Evangeliorum libri quattuor (Latin)
The Latin text of Evangeliorum libri quattuor. This page has 1 section group and about 19,779 words. Each row carries its standard reference.
Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,
Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.
Nam statuit genitor rerum inreuocabile tempus,
Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.
Sed tamen innumeros homines sublimia facta
Et uirtutis honos in tempora longa frequentant,
Adcumulant quorum famam laudesque poetae.
Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,
Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.
Nec minor ipsorum discurrit gloria uatum,
Quae manet aeternae similis, dum saecla uolabunt
Et uertigo poli terras atque aequora circum
Aethera sidereum iusso moderamine uoluet.
Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt,
Nobis certa fides aeternae in saecula laudis-
Inmortale decus tribuet meritumque rependet.
Nam mihi carmen erit Christi uitalia gesta, .\'.I
Diuinum populis falsi sine crimine donum.
Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum
Hoc opus; hoc etenim forsan me subtrahet igni
Tunc, cum flammiuoma discendet nube coruscans
Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus.
Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctor
Spiritus, et puro mentem riget amne canentis
Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.
Sub quo seruator iusti templique sacerdos
Zacharias, uicibus cui templum cura tueri
Digesto instabat lectorum ex ordine uatum.
Huius inhaerebat thalamis dignissima coniux.
Cura his ambobus parilis moderaminis aequi,
Ambos adnexos legis praecepta tenebant.
Nec fuit his suboles, iam tum uergentibus annis,
Gratius ut donum iam desperantibus esset.
Sed cum forte aditis arisque inferret odores
Zacharias, uisus caelo discendere aperto
Nuntius et soli iussas perferre loquellas
(Cetera nam foribus tunc plebs adstrata rogabat):
\'Quem tibi terribilis concussit corde pauorem
Visus, cum laeti sermonis gratia pla.cat?
Nam me dimissum rerum pater unicus alto
E caeli solio tibi nunc in uerba uenire
Praecipit et cara tibi mox e coniuge natum
Promittit, grandis rerum cui gloria restat,
Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret;
Sobrius aeternum, clausum quem Spiritus ipsis
Visceribus matris conplebit numine claro.
Istius hic populi partem pleramque docendo
Ad uerum conuertet iter, Dominmque Deumque
Continuo primus noscet plebemque nouabit.
Nomine Iohannem hunc tu uocitare memento.\'
Olli confusa respondit mente sacerdos:
\'Aemula promissis obsistit talibus aetas,
Nec senibus fetus poterit contingere fessis,
30 Quem deus auertens primaeuo in flore negauit.\'
Haec trepidans uates; cui talia nuntius addit:
\'Si tibi mortalis subolem promitteret ullus,
Ad desperandum forsan cunctatio mentis
Debuerat tardis haerens insistere uerbis.
Nunc ego, quem dominus caeli, terraeque repertor,
Ante suos uultus uoluit parere ministrum,
Auribus ingratis hominis uisuque receptus,
Supremi mandata Dei temnenda peregi.
Quare promissis manet inreuocabile donum,
Sed tibi claudetur rapidae uox nuntia mentis,
Donec cuncta Dei firmentur munera uobis.\'
Haec ait et sese teneris inmiscuit auris.
Interea populus miracula longa trahebat,
Quid tantum templo uellet cessare sacerdos.
Progressus trepide numen uidisse supernum
Nutibus edocuit, miserae et dispendia uocis.
Inde domum remeat conpleto ex ordine uates
Officio, amissamque leuant promissa loquellam;
Nec dilata diu uenerunt munera prolis.
Anxia sed uentris celabat gaudia coniux,
Donec quinque cauam conplerent lumina lunam.
Tunc maiora dehinc idem mandata minister
Detulit ad Mariae dimissus uirginis aures.
Haec desponsa suo per tempora certa propinquo
Abdita uirgineis caste pubescere tectis
Et seruare diem iussis permissa parentum.
Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit:
\'Salue, progenie terras iutura salubri,
Desine conspectu mentem turbare uerendo.
Nam tua concipient caelesti uiscera iussu
Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta
Et propriam credi subolem gaudetque iubetque.
Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus.\'
Ad quem uirgo dehinc pauido sic inchoat ore:
\'Nullos conceptus fieri sine coniuge dicunt;
Vnde igitur subolem mihimet sperabo uenire?\'
Nuntius haec contra celeri sermone profatur:
\'Virtus celsa Dei circumuolitabit obumbrans,
Spiritus et ueniet purus, lectissima uirgo,
- Ac tibi mox puerum casto sermone iubebit
Magnificum gigni populis, quem credere sanctum
Supremique Dei natum uocitare necesse est.
Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis,
Zachariae coniux mortali germine nuper
Aeuo defessis hausit miracula membris.
Sextus adest mensis: parent sic omnia iussis/.
Virgo dehinc: \'Domino famulam nunc ecce iubenti,
Vt tua uerba sonant, cernis seruire paratam.\'
Nuntius abscedens uacuis se condidit auris.
Illa dehinc rapidis Iudaeam passibus urbem
Zachariaeque domum penetrat grauidamque salutat
Elisabeth, clausae cum protinus anxia prolis
Membra uteri gremio motu maiore resultant.
Et simul exiluit mater concussa tremore,
Diuinae uocis conpleta est flamine sancto
Et magnum clamans: \'Felix o femina, salue,
Felicem gestans uteri sinuamine fetum.
Vnde meam tanto uoluit Deus aequus honore
Inlustrare domum, quam mater numinis alti
Viseret? Ecce meo gaudens in uiscere proles
Exultat, Mariae cum prima adfamina sensit.
Felix, qui credit finem mox adfore uerbis,
Quae Deus ad famulos magnum dignando loquetur r
Illa trahens animum per gaudia mixta pudore
Subpressae uocis pauitantia dicta uolutat:
\'Magnificas laudes animus gratesque rependit
Inmensi Domino mundi. Vix gaudia tanta
Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum
Erigit ex humili celsam cunctisque beatam
Gentibus et saeclis uoluit Deus aequus haberi.
Sustulit ecce thronum saeuis fregitque superbos,
Largifluis humiles opibus ditauit egentes.\'
Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,
Ad propriamque domum repedat iam certa futuri.
Iamque aderat tempus, quo iussum fundere partum
Elisabeth uoluenda dies in luminis oras
Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit
Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes
Concelebrant nomenque iubent genitoris habere.
Abnuit hoc genetrix, sed Iohannes uocitetur
Ingeminat. Placuit muti tunc iussa parentis
Consulere, scriptoque rogant edicere nomen.
Sed, pro mira fides, tabulis cum scribere temptat,
Inplicitam soluit per uerba sonantia linguam.
Mox etiam adsuetam penetrant spiracula mentem,
Conpletusque canit uenturi conscia dicta:
\'Concelebrent cuncti laudes gratesque frequentent
Astrorum et terrae, pontique hominumque parenti,
Visere quod uoluit propriamque absoluere plebem.
En beat antiquam gentem cornuque salutis
Erecto indulget Dauidis origine lumen.
Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine uates,
Haec est illa salus, qua nos ex hostibus atris
Eripit, ut iuste iusto seruire queamus.
At tu, parue puer, sanctus dignusque profeta
Dicere et Dominum mox praegrediere uiando
Illius et populum duces per lumen apertum:
Errorem per te spernent mortisque tenebras
Abrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur.\'
Exhinc secretis in uallibus abdita semper
Vita fuit puero, donec poscentibus annis
Vatis ad officium pleno pubesceret aeuo.
Interea Mariae sponso miracula mentem
Sollicitant, manifesta uteri quod pondera uidit,
Et secum uoluit, quanam ratione propinquae
Dedecus obpressum celet thalamosque recuset.
Talia tractanti torpescunt membra sopore
Audiuitque Dei super horrida somnia uocem:
\'Accipe coniugium nullo cum crimine pactae,
Spiritus inpleuit sancto cui uiscera fetu.
Hanc cecinit uates uenturam et uirgine prolem,
NOBISCVM DEVS est nomen cui.\' Protinus ille
Haec praecepta sequens seruat sponsalia pacta.
Sed tum forte nouo capitum discussio censu
Caesaris Augusti iussis per plurima terrae
Describebatur; Syriam tunc iure regebat.
Quirinus, proprios cui tota per oppida fines
Edebant populi, uires nomenque genusque.
Urbs est Iudaeae Bethleem, Dauida canorum
Quae genuit, generis quae censum iure petebat.
Edidit hic Mariam Dauidis origine Ioseph
Desponsamque sibi scribens grauidamque professus.
Hospitio amborum Bethleem sub moenibus urbis
Angusti fuerant praeparua habitacula ruris.
Illic uirgo nouo conpleta in tempore fetu
Soluitur et puerum ueteri cunabula textu
Inuoluunt durumque datur praesepe cubili.
Circa sollicitae pecudum custodia noctis
Pastores tenuit uigiles per pascua laeta.
Ecce Dei monitu uisus discendere caelo
Nuntius, at subitus terror tremefacta pauore
Prostrauit uiridi pastorum corpora terrae.
Talis et attonitis caelo uox missa cucurrit:
\'Ponite terrorem mentis, mea sumite dicta,
Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto.
Nam genitus puer est Dauidis origine clara,
Qui populis lucem mox laetitiamque propaget.
Hoc signum dicam, puerum quod cernere uobis
Iam licet inplentem gracili praesepia uoce.\'
Talia dicenti iunguntur milia plebis
Caelestis cunctique Deum laudantque rogantque,
Talis et uniti uox agminis aera conplet:
"Gloria supremum comitatur debita patrem;
In terris iustos homines pax digna sequetur."
Et simul his dictis caeli secreta reuisunt.
Pastores propere ueniunt puerumque iacentem
Praesepis gremio cernunt; post inde frequentes
Dispergunt late celeris uaga semina famae.
Mirantes laudant, laetantes constipuerunt,
Omnia nocturnis monitis quod uera recurrant.
Viderat octauam lucem puer, ecce recidi
Ad morem legis nomenque aptare necesse est.
Inpositumque illi est, monitis caelestibus olim
Quod Mariae uox missa Deo praecepit, Iesus.
Scripserat antiquae Moyses moderamina legis,
Inter quae primos prisco de sanguine uatum
Obseruare dedit fetus offerre sacrandos,
Inplumesque simul ferre ad delubra columbas.
Haec ubi per Mariam templo seruata feruntur,
190 Ecce senex Simeon dignus conprendere sensu
Caelestes uoces, cui quondam praescia rerum
Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri
Deposito mortem liber requiemque uideret,
Cum primum caeli laudem terraeque salutem,
Omnia quem uatum spondent oracula Christum,
Vidisset templo sollemnes ferre palumbas.
Isque ubi curuato defessus corpore templum
Iam grauior penetrat, monuit quod spiritus auctor,
Ecce simul paruum gremio genetricis Iesum
Ad templum sensit uenisse, trementibus ulnis
Accepit puerum laetusque haec dicta profatur:
\'Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberat atris
Corporis e uinclis finemque inponere uerbis
Dignatur cum pace suis. En splendida nostros
Lux oculos tua circumstat radiisque renidet,
Quam cunctis hominum lustratis gentibus addit
Istrahelitarum cumulatae gloria plebis. \'
Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris?
Hic puer ad casum populi datur, iste renasci
210 Concedet populos; dictum in contraria signum
Istius adueniet, percurrens debita leto
Atque animam matris ferro fulgente machaera,
Quo pateant tecti tenebrosa uolumina cordis.\'
Haec ait in Simeone Deus; mox ecce profetae
Femineam sancto conplet spiramine mentem.
Anna fuit natu grauior, quam in flore iuuentae
Destituit uiduam mors inmatura mariti.
Casta sed in templo semper pro coniuge uita
Et cultus cessere Dei; quae numine iussa
Cognouit Christum et simili sermone locuta est.
Inde ubi sollemnem pueri pro nomine legem
Conpleuit genetrix et Ioseph omnia mirans,
Ad patriam laeti repedant puerumque reportant.
Gens est ulterior surgenti conscia soli,
Astrorum sollers ortusque obitusque notare;
Huius primores nomen tenuere Magorum.
Tunc hinc delecti Solymos per longa uiarum
Deueniunt regemque adeunt orantque doceri,
Quae regio imperio puerum Iudaea teneret
Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu
Admonitos uenisse uiam, quo supplice dextra
Exortum terris uenerabile numen adorent.
Territus Herodes Solymorum culmina uatum
Quique profetarum ueterum praedicta recensent
Imperio accitos iubet omnia quaerere legis,
Quis pateat, quae sint genitalia moenia Christo,
Omnia uenturum spondent quem oracula uatum.
Tunc manifestatur, Bethleem quod moenibus illum
Progigni maneat, cui sacram ducere plebem
Istrahelitarum sancta uirtute necesse est.
Hinc iubet Herodes Persas pertendere gressum.
Inuentumque sibi puerum monstrare colendum.
Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt
Sulcantem flammis auras, quae culmine summo
Restitit et pueri lustrata habitacula monstrat.
Gaudia magna Magi gaudent sidusque salutant,
Et postquam puerum uidere sub ubere matris,
Deiecti prono strauerunt corpore terram
Submissique simul quaesunt; tum munera trina
Tus, aurum, murram regique hominique Deoque
Dona dabant. Totam mox horrida somnia noctem
Sollicitant saeuumque iubent uitare tyrannum.
Denique diuersis Herodis callibus aulam
Diffugiunt patriamque Magi rediere latenter.
Ipsum etiam puerum monitis caelestibus actus
Aegyptum cum matre simul transportat Ioseph.
At ferus Herodes sibimet succedere credit,
Quem callens astris quaesisset cura Magorum.
Quorum praecauto discessu sollicitatus
Horribilem iussit Bethleem per compita caedem.
Infantes cunctos teneramque sub ubere plebem
Auellit ferro nullo sub crimine culpae.
Haec etiam caedes olim praescripta manebat,
Quam bonus Hieremias diuino numine iussus.
Conplorat, subolis misero pro funere matres
Horrendis grauiter caelum pulsare querellis.
Ast ubi sopitus furor est et saeua tyranni
Infantum horribili feritas satiata cruore,
Extinxisse putat cunctos, quos unus et alter
Annus letiferi miseros obpresserat aeui.
Mirandis rursus deuinctus membra sopore
Urgetur monitis Mariam puerumque Ioseph
Aegypto ad patriam uectare, ubi Nazara felix
Olim praedictum puero dedit addere nomen.
Dixit et alterius quondam praenuntia uatis
Vox instincta Deo: Veniet, ueniet mea proles
Aegypto ex alta terris lumenque salusque.
Crescebat rapidis annorum gressibus infans,
Praecurrens aeuum sapientia praeueniebat
Gratiaque in uultu et uerbis ueneranda micabat.
Et iam bissenos aeui conprenderat annos,
Cum paschae ritum seruando ex more parentes
Ad templum laetis puerum perducere festis
Omnibus annorum uicibus de more solebant.
Ergo aderant paschae pariter cunctisque diebus
Festorum inpletis patriam remeare parabant,
Cum puer in populo comitis uestigia matris
Deseruit templique libens secreta petiuit.
Illum per uicos urbis perque abdita tecta\'
Perque iteris stratas per notos perque propinquos
Quaerebat genetrix; sed lux ubi tertia uenit
Ad templum propere remeat, uatumque choreis
Inuenit insertum legumque obscura senili
Tractantem coetu. Vix admiratio digna
De pueri uerbis senibus fuit; at pia mater:
\'Nate, ait, amissum lacrimis te quaero profusis
Anxia cum genitore gemens. Quae causa parentum
Discernit gressu templique in sede retentat?\'
Ille autem: \'Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.
An nondum sentis, genetrix, quod iure paternis
Sedibus et domibus natum inhabitare necesse est?\'
Haec ait et gressum sociat patriamque reuisit;
Nec genetrix tanti persensit pondera uerbi,
Ordine cuncta tamen cordis secreta reseruant.
At puer obsequiis apte praedulcibus ambos
Ad proprium semper cogens nectebat amorem.
Interea ueteris scripti per debita currens
Omnia saeclorum series promissa trahebat.
Zachariae suboles desertis uallibus omnes
Ad deponendas maculas clamore uocabat,
Fluminis ut liquidi caperent miranda lauacra,
Quis animae uirtus abluta sorde niteret;
Esaias uates cecinit quod numine iussus:
\'Vox late resonat desertis uallibus; amplas
Instruite stratas, omnis sit recta uiarum
Semita, quae Domini digne uestigia gestet.
Subsident colles, uallis conplebitur omnis;
Corriget anfractus iteris bona linea recti
Corporeisque oculis lumen tractare serenum
Omnibus indulget genitor Dominusque salutis.\'
Ergo aderant populi passimque hinc inde ruentes
Conplebant ripas auidique lauacra petebant.
Texta camelorum fuerant uelamina saetis,
Et zonae pellis medium cinxere profetam.
Et tenuem uictum praebent siluestria mella.
Isque ubi tot populos diuersis sedibus ortos
Inruere ad fluuium cernit, sic incipit ore:
\'Vipereae gentis suboles, quis debita uobis
Supplicia urgentesque iras euadere monstrat?
Sed facite, o miseri, fructum, si paenitet, aptum,
Nec generis uestri tollat fiducia mentes.
Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes
Succedet uestro, suboles quia degener errat.
Proxima roboreis iamiam radicibus instat
Cunctorum ante oculos acies leuata securis.
Caedentur siluae steriles ignemque fouebunt.
Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro
Abluere institui; ueniet sed fortior alter,
Cuius uincla pedum non sum contingere dignus.
Abluet ille hominis sancto spiramine mentem
Flammarumque globis purgabit noxia corda.
Illius et manibus ruralis pala tenetur
Et propria ipsius purgabitur area frugum
Horreaque inplebit secreti copia farris
Aeternusque leues paleas populabitur ignis/
Haec ait et properis per siluam passibus ipsum
Cernit Iordanis ueneranda lauacra petentem.
Sed uetat increpitans uates et talia fatur: -
\'Tune meis manibus dignaris mergier undis,
Cum tua me melius possint mundare lauacra?\'
Dixit Iohannes, cui talia reddit Iesus:
\'Nunc sine, nam decet hoc, sic sancta per omnia nobis
Iustitiae consectandus conplebitur ordo.\'
Haec memorans uitreas penetrabat fluminis undas.
Surgenti manifesta dei praesentia claret.
Scinditur auricolor caeli septemplicis aethra
- Corporeamque gerens speciem discendit ab alto
Spiritus aeriam simulans ex nube columbam
Et sancto flatu corpus perfudit Iesu.
Tunc uox missa Dei longum per inane cucurrit
Ablutumque undis Christum flatuque perunctum
Adloquitur: \'Te nate, hodie per gaudia testor
Ex me progenitum, placet haec mihi gloria prolis.\'
Tum petit umbrosos montes et lustra ferarum
Obsequiumque illi patris praebere ministri
Certabant rapidi, mox liuor daemonis atram
Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro
Temptandi interea Christum uersutia fallax.
Quadraginta illi fuerant ex ordine soles,
Ex quo nulla cibi potusque alimenta dabantur,
Sed contexta simul firmi ieiunia cordis
Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.
Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.
Horrendi interea sceleris fallacia temptans:
\'Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit,
His poteris saxis forti sermone iubere
Usum triticei formamque capessere panis.\'
Christus ad haec fatur: \'Nil me iam talia terrent;-
Nam memini scriptum, quoniam non sola tenebit
Vitam credentis facilis substantia panis,
Sed sermone Dei conplet pia pectora uirtus.\'
Rursus at ille dolos uersutis artibus aptans
Nectere temptator properat. Nam moenibus urbis
Mox inferre pedem sensit, uis liuida Christum
Culmine marmoreo fecit consistere templi.
Tum sic adgreditur uocis fallente ueneno:
"Si Deus est uere genitor tibi, culmine templi
Aera per uacuum saltu iaculabere corpus.
Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte
Mandatum summi genitoris tale ministris,
Ut lapsum studeant casu defendere corpus;
Et famulis manibus current tua membra leuare,
Ne lapidis laedat summas offensio plantas."
Reddidit his Christus dictis contraria dicta:
"Me meminisse magis scripti caelestis oportet,
Ne uires Domini fidens audacia temptet."
Rursus in abrupti montis consistere celsis
Mox furibunda iugis sensit fallacia Christum,
Ostendens illi fulgentia regna per orbem:
\'Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum?
Cuncta tuo possum iamiam concedere regno,
Talia donantem si me ueneratus adores.\'
Tunc sic instantem dictis, reiecit Iesus:
\'Effuge pestiferi rabies uaesana ueneni,
Haereat ut semper nobis inmobile iussum,
Ut iustus caeli Dominum deuotus adoret
Unius et famulans ueneretur nomen in aeuum.\'
Talibus excussus fugit per deuia daemon.
Ille ubi Iohannem cognouit carceris umbris
Inmersum, tristi conpressit corde dolorem,
Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes,
Ut dictum Esaiae concurreret ordine longo:
"Terra Zabulonum et regionis Neptala nomen,
Et uia trans pelagus longe Galilaea per arua
Trans et Iordanen gentes populique tenebris
Inclusi magnum lumen subitumque uidebunt,
In mortisque illis umbra residentibus alma
Exoritur fidei resplendens luce uoluntas."
- Ergo instare Dei regnantis munera Christus
Nuntiat increpitans praeconia larga salutis.
Praeteriensque uidet ponti per litora fratres,
Praesolidum Simonem, dignum cognomine Petri,
Andreamque simul, sinuosa uolumina lini
Piscibus insidias disponere marmoris undis.
\'Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis,
Sed me si libeat sectari, fortia uobis
Prouenient hominum praepulchra indagine lucra.\'
Olli confestim firmato pectore certi
Retibus abiectis pariter praecepta sequuntur.
Post fratres Iacobum Iohannemque marinis
Insidias gregibus maculoso innectere textu
Ut uidit similemque dedit de litore uocem,
illi Zebedeum genitorem in puppe relinquunt
Ilico sectantes pulcherrima iussa salutis.
Exhinc per terram Galilaeam sancta serebat
Insinuans populis regni praeconia Christus
Donabatque citam inualidis aegrisque medellam;
Et mox crebra procul Syriam iam fama tenebat
Mille sonans uerbis praesentia munera Christi.
Denique certatim languoris tabe peresos
Diuersisque malis nexos, quis longa dolore
Absumpsit populans membrorum robora tabes,
Monstrabant Christo; facili sed munere cunctos
Reddebat propere miranda ad gaudia sanos.
Iamque animae ipsius morbi saeuique furores
Et lunae cursum comitata insania mentis
Discessere graui sermonis pondere iussa.
Illum stipantes miracula magna mouentem
Mixtae sectantur turbae Solymique Syrique
Et Iudaea frequens populis Galilaeaque plebes,
Quos et Iordanes dirimit stagnante fluento.
Hos populos cernens praecelsa rupe resedit
Ac sic discipulis gremium cingentibus infit:
\'Felices humiles, pauper quos spiritus ambit,
Illos nam caeli regnum sublime receptat,
His similes mites, quos mansuetudo coronat,-,
Quorum debetur iuri pulcherrima tellus.
Hoc modo lugentes solacia magna sequentur.,
Pabula iustitiae qui nunc potusque requirunt,
Illos plena manet satiandos copia mensae.
Felix, qui miseri doluit de pectore sortem,
Illum nam Domini miseratio larga manebit.
Felices, puro qui caelum corde tuentur,
Visibilis Deus his per saecula cuncta patebit.
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Felices nimium, quos insectatio frendens
Propter iustitiam premit; his mox regia caeli
Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes
Urgebit praeceps stimulis iniuria saeuis;
Plurima nam merces uobis seruatur in aethra,
Namque profetarum fuit insectatio talis.
Discite uos hac in terra salis esse saporem.
Hic sapor amissa si iam uirtute senescit,
Quae salis absumptos acuet substantia gustus?
Nec quisquam uani post haec superest salis usus,
Ni longe abiectum cuncta ut uestigia calcent.
Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
Nam quis praecelsis inpostam rupibus urbem
Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes
Perueniat rerumque decus sub luce serena
Ponatur. Cunctis genitoris gloria uestri
Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.
Non ego nunc priscas leges dissoluere ueni
Vertere nec, ueteres ponunt quae iussa profetae;
Omnia nam uobis per me conplenda manebunt.
Vera loquor, donec caeli terraeque marisque
Interitus ueniat, legis nec littera saltem
Aut apicis parui gracilis distinctio deerit,
Omnia quin fiant digesto ex ordine saecli.
Si quis enim minimam mandati soluere partem
Ausus erit, pariterque homines audendo docebit,
Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit.
At quicumque operis proprii moderamina seruans
Inuiolata simul tradet praecepta priorum,
Magnus erit magnique feret trans sidera nomen.
Audistis ueteris iussum moderamine legis:
Humano si quis macularit sanguine palmas,
Ille reus ferro persoluet uindice poenas.
Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras
Audeat atque odio fratris feruente moueri.
Nam reus hic aequo poenas sub iudice pendet.
Nec minor illorum conuicia flamma sequetur,
Qui fatui miseriue cient sub nomine fratrem.
Sin offerre uoles, uenerans altaria, munus
Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget,
Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,
Munera cuncta illic aditis admota relinque
Et prius ad pacem properans transcurre petendam.
Fraterno demum iam conciliatus amori
Offer grata Deo tranquillo pectore dona.
Est tibi praeterea semper contraria uirtus
Corporis; hoc casti celeri curetur amore,
Dum rapidae tecum graditur per compita uitae..
Accusabit enim polluti corporis usus.
Et te sublimi statuet sub iudice uinctum.
Damnatum rapient ad uincula saeua ministri
Nec prius e tenebris solueris carceris atri,
Ultima quam minimi reddatur portio nummi:
Haut ignota, reor, uobis stat cautio legis
Corpus adulterio prohibens, sed nunc mea iussa
Occulta internae frenant molimina mentis:
Nec minus optati quam facti poena luenda est.
Si te forte oculi dextri laqueauerit error,
Auctorem miserae properans conuellito labis
Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert
Exiguum, flammis quam totum dedere corpus
Perpetuisque animam pariter conuoluere poenis.
Et si dextra manus mentem per deuia ducit,
Erroris causam praestat decidere ferro,
Quam totum aeternis corpus concedere flammis.
Praecipiunt ueteres, si quis conubia rumpit,
Scribere discidium, iuris feralia uerba.
Sola uiri recte discedet adultera tectis,
Ast aliae maneant, nam casti iura pudoris
Auctore amittet mulier deserta marito.
Antiquae leges prohibent periuria linguis,
Sed nostris cedat iurandi audacia iussis.
Nec fas est homini caelum iurare per altum,
Quod sedes Domini, nec quae uestigia gestat
Terra Dei, Solymaeue urbis uenerabile nomen,
Quod regis magni propria est, iurabitur umquam.
Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
Namque potestatem minimi non esse capilli
Cernitis, albumue aut nigrum mutare colorem.
[)4[) Est est sufficiat, quod non est dicite: non est.
Quod superest istis, totum fallaciter aegro
Suggeret obreptans animo uis tetra ueneni.
Peruulgata diu legis praecepta tenetis:
Laedentem semper similis uindicta sequatur,
Sed tranquilla malum melius patientia uincet;
Ac si quis partem palma percusserit oris,
Mox aliam uultus partem praebere memento.
Auferet aut tunicam si quis ui iudicis instans,
Cede libens pariterque ferat tua pallia secum.
Si te forte aliquis passus per mille iubebit
Ire uiam grauidique oneris perferre laborem,
Mox perges aliudque iteris comitabere duplum.
Si quis egens poscet uel si simulabit egentem,
Ex animo miserans largire; aut mutua si quis
Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe uultum.
Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis
Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.
Quin ego praecipiam semper blando esse per omnes
Obsequio precibusque Deum mollire benignis
Pro uita ipsorum, qui uos exscindere gaudent
Aduersisque truces animis odiisque sequuntur.
Nam genitor noster communia lumina solis
Communesque dedit pluuias iustisque malisque.\'
Quod si coniunctos tantum ueneramur amicos,
Quis locus hic iustae poterit mercedis haberi?
Seruit amicitiae tantum gens dedita lucris.
Sed uos perfecto similes estote parenti.
Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,
Deuitate oculos hominum; nam nulla manebit
Merces, posterius quae factum tale sequatur.
Adplaudet tantum sterilis laudatio uulgi.,
Sed quod dextra facit, faciat, nescire sinistram
Conueniet; iustis meritis tum digna rependet
Occulti solus scrutator praemia cordis.
Sunt quos praetumidae tollit iactantia mentis,
Et precibus propriis gaudent adsistere turbas
Multifluisque diem uerbis ducendo fatigant;
His uotis pompae fructus succedit inanis.
Sed secreta domus precibus penetralia castis
585 Claudantur paucisque Deum uenerabere uerbis.
Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.
Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum
Pectoris antra tegunt, praesens Deus omnia cernit.
His igitur uotum placeat concludere uerbis:
Sidereo genitor residens in uertice caeli,
Nominis, oramus, ueneratio sanctificetur
In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo
Adueniat regnumque tuum lux alma reclaudat.
Sic caelo ut terris fiat tua clara uoluntas,
Yitalisque hodie sancti substantia panis
Proueniat nobis; tua mox largitio soluat
Innumera indulgens erroris debita praui;
Et nos haut aliter concedere foenora nostris.
Tetri saeua procul temptatio daemonis absit
Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.
Sic etenim genitor populis delicta remittet,
Si uestra alterni uobis peccata uelitis
Cedere nec durum erratis intendere pectus.
Sunt etiam praegrata Deo ieiunia plebis;
Sed propriam multi faciem foedare laborant,
Quo uanam captent hominum ieiunia famam.
Tu uero et grato crinem nitefactus oliuo
Laetantem puris de fontibus ablue uultum,
Ut solus genitor deuoti pectoris altum
Seruitium cernens laudet meritumque rependat.
Vanum est defossis terra inuigilare talentis.
Illic aerugo et tineae dominantur edaces,
Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.
Condite thesauros uobis in uertice caeli;
Non aerugo illos tineaeue aut horrida furum
Factio diripiet. Vobis ubi condita res est,
Illic corda etiam simili dicione tenentur.
Corporis est lumen, quo publica lumina cernis;
Sed si pura acies oculis simplexque nitebit,
Clare totius splendebunt corporis artus.
Sin uero nequam fuerit paruumque uidebit,
Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.
In nigras lumen sed si conuertitur umbras,
Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?
Nemo potest dominis aeque seruire duobus,
Unius aut odiis cedet uel cedet amori,
Nec pariter dominum seruus patietur utrumque.
Haut umquam poterit quis diuitiisque Deoque
Inseruire simul; sed uos haec iussa tenete:
Sollicitet proprio ne uos pro corpore uestis,
Neu faciles uictus aegra disquirite cura.
Nonne animam pluris facimus quam corporis escas?
Aut dubitat corpus quisquam praeponere uesti?
Aerias spectemus aues: num uomere presso
Terga soli subigunt, iaciunt aut semina farris,
Aut segetum culmos incurua falce recidunt?
Proueniet tamen his satias potusque cibique.
Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?
Nec dignum fuerat uestis suspendere curam
Pectoribus nostris; non, si cubitalia possent
Incrementa suis homines inponere membris.
Cernite, per pingues agros ut lilia fulgent!
Non ulli tamen his umquam incubuere labores,
Nec Solomona illum, cum regni diuitis aula
Aflueret, talis contexit gratia uestis.
Quod si pratorum fruticumque uirentia laeta
Ipse Deus uestit nostris obnoxia flammis,
Cur uobis potior non est fiducia patris?
Ergo cibum potum uestemque et inania cuncta
Gentibus infidis terrenam linquite curam.
Vos potius digne caelestia quaerite regna
Iustitiamque Dei — spontanea cetera current —,
Crastina nec uobis curetur copia rerum;
Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.
Iudicium uestrum fugiat damnatio saeua;
Nam Dominus uestri iuris documenta sequetur,
Quae uos in terris statuetis tempore capti:
Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.
Cernis adhaerentem fistucam in lumine fratris,
Nec tamen in proprio tignum consistere sentis
Atque oculum prius alterius purgare laboras;
Deripe sed proprio fallax de lumine lignum,
Tunc minimam alterius curabis demere aristam.
Ne canibus sanctum dederitis neue uelitis
Turpiter inmundis iactare monilia porcis.
Namque illa in caeno pedibus subiecta iacebunt
Conuersique sues uasto uos uulnere rumpent.
Poscenti dabitur, quaerens inuenta tenebit,
Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.
670 Vos homines natis panem poscentibus omnes
Non lapidem dabitis piscemue petentibus anguem;
Vos, inquam,. rigidi, quibus alte est insita cordis
Durities, uestris dabitis semper bona natis.
Indulgens hominum genitor bona mitia digne
Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!
Quae cupitis uobis hominum benefacta uenire,
Haec eadem uestro cunctis praestate fauore.
Haec legis summa est, hoc ius dixere profetae.
Ite per angustam, iusti, super aethera portam.
Quam lata et spatiosa uia est, quae limite laeuo
Praeruptum conuoluit iter caligine mortis,
Innumeraeque illam penetrant per prona cateruae!
Vitalis uastis stipatur semita saxis,
Celsaque uix paucos ducit per scrupea uirtus.
At si quos nimium fallax inlexque malorum
Planities suasit deformi lubrica lapsu,
Adripit hos pronosque trahit uelut impetus amnis,
Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis,
Aut rectoris egens uentosa per aequora puppis.
Obseruate illos, falso qui nomine uobis
Insidias faciunt appellanturque profetae.
Hos ouium species uestit, sed saeua luporum
Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentes
Agmina cedentum, saeuus quos decipit error.
Fructibus e propriis noscuntur talia monstra;
Quemque petat finem fallax doctrina uidendum est.
Nam neque de tribulis ficus nec sentibus uuas
Prouenisse umquam ruris per terga notastis.
Utque arbor proprio uestitur germine pomi,
Sic dolus illorum fructu monstrante patescit.
Non ego palpantum uerbis et honore mouebor,
Nec, me quod dominum praeblanda adolatio dicet,
Praemia caelestis capient spontanea sedis.
Illi sed merito gaudebunt munere regni,
Qui facient nostri genitoris iussa uolentes.
Adueniet mox summa dies, quae iure seuero
Praemia iustitiae tribuet scelerique gehennam.
Tunc mihi multorum clamabit talia fletus:
Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis.
Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis?
Saepe etiam nostra est uox adnumerata profetis
Seruiuitque tuo nobis sub nomine daemon.
Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam
Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.
Quisque meis monitis auresque et facta dicabit,
Hunc aequabo uiro solidis fundamina saxis
Ponenti, librata super cui moenia surgent.
Illa domus pluuiis uentisque inlaesa manebit
Torrentumque minas firmato robore uincet,
Haerent inmotae quoniam fundamina petrae.
Qui uero auditu tantum mea iussa tenebit
Diuersisque procul factis per lubrica perget,
Hunc similem faciam, uolucri qui fulcit harena
Fundamenta domus; primo cui flamine uenti.
Et pluuia infusis coepit cum incumbere riuis,
Omnis subuerso procumbit pondere moles
Insequiturque graui tectorum strage ruina.\'
Talia dicentem fixa admiratio plebis
Inmensum stupuit, quoniam transcenderat alte
Doctrinam ueterum Christo concessa potestas.
Denique linquentem celsi fastigia montis
Stipabat gaudens populorum turba sequentum.
Ecce sed horrenda confixus uiscera tabe,
Quem toto -obsessum foedarat corpore lepra,
Procubuit uenerans iuuenis Christumque precatur:
\'Ut caream tandem languoris pondere tanti,
Sufficiet uoluisse tuum.\' Tum dextera Christi
Adtactu solo purgauit lurida membra.
Incolumique dehinc: \'Celaris gaudia, iussit,
Et legi parens offers tua munera templo.
Inde recedenti supplex se protinus offert
Centurio et precibus proiectus talibus orat:
\'Inpubis pueri cruciatur spiritus aeger,
Cuius cuncta repens membrorum munia languor
Dissoluit uitamque tenet iam poena superstes.
Sed iussu miserere precor, nam tecta subire
Crimina nostra uetant uitae lucisque parentem.
Nunc uerbo satis est iubeas remeare salutem.
\'Subiectos mihi saepe uiros sic nostra potestas
Officiis uerbo iussis parere coegit.\'
Dixerat. Ille uiri motus precibusque fideque
Talia conuersus populo dat dicta sequenti:
\'Haut umquam talem memini me gentis auitae
Inuenisse fidem; sed ueris discite dictis,
Quod multos homines diuersis partibus orbis
Progenitos caeli regnum sublime uocabit
Cum patribus nostris uitali adcumbere mensae,
Progenies quorum caecis demersa tenebris
Dentibus horrendum stridens fletumque frequentans
Perpetuis poenae cruciatibus acta subibit.
At tibi iam, iuuenis, mentis uirtute fidelis,
Ut credis, ueniet fructus cum luce salutis.\'
Dixerat et dicto citius cum uoce loquentis
Ad puerum celeris transcurrunt munera uerbi,
Ingressusque domum miles properante recursu
Praeuenisse Dei laetatur dona medentis.
Aedes inde Petri sanctus penetrabat Iesus,
Cuius anhela socrus aestu febrique iacebat.
Utque illi dextram tetigit saluator Iesus,
Sana ministerium praebebat femina mensis.
Inciderat, furuamque super nox caerula pallam
Sidereis pictam flammis per inane trahebat:
Cum multos homines mentis languore ruentes
Deuinctosque animam furibunda daemonis arte
Certantes populi caeca iam nocte ferebant.
Sed uerbum Christi tanto languore remoto
Omnibus indulgens praebebat munera patris.
Ecce sed exorta maior cum luce tumultus
Gratantis populi cum turbis; anxius ille
In mare ueliuolum celsam deducere iussit
Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis
Nauigio Sancti pariter poscebat abire.
Olli Christus ait: \'Quo me tu, scriba, sequeris?
Yulpibus in saltu rupes excisa latebras
Praebet, et aeriis auibus dat silua quietem;
Ast hominis nato nullis succedere tectis
Est licitum: gentis sic sunt molimina uestrae.\'
Tunc e discipulis unus sic ore rogabat:
Ultima defuncto debentur munera patri,
Sed spatium tribuat tua nobis, Sancte, uoluntas,
Ut liceat miseri genitoris condere corpus.\'
Christus ad haec: \'Itiner melius comitabere nostrum
Et sine defunctis defunctos condere terrae.\'
Conscendunt nauem uentoque inflata tumescunt
Vela suo, fluctuque uolat stridente carina.
Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras
Pontus et inmissis hinc inde tumescere uentis
Instat et ad caelum rabidos sustollere montes;
Et nunc mole ferit puppim nunc turbine proram,
Inlisosque super laterum tabulata receptant
Fluctus disiectoque aperitur terra profundo.
Interea in puppi somnum carpebat Iesus.
Illum discipuli pariter nautaeque pauentes
Euigilare rogant pontique pericula monstrant.
Ille dehinc: \'Quam nulla subest fiducia uobis!
Infidos animos timor inruit!\' Inde procellis
Imperat et placidam sternit super aequora pacem.
Illi inter sese timidis miracula miscent
Conloquiis, quae tanta\'sibi et permissa potestas,
Quodue sit imperium, cui sic freta concita uentis
Erectaeque minis submittant colla procellae.
Iam Gerasenorum steterat sub litore puppis;
Ecce sed egresso iuuenis — mirabile dictu —
Occurrit, miseram cui mentem spiritus ater
Inmunda inplebat lacerans uirtute furoris.
Illi grata domus tetris habitare sepulchris;
Nec poterat rapidum quisquam retinere furorem,
Fortia quin etiam rumpebat uincula ferri
Scidebatque graues ut lanea fila catenas.
Et iam conpedibus leuis insultare solutis
Ludus erat saxisque ferum concidere pectus.
Isque ubi pergentem Christum per litora uidit,
Cum clamore ruit longeque adcurrit adorans:
Regnantis semper Domini certissima proles,
Oramus, ne nos solitae regionis ab oris
Excutias longe tormentis excruciatos.
Nam nomen Legio est nobis multosque sub uno
Nomine consociat flatus uis sola nocendi.
Cernis, ut inmundi subigant haec pascua porci?
His saltem liceat rabiem satiare repulsam,
Per patris altithroni nomen sublime rogamus.\'
Imperat his hominis mentem dimittere Christus
Porcorumque sinit gregibus finire furores.
Iamque hominis stupidum decusso daemone pectus
Insperata suae ueneratur dona salutis.
Et iam praecipites scopulorum margine porci
In mare coniecti properant disperdere uitas.
At uero e speculis miracula tanta pauentes
Diffugiunt urbisque ruunt ad tecta subulci
Et famam accendunt populosque ad litora cogunt.
Insanum uero iuuenem postquam resipisse
Credere cernentum populorum turba coacta est,
Orabant pauidi, regionem linqueret illam.
Inde domum repedat terrarum lumen Iesus.
Ecce reuertenti iuuenis torpentia membra,
Officium quorum morbus dissoluerat aeger,
Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.
Quem miserans animo uerbis conpellat Iesus:
\'Adsit certa tuae, iuuenis, constantia menti,
Nam tibi praeteritus uitae donabitur error.\'
Hoc dictum scribae mentis per operta malignae
Carpebant, quod uerba Dei uirtute ferenda
Protulerat. Christus sed pectora talia cernens,
,Hoc, inquit, uerbum scribarum dicta retractant.
Quod quanto leuius fuerit dixisse sequentis
Et dicti et facti pariter uirtute probabunt,
Et mihi concessum peccata remittere cernent.
Quapropter iuuenis, firmato corporis usu
Surge uigens stratumque tuum sub tecta referto.\'
Surrexit lectumque umeris iam fortibus aptat,
Per mediumque uigens populi mirantis abibat.
Tunc timor et laudes Domini per pectora plebis
Concelebrata simul miracula laeta frequentant.
Progrediens tunc inde ad uectigalia uidit
Consessu in medio Matthaeum; protinus ergo
Discipulis haerere iubet. Nihil ille recusans
Imperio Christi paret gaudetque secutus.
Inde iter ingrediens simili sermone Philippum
Hortatur comitemque suis adsciuit amicis.
Ille ubi cognouit Christi uiresque uiamque,
Ut primum iusto concurrit Nathanaheli,
\'En nostris, inquit, concessum est surgere saeclis,
Quem uoces ueterum et sancti cecinere profetae.
Hunc genuit ueniens Dauidis origine Ioseph,
Nazara cui felix patria est et nomen Iesus.\'
Ille refert: \'Genuit quicquam si Nazara, miror,
Quod dignum tantis umquam uirtutibus esset.\'
Inde Philippus ait: \'Cernes, dubitare quiesce.\'
Illum ubi tendentem longe respexit Iesus:
\'Vir uenit huc, inquit, cui pectora nescia falsi
Virtutem puram seruant sine fraude maligna.\'
Ille sub haec: , Ubinam uel quo me tempore nosti?\'
Cui Dominus dicta haec diuino pectore promit:
\'Cum te diffusae tegerent umbracula ficus,
Ante etiam quam te uocitarent uerba Philippi,
Vidit et elegit comitem te spiritus auctor.\'
Talibus attoniti sequitur uox Nathanahelis:
\'Progenies ueneranda Dei, rex inclite gentis,
Tu populis manifesta salus uitaeque magister.\'
Christus ad haec: \'Facilis suasit tibi credere uirtus,
Arborea quod te uidi recubare sub umbra;
Sed maiora dehinc rerum miracula restant.
Cernetis pariter totum se scindere caelum
Atque Dei celeres aethram penetrare ministros,
Inde hominis nato claram deferre coronam.\'
Interea thalamis conubia festa parabant
In regione Chanan, ubi clari mater Iesu
Nato cum pariter conuiuia concelebrabat.
Vina sed interea conuiuis deficiebant.
Tum mater Christum per talia dicta precatur:
\'Cernis, laetitiae iam defecisse liquorem?
Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis.\'
Olli respondit terrarum gloria Christus:
\'Festinas, genetrix; nondum me talia cogit
Ad uictus hominum tempus concedere dona.\'
Mensarum tunc inde uocat laetata ministros
Mater et imperiis nati parere iubebat.
Sex illic fuerant saxis praepulchra cauatis
Vascula, quae ternis aperirent ilia metretris
Haec iubet e fontis gremio conplere ministros.
Praeceptis parent iuuenes undasque coronant
Conpletis labiis lapidum; tum spuma per oras
Conmixtas undis auras ad summa uolutat.
Hinc iubet, ut summo tradant gustanda ministro.
Ille ubi percepit uenerandi dona saporis
Nescius, in uini gratum transisse liquorem
Egestas nuper puris de fontibus undas,
Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reseruans
Deteriora prius per mensas uina dedisset.
His signis digne credentum discipulorum
Perpetuam stabili firmauit robore mentem.
Inde ubi Iudaeis aderant sollemnia paschae,
Ad Solymos direxit iter temploque subibat.
Repperit hic populum uenalia multa locantem:
Pars uendebat oues, pars corpora magna iuuencum,
Pars inhians nummis arti numerare uacabat.
Restibus hic Christus conectit uerbera flagri
Et tales populos sancta proturbat ab aede,
Et mensas uertens aeris profundit aceruos
Et superincrepitans: \'Procul haec auferte profani,-
Ut meus hic genitor, non sordida lucra colantur.\'
Tum poscens signum plebes Iudaea fremebat,
Quo fidens animos in talia facta leuaret.
Ventura obscuris tunc Christus talia miscet:
\'Soluite pollutis manibus uenerabile templum
Hoc, ego restituam, cum tertia lumina solis,
Incipient rutilam terris infundere lucem.\'
Illi inter sese tractantes murmure caeco:
\'Hoc, aiunt, uix sex et quadraginta per annos
Constructum ueteris regni molimine templum
Tu poteris tribus in spatiis renouare dierum?\'
Hoc uerbum quondam post tempora debita digni
Cognouere uiri, proprio de corpore Christum
Delubrum dixisse Dei. Sed signa uidentes
Tum multi cepere fidem Sanctumque secuti.
Nocte sub obscura celso sublatus honore
Primorum procerum Iudaei nominis unus
Venit et ad Christum submissa uoce profatur:
\'Haut dubium est, quod larga Dei te, Sancte, uoluntas
Humanis lucem concessit surgere rebus;
Nec quisquam tantis tribuet miracula. signis,
Ni comitata Dei iubeat splendescere uirtus.4
Christus ad haec: \'Iteris iusti si culmina quaeris,
Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,
Reddita ni penetret nascendi exordia rursus
Atque nouam capiat diuino munere uitam.\'
Ille autem tantis stupefactus corda loquellis:
\'Hoc, inquit, nostrae non est conprendere mentis.
Quis poterit coeptae reuocare exordia uitae?
An rursus senior matris conreptet in aluum
Ut nouus in lucem ueniat uitamque reuoluat?\'
Ille sub haec: \'Liquido si quis de fonte renatus
Et flatu sancto rudibus consistere membris
Coeperit, aetheriam liber conscendet in aulam.
Terrenum corpus terreno corpore natum est,
Spiritus haut aliter similem generat sibi flatum.
Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.
Hic, ubi uult, quocumque uolat uocemque per auras
Iactat, sed nescis, quae sint exordia uocis,
Quamque petant eius currentia flamina partem.
Quisque igitur iustae repetit primordia uitae,
Hunc similem sancti flatus reuirescere certum est.\'
Et Iudaeus ad haec: \'Nil horum cernere possum.\'
Talia tum Christus: \'Solymorum magne magister,
Tune etiam mentem uitae de lumine raptam
Demergis praeceps furuis, miserande, tenebris,,
Nec potes obtunso conprendere talia sensu?
Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi!
Quid, si caelestes uires conscendere sermo
Coeperit et superas rerum conprendere formas?
Quis uestrum duram poterit mihi pandere mentem ?
Accipite ergo, nouis quae sit sententia rebus.
Sidereum nullus poterit conscendere caelum,
Ni solus, qui missus caeli uenit ab aula,
Idem hominis natus, caeli qui in sede moratur.
Ut serpens olim regionibus in desertis
Moysei manibus summo sublatus honore est,
Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,
Ut, quicumque fidem mentis penetralibus altis
Illius ad nomen statuit, sub turbine saecli
Proculcet pedibus letum et trans sidera surgens
Sublimis capiat donum inuiolabile uitae.
Namque Deus mundum tanto dilexit amore,
Eius ut in terras discenderet unica proles
Credentes Domino uitae iunctura perenni.
Nec Deus hunc natum disquirere iure seuero
Iudicioue truci terras expendere misit,
Mitia sed populis ueniant ut munera uitae.
Namque ubi certa fides fuerit conplexa salutem
Non erit ulla illic anceps agitatio iuris.
Ast ubi dona procul fuerint exclusa medellae,
Iam propria ipsorum mentem damnatio torquet;
Unica nam Domini fuit his incognita proles.
Aduentum lucis miseri fugere superbi
Et magis amplexi caecas tenuere tenebras.
Sic quicumque malis mentem maculauerit actis,
In tenebras pauidus refugit, ne lumine claro
Sordida pollutae pateant contagia mentis.
At quicumque piae tenuit uestigia uitae,
Ad medium properat lucemque nitescere gaudet,
Splendeat ut claris uirtutis gloria factis.\'
Inde Galilaeam repetit seruator Iesus.
Praeteriens sed forte venit Samaritida Sichen.
Illic fundus erat, Iacob de nomine pollens,
Et puteus gelido demersus in abdita fonte.
Sederat hic rapido saluator anhelus in aestu,
Discipulique escas mercantes moenibus urbis
Passim dispersi solum liquere magistrum.
Moenibus egrediens Samaritis femina uenit
Hauritura cauis putei penetralibus undas.
Olli Christus ait: x,Laticis da, femina, potum.\'
Respondens mulier: \'Mirum mihi praecipis, inquit,
Ut tibi Iudaeo mulier Samaritica potum
Dispernens ueterum Samaritum iussa ministrem.\'
Tum seruator ait: \'Domini si munera nosses,
Et quis te sitiens putealia pocula poscat,
Tu potius peteres, uiuam tibi traderet undam.\'
Illa sub haec: \'Puteus gremium sinuatur in altum,
Urceus est nullus nec sunt tibi uincula funis;
Unde igitur poteris undam mihi tradere uiuam?
Num tu maior eris nostri uirtute parentis?
Hunc Iacob etenim puteum cum prole bibebat,
Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit.\'
Olli respondit mundi regnator Iesus:
\'Ex ista plene nullus satiabitur unda,
Nam rursus sitiet; sed nostri dona liquoris
Ardorem excludent aeterna in saecla bibendi.
Dulcia prouenient nostri cui pocula fontis,
Largior inde fluet uitalis gratia fluctus.
Sed desiderium nostrae si te capit undae,
Excitus ueniat tecum mox urbe maritus.\'.
Coniugio sese mulier negat esse reuinctam.
Tunc sic prosequitur mentis perspector Iesus:
\'Femina, ueridicis loqueris de coniuge uerbis.
Nam tu conubiis nexa es iam quinque uirorum,
Nunc aliena super thalamorum uincula tollis.\'
Tum mulier: \'Sanctum te certum est esse profetam.
Sed nostri istius uenerandum montis in arce
Praeceptum nobis quondam liquere parentes,
At uos in Solymis orandum dicitis oris.\'
Talia dicenti mox talia reddit Iesus:
\'En aderit tempus, montis cum uertice uestri
Omnibus et Solymis aberit ueneratio longe.
Sed nunc certa salus Iudaeis surget ab oris,
Et nunc instantis cursus iam temporis urget,
Cum ueri sanctum genitorem errore remoto
Cultores iustis armati legibus orent.
Spiritus his ac plena fides erit et pater altus
Talia conquirit cultorum pectora terris.\'
Illa dehinc: \'Scimus, quod Christus nuntius orbi
Aduentu proprio uitalia saecula pandet.\'
Et tum peccantis largus miserator Iesus
Se lumen terris Christum uenisse fatetur.
Et iam discipuli reduces stupuere magistrum,
Quod secreta illis potiretur femina uerbis.
At properans urnam mulier pro fonte reliquit
Et populum totis eduxit moenibus urbis.
Omnia nam memorat, sibimet sermone profetae
Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta.
Tum propere Christum fusae petiere cateruae.
Discipuli interea rogitabant, sumeret escas.
Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum
Respondit. Sed tum mirantum discipulorum
Inter se occultis currebat sermo loquellis:
\'Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,
Nostras ut merito satiatus respuat escas.\'
Ille sed internae cernens molimina mentis:
\'Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,
Si faciam magni genitoris iussa per orbem.
Quattuor hinc menses laetae ad primordia messis
Frugiferae aestati certe superesse putatis.
Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,
Cunctaque maturam iam rura exposcere messem.
Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris
Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans
Et sator accipiet messorum gaudia laetus.
Vos ego nunc misi grauidam succidere messem,
Quae non est uestro sulcis inserta labore.
Vos aliena bonae ditabunt munera frugis.\'.
Talibus adloquiis comitum dum pectora conplet,
Ecce Samaritum populi uenere rogantes
Exorantque illic geminos expendere soles.
Iamque fides multos plebis fundauerat alta;
Nec iam femineis tantum concredere uerbis
Ipsos, sed coram uirtus manifesta docebat,
Venisset saecli quod iam seruator Iesus.
Iamque Galilaeam remeauerat in regionem,
Quondam ubi fontanas uino mutauerat undas.
Regius hic iuuenis, cui natum morbus anhelo
Ardore extremis uitae torrebat in oris,
Conperit ut Christum certo remeasse recursu,
Aduolat et precibus subolis pro sorte profusis
Orabat, celeris deposcens dona salutis,
Ne prius ad letum natus traheretur acerbum.
-Christus ad haec: \'Signis nisi suadeat omnia uirtus,
Non erit ulla fides; sed perge et sospite uita
Aedibus in uestris dulcem conplectere natum.\'
His uerbis fructum mox perceptura salutis
Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat.
Iamque iter ingresso properantibus obuia seruis
Nuntia fama uenit pueroque in luminis oras
Limine de mortis subitam remeasse salutem.
Ille ubi cognouit certum concurrere tempus
Sanantis Christi verbis, seseque domumque
Mancipat amplexus fidei uenerabile donum.
Forte dies epulis multos sociauerat unis,
Publica conductis qui uectigalia lucris
Professi rapiunt alieno nomine praedam.
Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus.
Ecce Pharisaei occulto reprehendere risu,
Quod legis doctor conuiuia talia iniret.
Ille sed inspiciens, quid pectora clausa tenerent:
\'Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra
Intemerata salus uegetat uirtutis honore.
Aegris sed merito miseris adhibenda medella est.
Discite nunc saltem, iubeant quid uerba profetae:
Non ego sacra magis quam mitia pectora quaero.
Haut etenim iustos ueni ad directa uiantes,
Sed reuocare malos peccantum a limite gressus.\'
Ecce sed e numero mirantum munera Christi
Unus Iohannis quaerebat discipulorum,
Cur ipsi legis ieiunia crebra tenerent
Nullaque sub Christo plebes ieiunia ferret.
Christus ad haec contra placido sic ore profatur:
\'Qui sponsi laetis comitantur uota choreis,
Non praesente illo ieiunia tristia portant
Iamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli
E medio comitum rapietur: tristibus illi
Spondebunt animos lacrimis horrore ciborum.
Quam stultum est, rudibus ueteres subtexere pannos
Vestibus, ut turpis peius scissura patescat?
Aut utribus calidum tritis conmittere mustum,
Quis ruptis totum sequitur disperdere uiuum?
Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta
Condere: sic uiuum conseruant fortia uasa..\'
Talia tractanti percussus pectora luctu
Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans
Et sibi defunctam — funus miserabile — natam
Inplorat lacrimans, certamque uenire salutem
Defunctis etiam poscebat munera Christi.
Haut mora, consurgens graditur seruator Iesus.
Progressi mulier sequitur uestigia seruans,
Quam languore graui bis sex labentibus annis
Carpebat fluxus macerans sine fine cruoris
Viribus absumptis et toto corpore fessam.
Pectoris haec tacitam uoluebat credula mentem
Arcano secumque fide iam certa tenebat,
Actutum fesso fugeret quod corpore tabes,
Extremam Christi posset si tangere uestem.
Haec ubi per populum summi pendentia pepli
Fila manu trepida tractauit, protinus ille
Et causas morbi et credentia pectora cernens
Concessit celerem tali cum uoce salutem:
\'Accipe, quod meruit fidei constantia, munus.\'
Et mox restricto uiguerunt sanguine uenae.
Postquam peruentum est, ubi funera uirginis, ingens
Plangentis populi fremitus clangorque tubarum
Ultima supremae celebrabant munera pompae:
Abscedant, inquit, tectis haec tristia uestris.
Namque puella iacet placido demersa sopore,
Defunctam retur flentum quam nescia plebes.\'
Talia dicentem ridentum turba reliquit,
Quod morte abreptam dixit dormire puellam.
Sed Christus, leti uictor uitaeque repertor,
Frigentis dextram dignatus prendere dextra
Surgere mox iussit miranda ad gaudia patris.
Inde reuertenti clamor se protinus offert
Caecorum pariter gressu labente duorum.
Ollis Christus ait: \'Quid credunt pectora uestra?
Num uirtute mea se reddet lumen ademptum?\'
Olli firmato se credere corde fatentur.
Tum Christus fatur: \'Credentes cernite lucem
Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen.\'
Dixit; sed propere per gaudia tanta uidentum
Ardor inexpletus famam per cuncta serebat.
Offerturque dehinc iuuenis, cui rapta sonorae
Daemonis incursu fuerat substantia uocis.
Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon,
Confestim sanae redierunt munera linguae.
Talia mirantis populi stipante tumultu
Vallatur; cernens sed milia tanta uirorum
Ingemit ut ruris dominus, cui pascua laeta
Innumerae tondent pecudes rectoris egentes.
Tunc ad discipulos depromit talia dicta:
\'Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!
Sed rarus messor frugis superatur aceruo.
Iam superest dominum segetis deposcere tantae,
Ut sua rura uelit numero conplere colentum.\'
Haec fatus populo ex omni delecta seorsum
Fortia conglomerat bisseno pectora coetu.
Hos ubi delegit, praeceptis talibus inplet:
\'Deuitate itiner, quod gentes perfidiosae
Et Samaritarum fraudis uestigia calcant.
Pergite, qua patrii pecoris custodia labat.
Pergentes uero similem mihi sumite mentem,
Ut uobis subigat uirtutes daemonis atri
Sancta fides curamque piam languoribus aptet.
Hae uires nulla uobis mercede dabuntur
Et uos haut aliter gratuita inpendite dona.
Non auri argentiue domet possessio mentem,
Nec uos nummorum subigat scelerata cupido.
Non geminas uestes nec plantis tegmina bina
Virtutis nudae cupiat seruare minister.
Ingressi muros urbis perquirite semper,
Hospitio quorum par sit succedere iustis;
Ingressique dehinc pacem sub tecta uocate.
Si tranquilla domus fuerit, pax illa manebit,
Sin erit indignis habitantum moribus horrens,
Diffugiet uestrumque abitum pax uestra sequetur.
Excludet quicumque ferus uos limine tecti,
Auribus aut duris spernet uitalia uerba,
Excutite egressi domibus uestigia uestra, \'
Haereat iniustae ne uobis portio uitae.
Illos deterior Sodomorum poena manebit
Suppliciis, ueniet mundo cum terminus omni.
Pergite nunc ut oues, durorum praeda luporum;
Sed uos arguto serpentum corde uigete,
Simplicitate tamen dulces superate columbas.
Nam saepe incumbet uobis iniuria praeceps
Conciliisque hominum statuentur corpora uestra.
Vos flagris uinclisque feris durisque tyrannis
Frendens urgebit pro me uiolentia saecli.
Cum uos prodiderint, uerborum linquite curam,
Sponte fluens dabitur sermonis gratia uobis;
Spiritus in uobis pro uobis digna loquetur.
Prodet enim fratrem scelerata. insania fratris,
Ad letumque dabunt genitorum corpora nati.
Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro,
Sed finem fidei comitatur gloria uitae.
Profugite ex tectis, quae uos sectabitur, urbis;
Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem.
Nam uobis urbes semper superesse necesse est,
Istrahelitarum quae dent sub nomine plebem.
Discipulus numquam transcendat celsa magistri
Culmina, nec dominum temptet praecellere seruus.
Discipulo satis est uires aequare magistri
Vel domini similem uirtutem prendere seruo.
Pectoribus uestris semper timor omnis aberret;
Nam nudata suis promuntur cuncta latebris.
In tenebris tacite uobis quaecumque iubentur,
Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis.
Auribus et uestris dicam quaecumque susurrans,
Excelso in populos spargantur culmine tecti.
Despicite illorum rabiem, qui corpora uestra
Prosternent ferro: non est his ulla potestas
Viuacem leto pariter dimittere mentem.
Illum sed potius cordis secreta pauescant,
Corporis est animique simul cui cuncta potestas.
Passeribus pretium nummi uix portio parua
Proueniet: non est tamen unum credere dignum
Iniussu Domini laqueos incurrere nostros.
Quis dubitet sapiens, Domini sub pectore multis
Cedere pinnatis hominem pro milibus unum?
Qui me confessus fuerit sub iudice terrae,
Hunc ego non aliter coram genitore fatebor;
Sic itidem coram genitore negabo negantem.
Non ego nunc pacem terris inmittere ueni,
Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum
Et dulcem natam dirimat qui pectore matris.
Si quis amore meo genitorem pluris habebit,
Vel matri suboliue meum postponet amorem,
Sentiet horribilem nostra de sede repulsam.
Contemnet quicumque animam pro nomine nostro,
Inueniet laeta florentem fruge salutis.
Qui uos suscipiet, me suscepisse benignis
Obsequiis, idem me pro genitore supremo
Suscepisse sibi gaudebit perpete uita/
Talia discipulis bis sex cum iussa dedisset, .
Iustus Iohannes caeci de carceris umbris
Sectantum e numero delectos talia dicta
Ad Christum portare iubet uerumque referre:
\'Tune piis animis requies, quam regia caeli
Pollicita est terris, nostro sub tempore fulgens?
An aliam superest post haec sperare salutem?\'
Talibus haec Christus dictis mandata remittit:
\'Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis
Debiliumque uigent firmato robore membra;
Lurida discutitur squamoso corpore lepra,
Aeriae uocis penetrat surdas sonus aures.
Redditur amissae leti post funera uitae
Ad corpus remeans animae iam libera uirtus,
Pauperibusque suis non dedignata patescit
Fulgentis splendens aduentus gloria nostri.
Ille beatus erit, quem non deceperit error.\'
Talia discipuli referunt mandata magistro.
Hoc super ad populum depromit talia Christus:
\'Cur in deserto uoluistis uisere nuper
Stramen harundineum uento uibrante moueri?
Cur etiam molli uestitum ueste uidere? \'
In domibus regum molli cum ueste tenentur.
Ille profetarum solus transcendere uires
Iudicio ueteris scripti promittitur olim.
Hunc etenim memorat uenerandae lectio uocis:
En ego mitto meum stratas aptare ministrum
Ante tuos uultus; genuit nec femina quemquam,
Maior Iohannis nostri qui uiribus esset.
Sed minor hoc caeli fiet sublimior aula.
Huius ab exortu uim caeli regia sentit,
Et caeli regnum uiolentia diripit atrox.
Lex omnis summam Baptistae ad tempora cepit
Atque profetarum finis concluditur idem.
Si uultis uolucris penetralia noscere saecli,
Corpus Iohannis felix habitabile sumpsit
Helias, quondam quem turbine missa corusco
Flammipedum rapuit simulatio quadriiugorum.
Audiat haec dictis pandens uitalibus aures.
Nunc tibi confiteor, genitor, cui gloria seruit
Fulgentis caeli et terrarum frugiferentum,
Celasti nunc quod sapientibus ista superbis
Paruulaque infantum uis haec conprendere corda.
Iam mihi regnantis sunt omnia tradita patris,
Nec quisquam Domini poterit cognoscere natum,
Ni solus genitor; genitorem mente uidebit
Filius, aut idem pandet cui talia natus.
Huc omnes ueniant, oneris quos sarcina uasti
Conprimit; his poterit uirtus mea munere patris
Antiquas uires hilari reparare quiete.
Sumite forte iugum, leuis est mea sarcina iustis,
Namque humili dulcem largitur corde salutem.\'
Haec ubi dicta dedit, messis per culta grauatae
Praeterit, et populus sectantum discipulorum
Spicarum grauidam carpebat in ordine frugem.
Ille dies ueteri poscebat lege quietem,
Sabbata nam priscis repetebant otia iussis.
Ecce Pharisaei coram reprendere Christum,
Quod sanctae legis calcarent iussa metentf\'s
Discipuli. Legum sed tum conpletor Iesus
Incipit his ueteris scripti monumenta retexens:
\'Legistis certe, in templo Dauida canorum
Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos
Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos
Inlicitum cuiquam fuerat contingere panes,
Sumere quos solus poterat de lege sacerdos.
Eiusdem scriptum est iusto moderamine legis:
Sabbata profanent templo sine crimine uates.
Nec minor est istic uestrae glomeratio turbae
Quam templi uirtus. Caperent si pectora uestra,
Quod non sacra Deus, sed malit mitia corda,
Non iam saepe uiros damnasset factio sacros,
Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta
Sponte mea dominans legis sub iure tenebo.\'
Tunc conuenticula ipsorum post talia dicta
Ingreditur; mox hic iuuenem pro limine cernit,
Siccatum ex umero cui pondus inutile palmae
Pendebat. Sed tum dictis temptando dolosis,
Aegris an liceat per sabbata ferre medellam,
Quaerunt, calcatae ut legis uindicta maneret.
Christus ad haec: \'Foueam si forte pecuscula uestra
Inciderint, certe transibitis otia legis
Et pecus abrupto tolletis uile profundo.
.Quanto igitur nobis hominum curatio maior
Ad benefacta animos tollens accendere debet!
Ergo age tu, iuuenis, rediuiuam tendito dextram.\'
Cum dicto palmas sanus porrexit utrasque.
His tum pro signis, quae uix ueneratio posset
Mirantis digno populi sustollere cultu,
Conciliis trucibus conclamant decipiendum.
Talia perspiciens procerum molimina Christus
Discedit; uariis hominum languoribus aptat
Concessam in populos patria uirtute medellam.
Oblatus sibi mox, quem daemonis horrida uirtus
Et lingua et uisu truncatum uiuere poenae
Et propriis escam cruciatibus esse uolebat.
Hunc ubi curatum uisuque et uoce uigentem
Caeca Pharisaeae cognouit factio gentis,
Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum
Solus nequitiae uires dicione teneret,
Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus
Veridicis aperit conuincens pectora uerbis:
\'Si gemina regnum distractum parte dehiscat
Et scissa aduersum sese diuulsio pugnet,
Disruptis propere labentur cuncta medullis.
Horridus et daemon si daemone pellitur atro,
Aduersa sibimet scissus uirtute repugnat.
Quis poterit praedam tectis auferre uirorum,
Ni prius adgressor custodum brachia nodis
Vinciat, ut facilis ueniat direptio praedae?
Quisque meis aberit discretus miles ab armis,
Hostis in aduersa consistet fronte duelli.
Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat,
Dissicet ille mei pecoris per deuia pastus.
Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error,
Dimitti poterit; tantum ne Spiritus umquam
Vocibus insana laceretur mente profusis.
Siue furens hominis nato conuicia quisquam
Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti.
Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana
Verborum rabie uiolabitur, inreuocatis
Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.
Quando ueneniferi serpentis saeua propago
Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis
Et mala letifero procedunt ore uenena.
Verborum meritis ueniet sub iudice poena,
Verborum meritis dabitur sub iudice uita.
Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,
Namque idem nato manifestat cuncta uidenda
Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
Sicut enim genitor demortua corpora reddet
Ad claram uitae lucem, sic omnia natus,
Quae uolet, ad lumen surgentia corpora ducet,
Nec genitor quicquam uestri se iudice quaeret,
Sed dedit haec nato quaerendi iura per orbem,
Gloria quo maneat similis natoque patrique.
Namque repulsus erit uestro si natus honore,
Inprobitate pari genitorem despicietis.
Sed cui nostra fidem sermonis gratia figet,
Mox me mittentis genitoris dona patescent
Aeternamque dabit praesens constantia uitam.
Iudiciumque illi non est, sed migrat ab atra
Morte procul lucisque uigens ad limina tendit.
Adueniet tempus, cum mortua corpora uocem
Accipient nostram et uitam cum uoce tenebunt.
Nam sicut genitor uitam sibi possidet in se,
Sic tribuit nato uitam et ius dicere iussit,
In terras hominis quoniam cum corpore uenit.
Nec uobis mirum uideatur, corpora cuncta
Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,
Iustorumque animas rediuiuo corpore necti,
Iudicioque graui miseros exsurgere prauos.
Nec mihi iudicium tribuit mea sola potestas,
Arbitrio quoniam genitoris cuncta iubentur,
Qui me iustitiam terris disquirere iussit.
Namque ego si proprio testis pro nomine surgam,
Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur
Pro nobis, semper mihi talia temnere fas est.
Nam ueris operum signis manifestior omni
Luce nitet praesens nostris testatio factis.
Talia concedens genitor mihi testis adhaeret,
Qui me dimisit terris sua ponere iussa.
Huius enim uocem numquam conprendere quistis
Nec speciem propriam concessit uisere uobis.
Nec sermo ipsius poterit per uestra sedere
Pectora, credendi quoniam substantia nulla est.
Quaeratur ueterum scriptorum lectio uobis,
Perpetuam cunctis uitam quam ferre putatis.
Haec etiam nostrum testatur lectio donum.
Nec tamen audetis propius consistere nobis,
Ne uerae uobis contingat gratia uitae.
Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
Namque ego quod summi genitoris nomine ueni,
Respuitur uobis, ueniet sed decolor alter,
Homine quem fultum proprio gens uestra sequetur.
Alternae in uobis captatur gloria famae,
Unius et solam fugitis disquirere laudem.
Nec uos arguerim coram genitore, sed illic
Accusator erit, quem spes modo uestra celebrat,.
Moyses, quem fidei nullo seruastis honore.
Eius enim scriptis uester si crederet error,
Crederet et nobis, Moysi quem scripta frequentant.\'
Talia tum contra scribarum uerba sequuntur:
\'Vocibus indubitata fides comitabitur istis,
Si uirtus certis firmet miracula signis.\'
Ille dehinc: \'Polluta malis generatio quaerit
Signa sibi; rebus stabunt sed signa futuris. ,
Namque profeta cauo quantum sub pectore ceti
Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis
Progenies hominis tantum demersa manebit.
Adueniet tempus, cum surget reddita uitae
Gens hominum propriis in fletum dedita gestis.
Haec istam digno damnabit crimine gentem,
Quod maris e fundo surgentis uoce profetae
Conmonita in lacrimas Dominum proiecta reflexit.
Hic et Ionaeis monitis potiora iubentur,
Contemnitque feris animis gens impia lucem.
Et regina Noti uitales surget in oras.
Illius ad specimen damnabitur effera plebes,
Finibus extremis Libyae quod uenerit illa,
Ut Solomona pium, praeceptis dedita iussis,
Audiret; potior nunc est Solomone potestas
Et tamen obtunsae caecantur pectora plebis.
Expulsus si quando fugit de pectore daemon,
Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,
Ille uenenatis conlustrat passibus oras,
Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,
Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.
Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis.
At si forte suis obnoxia corda uenenis
Ornatuque leui ridentia limina cernit,
Adsociat septem similes glomerando furores
Vis inimica homini penetratque in uiscera serpens.
Sic genus hoc uero mentis cum degenerarit,
Vincula perpetuis deflebit subdita poenis.\'
Atque ea dum populis uitalia dicta frequentat,
Pro foribus mater cum fratribus adstitit illi
Et miscere foris sermonem comminus orat.
Talia tum matris mandatis dicta remittit:
\'Hic mecum genetrix, mecum germana residunt
Corpora. Nam. patria inpletur cuicumque uoluntas,
Ille meo proprium conectit sanguine corpus,
Et matris generisque mei sub nomine habetur.\'
Progreditur templo terrarum lumen Iesus
Et maris extrema terraeque resedit in ora,
Innumeraeque illuc plebis fluxere cateruae.
Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim
Litora conplenti depromit talia plebi:
\'Ecce sator proprio conmendat semina ruri;
Illa cadunt diuersa solo sortemque locorum
Pro uirtute ferunt. Nam sicubi trita uiarum
Sub pedibus solido densetur limite tellus,
Aeriis auibus dant nudam semina praedam.
Ast ubi pertenui uelantur puluere saxa,
Farra quidem uiridem depromunt germinis ortum;
Sed quia nulla subest suci substantia glebis,
Inserto arescunt radicum fila calore,
Cunctaque mox apicum labuntur acumina leto.
Seminibusque aliis contingunt aspera rura;
Sentibus hic spinisque feris uelocius exit
Roboris augmentum frugemque internecat angens.
Uberibus uero dantur quae semina glebis,
Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
Incrementa sui centeno copia fetu.
Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.\'
Talia discipuli mirantes dicta requirunt,
Inplicitis populo cur clauderet omnia uerbis,
Ille sed amota credentum plebe profatur:
\'Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
Concessum est aditis penitus consistere regni;
Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
Si quia habet dignus, capiet potiora redundans;
Qui uero expertes caelestis muneris errant,
Amittent etiam, proprium quodcumque retentant.
Idcirco obscuris coopertum ambagibus illum
Perstringit populum sermonis gratia nostri,
Ut dictum Esaiae merita de plebe recurrat:
En populi mentes uelantur ad omnia crassis
Obicibus, sensu ne tangant munera uitae.
Auribus adsistunt clausis oculisque grauatis,
Ne conuersa bono sanetur noxia plebes.
Quam uestrae nunc sunt aures oculique beati!
Nam multi ueteres iusti sanctique profetae,
Quae uobis clarent, orarunt cernere dona.
Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus: ....
Quisque meum uerbum summas dimittit in aures,
Nec sensus recipit stabili praecepta uigore,
Eripit illius totum de pectore daemon.
Hic agro est similis duro, qui germina farris
Exponit rapidis auibus sine fruge rapinam.
Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,
Sed breuis est illis perceptae gratia frugis.
Nam si dura premat mentem strictura coercens,
Continuo trepidi produnt sibi credita leto.
His saxosus ager simili leuitate uirescit.
At spinosus ager curarum mole grauatis
Respondet, pressant quos pondera diuitiarum.
Semina sic nostri sermonis pressa grauantur,
Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.
Pinguia sic itidem paribus stant uiribus arua
Illis, qui clarae capiunt praecepta salutis,
Quae penetrant animum sensu tractante tenaci
Centiplicemque ferunt uirtutis robore frugem.\'
Haec tum discipulis plebique haec insuper addit:
\'Agricolae simile est regnum sublime Tonantis.
Ille iacit proprio mandans bona semina ruri,
Sed post subripiens hominum insidiando sopori
Trux inimicus adit loliumque inspergit amarum.
Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror
Processit, lolio messis maculata redundat.
Tum domino famuli mirantes talia fantur:
Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?
Unde igitur lolio turpi tua rura grauantur?
Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem,
Triticeusque nitor selecta sorde resistet.
Tum dominus miti contra sermone profatur:
Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus
Crescere cum lolio. Pleno nam tempore messis
Secretum lolium conexo fasce iubebo
Ignibus exuri; at nostro de semine messor
Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit.
Haut aliter simile est, cordis si panditis aures,
Praeparui grano regnum caeleste sinapis,
Quod proprio insinuans disponit cultor agello.
Seminibusque illud minus omnibus esse uirentum
Creditur; at iusti mox incrementa uiroris
Sumpserit, erecto transcendit uertice cunctas
Agrorum fruges, ramis ut plumea turba
Conludat possitque umbras habitare uirentes.
Fermento par est munus caeleste salubri,
Quod magna condit mulier sub mole farinae.
Illa dehinc modico fermenti mixta calore
Conducto, unius coalescit corpore massae.\'
Talia tum populo perplexis condita uerbis
Promebat, ueteris quo possent dicta profetae
Ordine saeclorum iussis concurrere rebus:
Os aperire meum dignabor, condita mundi
Conuoluet ructans uarii sermonis imago.
Inde domum repetit serus turbasque reliquit.
Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet
Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:
\'Optima qui farris conmendat semina glebis,
Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
At lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon;
Extremus mundi finis pro tempore messis.
Messores patrii uenient per rura ministri,
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos labemque iubebit
Collectosque simul rapidis exurere flammis.
Dentibus his stridor semper fletusque perennis,
Secretisque piis ueniet lux aurea uitae,
Sedibus ut caeli uibrantur lumina solis.\'
Haec docuit patriamque redit seruator in urbem.
Illic expediens populis — mirabile dictu —
Iustitiae leges uitaeque salubria iussa,
Virtutes patrias simul insinuando docebat.
Tunc liuore graui plebes conmota suorum .
Praesentisque simul doni miracula uoluens
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti uoce uolutant:
\'Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?
Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago?
Unde igitur legis doctor tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes uicta malorum?
Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:
\'Temnuntur propriis miracula semper in oris
Et sine honore manent patria sub sede profetae.\'
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
Interea ad regem uolitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illi uirtus diuina domaret.
Sed putat Herodes, leti quod lege remissus
Tanta ut Iohannes uirtutis dona teneret.
Nam quondam cernens liuenti pectore daemon,
Erroris labem puris quod solueret undis
Iustus Iohannes, damnis accensa malorum
Tunc petit Herodem pestis saeuissima regem .
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis
Adcumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat inlicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, casto quod iure uetabat
Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti
Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis
Conubiis ipsumque super, qui praua uetabat,
Carceris inmersum tenebris uinclisque grauauit.
Sanguine nam iusti primo conpressa timore
Abstinuit sitiens feritas, quia magna profetam
Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat.
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret conuiuia mensis,
Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,
In medio iuuenum reginae filia uirgo,
Alternos laterum celerans sinuamine motus,
Conpositas cantu iungit modulante choreas.
Ipse sed in primis mirata uirginis arte
Attonitus stupuit; tunc praemia cuncta patere
Iuratus spondet, quaecumque puella petisset.
Illa sed horrendae seruans scelera impia matris
Urget Iohannis caput a ceruice reuelli
Et lance inferri praesentia munera poscens.
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,
Insontis caput inferri tradique puellae.
Illa — nefas — matri scelerata ad gaudia portat.
Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.
Ille ubi cognouit iusti miserabile letum,
Deserit insonti pollutam sanguine terram
Frondosaque latet secretae uallis in umbra.
Sed populi inmensae uirtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in ualle remota
Conuenisse uidet, morborum tabe repulsa
Corpora subiecit miseratus multa medellae.
Iamque sub extremo labentis lumine solis
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Ut sibi quisque paret quaerens per compita uictum.
Ille iubet cunctis ibidem conuiuia poni.
Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
\'Hoc, inquit, satis est.\' Tum mox discumbere plebem
Gramineisque toris iussit conponere membra.
Suspiciensque dehinc caelum genitore precato
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Diuidit et dapibus mensas onerauit opimis.
Iamque expleta iacet - dictu mirabile — plebes,
Reliquiasque dehinc mensis legere ministri
Bissenosque sinus cophinorum fragminis inplent.
Cenantum numerus tum milia quinque uirorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde iubet conscendere nauem
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
In sua quemque, uiros. Tum montis celsa petiuit
S\'ecretusque dehinc genitoris nomen adorat.
Iamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus
Iactata aduerso surgentis flamine uenti.
Ast ubi iam uigilum quarta statione premebat
Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco uestigia gressu
Suspensus carpebat iter — mirabile uisu —!
Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
Attoniti tremulo uibrabant corda pauore
Clamoremque simul confusa mente dederunt.
Tum pauidis Christus loquitur: \'Timor omnis abesto,
Credentumque regat uegetans constantia mentem.
En ego sum, uestrae doctorem noscite lucis/
Olli confidens respondit talia Petrus:
\'Si tua nos uere dignatur uisere uirtus,
Me pariter permitte tuo super aequora iussu
Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus.\'
Adnuit his Dominus; nauem mox linquere Petrus
Audet et innixus figit uestigia ponto.
Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant uentique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore
Quae ualidum fidei gestabant aequora robur.
Iamque Simon medio submersus corpore clamat:
\'Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!\'
Dextera confestim protenditur obuia Petro,
Et dubitata fides uerbis mulcatur amaris
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.
Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes
Cuncti, nauigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta feruida puppis
Optatumque grauis conprenderat ancora portum.
Conueniunt populi rapido per litora cursu
Portantes aegros uestisque attingere fila
Extrema exoptant — mirumque — hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum promunt fallacia dicta:
\'Cur tua discipulos patitur doctrina labare
Praeceptis ueterum? manibus nam cura lauandis
Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas.\'
Ille sub haec fatur: \'Magis hoc est quaerere dignum,
Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.
Namque Deus mortem defixa lege minatur,
Si genitor cuiquam uerbo laedatur amaro.
Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis.
Inrita uos istaec facitis peruersa docendo.
Quam manifesta uigent de uobis dicta profetae:
Me populus summis labiis sublimat honore,
Sed diuersa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes auresque aduertite cordis:
Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent uitaeue animoue sedebunt.
Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
Internam misere maculabunt edita mentem.\'
Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis
Occulto traherent scribarum pectora risu.
Ille dehinc: \'Genitor plantarum semina noster
Quae non ipse sui conseuit in aequore ruris,..
Abiciet penitus radicibus eruta longe.
Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,
Decidet in foueam pariter dimersus uterque.\'
Tunc petit absolui Petrus, quid quaestio uellet,
Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.
Tum sator aeternae respondit talia uitae:
\'Vos etiam duro discluditis omnia corde
Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.
Nam quaecumque hominum ueniunt extrinsecus ori,
In uentrem cedunt animoque incognita currunt.
Quae uero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia uitae
Consilia et caedes et furta nefanda tororum
Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error
Et rapidae caelum pulsans uaesania uocis.
Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus inplent.
Inlotis autem manibus non polluit umquam
Corporis arbitrio terrenum sumere uictum.\'
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus et precibus natam causata iacentem
Yoluitur et tacitum non desinit anxia Christum
Orare, ut mentem uexatam daemone saeuo
Redderet et miserae tandem resipire liceret.
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas uanus late disperserat error.
Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:
\'Natis quisque suis panem non detrahet umquam
Et canibus iaciet.\' Tum talia femina fatur:
\'Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit et nihilo dominorum cena grauatur.\'
Tum Dominus loquitur: \'Veniant tibi digna salutis
Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae.\'
Talia saluator uerbis caelestibus edit
Virginis et mentem discusso daemone uirtus
Conplexam inpleuit donis fecunda salutis.
Inde Galilaeas repedat seruator in oras
Praecelsique procul montis consedit in arce.
Haut mora, conueniunt populi secumque trahebant
Pars captos oculis et crurum debile uulgus.
Elinguesque alios morbique uocabula mille.
Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,
Viribus et ualidis uenerando munere donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant
Aeternoque patri laudes gratesque celebrant.
Discipulos Christus cogens in uertice montis
Secreto adloquitur: \'Plebis miseratio multa est,
Tertia nam terris remeant iam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;
Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor adficiat populos per longa uiantes.\'
Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes
Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum ius sit terrae per terga cubare,
Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;
Et cunctae curat mensatim dedere plebi.
Discipuli ponunt epulas populusque repletur
Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe
Nec numero quisquam matres puerosque notauit.
Inde Magedarum naui transcurrit in oras.
Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi
Poscere temptantes instant caelestia signa.
Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:
\'Conuexum quotiens claudit nox humida caelum,
Si ruber astrifero procedit uesper Olympo,
Dicitis: Adueniet uentura luce serenum.
Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis nautisque uenire fragosam
Ventorum rabiem tempestatumque furores.
Fallaces, nostis faciem discernere caeli,
Saeclorum uero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed uobis signa dabuntur,
Quae maris inmenso quondam uenere profundo,
Belua cum tenuit uentris sub carcere uatem.\'
Haec ait et propere puppis retinacula soluens
Trans freta contendit rapido conprendere cursu
Arua Philipporum sociisque haec talia fatur:
\'Sollicite uobis uitentur noxia farra
Fermentumque ferox!: uestris auertite mensis.
Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi
Admiscent escis falluntque in nomine panis.
Cur uobis tacitas uoluit cunctatio mentes?
Pro! quam parua fides sensu torpente fatiscit!
Dicitis auersi, naui quod tollere panes
Non fuerit uobis uacuum farrisque cauendas
Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi milia quinque
Inplerint dapibus cophinisque superflua tantis
Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum,
Quattuor et rursum cenantum milia panes
Quod facile inplerint septem sportasque referri
Vidistis rursus conpletas reliquiarum.
Sed moneo istorum semper fermenta cauere.\'
Discipuli tandem uitalia uerba secuti
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum.
Et quaerit, quem se populorum fama putaret.
Respondent multas plebis tunc esse loquellas:
Crebrius audisse et multos firmare, quod esset
Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit.
Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba
Heliam uenisse iterum, quem praepete curru
Turbine caelesti quondam simulata quadrigis
Astris inseruit rapidae uis feruida flammae.
Hieremiam dixere alii paruisse profetam.
Tunc Christus cunctis arridens pectore blando
Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
Sed stabilis Petrus: \'Tu Sancti filius, inquit,
Christus, magnifico terras qui lumine conples.\'
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
\'Petre beatus eris, nam talia pandere certe
Humanus sanguis uel terrae portio corpus
Haut umquam poterit. Genitoris munera sola-
Possunt tam ualidum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna uirtute tueris.
Hac in mole mihi saxique in robore ponam
Semper mansuras aeternis moenibus aedes.
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit;
Caelestisque tibi claues permittere regni
Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques
Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;
Soluerit et rursus tua quae sententia terris,
Haut aliter uenient caeli sub sede soluta.-
. Sed uos discipuli Christum me dicere cunctis
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
Iam lux adueniet properis mihi cursibus instans,
Moenibusque in Solymis rabies cum prona furore
Eximios uatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
Vita mihi cunctisque dabit sua munera terris.\'
Tum Petrus magno percussus corda dolore:
\'Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis
Monstra. procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam durus poterit contingere casus.\'
Christus ad haec: \'Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon.
Non diuina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.
Sed si quis uestrum uestigia nostra sequetur,
Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans
Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
Gaudeat, amissam redimet cui gloria uitam;
Nam seruata perit terris possessio lucis.
Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum subeant lucis uitaeque perennis?
Yel quae digna queunt animae conmercia poni?
Filius huc hominis ueniet sub nomine patris,
Caelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita uitae.
Vera loquor: certos istic sub limine lucis
Inueniam, caeli fulgens cum regna capessam.\'
Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum
Lumina conuerso terras transcurrere caelo,
Tum secum iubet abruptum conscendere montem
Petrum Zebedeique duos per deuia natos.
Inde ubi peruentum secreti montis in arcem,
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, uestemque niuis candore nitescit.
Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis
Heliae Moysique uident. Tum talia Petrus:
\'Respice, num nobis potius discedere longe,
An istic tantae spectacula cernere molis
Conueniat; trino tamen hic tentoria uobis,
Si iubeas, frondis faciam diuersa paratu,
Singula sub noctem quae uos aulaea receptent.\'
Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes
Circumiecta oculis uestibat lumine montem,
Et uox e medio lucis manifesta cucurrit:
\'Unicus hic meus est natus, mea summa uoluntas;
Huius iustitiam iusto conprendite corde.\'
Discipuli pauido presserunt corpore terram,
Nec prius e prono uultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora uerbis:
\'Surgite et abiectum fortes calcate timorem,
Nec cuiquam praesens pandatur uisio uerbis,
Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet
In lucem referens mortis de sede tropaea.\'
Consurgunt solumque uident et uoce requirunt,
Cur scriptis ueterum scribarum factio certet,
Heliam primum caeli de sede reuerti
In terras Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: \'Veniet certo sub tempore iussus
Helias reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, iam uenerat ante renascens,
Ignotum ueluti rabies quem caeca furoris
Demersit leto; mox saeuior altera caedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat.\'
Haec ait et populum repetit. montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus
Vir senior precibus Christum ueneratus adorat:
\'Dauidis suboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solacia uitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,
Aut miserum medio proiectum uoluit in igni.
Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter
Conisi nulla in solidum mihi dona dederunt.\'
Tum Christus magno conmotus corda dolore:
,0 gens nullius fidei, gens effera semper,
En etiam patiar uobiscum me fore terris?\'
Sic ait et puerum mandat perferre parenti
Ante suos uultus. Tum uocis pondere multo
Incubuit mentisque simul conuulsa uenena
Daemonis horrendi purgato corde fugauit.
Discipuli rogitant, cur non successerit illis
Eiusdem pueri totiens temptata medella.
Respondit Dominus: \'Labat quia pectore uestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
Nam si certa foret credendi portio uobis,
Instar quae minimi possit praestare sinapis,
Istius hinc montis possetis uellere uerbo
Inque alias sedes cunctam transuoluere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque
Multaque robusti ieiunia pectoris arcent.\'
Inde Cafarnaum gradiens peruenit ad oras.
Conuenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Soluere poscentes solitum pro nomine Christi.
Ille sed ad Petrum conuersus talia fatur:
\'Dic, inquit, reges quorum dependere natos
Externos propriosne sibi iussere tributa?\'
Respondit Petrus: \'Alienos soluere certum est.1
\'Cernis, ait Christus, natum non soluere regis;
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
En maris undisoni rupes quae prodit in altum
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine saetarum conexus praecipitetur.
Haeserit et curuo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia uentris;
Illic inuentum duplex dissolue tributum/
Discipuli post inde rogant, quis maximus alto
In caeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit et placido doctor sermone profatur:
\'Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,
3 Istius en pueri similem se moribus aptet.
I Erroris laqueos saeclis increscere certum est,
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui uero e paruis istis deceperit ullum,
Si sapiat, nectat saxo sua colla molari
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.
Nec quisquam fastu paruos contempserit istos.
Horum custodes caelesti in sede tuentur
Altithroni uultum genitoris sidera supra.
Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes
Unius et totis lustrat uestigia siluis,
Illam si magno possit reperire labore;
Laetitia inuentae maior tum nascitur agnae,
Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.
Ex istis paruis genitor sic perdere quemquam
Non patitur gaudetque suis increscere regnis.\'
,Si fratrem proprium delicto conmaculatum
Cernis, secretum mox dictis corripe solus.
Si tua uerborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnit uerba relinquens,
Tunc alios pariter monitor pia iussa frequentet.
Sed si discutiet doctorum frena duorum,
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere uictus.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi diuersae multatus nomine gentis.
Namque in concilium semper praesentia nostra
Adueniet mediumque duum me stare necesse est,
Siue trium fuerit coetus sub nomine nostro.\'\'
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si forte liceret.
Christus prosequitur: \'Non septem crimina tantum,
Sed decuplata super donentur uulnera fratri.\'
,Nam caeli regnum domini praediuitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Iusserit et seruum debentem multa talenta
Praecipit abreptum cum coniuge progenieque
Atque opibus cunctis uenali nomine sisti.
Tum seruus dominum prostrato corpore adorat
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissoluere summam.
Conmouit dominum famuli miseratio flentis
Cunctaque trans meritum concessit debita seruo.
Ille sed egrediens conseruum limine in ipso
Nactus constringit; tum debita fortior urget
Persolui precibusque locum truculentus abegit,
Carceris et mersum tenebris poenisque premebat.
Quae postquam dominus famulorum noscere uerbis
Incipit, adducto ingessit iustissima seruo
Dicta dolens iramque mouet iussisque seueris
In tormenta ferum detrusit cuncta reuoluens
Debita, dum dignis lueret per uincula poenis.
Sic uobis faciet genitor, qui culmina caeli
Possidet, inmites saeuo si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire uoletis.\'
Talia dicta dedit; Galilaeaeque arua reliquit
Iudaeamque petit, qua pinguia rura silenter
Agmine Iordanes uiridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque patris concedere munera praestat.
Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,
Coniugis an liceat reiectum scindere uinclum,
Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.
Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
\'Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit iussitque uno de corpore necti
Amborumque animas iunctis inolescere membris.
Quod Deus ergo iubet proprio concrescere uerbo,
Inlicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moyses praecepit, quod pectora dura uideret,
Scribere discidium, quo saxea corda reuinci
Per proprios apices possent sub iudice flamma.
Nam temere exsoluet casti qui iura cubilis
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit.\'
Discipuli referunt: \'Urget lex ista uirorum
Seruitiique premit non aequo pondere partem,
Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.\'
Respondit Dominus: \'Non omnes pondere tanto
Subicient umeros, lectae sunt talia dona \'
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
Namque alios tales progigni in luminis oras
Conperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu
Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat
Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat,
Quod paucis lectisque Deus uult pandere munus/
Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,
Increpat ac tales adfirmat regna mereri
Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas
Inponit redditque ulnis portare parentum.
Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domusque
Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,
Accedit Christumque palam submissus adorat:
\'O bone praeceptor, dic-nunc, quae facta sequamur,
Ut mihi perpetuam liceat conprendere uitam?\'
His auctor uitae tum talia reddit Iesus:
\'Nunc demum quaeris, ueteri quae lege tenentur?
Non hominis perimes uitam, non furta tororum
\'Inuades, quaestumue alienis noxia rebus
Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,
Proximus et frater pro te tibi cedat amore.\'
Ille dehinc: \'Istaec semper mihi perpete cura
Obseruata reor, sed ne quid forte relictum
Desit, praesenti liceat me uoce moneri.\'
Tum Christus fatur: \'Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia uitae,
Omnia, quae proprio retines solus dominatu,
Distrahe et ad miseros confer securus egentes.
Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce
Virtutisque tenax uestigia nostra sequeris.1
Haec adolescentis ueniunt ubi dicta per aures,
Deiecit uultum tristisque in tecta refugit.
Tum sic discipulis uitae spes unica fatur:
\'Difficile est terris adfixos diuite gaza
Auelli caelique leues in regna uenire.
Nam citius tenuis per acus transire foramen
Deformis poterunt inmania membra cameli,
Quam queat ut diues caelestia regna uidere.\'
Talibus attoniti comites stupidique silebant,
Voluentes quae tanta foret sub pectore uirtus
Humano, talem possit quae prendere uitam.
Respicit aeternae iustorum gloria uitae
Atque ait: Haec homini forsan uideantur acerba,
Sed Deus electis facilem praepandit in aethra
Possibilemque uiam, uirtus quam celsa capessat.\'
Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:
\'Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim,
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur.\'
Talibus ad Petrum uerbis respondit Iesus:
\'Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
Credentes seruatis iter, cum sederit alte
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Maiestas, bis sex illic pulcherrima uirtus
Constituet uobis sublimi in uertice sedes,
Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.
Hic quicumque sui linquet generisque domusque
Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro,
Centiplicata dehinc capiet uitamque perennem.
Primorum meritum postremi transgredientur,
Ultima praeteriti capient uix praemia primi.\'
,Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum
Pinguibus in campis late uineta coronant;
Hic ubi progressus primo cum lumine solis,
Conduxit iuuenum fortissima robora pactus
Unius in lucis certa mercede laborem,
Et sua tum iussit cultu uineta polire.
Ipse sed egrediens, ubi tertia uenerat hora,
Inuenit ecce alios operique adcrescere iussit,
Pro meritis operis promittens praemia digna;
Illi non aliter laeti praeeepta sequuntur.
Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,
Haut secus hinc alios iuuenes conducere pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,
Tunc alios pariter conductos iussit adire.
Ultima labentis restabat portio lucis:
Egressus cernit iuuenes causasque requirit,
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri
Tunc etiam iussit. Sed uespere protinus orto
Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tunc manus illa uirum, prima quae luce laborem
Sustulerat factisque diem tolerauerat aequum,
Indignans secum tali cum murmure fatur:
Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,
Ultima quos operis sero coniunxerat hora.
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
Inlibata tibi mercedis portio saluae
Redditur et pacti seruantur iura fidelis.
Istis de nostro liceat concedere tantum,
Extima quos operis glomerauit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta uocauit,
E quis perminimam dignum est secernere partem.\'
Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum
Adloquitur solisque iteris regionibus infit:
\'Ingredimur gnari truculentaque moenia adimus..
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum procerumque ferens ludibria membris,
Adfixusque cruci post tertia lumina surget.\'
Hic tum Zebedei coniux submissa rogabat,
Ut Christo medio caeli sublimis in arce
Felices nati dextra laeuaque sederent.
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.
Respondent se posse simul. Tum talia Christus:
\'Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere uirtus.
Haec certis genitor sublimia dona reseruat.\'
Exin discipulos dictis pro talibus omnes
Conmotos tali sermonis mulcet honore:
\'Gentibus infidis celsa dicione potestas
Inponit quoscumque super dominantur eorum
Exercentque trucem subiectis urbibus iram.
Vos inter longe tranquillior aequora uitae
Concordi sternit mitis moderatio pace
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis seruiat, unus
Esse potest. Hominis natus sic uestra minister
Obsequio solus proprio pia munera gestat,
Et multos redimens pretioso sanguine seruat.
At uos ex minimis opibus transcendere uultis
Et sic e summis lapsi conprenditis imos.\'
,Si uos quisque uocat cenae conuiuia ponens,
Cornibus in summis deuitet ponere membra
Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere cenae,
Inferiorque dehinc si mox conuiua subibit,
Ad potiora pudens transibit strata tororum.\'
Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis oliuae.
Hinc lectis iussit sectantum discipulorum,
Obuia castelli monstrans habitacula, Christus
Inde asinam pariter fetu comitante repertam
Ducere; uel si quis causam disquirere uellet,
Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,
Dicere tunc, operam dominum sibi sumere uelle.
Discipuli celeri conplent praecepta paratu.
Adducunt mollique super uelamine uestis
Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.
Hinc ueteris quondam fluxit uox nuntia uatis:
\'Ecce uenit placidus tibi rex., quem terga sedentem
Praemitis gestant asinae pullique sequentis.\'
Tunc populi stratas praetexunt uestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.
Proxima tunc alii spoliant palmeta uirore
Conclamantque omnes: \'Dauidis origine creto
Osanna excelsis sit gloria laeta tropaeis!\'
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit primo sub limine templi
Cruribus atque oculis certatim debile uulgus.
Quos ubi tam subito gressu uisuque uigentes
Cuncta sacerdotum cognouit factio mirans
Et pueros templi conplentes tecta clamore:
Osanna egregia Dauidis stirpe creato,
Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris
Inpubem tantum tollat per gaudia plebem.
Christus ad haec: \'Legis sanctae uos scripta tenere
Creditur, infantum quae dicit ab ore uenire .
Lactantum et linguis iusti consurgere laudem.\'
Haec ait ingratam linquens cum ciuibus urbem
Bethaniamque petit, rediensque in margine cernit
Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.
Illic forte cibi pertemptans corda uoluntas
Arboris adtrectat ramos, sed nulla facultas
Pomorum sterili frondis concreuerat umbrae.
Olli Christus ait: \'Non sit tibi fructibus umquam
Copia promendis.\' Tum protinus aruit arbor.
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.
Sed Christus stupidis adsistens talia fatur:
\'Nunc ligni istius nostro stupuistis honore,
Desisse ad uires terrenos ducere sucos.
Sed ueris uerbis iterumque iterumque monebo:
Namque fides si certa animi consistet in arce
Nec dubiis nutans uitiis tremebunda iacebit,
Arboris istius nobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa reuelli
Credentum uerbo poterunt undisque profundi
Cum siluis pariter saxisque ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet,
Credentum semper digna uirtute tenebit.\'
Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
Confestim proceres populi miracula rerum
Collecti inquirunt, uirtus quae tanta dedisset.
Ollis Christus ait: \'Quaerentibus omnia uobis
Dicere iam facile est, si nobis uestra uicissim
Percontata prius paucis sententia soluat.
Nuper Iohannes, puro qui gurgite lauit
Sordentis populi maculas, diuina potestas
An hominis potius uobis fallacia uisa est?\'
Haec ait ancipiti uerborum pondere claudens
Captantum procerum mentem; nam magna profetam
Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat,
Nec poterant eius fallacem dicere uitam.
Rursum sublimem dixissent esse profetam,
Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
Tum Christus: \'Non est iniustum claudere uocem,
Cum mihi claudantur procerum responsa superba.\'
,Nam geminae prolis genitor maioris in aures
Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior
Semiputata iacet. Sed perge et robore forti
Nunc scrobibus nunc falce premens uineta retunde.
Tum iuuenis sese tam sordida dicta laboris
Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis
Exsequitur damnansque sibi responsa coercet.
Post alium natum simili sermone iubebat
Ad uineta sui dependere iussa laboris.
Adnuit his iuuenis nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?\'
Olli conlaudant responsum posterioris.
Prosequitur Christus: \'Nunc uera aduertite dicta.
Iam magis hinc caeli sedem conprendere possunt
Corporis e uitiis quaerentes sordida lucra,
Quam uestrum quisquam. Vobis nam uenerat ante
Iustus Iohannes, sed non est credere uestrum.
Namque fidem potius meretricum pectora certam
Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.
At uos tantorum scelerum nil paenitet umquam.\'
,Sic quidam diues, cui iugera multa nitentis
Vineti saepes circum densata coercet,
In medio turrem prelumque et dolia fecit
Cultoresque dedit fructusque locauit habendos,
Inpositam statuens mercedis soluere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, quis portio salua
Cultorum certa ruris mercede daretur.
Ecce colonorum rabies hos uerbere saeuo,
Ast alios lapidum proterrent undique telis;
Denique letali prosternunt uulnere multos.
Tum dominus ruris plures incedere seruos
Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;
Maior at in plures audax iniuria surgit.
Ultima iam domino natum dimittere mens est,
Quod subolem partemque sui uis digna pudoris
Cultorum cordi uenerandam posceret esse.
Sed contra illorum iam mens maculata cruore
Progenie extincta domini sibi post dominatum
Cedere credentum, crudeli uulnere fixum
Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadauer.
Post haec iam dominus ueniet poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed uobis tradita quondam
Fulgentis regni sedes translata feretur
Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus.\'
,Ut rex, qui nato thalamorum uincula nectens
Praecipit, ut proceres conuiuia laeta frequentent,
Accitos famulis uoti regalis honorem
Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta
Magnificasque dapes, conuiuia laeta parasse.
Illi neglectis opibus diuersa petebant.
Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,
Ast alius merces potius ac lucra reuisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta uocarent,
Insontes famulos rapiunt et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex ubi conperit acta,
Milibus armatis ciues cum moenibus ipsis
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.
Tunc seruis fatur: Nunc festa iugalia cenae,
Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,
Contempsere meis proceres contingere mensis.
Ite igitur propere per publica saepta uiarum,
Et quoscumque illic casus glomerauerit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete uocantes.
Progressi famuli per compita cuncta uiarum
Inuentos duxere simul. Iam denique cunctae
Conplentur mensae mixtae sine nomine plebis.
Hic iusti iniustique simul cubuere uocati.
At rex ingressus conuiuia laeta reuisit.
Hic uidet indutum pollutae uestis amictu,
Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.
Isque ubi regalis sermonis pondere causas
Reddere pro uestis maculis et labe iubetur,
Oppresso tacuit non puri pectoris ore.
Et tum conuersus famulis rex praecipit illum
Conexis manibus pedibusque et corpore toto
In tenebras raptum mox praecipitare profundas.
Illic stridor erit uasti sine fine doloris,
Et semper fletus. Multis nam saepe uocatis
Paucorum felix hominum selectio fiet.\'
Temptare adgreditur uerbis cum fraude malignis:
\'Certum est, ueridicum te nunc uenisse magistrum,.
Nec quemquam metuens Domini uestigia seruas.
Dic ergo, an liceat nostrae dissoluere genti
Caesaris urgentis semper sub lege tributum?\'
Ille sed inspiciens saeui penetralia cordis:
\'Cur temptatis, ait, nunc me concludere uerbis,
Fallaces? mentis prodit fallacia fructum.
Inspicite in nummum sculptique nomismatis aera,
Caesaris expressum facile est ubi cernere uultum..
Soluite nunc illi propria sub lege tributum,
Atque Deo proprium legis seruemus honorem.\'
Post Sadducaei hinc inde latratibus urgent:
\'Moysea, qui legum posuit praecepta, iubere,
Si quis conubium properata morte relinquet,
Pignoribus mediis nondum de germine cretis,
Huius germano rursus sociabile uinclum
Deberi, generis pereat ne portio lapsi.
Finibus in nostris septem germana fuerunt
Corpora; sed maior primus mox uincula nuptae
Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis
Post alius frater thalamis sine fructibus isdem
Concidit et cuncti iacuere ei ordine fratres.
Unius et cunctos fletus gemuere maritae;
Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis.
Si uenient igitur cuncti sub limina uitae,
Cuius conubiis mulier reddenda resurget?\'
Ollis Christus ait: \'Errori obnoxia prauo
Legibus et iussis Domini mens dura resistit.
Namque secunda dehinc laetae reparatio uitae
Non thalamos nouit, non terrae gaudia uana,
Sed similes leuibus genitoris iuxta ministris
Constituet regni uirtus sublimis in aula.
Nec Deus illorum dominum se ponere mauult,
Qui tetram proni meruerunt sumere mortem,
Sed potius uitae possunt qui prendere lucem.\'
Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.
Ille indefessus nulli responsa negabat:
\'Sublimem caeli Dominum deuotio cordis\'
Diligat; est istaec uirtus firmissima legis.
Consimile est isti: Magno teneantur amore
Ad ius fraternum iustae penetralia mentis;
His etenim geminis dependent omnia iussis.
Sed uobis cuius suboles uentura uidetur
Christus, quem cuncti spondent in saecla profetae?\'
Respondent, illum Dauidis germine nasci.
Prosequitur Christus: \'Cur illum dicere Dauid
Diuino flatu scriptum est Dominumque Deumque,
Quod proprium patrem non aequum est dicere nato ?
Talia saluator; cuncti obstipuere silentes.
Ille sed accita credentum plebe profatur:
\'Adspicite scribas sublimi sede superbos.
Hi quaecumque docent, iustum est conprendere cordis
Obsequio, maculas ipsorum temnite uitae.
Abrupta inponunt umeris nam pondera uestris,
Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.
Adcubito primo cenae fastuque superbo
Atque salutantum uano tolluntur honore,
Et nomen sublime uolunt gestare magistri.
Sed uos noluerim praecelsi nominis arcem
Adfectare, tamen uobis est una magistri
Inposita aeternum caeli de lege potestas,
Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.
Unus item pater est, caeli qui in culmine regnat.
In uobis si quis sublimia colla leuabit,
Decidet et barathri mergetur ad ultima caeno;
Ast humilis claram conscendet liber in aethram.
Deflendi semper scribae et lacrimabilis aeui
Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis.
Nam uobis itiner clausum quia iure negatur,
Non sinitis quemquam penetrare per ardua lucis
Et cunctos trahitis saeuae ad consortia flammae.
Vos similes dicam tectis splendore sepulchris,_
Quis facies nitida est, internaque turpia bustis.
Sic uox uelatur iustae sub imagine uitae
Atque aditis mentis celantur sordida corda.\'
,0 Solymi, Solymi, ferro qui saepe profetas
Ad uestram missos uitam sine fine necastis,
Quam uolui uestram gentem populumque tueri,
Ales uti dulces solita est sub corpore pullos
Obice pinnarum circumconplexa fouere!
Sed uobis semper caelestia munera sordent.
Deseritur iam nunc domus haec uastanda ruinis,
Nec nostrum uobis fas ultra est cernere uultum.\'
Egreditur templo, cuius praecelsa notantes
Moenia discipulos tali sermone docebat:
\'Haec operum uobis miracula digna uidentur
Obtutu stupido; ueris sed discite dictis,
Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt.\'
Haec ad Oliueti dicens peruenerat arcem.
Discipuli solum postquam uidere, rogabant,
Ut sibi uenturi tempus distingueret aeui,
Promissa ipsius quem poscant prendere finem,
Eius et aduentus terrae consumeret orbem.
Quaerentum uerbis respondit talia Christus:
,Obseruate dolum, falso ne nomine capta
Credulitas laqueis errantum praecipitetur.
Discurrent cunctis bellorum incendia terris;
Sed uos praeualido consistite robore cordis,
Ne mens accepto iaceat turbata tumultu,_
Non etenim prima inponent mox proelia finem,
Gentibus et gentes et regibus obuia reges
Signa ferent, nec morbi tunc corrumpere tractum
Aeris aut pestes prosternere corpora parcent.
. Fixa etiam solido per inania pondere tellus
Per diuersa loci motu quassante tremiscet.
Haec in primitiis temptamina parua manebunt.
Prodentur multi uestrum letoque dabuntur,
Proque meo uobis incumbere nomine gentes
Tormentis poenisque feris odiisque necesse est.
Liuor erit terris, erroribus omnia plena
Et falsi surgent populorum labe profetae.
Haec inter si quis protectum a uulnere pectus
Ad finem seruare queat, sublimia lucis
Aeternis uitae sertis redimitus adibit.
Regnorum caeli celebratio peruolitabit
In cunctas terrae metas; gens omnis habebit
Testem lucifluo sancti sermone salutis.
Et tunc finis erit currentia saecula soluens.
Adueniet iam tum tristis defletio terris,
Quae Danihelis habet iussam uerissima uocem;
Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.
Iudaei longe fugient montesque capessent,
Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,
Quae fuga consociet uestemue aut mobile quicquam.
Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres
Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.
Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae
Adueniat fuga uestra tamen, neu sabbata festa
Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu;\'
Nam cunctis uenient saeuissima pondera terris.
Tale malum non saecla prius nec postera norunt.
Et ni sublimis genitor decerpere tempus
Et numerum miserans uellet breuiare dierum,
Nulla dehinc trepidae superarent corpora uitae.
Sed propter lectos ueniet miseratio iustos.
Nomine fallentes Christi falsique profetae
Exsurgent terris et monstra potentia fingent,
Quae forsan lectos capient miracula iustos.
En praedicta patent instantia saecula uobis.
Desertis si quis Christum peragrare loquetur
Occultisue procul penetralibus esse repostum,
Longe credulitas absit uanissima uobis.
Sicut enim fulgur caelum transcurrit apertum
Et cerni facile est cunctis orientis ab oris
Usque sub occiduum caeli uergentis in orbem,
Sic rapido aduentu clarebunt lumina Christi.
Abscondet furuis rutilos umbris radios sol,
Amittet cursum lunaris gratia lucis
Ignicomaeque ruent stellae caelumque relinquent.
Omnis item uirtus caeli conmota superni
Signa dabit, proles hominis quis uertice caeli
Clareat; omnigenasque tribus defletio iugis
Urgebit, ueniet cum nubibus ignicoloris
Maiestate potens hominis per sidera natus.
Tum tuba terrifico stridens clangore uocatos
Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.
Praeteriet neque enim praesens generatio saecli,
Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.
Haec tellus caelumque super soluentur in ignes,
Sed mea non umquam soluentur ab ordine dicta.
Quis fuat ille dies nescire est omnibus aequum,
Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet. ,
Ut quondam terras undae inuoluere furentes
Et diuersa sibi tractantes munia cunctos
Diluuii rapuit subito uiolentia tractu,
Sic subitus flammas uoluens descendet ab aethra
Aduentus noster; nec cunctos ille sub una
Condicione premet. Nam tunc ubi iugera laeta
Infindent duo depresso sub uomere sulcis,
Unus correpto tolletur corpore arator,
Ignarusque alius uasto linquetur in agro.
Uno quin etiam recubantes stramine lecti
Dispar iudicium diuersa sorte subibunt.
Unus enim socium quaeret per strata relictus.
Idcirco famuli uigilent, quia nescius illis
Aduentus Domini subita discendet in hora.
Si sciret certum furis insistere tempus
Quisque domus custos, uigilaret et obuia ferret
Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.
Sed uos intentis animis adsistite semper,
Namque repentinus uobis subitusque recurret
Filius huc hominis iustis sua praemia seruans.
Ille fidelis erit seruus, cui credere cuncta
Aedes et famulos uoluit per longa profectus
Vir pater ipse domus: sapiens nimiumque beatus,
Quem ueniens Dominus seruantem iussa uidebit.
Illum maiori famulum redimibit honore.
Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus (
Tardantem contempnet herum, famulosque fatigans
Verberibus segnique indulgens ebrietati
Luxuriosorum conuiuia concelebrarit;
Adueniet dominus seruumque incauta furentem
Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet.
Illum perpetuus fletus stridorque manebit.\'
,Conferri possunt caelestia regna puellis
Bis quinis, pars est quarum sapientior una,
Altera praestupido pars est stolidissima corde.
Occurrere illae uotis sponsalibus omnes
Ornatu adcinctae taedarum flammicomantum.
Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae
Susciperet, portare simul curabat oliuum.
. Stultarum uero non est prudentia talis.
Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore
Soluuntur cunctae per compita lata uiarum.
Iam noctis medio clamor crebrescere magnus
Exoritur, laetoque dehinc occurrere uoto
Admonuit taedisque uias ornare coruscis.
Surgere uirginibus properatum, et lumina taedis
Instruere et flammas pingui conponere oliuo.
Tum stolidae rogitant olei sibi cedere partem,
Prudentes secum quod tunc gestare uidebant.
Sed quoniam sapiens pauitat chorus, omnibus aeque.
Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae,
Ex paruo aequalis si detur portio cunctis,
Tum pergunt stultae, ut liquidum mercentur oliuum.
Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae
Et sponso tantum comitatur factio prudens.
Adueniunt brutae sero post tempore segnes
Et sponsi pulsare fores et limina clausa
Nequiquam ingeminant precibusque ingrata frequentant,
Ut liceat miseris penetrare in limina laeta.
Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam
Non ipse sponsus uoluit. Vigilate timentes,
Aduentus uobis quia non est certior hora. t
\'Sicut enim, longas cui contigit ire profecto
In terras, credens seruis tractanda talenta
Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,
Tertius unius curam tractare talenti
Suscepit, uires quoniam diuersa merentur.
Sed maior quis est concredita portio nummi,
Certatim duplis auxerunt incrementis.
Ille sed, unius cui credita cura talenti,
Telluri infodiens seruat sine fructibus aera.
Iamque aderat praesens dominus: tum primus et alter
Se geminasse illi pariter concredita monstrant.
Illos laudat herus potioraque credere tantae
Promittit fidei. Sed tertius ille refodit
Et domino reddit tali cum uoce talentum:
Quod scirem domino memet seruire seuero,
Qui meteres segetes alieno semine cretas,
Extimui, argentumque tuum concredere terrae
Malui, quod saluum semper tibi reddere possem.
Tum dominus famulo respondens talibus infit:
Si nescire meos auderes dicere mores,
Nequitiae tantae ueniam concedere possem.
Hoc etiam gnarum potius praestare decebat,
Ut fructum nobis tractata pecunia ferret.
Quapropter segni tollatur portio nostri
Prudentique dehinc detur possessio maior,
Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta
Inueni. Namque est certum, potiora mereri,
Quis res uberior cumulatae sortis abundat.
At cui parua subest segni substantia corde,
Id minimum penitus iuste tolletur ab illo,
Ut nequam seruus tenebras dimersus ad imas
Perpetuos fletus poenae stridore frequentet.1
,En hominis natus ueniet patrisque ministris
Stipatus celsa iudex in sede sedebit.
Tum gentes cunctae diuersis partibus orbis
Conuenient iustosque omnes de labe malorum
Secernet dextraque libens in parte locabit,
At prauos laeua despectos parte relinquet;
Ut pastor pecoris discernit pascua mixti,
Lanigeris dextri permittens mollia prati
At laeuos hirtis dumos tondere capellis.
Sed rex ad dextros conuersus talia dicet:
Huc ueniant sancti, iamdudum debita sumant
Dona patris, mundi quae sunt aequaeua nitentis
Et iustis primo promissa parantur ab ortu.
Namque fame fessum quondam me grata refecit
Haec plebes potuque sitim mihi saepe remouit,
Hospitiumque domus patuit mihi saepe uocato
Et nudus uestis blandissima tegmina sumpsi
Carceris et poenis horum solacia cepi.
Tum Domino tali respondent uoce beati:
Non meminit nostrum quisquam te uisere nudum
Nec famis oppressum dura dicione notauit,
Carceris aut poenis meminit uidisse reuinctum.
Respondens illis dicet tum talia iudex:
Fratribus ista meis humiles miserando labores
Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.
At uos, iniusti, iustis succedite flammis
Et poenis semper mentem torrete malignam,
Quas pater horrendis barathri per stagna profundis
Daemonis horrendi sociis ipsique parauit.
Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla
Nec famis in poena parui miseramina panis,
Aut peregrina mihi tecti uestisue parumper
Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur,
Carceris aut saepto claustris morbisue iacenti
Umquam uisendi solacia uestra fuerunt.
His damnata dehinc respondet factio uerbis:
Haut umquam nostrum meminit te uisere quisquam
Aut sitis aut saeuae famis aegrum agitare laborem,
Hospita uel fessis errare per oppida rebus,
Carceris aut mersum poenis morboue grauatum,
Ut tibi sollicito fieret miseratio iusta.
His rerum dicet Dominus: Cum uestra superbo
Angustis rebus feritas sub corde tumebat
Calcauitque humiles minimos, me spreuit in illis.
Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.
Aeternum miseri poena fodientur iniqui,
Aeternumque salus iustis concessa manebit.\'
Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos
Pro fratris morbo iustis soror anxia curis
Hortatur iuuenem rapido percurrere gressu,
Casibus ut tantis Christus seruaret amicum.
Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,
Obsequio cuius fratremque domumque merentem
Amplexus pleno Christus retinebat amore.
Nuntius adueniens perfert, extrema iacere
Dilectum Christo iuuenem per tristia morbi
Et leti et uitae confinia summa tenentem.
Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris
Percussus uerbis: \'Non est, si creditis, inquit,
Ad letum ducens istaec uiolentia morbi,
Sed Deus ut digno iustis celebretur honore
Et suboles hominis sancta uirtute nitescat.\'
Tunc ad discipulos: \'Dormit iam Lazarus, inquit,
Sed carum iuuenem faciam consurgere rursus.\'
Aiunt discipuli: \'Somno succedere plena-
Et remeare salus poterit;\' nec mente sequuntur,
Quod mortem somni dixit sub nomine Christus.
Errorem quorum tali sermone remouit:
\'Lazarus in letum cecidit, sed gaudia menti
Hinc ueniunt uestramque fidem mihi fortius armant,
Cernitis absentem longe quod cuncta uidere.
Sed properemus,\' ait. Didymus tum talia fatur:
\'Pergamus pariterque omnes procumbere leto
Cogamur, totiens quod gens Iudaea minatur.\'
Iamque aderat Christus, fuerat sed forte sepulto
Quarta dies, mersasque atris de morte tenebris
Germanas luctus lacrimosaque tecta tenebant.
Conuenere illuc solacia debita dantes
Iudaeae gentis proceres carique propinqui.
Sed Martha, audito Christum uenisse, cucurrit
Obuia deseruitque domum maestamque sororem,
Et procul: ,0 utinam praesens uirtus tua nobis
Adforet et morti fratrem rapuisset acerbae.
Nam quicquid poscis, certum est tibi posse uenire.\'
Quam Dominus tali solatur uoce gementem:
\'Robustam mentem, mulier, uirtute resume.
Lazarus haec uitae recidiua in lumina surget.\'
Et mulier: \'Certe surgent in munera uitae
Mortales cuncti, ueniet cum terminus orbi.\'
Christus item sancto depromit pectore uocem:
\'En ego sum clarae uobis reparatio uitae.
In me qui credit, mortem deponere sumptam
Et uitam poterit iugi conponere saeclo.
At quicumque fidem uiuo sub pectore sumet,
Horrida non umquam continget limina mortis;
Istaec si credis puro de pectore, Martha?\'
Illa dehinc: \'Haec una fides mea corda tenebit,
Sublimis ueneranda Dei quod uenerit in te
Caelestis suboles celso sub nomine Christi.\'
Haec ait et Mariam cursu motura sororem
Interiora petit; sanctum uenisse magistrum
Et pariter luctu oppressam uocitare sororem
Admonuit tacito designans omnia nutu.
Prosilit illa foras audito nomine Christi;
Prosequiturque simul Solymorum turba gementem
Credentum, tumulo fletus inferre sorores.
Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,
Procidit ante pedes rumpitque hanc pectore uocem:
\'Si mihi germanum potuisses uisere uiuum,
Lazarus haut poterat durae succumbere morti.\'
Fletibus his Christus socians de corde dolorem
Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper
Membra forent animae uolucris spoliata calore.
Haut mora demonstrant flenti maestoque sepulchrum
Rupe sub excisa; lapidis quod pondere clausum
Ut uidit Sanctus, multo mox uecte moueri
Praecipit; at Marthae talis uox uerberat auras:
\'Quattuor en luces totidemque ex ordine noctes
Praetereunt, quo membra solo conposta quiescunt.
Crediderim, corpus motu fugiente caloris
Fetorem miserum liquefactis reddere membris.\'
His dictis contra depromit talia Christus:
\'Iam totiens dictum est, magnis consistere rebus
Credentum uirtute fidem; sed gloria summi
Iam genitoris adest, fidei si robur habetis.\'
Haec ubi dicta dedit saxumque inmane reuulsis
Obicibus patuit, uirtus mox conscia caelum
Suscipit et tali genitorem uoce precatur:
\'Eximias grates, genitor, tibi, sancte, fatemur;
Me placidus semper uenerandis auribus audis,
Sed populus praesens me missum credere discat.\'
Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso
Restitit aduerso conplens caua saxa clamore:
\'Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris
En animam tuque ipse foras te prome sepulchro.\'
Nec mora conexis manibus pedibusque repente
Procedit tumulo, uultum cui linea texta
Et totum gracilis conectit fascia corpus.
Tum solui iussit laetumque ad tecta remittit.
\'Iudaei postquam factum uenerabile cernunt,
Qui tanti Mariam fuerant Marthamque secuti,
Pars credens sequitur tantae uirtutis honorem;
Ast alii repetunt urbem procerumque superbis
Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.
Ergo ad concilium scribae, plebisque uocatur
Iam grauior numerus, qua uatum principis alte
Pulchra Caiphaeae conlucent atria sedis.
Illic conplacuit Christum prosternere leto,
Sed uitare dies paschae, ne plebe frequenti
Discordes populi raperent in bella furorem.
Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra
Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti
Accedit mulier propius, sanctumque alabastro,
Quo pretiosa inerant late fraglantis oliui
Unguenta, ab summo perfundit uertice Christum.
Discipuli increpitant fantes, potuisse iuuari
De pretio unguenti miserorum corpora egentum.
Has Dominus prohibet uoces factumque probauit:
\'Desinite obsequio iustam prohibere puellam.
Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,
Sed me non semper tribuetur uisere uobis.
Funeris ista mei multum laudanda ministrat
Officio mundumque inplebunt talia facta.\'
Tunc e discipulis unus se subtrahit amens
ludas et ad proceres tali cum uoce cucurrit:
\'Quod pretium sperare datur, si prodere uobis
Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?\'
Illi continuo statuunt ter dena argenti
Pondera; his ludas sceleri se subdidit alto.
Iamque dies paschae primo processerat ortu:
Discipuli quaerunt, ubi cenam sumere paschae
Vellet; at ille sibi quendam sine nomine quaeri,
Ultima qui domini caperet mandata, iubebat.
Vespere mox primo bis sex recubantibus una
Discipulis, tali diuinat uoce magister:
\'En urget tempus, Christum cum prodere morti
E uobis unus scelerato corde uolutat.\'
Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis
Insano tantum cepisset corde uenenum.
Ille dehinc: \'Epulis mecum nunc uescitur, inquit.
Sed suboles hominis quondam praescripta subibit
Supplicia ad tempus. Miserabilis ille per aeuum,
Qui iustum dedet; quanto felicior esset,
Si numquam terris tetigisset lumina uitae!\'
Et ludas grauiter tum conscia pectora pressus,
\'Numquid, ait, ludam talis suspicio tangit?\'
Respondit Dominus: \'Te talia dicere cerno.\'
Haec- ubi dicta dedit, palmis sibi frangere panem,
Diuisumque dehinc tradit sancteque precatus
Discipulos docuit, proprium sic edere corpus.
Hinc calicem sumit Dominus uinoque repletum
Gratis sanctificat uerbis potumque ministrat,
Edocuitque, suum se diuisisse cruorem,.
Atque ait: \'Hic sanguis populi delicta redemit;
Hoc potate meum. Nam ueris credite dictis,
Post haec non umquam uitis gustabo liquorem,
Donec regna patris melioris munere uitae
In noua me rursus concedent surgere uina.\'
Exin cantato sanctis concentibus hymno
Montis Oliueti conscendunt culmina cuncti.
Talia tum Christus depromit pectore uerba:
\'Omnes praesenti noctis uos tempore longe
Disperget misere deserto principe terror.
Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes
In diuersa fugam capient per rura bidentes.
Post ubi uita nouos caeli mihi reddet honores,
Praeueniam uestrosque choros genitalibus aruis
Grata Galilaeae uolitans per rura docebo.\'
Respondit Petrus: \'Cunctos, si credere fas est,
Quod tua labanter possint praecepta negare,
Sed mea non umquam mutabit pectora casus.\'
Ille dehinc: Nox haec, quae lucida sidera terris
Inducit lucemque premens nunc incubat undas,
Audiet, ut trinis pauidus mendacia uerbis
Dices et Christum, fortissime Petre, negabis,
Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum.\'
At Petrus: \'Duram mortem mihi sumere malim,
Vox oblita suum quam deneget ista magistrum.\'
Has uires cordis perstant promittere cuncti.
Nominis Hebraei sunt Gessamaneia rura.
Illo progreditur lucis uitaeque repertor,.
Circa discipuli Iuda fugiente sequuntur.
Atque illic reliquos iussit residere ministros.
Ipse sed adsumpto longe procedere Petro
Zebedeique simul natis per deuia tendit.
Tunc angore graui maestus sic uoce profatur:.
\'Tristia nunc uoluens animus mihi pectora turbat
Morte tenus, sed nunc uos segnem excludite somnum,
Sollicitamque simul uigilando ducite noctem.\'
Haec ait et paulum procedens corpore terram
Deprimit et tali proiectus uoce precatur:
\'Si fas est, genitor, calicis me transeat huius
Incumbens ualido nobis uiolentia tractu.
Sed tua iam ueniat potius, quam nostra uoluntas,
Quae tibi decreta est tantis sententia rebus.\'
Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis
Prostratos terrae membris dissoluerat omnes.
Tunc ait ad Petrum: \'Non est mihi ponere uirtus
Unam peruigilem tantis sub casibus horam?
Sed uigilate, precor, ne uos temptatio raptos
Horrida praecipitet saeuae per lubrica mortis.
Spiritus iste uiget, sed corpus debile labat.\'
Secessit rursus secreti montis in arcem
Orabatque patrem: \'Rerum mitissime rector,
Hunc quoniam calicem non est transire potestas,
Iam tua proueniat nostra de sorte uoluntas.\'
Rursus discipulos somni sub pondere pressos
Inuenit et rursus idem genitore precato
Adloquitur fesso nexos languore quietis:
\'Iam dormire licet sociosque reuisere uestros,
Nam uenit ecce, meum qui dedat in omnia corpus,
Quae maculata meis inponet factio membris.\'
Cum dicto ludas numero stipante cateruae
Aduenit procerum iussu populique ferocis.
Pars strictis gladiis pars fidens pondere clauae
Signa sequebatur Iudae promissa furentis.
Oscula nam pepigit sese contingere Christi,
Quo facile ignotum caperet miserabile uulgus.
Ille ubi dissimulans blanda cum uoce salutat,
Attigit et labiis iusti uenerabilis ora,
Continuo Christus: \'Totum conplere licebit,
Huc uenisse tuo quaecumque est causa paratu.\'
Iniecere manum turbae Christumque prehendunt.
Tunc e discipulis unus fulgente machaera
Occurrit uatis famulo sublatus in iram
Tempore et excussam rapuit ui uulneris aurem.
Olli Christus ait: \'Gladium tu ponito, noster;
Nam quicumque ferox confidet uindice ferro,
Hunc iusti similis ferri uindicta manebit.
An ego non possem caelestia castra uocare
Et patris innumeras in proelia ducere turmas?
Sed scriptura meis conplenda est debita rebus.
Vos autem stricto qui me conprendere ferro
Fustibus et gladiis concurritis, en ego uobis
Occurram, templi media qui semper in arce
Vobiscum residens docui, nec talia quisquam
In solum tantis circumlatrantibus ausus.\'
Discipuli passim Christo fugere relicto.
Iamque Caiphaea steterat saluator in aula,
Cum uenere omnes scribae proceresque uocati.
At Petrus longe seruans uestigia solus
Occulte maestus sedit cum plebe ministra
Extremum opperiens tanto sub turbine finem.
Ecce sacerdotes falsos conquirere testes
Incumbunt fictasque uolunt contexere causas,
Quis mortem insonti possent inponere Christo.
Sed nullus tanto uisus satis esse furori.
Ultima prosiliunt testes, qui dicere Iesum
Audissent, templum quod solus uertere posset
Et uersum trinis iterum instaurare diebus.
Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem
Insistit frendens furiis ac talia fatur:
\'Cur nihil ad tantas nunc respondere querellas
Conuictus ueris procerum sub testibus audes?
Adiurabo tamen summi per regna Tonantis,
Ut fateare palam, si fas te credere Christum.\'
Ille dehinc tali conpellat uoce superbum:
\'Istaec sola tibi procedunt pectore uerba
Vera tuo; ueniet uobis uisenda per auras
Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae
Virtuti adsidet sub nubibus ignicoloris.\'
Talibus auditis scindit de pectore uestem
Exsultans furiis et caeco corde sacerdos
Atque ait: \'Audistis pugnantis foeda profani
Verba Deo; polluta magis consurgat in iras
Religio et uestram cuncti iam pandite mentem/
Conclamant omnes mortique addicere certant.
Tum sanctam Christi faciem sputa inproba conplent
Et palmae in malis colaphique in uertice crebri
Insultant uerbisque omnes inludere certant:
\'Christe, profetabis, cuius tibi palma sonarit!\'
At Petrum mulier tristem quod uiderat intus,
\'Tune etiam, iuuenis, fueras comes additus, inquit,
Isti, quem ludens procerum sententia damnat?\'
Ille negat tectisque feris se promere temptat.
Ecce sed egressum primo sub limine cernens
Altera consimili prodebat uoce ministris.
Rursus ait iurans, illum se nosse negabat.
Tum percontatum multi accessere sequentes
Eque sono uocis sese cognoscere dicunt,
Cuncta Galilaeam streperent quod uerba loquellam.
Et Petrus iurans deuotis omnia uerbis
Nescire adfirmat, quisquis foret ille, negando.
Hanc uocem, plausum quatiens sub culmine tecti,
Ales prosequitur cantu, mentemque Simonis
Circumstant tristem uerbis praesagia Christi;
Egressusque dehinc ploratus habebat amaros.
Sidera iam luci concedunt et rapidus sol
Progreditur radiis terras trepidantibus inplens.
Iamque e concilio Christum post terga reuinctum
Praesidis ad gremium magno clamore trahebant.
Interea celsum Dominus stans ante tribunal
Talia Pilati uerbis excepit Iesus:
\'Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur, adstas?\'
Respondit Christus: \'Vestris haec audio uerbis.\'
Exhinc terribilis iusti accusatio surgens
Infremit et sanctum scelerata facundia pressat.
Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.
Pilatus quaerit, quae tum sit causa tacendi.
Ille magis perstans miranda silentia seruat.
Sollemni sed forte die concedere leges
Unum damnati capitis de more iubebant;
Et fuit in uinclis famoso nomine latro,
Quem Christo infensus populus dimittere uitae
Ardebat: trucibus somno sed territa uisis
Pilati coniux, iusti discedere poena,
Mandatis precibusque uirum suspensa rogabat.
Tum iudex iterum procerum disquirere mentem
Temptat, et instanti cuperent quem soluere poenae,
Plebis ad arbitrium mitti de lege requirit.
Sed proceres populum fusa ambitione rogabant,
Latronem legi peterent Christumque negarent..
At postquam procerum incendit sententia uulgum,
Latronisque petit potius sibi cedere uitam,
Consuluit praeses populum, quid uellet Iesum.
Plebs incensa malo saeuos miscere tumultus,
Et crucis ad poenas iterumque iterumque petebant,
Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem
Confessus sese proprio damnauerit ore.
Denique ui uictus detestatusque cruentum
Officium increpitans se libera sanguinis huius
Corda tenere sibi, coramque a crimine palmas
Abluit, ut genti tantum macula illa maneret.
Hoc magis inclamant: \'Nos, nos cruor iste sequatur,
Et genus in nostrum scelus hoc et culpa redundet.\'
Pilatus donat plebi legique Barabban
Et crucis ad poenam uictus concedit Iesum.
Proditor at ludas, postquam se talia cernit
Accepto sceleris pretio signasse furentem,
Infelix ueris damnans sua gesta querellis
Proiecit templo tunc detestans argentum.
Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas
Informem rapuit ficus de uertice mortem.
Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset,
Inlicitum fantes aditis concedere templi,
Quod dare tum licitum, cum sanguis distraheretur,
Credebant, agrum mercati nomine uero
Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto.
Haec quondam cooperta canens uox uera profetae
Euentum rerum patefecit in ordine saecli:
Argenti triginta minas posuere profani
Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,
Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum.
(Traditus est trucibus iustus scelerisque ministris
Militibus: scelerata ludibria corpore praebet.
Purpureamque illi tunicam clamidemque rubentem
Inducunt spinisque caput cinxere cruentis,
Inque uicem sceptri dextram comitatur harundo.
Tum genibus nixi regem dominumque salutant
Iudaeae gentis faciemque lauere saliuis\'
Vertice et in sancto plagis lusere nefandis.
Haec ubi transegit miles ludibria demens,
Indutum propriae ducebat tegmina uestis
Et crucis ad poenam sanctum iustumque trahebat.
Ecce sed egressi quendam cepere Simonem
Cyrena genitum lignumque adferre iubebant, .
Quo dominum lucis iussis suffigere saeuis
Instans urgebat saecli inmutabilis ordo.
At postquam uentum est, ubi ruris Golgatha nomen,
Permixtum felli uinum dant pocula Christo.
Ille sed in summo gustu tractata recusat;
Ut satis antiquis fieret per talia dictis,
Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit.
Iamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,
Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes
Militis unius seruans possessio textum.
Et scriptum causae titulum meritique locarunt,
Quod rex Iudaeae plebis gentisque fuisset.
Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent
Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis
Insultat plebis fixo uaesania Christo:
\'Hic est., qui templum poterat dissoluere solus,
Hic est, qui trino lucis reparare meatu.
Sed nunc discendat suboles ueneranda Tonantis
Et crucis e poena corpusque animamque resoluat.\'
Haec uulgi proceres uaecordis dicta sequuntur;
Atque Pharisaei scribaeque et factio demens
Inludunt motuque caput linguasque loquellis
Insanis quatiunt aeternae ad uincula poenae:
\'Nonne alios quondam trucibus seruare solebat
Morborum uinclis? sese cur soluere poenis
Non ualet? En regem nostrae quem credere gentis
Debuimus: soluat ligni de robore corpus!
Tunc sanctis digne poterimus credere signis.
Confidit genitore Deo: dimittere poena
Cur propriam non uult subolem ueneranda potestas?
Nec minus increpitant dextra laeuaque gementes
Adfixi crucibus scelerum pro sorte latrones.
Iam medium cursus lucis conscenderat orbem,
Cum subito ex oculis fugit furuisque tenebris
Induitur trepidumque diem sol nocte recondit.
Ast ubi turbatus nonam transegerat horam
Consternata suo redierunt lumina mundo.
Et Christus magna genitorem uoce uocabat
Hebraeae in morem linguae; sed nescia plebes
Heliam uocitare putat. Tum concitus unus
Cogebat spongo turpi calamoque reuincto
Inpressum labiis acidum potare saporem.
Cetera turba furens tali cum uoce cachinnat:
\'Spectemus pariter, caelo ne forte remissus
Helias ueniat, celsa qui sede quiescit,
Liberet et misero confixum stipite regem.\'
\'Tum clamor Domini magno conamine missus
Aetheriis animam comitem conmiscuit auris.
Scinduntur pariter sancti uelamina templi
Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt
Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,
Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.
Tum ueterum monumenta uirum patuere repulsis
Obicibus iustaeque animae per membra reuersae
Et nisi passim populi per moenia late
Errauere urbis: sic terrent omnia mundum,
Militibus primis quatiuntur corda pauore,
Dedita qui saeuae seruabant corpora poenae,
N Et subolem dixere Dei Christumque fatentur.
. E speculis matres miracula tanta tuentur
Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant)
Iam decedenti uesper succedere soli
Coeperat, et procerum solus cum iustior audet
Corpus ad extremum munus deposcere Christi.
Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph,
Qui quondam uerbis aures praebebat Iesu.
Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,
Quis nuper tulerat uitam uis horrida poenae.
Concessit praeses et corpus fulgida lino
Texta tegunt saxique nouo conponitur antro.
Limen concludunt inmensa uolumina petrae;
E speculis seruant matres et cuncta tuentur.
Iamque dies rutilo conplebat lumine terras,
Otia qui semper prisca de lege iubebat,
Nulla sed inmitis procerum furor otia seruat.
Conueniunt onerantque simul sic iudicis aures:
\'Erroris laqueos iustissima poena resoluit.
Nunc meminisse decet; quoniam planus ille solebat
Vulgari semper iactans promittere plebi,
E mortis sese tenebris ad lumina uitae
Cum trino solis pariter remeare recursu.
Hoc petimus, custos miles noua funera seruet,
Ne fera discipulis furandi audacia corpus
Consurgat turbetque recens insania plebem.\'
Et Pilatus ad haec: \'Miles permittitur, inquit,
Seruare, ut uultis, corpus tellure sepultum.\'
Conueniunt saxique ingentia pondera uoluunt,
Et limen signis et saxum milite seruant.
Sidera iam noctis uenturo cedere soli
Incipiunt, tumuli matres tum uisere saeptum
Concurrunt, motus sed terram protinus omnem
Concutit et caelo lapsus discendit aperto
Nuntius et saxum tumuli de limine uoluit.
Illius et facies splendet ceu fulguris ignis,
Et niuis ad speciem lucent uelamina uestis.
Militibus terror sensum discluserat omnem
Et iacuere simul ceu fusa cadauera leto.
Ille sed ad matres tali cum uoce profatur:
\'Vestra pauor nullus quatiens nunc corda fatiget;
Nam manifesta fides, sanctum uos quaerere corpus,
Quod crucis in ligno scelerata insania fixit.
Surrexit Christus aeternaque lumina uitae.
Corpore cum sancto deuicta morte recepit.
Visere iam uobis licitum est, quod sede sepulchri
Nulla istic iaceant, fuerant quae condita membra.
Dicite praeterea celeri properoque recursu
Discipulis, Christum remeasse in luminis oras,
Inque Galilaeam laetum praecedere terram.\'
His dictis uisisque animos perfuderat ardens
Laetitia attonitis stupor ancipitique pauore.
Denique praecipiti celebrantes gaudia cursu
Talia discipulis referunt tumulumque relinquunt.
Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus
Et fidas matres blandus saluere iubebat.
Occurrunt illae et genibus plantisque prehensis
Victorem leti pauidae uenerantur Iesum.
Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat:
-,Mentibus absistat fidei pauor omnis et ista
Fratribus en nostris propere mandata referte.
Nostri conspectus si cura est, ite uolentes
Inque Galilaeam propere transcurrite terram.\'
Interea tumulo custodum exterrita corda;
Mittunt e numero partem, quae tanta referret
Iudaeis. rerum miracula. Sed manus amens
Iam semel insano penitus deuota furori
Praemia militibus certatim magna rependit
Et famam argento redimit, quod limine rupto
Furtim sustulerit corpus defensa tenebris.
Occulte rapiens audacia discipulorum.
Iamque Galilaeos conscenderat anxia montes
Mandatis Christi concurrens turba suorum:
Cernitur ecce suis proles ueneranda Tonantis.
Illum procumbens sancte chorus omnis adorat;
Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat
Pectoribus uirtus, nam pars dubitabat eorum.
Tunc sic discipulos clarus conpellat Iesus:
\'In caelo et terris genitor mihi cuncta subegit,
Me pater est uobis dignatus mittere lucem.
Gentibus haut aliter nunc uos ego mittere cunctis
Institui, uestrum est cunctas mihi iungere gentes.
Pergite et ablutos homines purgantibus undis
Nomine sub sancto patris natique lauate,.
Viuifici pariter currant spiramina flatus.
Ablutisque dehinc nostra insinuate docentes
Praecepta, ut uitam possint agitare perennem;
Nec uobis umquam nostri praesentia deerit,
Donec consumens dissoluat saecula finis.
Has mea mens fidei uires sanctique timoris
Cepit et in tantum lucet mihi gratia Christi,
Versibus ut nostris diuinae gloria legis
Ornamenta libens caperet terrestria linguae.
Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,
Quam fouet indulgens terrae regnator apertae
Constantinus, adest cui gratia digna merenti,
Qui solus regnum sacri sibi nominis horret
Inponi pondus, quo iustis dignior actis
Aeternam capiat diuina in saecula uitam
Per dominum lucis Christum, qui in saecula regnat.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Evangeliorum Libri Quattuor edited by Iohannes Huemer Johann Huemer (Wien, Österreich, Österreichische Akademie der Wissenschaften (ÖAW): 1891) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 24), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
