarum pocula flammas,
Mitescunt nostro bellica corda mero.
Xxxxiiii. In Ingressv HortiRespice, qui gressum sinuas per amoena uirecta,
Vt discas cultis lucem praeferre diserti.
Adridet germen, quod linguae pingitur ostro:
. Ver habet in bruma qui flores carmine gignit:
Per glaciem zephyros exalant uerba tepentes.
Ebria fulgenti maduerunt murice dicta,.
Omnibus in rebus sermonum purpura regnat:
Oris ad imperium submittunt colla chelydri.
Algida cum roseo iuuenescant sanguine corda,
Primaeuos gelidis ostendit littera membris.
Vertit ad obsequium naturae munera doctus,
Aetates species mensuras tempora formas.
Xxxxv. Intra Hortvm Svpra LimenConlaudet spatiis hortorum commoda lautis
Plurima cui satiant iugera culta famem.
Ditior extentos superat dos larga minorum:
Nobilitas uera est, quae nitet in modicis.
Venit ad inclusum postponens Gratia campos,
Prodidit angustis quid faciat studium.
Vernat in ingressu uiridanti porticus umbra,
Cui fudit genium uitifer ipse deus:
Exornans magnis foliorum texta racemis
Aestiuis iungit commoda frigoribus.
Lilia nam laurus oleas commixta rosetis
De cultu proprium fecit habere diem:
Serta triumphantis frontem quae monstrat amictum,
Contulit ad fetus aurea terra suos.
Largus opum poscat maioris praemia uoti:
Hoc satis est nobis, quod sine fraude libet.
Xxxxvi. De Mvrena Inl. F. Firminae Qvae In Septicio Clavditvr, Ita Tenvis EstSpiritus exhausto uolitat praelubricus auro:
Candida lassatum uix tangit membra metallum.
Adflixit pondus pretium fornacis anhelae.
Xxxxvii. AliterAurea per nebulas dissoluit fila magister:
Cluserunt dociles flamina fulua manus.
Xxxxviii. AliterContulit hic uentus pretiosi membra metalli:
Quod finxere timent nec capiunt oculi.
Xxxxviiii. AliterEst nihil, et teneo: conuincit dextera uisum.
Stringitur artatis digitorum nexibus aura.
L. De Eo Qvi Ficvs Mvnere Et Tesseram Simvl MisitDamnati fructus mittit tua tessera ligni.
Haec hominem dira spoliarunt pabula primum,
. Et nudis, serpens, post fraudem sorte minaris.
Parce, precor, donis: casus et damna reserua.
Quid nocitura putas insontis poma saluti?
Ante ferax leti tunc mortem depulit arbor,
Fixa triumphigeris cum ramis uita pependit.
Li. De Advltero Et MolleOmnia Memphitis retinentur saecula textis:
Seruiuit numquam Laurentius ante Neroni,
Nec timuit ualidas uicit qui corpore flammas.
Lii. AliterVir facie, mulier gestu, sed crure quod ambo,
Iurgia naturae nullo discrimine soluens,
Es lepus, et tanti conculcas colla leonis.
Liii. AliterExige mendaces, populorum uxorcula, barbas,
Ne minuant quaestum mascula labra tuum.
Liiii. AliterRespice portentum permixto iure creatum,
Communis generis, satius sed dicitur omnis.
Lv. AliterLudit in ancipiti constans fallacia sexu:
Femineum patitur: peragit cum turpia, mas est.
Lvi. In Baptisterio MediolanensiMundior excocti fulgescat luce metalli
Munera disponit qui dare digna deo.
Ante uaporatis Laurenti uita caminis
Constitit, ut blandum nobilitaret opus.
Marmora picturas tabulas sublime lacunar
Ipse dedit templo qui probitate nitet.
Aedibus ad pretium sic mores conditor addit,
Vellera ceu Serum murice tincta feras,
Qualiter inclusas comit lux hospita gemmas,
Nix lapidis quotiens pulcrior arte rubet.
Lvii. De Ioviniano Qvi Cvm Haberet Barbam Gothicam Lacerna Vestitvs Progessit. Ex TemporeBarbaricam faciem Romanos sumere cultus
Miror et inmodico distinctas corpore gentes.
Lviii. AliterRomuleam tegetem nox oris nubila fuscat:
Oppressit uestes tenebroso tegmine uultus.
Lviiii. AliterNobilibus tollis genium, male compte, lacernis,
Discordes miscens inimico foedere proles.
Lx. In Basilica Sancti Calemeri Qvando Reparata EstLibera captiuum meruerunt culmina lumen,
Adridet facies nubila nulla gerens.
Hic nuper astrigeri dos proxima uenit Olympi,
Laurenti uatis ducta ministerio,
Aedibus et uitae cuius nunc una figura est,
Ceu solis radiis forma color similis.
Euge uetustorum reparator, perge, nouorum
Conditor, et uultu. clarus et ingenio.
Abiurant priscam te praesule tecta senectam,
Aduena casuris porrigitur genius.
Lxi. De Qvodam Vetebi Inimico Stvlto Et Bene PascentePrandia lauta paras, sed linguae sordibus horres.
Si deses pastor fercula concilias,
Ambitiosa fames lassato prodiga censu
Cornibus insultat, si taceat dominus.
Lxii. De Eodem Qvia Opes Pavpervm VorabatVisceribus miserorum et sanguine pauperis aucte,
Tantorum mortes cur tibi sunt epulae?
Tubera perdices grus turdus turtur echinus,
Non explent uterum corpora mille tuum.
Infaustus multis, tibi felix diceris uni,
Heres quod misero uenter erit proprius.
Lxiii. De EodemArtubus humanis Polyphemus uixit et atro
Sanguine distentos delicias habuit.
Tu reddis similem scena redeunte furorem,
Cui pastum tribuunt agmina debilium.
Lxiiii. De Eo Qvi Vt Amicos Eivs Ad Se Tolleret PascebatMergeret ut diuos in mortem, pabula serpens
Contulit et uitam munere dira tulit.
Sic quicumque meos paradisi uere labores
Demulcet, casses conuiuii patitur:
Illic discedit quem pectore gessit amicus:
Fit dominus cari gutturis hospitium.
Lxv. De Defensore CaludoNesciris uotis et cordis nube recedis
Ex oculis: praesens quaereris in facie,
Tuque per ambages nulli spectabilis esse
Calles, mellifluis toxica dans labiis.
Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,
Concutis et uariis pectora saeua modis,
Hydram uerticibus, formis superare Prometheum
Doctus, ut ad priscos fabula non redeat:
Bella cies, spoliis crescis, Defensor, ademptis.
Ad nomen currit praeda superba tuum.
Lxvi. Praefatio Totivs Operis Poetici Qvod FecitDum mea multiplices mens anxia sustinet aestus
Et reddor uitrei mancipium pelagi
Cumque procellosus refluentis portitor undae
Africus ut captas me rotat exuuias:
Pierius menti calor incidit, indiga serti
Tempora mox cinxit laurus Apollinea,
Tunc hederae uiridis rubuerunt fronte corymbi,
Castalii mellis murmura blanda bibi.
Continuo ponens marcentes pectore curas
Conplector laudem carmina laetitiam.
Lxvii. De Eo Qvod Vindemiarvm Tempore ScripsitMusta cadis famuli dum condunt nostra fideles
Et ludunt praelo calcibus intrepidis,
Dum tingunt rosei plantas de sanguine Bacchi,
Scinditur et teneras nua gerens tunicas:
Otia Niliacis non passus carmina biblis
Sulcaui, tumulo ne tenear moriens.
Ebria lapsantis confessus uerba Thaliae,
Sum uacuus culpa, si pedibus titubet.
Ieiunos deceat lex artis syllaba rhythmus:
Nulla Camenarum iungitur ad Bromium.
Lxviii. De Qvodam Glvttone Qvi Opvs Eivs Inperitvs CarpebatNescio cur sancto non parcas, stulte, labori,
Dum morem seruas dentibus insiliens.
Mandere nos pergis, sed uenter commoda nescit:
Flamina nam uacuis stringis imaginibus.
Escarum gurges nil ruptis murmure buccis
Suscipit aut cassis motibus exuberat.
Phasiacam uolucrem pisces uel sumina carpens,
Vda uaporatis guttura pasce cibis:
Me ieiuna iuuat sine ructu pangere dicta:
Regifico luxu fercula te satient.
Lxviiii. De Evnvcho Tribvno Nomine Peregrino Omnia PeramblantiTestibus adseritur gens census uita, Tribune,
Antiquum quotiens linquimus hospitium.
Tu, quem lustratis transmisit gentibus error,
Nulla domus pleno nec tenet ampla die,
Vis dici locuples sublimis pulcher amicus,
Aestibus ignoti missus ab Oceani.
Inrita dicta uolant, adsertor non uenit ullus,
Nulla fides sexum detegit aut patriam.
Mendicus uetulus timidus confusus anhelus,
His, uerum perdens, utere nominibus.
Lxx. Aliter De EodemTutus falsa loqui poteris sine teste, Tribune:
Ventus habet linguam ponderibus uacui.
Lxxi. Aliter De Ipso Qvia Nvsqvam StatInstabilem faciunt naturae damna Tribunum:
Auolat hinc rursus, uincula ni teneant.
Tolle, miser, modicam zephyro ueniente saburram:
Radix nulla tuo est utilis auxilio.
Lxxii. Aliter De IpsoEunuchus turpem poscit per conpita uictum:
Semina telluri non habet unde ferat.
Grandia proscissis rus seruat germina membris,
Fetibus et messis multiplicata redit.
Incassum sectus proscindit uomere terga,
Ni findens spargat triticeam subolem.
Lxxiii. De Eo Qvod Cvm Ipse Gallos Parentes Haberet Anseres Amabat ComedereHic uolucrum pugna est, ubi Gallo caeditur anser:
Dat poenas ueteris proditionis auis.
Mactatus quondam uocis capis, inprobe, quaestum:
Romanis uitam qui dederit moritur.
Lxxiiii. De Varietate ClericorvmQui ponti facies, numerum qui nouit harenae,
Femina quem iurans fallere nulla potest,
Astrorum plebes quae calles spectat amantum,
Cynthia cui certis cornibus innotuit:
Non ualet hic uultus retinere nomina mores,
Quos mutat clerus tempus in exiguum.
Lxxv. De Malo Homine Qvi Eqvos AmabatGaudet equis recti dissuasor, prodigus aequi,
Nomina qui digna studio superante caballis
Subtrahit, opponens ad sancta uocabula clunem
Sed procul est pecudes quod censet mentis iniquae:
Propositum perstat generis, quod stemmata fundunt.
Lxxvi. De Callido Qvi Defensor DicbbatvrAspidas ut capiat tectis fraus hospita technis,
Sub ludi specie mortis imago latet.
Vmbra lacessitas producit callida pestes
Et bellum blandis principiis geritur.
Credite, non aliter Defensor proelia tractat,
Qui accusat ridens, qui perimit placidus.
Lxxvii. De Domni Ambeosi Episcopi Actibvb Et VitaEgit quod docuit meritis et honore superstes
Ambrosius uates moribus ingenio,
Roscida regifico cui fulsit murice lingua,
Vere suo pingens germina quae uoluit.
Serta redimitus gestabat lucida fronte,
Distinctum gemmis ore parabat opus.
Instituit populos gestu probitate pudore,
Fouit respiciens perculit admonuit.
Vocis ut officium postrema pericula poscunt,
Sic teneras culpas qui tacet insequitur.
Succinctus gladiis, clipei de pondere tutus,
Pectora claudebat textilibus chalybis.
Ensis habet uires uitiorum sector et hostis:
Vipera non tangit squamea terga uiri.
Lxxviii. De Sancti Simpliciani Episcopi Svccessoris EivsAmbrosius linquens uiduatae munia plebis
Transtulit ad curam, Simpliciane, tuam.
Successoris ope spoliati uiscera regni
Creuerunt merito temporis alterius,
Ac uelut annosam zephyris parcentibus ornum,
Ne metuat bellum, longa quies solidat.
Tiro tamen felix cana ad rudimenta uocatus
Non flexit priscum degenerans apicem.
Nil timuit gelidis anima feruente medullis.
Pontificis uirtus floris habet senium,
Aequora qui tecto pressit terrena patenti,
Moribus et cultu sidera cum tetigit.
Lxxviiii. De Beati Veneri SeqventisForma pudicitiae iuuenis sectanda Veneri
Venit; nominibus nil famulata suis.
Fortia marcebant uetulo sub iudice membra,
Aetas praesentem perdiderat puerum.
Sublimis postquam conscendit fulcra cathedrae,
Cana tener populis dogmata disseruit.
Aurea fluxerunt locupletis schemata linguae,
Sol uitae nitidum reddidit eloquium.
Aluus ut ecclesiae tumuisset semine Verbi,
Non deerat pastus lactis apostolici.
Lxxx. De Venerabilis Maroli SvccessioneMarolus, extremae potator Tigridis undae,
Qui iubar in madidis uiderat hospitiis,
Quem labor in proprio Syriae solidauerat axe,
Orditur uatem dotibus innumeris,
Peruigil intentus ieiunus prouidus ardens:
Quod morem tenuit sat fuit officio.
Os tenerum quotiens gustus contingit honesti,
Transit ad affectum quod fuit imperii.
Terra potens olim patribus fundata beatis
Nobilibus mundum partubus inradiat.
Lxxxi. De Cvltore Dei Marttniano EpiscopoMens niuei lactis, species manifesta columbae,
Astutia serpens, Martiniane, uale.
Lubrica te dubii dum poscunt flamina uulgi,
Inueniunt pauidum, ne mereare legi.
Vnus erat mundo contraria iudice narrans,
Qui ut caperet regnum uincere non meruit.
Protinus ad magni perductus limen honoris
Exul caelorum ciuibus inseritur.
Post geminas sanctis construxit mundior aedes,
Lumine quas clauso iussit habere diem.
Lxxxii. De Venerabili Glvcerio EpiscopoSuffusus minio perque optima facta rubescens
Virginei uultus Glycerius sequitur.
Puram sanguineo maculat dum rore figuram,
Picta genas facies simpliciter placuit.
Candentem crocea gestans aspargine frontem,
Laeta uerecundis tinxerat ora notis.
Indeptus sceptrum, tribuit quod testis imago,
Purpura quem mentis prodidit imperio,
Hinc abiit: populus paruo uix tempore felix,
Sed rursus magni missus ad obsequium.
Lxxxiii. De Sancto Lazaro AntistiteLazarus ut diri premeret pede culmina mundi,
Vocibus adcitus trux uenit in medium,
Quem frons laeta parum uitiis depinxerat hostem,
Mulcantem culpas luminibus tacitis.
Respiciens lapsus detersit nubila uitae:
Curam saepe dedit uulneris obsequio.
Non latuit tectis facinus qui gessit in antris:
Absens criminibus tortor ubique fuit.
Innocuis placida uernabat luce serenus,
Ceu speculum noxis iniciens faciem.
Lxxxiiii. De Amico Dei Evsebio PontificeEusebius Ligurum successit finibus hospes,
Ignotae tractus plebis amicitia.
Graius erat, socio Titan quos respicit ortu,
Flammigero limphas uertice decutiens.
Mitis conpositus largus pius integer audax,
Crederet ut damnum non dare perpetuum.
Fleuit pauperiem miserans, adrisit habenti,
Gaudia cum cunctis tristitiamque gerens:
Hunc index operis locuturo nuntiat orbi
Fama uirum, gentes de statione trahens.
Lxxxv. De Gerontio Viro Simplici EpiscopoEcclesiae postquam parta est tibi sella, Geronti,
Funera decessor non timuit moriens.
Te reparante redit, patitur sors pallida letum,
Viuit post obitum discipuli pretio.
Agricolis iunctus coluisti germina uitae
Nec serpens lolium pabula laeta tulit.
Qui dedit in medium quem lex iubet optima uictum
Emit terrenis fructibus ille polum.
Errorem mentis pressisti lege laborum:
Otia non passus uirtutibus ueheris.
Lxxxvi. De Venerabili Benigno EpiscopoExere quae posuit mens nomina certa, Benigne,
Quem quisquis uocitat testis erit meriti.
Cana fides hominem dum narrat, detegit actus,
Nil loquitur casu pignoris adtonitus.
Praescia uenturi non errant uota parentum,
In uerum uertunt blanditias subolum.
Ante patres censens sedit plaudente senatu,
Praelatum sanctis extulit ille caput.
Pollice sed diro ceu flos succisus aratro est:
Spes decus et genius de foribus cecidit.
Lxxxvii. De Beatissimo Viro Senatore EpiscopoQui uicit trabeas solium cinctumque Gabinum,
Consulibus praestans ecce Senator adest,
Ingenium uelox, sermonis cura rotundi,
Virtutum pretium, forma pudicitiae,
Abdita librorum, mysteria clausa prophetae
Qui dedit in lucem schemate quo uoluit.
Orbis ad extremi missus secreta uerendis
Curauit studiis quod fuerat lacerum.
Tunc oriens uictum peregrino lumine fassus,
Haesit ad aspectum lampadis alterius.
Lxxxviii. De Domno Theodoro Virtvtvm Omnivm Viro EpiscopoTu lux certa tuis, spes tu fidissima rerum,
Vatis apostolici tu, Theodore, uigor,
Virtutum cumulus, substantia lucida ueri,
Monstrat aceruatis quem labor in studiis:
Praescius accinctus fortis tranquillus amicus
Conpositus simplex, tu bonus et sapiens,
Fatidicus: semper tibi conscia corda futuri:
Deprensum fluxit te reserante malum:
Quem timuere feri calcantes culmina mundi,
Dilexit spernens dura supercilii.
Lxxxviiii. [De Lavrentio Episcopo Adhvc SvperstiteRestat quem longo seruet rex inclitus aeuo.
Xc. [Ad DevterivmImperii custos, uocali pollice cordas
Per numeros animans, tibi fila loquentia carmen
Verberibus plectri, doctor, seruire coegi.
Cyrrha potens Phoebo, laticis pia turba sereni
Tu mihi semper eris, qui pectora clausa remotis
Inseris officiis et dextro numine conples.
Deprecor, exactam fauturus suscipe uocem,
Extortis pretium donans te iudice dictis.
Xci. De Marmoribvs Opees SarsorioVisceribus lapidum permixta lege coactis
Naturam faciunt artificum studia.
In solidum fractis riguerunt marmora membris,
Partibus in crustam colligitur genius.
Vnam de uariis speciem conponere frustis
Qui potuit saxum duxit in obsequium.
Xcii. In Missorio Vbi Imago Ipsivs EstDiuitibus pretium est Ennodi forma metallis.
Xciii. In Conca IpsivsParturit unda sitim, quam splendens conca ministrat.
XC. 1 cf. Tibull n 5, 3 et Zingerlii Ouid. p. 106
Xciiii. De Eqvo Qvem Accepit HvniscoBelliger algenti sonipes nutrite sub axe,
Per Tanais medium pectora sicca ferens,
Cana pruinosis mandentem gramina lustris,
Virtus lege poli quem sibi percoluit,
Post domitas gentes, post flumina tanta cruoris,
Alter te dominus, sed manet ipse labor.
Linque precor lituum, cantus passure beatos:
Captiuus pacis mitteris obsequiis.
Nil tibi cum bellis: commendant bucina letum:
Quid iuuat expertas semper amare neces?
Xcv. Epitaphivm Sancti Victoris Novariensis EpiscopiNomine proposito meritis certamine Victor,
Despicis oppressas maculato semine terras.
Tu carnis uitiis possessor corporis expers,
Lubrica subiectis domuisti saecula membris,
Tranquillus patiens corrector prouidus acer.
Hic reddens tumulis cineres, ad celsa uocatus
Spiritus aetheria congaudet lucidus arce.
Busta supercilio miseratus cernit Olympi,
Vnde triumphati respectans funera mundi,
Cassibus exutis concedes praemia membris.
Xcvi. De Romano Qvodam Qvi Magister Volvit EsseIndex naturae studium tibi non uenit ullum,
Littera nulla colit brutae commercia linguae:
Numquam discipulus, ualeas dic unde magister?
Xcvii. De Anv QvadamAlgidus in uiuo moritur dum corpore sanguis,
Annorum glacies cum siccat pabula uuluae,
Seminis et custos refugit cruor utilis inguen,
Marcida cur iuueni sociaris, Galla, marito?
Pignoris in thalamis periet fiducia iuncto.
Nam subolem laxis mendacem uiuere rugis
Insimulans, epulis das prolem feta cloacae.
Adtulit hoc uenter, quod coniunx iungat ad ora.
Xcviii. De Anvlo Firminae Inl. FeminaeNil fallit simulans: quod finxit dextera uerum est.
Inmobilis stantem fugitat lepus arte molossum,
Insertus rabidis ridet furor aureus ursis,
Gestandus manibus saeuit leo blandior ira.
Cognoscit dominam genius famulante metallo.
Mitigat illa feras, dum plebem pascit egentum.
Xcviiii. [De AlbinoAspicis Albinum titulos post busta dedisse,
Funera qui meritis uiuacibus iugulat.
Inclite, cui, princeps, dum subdis iura magistri,
Vere sepulturae contigit ille locus.
C. [De Cane Venatico Et AgnaCreticus hic sollers quidam uocitatur homullus,
Naribus argutus, gressu celer, ore timendus,
Inpauidus presso signans uestigia rostro:
Quo ceruus capreae lepores lupus ursa uagatur,
Inuenit, et tepido capitur fera prouida lecto.
Luditur agnellae post proelia tanta uolatu:
Molle pecus uolucrem praeuertit fraude molossum.
Ci. De ScvtellisTot louis inlecebras, tot crimina uiua figuris
Dum bene depingit, uitiosa est dextera fabri.
Argenti pretium est facinus retinere uetustum,
Ne purum superet, quod furtis Iuppiter egit.
Nil licet aetati, scelerum monumenta resurgunt,
Admonet exemplis qui culpas format auitas.
Cii. [AliterSi tantas facies tunc sumpsit diuus adulter,
Se primum falsis lusit imaginibus:
Quid non mentito uiolasset corpore numen,
Cuius forma suo gaudet adulterio ?
Ciii. [De Pasiphae Et MinotavroLaesa Venus non est: naturae uincula constant:
Bucula Daedalei cessat mentita laboris.
Ingenio uiuens nil mugit uacca biformis,
Fictaque nec uerum coitum dant ligna iuuencae.
Ecce iterum tauro mulier summittitur uxor:
Humanas pecudum suspirant pectora flammas.
Vasta iugum ceruix rursus capit aerea colli:
Qualiter adstricto sudauit marcida loro!
Ciiii. [De Devterio GrammaticoForma caput facies Deuteri cuncta magister,
Innumeris doctor dotibus ille cluit.
Excuset linguam genius perfectus ubique :
Quod fari nescit, displicet inde malis.
Grammaticam iactant artem nescire magistrum:
Hoc melius simplex moribus instituit.
Oratoris opus lapidosaque culmina Tulli
Non tetigit: celsum rhetora nullas amat.
Discipulis satis est uultus taoitique uerenda
Caluities: Phoebae lumina plena uident.
Cv. In Natalem Infantis Aratoris. Ex TemporeIure colis proprium natalem, pulcher Arator.
Qui si non coleres, numquid arator eras?
Cvi. De Qvodam Incerti Propositi Et Vitae TvrpisTot rebus fallax quid garris, pica biformis,
Semiuir et tremulo qui nexas turpia lumbo?
Quod tibi propositum, qui sexus constitit umquam?
Quid non mentiris, uir femina, sancte profane?
Cvii. Versvs Missi Agnello Viro Svblimi. Ex TemporeLucidum tinxit maculante fuco
Quisquis affectum, ferat inde linguam
Iudicis Christi facibus perustam,
Ore sepultus.
Scindit urguens foedus omne fraude uiuax perpeti,
Aegre portans quicquid ordo flagitat serenior.
Linque, quaeso amice, mores plebe dignos ultima,
Sanguinis callem secutus serua quod depectus es.
Ennodivs AgnelloAnte imperium diligentiae uestrae ualitudinem suam iniuncta tenuerunt. nam ne cui haec darentur uel legenda uel transcribenda praemonitus, obuias poscentibus manus opposui: nunc uictus tui caritate transmisi. facies meum pudorem in statione esse, si relegas, in profligatione maxima, si ranscribas.
CviiiVincula soluit amor, quae quondam nexuit alter:
Non nisi per legem cedit lex prisca sequentem.
Cviiii. [De Versibvs SvisNumquam frugiferis per saecula longa thyrambis
In me fluxerunt commoda Castalii.
Tristia ieiunis pangentem carmina labris,
Spes noua, quid stimulas, gurgitis Aonii?
Sed si mutato Parcarum stamine gaudes,
Exhibe cornipedem nunc, Pegasea, mihi,
Qui ferat aligerum per gramina roscida corpus
Nec teneras flectat uestigiis segetes,
Sublimem ualidum formosum passibus aptum:
Qui si contingat, mox mihi, Musa, places.
Mitteris ad largum locupletem poscere parua:
Ni gaudens redeas, dic mihi, Musa, uale.
Cx. De Castello Honorati EpiscopiPontificis castrum spes est fidissima uitae.
Cui tutor sanctus, quae nocitura petant?
Hic clipeus scutum est: procul hinc, Bellona, recede.
Quod meritis constat, proelia nulla grauant.
Conditor hic muros solidat, munimina factor.
Nil metuat quisquis huc properat metuens.
Cxi. De Horto RegisDextera bellipotens uulgatis plena triumphis,
Qua cecidit quicquid fugit ab obsequio,
Disperso celsam solidas quae sanguine famam,
Cui peperit laudem mitis et arma tenens,
Postquam praelargo rubuisti scammate campi,
Arua colis pingens germine purpureo.
Virgultis proprio dispensas murice poma,
Das plantis fructum nobilitate tua.
Vilior en cespes iactat se diuite ramo,
Dum ligni morsus semina clara fouet.
Demessus ferro floret tibi surculus alter:
Nuda maritatis dos nitet arboribus.
Gramina cultorem praenoscunt, muta locuntur:
Quod tetigit princeps uer habet in glacie.
Gestit terra potens, monstrat cui creuerit arbor:
Fetibus et genio panditur hic dominus.
Peruigil Hesperidum quae seruas iugera serpens,
Aurea ieiunis munera das epulis.
Quis siluae subolem carpat custode ueneno?
Morte nemus tutum, credite, nullus adit.
Hic commune facis, pietas, quod sola parasti.
Visceribus plenis nescit obire fames.
Cxii. De Caeco Qvodam Et LvxvriosoOrbe pereffosso fluuidum de lumine uulnus
Pestifer ostentans ora sepulta geris.
Caeca per innumeros facies portatur amicos:
Qui te conspiciunt iure dolent oculis.
Ebria marcenti locupletas flumine menta,
Circumfers crasso sordida labra fimo.
Oscula nulla petas, madidam suspende mephitim:
Te propter cupiam perdere quod uideo.
Quis putet ei oculis flammas coalescere turpes?
Nil uidet, et rectum seruat iter scelerum.
Cxiii. De Eqvo Svo SeneFixior annoso sonipes moderamine noster
Nunc iuuenem blando sustinet obsequio.
Mollia grandaeuus summittit terga sedenti:
Aetas constantem gressibus esse facit.
Cxiiii. De Flagello Infantis AratorisQuae capiunt mundum iunxit mens docta flagello,
Exornans censu nobilitante plagas.
Cxv. AliterArgenti atque auri uapulat quicumque metallis,
Gaudia cum fletu miscet auara suo. I
Cxvi. AliterDentibus argenti fuluum concluditur aurum:
Contemnat nullus uerbera pulcra pati.
Cxvii. Epitaphivm Domnae Mellisae Inlvstris FeminaeSanguine mente opibus facie uirtute pudore,
Optatur qualis femina, sola fui.
Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,
Exornans casta prole pudicitiam:
Quae uictrix fortem tenui per blanda maritum,
Melie meo uertens iura, Seuere, tua.
Quos genui, celsa coniunctos stirpe reliqui.
Quod uotum est sanctis, coniuge praemorior.
Nil mihi decessit, maneo post busta superstes:
Felices numquam mors nocitura petit.
Et nomen dulce est, de factis Mellisa dicor.
Moribus hoc fluxit iure datum propriis.
Cxviii. De Qvodam Stvlto Qvi Virgilivs DicebatvrIn tantum prisci defluxit fama Maronis,
Vt te Virgilium saecula nostra darent.
Cxviiii. AliterSi fatuo dabitur tam sanctum nomen homullo,
Gloria maiorum curret in obprobrium.
Cxx. AliterCaptiuo stultus congaudet stemmate uatis.
Non est Virgilius, dicitur iste tamen.
Cxxi. AliterExterno quotiens uocitaris nomine, demens,
Si tibi sunt sensus, prospice ne uenias.
Cxxii. AliterCur te Virgilium mentiris, pessime, nostrum?
Non potes esse Maro, sed potes esse moro.
Cxxiii. In Cvbicvlvm Svper Codices In Ordine PositosIste callis est, supernam qui parat potentiam,
Lux pudoris, esca mentis, fax medela claritas.
Mundi faece qui fucantur hunc tenere nesciunt.
Liber extat, hoc quicumque colla loro uinxerit.
Sanguinis uenam nitentis comit iste sarculus.
Cxxiiii. Adversvs Clavdianvm De MvlabvsHic uolucrem Rhodani torrentis respice natam
Sermonum frenis subdere colla tuis.
Iussa uolat uerbis et uerbis iussa quiescit,
Cuius captiuum est auribus arbitrium.
Vincula sentiret, ni uocis stricta lupatis
Perderet auditu luxuriam generis.
Cum stimulos clamor mentitur, clamor habenas,
Obsequium linguae libera membra ferunt.
Non opus est loris, sed nexus certa loquendi
Dura catenati rostra ligat pecudis.
Cxxv. De Asino Et EqvaVisceribus propriis externos fundere partus
Cogitur et generis subolem lactare ferini,
Iurgia naturae magno distantia calle.
Cxxvi. AliterEdidit ignotum genetrix male conscia partum,
Naturae fraudes, nobiliore dolo.
CXXVII-a. ALITERDiscrimen generis iunxerunt foedera partus:
Ingenii stirpes permixta lege coacti.
CXXVII-b. ALITERHic mulus geminum pecus est, sed corpore simplex.
Cxxviii. De Vectatione Sva Nocte In AestateAstrorum populus necdum de lumine solis
Perdiderat lucem, gremio sed noctis adultae
Fundebat rutilos madefacto aspargine crines:
Cynthia per croceas fulgebat lactea bigas,
Rescindens quicquid descripserat orbita fratris:
Vernabat tacitus splendor de munere noctis,
Torrida frigoribus confringens tempora Cancri:
Cum me curarum cupientem spernere fasces,
Ruris amoenati facies depicta uocauit.
Cornipedem scandi, qualem uix Cyllarus aequat,
Mollibus aetherias qui uincit cursibus auras,
Inmobilis currit cuius per deuia sessor,
In statione uolans pedibus constanter adactis.
Cxxviiii. In Basterna Vxoris Bassi ViolaeQuam uaga constantem retinent haec tecta decorem!
Mittitur a domina quicquid habent pretii.
Nam rutilat fuluum Violae de luce metallum:
Possessor radios spargit ubique suos.
Cxxx. Epitaphivm EvphemiaeObruit haec tumulos, uiuit post funera factis,
Quae mortale nihil moribus inseruit.
Euphemia tuos tellus conplectitur artus,
Sed mens est niueis quam bene iuncta choris!
Occidit exitium: sors tunc durissima seruit,
Cum superat fatum nescia uita mali.
Haec thalamis fecunda fuit, uiduata pudoris
Exemplis natam fecit amare deum.
Cxxxi. De Spatha In FvsteVtimur incluso per fraudes ense bacillo:
Mors ligni tunicis quam bene tecta latet!
Subsidium portas, quod cunctis terror haberis:
Pacificum est nobis quod negat obsequium.
Cxxxii. De Boetio Spatha CinctoLanguescit rigidi tecum substantia ferri,
Soluitur atque chalybs more fluentis aquae.
Emollit gladios inbellis dextra Boeti:
Ensis erat dudum, credite, nunc colus est.
In thyrsum migrat quod gestas, inprobe, pilum.
In Venerem constans, linque Mauortis opem.
Cxxxiii. De Ostomachio EbvrneoSollicitata leui marcescunt corda uirorum
Tormento: fas est ludere uirginibus.
Frangunt Marmaricis elephas quod misit ab aruis,
Per micas sparsum mox solidatur opus.
De poena tenerae discunt cum fraude iocari:
Nam ridere necis munere femineum est.
Angusta norunt res mille includere capsa,
Omne ebur hic, mulier, pectoris arca tui est.
Cxxxiiii. De Ave Per Padvm Svper Spvmas Sedente Et TransevnteRiparum frenos naturae uincula surgens
Forte Forte tumido gurgite transierat.
In spumam fluxas cogens durescere limphas,
Squamea praeualidis dorsa ferebat aquis.
Ales ut in tenero fidens tunc constitit orbe,
Otia dans pinnis, tuta premebat aquas.
De proprio pelagus calcanti suggerit alnum,
Humida cum siccam cumbula portat auem.
Cxxxv. De Sepvlcro Maioriani ImperatorisCum perstat grauior, bustum fortuna per iram
Contulit exuuiis, Maioriane, tuis.
Pyramidum indignis (ingentes) prospice moles,
Vilia principibus linque sepulcra piis.
Cxxxvi. De Eqvo PadanoCornipedes cuncti, quos gignunt bellica rura
Quosque cruentatis diluit unda toris,
Algida qui Tanais domuistis dorsa profundi,
Quorum praeualidas ungula calcat aquas:
Ecce Padanus adest sonipes, cui iudice recto
Cedant Aemonii quos fouet aura poli.
Ille pruinosis qui mandit gramina lustris,
Et merito et forma dispar utroque uenit.
Molliter incedit membris formosus honestis,
Oblectat uisum dulcis in obsequio.
Nil iam Phasiacam conlaudet fabula prolem,
Nec peregrina ferant nomina celsa caput.
Cxxxvii. De Principe P. P. Ebbioso Qvi Vitem TenebatVerus honor uitem tribuit, sed munera uitis
Ieiuno non dant ligna ministerio.
Cxxxviii. AliterVt sceptrum princeps, sic gestat dextera uitem:
Vtribus exornet diua corona caput.
Cxxxviiii. AliterVitifer hic siccus matrem conplector erilis,
Vberibus pressis quae mihi uina negat.
Cxxxx. AliterHeu quotiens calidis uites sine fruge labellis
Inlusit, nudo nomine me refouens!
Cxxxxi. Ennodivs Honorato PrincipiTerrarum culpis uitium potator obumbras:
Ebrius esse nequis uina uomens Ligurum.
Dum replet madidus feruentia pectora Bacchus,
Indicunt ualidam pocula nostra sitim.
CXXXXII. DE EPISTVLA DOMNI AMBROSI CONTRA SVMMACHVM DE ARA VICTORIAE, QVANDO PETENS CVLTVM IPSIVS VICTVS EST SVMMACHVS. FACTVM SVBITO ET MISSVM DOMNO FAVSTO PRAEF. P.
Dicendi palmam Victoria tollit amico.
Transit ad Ambrosium: plus fauet ira deae.
Cxxxxiii. Versvs Domni FavstiIn ligurum terris potorem qui uocat errat:
Numquid uina bibit uina bibens ligurum?
Cxxxxiiii. Versvs MessalarSuscipe uersiculos, Ennodi proxime, nostros,
Vt librum nobis reddere non desinas:
Ne foedes cultum, dum reddere, Maxime, non uis,
Quae pridem nobis es quoque pollicitus.
Cxxxxv. Domni EnnodiSi te, Messala, studiis mihi pandere uelles,
Non deerant libri, quos tibi, dulce, darem.
Mens iniusta nimis quod spernat tollit amanti,
Nec gratum est munus quod fugit ingenium.
Cxxxxvi. Domni EnnodiArtis grammaticae librum de carmine fracto
Qui poscit, solidos certat habere pedes.
O utinam Musis contingant munere nostro
De te quandoque gaudia certa, puer!
Vitant loripedem, nisi fallor, pangere uersum
Vel quos in somnis respiciunt studia.
Cxxxxvii. De HonoratoVxor Flasconis cupis dotata Falerni,
Semper inexhausto pectus repleta Lyaeo,
Quae Bacchum madidis colui uenerata labellis,
Turgida ructato permulcens numina musto,
Concludor sicci bene conscia tegmine busti:
Est tamen ad superos coniunx mihi nobilis, euoe,
pocula quem numquam possint transire beata.
Quem si fata uirum seruant, tibi uiuimus ambo.
Cxxxxviii. Epitaphivm Domnae DalmatiaeFunus obit, uirgo quotiens in busta refertur.
Vnum iter est mortis criminis obsequium.
Dalmatiae meritis uicta est natura rebelli$,
Degeneri caelum nobilitate tenet.
Hoc satis est mundum calcasse in corpore mundi,
De uitio sumptam cedere nil uitiis.
Stemmatis haec lucem transcendit sole pudoris,
Mens cum proposito consociata fuit.
Cxxxxviiii. De Fonte Baptisterii Sancti Stephani Et Aqva Qvae Per Colvmnas VenitEn sine nube pluit sub tectis imbre sereno
Et caeli facies pura ministrat aquas.
Proflua marmoribus decurrunt flumina sacris
Atque iterum rorem parturit ecce lapis.
Arida nam liquidos effundit pergula fontes,
Et rursus natis unda superna uenit.,
Sancta per aetherios emanat limpha recessus,
Eustorgi uatis ducta ministerio.
CL. [EXCVSATIO ENNODII DE LAVDIBVS.] Qui miratur officii terminos in amicorum me laudibus egressum recolat quam imperiosa est semper affectio nec parens propositi legibus uis amoris. et profecto si facti mei rationem quaerat, religionem uocat quod mentibatur excessum.
Vt ualeant aquilae formatos prodere fetus,
Vitalis tenerum frangit tepor insitus ouum.
Tunc pius artatam lacerat pater inpiger aedem,
pariat rursus studio quos edidit aluo.
Mox generis testem Phoebum ciet arbiter idem,
Inuenit internam rimatus lumine lucem.
Non aliter celso pueros de stemmate cretos
Doctrinae radiis opponit cura parentis.
Quam bene flammarum constanter, respice, bella
Excipiunt teneri, uincentes fulgora uisu.
Cli. [De Dvabvs Domibvs ConivnctisVna domus duplici discreta iungitur aede
Partiturque suum quod bene nectit opus.
In geminis simplex radiat pia gloria tectis
Et de diuisis consociatur honos.
Ne procul aut ibidem sacros confunderet usus,
Constanti numerum sors dedit ampla loco.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Magni Felicis Ennodii Opera Omnia edited by Wilhelm Hartel (Vienna, Gerold: 1882) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 6), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate