Menu

Tractatus super psalmos (Latin, part 2 of 2)

The Latin text of Tractatus super psalmos. This page has 31 section groups and about 71,954 words. Each row carries its standard reference.

The age of Nicaea c. AD 310–367 Hilary of Poitiers Latin original 31 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Contents (31)
  1. Psalmus Cxxi
  2. Psalmus Cxxii
  3. Psalmus Cxxiii
  4. Psalmus Cxxiv
  5. Psalmus Cxxv
  6. Psalmus Cxxvi
  7. Psalmus Cxxvii
  8. Psalnus Cxxviii
  9. Psalmus Cxxix
  10. Psalmos Cxxx
  11. Psalmus Cxxxi
  12. Psalmus Cxxxii
  13. Psalmus Cxxxiii
  14. Psalmus Cxxxiv
  15. PSALMUS CXXXV. Alleluia
  16. Psalmus Cxxxvi
  17. Psalmus Cxxxvii
  18. Psalmus Cxxxviii
  19. Psalmus Cxxxix
  20. Psalmus Cxl
  21. Psalmus Cxli
  22. Psalmus Cxlii
  23. Psalmus Cxliii
  24. Psalmus Cxliv
  25. Psalmus Cxlv
  26. Psalmus Cxlvi
  27. Psalmus Cxlvii
  28. Psalmus Cxlviii
  29. Psalmus Clix
  30. Psalmus Cl
  31. Book appendix: Appendix
Psalmus Cxxi

Canticum graduum.

Laetatus sum in his, quse dicta sunt mihi: in domum domini ibimus.

Qui spe caelestis desiderii detinetur, nihil obscuritatis in psalmo habebit; ex suo enim sensu intellegentiam prophetise magniloquentiae consequetur, namque cum se meminerit scriptum dei coheredem et consortem aeternorum bonorum, et similem angelis ex resurrectione renouandum et corruptione deposita in gloriam dei ac domini nostri Iesu Christi corporis conformandum futurumque incolam ciuitatis caelestis uiuis lapidibus extructae, de qua scriptum est in euangelio, cum dominus iurari per caelum inhibuisset dicens: neque per Hierosolymam, quia ciuitas est regis magni — non utique eam significans, quae prophetas occidit et lapidat, sed eam, cuius beatus apostolus Paulus ita meminit: uos estis ciues sanctorum et domestici dei, supersedificati super fundamentum apostolorum — cumque legerit, ea, quae nunc sunt, ex parte esse nosque per speculum interim et in aenigmate uidere, perfecto autem ueniente ea, quae nunc pro parte sint, destruenda, et facie ad faciem, tamquam corporali uisu, ea, quae tum nobis sint uisibilia, contemplaturos, ubi non aegritudo, non mors, non msestitia, non terror sit: hsec cum quis adnuntiata ab angelis, prseformata in lege, exposita a prophetis, a domino exemplis repraesentata, praedicata ab apostolis, ipsi sibi hsec eadem per fidem possibilia cognouerit, proclamabit necesse est exemplo prophetae: lsetatus sum in his, quae dicta sunt mihi.

Sed quse sunt illa, quse dicta sunt, ex quibus laetitia suscepta est? nempe id, quod sequitur: in domum domini ibimus. hinc gaudetur, hinc exultatur, quia hac dicta sunt, quod eundum in domum domini sit. domus domini quae sit, psalmo altero docuit dicens: quoniam elegit dominus Sion, prseelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in ssecula sseculorum, hic habitabo, quoniam prseelegi eam: non utique, ut diximus, hanc terrenam et caducam et p“nas“ impietatis suae luentem, sed illam liberam et caelestem Hierusalem, quia eadem et Sion est, per cuius incolatum, quia domus dei est, nos quoque ciues sanctorum et domestici dei sumus. hinc ergo laetitia. est, quod dictum sit in domum domini nos ituros.
Sed qui ista dixerunt? ne forte ignorent neue a domo eadem, in quam nos ituros nuntiant, peregrinentur; sed dicunt: stantes erant pedes nostri in atriis Hierusalem. non incerta nuntiant, non incognita pollicentur. hanc domum desiderabilem et dilectam a multis agnouimus. nam scriptura ait: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitse mese, ut uideam uoluntatem domini et uisitem templum eius, et rursum: domine, dilexi decorem domus tuse et locum tabernaculi glorise tuse. haec domus desiderabilis, hic auditus laetabilis, fundamento duodecim uiuarum gemmarum esse uiuos lapides extructos, excisos primum ad opus aedificationis a Moyse in lege, a prophetis in passionibus suis, a domino in corpore, ab apostolis in martyriis, a sancto spiritu in uirtutibus. hi sedificatores, haec aedificia, haec ciuitas. hinc stantes pedes in eius atriis, custodes scilicet, quibus datae sunt claues domus huius — dictum est enim: uobis dabo claues regni caelorum —, speciem domu signorantibus nuntiantes beati pedes et a propheta merito laudati: quam pulcherrimi pedes euangelizantium pacem.
Ac ne conuenire quicquam horum in eam Hierusalem, quae terrena fuit, existimaretur, id consecutum est: Hierusalem, quae sedificatur ut ciuitas. non ciuitas, sed ut ciuitas; quia illa terrenae ciuitatis sedificatio et templi extructio et tabernaculi institutio speciem illius aeternae et caelestis ciuitatis prsefigurabat. et quia in omne tempus et usque ad saeculi consummationem et per omnium generationum aetatem sedificatio caelestis huius ciuitatis explenda est, ideo sedificari eam sine temporis definitione significat dicens: sedificatur ut ciuitas, donec, ut apostolus ait, intret plenitudo gentium, et tunc quod est reliquum Israhel saluabitur.
Sed quia unum ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum neque singulis in indiscretum aceruum et informem cumulum unitis, sed per fidei unitatem, per caritatis societatem. per operum uoluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos Paulus hortatur dicens: obsecro uos, fratres, ut idipsum sapiatis omnes ean-dem caritatem exercentes, et cum fuerit, ut scriptum est: erat autem omnium, qui credebant, cor et anima unum, tunc erimus ciuitas dei, tunc sancta Hierusalem, quia Hierusalem sedificatur ut ciuitas, cuius participatio est in idipsum. dissidentes autem a coetu sanctorum et se ab ecclesiae corpore peccatis, fastu, litibus separantes participationem sanctae istius domus non habent, quia participatio ciuitatis huius in idipsum est. ex consortio enim perfectae ciuitatis unanimes non possunt participationem in diuerso habere, sed in idipsum. omnes igitur. qui unum erunt, in ea erunt. et testis est psalmus; ait namque: illic ascenderunt tribus, tribus: non una, sed plures.
Sed forte sine exceptione ab uniuersis sedificanda uide- 6 bitur ciuitas, quod in tribubus cognominatis nulla fiat exceptio, eritque populis dominum nescientibus in hanc domum communis ingressus? sed intellegi istud scriptura non patitur adiciens ad id, quod dixerat: illic ascenderunt tribus, tribus domini. sunt enim, qui non sunt domini. quibus dictum est: uos estis a diabolo, et rursum: abite maledicti in praeparatum ignem diabolo et angelis eius. tribus ergo, quae erunt domini, ascendent,
Sed forte sibi Israhel hoc esse debitum uindicabit, id est, qui secundum litteram et non secundum spiritum, qui carnalis et non caelestis, qui crucifigens dominum, non qui adorans est? sed ab hac spe repulsus est. illic enim conscenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. non tribus Israhel in testimonium gentium, sed tribus domini in testimonium Israhel. tribus enim domini dixerunt: uenite ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob: et adnuntiabit nobis uiam suam, et ambulabimus in ea. ex Sion enim exiet lex, et uerbum domini ex Hierusalem. ex Hierusalem enim exiens uerbum domini uenit ad gentes. hse introeunt in sanctam ciuitatem, in testimonium Israhel.
In quod tandem testimonium? ad confitendum, inquit, nomini domini. tribus domini nomen domini confitentur. hoc autem est testimonium Israhel. ille Israhel a domino in Pharao uindicatus, in mari ablutus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis obiurgatus, in natiuitate a domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet saluatus. in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum uoluit. habens mannam cucumeres Aegypti desiderauit; legem uitse a deo expectans uitulum adorauit; prophetas audiens occidit; uirginis partum prophetatum sibi infamauit, deum in carne non credidit, peccati remissorem falsi peccati reum arguit, emit ad mortem, in crucem sustulit; testes resurrectionis ad silentium corrupit; apostolos morte intercepit. in hoc sceleris sui testimonium tribus domini ascendunt. illi promissum est, hae obtinent. illi testamentum, sed harum hereditas est. hunc eius cruciarium deum suum tribus confitentur. in hoc itaque testimonio agnoscit Israhel, quem conpunxit, et ab accessu eius inhibetur, quem resurrexisse non credidit. hunc archangeli adorant, huic omnes uirtutes caelestes ministrant, hic tribus suas conformes gloriae corporis sui praestat. confitentur ergo nomini domini, quia deus est, quia filius unigenitus ingeniti est. in hoc itaque testimonium Israhel in domum domini tribus domini conscendunt confitentes nomini domini.

Sed confessio ista iudicium est. iudicatur enim per eos, quibus dictum est: sedebitis super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israhel. non solum hi iudicabunt. sed et regina austri condemnabit et Niniuitse condemnabunt; quia hi paenitentiam super Ionse praedicationem egerunt et illa ex ultimis terrae partibus ueniens sapientiam Salomonis audiuit: in quibus ecclesiae praefiguratio est, quse peregrina et incognita et psenitentise credidit et sapientiam desiderauit audire.

Hic igitur sedes . iudicii erit, ubi in testimonium Israhel tribus domini ascendent ad nomen domini confitendum, in ecclesia scilicet, sanctorum lapidum ciuitate, quae domus domini est. ait enim: quia illic sederunt sedes in iudicium. sedes super domum Dauid. Dauid nunc quoque, sicut in ceteris locis, domino nomen ex corpore est. scriptura enim. ubicumque mentionem adsumendi corporis facit, Dauid eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis adsumens. non est autem ex eo perturbatio intellegentise suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint; iam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. deo namque conplectenti in se omnia futura pro factis sunt; et cuius tam fidelis praescientia est, ut, quae nondum gesta sunt. tamen ab eo iam pro et praeteritis habeantur et gestis. denique statim res se futuri temporis loqui propheta demonstrat

Nam cum tamquam de praeterito commemorasset, ascendisse illic tribus domini et sedisse super sedes domus Dauid, nunc iam uelut publicae doctrinae et admonitionis affectu commonuit in futurum dicens: rogate, quae ad pacem sunt Hierusalem: ut prsescientise fidem in his, quae gesta dixisset, ostenderet, conseruaret uero temporum ordinem in gerendis. extructio itaque eius in pace est, et participatio in idipsum est, et unius mentis et fidei et caritatis domus illa est. discenda ergo est doctrina pacis. nunc enim rogate non orandi, sed interrogandi secundum proprietatem graecitatis est sermo. sed pacem discere in uoluntate est audientium. cum enim de pace eius interrogauerint, tunc laetabuntur dici sibi: in domum domini ibimus.
Neque enim interrogatse pacis fructus exiguus est, quia id sequitur: et abundantia diligentibus te. perfectos fructus dilectio pacis expectat et abundantem felicium prouentuum copiam sperat. quod idipsum benedictio in Iacob ad spem fidelium prseformata significat; benedictus enim ita est fratris benedictionibus occupatis: ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit deus. ager plenus et fertilis, reddens centesimum fructum, hic aeternis copiis abundabit. et nunc quidem interim beatis fructibus abundamus. quos nobis ad speciem fructuum aeternorum ecclesise sacramentum et pacis unitas subministrat. hoc autem sacramentum spei communis corporalium et communium rerum nominibus ostensum est, quod scientes intellegent. namque abundantise huius et copiae idem propheta psalmo altero meminit dicens: dedisti laetitiam in corde meo, a tempore frumenti et uini et olei sui multiplicati sunt in idipsum. haec igitur abundantia est in idipsum. per hanc enim pacis et sacramentorum abundantiam beata illa pax et indeficiens et aeterna bonorum caelestium abundantia praeparatur.

Dehinc sequitur: fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus grauibus tuis. pax atque uirtus domus huius conexa sunt sibi. posse enim aliquid nisi ei pace non poterit, quin participatio eius in idipsum est, in idipsum autem esse pax sola consequitur. perfecta uero uirtus eorum tantum est, qui congregantur in idipsum; et idcirco ait: fiat pax in uirtutibus tuis.

Ciuitatem autem necesse est diuerso aedificiorum genere consistere. non enim omnis est murus, porta, turris, neque omnis plateae, porticus, tabernae, neque domus, forum, templa, palatium: sed et differentibus inter se domorum magnificentiis differunt quoque cohabitantium dignitates. in omni uero genere ciuitatis nihil neque firmius neque utilius neque celsius turribus est. solita uero scriptura est grauia pro firmis et inmobilibus nuncupare; sic ubi ait: in populo graui laudabo te. nunc quoque cum de pace uirtutis memorasset, abundantiam beatitudinis perfectae et aeternae ciuitatis huius principibus tamquam firmissimis et grauissimis deputauit dicens: et abundantia in turribus grauibus tuis. superius dixerat: et abundantia diligentibus te; non ergo omnium est abundantia, sed diligentium deum. deinde adiecit: fiat pax in uirtute tua; pax enim ecclesise et unitas uirtutem nobis firmitatemque praestat secundum illud apostoli: et pax dei, quae exsuperat omnem sensum prudentiae, custodiet corda uestra in Christo Iesu. nunc quoque hanc abundantiam, quam diligentibus spoponderat, propriam esse grauium turrium commemorat; eos graues turres significans esse, quicumque diligerent. per quod intellegendum est abundantiam hanc non promiscuam esse nec totius admodum ciuitatis, sed eorum tantum fidelium et sanctorum uirorum, qui ceterae ciuitatis huius aedificationi tamquam turrium firmitate praestiterint.

Sequitur deinde prophetae magnus affectus et in omnem hominem credentem sollicitudo pise admonitionis. ait enim: propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te: propter domum domini dei mei qusesiui bona tibi. multitudinem in fratribus suis proximisque huius ciuitatis significat; propter quos pacem de ea locutus est, ut audientes se ipsos in aedificium consummandae huius ciuitatis aptarent. sed qui pacem propter fratres et propinquos suos de ea loquitur, ciuitati eidem propter domum dei bona quaerit dicens: propter domum domini dei mei quaesiuibona tibi. ciuitati ergo bona propter domum domini quaesita sunt. discernens enim gloriam domus dei a ciuitatis uniuersitate, quia necesse est ornatum domus regiae aedificationi ciuitatis totius anteferri, quaesiuit bona eidem ciuitati. primum enim fratres et propinqui eius per praedicationem pacis facti sunt domini ciuitas. secundum uero ciuitas ipsa iam ex propinquis eius et fratribus constituta, audiens dignitatem domus dei, domus omnis dei ipsa esse properauit. ac sic ciuitati huic quaesita sunt bona. dum ex ciuitate domini in domum dei proficit secundum illud apostoli: uos estis templum dei, e l spiritus domini habitat in uobis. fidelis enim est, qui ait: pater, pro his te rogo, ut omnes unum simus, ego in illis, et tu in me: dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxii

Canticum graduum.

Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo, et reliqua.

Efficitur rebus, quod - titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. namque in primo cantici graduum ad dominum de tribulatione clamatum est. postea leuati oculi in montes sunt, et quaesitum, unde ueniret auxilium. dehinc, quia eleuanti oculos et, unde auxilium ueniat, quserenti adest doctrinse propheticse institutio, in his, quae sibi sunt dicta, lsetatus est. nunc uero quia usque ad id, quod doctrina instituerat, accessum est, de quodam quasi profectus sui gradu cantat propheta: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in cselo, incrementis conpetentibus contemplandi dei usus, tamquam post multam caecitatem per modica et dimensa admissae sibi lucis interualla consuetudini totius luminis praeparatus. deus enim, qui primum in tribulatione inuocatus est, quaesitus est a prophetis eosque prophetise lsetificauit auditu. sed nunc iam oculis mentis per fidei fiduciam contemplandus est habitans in caelo.

Sed caelum hoc, quod uisibus nostris per materiem sui subiacet, quod tamquam fumus solidatus firmamenti et naturam et nomen accepit, praeteribit et non erit; sedis autem domini manet in aeternum. necesse est uero, ut habitatio habitatore suo digna sit: et corruptibili loco id, quod infinitum et incorruptibile est, concludimus, si deum in caelo hoc habitare credimus. quaeramus ergo, quae habitatio dei sit, nempe eius, quidixit: pater enim in me, et ego in patre; et rursum: ego et pater unum sumus; et de quo dictum est: deus in Christo erat mundum reconcilians sibi: digno et sufficiente filio, in quo pater per eandem naturae habitet uirtutem; patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia diuinitatis. sed non nunc de inseparabili uirtute patris et filii sermo est. deus enim ex deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et deus innascibilis unigenitum deum gignens manet in illo, quem genuit proprietate generandi. omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum deum nouerimus. nam de innascibili deo nemo tam amens est, qui caelum contuens deum esse non sentiat. in hoc ergo caelo deus inhabitat, digno maiestatis suae et diuinitatis habitaculo.
Sed est et alia conplacita deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est: habitabo in his et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in deum; de quibus et apostolus ait: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. idem quoque apostolus ait: qualis de limo, tales et de limo; et qualis caelestis, tales et caelestes. caelestis ergo est secundus Adam et idcirco caelestis, quia uerbum caro factum est, ex spiritu scilicet et deo homo natus. in hoc ergo uerbo, non inani sono uocis, sed in deo uerbo, neque in dissidenti a se diuersaque substantia, sed in dei uerbo deus tamquam in caelo habitat, in eo scilicet, quod ex se ac suum est. manens; per eum in eis quoque, qui caelestes sunt, habitans, sicut ipse ad patrem ait: ut omnes unum sint, ego in illis, et tu in me. ergo si, qui in Adam limus fuimus, nunc caelestes sumus in Christo et Christus habitator est nostri. per habitantem Christum in nobis etiam ille quoque habitator est nostri, cui est habitans in nobis Christus habitatio.

Et quia secundum corporalem intellegentiam ille nobis subest sensus, ut caelum, quod ultra firmamenti huius naturam est, deus inhabitare existimetur, non excludimus publicam illam de sede dei opinionem, ut ei caelum caeli thronus sit, sed et illam dignam deo habitationem in caelesti Adam suo significatam esse credentes. etiam hoc igitur caelum deus habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse caelestes.

Oportet autem eos, qui ad deum cculos mentis erexerint, non retorquere eos atque deflectere, quia, ut in euangeliis dictum est, nemo retro respiciens et aratrum tenens aptus est regno cselorum. relinquentes enim templa, aras. cupiditates, lasciuias et omne uitiorum profundum conuenit indefesso obtutu inuictoque persistere. si enim gentes errore suo csecse indemutabili pertinacia falsis religionibus detinentur, ita ut reflecti a superstitionibus suis ueri ratione non possint diuersis diis, ut uocant, perseuerante stultitia seruientes et si anima peccantium capta uitiorum inlecebris deuotissime seruit tamquam imperanti sibi corpori, quanto nos magis conuenit deum conditorem caeli et terrae cognoscentes, qui, ut potens fuerit ex terra inanima animare hominem, ita et potens sit hominem, qui animatus occiderit, in aeternitatis consortium excitare, sine deflexu aliquo ac deuia religione uenerari neque quoquam initae fidei pertinaciam deflectere?

Et docet propheta hos mentis suae oculos indemutabili ad deum semper esse obtutu dicens: ecce sicut oculi seruorum in manus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manus dominse suae: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nobis. exempla et conparationem propheta proposuit, ut, sicut in manus dominorum oculi seruorum sunt, ita ad deum fidei suae oculi intenti sint: quia fidelis seruus ad omnem ob“dientiam uoluntatis dominicae sollicitus sit indeflexosque oculos semper intendat. sed si de seruis ac dominis corporalibus sermo esset, dictum ita fuerat, oculos seruorum in oculis uel in lingua uel in conspectu esse dominorum; aut nutu enim bis iubetur aut ore. sed manus pro operibus frequenter scriptura significat. sunt autem, qui neque hominum neque dei serui sunt, sed serui sunt peccati domino dicente: omnis, qui peccatum facit, seruus est peccati. hi ergo serui harum spiritalium nequitiarum in opera eorum tamquam in manus dominorum suorum oculis mentis suae semper intenti sunt, uitiorum in id desiderio atque admiratione defixi. sunt autem haec diabolica, id est gentilium opera, quae significantur in manibus, uenter, otium, luxus, libido, superbia, auaritia, ambitio: in hsec ergo uoluptatum, quarum dominatui subiacent, opera spectantes sensus sui oculis intendunt, quibus dii plures sunt innumerosique domini, prout uniuscuiusque studium et natura auctorem sibi religionis elegerit.
Nobis autem unus deus est; non tamen per unionem dei domino nostro Iesu Christo quod deus est abnegantes, sed sequentes legem et prophetas et euangelia et apostolos diuinitatis unitatem in innascibili deo et in unigenito deo secundum proprietatem atque naturam cum fide et ueritate profitemur. nusquam enim genere plurali nec deos neque dominos sermo propheticus nuncupauit, sed unumquemque suo ordine. Genesis namque ait: et pluit sulphur et ignem dominus a domino; et propheta: unxit te deus, deus tuus; et rursum: dixit dominus domino meo; et euangelia: et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; et apostolus: unus deus, ex quo omnia, et unus dominus Iesus, per quem omnia; et rursum: ex quibus Christus est, qui super omnia deus. hoc ergo propter "dominus" dictum est, ut intellegeremus per id, quod unus innascibilis deus est, non adimi unigenito deo posse, quod deus est. deus enim unus uterque est: non quod unus diuisus in duo sit, aut . uterque ipse sit, ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendi, sed idcirco deus unus, quia neque duo innascibiles, neque unigeniti duo, sed unus ex uno et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia diuinitatis in utroque.
Sequitur deinde: et sicut oculi ancillse in manus dominse suse. tenuit uero eundem propheta ordinem. ut in conparationis exemplum ancillse quoque oculos in manus dominae esse commemoraret intentos, ut in operum potius efficientias hsec desideria seruorum doceret intenta. sed cum plures serui plurium dominorum sint positi in exemplum, quaerendum, cur ancilla una unius commemorata sit dominse. plures enim serui, ut superius diximus, plurium sunt deorum. nunc autem una ancilla et una domina: quia natura una est animae humanae, sicuti et terrenae carnis una natura est. et quia nunc de peccatoribus, qui peccati serui sunt, sermo est, haec ancilla anima carni dominae suae dedita est et per corporalium uitiorum blandimenta subiecta est habetque inferioris sui per inlecebrarum fomenta dominatum, fructus operum eius inspiciens, ergo ut hos seruos et hanc ancillam indemutabilia uitia sua detinent, ut in his quadam religiosa stultitiae. suae intentione persistant, ita fidem esse oportet, quae non temporaria ac mobilis sit neque, emissis temptationibus defetigetur, sed usque consummationem misoricordiae dei inmobilis et indemutata permaneat. u
Et idcirco propheta pertinaciam spei suae usque ad finem accipiendae misericordiae demonstrat dicens: ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nobis. non decidit, non absistit. tardet licet ad temptationem fidei misericordiam suam dominus, quia fides constantem debet praestare fiducise suae expectationem et desperatio omnis diffidentiae confessio est. sed propheta non incertus est misericordiae dei; nam oculi eius in eum, quoad usque misereatur. intenti sunt, intenti autem adeo, ut intentioni eorum oratio) geminata subiecta sit. ait enim posthaec: miserere nobis. domine, miserere nobis. et intentus est et intentus orat: ea scilicet perseuerantia, qua uitiorum serui in dominantibus sibi uitiis demorantur, ille certissima bonorum seternorum spe et perfectae in se misericordise fiducia perseuerat.
Sequitur uero, ut saepenumero cognouimus, hanc fidelium spem grauis iniquorum obtrectatio et molesta malignorum insectatio. iustitiam enim a nobis praedicari inicus odit; pudicitiam si laudamus, inpudicus offenditur; exsecratur in nobis ebrietas ieiunia. at uero cum ad liberalitatem cohortamur. insipientiam nostram auarus accusat. cum Christum deum praedicamus cruciatum, religionem Iudaeus et omnis ex gentibus persecutor exprobrat. cum iudicium dei expectamus, offenduntur saeculi reges et deum arbitrum uitae ab unoquoque actse recusant. cum resurrectionem adnuntiamus, mortua cum uitiis suis infidelium corpora contradicunt. fidem quoque nostram a lege et prophetis et euangeliis et apostolis susceptam omnes haereticorum falsitates coarguunt. caedimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis, profundo; desaeuitur in nostram uerecundiam, desseuitur in corpora; dolor nobis est ex iniuriis nostris. et quia iniuriae nostrae his, qui eas inferunt, mors est, dolor nobis ex miseratione pereuntium est. ideoque post geminam precationem, qua dixerat: miserere nobis, domine, miserere nobis, adiecit: quia multum repleti sumus aspernatione, quia multum repletaestanima nostra: deo solo aduersum haec opitulari potente, ut ab aspernatione atque contemptu eximat usque ad finem misericordise in se semper intentum. et idcirco, donec sibi deus misereatur, intentus est, idcirco gemina oratione misericordiam sibi dei precatur, quia multum ipse atque anima sua repleta aspernatione sit, deo, ut diximus, tantum potente in multa aspernatione misereri: neque solum in id potente, sed potente etiam in controuersum omnia retorquere et quandam uicissitudinem praestare patiendi.
Testis nobis est et pauper in Abrahse sinu quiescens et diues perustus in poena. ille enim in aggestu fimi ante diuitis ianuam fame tabidus, ulcerum sanie defluens sederat, canibus uulnera dissoluta lingentibus. sed hsec erat militia corporis, hsec aduersus saeculum pugna, interius tamen anima eius per fidem inuulnerabili et ad omne telum, ad uolutatis uitia inuia: et idcirco ab angelis post carnis dissolutionem beata in Abrahse sinus fertur. ille uero, cui omnis erat uestitus in purpura, cui totius ciuitatis nobilitas graui dominatu subdita famulabatur, cui seris, terrse?, maris copiae in usum conuiuii congregabantur, uni uentri eius officiis elementorum omnium seruientibus, qui huic pauperi ianuam clauserat, micas de mensa excidentes negauerat et tamquam contumeliam suam occursum eius exprobrauerat, excedens hoc, quod male usus fuerat, corpore, inpenetrabili a sanctis chao separatur, omni p“narum ministerio excipitur, dolet, uexatur, amburitur, inrorari se ac refrigerari minimo digito requiescentis in sinu Abrahse pauperis deprecatur. cui Abraham respondet: fili, recordare, quia recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tuuero cruciaris. fit alterna conuersio: et demutatur laetitia in maerorem et maeror in gaudium. et uideamus, an idipsum, quod euangelium exposuit, nunc quoque propheta significet.
Ait namque: obprobrium abundantibus et aspernatio superbis. post superiores, quas commemorauimus, insectationes regum, gentium, Iudseorum, hsereticorum atque etiam saepe nostrorum facta hic quoque est euangelica conuersio, ut abundantibus sit obprobrium et superbis aspernatio. superbia in contemptum et copia mutatur in inopiam: rursumque et contemptus in superbiam et inopia demutatur in copiam propheta utrumque istud per uerba eadem monstrante. cum dicit: obprobrium abundantibus et aspernatio superbis, siue quod modo obprobrium ferant, qui postea in regno domini abundabunt, et quod nunc in aspernatione sint, qui postea per fidei confidentiam superbient: siue quod iudicii tempore obprobrium et asper natio in eas, qui nunc in sseculo abundent ac superbiant, reuertatur.
Paulus in infirmitatibus et in angustiis suis gloriatur. iudicem quoque eligi potentium ex contemptibilibus ecclesiae praecipit. mutuam sibi legem ille et Petrus instituunt, ut meminissent egenorum eorumque curam facerent sollicite. minimorum angeli deum cotidie uident; humilis exaltabitur; et optimum sacrificium deo est cor contribulatum. non ergo abiciamus humilem, non contemnamus pauperem, non transeamus indigentem. ne profundo ab his chao separemur, ne refrigerare nos minimo digito suo dedignentur, quia obprobrium abundantibus et aspernatio superbis sit. demutabilis est ista conuersio, et digna in bonos et malos uicissitudo, quam in euangeliis ostendit dicens: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur, et rursum: use uobis. qui ridetis, quoniam flebitis, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxiii

Canticum graduum Dauid.

Nisi quod dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel; nisi quod dominus erat in nobis, cum surgerent homines in nos, forte uiuos degluttissent nos et reliqua.

Attulit magnum nobis conpendium psalmus anterior; ab eo enim in hunc scanditur. oculi namque mentis nostrae intenti . ad deum fuerunt usque ad misericordise finem multis undique aspernationibus et obprobriis circumstantibus. post quae misericordiam consecutos et de obprobrio in abundantia et de aspernatione in superbia conlocatos quid agere ac loqui nos . oporteat, propheta demonstrat dicens: nisi quod dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel; nisi quod dominus erat in nobis, cum surgerent homines in nos, forte uiuos degluttissent nos. et quidem sermo ipse talis est, ut intellegatur prophetae esse instruentis, quid dici a ceteris oporteat. primum enim res ipsa dicta est; dehinc qualiter sit dicenda monstratur. et hic fuit ordo, ut, quid agendum, dehinc, quatenus agendum esset, ostenderetur. nisi quod dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel. dictum ergo est, quid dici ab Israhel oporteret. de Israhel frequenter admonuimus eum existimandum, qui deum mentis oculis contemplatus sit. nunc ergo secundum prophetiam cognito, quid dicere debeat, Israhel loquetur: nisi quod dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos, forte uiuos degluttissent nos. hoc ergo Israhel exemplum accipiens a propheta dicet, quia audiuit: nisi quoddominus erat in nobis, dicat nunc Israhel.

Non est autem leue mandatum illud, quod necesse fuit praeeunte quodam prophetae prseconio demonstrari. in his namque rebus, quae difficilia sunt, desideratur exemplum. omnis enim natura hominum insolens ad res secundas est et inbecillitatis suse inmemor inconsulte in prosperis laetans est quod ab homine doctrina dei erudito abesse oportet. quis enim relictus est nobis gloriandi locus recordantibus omnia ex deo esse? si nos nobis uitam inseruimus, debeamus et nobis corporum speciem: si ipsi pluuias aestusque moderamur, ex nostro esse prouentus fructuum gloriemur: si non in omnibus opus est dei misericordia, et omnia nobis, tamquam ex nostro sint, uindicemus. numquid fortis fortem se gloriabitur, quem. corporis aegritudo efficiet infirmum? numquid diues in opibus gloriabitur, cui hsec omnia forte fur, praedo, tyrannus abripiet? numquid nobilitas gloriabitur, effecta nonnumquam infirma et miserabilis seruitus? numquid sapiens gloriabitur, incertus, quid in momenta sibi accidat? sed si quid horum sine molestiae alicuius interpellatione utimur, laetamur, efferimur. et si ex aliqua tristitia in gaudium reuertamur, huius ipsius uix adepti gaudii incapaces ultra sensum humanae inbecillitatis extollimur, inmemores dicti huius : non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque diues in diuitiis suis, sed in eo glorietur, qui gloriatur, intellegere se et cognoscere, quia ego sum dominus. ergo nos de consuetudinis nostrae uitio insolentes quodam praescripto confessionis propheta formauit, et ad honorem deo reddendum et in eo gloriandum exemplo admonitionis edocuit dicens: nisi quod dominus erat in nobis, dicat nunc Israhel.
Auditis igitur a propheta, quae dicere nos oportet, dicamus etnos: nisi quod dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos, forsitan uiuos degluttissent nos. perpessi namque hominum insectationes. regum impias constitutiones, consiliatorum inlecebrosas adhortationes cum in fide maneamus, cum in timore dei resideamus, cum in spe bonorum aeternorum inmoremur adiuti dei misericordia, scientes fidelem, qui dixit: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ad hunc habitantem in nobis gaudia nostra referamus, huic, si quid in nobis est. debeamus; a Paulo beato edocti nihil nostrum existimandum dicente: quid habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? a sancto uero lacob patriarcha modestiam referendse gratiae cognoscentes, cum dicit: deus, qui enutriuit me iuuentute mea, et angelus eruens me ex omnibus malis.
Non est autem in usu hominum, ut uiuos alios uorent. neque usque ad carnes gluttiendas odia procedunt. sed neque nunc de eruto a morte corpore gaudium est, sed de anima a peccato conseruata atque a peccatorum consortio liberata. idcirco ita ait: forsitan uiuos degluttiendos fuisse, scilicet in corpore adhuc positos a morte peruasos atque a peccato comestos. haec enim uiuorum mors est, uiuere luxui, somno, sacrilegiis, adulteriis, caedibus. deo ergo gratiae agendae sunt manenti in nobis, quod per fidem eius doctrinamque uiuentes non degluttimur ab istis. fit ergo hic in gratulatione ordo, qui est et in iniquitatibus. nam quia ab insurgentibus primum aduersus nos degluttiti non erimus, ne postea quidem irascentibus eorum animis ab aqua, protegente domino, absorbebimur.
Ait enim: in eo cum irasceretur animus eorum aduersus nos, forsitan aqua absorbuisset nos. sed quid hoc est? animi hominum irascuntur, et aqua nos absorbet? numquid ad motum mentium incitatarum ultrices aquae adsistunt aut animales sunt, ut absorbeant? enecari in aqua, qui demersi erunt, possunt; absorbere autem id, quod inanimale est, non potest. quaerendum ergo nobis est, quid hic intellegi oporteat. et meminisse eorum locorum necessarium est, in quibus aquse facta sit mentio. et quidem in exordio libri Genesis ita scriptum est: e t tenebrae erant super abyssum. et spiritus dei superferebatur super aquas; et rursum: dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam, quae est sub firmamento, et inter aquam, quae est super firmamentum; et rursum: et aqua, quse super caelos est, laudet dominum; et rursum: uide.runt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt. ergo quia lex spiritalis est et fides historiae non periclitatur, si rebus effectis inesse conexam sibi extrinsecus significantiam existimemus, uidemus et aquas esse, super quas sit spiritus dei, et aquas esse, quae super caelos sint, esse et quae in terris sint, et aquas esse, quae laudent, et aquas esse, quae timeant. per quod recte significari aquas populos intellegimus, in quibus sint spiritales. sint et tenebrosse; sint caelestes, sint et terrestres; sint gloriosum aduentum domini laudaturae, sint et timentes. hse ergo sunt trepidse, terrenae, tenebrosae absorbere nos uolentes animis in iram concitatis et toto diabolici furoris impetu commotis, tamquam maxime hiemis tempestate torrentibus et per prseceps ruentibus.
Atque ita in ordine confessionis nostrae ad dominum adiecit propheta: torrentem pertransiit anima nostra. forsitan pertransisset anima nostra aquam inmens a m. ecce diaboli et suorum inruentes impetus et ex turbidis motibus concitatos furentesque procursus et tempestatis temporariae torrentes; sed haec intolerabilis aqua animam non transit, in qua deus habitat. intolerabilis autem est deo uacuis: his autem, in quibus deus est, torrens repentinus, post paululum uero ad transeundi facultatem aridus et exhaustus.
Atque ut nullus hic de aquis sensus esset, consequitur: benedictus dominus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. et qui sunt horum torrentium dentes? sunt plane ad laniandum adprehendendumque uehementes, ira. cupiditas, lasciuia, odium, gula, auaritia. hi sunt dentes mali et tenaces. per haec enim in nos captos laniatosque dominantur. dum uitiorum suorum aut ministros aut consortes esse nos faciunt: quibus non carnes nostrae, sed anima, nisi deus in nobis esset. ab his manderetur.
Ait enim: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenatorum. laqueos, qui uenantur, occulte et fallentes prsetendunt, aut absconsos uallibus aut herbis contectos aut cibis oblitteratos aut nubibus concolores. et hsec quidem ad bestias atque aues ceteras: nobis uero aduersus animam haec parantur. est enim nobis laqueus in otio, pecunia, ambitione, lasciuia. hsec praetenduntur, haec blandiuntur, hsec fallunt; sed ab his omnibus uoluntas nostra referenda est. omnibus enim hi laquei prsetensi sunt, sicut scriptum est: non enim iniuste prsetenduntur retia auibus. perfecta enim gloria est ab his laqueis, qui prsetensi sunt, euolare.
Denique psalmus ita dicit: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenatorum: non utique uenantium, sed eorum, quibus in uenatione tensi sunt laquei. non enim cum quis in laqueum inciderit, tunc fiet peccator, sed, cum omnibus tendantur, ille tamen, qui iam sit peccator, in laqueo est; sicut scriptum est: oculus meretricis laqueus peccatoris. ergo peccatis omnibus abstinendum est, ne incidamus in laqueum. spiritales enim sumus et euolamus ut passeres. passer auis domestica et aedificiorum incola, non momentanea, non temporaria, sed sine demutatione ulla aut temporis obseruatione consistens. nos ergo sine uicissitudine temporum ecclesiam incolentes abstineamus a peccatis, ut a laqueis euolemus. laqueus enim per deum in nos habitantem conteritur: quia ita sequitur: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. adiutorium nostrum in nomine domini, qui fecit caelum et terram. hoc adiutorio laqueus conteritur, hoc adiutorio liberamur in nomine domini, qui fecit caelum et terram: quod est scilicet super omne nomen, in quo omne genu flectet caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxiv

Canticum graduum.

Qui confidunt in domino, sicut mons Sion: non commouebitur in aeternum, qui habitat in Hierusalem.

Faciunt nobis plerique obscuritatem, uolentes scripturas propheticas solo aurium iudicio sestimare et non aliud in his intellegere, quam quod sub singulis rerum quarumque uocabulis audiatur. quod cum uolunt, neque nobis, quod intellegamus, relinquent, neque prophetas non dico caelestia, sed ne terrena quidem rationabiliter dixisse constituent. quid enim aut a nobis congrue tractabitur aut ab illis recte dictum existimabitur, cum aquas laudantes, uidentes, timentes et plaudentes manibus audiemus, nisi ex auctoritatibus scripturarum earundem sub aquarum nomine aliud significari, quod alterius sit generis, monstramus? id scilicet, quod sit uiuum ac sentiens et ad rei uniuscuiusque iudicium suo motu sensuque se permouens: quod esse homo intellegetur laudans, uidens, timens, plaudens, iudicans. haee enim humanae affectionis genera in aquis esse sermo propheticus edidit; quorum quia in aquas natura non conuenit, nec propheta de aquis dixerit nec nos de aquis dictum intellegimus. hoc propter ea, quse in praesenti psalmo sunt, retractari conuenit, quae talia sunt.

Qui confidunt in domino, sicut mons Sion; non commouebitur in aeternum, qui habitat in Hierusalem. montes in circuitu eius. nomen montis Sion et habitatio Hierusalem et montes circum eam si nullam interioris intellegentise habent causam, inanis est psalmus et 'mendax propheta, in quo spiritus sanctus locutus esse credatur. est enim mons Sion ciuitati Hierusalem imminens; est ea ciuitas, circa quam extrinsecus plures sint montes. qui ergo confidit in domino, quem profectum habebit, ut sit sicuti mons Sion? ex rationabili homine fieri saxum, arborem, caespitem et de natura animali in naturam inanimalem referri? iam uero quomodo fidelis hic sermo sit, non commouendum eum in aeternum, qui habitet in Hierusalem? numquid Hierusalem ipsa sanctificationem habitantibus adferebat, ut habitatio eius firmitas esset aeterna, cum illinc sacrilega caedes prophetarum, iudicium mortis in dominum, fuga apostolorum, crucis scandalum sit? habitantes autem in ea quotiens captiui, quotiens perempti? ad ultimum urbs eadem funditus diruta est et qui uastationi eius residui erant, capti atque dispersi sunt, propheta hoc impietati eius excidium antea ita nuntiante: terra uestra deserta, ciuitates uestrse igni concrematae, regionem uestram in conspectu uestro exteri comedent, et desolata et subuersa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, ut tabernaculum in uinea et sicut casa custodiaria in cucumerario. iam ergo inanis est sermo, inanis prophetia, quae et addiderit: montes in circuitu eius, et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in sseculum. Hierusalem euersa est, populi eius extincti sunt, reliquise eius dissipatae sunt; hodie in ea non habitatur; non sacerdos, non propheta, non princeps; sed ipsa obtrita, deserta, sine fructu est. et quomodo habitatio eius non commouebitur in aeternum? et dominus in circuitu populi eius ex hoc nunc et usque in saeculum? ergo non potest de ea prophetatum uideri, a qua prophetise ueritas dissidebit. sequens igitur est, ut quaeramus, in quos dictorum ratio conueniat.
Et quidem primum animaduertendum est, non alterius montis quam Sion factam mentionem. legimus enim esse montem domini et Choreb, usque ad quem primum Moyses. cum multa obisset, accessit: esse et montem dei Sina, in quo populi lex scripta sit. est et Sion mons superimminens Hierusalem. sed quia in hunc montem fructus prophetise nullus est. uidendum est. quid in monte intellegi oporteat. et habemus optimum intellegentise ducem Esaiam. nam cum superius montem domini excelsum significasset, ad quem gentes uenturse essent, ait: propter hoc sic dicit dominus: ecce mitto in fundamenta Sion lapidem praeclarum, electum. angularem, pretiosum in fundamenta eius; et qui credit in eum, non confundetur. et non ambiguum est apostolum fundamentum Christum significasse, per quod beata illa dominici corporis ecclesia, cuius fundamentum est Christus, significari uidetur in monte. quam idem apostolus et Hierusalem nuncupat dicens: quse nunc est Hierusalem, seruit cum filiis suis; ea autem, quae sursum est, Hierusalem libera est, qua) est mater nostra. habemus ergo montem Sion domini, habemus et ciuitatem dei Hierusalem: et nominis Sion interpretatio est speculatio. sic ergo montem dominum in Danielo accipimus, ex monte in lapidem et rursum ex lapide in montem; exinaniuit enim se in forma dei constitutus et formam serui accepit et per passionem suam mundo cum superstitionibus suis erroribusque prostrato in gloria dei patris est et deus super omnia est; propter infirmitatem carnis ex monte in lapidem exinanitus. propter gloriam passionis ex lapide rursum effectus in montem: mons supereminens et excelsus, in quo ipsi nosmetipsos per adsumptionem carnis nostrae corporisque speculamur.
In eo enim sumus resurrectionem nostram in resurrectione \ nostri in eo corporis contemplantes: speculatio est enim Sion. loquatur interpretationem hanc hebraica lingua, qua dictum est: mons Sion mons speculationis est. loquatur et Paulus et dicat: nostra autem conuersatio in cselis est, unde et saluatorem nostrum expectamus, qui transformabit corpus humilitatis nostrse conformatum corpori gloriae suae; dicat et rursum: et cum essemus mortui peccatis, uiuificauit nos simul cum Christo et coexcitauit et conlocauit in caelestibus. dicat et euangelium: quotquot receperunt eum, dedit his potestatem filios dei fieri. dicat ergo nunc et propheta: qui confidunt in domino, sicut mons Sion; non commouebitur in aeternum, qui habitat in Hierusalem. sequamur apostolum, sequamur euangelium, sequamur prophetam. confidamus in domino. ut conformes corporis gloriae dei simus. habitemus nunc ecclesiam, caelestem Hierusalem, ut non moueamur in seternum. in hac enim habitantes habitabimus et in illa; quia haec illius forma est; ex parte enim cognoscimus et ei parte prophetamus. et nunc uidemus per speculum in senigmate, tuncautem faciead faciem. sed et haec caelestis et illa caelestis; et haec Hierusalem et illa Hierusalem; et illa quidem ecclesia angelorum multitudinis frequentium: sed est ecclesia primitiuorum, est et ecclesia spirituum in domino fundatorum. fundandi ergo sumus in spiritu et in hac habitantibus standum est, non discurrendum, sicut Moysi dictum est: tu autem hic mecum sta. non simus procursibus uagi neque uiis incerti neque inanis doctrinae uento euolantes. in aeternum enim manendum est, si sine commotione steterimus.
Sed neque desunt stare uolentibus sanctorum custodiae. neque angelorum munitiones. dicitur enim : montes in circuitu eius, et dominus in circuitu po.puli sui ex hos et usque in saeculum. hos enim secundum superiora exempla montes esse existimabimus humilitatem terrae excedentes, firmos et excelsos et inmobiles. cum enim et montem significari ecclesiam, id est dominum in corpore legimus, et inueniamus montes dei exultare atque laetari — scriptum enim est: montes exultauerunt ut arietes --, quomodo possumus montes non eos significatos esse intellegere, qui super terrenam naturam gloriosi iam in dei rebus exultant?
Ac ne leue praesidium in apostolis, uel patriarchis ac prophetis, uel potius in angelis, qui ecclesiam quadam custodia circumssepiunt, crederemus, adiectum est: et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. sed forte apostolorum uel angelorum custodia sufficiens existimetur. uerum id quidem est; sed et Moysen audiamus. namt).ue cum ei dominus dixisset: ecce angelus meus antecedet te. et ille respondit: nisi tu mecum ambules, n e me expellas hinc. bonum quidem praesidium angeli, sed melius domini. multis anima nostra laqueis adpetitur, multis aduersus nos armis dimicatur. non terra, non maria, non aer a fidei nostrse periculo uacant. rapiunt oculos nostros rarae incogniti maris gemmae, occupat animum terrae aurum, notis nos mortis nostrae inlecebris spiritales nequitiae et seris huius uirtutes circumuolant, per uitae praesentis molestias, per alienae uoluntatis mores atque lasciuiam insidiantes, ut irascamur, ut oderimus, ut amemus: undique expectamur et adpetimur. sciens ergo dominus non aduersus carnem et sanguinem nobis pugnam esse, sed aduersum mundi huius potentes et nequitias spiritales, ait euangelia consummans: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem sseculi. adest enim; et cum fideliter inuocatur, per naturam suam praesens est. spiritus namque est omnia penetrans et continens. non enim secundum nos corporalis est, ut, cum alicubi adsit, absit aliunde: sed uirtute praesenti et se, quacumque est aliquid, porrigenti, cum replente omnia eius spiritu in omnibus sit, tamen ei, qui in eum credat, adsistit. nam et tribus uel duobus in nomine suo congregatis erit praesens, et in circuitu omnis populi sui est ex hoc et usque in seternum.
Sed quid sibi uult, esse eum in circuitu populi sui OX hoc et usque in saeculum? quia non relinquet uirgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti in iniquitatem manus suas.* in uirga potestatem intellegi conuenit; insigne enim potestatis est. uirgam accepit Moyses, qua posset omnia; fuit et uirga Aaron. sed fuit et uirga Pharao, fuit et uirga Nabuchodonosor. ergo in circuitu nos dominus custodit, ne super sortem nostram peccatorum uirga derelinquatur. ueniunt quidem tribulationes. sed non permanent; ueniunt persecutiones, sed non persistunt. multi redigere libertatem fidei nostrae in captiuitatem uolunt, sed confessionis nostrae, quam in Christo habemus, nemo dominatur. non enim super sortem nostram peccatoris uirga derelinquetur. dominus namque in circuitu populi sui est in aeternum, ne uicti et fatigati uirgae imperio in iniquitatem extendamus manus nostras. sed uirga cum inciderit, auferetur; et peccator eum incubuerit, non derelinquetur. breue est, quidquid patiemur ab aduersariis dei: et habet uictoriam et praemium, licet non habeat pr“lii longi laborem. dominus adest. etiam si uis aliqua conpellet, abstineamus manus nostras ab iniquitatibus, non extendamus opera nostra in peccata, quia domino in circuitu nobis constituto uirga peccatoris non derelinquetur, ut maneat.

Post quae conuersio fit prophetae retributionem a domino ei, qui ab iniquitate manus abstinuerit, inprecantis: benefac, domine, bonis et rectis corde; probitatem et facti et uoluntatis in utroque significans. multis enim uel propter hominum fauorem, uel propter periculum et metum facti opus bonum est. uerum nisi ex uoluntate boni simus, etiamsi homi- ' nibus boni uidebimur, tamen deo boni non sumus, quia perfecta bonitas in recti cordis consistit adfectu.

Retributio autem ut bonis adest, ita et malis non abest. nam sequitur: declinantes autem ad obligationes adducet dominus cum operantibu-s iniquitatem. et hic quoque duplicis significantiae sermo est. declinantium ad obligationes et operantium iniquitates. qui declinant, ex alio in aliud declinant. id est ex bonis operibus recti cordis in obligationes. et quas esse obligationes existimabimus? eas nempe, quas solui propheta monuit dicens : non tale ieiunium elegi, dicit dominus; sed solue omne uinculum iniquitatis. dissolue obligationes uehementium commutationum. si quis ergo se a praeceptis dei declinans his obligationibus conligauerit, adducetur. cum operantibus iniquitatem, in eandem scilicet sententise poenam transgressor et inicus futurus. qui enim operatur iniquitatem, legis alienus est: qui autem declinat ex lege, legem, in qua mansit ante, transgreditur.

Non declinandum igitur ad obligationes est; neque libertas nostra est nexibus saeculi et mundialium negotiorum uinculis inserenda. nouit Paulus beatus solutos ligari non oportere, cum dicit: solutus es ab uxore?noli quaerere ligationem. et hoc non de criminoso uinculo necessariae ligationis ita sensit. ceterum sunt alia uincula., quse fidem nostram impediunt et obligant sibique conectunt: maxime augendae pecuniae labor et negotiandi insincerus profectus. haec enim ita obligant peccatis, sacramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant. ab his ergo omnis mens, uoluntas, studium soluendum est, quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.
Erit autem Israhel pacificus non derelicta super se uirga peccatoris; sed in fide perfecta ac spe seterna manens audiet pro portione sibi dici: pax super Israhel. ille est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula. amen.
Psalmus Cxxv

Canticum graduum.

In auertendo dominum captiuitatem Sion facti sumus sicut consolati.

Nisi essent in psalmis quaedam tales prophetise, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non conuenirent, profecto auderent multi nihil in psalmis spiritaliter dictum existimare putarentque nos quasdam commenticias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus uideremur altius nescio quid ac profundius ceterorum sensu intellexisse, proinde quasi nos sensui nostro ea, quse scripta sunt, coaptemus et non magis ex his, quse scripta sunt, sensum diligentis et sollicitse intellegentiae consequamur. scriptura enim legis manet atque est anterioribus quam adesset dominus, temporibus consummata a prophetis, edita a Iudseis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus, sed intellecta et probata a Christianis.

Hoc forte insolens existimetur. plane insolens est, si nobis hanc gloriam prsesumimus, si tantum infirmitati nostrse licere uolumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intellegendis frustra reges laborauerint, ipsi doctores et magistri legis errauerint, nos stulti sseculo et purgamenta mundi et deliramenta sapientibus 25 eorum intellegentia gloriemur. sed tamen intellegimus, quia non mendax est, qui dixit: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis; et scriptum est, quia qui dixit: quoniam oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me, tunc aperuit sensum eorum. ut intellegerent scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertiadie et prsedicariinnomine eius psenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. non ergo ex nobis est, quod intellegimus, sed ex eo, qui, quae ignorabilia erant, fecit intellegi. itaque ab eo speranda intellegentia est, qui et pulsantibus aperiet et quaerentibus demonstrabit et petentibus non negabit.
Nam quomodo intellegi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit? nusquam enim captiuitas populi huius usque ad Dauid tempora scribitur: sed longe postea. quam Salomon filius eius regnum obtinuit, seruiuit captus Israhel Assyriis, dehinc Iuda Babyloniis. quomodo ergo Dauid in eodem psalmo tamquam captus orat? aut quomodo auersa a se captiuitate lsetatur dicens: in auer tendo dominum captiuitatem Sion facti sumus tamquam consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis? quamquam autem religiosum sit existimare, futurae captiuitatis demutationem secundum prophetiae scientiam prsenuntitam fuisse et ea, quse indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis, tamen dictorum uerborumque uirtus eius reditus gratulationem, qui post captiuitatem Babylonise indultus est, nunc nos intellegere non patitur: cum praesertim eundem reditum grauior postea sit consecuta captiuitas, et indignum propheta sit, tamquam ignorantia amoto omni captiuitatis obprobrio gratulari, cum indemutabili rursus obprobrio captiuitas iterata successerit. est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captiuitate uitiorum in libertatem cognitionis dei redeuntis animse gratulatio.
Et quidem grauis est captiuitas corporalis, quse iure libertatis amisso uictorum dominatui subditur. et seruiunt tunc quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas. testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes, testis Daniel in fame leonum prophetae prandio satur, testis Eleazar inter iura dominorum patriis suis legibus liber, testes cum anu sua martyres septem deo gratias inter noua mortis tormenta referentes. at uero quanto infelicior est animse captiuitas! si eam auaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur; si libido uicerit, communicat cum corpore seruitutem; si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, inuidia subegerit, his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captiuitatem animae et corporis sequitur captiuitas. ceterum condicionem corporis religiosse animae generositas despicit. officium quidem durum, tamen homini non omnino miserabile, quia et seruiatur a seruis: at uero animae captiuitas quam infelix est!
Auarus cariturus semetipso carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla damni metu semper detinetur; honestatis inmemor est, amicitiarum inobseruans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit. at uero cui libido domina est, in quo caeno dedecoris uolutatur! pendet ad occasiones adulteriorum; -anxius circa lasciuise suse furta oculis, mente, corpore totus in scortis est. uidens cotidie atque audiens humanas in adulteros leges adulterium in ipso foro cogitat; quod agit, timet; quod timet, non fugit. quid uero infelicius ebrietatis dominatu? uentri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori inuidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare et mortem quandam naturae incolumi imperare? quam dedecorus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, liuoris anxietas ? quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis seruiunt!
Verum si cognita sapientiae doctrina et dei praedicatione et remissione uniuersorum peccatorum et resurrectione corporum et seternitatis consortio et regno caelesti a dominatibus superioribus de auaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad ieiunia reuertamur, de furore, temeritate, odio, liuore ad placabilitatem. rationem, misericordiam, benignitatem euolemus discentes haec omnia a lege, prophetis, euangeliis, apostolis et cantantes ex lege: dominus conterens bella, dominus nomen est ei, cognoscentes a propheta: ego sum, qui feci cselum et terram ex nihilo, credentes ab euangelio: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, pronuntiantes ab apostolo: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, et cum gentes conuersionem nostram ex uitiis in uirtutes, ex ignorantia dei in confessionem eius effectam admirabuntur, tunc psalmi prophetiam a nobis intellegi posse testabimur dicentes: in auertendo dominum captiuitatem Sion . facti sumus sicut consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis. auertit enim deus captiuitatem nostram per remissionem peccatorum. a dominatu enim uitiorum animam liberauit anteriora delicta non reputans et nos in uitam nonam renouans et in nouum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suse. ipse est enim ecclesia, per sacramentum corporis sui in se uniuersam eam continens. non erat Sion ante, quam liberaretur; sed Sion est, quse liberata est. nomen cum libertate conuenit. neque enim manentis, sed auersse captiuitatis hoc nomen est.
Quod uero ait: facti sumus tamquam consolati, meminit et Paulus interim tamquam consolatum esse se dicens: miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? et qui nunc pro parte scit et pro parte prophetat et qui scit repositam nobis esse Hierusalem in caelo et cum dicit: dissolui me melius est et cum Christo manere. sumus quidem nunc consolati, quia dominusu ait: mittet uobis et alium consolatorem. cum dicit: alium, superesse se docet. superest enim; expectat namque omnis creatura reuelationem filiorum dei. reuelatio illa consummata consolatio est. ceterum nunc tamquam consolatio est; ipsa interim non carentes, licet sit consummationis suse nobis residua perfectio.
Repletur etiam gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione; non enim sufficientia sunt ad referendas deo laudes linguae nostrae atque oris officia. mutauimus crimina in innocentiam, uitia in uirtutes, ignorantiam in cognitionem, interitum in inmortalitatem: et hoc deo faciente gratiam psenitendorum et nouorum bonorum initia reddente. quod enim optabilius nobis est tempus? quo adulterabamus aut quo maluissemus uirgines fuisse ? quo ebrii eramus aut quo in ieiuniis lsetamur? quo pecuniae seruiebamus aut quo pecunia nostrae benignitatis est usus? quo dsemonia adorabamus aut quo daemoniis imperamus? quo placere saeculo gestiebamus aut quo saeculum uincimus? quo deum nesciebamus aut quo heredes deo prseparamur?

Hanc spei nostrae fidem gentes contemplantes dicunt: magnificauit dominus facere cum illis. hanc in uirtutes uitiorum demutationem contuentes dei in nos magnificentiam admirantur. idipsum etiam ex sensu adepta huius beatitudinis nos quoque confitemur in oris gaudio et exultatione linguse: magnificauit dominus facere nobiscum: facti sumus lsetantes. lsetamur enim de profundo ac miserabili cseno ablutos nos fuisse et nouos ex omnibus uitse anterioris uitiis constitisse.

Et quia propheta futurae spei gaudia loquebatur, licet secundum scripturae consuetudinem tamquam de praeteritis gratularetur, tamen per consequentem precem non sui temporis res has esse declarat dicens : conuerte. domine, captiuitatem nostram. si fuit tamquam consolatus, cum auersa est captiuitas, quomodo nunc ut a se auertatur orat? sed in superioribus propheticse scientise fuit sermo futurorum gaudia tamquam de praeterito nuntiantis; nunc autem de auertendis communis oratio est, cui se propheta, tamquam et ipse sit captus, admisceat, tamquam adhuc in isdem se esse cognoscat. scriptum est enim: iustus in principio sermonis sui ipse sibi accusator est et rursum: confitere primum peccata tua, ut iustificeris, et: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. scit quidem propheta se liberum; sed tamquam captus deo subditus est siue per propriae confessionis disciplinam, quia, ubi peccati confessio est, ibi et iustificatio a deo est, quod in publicano et ' pharisaeo dominus testatus est, cum pharisseus iustum se gloriatus est, publicanus uero pro peccatis orasset; ait enim: amen dico uobis, quia magis iustificatus est publicanus quam pharisseus — siue ergo ob id propheta conuerti captiuitatem communem precatur, seu quod populum omnem a peccatis captum sciebat; et sicut cum apostolo membro uni corpus omne conpatitur, ita et populo captiuo a peccatis propheta concaptus est

Sed tamen orare pro captiuitate sua bonum sibi esse demonstrat dicens: qui seminat in lacrimis, in gaudio metet. euntes ibant et flebant mittentes semina sua. uenientes autem uenient in exultatione, portantes manipulos suos. quis hic ad Iudaeos sermo est, ut eorum in hoc psalmo uideatur prophetata captiuitas? quse uero ad communem humani generis consuetudinem ratio? quis enim umquam serens fleuit? aut numquid huius lamentabilis sationis Iudaeis usus ex lege est? nequaquam igitur istud scriptum usquam aut gestum est, sed est prophetia superioribus dictis conexa. duas autem esse sationes sanctus apostolus Paulus docuit, carnis et spiritus, demonstratis et enumeratis seminibus sationis utriusque, cum caro adulteria, ueneficia, comisationes, ebrietatem, auaritiam, idololatriam et cetera his similia sereret, spiritus uero pacem, gaudium, continentiam, caritatem, sobrietatem, mansuetudinem et quae sunt his consequentia seminaret, et sata sua uno quoque messuro. cum igitur optimum deo sacrificium sit cor contribulatum et beati sint lugentes, quoniam ipsi consolabuntur et unusquisque, quae seuerit, metet, operum suorum fructus in iudicium tamquam manipulum laturus, seminandum nobis est cum confessione peccatorum, cum luctu corporalis infirmitatis, cum lamentatione ac dolore conscientise nostrae, quod nequaquam possimus digne praecepta dei secundum propositum uoluntatis explere. tunc quae in lacrimis seuerimus, metemus in gaudio: euntesque flentes cum exultatione ueniemus, repleti fructibus nostris et manipulis. elaboratae a nobis messis onerati, consolati per Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxvi

Canticum graduum Salomonis.

Nisi dominus sedificauerit sibi domum, inuanum laborauerunt, qui sedificant eam.

Ratio et temporum et prophetise intentam adhiberi ad praesentem psalmum cognitionis postulat diligentiam, ne forte nos ad inanem intellegentiam absoluta quaedam uerborum species et ipse ille gestorum corporalium.ordo sollicitet: maxime cum plures, interiores causas doctrinae propheticse nescientes, sensu Iudaico praeteritorum temporum prophetiam contineri his graduum canticis opinentur, ut ea captiuitas Hierusalem praenuntiata sit, quae sub Ieremiae diebus acciderit, et eiusdem rursum depulsae captiuitatis gratulatio prophetetur, sitque eorum temporum, quae psalmis his enuntiantur, aut seruitutis dolor aut reditus lsetitia. non inprobamus hunc sensum, neque eorum intellegentiam coarguimus. dignum est enim, ut miserabilem populi casum et inpietati eius debitam p“nam et post longse seruitutis sufficientem peccatis grauibus satisfactionem et misericordem in eos dei indulto reditu uoluntatem secundum prouidentise scientiam prophetae spiritus praeloquatur.

Verum cum captiuitatis illius reditum grauior sit et inremissa consecuta captiuitas et sedificationem ciuitatis receptse miserabilis maneat et non demutanda uastatio, sciantque et spiritalis reditus gloriam Israhel reliquo reseruari et caelestis ac sanctse; Hierusalem sedificationem usque ad beati et dominici regni tempora conparari, maximeque cum spes illorum dierum atque res omnium horum psalmorum uirtutes et genera testentur: non intellego, cur tantum de caducis ac demutabilibus malis ac non etiam de aeternis esse uelint prophetiae dolorem et temporalium magis gaudiorum et eorum, quse grauissimae postea demutaturse essent calamitates, potius quam indemutabilium et aeternorum intellegant demonstratam esse lsetitiam, cum magnificentise propheticse magis dignum sit beata et aeterna et caelestia praedicasse. quamquam igitur psalmi superiores captiuitatem non corporalem tantum et terrenam, sicuti libertatem non caducam, non praesentem, non ssecularem in se demonstrati sint continere, tamen etiam hic quoque psalmus nihil in se terrenum, nihil humile, nihil praeteritis temporibus conueniens intellegitur esse conplexus. sed secundum propheticam et euangelicam et apostolicam auctoritatem eas spes omnes praenuntiare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum expectatio, apostolorum fides, martyrum confessio et omnium credentium cursus extendit, id est in sancta tempora, in aeternae ciuitatis incolatum atque c“tum, in regni dominici beatitudinem, in spiritalis libertatis nouam gloriam. in consortium diuinse seternitatis et regni. atque ut id absolutius intellegatur, ipsas illas uerborum uirtutes proprietatesque tractemus.
Nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauerunt, qui sedificant eam. nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt. qui custodiunt eam. in uanum est uobis diluculo surgere. uolunt plures Salomonem sedificationi ciuitatis et templi studentem in eo ipso molitionis suae tempore euersionem ciuitatis ac templi, quod conderet. prophetasse. quia et titulus ante latus auctorem eum psalmi huius esse demonstret. magnis enim uiribus et totis regni sui opibus magnificum aliquid et deo dignum efficere temptabat. nam ad centum quinquaginta milia uirorum, sicut scriptum est, in diuersos sedificationis usus ac ministeria occupabantur. et quamquam instituta a se consuetudine perfectis omnibus maxima custodiae ciuitatis et templi sollicitudo esset adhibenda, tamen, cum non ignoraret inanem tanti laboris operationem futuram, ciuitatem eandem a Babyloniis ob peccata populi diruendam, ista dixisse: nisi dominus sedificauerit sibi domum, in cassum laborauerunt aedificantes eam. putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fuisse, quibus post captiuitatem populi Dario rege reditum inpertiente aedificata rursum per Zorobabel et Iosedec ciuitas fuit.
Quorum inopem sensum ipsa illa posset consummatio aedificationis arguere. nam per Aggaeum prophetam ita ad hos eosdem restauratores Hierusalem dominus est locutus: adhuc semel, ego moueo caelum et terram et mare et aridam; ê t subuertam sedes regum. psalmi ergo uirtus non in tempora tantum Salomonis, sed etiam in Aggsei intellegenda est conuenire. sedificationis enim utriusque labor uanus est. sedificata namque per Zorobabel ciuitas solum hodie ex se conflagrationis suae cinerem et deformium ruinarum praebet foeditatem. et has sedes regum, quas se aedificatores ad regni aeterni gloriam restaurare arbitrabantur, uastatio iterata subuertit sede adhuc etiam ceterorum subuertenda regnorum.
Bene autem inania humani generis propheta esse opera prophetauit. scit inutiles esse humanarum custodiarum uigilias. scit in cassum esse consurgentium matutinas sollicitudines. ciuitas et a se instituta et ab aliis restaurata iam nulla est: non profecit aedificatio uel prima uel consequens. et recte ipse ille euertendae ciuitatis propheta est, qui auctor fuerat extruendse. a deo ergo domus est aedificanda, quae maneat, quia nisi quae a domino sedificata sit, non manebit. a deo ciuitas est custodienda. ne pereat, quia nisi a deo custodita sit ciuitas, diruetur. et primum, quae domus dei sit, intellegamus, ut per id cognosci possit, quatenus ab eo aedificanda mansura sit.
Domus est habitantis habitatio. sermo enim diuinus secundum intellegentise nostrae consuetudinem naturamque se temperat communibus rerum uocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis. nobis enim. non sibi loquitur, atque ideo nostris utitur in loquendo. conuentus quidem ecclesiarum, siue tum templi, quos ad secretam sacramentorum religionem sedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra uel domum dei solita est nuncupare uel templum. scriptura quoque uel prophetica uel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus. uerum non hanc, quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum dei esse ex ipsius dictis docemur. ait enim: caelum mihi sedes est, terra autem scamellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus erit requietionis me»? nonne haec omnia fecit manus mea? non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus deus, nec locis in aliquo continetur uirtus inmensa, quae omnia est operata, apostolo idipsum it atestante: deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo: hic cum sit caeli et terrae dominus, non in manu factis templis habitat.
Nulla ergo dei requies est, nulla habitatio? et forte nequaquam creditur esse, qui nusquam est. audiamus ergo ipsum de requie sua et habitatione testantem; ait enim: hsec requies mea in saeculum sseculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. elegit autem Sion; sed numquid eam, de qua praesens prophetise huius querella est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui aedificant eam? Sion, in qua templum fuerat, euersa est: et ubi sedes domini aeterna? ubi requies sempiterna? quod habitabile ei templum? nempe illud, de quo dictum est: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. haec domus et hoc dei templum est, doctrinis et uirtutibus dei plenum et sanctitate cordis diuini capax incolatus, de quo hic idem propheta ita testatus est: sanctum templum tuum, mirabile in sequitate. sanctitas, sanctitas, continentia humana deo templum est.
Domus ergo sedificanda per deum est. humanis enim operibus structa non permanet, nec doctrinis saeculi instituta consistit, , nec inani laboris et sollicitudinis nostrae cura custodietur. extruenda aliter est, custodienda aliter est: [non super terram] non super fluxam et dilabentem harenam initianda. sed fundamentum eius super prophetas et apostolos locandum est. lapidibus uiuis augenda est, angulari lapide continenda est et mutuae conexionis augmentis in uirum consummatum et in mensuram Christi corporis extruenda, specie quoque ac decore gratiarum spiritalium adornanda. haec ita a deo, id est doctrinis eius sedificanda non concidet. huius domus aedificationem nunc Israhel captiuus post plenitudinem gentium consequetur. haec domus in domos plures diuersis fidelium sedificationibus in unoquoque nostrum ad ornatum et amplitudinem beatae illius ciuitatis excrescit.
Cuius ciuitatis iam diu dominus uigil custos est, cum Abraham peregrinum tuetur, cum immolandum Isaac reseruat, cum Iacob seruientem ditat, cum Aegypto Ioseph uenditum prseficit. cum Moysen aduersus Pharao confirmat, cum ducem bellis Iesum deligit, cum Dauid omnibus periculis liberat, cum Salomonem dono sapientiae muneratur, cum prophetis adest, cum Heliam rapit, cum Eliseum eligit, cum Danielum pascit, cum in camino pueros inrorat. cum tribus quartus adsistit, cum gignendo se ex uirgine Ioseph per angelum instruit, Mariam confirmat, Iohannem praemittit, apostolos eligit, patrem precatur dicens: pater sancte, serua eos; cum essem cum his, custodiebam eos in nomine tuo: cum denique ipse ille post passionem aeternae in nos custodise suse uigilias pollicetur dicens : ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi. haec ciuitatis illius beatae atque sanctae aeterna custodia est, quse ex multis in unum conuenientibus et in unoquoque nostrum deo ciuitas est. est enim haec sancti corporis et fidelis animae ei placita possessio.
Quam autem per dominum sedificanda sit, ipse in euan. geliis testatur dicens: amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniatfilius hominis. et huius quidem temporis et aedificationis beatus apostolus meminit dicens: cum autem intrauerit plenitudo gentium, tum quod relicum est Israhel saluabitur. hse igitur ciuitates, id est sancti cuiusque corporis atque animae deo placitus incolatus et c“tus hunc unum habent perfectse? huius habitationis artificem. aedificanda ergo per dominum haec ciuitas est, ut in augmentum consummationis suae crescat non enim iam sedificatio c“pta perfectio est, sed per aedificationem perfectionis consummatio conparatur.
Ceterum in aedificandis his domibus corporum et animarum ciuitatibus humanae artes uacant. inanes enim sunt omnes philosophorum uigiliae et otiosae sollicitudines. et frustratum in inuestigandis naturae secretis et perscrutandis mundi laboribus studium. sed lapsuram cito domum operatio talis aedificat. inanis quoque erit matutina eorum resurrectio. quae quamquam omnibus, quse in lucem uenerint, sit constituta corporibus, tamen ea, quae non fuerint aedificata per dominum, nequaquam eam, quae in domino ex mortuis resurgente iam c“pta est, matutinae resurrectionis gloriam consequentur.
Ac ne aliquam psalmus opinionem intellegentiae in se terrenae et corporalis admitteret, perfectionis istius tempus et sedificandorum significationem ipso dictorum suorum ordine docet. nam humanis sedificationibus et terrenis custodiis et matutinis eorum surrectionibus inprobatis ait: surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. cum dederit dilectis suis somnium, ecce hereditas domini fili, merces fructus uentris. nullus relictus est in his dictis ambigendi locus: intellegentise tantum fides necessaria est, rem enim uerba eloquuntur. nam prophetiae ueritatem gesta deinceps consummant, cognitionem uero gestorum doctrina euangelica atque apostolica subministrat. ciuitas ergo a deo est sedificanda, quae maneat; quia humana sedificatio infirma sit et caduca. ac ne lapides, caementa, ligna ciuitatem hanc esse existimaremus, quse hsec esset et quando esset perfecta ciuitas, docet dicens: surgite, postquam sederitis. sessio quiescentium requies est: a qua surgere iubentur, qui ad perfectam hanc ciuitatem sint conparandi.
Et qui tandem sunt isti, qui surgere, postquam sederint, iubentur? nempe qui manducatis panem doloris. panem doloris manducat, quisque se hominem in uitiis natum ac uiuere meminit. cum enim uoluntas nostra per dei metum et spem aeternorum ad perfecta innocentise opera contendat, et contra naturalis quaedam consuetudo uitiorum in ipsis illis, ex quibus emergere nitimur, demoretur, uitse dolorem per infirmitatem destitutae uoluntatis accipimus secundum dictum prophetae: qui adponit scientiam, adponit dolorem. cum enim ueritatis cognitio uoluntatem nostram ad profectum consequendse utilitatis instiget et naturae consuetudo uoluntatem scientem se proficere oportere detineat, profectus scientiae profectus doloris est: cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intellegat relinquendam. hinc ergo dolor uitae est, hinc panis doloris est. cuius uitse et doloris hic idem propheta meminit dicens: cibabis nos panem lacrimarum et potum dabis nobis lacrimarum in mensura. tendendum autem est semper, non etiam desinendum: neque idcirco ad perfectum non contendendum, quia doleamus id, quo tenditur, non posse contingi. sed in ipsa contendendi pertinacia dolendum est non contingere nos posse. quo tendimus. doloris huius dominus meminit dicens: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur; beatitudinem consolationis ob luctum et dolorem non adeptae consummationis inpertiens.
Propheticam autem uirtutem ipse ille dispositus in tempora uerborum ordo seruauit dicens: surgite, postquam sederitis. quorum alterum in prsesens est, id est surgite. ne fides tamquam de incertis et dubiis ambigeret, cum ueluti praesentem efficientiam ueritas propheticse admonitionis adferret et uiuis nobis fiduciam spei non cunctantis insereret. tempus autem huius, quod praesens est, mandati distulit in futurum in eo, quod ait: cum sederitis. in non ambigendis ergo mandatis praesentis est ueritas; in consequendis autem expectandi temporis dispensatio reseruatur.
Ut autem. quando sibi surgendum esset, cum sederint, sciant, temporis ipsius demonstrata est plenitudo: cum dederit, inquit, dilectis suis somnium. mortem sanctorum deus somnum frequentissime nuncupat, ut ad hunc eundem Dauid: cum obdormieris et requieueris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium et cui ero in patrem; et dominus de Lazaro: Lazarus dormit; et apostolus de resurrecturis ait: quoniam nos, qui uiuimus, non prseueniemus eos, qui dormierunt. plenitudine itaque gentium in somnum mortis recepta et Israhel reliquo saluato tunc post hanc sessionem atque somnum resurrectionis est tempus. et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum secundum apostolum consummabitur plenitudo, idcirco ait: cum dederit dilectis suis somnium: hoc surgendi sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est omni plenitudine iam recepta.
Quid autem sint dormientes dilecti et resurrecturi sedentes, continuo cum quadam significatione rei praesentis ostendit dicens: ecce hereditas domini. sancti scilicet dormientes et resurrecturi sedentes hereditas domini est: non ille carnalis Iacob neque terrenus Israhel factus ex diuisione gentium portio et funiculum hereditatis secundum Moysen dicentem: cum diuisisset excelsus gentes secundum numerum angelorum dei, et facta est portio domini Iacob, funiculum hereditatis Israhel. et quia iam hic Israhel ob impietatem suam esse non meretur hereditas, quae hereditas esset, ostendit dicens-: ecce hereditas domini fili, merces fructus uentris. ea ergo in filiis hereditas domini est, quam ex mercede fructus uentris acceperit. non enim inanis hic fructus est, quo ex uirginali uentre manens antea deus nascitur. nam merces eius hereditas est et hereditas filii sunt. quotquot, iuquit, eum receperunt, dedit his potestatem filios dei fieri, et rursum: filioli. adhuc pusillum uobiscum sum. hi ergo filii hereditas est et haec hereditas merces fructus est uentris. est ergo dominus fructus uentris, quem ex se in uitae nostrae fructum pariens uirgo progenuit. et haec eius merces est, qui ex uirgine nascendo fructum uentris esse se uoluit, ut ei gentes, quas in filios per fidem generaret, hereditas sit.
Quod autem, quia fructus uentris effectus sit, hanc mercedem hereditatis acceperit, psalmus alius testatur dicens: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae; testatur et apostolus dicens: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo: sed se exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo: humiliauit se factus ob“diens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat c selestium et terrestrium et infernorum, et omnes linguae confiteantur, quia dominus Iesus in gloria dei patris. haec ergo merces fructus uentris est, quae donatur in nomine, qua; defertur in honore, quse praestatur in gloria. et hanc habet retributionem ab inmortali eius natura humanae infirmitatis suscepta natiuitas, ut, quia fructus uentris factus ipse est, merces quoque eius gentium fiat hereditas, et hereditas ipsa sint filii.
Dehinc sequuitur: sicut sagittae in manu potentis, ita filii ii excussorum. sagittarum hic usus est, ut emissae celeri uolatu ferantur et ad destinata quaeque indeflexa linea dirigantur. esse autem sagittas, quibus dominus utatur, ita legimus, cum ait: misit sagittas suas et dissipauit eos. in Esaia quoque ita scriptum est, quod etiam de ipso domino dictum forte esse potest intellegi: et posuit me tamquam sagittam electam et pharetra sua abscondit me et ait mihi: magnum tibi est hoc uocari puerum meum. sunt ergo istius modi dei sagittae uolatu citae, ictu fideles: quas, quantum spiritalis ratio demonstrat, significari doctrinas propheticas atque apostolicas, in quibus dei uerbum est, oportet intellegi, ubique missas, conpungentes, arguentes, uolantes.
Quamquam in plurimis locis meminerimus esse et mortiferas et letales sagittas, de quibus scribitur: sagittas suas arsuris operatus est, uerum hic non de ultricibus sagittis dici aliquid intellegi potest: quia nunc sicut sagittse in manu potentis, ita filii excussorum. Pharao in mari rubro in interitum ob crimen impietatis excussus est. excussum quoque apostolicis pedibus puluerem scimus sententiam esse maledicti. et quia siue prophetae ipsi, qui excussorum, id est peccatorum et maledictorum filii, tamquam uolantes et fideles sagittae doctrinae caelestis emissi sunt, uel apostoli ecclesiarumque doctores de excussis per impietatem suam in maledictum gentibus crediderunt, idcirco ait: tamquam sagittae in manu potentis, ita filii excussorum; orbem terrae uolatu peragrantes, infidelia corda doctrinae telo uulnerantes et peccatorum omnium incentiua salutari iaculo pungentes.
Atque ut id ex his dictum intellegi posset, quos deus de excussorum filiis ad doctrinam salutis modo emitteret sagittarum. id consecutum in dictis est: beatus uir, qui inplebit desiderium suum ex ipsis; non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. beatus ergo ille est. qui ex ipsis desiderium suum potuerit inplere, id est uel de sagittis uel de filiis excussorum, desiderabilibus se scilicet doctrinae uerbis replere et de praedicatis fructibus futurorum bonorum expectatisque satiare. atque ut hos ex dei doctrina sedificatores esse illius, quam superius memorauit, ciuitatis ostenderet, idcirco ita clausit: ex ipsis non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. quod ex ipsis siue ad beatum uirum pertinet, qui desiderium suum inplebit ex ipsis, uel ipsis filiis excussorum erit proprium, qui ex ipsis non confundantur, cum in porta inimicis suis loquantur.
Neque ambiguum est, quid in porta loquentur sedificatse per prsedicationem suam a domino ciuitatis. meminimus autem in psalmo altero dictum: qui exaltas me de portis mortis, ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. et hic quidem plures portae sunt, in quibus propheta a mortis portis exaltatus omnes laudes dei prsedicat; sed scimus esse portam unam regiam, dominicam, caelestem, de qua dictum est: hsec est porta domini, iusti intrabunt in eam. et cum non confundentur hi excussorum filii in porta inimicis suis loquentes, necesse est, ut his inimicis suis loquentes ' non confundantur, qui cum iustis non merebuntur intrare; exprobrantes illis impietatem in deum, inob“dientiam in praedicantes, infidelitatem in aeterna promissa, odia in innocentes et in ipsa ecclesiae membra saeuitiam, ipsi confidentes et nulla fidei suae ac religionis ambiguitate trepidantes, sed hos inimicos suos ab eius aditu ingressuque prohibentes, qui ait: nemo uadit ad patrem nisi per me, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxvii

Canticum graduum.

Beati omnes, qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius.

Quotiensque de timore domini in scripturis est sermo. animaduertendum est numquam eum solitarium relinqui. tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei, sed subici multa aut ante ferri , ex quibus timoris domini ratio et perfectio intellegatur; ut cognoscimus ex eo, quod per Salomonem in Par“miis dictum est: si enim sapientiam inuoces et intellectui des uocem tuam et exquiras eam tamquam argentum et tamquan thensauros inuestiges eam, tunc intelleges timorem domini. uidemus enim, quantis usque ad timorem domini gradibus peruentum est. ante enim inuocanda sapientia est et omne legendi officium intellectui est deputandum et exquirenda ac peruestiganda est sapientia: et tunc timor domini intellegendus. et quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. timor est enim humanae inbecillitatis trepidatio metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere. existit autem et commouetur in nobis de reatus conscientia, de iure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis causa, de ferse occursu et de omnis mali passione. hic ergo timor non docetur, sed ex natura infirmitatis occurrit. neque quid timendum sit discimus, sed terrorem suum ipsa illa nobis iniciunt, quse timentur.

At uero de timore domini ita scriptum est: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo uos. discendus ergo dei timor est, quia docetur. non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est; neque ex trepidatione naturae est. sed praeceptorum obseruantia et operibus uitse innocentis et cognitione ueritatis ineundus est. nam si idcirco deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc biatu recepta sint, nullus fidei timor est, qui ex timore accidentium commouetur. nobis autem timor dei omnis in amore est, metumque eius dilectio perfecta consummat. dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est, parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis fidere. audiamus ergo scripturam dicentem: et nunc, Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut bene sit tibi? quibus dictis conuenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est dicens: beati omnes, qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris est auctor in ceteris, neque ex terrore eius, qui terribilis sit. beatos esse, qui timeant, sed ei eo, quod in uiis domini incedant. timor enim, ut diximus, non in metu, sed in oboedientia est: et timoris testimonium est obsequella. ceterum, si quis timeat neque pareat, erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.
Multae autem sunt uiae domini, cum ipse tamen uia sit. sed cum de se loquitur, uiam ipse se nuncupat et rationem, cur se uiam nuncupasset, ostendit dicens: nemo enim potest ad patrem uenire nisi per me. uerum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est, tunc uise plures sunt in unam uiam undique congruentes; quod utrumque eodem per Hieremiam prophetam loco significatum est dicentem: state in uiis domini et interrogate semitas dei seternales et uidete, quae est uia bona. et ambulate in ea. multse itaque uise interrogandae sunt et in multis insistendum est, ut unam, quae bona est, inueniamus per multorum scilicet doctrinam unam uiam uitse seternse reperturi. uise enim in lege, uise in prophetis, uise in euangeliis, uiae in apostolis sunt, uiae quoque in diuersis prseceptorum operibus- sunt, in quibus per timorem dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur:

Labores fructuum tuorum manducabis. sermo ad plures c“ptus ad unum refertur, docens nos omnes, qui in Christo credidimus, unum esse apostolo ita confirmante: omnes enim uos unum estis in Christo Iesu; siue ergo ad unum siue ad plures loquitur, in uno id erit significantise, quod in pluribus.

Est autem contuendum propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. in hac enim uitae conformatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant ex prouentibus elaborati operis sumentes. at uero propheta ait labores fructuum manducandos. non consequitur sensus humanus dicti huius intellegentiam, ex laboribus enim fructus est, non ei fructibus labor. deinde labor ministerium corporis est, fructus uero merces laboris. ministerium autem corporis incorporale est; nihil uero edere, nisi quod corporale est, possumus.

Sed propheta nihil de terrenis et prsesentibus tractat: de beatitudine enim timentium dominum et in uia eius ambulantium ei sermo est qui enim in uiis domini ambulant, illi labores fructuum suorum manducabunt. non enim hic manducatio corporis est, quia neque id, quod manducandum est, corporale est. sed habemus hic cibum spiritalem, animam nostram in uitam alentem, bona scilicet opera bonitatis, castitatis, misericordise, patientiae, tranquillitatis, in quibus nobis contra corporum nostrorum uitia laborandum est. horum laborum fructus in seternitate est: sed labor hic aeternorum fructuum ante comedendus est eoque in uita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum obtinentes panem uiuum. panem caelestem ab eo, qui dixit: ego sum panis uiuus de caelo: quem qui indignus secundum. mandatum apostoli acceperit, iudicium sibi adquirit. hi sunt ergo labores fructuum manducandi, eorum scilicet fructuum, qui in caelis metentur. nunc, dum in terra sumus, opera sumenda sunt. hsec enim nunc animam saturant, haec in cselum suis fructibus prosequentur. denique sequenti uersu utriusque huius temporis . beatitudinem propheta demonstrat dicens: beatus es, e t bene tibi erit. quorum alterum in praesens obtinetur, quod beatus es; quod uero bene tibi erit, repositum est in futurum, quia interim labor futurorum fructuum manducetur.
Uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. fili tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuse. ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet dominum. multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus uidebitur, ut ex misericordia dei suppetat pacificse et utilis in domo coniugis salus. et dulcissimus circum conuiuium coetus filiorum. sed si hsec perfecte bona fuissent, quae, cum sint bona, non tamen cselestia bona sunt, tamen, si in his beatitudo timoris dei constitisset. obtinuisset utique princeps fidei et timoris dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est, filius ex promissione unus offerri in hostiam iussus et sacrificio admotus intulit orbitatis dolorem. ipsi deinde Isaac filii duo dissidentes et usque ad odium mortis inimici. Iacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus et ad nuptias alias falso coactus et uiuentis filii funus parricidali fratrum mendacio plangens caruit timentium deum benedictionibus? et apud quos et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur? quantos autem peccatorum uidemus florere domo, coniuge, liberis! iam uero benedictionibus dei priuabitur felix illa et beata uirginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens, et ubi illud erit Pauli: uellem autem omnes homines esse sicuti et me? et nescio, quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quse negata sanctis est, peccatoribus usitata est, non speranda uirginibus sit.
Ergo quia secundum humanam intellegentiam propriam et perfectam beatitudinem dicti huius sermo non explicat. erigendae sunt ad spiritalem doctrinam mentes atque aures. lex enim omnis secundum apostolum spiritalis est, et ipse non humilem nec terrenam beatitudinis spem secutus est dicens: benedictus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cselestibus. cum itaque in spiritalibus et caelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est; sed potius intellegendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem caelestium bonorum esse intellegentiam consequendam. numquid cum dominus secundum euangelia sponsus est et secundum Iohannem habet sponsam, de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est? non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus cuique a patre ecclesiae hereditas per adoptionem corporis, quod ex uirgine praesumpturus esset, desponsa sit.
Ut autem nunc cognoscamus, quid sub uxoris nuncupatione intellegi oporteat, contuendum est, quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: qusesiui sapientiam sponsam adducere mihi ipsi. et quia, qui sponsam requirit, diuitem quaerit, huius sponsse suse opes memorat dicens: honestatem glorificat conuictum dei habens, et omnium dominus dilexit eam; — et si multam quis cognitionem desiderat, nouitetqusea principio sint, et quae futura sunt conspicit et iterum: uxorem uirilem quis inueniet? pretiosior est autem lapidibus pretiosis istius modi. et haec in Prouerbiis dicta sunt, quia prouerbia non hoc, quod uerbis sonat, explicant, sed dictorum uirtutem ex usu uerborum communium nuntiant. docet autem dominus in euangeliis, quid prouerbia intellegenda sint, dicens: ueniet hora, ut iam non in prouerbiis loquar uobissed palamdepatre adnuntiem uobis. ergo secundum prouerbiorum rationem uxorem uirilem nosse debemus, eam nempe, quam sibi Salomon sponsam optauit adsumere, de qua et rursum ait: iudicaui igitur hanc adducere ad conuiuendum mecum et amator factus sum pulchritudinis eius. haec igitur tamquam uxor adsumpta sapientia uirilis est, perficiens omnia et sibi subdens et in labore utilium operum ualida. ipsa deo placita et per doctrinam eius digna et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta.
Hsec timentis deum uxor totis domus suas lateribus diffusa fecundae uitis modo se per omnia operum nostrorum latera extendit.. domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque per timorem dei et uias eius ineundo ad habitationem sapientiae emundat. ex hac igitur filii qui erunt, tamquam nouella oliuarum in circuitu mensae nostrae erunt. non in conuiuii circuitu futuros ait esse, sed mensse. mensa enim domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet uiui, cuius hsec uirtus est, ut ipse uiuens eos quoque, qui se accipiant, uiuificet. est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur, sed de qua in psalmo alio scriptum est: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum; qui doctrinam dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio uersentur, mensae illius cibo non proficient; in captionem enim illis et scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit. nam sicut ex coniuge liberi, ita ex sapientia bonae uoluntatis opera procreantur. haec igitur tamquam nouella oliuarum mensam nostram circumibunt, id est doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt. seruauit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam oliuam diceret. id est nuper plantatam: . quia per sapientiam, tamquam per coniugem adsumptam, cuius filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantantur. haec igitur uxor est modo uitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est ex tali coniuge opera procreata, tamquam plantate oliuae in mensae nostrae circuitu adsistent. et quia haec timentium deum beatitudo est, propheta subiecit: ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet dominum.
Iungitur ad timentis meritum etiam uotum prophetse dicentis: benedicat te dominus ex Sion; et uideas. quse sunt bona Hierusalem. de Hierusalem et Sion iam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti: ex quibus uel in quibus bonorum omnium consummatio speranda est. nunc enim quamuis bonis cselestibus perfruamur, tamen maiora nobis in Sion et Hierusales temporibus reseruantur. hoc enim sseculum promissorum bonorum capax non est. use enim nunc mundo a scandalis, in quo et zizaniam diabolus superserit, in quo regio est corruptionis et locus iniquitatis et conuallis plo.. rationis, in quo mundipotentes sunt harum tenebrarum. sed habemus interim promissorum nobis bonorum lumen. in quo tamquam per speculum et in senigmate felicium rerum imaginem contuemur; tunc facie ad faciem uisuri, non interposita obscuritatis nube aut speculi aemulantis splendore, sed uera et conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur operum nostrorum fructus contuentes et mercedem uitse innocentis uidentes. nam ut opera ex sapientia gignuntur, ita ex operibus retributio nascitur. est ergo sapientia innocentiae mater, et rursum innocentia fructus retributionis parit. hos ergo consequemur diabolo contrito, aculeo mortis retuso et omni principe ac potestate huius sacculi exempto, cum iam pax in nobis sit hoste uicto et perempto; quod propheta psalmi ipsius conclusione testatur dicens: benedicat te dominus ex Sion; et uideas bona Hierusalem omnibus diebus uitae tuae et uideas filios filiorum tuorum: pax super Israhel speremus ergo haec bona Hierusales caelestis et Sion montis et pacis Israhel, quia locus domini in pace est. in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula. saeculorum. amen..
Psalnus Cxxviii

Canticum graduum.

Saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea, dicat nunc Israhel.

Instituimur dictis propheticis ad tolerantiam praesentium passionum, et naturae nostrae infirmitas aduersus saeculi iniurias semper inpatiens suscipit patientiae doctrinam ab eo, qui in praesenti psalmo ait: saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea. non otiosa aetas religiosi uiri est neque quietam exigit uitam. inpugnatur iam ab ipsis iuuentutis suae annis et inpugnatur saepe. non nouella itaque neque rara inpugnantium odia sunt, sed ea saepe etiam ab ipsis initiis aetatis infesta sunt. et idcirco haec sunt, quae fidem probant, quae 'patientiam testantur, quae inuictse uirtutis coronam merentur. nouit beatus apostolus Paulus hanc longi praelii coronam dicens: nemo coronatur, nisi qui legitime certauerit. certamen tantum non sufficit ad coronam: legitime certandum est. id est omnia passionum bella peragenda sunt; non sufficit semel neque unius certaminis bello militasse. et audiamus hunc ipsum legitime certantem, cum dicit de se: in laboribus copiosius, in plagis abundantius, in custodiis eminentius, in mortibus frequenter: a Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufra. gaui, noctem et diem in profundo feci. merito iste tot et tantis proeliis perfunctus dicere ausus est: de cetero iam superest mihi corona iustitiae, quia nemo, nisi qui legitime certauerit, coronatur.

Huc etiam uox haec prophetica conuenit: saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea. fiduciae maximae gratulatio est tantorum et tam numerosorum bellorum recordari; sed nunc tacito inpugnantium nomine inpugnatio sola memoratur. et causa noscenda est, cur auctores inpugnationis silentur. omnes humanae iniuriae, quae religiosis uiris inferuntur, non eosdem habent auctores, quos habent ministros. exsecutio quidem hominum est, sed diaboli instinctus est. et huius nobis intellegentiae apostolus auctor est dicens: non enim nobis certamen est aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates, mundi potentes harum tenebrarum, spiritales nequitias in caelestibus, et rursum: secundum principem aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filiis inob“dientise. operantur ergo hae spiritales nequitiae in his, qui inoboedientes dei legi sunt, quos uoluntatis suae tamquam operarios eligunt, in res suas alienae intercessionis ministerio usuri.
Neque solum id ex apostolicis dictis intellegimus, sed etiam ex libro Iob docemur. cum enim diabolus potestatem temptandi Iob postulasset, per direptionem substantiae eius primum desseuiturus homines ad pastorum caedem et ad direptionem pecudum excitauit eosque in hanc uoluntatem latrocinii accendit. egit ergo, quod uolebat, per humanae operationis officium. ludas quoque in passione domini ministerium diaboli fuit, et per eum effectum uoluntatis est propriae exsecutus euangelista testante ita: intrauit, inquit, satanas inludam, qui cognominatur Scariotha.
In omni igitur, quam perpetimur, iniuria alterius opus, alterius instinctus est: et non sibi efficit, quisquis aliquid per turbulentae uoluntatis impetum gerit. non ergo his irascendum est, a quibus aliqua perpetimur, sed quotiensque per contumelias ad iracundiam prouocamur, quotiensque per conuicia ad lites excitamur, quotiensque ad dolorem et impiam damni querellam per rapinas et furta conpellimur aut in corporis uoluptates blandae adhortationis sollicitamur instinctu, agnoscendus est hostis ille, per quem haec operum ac dictorum incentiua praebentur. neque irascendum est hominibus alienae instigationis operariis, sed potius in his detestandi officii intercessio foeda miseranda est, quod sint uasa diaboli, satanae ministerium et latrocinantium tela et alienae militiae ac nequitiae paritores. ob hanc ergo cognitionem propheta sine distinctione nominis tantum inpugnantium meminit, de his atque illis indiscrete locutus, quia per homines in se id, quod spiritalium nequitiarum est, gerebatur.
Coepit itaque tamquam ex persona sua propheta; sed quid a nobis dici oporteret, quodam ipse confessionis exemplo ante praeloquitur. talis enim ordo dictorum est: saepe inpugnauerunt me a iuuentute mea, dicat nunc Israhel. ante ergo docetur Israhel, quid dicere debeat; tum deinde tamquam doctus et exemplo propbeticae confessionis inbutus Israhel ipse iam loquitur: saepe inpugnauerunt me & iuuentute mea: etenim non poterant mihi. talis religiosorum debet esse confessio. et haec uera fidei probatio est, ut, qui saepe et a iuuentute inpugnent, numquam tamen eorum, quos et saepe et pridem inpugnauerint, prsepotentes sint. aduersus autem ualidiores et longum et frequens est praelium; idcirco inimicae spiritalesque uirt.ntes firmos fide et timore dei uiros et diu et saepe pertemptant, quia iterari necesse est, quod et diu geritur et numquam obtinetur. maneamus ergo, ut saepe inpugnemur, et saepe inpugnati habeamus hanc gloriam, ne aliquando cedamus; et hinc sit inpugnationis nostrae adsiduitas, quia non sit inpugnantium praepotens fortitudo.
Mos autem est eorum, qui nequaquam longis atque adsiduis proeliis prseualent, ut uictorem exercitum et firmis agminibus incedentem a tergo adeant et dorso, sicubi iam praetereat, insidias machinentur, illic dolos fabricentur, illic omnia insidiarum artificia exerceant. ita et peccatores temptatos in cassum fideles uiros euntes iam in ueritatis uia dorso adeunt dorso insidiantur, dorso dolos concinnant. et idcirco ait: supra dorsum meum fabricabant peccatores. currit apostolus ea, quae retro sunt. obliuiscens seque in ea, quae priora sunt, extendens. lex ad fideles ita locuta est: persequentur te inimici tui et non conprehendent. nonconprehendisse autem eos docet, cum ait: fabricabant, indefiniti enim temporis significatio est. fabricabant enim semper, numquam fabricationis suse effectum consequentes, indefesso fidei cursu eo, cui cotidie supra dorsum fabricabantur bella, currente.

Atque hanc pertinacem infestantium iniquitatem sequens uersusabsoluit: prolongauerunt iniquitatem ipsorum. Esaiae prophetia est dicentis: uae qui trahunt peccata sua tamquam funem longum. non desinunt enim peccatis peccata conectere et tamquam funis modo in longum inplexa ea semper extendere. sancto namque currente et peccatoribus in dorsum fabricantibus, cum huic ad destinatum currendi, illis semper fabricandi modus nullus sit, fit peccatorum prolixa series et multiplex longitudo.

Sed quid tandem hanc iniquitatum longitudinem maneat, noscendum est. sequitur enim: dominus iustus concidet ceruices peccatorum. iustus dominus, patiens scilicet in ultionem, dissimulator ad paenitentiae tempus, non inter exordia humanae iniquitatis promptus ad poenam, sed desinendi a criminibus seram licet uoluntatem peccatorum expectans, tum ceruices concidet, cum sine aliquo desinendi modo fabricatur, cum in longum peccata tenduntur, cum iam omne patientis misericordiae tempus exclusum est. exprobrari autem semper contumacibus legis meminimus, quod dura ceruice sint: cum cer- . uicosum populum esse Moyses ad deum arguit, cum propheta filiabus Sion exprobrat, quod alta ceruice incedant, ceruice scilicet iugum dedignante, operibus fidei insolente, patientia dei ad producendam peccatorum longitudinem abutente. summittenda autem ceruix est iugo suaui, ad quod dominus inuitat dicens: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. non concidenda ceruix est huic se iugo subdens. est enim hoc humilitatis et mansuetudinis iugum, non semper inpugnans, non in dorso fabricans, non peccata prolongans, sed humilitate et patientia ceruicem subditam fouens, superba illa insolentique ceruice iusti iudicii concidenda decreto.

Dehinc sequitur: confundantur et reuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. frequenter admonuimus Sion montem esse Hierusalem proximum. sed cum rex Sion, cum filia Sion, cum portae Sion a prophetis nuncupantur, primum ipso nomine intellegi oportet aliud sub Sion ' significatione monstrari; Sion enim speculationis interpretatio est et, quod nobiscum speculatio, id hebraice Sion dicitur. tum deinde dicti apostolici meminisse nos conuenit, ad montem Sion et Hierusalem caelestem accessisse nos in dominum nostrum Iesum Christum credentes, in cuius glorifico corpore, quod in caelestem gloriam transformatum est, spei nostrae honorem speculamur, humilitatis nostrae corpore in gloriam corporis sui conformando. ecclesiam autem esse corpus Christi, cuius inuicem membra sumus, apostolus testis est, quae ipsa sit Sion mons Domini, regis filia, ciuitas sancta uiuis lapidibus in fundamento prophetarum et apostolorum sedificata. hanc ergo Sion quisquis odit, odit eum, cuius et corpus est; est enim speciale aduersus fideles infidelium odium. confundendi ergo erunt, qui Sion oderunt, et retrorsum reuertentur, non in caelestia currentes neque ad futura tendentes, sed ad . terrena sua et originalia reuertentes, pudorem iniquitatis et infidelitatis suae iudicii tempore sentientes et in poenalem corporum sensum amissa resurrectionis demutatione redeuntes.
Idipsum autem psalmi consequentia docent : fiant sicut faenum aedificiorum, quod, priusquam euellatur. aruit: de quo non inplebit manum suam, qui metet, et sinum suum, qui manipulos colliget. et non dixerunt, qui pra)teribant:benedictiodomini super uos. nullum, ut arbitror, secundum corporalem intellegentiam aedificiorum faenum est: est agri eiusdemque fructuosissimi. ' ergo nihil hic secundum aurium sensum tractandum atque opinandum est. sunt autem secundum scripturae auctoritatem aedificia firma, sunt et infirma. firma sunt, quae fundamentis fidelibus supra petram iacta fluuiis, uentis, inundationibus non mouentur. sunt et infirma, quae harenoso aedificata fundamine, cum tempestates ortae erunt, efficiunt ingentem ruinam. sunt et sationes duae secundum apostolum, spiritus atque carnis: et qui spiritalia seuerit, spiritalia metet; et qui carnalia seuerit, carnalia metet. ergo qui saepe et pridem inpugnant. qui super dorsum fabricabantur, qui prolongauerunt iniquitates, quorum concidentur ceruices, qui oderunt Sion, hi sicut faenum aedificiorum erunt inutiles et corporeae huius praesentisque uitae fructum cassum inanemque referentes. aedificia enim atque tecta secundum euangelicam conparationem humana sunt corpora aut fide firma aut infidelitate ruitura. ab hoc etiam aedificii tecto instante persecutione dominus unumquemque uetuit descendere dicens: et qui super tectum est, non descendat tollere de domo aliquid. certe in persecution fugiendum est: et quomodo de tecto inhibuit descendere, nisi quod cura corporis derelicta, quia super tectum insistens, id est super terrenam naturam manens, humilia repetere et descendere ad inferiora prohibetur? uerum impii aedificiorum fenum sunt — inania enim seuerunt — et faenum etiam, antequam euellatur, arescens, de quo neque manum suam messor inplebit neque sinum manipulos collecturus onerabit, non praeteriens fructuum gratulatione benedixit. inanes sunt, uacui sunt, inutiles sunt; inania enim et inutilia seuerunt.s o infelices labores et infructuosa carnis opera infructuoso aedificiorum faeno conparata et, antequam euellantur, arida, id est ante ipsum inutilis ipsius messis tempus emortua.
Sed quia horum aedificiorum faenum carnalium operum fructus esse tractauimus, considerandum est, quae differentia sit in eo, qui implet manum et qui manipulos sinu colligit. non enim idem est neque scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere quam manum replere. et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum uidentur, quia in manibus sermo diuinus opera significat; in sinu uero conscientiae et fidei et perfectae uoluntatis monstratur adfectus. plus enim metit conscientia quam gesta; haec namque manum replent, manipulos uero illa sinu colligit. duos denarios uiduae inopis acceptiores dominus habet copiosis diuitum nummis. tanto praestat operibus uoluntas. et opera ob id manum inplent, sed sinus manipulis sunt capaces. ergo hoc aedificii faenum neque metentis manum neque manipulos colligentis sinum replebit.
Sed neque praetereuntes dicent: benedictio domini super uos. et qui sunt praetereuntes nisi qui tamquam peregrinantes corporalis uitae saeculum transeunt, non manentes in his, quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his, quae conspectui subiacent, inmorantes, sed ad inuisibilia pergentes? , ut autem penitus, qui sint transeuntes, intellegamus, audiamus Moysen loquentem tum, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi, in quo conflagrabat., ardentem. ait enim: transibo et uidebo uisionem hanc. quid est istud: transibo? nulla eum locorum interualla discreuerant, eodem in loco et loquitur et uidet; quid ergo transit? transit plane carnales corporalesque curas: et soceri sui oues pascens in caelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. uerum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: uidi inpium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani: et transiui, et ecce non erat. quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit, hunc transiens, id est peregrinus saeculo factus et in caelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc in nihilum habuit et iam non esse dixit et mortuum deputauit. negant ergo aedificiorum faeno praetereuntes dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam diuini muneris denegandam.

Sed prophetae uota dura atque aspera esse credentur; totus enim eius sermo tamquam optantis fuit, cum ait: fiant sicut fsenum aedificiorum. sed absit istud, ut propheta precatus esse credatur. ex prophetali autem scientia hac locutus est, et cognitionis fuit sermo iste, non uoti: simul ut peccatoribus terror ingrueret inanitatem fructuum suorum aedificiorum cognituris.

Porro autem uotorum suorum ostendit adfectum dicens: benedicamus uos in nomine domini. prompta benedictio est his, qui serebant aedificiorum fsenum, si serere incipiant, quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. aridis ergo operibus emortuos fructus suos in faeno aedificiorum propheta monstrauit benedictiones negando: uota autem sua erga paenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit benedictiones rursum, quas negauit, optando. seramus ergo utiliter et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus, ut benedictionum dei participes simus in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Psalmus Cxxix

De profundis clamaui ad te, domine: domine, exaudi uocem meam.

Inter multa praeclara, quae ad Romanos apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate ludaeorum locutus esset et multa super iudiciis dei decretisque tnictasset, ait: o profun- 26 dum diuitiarum sapientiae et sapientiae dei, quam sunt inexcrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini aut quis consiliarius eius fuit? aut quis ante dedit ei et retribuetur illi? quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum. humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex deo hoc solum nosse, quod deus est. ceterum secreta illa et profunda inperspicabilis iudicii decreta mens terrena non penetrat. inuestigare quidem ea perscrutarique pium est. sed inexcrutabilia ea esse et inuestigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae uoluntatis, alterum inperspicabilis naturae. quis enim causas naturasque caeli et huius et superioris et ceterorum sciet? quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit? quis Cherubim et Seraphim perpetuas uoces aeternasque intelleget? quis laudantes deum super caelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina conperta esse sibi gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut falso putamus. aeris plenitudinem metietur? iam uero quis aut dispositionem orbis terrarum aut elementorum uirtutes aut temporum mutationes aut fluminum cursus aut maris fines aut oceani uicissitudines aut uentorum flatus aut naturas animalium aut iras bestiarum aut genera arborum aut uirtutes radicum et origines animarum et incrementa corporum et infantium mortes et senum uitas et labores saeculi et sanctorum gloriosas calamitates et inreligiosorum infelices beatitudines et legis et prophetarum et euangeliorum et apostolorum arcano caelesti libros consecratos plenae cognitionis scientia consequetur?

In his igitur omnibus haerens ac detentus propheta ex interno cordis sui secreto secundum apostoli uocem et ipse proclamat dicens: de profundis clamaui ad te, domine. pone illum secundum apostolum in profundo diuitiarum dei inperscrutabilium et inuestigabilium demorantem, statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem secundum eam domini, quse in anteriore psalmo est, uocem: ueni in profundum maris, et tempestas demersit me, existima illum non labiis, sed secreto, ut iussum est, cordis orare: apta aut ignorationi aut passioni aut orationi uox ista dicentis est: de profundis clamaui ad te, domine, dum aut nescit aut patitur aut precatur. et quia de profundis clamat, confidenter ait: domine exaudi uocem meam, fiant aures tuae intendentes in uocem orationis meae.
Sed quaerendum est, an idipsum sit exaudi uocem meam et fiant aures tuse intendentes in uocem orationis meae. de profundis enim orat et profundum est, quidquid orat. ac primum intellegendum est deum incorporalem esse neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. legimus enim in euangelio: quoniam deus spiritus est, inuisibilis scilicet et inmensa atque intra se manens et aeterna natura. scriptum quoque est: quoniam spiritus carnem et ossa non habet. ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia dei non eget. deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus uidet, totus efficit, totus incedit. et hoc ex scripturis docemur, cum dicitur: ego sum deus adpropians, et non de longe, et rursum: quoniam in ipso et uiuimus et mouemur et sumus. uirtus ergo dei, quse aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina, ut uirtus. qua uidet, oculi sint; uirtus, qua audit, aures sint; uirtus, qua efficit, manus sint; uirtus, qua adest, pedes sint, officiorum diuersitates uirtutis huius potestate peragente. deus ergo ubique est et ubicumque adest, audit, uidet, efficit; sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat uideat, efficiat. naturae suae est, ut andiat; «ed fidei nostrae est, ut precemur audiri. audit conuiciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes; sed fides officium suum exsequitur, ut dei auditionem roget, ut, qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire.
Quod si qui forte corporeum deum et conformabilem et membris diuersum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit, quod dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est, et inferiorem hanc materiam ad efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris aptatam. ergo quisquis ita uolet credere, ut corporalis deus sit, quia ad imaginem eius homo factus est, conpositum esse deum statuet, ex potiore scilicet inferioreque natura, quia de talibus homo constat. quidquid autem conpositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia conpositio habet initium, quo conparatur, ut maneat. sed haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per caelestis naturae ignorationem intra has opinionis angustias uitio ingenii degeneris coartatur.
Deus autem, qui semper et in omnibus manens ubicumque idem et nusquam ipse non totus est, cum pulcherrimum opus perfecto iam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura caelestique conposuit, anima uidelicet et corpore. et prius quidem animam diuino illo et inconprehensibili nobis uirtutis suae opere constituit. non enim, cum ad imaginem dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem dei homo erat factus, puluerem sumptum formatumque corpus, dehinc rursum in animam uiuentem per inspirationem dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque caelestem quodam inspirationis foedere copulatam.
Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere. per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem uero hoc, quod non uult, agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior uoluptates corporis concupiscit. ergo ad imaginem dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, mouens, citus, incorporeus subtilis, aeternus. quantum in se est, speciem naturae principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumuolat et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in caelos euolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam, ut non sit, aboletur — natura quidem dei in his omnibus est — neque, ut alibi adsit, decedit aliunde. sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem dei opificis sui facta est, dum naturam dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habens corporale, nihil terrenum, nihil graue, nihil caducum. et audiamus adhuc Paulum ita docentem: expoliantes ueterem hominem cum gestis eius et induentes nouum, qui renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris. numquid aliquid corporale induimus, cum in agnitionem renouamur? nihil. ut opinor. induimus autem agnitionem dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, bonitatis mores. haec enim animae magis sunt indumenta quam corporis, quae omnia deo propria sunt. hsec in agnitionem noui induimus, ut in omni ministerio animae nostrae simus secundum imaginem creatoris bonitatis et sanctitatis et caritatis agnitione perfecti. haec propter aures dei, ne corporalis existimaretur, tractata breuibus sunt.
Et quamquam haec ita se, ut dicta sunt, habeant, tamen meminimus esse plures spiritales uirtutes, quibus angelorum est nomen, uel ecclesiis prsesidentes. sunt enim secundum Iohannem Asianis ecclesiis angeli. sunt et Moyse testante secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti. sunt et domino docente pusillorum angeli cotidie deum uidentes. sunt secundum Raphael ad Tobiam loquentem angeli adsistentes ante claritatem dei et orationes deprecantium ad dominum deferentes. hoc ideo commemoratum a nobis est, ut, si forte hos esse oculos uel aures uel manus uel pedes dei intellegere uoluerimus, habeamus non inprobabilis intellegentiae auctoritatem, maxime cum scriptum sit: sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditabunt salutem. intercessione itaque horum non natura dei eget, sed infirmitas nostra. missi enim sunt propter eos, qui hereditabunt salutem: deo nihil ex his, quae agimus, ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente.
Dehinc sequitur: si iniquitates obseruabis, domine, quis sustinebit? non neglegenter dicti huius ratio tractanda est. non enim ait: si peccata obseruabis, sed: si iniquitates obseruabis. differt enim iniquitas a peccato. numquid deus peccata non obseruabit, et criminum memoria non erit? erit certe: quin etiam de otioso uerbo rationem unusquisque praestabit et omnis in carcerem missus reddet nouissimum quadrantem. diffen*e autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, et rursum: iniquitatem meam ego agnoui et peccatum meum non abscondi. iniquitas enim omnis transgressio dei legis est, quae est grauior peccato. quod idipsum apostolus absolutissime distinxit dicens: qui enim inique peccauerunt, inique peribunt: qui autem per legem peccauerunt, per legem iudicabuntur. ergo peccatum - iniquitatis iam perit, ceterum peccatum. legis iudicabitur. peccatum autem iniquitatis est, quidquid e*tra legem delinquitur. ut gentilium crimina sunt, quae iam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt. peccata autem in lege non pereunt, sed indicanda sunt; quia, licet peccata sint; tamen in lege peccata sunt. ergo si deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, falsa testimonia, caedes, stupra, periuria? hsec enim crimina sunt, quse inique, id est extra legem dei, geruntur quaeque nouse generationis sacramento abluuntur.
Sed horum plane iam deus non recordatur: et cur non recordetur, in sequenti uersu propheta demonstrat dicens: quia apud te propitiatio est. est enim unigenitus dei filius, deus uerbum, redemptio nostra, pax nostra, in cuius sanguine reconciliati deo sumus. hic est, qui uenit tollere peccata mundi. qui cruci suae chirographum legis adfigens edictum damnationis ueteris deleuit. siue igitur ad patrem, siue ad filium oratio prophetae esse existimabitur — unum enim ambo sunt, et qui uidit filium, uidit et patrem, quia pater in filio et filius in patre est; ex similitudine gloriae alter in altero gloriosus est: gloriosus filius, quia dignus consortio patris sit, gloriosus pater. digni consortio suo filii pater — recte, ad quem uoles, propheta dixisse credetur: quoniam apud te propitiatio est: quia in patre secundum similitudinem gloriae filius est, et filius ipse pro peccatis nostris et propitiatio et redemptio et deprecatio est, iniquitatum nostrarum, quia ipse earum propitiatio sit, non recordans.
Scit autem propheta ingentis periculi rem esse, inique, id est sine lege peccare, quia peccati sine lege perditio est, peccati autem in lege iudicium est. et idcirco ait: propter legem tuam sustinui te, domine. lex autem sancta et spiritalis est, et in ea uerba uitae sunt, et legis finis Christus est; et hoc sequenti uersu ostenditur. ait enim: sustinuit anima mea in uerbum tuum. corporalia quidem legis officia propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima eius sustinuit in uerbum dei. propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. in uerbum autem dei anima sua sustinet: scilicet filii dei aduentum, qui et uerbum dei et deus uerbum est, spiritali( fide expectat. qualiter autem expectet, demonstrat dicens: sperauit anima mea in domino a custodia matutinausque in noctem. recordemur euangelicae conparationis tenorem et meminerimus quosdam operarios uineae omnem diem in labore transigere. a custodia matutina usque in noctem propheta sperat: nullum . tempus habet uacuum, totius diei indefessus operarius est.
Sed quid tandem erit spei? non omnium uita diem suam in spe domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae. sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et uidetur propheta, qui a custodia matutina usque in noctem sperauit, spem nobis euangelicae mercedis abscindere. non abscindit plane. ait enim: speret Israhel in domino. sine praefinitione temporis spei adhortatio est. ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem sperauit. sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae undecimae horae operarii consequentur. ita enim ait: speret Israhel in domino: quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eorum. bonus est, in quem speratur; et sperandum in eo est, quia misericordia est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redimet ab iniquitatibus suis uniuersos. hora undecima est, conclusa sunt diei tempora: curramus omnes, festinemus, ne nox adsit, ne hora praetereat. senes sumus, nox mortis insistit: ne ad undecimam saltem uitae nostrae horam procedimus? beatus quidem, qui a mane usque in noctem laborans pactum denarium tamquam debitum postulat; sed, quia bonus est dominus, quia misericors est, speremus in eum, ut, undecimae licet hone operarii, diurni laboris denarium consequamur per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmos Cxxx

Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei.

Breuis psalmus est et distinctione magis quam tractatu explicandus, ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractauimus, otiosum est eadem repetere. certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem, cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret dicens: domine, non est exaltatum cor meum. optimum enim sacrificium deo cor contribulatum. non ergo cor secundis rebus efferendum est, sed dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum.

Neque elati sunt oculi mei. alia istud proprietate grsecitas elocuta est dicens: ovdl έμετωρισϑησαv 01 όϕϑαλμοι poo, id est non ex alio in aliud elati sunt. eleuandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt : eleuate oculos uestros et uidete, quis ostendit haec omnia. et dominus in euangelio ait: eleuate oculos uestros et conspicite regiones, quia albae sunt ad messem. eleuandi ergo sunt oculi; sed non rursum in aliud eleuandi, ut semel in id quod elati sunt perseuerent.
Dehinc sequitur: neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. magni periculi res est si in modicis ambulamus et si non in mirabilibus demoramur. magna eloquia dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam. bonum opus de se propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? sed cum addidit: super me, in his non ambulat, quse in hominibus mirabilia et magna creduntur. Dauid enim, et propheta et rex, erat humilis antea et abiectus neque conuiuio patris sui dignus; sed deo conplacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. non insolescit in regno, non odiis commouetur: persequentes se amat. inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. imperator contemnitur, pater laeditur, propheta uexatur: ultionem non ut propheta orat, uindictam non ut pater sumit. contumeliam non ut imperator exsequitur. in his ergo, quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.
Sed uideamus, quse secuntur. sinon humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. quae prophetae ista diuersitas est? non exaltat cor: exaltat animam. non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit. excelsus animo est: et corde summissus est. humilis in suis est: sed non humilis in sensu est. sensus enim eius in caelum est, anima eius est in excelsis. cor autem, ex quo secundum euangelium exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemise, humile est, suaui illo mansuetudinis iugo subditum est. tenendus ergo - humilitatis et altitudinis modus est, ut corde humiles, sensu uero et anima simus excelsi.
Dehinc sequitur: sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. ablactato Isaac accepimus Abraham fecisse cenam, quod ablactatus iam puerili aetati proximus cibum excederet excederet. apostolus omnes rudes fidei et infantilis adhuc in dei rebus scientiae lacte potat. ergo profectus maximus est, iam lacte non indigere. ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham etiam conuiuii laetitia. testatus est, et apostolus carnalibus et paruulis in Christo panem negat. propheta itaque orat, quia non exaltauerit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulauerit, quia non humilia senserit, sed exaltauerit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae eius: scilicet ut perfecti et caelestis et uiuentis panis retributione sit dignus, quia per superiora, quae commemorauit, opera cibum iam lactis excesserit.
Sed neque sibi tantum hunc uiuum e caelis panem precatur, uniuersos autem ad huius spem adhortatur dicens: speret Israhel in domino ex hocet usque in saeculum saeculi. spem nostram nullo fine temporum claudit, in inmensum expectationis nostrae fidem tendit. in saeculum saeculi sperandum est: per spem praesentis saeculi spem futuri aeculi consequentes in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula sa'culorum. amen.
Psalmus Cxxxi

Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius. sicut iurauit domino, uotum uouit deo Iacob.

Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt et per doctrinam fidei, spei, confessionis, humilitatis, orationis in sublime gradibus suis prouehunt. sed hic praecipue psalmus nos ad cognitionem filii dei edocet et sacramento adsumptse ab eo carnis instituit. coepit enim ita: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius eius. audent Iudaei aduentum domini nostri, quo corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes hunc psalmum ad Dauid referre, ut in passione domini impii, ita et in prophetiae scientia inperiti; legentes et non intellegentes, habentes et nescientes, uenerantes et non ob“dientes. qua enim religionis simulatione prophetarum libros uenerentur, multis cognitum est. contrectare legentes manu non audent. linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo proficit, ut maiore inreligiositatis crimine eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant aut dissimulent aut nesciant. hoc eo dictum est, quia, cum in prophetis longe postea, quam Dauid corpore excesserat, scriptum habeant in 26 Hieremiaita: in illa die, dicit dominus, contribulabo iugum a ceruice eorum et uincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc aliis, operabuntur domino deo suo, et Dauid regem ipsorum suscitabo illis; et rursum: suscitabo illis Dauid regem, orientem, iustum, et regnabit rex et intellegetet faciet iustitiamet iudicium super terram: in diebus eius saluabitur ludas, et Israhel commorabitur fidens; item in Esaia: et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos seruus meus Dauid: et erit his pastor, et ego ero iliis in deum, et Dauid princeps in medio eorum; ego dominus locutus sum et disponam ad Dauid testamentum pacis, nolunt credere, quod docentur, neque his fidem habent, quibus deberi uenerationem confitentur. et religiosi quomodo erunt auctoritatem abnegantes religioni?

Dauid cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis cognouerat; tanto postea deus per prophetas locutus est Dauid excitandum, pastorem, regem, orientem, iustum, in cuius diebus salus Israhel sit, ad quem deus testamentum pacis disponet. ergo est Dauid non hic Iessae filius, psalmorum ex parte conscriptor, sed Dauid ob custodiam gregis sui pastor: pastor enim bonus pro ouibus suis animam ponit, ob aeterni regni gloriam rex, cui dictum est: Rabbi, tu es rex Israhel, ob iudicium iustus: pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ob lumen mundi oriens: est enim lux uera, quae lucificat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ob filii dignitatem testamenti pacis heres: omnia enim mihi data sunt in caelo et in terra et: pacem meam relinquo uobis. confiteantur ergo necesse est Iudaei, longe post Dauid tempora esse haec praedicata. est autem Dauid iste, qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens eius, cuius ex genere sumebat et corpus. omnia autem, quae psalmo continentur, et a gestis prophetae Dauid et a natura humanae infirmitatis et ab aetatis temporibus diuersa sunt. et quia ei non res, non condicio, non tempus aptatur. et in eum Dauid, quem postea deus per prophetas pollicitus est, conueniunt, non est ambiguum, quin etiam hic, qui propheta egregius et magnus est, de eo Dauid, qui postea extitit. dei spiritu, prophetae officio sit locutus.
Ait enim: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius. non ait: memento mei, sed: memento, domine, Dauid, ut alterum, qui loqueretur, ostenderet. orationem autem omnem hanc esse unigeniti dei filii per prophetam loquentis existimari necesse est, memoriam dei patris erga eum, sibi quem adsumpturus erat, hominem deprecantis. est enim nunc Iesus secundum apostolum in gloria dei patris, et ei omne caelestium et terrestrium et infernorum genu flectit. ergo se primogenitus dei filius, deus uerbum, iam Dauid nuncupat per prophetae orationem eius sibi hominis nomen adsumens, qui secundum diuinitatis suae priuilegium una secum esset in patris gloria collocandus. memente, domine. Dauid et omnis mansuetudinis eius; ait enim ipse: quia mansuetus et humilis corde sum. et testimonium de eo patris est: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus; in quo conplacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis uocem eius. ut omnis ergo huius mansuetudinis pater meminerit deprecatur, per cuius mansuetudinis modestiam deo patri officium humilitatis suae uouerit.
Sicut, inquit, iurauit domino, uotum uouit deo Iacob. sacramenti mentio ad professionem uoluntatis adsumitur. et nescio, an unigenitus iurauerit. certe ita et gessit et locutus est omnia, ut sacramenti religioni satisfacere uideretur. namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset et Petrus tamquam indignum hoc dei filio detestatus esset, Petrum, cui superius claues regni caelorum dederat, super quem ecclesiam aedificaturus erat, aduersus quam portae inferi nihil praeualerent, qui quae in terris soluisset uel ligasset, ea in caelis uel soluta persisterent uel ligata, hunc itaque tali conuicio detestantem hoc sacramentum passionis excepit: uade retro post me, satanas, scandalum mihi es. tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum, primum filii dei confessorem, ecclesiae fundamentum, caelestis regni ianitorem et in terreno iudicio iudicem caeli, satanae conuicio nuncuparet. quin etiam in tumultu eo, quo se dedendum passioni praebuerat, cum idem Petrus seruo sacerdotis gladio aurem abscidisset, ait: reconde gladium tuum in theca: calicem, quem dedit mihi pater, non bibam illum? impium et profanum docens esse, si non omnia, quse erga humanam salutem patri uouisset, expleret. absolute autem in eo ostendit deuotam passionis suae religionem, cum post aceti poculum esset spiritum traditurus; perfectis enim omnibus ait: consummatum est, et inclinans caput tradidit spiritum. percucurrerat enim omnia sacramenti officia: et ubi consummatione gaudetur, ibi in suscepti operis perfectione laetitia est. ergo quia secundum hanc gestorum deuotionem ita omnia acta sunt, ut uideantur studiose pro religione, qua iurata sunt, esse perfecta, sequens est, ut uideatur, quid sit, quod Dauid iste et iurauit et uouit.
Si intrabo in tabernaculum domus meae et si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. humanae naturae uota haec esse non possunt, et condicio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis et palpebris dormitatio et requies temporibus non danda est, donec cum inueniatur domino locus et tabernaculum deo Iacob. standum ergo erit nocte dieque sub caelo, et numquam in requiem corpus iacebit; oculi autem semper uigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris coniuendi in dormitationem permittetur obductio. tempora uero, quae maxime in toto capite et corpore iniuriis uigilise et stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt, homo istud de se iurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, condicionem tamen uoti huius pro ipsa naturae suae necessitate uiolabit. uigilet licet animus et corpus in statione contineat, tamen necesse est infirmitatis dominante natura et procidat et dormiat et requiescat inuitus. dehinc quem locum homo deo inueniet et inconprehensibilem infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam deus locutus sit dicens : caelum mihi thronus est, terra autem scamellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi aut quis locus requietionis meae? omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec. non ignarus autem huius diuinae uocis propheta est et scit humanae et terrenae operationis domum deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait: nisi dominus sedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui aedificant eam. ergo si neque natura hominis condicionem uoti istius recipit, neque locum et tabernaculum deo humana requirit operatio, cognoscendum est per scripturarum caelestium auctoritatem. quod sit hoc uotum, per cuius satisfactionem locus domino, et deo Iacob tabernaculum sit repertum.
Domino nostro Iesu Christo unigenito dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam iuratus expleuit et quem a prophetis Dauid significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam diuinam eruditum dignum habitaculo dei redderet. et esse hominem sedem atque habitationem deo ita docemur, deo ipso per prophetam loquente: quia inhabitabo in his et illis ambulabo et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus, etrursum: in et rursum exultabunt, et inhabitabo in illis. dominus autem ipse in euangelio ait: si quis diligit me, et uerbum meum seruabit, et pater meus diliget eum, et ueniemus et mansionem apud eum faciemus. apostolus quoque ait: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. habitat autem deus religiosorum mentes non corporali habitu neque naturae grauioris ingressu, ut alibi non degens illic tantum, quo se intulerit, insistat: sed spiritali uirtute in uacua se a terrenis labibus corda permittit seseque luminis modo in patentes innocentiae foribus mentes inluminaturus infundit. adsumpto igitur corpore unigenitus deus neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae iurat, id est in caelestem habitationem suam esse rediturum, quam haec religiosi pectoris loca domino inueniat'
Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse uouit. stratum requies humanorum laborum est et fessorum corporum refectio. sed in caelo semper quiescitur et, quia indefessa illa natura laborem nescit, semper in strato, id est semper est in quiete. dominus noster in forma dei manens formam serui accepit et oboediens usque ad mortem fuit, et mortem cruris, ut plus nescio quid morte pateretur. ob id autem tantum ob“diens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione dei dignos esse praestaret. mori igitur uoluit, qui uita est, et effici se indefessa uirtus ad habitationem corporis non recusauit infirmam, ut in forma dei manens formam serui acciperet. excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato. et testis nobis quadragensimus psalmus est, qui ex persona domini omne sacramentum passionis eloquitur dicens: uniuersum stratum suum uersasti in infirmitate eius. cum per obcedientiam uoluntatis paternae ex deo homo, ex potente infirmus, ex uiuificante mortuus, ex aeterno saeculorum iudice crucis reus dicitur, tum stratum eius in infirmitate conuertitur. in illud igitur aeternae et beatae quietis stratum uouit, nisi reperto dei tabernaculo, non redire, sed nec ante somnum oculis suis dare.
Quis iste est somnus? nempe ille, de quo ait: ego dormiui et somnum cepi et surrexi, quoniam dominus suscipiet me. mortis hic somnus est, quem non ante oculis suis dabit, quam locum habitationis inueniat. huius etiam somni beatus patriarcha Iacob in benedictione Indae, qui princeps gentis istius extitit, meminit dicens: catulus leonis Iuda, ex frutice filius meus, procidens dormisti ut leo et sicut catulus leonis. quis suscitabit eum? et superior et consequens benedictio nec aetati ludae nec gestis conuenit, sed ei, qui ex Iudae frutice sicuti ei ■ radice Iessae est, qui et catulus leonis est et Iacob erit filius. ex hac enim Iudae tribu Maria est, quae domini nostri secundum carnem mater fuit. hic ergo procidens dormiuit ut leo. leo terror est feris omnibus et ueluti dominans est ceterarum bestiarum: et hic solus per confidentiam et securitatem dormit intrepidus. terror omnium uigilans est, ipse autem securus in somno est. et idcirco addidit: quis suscitabit eum, quia intrepidse et praepotentis naturae securitatem nulla externi terroris timiditas inquietet. ne ergo quicquam humile atque passibile inpassibilem unigeniti dei substantiam perpessam existimaremus in ea morte, quam subiit, ferae huius intrepide dormientis exemplum ad securae mortis intellegentiam est relatum: ut extra humani timoris esse in somno illo inquietudinem doceretur, qui per generis sui naturaeque uirtutem, dormiens licet, timere non posset. seruata autem diligentissime ea ratio est, ut in unigenito deo aeterni et gignentis eum dei gloria nosceretur, cum dicitur: sicut leo et sicut catulus leonis. ad id enim, quod ex deo ipse subsistit, catulus est leonis: ad id uero, quod leo est, paternae in eo maiestatis indifferens generositas praedicatur. ut unum ambo sint, leo est: ne unus atque ipse sit, catulus leonis est.
Id ipsum autem etiam psalmi consequentia demonstrant. ne enim indefessa illa uirtus et inpassibilis unigeniti dei natura mortis somno dormitatura existimaretur, rem omnem ad officium corporis, cui discessio inmortalis animae mors est, rettulit dicens: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. "temporibus" secundum translationis fidem non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. et hae adfectiones sunt corporales, quas labor longus et uitae anxietas exagitant. quieuit autem ille, cui mors somnus est: et id, quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti deo requies fuit.
Sed ante hanc requiem et apostoli eliguntur et soluendi ac ligandi et in caelo et in terra ius sortiuntur et potestatem aduersus uirtutem omnem aduersariam sumunt et templum dei sunt et ipsi ex lege uenientes dignum deo Iacob tabernaculum sunt reperti. ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intellegentiam uim ueritati adferre quidam arbitrentur, ut, quod ex Dauid persona dictum sit, id ad dominum saluatoremque nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus, contuenda sunt, quae secuntur, ut ex his ueritatem inuitis licet et renitentibus ingeramus. ait enim: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluse; introibimus in tabernacula eius, adorabimus, ubi steterunt pedes eius. superius, ubi iuratur ac uouetur, uoti sacramentum non conuenire naturae humanae docuimus, quia tanti temporis uigilias labor terreni corporis recusaret. et nunc, ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in Dauid referri possit, ueritas ipsa et extantis hodie regionis fides contradicit. Dauid enim dispersum populum in regno suo habens, cui nulla religionis sedes esset, aream in Hierusalem coemit ad locum templi, ut illuo ad explenda legis sollemnia conueniretur. sed templum hoc filius eius Salomon aedificauit, ornauit et religionibus initiauit.
Volunt ergo Iudsei Dauid, areae huius coemptorem, peregrinationem a domo et uigiliarum iniuriam et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum deo Iacob posset inuenire, uouisse. sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum, in quibus Dauid gesta continentur, loquitur, neque psalmus admittit. et cur non admittat, in absoluto est. Dauid aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi paleae tritico separandae sunt. requies autem domini in Ephrata est; et prius audita in Ephrata est et postea in campis siluae reperta. et quid commune Hierusalem et Ephrata? et quid areae ad siluae campos? nihil hic conueniens est, nihil non dissonans. aream, in qua requieuisse deus Iacob existimatur, nouissimis temporibus uentilabro dominus emundat: triticum eius horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit. probatos legis uiros apothecis dignos habet, inutiles et infructuosos igni iudicii deputat. templum illud hodie iam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo dei requies est? mentitus propheta est, et inritum sacramenti ipsius uotum est? deus etenim requiem, quam ei se iuratus reperturum uouerat, amisit? itaque quia neque dei dignitati neque naturae hominis neque locorum ueritati neque temporum demutationi haec inreligiosarum opinionum figmenta conueniunt, ex istis nunc scripturarum caelestium auctoritatibus demonstrandum est ad personam domini Iesu Christi et ad ecclesise sanctificationem psalmum esse referendum.
Diximus superius, etiam hunc prophetam de Dauid illo iusto, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse et ex persona eius locutum esse, cum dixit: si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. nunc uero ut se uoti eius non ignarum neque inperitum esse propheta ostenderet, ex persona sua loquitur dicens: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluae. superius, ubi sacramenti religio commemoratur, unus iurauit ac uouit. unus enim in forma dei manens formam serui accepit; et unus dominus Iesus Christus est, per quem omnia, uno deo patre, ex quo omnia. nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurium dicitur: audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluae, quia a pluribus requies domini prophetabatur.
Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est, quae Bethlem, in qua dominus natus ex Maria est. testis nobis est propheta dicens: et tu Bethlem, domus Ephrata, non minima es ut sis in milibus Iuda; ex te enim exiet, qui erit rex in Israhel; et rursum: et' tu Bethlem Iudae non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet, qui regat populum meum Israhel. illic enim primum dei requies auditur, ubi primum unigenitus deus corpus humanae carnis habitauit; et quod in Ephrata auditur, in campis siluae inuenitur. initium itaque ecclesiae in Bethlem auditur; esse enim coepit a Christo; sed in gentibus reperitur. quae sunt ex siluis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo uitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus dei requies, domus, templum atque possessio. quod autem gentes tamquam siluae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus nonus erit testis dicens: deuastauit eam aper de' silua, et singularis ferus depastas est eam. illic enim de uinea sermo est, id est de dei, ut tunc putabatur, populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans uastauerat. in his ergo campis siluae dei requies, quae in Ephrata audita est, inuenitur.
Seruata autem temporum ratio est., ut, quod audiuimus et inuenimus, praeteritam significet aetatem, id autem, quod deinceps consequitur, spem futuri temporis doceat, cum ait: intrabimus in tabernacula eius, adorabimus, ubi steterunt pedes eius. corporali istud uitae praesentis officio propheta desperans fide et spiritu praesumit, ut in tabernacula requiei dei, quia ea et uidit et audiuit, introeat. sed superius super uno tantum tabernaculo iuratum est; nunc autem multa tabernacula introibunt. sunt enim ex una apostolorum ecclesia, de qua superius uotum est, plures ecclesiae et multa tabernacula: sed eadem dei requies in pluribus est. haec ergo requiei dei tabernacula introibunt; neque solum introibunt. sed etiam adorabunt, ubi steterunt pedes eius. cum statur in uno loco, ex quo decedi non oporteat, consistitur; ubi uero pedibus statur, illic toto corporis officio insistitur. lex praeteriit, prophetia clausa est. finis eorum Christus est, demutationis alterius locus nullus est: in hoc in aeternum standum est, ubi iam decursu legis et prophetarum dominus insistit. discurrit quidem per apostolos praedicatio. quos frequenter pedes significatos meminimus, sed in euangeliis consistitur. illic ergo adorabitur, ubi pedes domini, id est praedicationis nouissima sine demutationis alicuius transgressione constiterint.
Et quia in euangeliis legimus dictum: multi prophetae et iusti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis, sanctus propheta desiderii huius inpatiens est. postquam enim requiem dei audiuit et repperit, postquam introiturum se adoraturumque credidit, spei tantae fieri iam particeps deprecatur dicens: exsurge, domine, in requiem tuam, quam reperturum se Dauid tuus uouit, quam nos in Ephrata audiuimus, quam in campis siluae inuenimus, in cuius tabernacula introibimus adoraturi illic, ubi pedes tui steterunt. exsurge igitur in eam requiem, quae uoti sacramento quaesita est, quae prophetise scientia in loco audita est, quae gentium cultu frugifero reperta est, quae introeuntibus frequentabilis est, quae loco indemutabilis est, quae adorantium religione uenerabilis est.
Sed non solum tu, domine, exsurge in requiem tuam, sed et tu et arca sanctificationis tuae. non arca testamenti, non arca legis, sed arca sanctificationis tuae. et quidem esse arcam testamenti meminimus intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber testamenti, ubi gomor mannse. sed hsec omnia eius, quod dominus adsumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis. nunc et deitatis spiritu et origine carnis unitum intus scilicet et foris aureum est — est enim dominus Iesus in gloria dei patris — mannam in se seternam continens — ipse enim est panis uiuus — testamenti intra se tabulas et legis librum conseruans — sunt enim in eo uerba uitae. ut igitur cum domino etiam haec sanctificationis arca — hunc enim deus secundum euangelia signauit pater requiem exsurgat, propheta orat. ceterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta est et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subuersa iam nulla est. et uideamus. quid sequatur.
Ait enim: sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui laetentur. induuntur, deo et arca sanctificationis eius in requiem resurgente, iustitia sacerdotes, ualidissimo, ut apostolus ait, thorace, induentes thoracem iustitiae, quo inimici iacula excipiant, quo internum hominem communiant; sancti autem laetentur. et uideamus causam, cur et sacerdotes iustitiam induant et sancti laetentur. ait enim: propter Dauid seruum tuum ne auertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum rettulit, Dauid ad corporis carnem. formam enim serui, qui in forma dei manebat, accepit. ne igitur auertat a sacerdotibus atque sanctis Christi faciem, rogat: ut eos diuinitatis suae gloria, qui propter Dauid, id est propter adsumpti ab eo corporis sacramentum laetantur, inluminet.'
Et cur propter Dauid seruum suum ne faciem Christi sui auertat, ostendit dicens: iurauit dominus Dauid ueritatem et non frustrabitur eum. dominus iurat et iurat ueritatem; dicti sui fidem etiam sacramento, ne ambigamus, adfirmat. non fraudabit igitur Dauid suum ueritate iurata. et quid ei iurauerit, dignum est contueri. de fructu uentris tui ponam super sedem meam. si custodierint fili tui testamentum meum et testimonia mea haec, quae docebo eos, et filii eorum usque in sseculum sedebunt super sedem tuam. quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam prseelegi eam. quid hic, quod Dauid sit proprium, continetur? urbs illa, quae generi eius fuit regia, capta a Babyloniis et euersa regni dignitatem sub dominantium iure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa iam nulla est. et ubi dei requies in aeternum est? ubi ex fructu uentris eius in sede dei reges sunt? seruiunt enim hodie exules, patria carentes, toto in orbe dispersi. et ubi illa, quae iurata est, ueritas? ubi illud, quod non frustrandus est ueritate? et ubi filiis Dauid regni aeterni sedes sempiterna? quae electa Sion dicitur, horret ruinis, uacua incolis est: et quomodo dei requies est in saecula saeculorum? currunt tempora, et hoc uitae nostrae saeculum manet: deus ergo sine requie est?
Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant, cui Dauid iuratum sit. illi nempe, de quo dictum est : posui adiutorium super potentem, exaltaui de plebe mea electum. inueni Dauid seruum meum et in oleo sancto liniui eum. manus enim mea auxiliabitur illi, et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et concidam inimicos eius a facie ipsius etodientes eum in fugam conuertam. et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. et ponam in mari manum eius. et in fluminibus dexteram eius. ipse inuocabitme: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae reges terrae. in aeternum seruabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. et ponam in saeculum saeculi semen eius et sedem eius sicut dies caeli. si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniustitias eorum et in uerberibus peccata eorum. misericordiam uero meam non dispargam ab eo, neque decipiam in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam inrita. semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar: semen eius in aeternum manebit; et sedis eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum. promissiones istae Dauid eius sunt, qui aduersus potentem adiutor electus est, cuius in mari manus est, cuius in fluminibus dextera est, qui nuncupare patrem deum audet, quia est; qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae, cuius semen in saeculum saeculi est, cui, quae dicta sunt, non inrita sunt, cui semel sine mendacio iuratur in sancto, cuius sedis sicut sol in conspectu dei est et permanet ut luna perfecta in aeternum. ex huius igitur uentris fructu super dei sedem conlocabuntur.
Quomodo autem ex fructu simus uentris eius. audiamus Hieremiam prophetam docentem: si, inquit, audistis huiusmodi, si peperit masculus. partum sexus iste non recipit; sed generatio, quae a deo est, partus instar obtinuit. audiamus et Paulum parturientem in filiis procreandis, cum dicit: filii mei, quos iterum parturio. esse autem omnes nos sibi filios ipse dominus in euangelio testatur dicens: fili, remissa sunt tibi peccata, et iterum: filioli, adhuc uobiscum sum. filii itaque ipsius sunt in sede domini conlocandi.
Et spei condicio praeponitur: si, inquit, custodierint fili tui testamentum meum et testimonia mea, q u ae docebo eos. Moyses legem scripsit, in qua testimonia dei continentur, propheta hic idem totus deuersatur in lege: et quomodo adhuc filii illius Dauid in testimoniis sunt docendi? non praesentis aetatis est sermo, sed his proprius, de quibus dictum est: confitebor tibi, domine deus, pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. sed docti et manentes in his, quae docebuntur, quid consequentur? usque in saeculum, inquit, sedebunt super sedem. tuam. et qui isti sunt, qui sedebunt? nempe de quibus dictum est: et uos sedebitis super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.
Non neglegendum est autem id, quod superius et inferius dicitur. superius enim dictum est: ponam supersedem meam; nunc autem dicitur: sedebunt super sedem tuam. et hoc quid erit ? nempe id, quod dicitur: omnia, quae patris sunt, mea sunt. sedis patris sedis et filii est, quia: ego et pater unum sumus. aut quomodo intellegetur: ponam super sedem meam et: sedebunt super sedem tuam, nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et pater in filio et filius in patre est deitatis in utroque nec genere nec uoluntate dissidente substantia, cum paternae maiestatis gloria unigenito congenita sit? atque ob id sedem filii sedem suam pater nuncupat, quia et ex se et in gloria indemutabilis diuinitatis suae unigenitus et uerus deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diuersitas est.
Dignitas deinde eorum, qui in saeculum super sedem sessuri sunt, ostenditur ita: quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. non montem scilicet Sion desertum et inutilem legit, neque ciuitatem dirutam et euersam. locis enim deus non continetur, neque omnipotens et aeterna substantia aut in desertis montium solitudinibus aut in nominibus urbium ruinis iam deformium conquiescit. sed elegit eorum requiem, de quibus dominus in euangelio ait: nemo uenit ad me, nisi pater, qui me misit, adducat illum. illam Sion sanctam et caelestem Hierusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum et sanctificatas sacramentis ecclesiae animas, io quibus tamquam rationabili et intellegenti et emundata et aeterna per resurrectionis gloriam domo rationabilis et intellegens et inpolluta et aeterna inenarrabilis diuinitatis natura requiescat. non quod ex ea, in qua est. infinitatis suae inmensitate desistat, ut humanarum mentium angustiis coartetur; sed quia per digni se habitaculi sedem, qui ubique et idem et totus et semper est, in sanctis probabilibusque requiescat. ubi nulla offensio, non demutatio, sed in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.
Debinc sequitur: uiduam eius benedicens benedicam. quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est: captionem eius benedicens benedicam: tamquam uenatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida, ei qua apost-oli sunt, per interpretationem linguae hebraicae domus uenantium nuncupetur. sed nobis sequenda est prima illa et sub Iudaeorum temporibus ante domini aduentum ad ecclesiae doctrinam consignata translationis auctoritas: uiduam e eius . benedicens benedicam. quanta uiduarum dignitas 'est et honesta unius tori conscientia et felicis continentiae indemutata constantia! haec enim benedicitur et benedicendo benedicitur: ex iudicio scilicet benedicentis benedictione fit digna. sed apostolus gentium doctor hortatur nos et aliud de uidua, quae benedicenda est, sentire. lege enim non per uirtutem spiritalis efficientiae, sed per finem obseruantiae eius emortua uiduam eam esse, quae ex synagoga effecta ecclesia sit, docet dicens: an ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor—,quoniam lex dominatur homini, in quantum temporis uiuit? quae enim sub marito est mulier, uiuo marito uincta est legi. si autem mortuus fuerit maritus, euacuata est a lege mariti. ergo uiuente marito adultera uocabitur, si iungatur alii uiro. si autem moriatur maritus eius, liberata estalege, ne adultera teneatur coniuncta alii uiro. itaque, mi fratres, et uos mortificati estis legi per corpus Christi: ut et ipsi sitis alterius, eius, qui a mortuis resurrexit. conparatione uiduse, quae mortuo marito libera, quibus uolet, nuptiis sit, desinente iam lege uiduam legis ecclesiam esse demonstrat Christo legitime copulandam. hanc ergo legis uiduam benedicendo benedicet.
Deinde ait: pauperes eius saturabo panibus. bonum est in ecclesia pauperes non esurire: quia, cum inops pascitur aut sitiens potatur aut nudus uestitur aut infirmus uisitatur aut carcere clausus requiritur, et hsec officiorum obsequia ei deferuntur, qui in singulis nobis esurit et sitit et alget et infirmatur et clauditur quique ait: amen, dico uobis, quia, quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis. per hanc ergo dictorum eius fidelem professionem pauperes panibus saturat. saturat autem et eos panibus, qui per humilitatem cordis contemptumque saeculi se ipsos in paupertate constituunt, quos cibo uitae perennis explebit, sicut loco alio dictum est; diuites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem dominum non minuentur omni bono.
Deinde sequitur: sacerdotes eius induam salutare, et J sancti eius exultatione exultabunt. sacerdotes superius iustitiam induuntur; sed profectum honoris sui sumunt: salutare scilicet induuntur conformes effecti glorise salutaris, quia - secundum apostolum de caelis saluificatorem nostrum expectamus, qui potens est secundum operationem efficientiae suae corpus humilitatis nostrae conformare . corpori gloriae suae. hoc ergo salutari sacerdotes induuntur; sed et sancti exultatione exultabunt. superius exultabunt tantum, adhuc in humilitatis corpore positi et spe tantummodo aeternitatis laeti: ceterum nunc perfecta exultatione exultantes, non spe, sed ueritate, non imagine, sed corpore. est enim plerumque exultatio, quae demutari solet uel casu uel infirmitate uel tempore; at uero haec sanctorum exult-atio ea est, ut exultatione consummatae ia se exultationis exultent.,.
Causa autem exultationis ostenditur; illic producam cornu Dauid. cornum regni insignium est: per hoc enim unguentum regium regnaturis infundebatur. i 11 i c cam dicitur, requies significatur, de qua dictum est: haec requies mea ia saeculum saeculi. in hac igitur requie cornum Dauid, id est regnum illius, de quo prophetatur, Dauid deus producit: non illud humanum neque corruptibile nec ceducum, sed illud, quod secundum requiem dei in saeculum saeculi est. et quorum erit regnum caelorum? nempe de quibus dictum est: beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum caelorum, id est, in quo aeternus rex et cuius secundum Danielem regni finis nullus est, regnabit.
Non occultus igitur hic rex est: hunc lex praedicat, hunc prophetae pollicentur, hunc Iohannis paenitentiae praedicator ostendit.. ille est enim secundum domini in euangelio dictum lucerna ardens, Christum tenebris mundi huius ostendens. omnis igitur de eo prophetia lucerna eius est, ignorantiae nostrae nocti scientiae lumen ostendens, infideles atque inpios ueritatis luce confundens et in unigenito paternae maiestatis gloriam docens. et hoc illud est, quod sequitur: paraui lucernam Christo meo. inimicos eius induam confusionem: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. parata lucerna est, ne ad cognoscendum eum nox ignorationis obsisteret. inimici eius confusione induentur; uidebunt enim filium hominis in maiestate patris sui: et non salute, sed confusione induentur, terreni scilicet et in dedecoris corpore resurgentes: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. exaltauit, inquit, eum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomini Iesu Christi omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxxii

Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora prouehimur. in eo enim; quod ita coepit propheta: ecce, quam bonum et quam iucundum. docemur, quid bonum atque iucundum sit, ut per cognitionem eorum in bonis iucundisque maneamus. seruata autem scienter ea ratio prophetae est, quod bonum iucundumque sociaret: quia non omne, quod bonum est, iucundum est, neque omne, quod iucundum est, bonum est. iucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciuise amoenitate detrimentum et salutis et famae. bona est tolerantia iniuriae, cum ad inreligiositatem conpellimur poenis famis, sitis, frigoris, uigiliarum. contumeliarum, dolorum, sed iucunda non est; illic enim iniuriosum perfectae uirtutis officium est. atque ita per haec nonnumquam et bonum iucunditate indiget et iucunditas solet eo carere, quod bonum est.

Videamus, quid illud sit, quod bonum et iucundum esse propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. uon humanas cohabitationes nec terrenarum domorum communionem propheta laudauit. nam fratres ob haec ipsa tectorum consortia dissidentes uidemus, et inimicos saepe eiusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. sed nouit esse apostolus communem et religiosam domum dicens: ut scias, quemadmodum oporteat te in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. itaque bonum et iucundum est in unum habitare fratres. cum in unum habitant, conuentu ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur. unicae uoluntatis caritate concordes sunt.
Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una, adsensu eadem, uoluntate non dissonans. fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta. et hoc testatur ille gentium doctor dicens: ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia. et rursum: inplete gaudium meum, ut idipsum sapiatis eandem caritatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem siue per inanem gloriam agentes, sed in humilitate inuicem arbitrantes prsecellere super inuicem, non sua, sed aliorum unusquisque uestrum contemplantes. hoc apostoli gaudium est, idipsum nos sapere, amore eodem contineri, per unius sensus sententiam unanimes permanere, non per aemulationem separari, neque per inanis gloriae studium dissidere, non sua, sed aliorum unumquemque cogitare oportere, ut ea, quibus alienae uoluntates in concordia detinendae sint, cogitemus. quod alio in loco admonet dicens: si possibile est, ex uobis ad omnes pacem habentes. ex nobis uult esse, ut, si possibile est, pax ad omnes sit. uoluntas nostra omnium amicitiis dedita sit, si et ceterorum natura habeat pacis adfectum; dummodo non ex nobis causa aut interruptae aut non conseruatse pacis existat. hoc itaque populo dei congruit, sub uno patre fratres esse, sub uno spiritu unum esse, sub una domo unianimes incedere, sub uno capite unius corporis membra esse. non enim oculus aurem odit, nec nares os exsecrantur, nec manus pedem spernit. haec enim ut officiis mutuis sibi. ita et amore destricta sunt. hoc iucundum et bonum est, habitare fratres in unum, in eodem esse, idem esse, nec congregatione fieri nec amore diuersos.
Conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram . uestimenti eius. Aaron unguento, cuius compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem. hanc consecrationem primi sacerdotis sui deo esse conplacuit. dominum quoque nostrum inuisibiliter et incorporaliter unctum esse cognouimus, cum dicitur: unxit te deus tuus oleo exsultationis. unctio ista terrena non est, . incorporea est, inuisibilis est: non de oleo ut sacerdos et propheta, non cornu ut rex, sed oleo exsultationis ungitur. opus istud laetitiae spiritalis est et ad sacramentum caelestis unctionis exsultationis fructus adhibetur; non materies creaturae est. quia corporalia corporalibus indigebant, Aaron myro confusionis ungitur; sed id, quod corporale est, per efficientiam uirtutis spiritalis imbutum speciem olei caelestis imitatur. denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus, postquam unctionis confusio per id, quod a deo confundi demonstrata est, in speciem unctionis inuisibilis consecratur. ut igitur hoc myrum omnes f“tentes odores et inmundos cordium spiritus. quocumque infusum fuerit, extinguit seque in omnia, in quae infertur, odor hic suauitatis infundit, ita per hoc sacramentum unctionis infusae et per eam omni terrenorum ac sordentium uitiorum nostrorum foetore deterso deo iam quod est suaue spiramus. nouit hunc suaueolentise spiritum beatus apostolus Paulus dicens ita: Christi bonus odor sumus deo in omni loco, in his, qui saluantur, et in his, qui pereunt; et in istis quidem odor ex morte in mortem, istis autem odor ex uita in uitam: ut odorem uitae nos esse uiuentibus, ita odorem esse mortis his, qui in peccatis suis morerentur, ostendens. ipse autem Christi odor ex nobis bonus deo est. ut igitur placitum hoc in primo, id est Aaron, sacerdote unguentum deo extitit, quo in exemplum olei exsultationis perungebatur gratum deo ex se fidei et innocentiae odorem praebens, ita bonum et iucundum est habitare fratres in unum, per quod unanimitas uoluntatis eiusdem primis et maximis sacramentis bonorum caelestium conparatur.
Descendit autem unguentum a capite in barbam. barba uirilis aetatis ornatus est. neque enim nos paruulos esse in . Christo oportet nisi ad id tantum, quod dictum est: paruuli malitia, non sensu. infideles autem omnes idem apostolus paruulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, obiurgat dicens: lacte uos potaui, non cibo: non enim poteratis, sed neque adhuc potestis. de se autem ita: cum factus sum uir, dereliqui ea, quae sunt paruuli. occurrere uero in id festinat, in uirum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi. unguentum hoc ergo in Aaron barbam. id est in consummatae fidei uirum descendit a capite. caput secundum apostolum uiri Christus est. Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum deus docuit, et deus mediator in lege. de capite ergo, id est de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: unguentum exinanitum nomen tuum. descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus. descendit autem etiam in ora uestimenti. ora uestimenti ea sunt, quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam et deinde ad uestimenti ora descendit. in his autem mulieribus, quae ungentes dominum typum ecclesiae in euangelio praetulerunt. ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit; per quod unaquaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. media itaque corporis praetermissa sunt. nam dum ora uestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur.
Additur etiam et alterius conparationis exaequatio, cum dicitur: sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion. ros ab Hermon in Sion non descendet; multo enim a se interuallo hi montes diuersi sunt. neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendere posse uideatur. Sion autem est secundum doctrinam caelestem ecclesia, uel quse nunc est, uel quae erit sanctorum, quse per resurrectionem glorificatorum et. laetantium angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice. cuius interpretatio anathema est; quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebreice Hermon dicitur. fertur autem id, de quo etiam nescio cuius liber extat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de caelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum conuenerint. sed haec praetermittamus. quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte dei per prophetam professio commouebat. certe hodie gentes montem hunc profana religione uenerantur et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.
Ros uero de caelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Iacob ait: et det tibi deusarore cseli et ab ubertate terrse multitudinem. ergo quia munera et benedictiones dei, quibus primum omnia, cum creata et facta sunt, benedixit, postea uero ex peccato Adae in anathemate constiterunt, gratum deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere. benedictus enim homo fuit; sed post benedictionem, statim ut peccauit. statim impias fuit. sed qui mauult peccatoris paenitentiam quam mortem, uult benedictionis suae rorem ab Hermon in Sion descendere, id est ex impietatis sede in sanctificationis locum transire. rore enim omnia uirescunt, aluntur, augentur: ita principali illa dei benedictione homo gignitur, spirat, excrescit. est ergo bonum atque iucundum, ut a gentili errore, id est a profana Hermon ueneratione descendens ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum transeat et eum, qui salute omnium laetatur, oblectet ob id: quoniam illic mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saecula, in Sion scilicet uel etiam in unanimitate cohabitantium fratrum. benedictiones enim ecclesia sola largitur, uitam aeternam unanimitas promeretur. qui dixit enim aeternae uitae uiam pandens: diligite inuicem, sicut ego dilexi uos, non mendax est. est enim ipse ueritas, u i a, uita, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxxiii

Ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini: qui statisindomo domini, in atriis domus domini.

Finem sumunt cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. cum enim per ea ad cognitionem sacramenti caelestis scandatur, necesse est, ut postea benedictio ei, ad quem conscensum sit, debeatur. uocat igitur omnes propheta, ad benedicendum dominum et tamquam consummatis omnibus uniuersos ad contestationem honoris debiti congregat dicens: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini. in eo autem, quod ait: ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum so opus esse significat, ut iam nunc benedicant, quia proficientes ascenderint. benedicendus est, quia nos in excelsum prouexerit. quia fidei gradibus in sublime domus suae eleuauerit. benedictione autem dei os peccatoris indignum est; et idcirco ait: omnes serui eius. non omnium est deo accepta benedictio, neque se promiscuus putet placere posse. soli istud conpetit dei seruo, non peccati seruo nec saeculi seruo. omnis enim. inquit, qui facit peccatum, seruus est peccati. seruo igitur dei conpetit, ut dominum suum religioso ore benedicat.

Ac ne ipsi quidem seruo hoc erit proprium, qui se seruum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei uento circumferatur, cuius cogitatio et uoluntas in recordationem peccaminum et in curas uoluptatum euagetur. et idcirco cum dixisset: ecce nunc benedicite dominum omnes serui eius, adiecit: qui statis in domo domini, in atriis domus domini. qui stat, loco non mouetur. iam cucurrit, iam ascendit, iam immobilis manet, iam auide bibit beatam illam prophetae uocem: statuit super petram pedes meos; et rursum: in petra exaltasti me; et audiet tamquam Moysi sibi dici: tu autem sta hic mecum. de peccatoribus autem ita legimus: dilexerunt mouere pedes suos. standum ergo est in domo domini, quia benedictio stantium placeat et stantium in domo illa sancta et caelesti Hierusalem et angelorum frequentium, ad quam per hanc ecclesiae et conuentus nostri domum scanditur.
Et quia plures apud patrem mansiones sunt, benedicunt dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis eius. non omnis domus atrium est. domus est etiam, quidquid extra atrium est: interior autem et familiarior atrii sedes est. interiores stabunt ergo, qui in atrio sunt, quia, sit licet dignitas in domo stare, prseuenit tamen ille, qui in atrio steterit. diuersos uero esse eos, qui in domo, et eos, qui in atrio sint, alibi propheta demonstrat dicens : pla n tat i in domo domini in atriis dei nostri florient. maior fructus est effloruisse. et licet plantatio habeat dignitatem, prsecellit tamen efflorescentium honor, quia, ut initium in plantatione est, ita gaudium boni operis in flore est.

Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: in atriis domus domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. sed noui interpretes, quae uolunt, tractent: nobis uero obsequendum est et auctoritati translationum et uetustati.

In hanc autem spem standi in domo et in atriis domini propheta nos hortatur dicens: in noctibus extollite manus uestras in sancta et benedicite dominum. agimus enim secundum apostolum sub principibus harum tenebrarum, et nox nos saeculi detinet, quae per euangelicam prsedicationem iam proficit in lucem. nox enim iam proficit, sicut in die decenter ambulate. in hac igitur nocte ignorantiae. insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, uitiorum eleuandae manus sunt in sancta, non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. preces enim nudae non proficiunt eleuanda autem opera nostra sunt in dei sancta, id est in nudis uestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in adflictis consolandis, in oppressis adiuuandis, in omnibus diligendis. haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec deo placita et sancta sunt. et hoc non ignorat propheta dicens: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. nunc enim in consummationem saeculi, quod est uespertinum, non in tauris et in hircis, sed in operibus bonis deo hostia est. Moyses nos docuit exemplo, qui, cum eleuatis constitisset manibus, uincebat, summissis uero in terram uincendum populum ab hoste praebebat, ostendens per hanc formam, hostem nostrum, si terrena opera nostra sint, uincere, si excelsa uero sint, esse uincendum. eleuandae igitur manus nostra sunt in noctibus, ut plantemur in domo, ut in atriis floreamus. et benedicendus est dominus, id est cum dei benedictione semper operandum est, ne, cum panem inopi praebeas, metu famis tristis sis; ne, cum sumptum indigenti offeras, damnum putes; ne, cum nudum ueste induas, exui te existimes. hilarem enim datorem amat deus

Quid autem laeta. et benedicentia eleuatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens: benedicat te dominus ex Sion, dominus scilicet ecclesiae et sanctae Hierusales et ciuitatis uiuis lapidibus gemmarum extructae. et ut in deo uero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus, adiecit: qui fecit caelum et terram, eum scilicet ecclesiarum deum esse demonstrans, qui caelum fecisset et terram: per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxxiv

Alleluia.

Laudate nomen domini, laudate serui dominum: qui statis in domo domini, in atriis domini dei nostri.

Psalmus secundum simplicitatem audientium absolutus uidetur. ea enim ex maiore parte in eo continentur, quae libro Exodi inscripta sunt, Aegypti plagae, Pharaonis poena, regum mortes et hostilis terrae obtenta hereditas. sed si secundum apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum, quae in ea gesta fuerunt, allegorumena sunt, non neglegenter audienda sunt, quia sub corporalium gestorum fide in exemplo sint spiritalium operum constituta. magnae autem diligentiae res est, uirtutem uerborum conlocatorum expendere et scire, quid cuique rei sub eorum, quae dicta sunt, significatione sit proprium. at . enim non omnium est herbarum genera uirtutesque nosse, et si qui inperitus ac nescius in agrum his salubribus herbis diuitem uenerit, omnia inutilia et promiscue genita existimans praeteribit, at uero si peritus et doctus hunc pretiosissimum in his germinibus agrum fuerit ingressus, omnia, quae ab aliis praeterita erunt, demetet et ea, quae ab ignaris erunt neglecta, mirabitur sciens, quando utile metendorum eorum tempus sit et in quae genera sanitatum his utendum sit et quantum ex his aut quo usque moderandum sit, sic et in diuinis scripturis esse intellegendum est, ut, si eas inperitse aures et mens rustica audiat, tamquam otiosas et non necessarias neglegat; at uero si calens ad cognitionem dei auditor ac lector adstiterit et cui frequens lectio et spiritalis gratiae donum scientiam diiudicandi singula intellegendique praestiterit, mirabitur omnia atque his secundum naturales eorum uirtutes et efficientias utetur non -ignarus, quando quid praesumendum sit et in quam curationem 8 eligendum, quando ex eo corpori sanatio, quando animae medella tribuenda sit, ne quid prseproperum, ne quid inportunum ac tardum sit, sed conlatis et uirtutibus et temporibus et rebus non inperite his, quae sibi conperta fuerint, utatur; quod quidem maxime in hoc psalmo ita esse intellegitur. incredibilem enim in modum ea rebus gestis uerba subiecta sunt, ut, cum fideliter illa, quae gesta sunt, enuntiarent, maiorem tamen internae et spiritalis intellegentiae profectum ex se ita conlocata prsestarent. neque tantum haec ratio seruata est, ut res ipsae, quae corporaliter gestae sunt, ad ostendendam dei magnificentiam commemorarentur, uerum etiam ut per condiciones gestorum et uirtutes nominum exemplum de se gerendis in his, quae sunt gesta, praeberent. itaque necessarium est haec singula personis, temporibus, uirtutibus discernere, ut ea, quae incuriosse aures tamquam non necessaria forte perdiderint, ipsa illa ad humanae infidelitatis medellam sanationemque referantur. et hoc ipsis rebus in psalmo docebimur, qui ita c“ptus est:
Laudate nomen domini, laudate serui dominum: qui statis in domo domini, in atriis domini dei nostri. laudate dominum, quia benignus est dominus: psallite nomini eius, quoniam suaue est et contuendum in exordio psalmi est, quod ad laudem nos dei aduocat, cum in superiore psalmo ad solam benedictionem hortatus sit. praestare autem laudi benedictionem non ambiguum est. primus enim honor in benedictione positus est, sed consummatur in laude. et laus non incipienda confuse est, sed ordine ac modo confitenda est. hoc enim primum est: laudate nomen domini. nomen ergo domini primum laudare admonemur, quia deus caeli sit, quia deus terrae sit, quia deus mundi sit, quia deus, quod fidei nostrae et spei proprium est, Abrahse et Isaac et Iacob sit. in his enim primum deo laus est.
Sequens uero prsecoptum est: laudate serui dominum. per cognitionem nominis dei ad scientiam eius proficimus. iam enim non nomen domini, sed dominum laudamus cognoscentes. cur deus caeli sit, cur deus terrae sit, cur deus mundi sit, cur deus Abrahae et Isaac et Iacob sit. haec enim primum puerilis doctrinae rudimenta transgressi deum non iam per obcedientiam subditorum, sed per inmensae uirtutis suae magnificentiam laudamus et laudamus serui eius; neque solum serui eius nudo tantum professionis nostrae uocabulo nuncupati, sed stantes in domo eius, iam non uagi neque erratici, sed stantium firmitate stabiliti; neque tantummodo stantes, sed etiam in atrio domini dei nostri, internae potius et mediae domus sede suscepti. per hunc igitur ordinem a seruis et a stantibus in domo atque in atrio laus inchoatur.
Laudandus deus ob id est, quia benignus est. nam at omnipotens sit, naturae, suae uirtus est; ut uero benignus sit. nobis necessarium est, quos corporis infirmitas et condicio originis in peccatis detinet. et quid spei est humanis delictis. si benignitas deo absit? sed dictorum ratio consideranda est: namque qui laudandus est, quia benignus est, psallendum nomini eius est, quia suaue est. psallite nomini e i us, quoniam suaue est. psallite ubi dicitur, ad corporis opera refertur, ut per organi nostri, id est corporis multimoda opera consonans deo fiat et apta laudatio. psallere ergo nomini eius iubemur, quia suaue est. suaue enim est deo corpora nostra conplacito ministerio probabilique famulari: uel ipsum illud potius nomen domini suaue est.
Et quid suauitatis in se habeat uel nomen eius uel ei psallere, continuo subiecit dicens: quoniam Iacob elegit sibi dominus, Israhel in possessionem sibi. initium originis Iudseorum secundum sanctificationem generis Abraham est, ad hunc enim primum dei fuit sermo; et cur potius Iacob quam Abraham dominus elegit? dehinc cum idem secundum nuncupationis allocutionem sit Israhel qui et Iacob, cur iterum additur: Israhel in possessionem sibi? ordo exigebat principem electionis Abraham, non eum, qui iam tertius in electione est, Iacob commemorari. ratio quoque admonebat, ut significatus Israhel in Iacob intellegeretur. quin etiam illud accedit, quod, qui Iacob est, eligitur, qui Israhel, possidetur.
Sed iam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret; ea quoque gestis rebus coaptata uerba esse, quae, cum ea, quae gesta sunt, enuntiarent, tamen intellegentiam nobis absolutiorem eorum, quse spiritaliter in gestis rebus prsefigurabantur, adferrent. dei nomen suaue est, non uni tantum genti atque ipsi inreligiosse, sed omnibus iam gentibus atque linguis. Iacob enim sibi elegit maiorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione uenalis, abripientem benedictionem, inpsenitentem post seruitutem, deinde post luctam deum uidentem et Israhel nuncupatum. ante enim Iacob est et sic Israhel. circumspiciamus ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Iacob et Israhel habet. et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias eius accipit, benedictionem eius diripit secundum domini dictum dicentis: a diebus autem I ohannis regnum caelorum uim patitur, et uim facientes dirij)iunt illud. Iacob est ergo, qui eligitur domino dicente: ego uos elegi, non uos me. Israbel est, qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in seruitute multi . temporis fidelis, in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in dei cognitione et conspectu Israhel.
Nouit autem spiritus prophetiae prsepotentem hanc nominis dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suauitatem dicens: quia ego cognoui, quam magnus est dominus. officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. uox ista eius est, qui ait: nemo nouit patrem, nisi filius et cui uoluerit filius reuelare; et filius quidem patrem, si cui uoluerit, reuelabit, sed magnitudinem eius nemo cognoscit propheta dicente: cuius magnificentiae non est finis. cognitio ergo infinitatis huius ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti.
Quia ego cognoui, quam magnus est dominus: et deus noster prae omnibus diis. non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur; nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis conparatus prsefertur. et quia isti dii non sunt, quaerendum est, quos deos dixerit. non enim deorum multitudinem ecclesia cognoscit. error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat ant credat. nobis autem secundum apostolum unus deus, ei quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. unus ex uno, deus ex deo est. non recipit alterum innascibilis, ut duo sint; nec admittit, quod est unus unigenitus, ne deus sit. non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est; dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit, neque unigenitus deus ex alio quam innascibili deo subsistit.
Videndum autem est, prae quibus omnibus diis deus noster sit. inuenio deos dici per prophetam ita: deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit. et hoc quidem uidetur ambiguum nec satis absolute enuntiare, quos deos significet. sed dominus in euangeliis errore nos nuncupationis huius liberauit dicens: ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. et adiecit: si ergo illos dixit deos, ad quos uerba dei facta sunt, et non potest solui scriptura. indissolubilis dei sermo est, homines deos nuncupatos. inuenio et Moysen deum nuncupari, cum ei dicitur: deum te posui Pharaoni. sed et apostolus docuit dici alios deos, cum ait: namque etsi sunt, qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra, sicut sunt dii multi et domini multi: sed nobis unus deus pater est, ex quo omnia, et unus dominus noster Iesus Christus. per quem omnia. unus quidem deus nobis est et unus dominus: sed multi dii sunt, qui uocantur in caelo et in terra. et quidem, si hoc deorum nomen hominibus secundum sententiam dei conpetit, multo magis angelis, archangelis, thronis et dominationibus, potestatibus, principatibus dignum, quos apostolus in caelo deos nuncupari monstrat.
Hi ergo sunt. qui uocantur, sed prae omnes deus noster est: non conparatione, qui inconparabilis prsecellit, sed potestate prae ceteros est; et quomodo prae ceteros, mox ostendit dicens: omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis. soli deo congruit omnia facere, quae uelit. sola enim perfecta uirtus in nullo inpeditur, quominus, quod uelit, et faciat; et ei, ex quo omnia sunt, nihil difficultatis occurrit. inferioris ab eo naturae est, ne totum, quod uelit, efficiat. dum enim alii debet, quod est, caret omnipotentiae uirtute, quia in id ipsum, quod subsistit, habet alium auctorem. et qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit. sed uideamus, quid sit illud, quod omnipotentia dei secundum uoluntatem suam fecerit in caelo et in terra, in mari et in abyssis.
Et quidem magnum est, si contueamur indemutabilem caeli firmitatem, solem annuis cursibus indefessisque moderatum uicesque anni definitis limitibus temperantem, perennes quoque lunae uicissitudines et inperturbatos ortus, lapsus, conuersiones signorum, iam uero terrae opes et fecundos eius fructus in uitam hominum, pecudum, uolucrum, bestiarum, plena deinde incolis suis maria et spirantium intra fluctus piscium uitam, tum porro, quia plurali genere maria graecitas elocuta est, oceani inaestimabiles uices et capacis abyssi inperspicabilem naturam, qua refusus in terram aestus resorbetur. sed cum haec secundum humanam opinionem plena miraculis sint ac de ipsis dici merito debeat: omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis, uideamus, quae ea omnia sint, quae uoluit et fecit.
Educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluuiam fecit, qui producit uentos de thensauris > suis. praeterito thronorum, dominationum, principatuum et potestatum, Cherubim et Seraphim, angelorum et archangelorum, caeli, terrae, maris, abyssi miraculo in his omnia deus, quae uoluit, fecit in caelo et in terrn, in mari et abysso: educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluuiam fecit, qui producit uentos de thensauris suis? an haec tantum perfectae in deo uoluntatis omnipotentia est, terras exhalare nubes, coruscare pluuiis inminentibus fulgura, alternantes spiratibus flare uentos? sed arguunt hanc opinionem nostram uirtutes uerborum et naturae generum. e d ucens, inquit, nubes ab extremo terrae; quid enim sibi uult, quod nubes educuntur et educuntur ab extremo terrae? exhalant quidem ualles uuidse nebulas; sed neque ualles extrema terrae sunt, neque quisquam nebulam id ipsum existimauit esse, quod nubem. dehinc fulgura in pluuiam fecit. quae hic humani sensus intellegentia est? fulgura nonnumquam sine pluuiis uidemus et pluuias saepe esse sine fulgure. non pluuiae fulgura adferunt, neque rursum fulgura pluuias deferunt. sequitur quoque: qui producit uentos de thensauris suis. quae hic humani sensus intellegentia est? anne in concauo aliquo et communito thensaurorum loco conditos esse uentos existimabimus, ex quibus uenti soleant tamquam pretiosissima thensauri portio produci? et cum solent mutationes uentorum frequentes et incertae saepe et contrariae 7 commoueri. totiens negotiosus ad haec deus ipsos istos, ut demutentur, ut dissideant, ex secreto diuitiarum suarum producit?
Sed haec a me uolenti uirtutem et rationem dictorum ostendere ita commemorata sint, ut nihilominus inuisibilis et omnipotentis uirtutis esse intellegatur, amari, quod est ab extremo terrae, nubes educi et inter pluuias fulgura coruscare et uentos ex occultis spiratuum suorum sedibus flare. uerum quia non in his tantum omnipotentia dei est, neque in his solum, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in abyssis, et in his, quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc. quid sub his dictis per uirtutem prophetiae intellegere debeamus.
In eo, quod omnia, quae uoluit, fecit in caelo et in terra, in marietin abyssis, quantum cognitioni nostrae permissum est, nihil amabilius deo homine est. et subest causa, ut peculiare hoc ei animal sit. mundus uerbo constitit, homo autem cum consilio efficitur, non uerbo, sed opere cogitato. fit quoque ad imaginem dei; per inspirationem etiam dei uiuens anima perficitur. legem accipit, uoluntati suae permittitur, liber ab omnibus mundi dominus constituitur, paradisi incola est, inuidia diaboli dignus est, post peccatum misericordiae reseruatur, omni saeculi huius aetate ad cognitionem dei eruditur, iudex angelis praeparatur. reuelationem eius creatura expectat uanitati in spem et ipsa subiecta; ob paenitentiam eius ex peccato angelorum in caelis maximum gaudium est. hic ipse per sacramentum natiuitatis secundum hominem legum Christum adsumptus in eum est. iam ubique inreligiosum ante os eius religionem docet, iam pollutum stupris corpus continentia pururm est, iam caeca quondam a cognitione dei mens Israhel facta est. iam inuidia in imitationem boni profecit, iam ebrietas in ieiunia exarsit, iam odium in amorem demutatum est, iam uitia in uirtutum uita perempta sunt. -
Fecit ergo dominus omnia, quae uoluit, in caelo et in terra, in mari et in abyssis. nihil enim in his omnibus prius homine suo habuit, ob quem etiam unigenitus eius deus homo extitit; et fecit ista educens nubes ab extremo terrae. nubibus dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam uineam pluerent: mandabo, inquit, nubibus, n e pl ua n t super eam. cognoui et nubem, in qua locutus est deus: in columna, inquit. nubis loquebatur ad eos. et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum, quod legitur, intellegendum dicens: an nescitis, quia patres nostri sub nube fuerunt et in Moysen baptizati. sunt? nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam, quae inumbrans et a calore defendens aestum omnem futuri iudicii excludit. quod autem a nouissimis terrae sint, audiamus apostolum dicentem: puto autem deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortiuos. dominus ipse. cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: qui uoluerit in uobis esse primus, sit omnium nouissimus. has ergo nubes deus omnia, quae uult, faciens a nouissimis terrae educit, et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant.
Fulgura in pluuias fecit. fulgur est uirtutis cae-lestis agnitio, et hoc ipse dominus testatur dicens: sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem, ita erit aduentus filii hominis. et hoc quidem ita in domino, qui non in locis, ut corporalia, sed ubique adueniens cernetur. ceterum in singulis hodie, quicumque uirtutem dei adnuntiabunt, qui cognitionem eius per doctrinam praestabunt, fulgura in pluuias facti sunt: fulgure primum ipsi scientiae coruscantes, tum deinde uerborum imbrem profundentes. et huius pluuiae ex se profundendse Moyses non iam spiritaliter per doctrinam, sed corporaliter per gloriam fulgens ita meminit: attende caelum, et loquar: et audiat terra uerbaex ore meo. expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea et sicut pluuia super gramen et ut niues super faenum. illa fulgura in has pluuias facta sunt, uerba scilicet uiuificantia et potantes inrigantia et peccaminum hieme arefacta excitantia.
Seruatus autem ordo est, ut post congregatas ex nouissimis terrae nubes, post fulgura in pluuias constituta producat uentos de thensauris suis. et quos de thensauris suis uentos producat. non ambiguum est, eos nempe, de quibus ait: faciens angelos suos spiritus. sunt enim angeli paruulorum cotidie deum uidentes. hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt; neque enim infirmitas nostra nisi datis ad custodiam angelis tot tantisque spiritalium caelestium nequitiis obsisteret. opus ad id fuit naturae potioris auxilio; et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac pauentem Moysen dominus confirmat dicens: ecce angelus meus antecedet te. hos igitur de thensauris suis uentos producit [tribuens in his auxilium humanae infirmitati], ut haec nos diuina praesidia aduersus mundipotentes harum tenebrarum in hereditanda nobis salute tueantur.
Sequitur deinde hic ordo dictorum: qui percussit primogenita Aegypti abhomine usque adpecus et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes seruos eius. qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israhel populo suo. frequenter sermo diuinus eum intellegendum esse deum caeli atque terrae et uniuersitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diuiserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus uirtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, eiectis gentibus in terram repromissionis induxerit. et quidem omnia haec magnifica et praeclara. opera deum esse testantur; neque enim mediocris et moderatae uirtutis est tanta gessisse: admirandus in his intellegendus est. sed docet nos apostolus cum ueneratione gestorum prseformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere, cum lex spiritalis est, cum gesta eius allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est dominus. ergo, licet illa in Aegypto corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis.
Aegyptus, in quo saeculi forma est, uirtutibus et plagis dei percutitur, signis portentisque terretur. plagis dei percutitur, cum iudicium suum audit, cum damnationem suam cognoscit, cum in ipso conscientiae suae reatu cotidie iudicatur, cum principales suas originariasque uirtutes cruci suae dominus confixit. te locutas quoque est tamquam ad uiuentem animalemque Aegyptum, ut non hebetem terram inanimamque regionem, sed incolas eius. quos rationales animalesque constituerat, alloqui existimaretur: misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes seruos eius. in medio tui quid est ? cognoscimus ex eo, quod dictum est: dominus deus autem, rex noster, rex ante saecula, operatus est salutem in medio orbis terrae. in medio itaque orbis terrae loco, in quo dominus salutem nobis operans passus est, signa et prodigia misit, dum crucis suae horis sol effugit, tremit terra, saxa rumpuntur, sepulcra panduntur, mortui exurgunt. haec in medio tui, Aegypte, signa facta sunt. Pharao tuus, id est diabolus aquis necatur baptizato populo, ipse cum exercitu suo obrutus; percussae deinde gentes multae. extincti scilicet innumerabiles in nobis uitiorum incolatus. reges quoque fortes perempti, fortes plane.
Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan. et omnia regna Chanaan occidit. et quid istud est? tot regna euersa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria? fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex plurium; sed hi tantum memorantur, in quibus, quamuis quidem res gesta cognosceretur, tamen per condiciones uirtutesque nominum spiritalis in his esset condicio subtexta. nam Seon infructuosae arboris interpretatio est — quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupaturAmorrseus uero exacerbantis. has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus uirtutes deleuit, infructuosos scilicet principes, qui nos, qui exacerbabamus in dominum, obtinebant, et ob id secundum dictum euangelicum exemplo infructuosae arboris excisos. Og uero rex interpretationem habet maceriae siue ualli, Basan uero confusionis siue pudoris. regem hunc ergo -confusionis pudorisque nostri extinxit, soluens secundum apostolum maceriam uel uallum, id est, quo a cognitione dei prohibebamur, obstaculum diruens. occidit deinde omnia regna Chanaan. Chanaan maledictum esse Genesis docet et esse seruum fratrum suorum ob contumeliosam eius in patrem iniuriam. interpretatio autem nominis Chanaan motio est. quse igitur nos in uitia et in maledictam impietatem commouebant atque in nos ui sua ac potestate regnabant, dominus extinxit. quod autem per uarias uirtutes, quae in filiis obcedientiae operantur, non regnent peccata in nobis, apostolum audiamus dicentem: non regnet amplius in mortali corpore uestro peccatum. regna ergo haec occisa sunt; iam enim non dominantur in nobis.
Sed occisis his quid consequitur? dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israhel populo suo. data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum, sed amissa rursum est. hodie a gentibus incolitur, Israhel ubique exul est; et quomodo terra, quae data est, hereditas est? manet ergo idem ordo, ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea, quae spiritaliter essent gerenda, praescripta sint. data igitur corporum nostrorum terra in hereditatem est, quse antea erat in Chanaan maledicta, in uitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorraeo exacerbans et inritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupauerat in Seon arbor infructuosa. hsee igitur terra soluto infidelitatis uallo et excisa ex ea arbore infructuosa data est hereditas et data Israhel populo suo. quse autem haec hereditatis terra sit et qui sit hic Israhel, audiamus apostolum Paulum dicentem: sicut portauimus imaginem terrestris, portemus imaginem caelestis. hic est Israhel, cui terrae beatae huius continget hereditas, cui conglorificati in domino terreni corporis sui erit aeterna possessio. hoc Christianis est proprium, qui hoc in se nomen incolume per caelestis imaginem usque ad finem retinuerint.
Atque ita ait: domine, nomen tuum in saeculum. numquid a nobis optandum hoc deo est, aut aeterna uirtus eget uoto nostro, ut maneat in aeternum? ut in nobis potius maneat, optandum est; sicuti cum dicimus: sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non utique, ut haec deo proueniant, optamus, ut sanctificetur, qui sanctus est, ut uoluntas sua fiat, cuius factum in uoluntate est: nostrae haec potius rei uota sunt, ut per egregia fidei nostrae opera nomen eius sanctificetur in nobis-ait enim: estote sancti, quoniam ego sanctus sum —, ut in nos regnum eius adueniat, et digni aeterno regno per indultam nobis aeternitatis substantiam simus — quia spes uitae est confiteri regnum eius, et dicenti sibi latroni: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum, respondit: amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso-. ut, sicut uoluntati eius in caelis ab indefessis et caelestibus uirtutibus paretur, ita et a nobis in terra pareatur, ne corporalis nos infirmitas ab exequenda eius uoluntate deflectat — in caelis enim indefessis cotidie uocibus dicitur: sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus sabaoth, pleni sunt caeli et terra gloria tua, ut nobis quoque nihil aliud in opere sit per quod sanctificatur nomen eius, nihil aliud in spe, per quod et in nos regnum eius speramus, nihil aliud in uoluntate, per quod ei aeternae a nobis laudes sunt deferendae. profectus hic uoti nostri indigentiae res est, ut nobiscum nomen eius maneat in aeternum.
Dehinc sequitur: et memoriale tuum in genera. Mone et generationem. non, sicut saepe, a saeculo in saeculum neque a generationibus in generationes, sed in generatione et generationem. et hoc non de nomine, sed de memoriali memoriale enim est memoria operum dei, quae libro legis continentur. et quia lex et memoriale dei in generatione prima, ludaeorum scilicet. usque in plenitudinem temporum mansit, sicuti plebi Sodomae et Gomorrae usque ad plenitudinem peccati poena dilata est, ita mensuram omnium impietatum cum prima generatio explesset, memoriale dei et omnium operum suorum memoria in generationem alteram transiit, in Christianos namque, cum quibus hodie legis ueneratio est et prophetiae et nomen domini.
Tenuit autem hunc eundem in consequentibus ordinem dicens: quia iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur. differt iudicari et consolari et differt populus et seruus. in seruis autem consolatio, in populo uero indicium est. populum dei Israhel secundum carnem nuncupatum esse, quis nescit? dictum autem ab apostolo est: qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. iudicabit ergo deus populum suum; sed in seruis suis consolabitur, nempe illis. de quibus dominus ait: qui credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte in uitam: qui autem non credit, iam iudicatus est consolabitur autem dominus iudicato Israhel in seruis suis. in omnibus enim fidelibus terrae solatium habebit ex damno.
Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham et Isaac et Iacob elegerat, non iudicari: ob quem post diuersas plagas Aegyptum adflixerat, ob quem in columna ignis et nubis adstiterat, ob quem mare diuiserat, aquam e , petra eiecerat, manna e caelo miserat, legem posuerat, ueniam tantis sacrilegiis indulserat, tot inreligiosorum regna deiecerat, prophetas miserat, unigenitum suum nasci hominem uoluerat; sed tot tantisque beneficiis populus ingratus et colonus uineae primus electus in ipsum dominum uineae parricidales manus intulit, deum, quantum in se est, crucifixum in homine mortificans. sed electi sunt serui, quibus uinea fructum eius reddentibus traderetur, in quibus dominus iudicato populo suo pietatis suae damnum consolaretur. itaque consolantur eum gentes in martyribus et confessoribus et fidelibus suis fructus ex se commissae sibi gratiae rependentes. non noua autem, nec huius tantum prophetae uox ista est. Moyses in praeclaro illo Deuteronomii cantico, cum peccata populi huius et impietates nouissimas et fidem generationis alterius praedicaret, ait: quoniam iudicabit dominus populum suum et in seruis suis consolabitur. sanctus etiam Eleazar, cum a principibus populi sui degustare ementitum sacrificatum cogeretur, gloriam martyrii sub hac eadem uoce consummat, sciens dominum in seruis suis uoluntatem eius operantibus iudicato populo consolandum.
Conuertitur deinde ad depellendum errorem gentilium prophetico sermone, ut stultas atque inreligiosas superstitiones ex ipsis superstitionum causis coarguat dicens: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur; oculos habent et non uidebunt; aures habent et non audient: nares habent et non odorabunt; manus habent et non palpabunt; pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo neque est spiritus in ore eorum. similes illis fiant, qui faciunt ea et omnes, qui sperant in his. frequenter et in aliis psalmis id ipsum de simulacris gentium dictum est; et prophetia omnis hoc laborat, ut humanum errorem a stultissimis his inreligiositatum studiis auertat. addunt enim plerique his impietatibus suis auctoritatem, ut pretiis metallorum honorem diis, quos sibi fecerint, quaerant, auro eos argentoque formando; sed hoc tantum, quod possunt, largiuntur, imaginem scilicet oris, oculorum, aurium, narium, manuum et pedum, deos suos in forma mortui corporis adorantes, cui spiritu auolante os mutum est, oculi hebetes, aures surdae, nares inanimse sunt, manus dissolutae, pedes rigentes, omne corpus immobile est. sed errori eorum id, quod nec sperare audent, deputatur: ut eorum sint similes, quos adorant, uenerantes sint in consortio ueneratorum, ipsi simulacrorum modo emortua corpora sine uitae spiritu relinquendi.
Demonstrato autem errore gentili ad doctrinae ordinem propheticus sermo se rettulit dicens: domus Israhel benedicite dominum; domus Aaron, benedicite dominum; domus Leui, benedicite dominum; qui timetis dominum, benedicite eum. in his nominum atque officiorum distinctionibus omnem ecclesiae populum conplexus est, sed per nuncupationum et proprietatum significationem ipsa illa officiorum merita diuisit. in eo enim, quod dicitur domus Israhel et domus Aaron et domus Leui et qui timetis dominum, aliud ab alio esse discernitur, ut secundum apostolum ad Corinthios scribentem quaedam fit in nominibus distinctio, cum ait: uocatis, sanctis cum omnibus, qui inuocant nomen domini nostri Iesu Christi, ut aliud uocatos, aliud sanctos, aliud inuocantes nomen domini esse significet. nunc autem primum Israhel nuncupari uidemus, secundo Aaron, tertio Leui. quarto timentes dominum. et in Aaron sacerdotes significari non ambiguum est: sacerdos enim in lege Aaron primus fuit et exinde in successione eius sacerdotum honor mansit. in Leui autem ministros ostendi absolutum est: hsec enim tribus in ministerium electa est. reliquus autem populus, cui non sacerdotii neque ministerii, sed timoris officium est, in his, qui timent dominum. nuncupatur. docet autem nos apostolus, prae omnes hos esse Israhel, cum ait: et quotquot regulae huic obsecundabunt, pax super eos et misericordia, et super Israhel. sacerdotes et ministros officii sui regula in eo, quod agunt, continet; sed praestat longe uoluntate magis aliquid agere quam lege. et optimum est per ministerii ordinem non solum satisfacere ministerio, sed per doctrinae scientiam et fidei calorem ad cognitionem dei contemplationemque. contendere. eum ergo, qui deum intellegens et uidens esset, quod est proprium Israhel, in primo benedicentium ordine conlocauit, qui officium. in quo esset, atque honorem sacerdotis hac ipsa cogniti per fidem et contemplati dei uirtute praecelleret: quia, cum plures sint Aaron, id est sacerdotes, pauci tamen Israhel, id est qui cognitione mentis deum contemplaturi sint, reperientur. hi ergo primum ad benedicendum aduocantur, ceteris aliis post eos in eo, quo et ipsi essent, officio benedicturis. sed benedicunt deum et domus Israhel et domus Aaron et domus Leui et omnes, qui timent dominum, eum scilicet, qui est benedictus deus ex Sion, qui habitat Hierusalem, sanctum montem Sion et ciuitatem caelestem. ecclesiam primitiuorum, manentium et scriptorum in caelis, in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
PSALMUS CXXXV. Alleluia

Confitemini domino: quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius et reliqua.

Non est otiosus propheticus sermo neque ex inanibus ac superfluis causis spiritalis loquela est. si enim in uiris prudentibus expectari id maxime solet, ut ea, quae loquuntur, grauitate eorum doctrinaque digna sint omnisque sermo non sit fortuitus et uagus, sed ex rationabilibus causis profectus et expectationi audientium utilis et auctoritati congruus disserentium, quanto magis id in caelestibus eloquiis opinandum est, ut. quidquid in his est, excelsum, diuinum, rationabile et perfectum esse existimetur. sed plerumque, immo semper, uitio nostro accidit, ut, quae legi in ecclesia audiamus, auribus atque animis nostris longe ab his peregrinantibus neglegamus, ut per audiendi incuriam uilescat apud nos dictorum caelestium dignitas. cum in lectionis tempore rationes supputamus, iras concipimus, iniurias cogitamus, luxus recolimus, stupra meditamur, tunc ad haec occupatis nobis surdae aures sunt et hebes mens est; et si quid forte in aures nostras eorum, quae leguntur, inciderit, uirtutem tamen dictorum obrutus saeculi curis animus non sentit; et quorum intellegentiam non consequitur. leuem existimabit auctoritatem.

Omnia autem, quae in libris propheticis sunt, maximum humanitati et salutis et doctrinae profectum in se habent, nostrique causa uniuersa scripta sunt, ut nunc nobis institu. tionem uitae innocentis adferrent, nunc scientiam dei intimarent, nunc originis naturaeque nostrae cognitionem tribuerent, nunc futurorum intellegentiam non spe tantum, sed ratione praestarent, nunc causae uniuersitatis huius ortusque proferrent et humanum sensum tantarum rerum intellegentise incapacem ad capiendam horum cognitionem uariis doctrinae generibus distenderent. partibus enim quibusdam et diuisionibus opus fuit, per quas sensim sub usu exercitationis adsiduo opinio saltem inconprehensibilis nobis huius intellegetise posset inrepere. plures prophetae sunt, et ingentia eorum copiosaque dicta sunt plures etiam psalmi sunt, et singulis multa et uaria congesta sunt. et quamquam omnes unam atque eandem in se doctrinae formam conplectantur, diuersis tamen institutis in eandem nos scientiae uiam dirigunt, non omnia in unum congerentes — incapaces enim omnium sumus —, sed partes partibus explicantes, ut per id, quod singula cognoscuntur, proficiatur ad multa. in hoc autem psalmo, quia singulis eiusdem rei argumenta diuersa sunt, id continetur, ut causam uniuersitatis huius, id est, cur caelum, cur terra, cur homines, cur cetera sint, ex bonitate ac misericordia dei profectam intellegamus per id, quod dicitur: confitemini domino: quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ac primum in eo, quod ita' coeptum est: confitemini domino, duplicis intellegentise significatio adfertur: ut aut deum in confessione laudemus, quia bonus, quia misericordia eius in saecula sit, aut peccata nostra confiteamur ei ab eo indulgenda, quia bonus et cuius indeficiens misericordia sit. utrumque naturae nostrae conueniens, ut et eum, ad cuius cognitionem nascimur, laudemus, et ei, qui bonus et misericors in saecula ait, confiteamur peccata sub agnitione peccati. non enim confessio eat, deo, qui nihil ignoret, ea, quae gesseris, confiteri, quia professione ista deus non eget, cuius cognitioni nihil occultum est, cuius aditui nihil inuium est, cuius uirtuti nihil relicum est, extra quem locus nullus est; sed confessio est rei scilicet eius, quae ignorabatur, professa cognitio, ex alterius iudicii opinione in alterius intellegentiae proficiens sententiam. utile enim sibi ac iucundum quisquam esse antea existimauerat rapere, caedere, furari, superbire, potare, scortari; sed ubi haec omnia aeternae damnationi obnoxia esse cognouit, cognitis his confitetur errorem. confessio autem erroris professio est desinendi. desinendum ergo a peccato est, ob quod peccati coepta confessio est. ceterum extra ueniam est, qui peccatum cognouit nec cognitum confitetur.
Confitendum autem semper est, non quod peccandum semper sit, ut semper sit confitendum, sed quia peccati ueteris et antiqui utilis sit indefessa confessio. docet autem spiritus sanctus semper confitendum, cum ait per prophetam: iustus ipse sibi accusator est in primo sermone suo. iustus non se ex praesentibus, sed ex praeteritis accusat; cui enim adest praesentium accusatio, iusti nomen aufertur. et audiamus se apostolum Paulum ex praeteritis arguentem, cum ait: quia non sum dignus uocari apostolus, propter quod persecutus sum ecclesiam dei. gratia autem dei sum, quod sum. haec est illa iusti uiri uera confessio, quae iustitiam praesentem ex praeteritorum conscientia et confessione commendat. ad quam et alibi per prophetam monemur: confitere, inquit, peccata prior, ut iustificeris. ad hanc ergo confessionem in psalmo uocamur: quoniam deus bonus est, quoniam in saecula misericordia eius, confessionis nostrae hinc inpensiore maxime fide, quia, cui confitemur, et bonus est et nescit misericors esse desinere.
Confitemini deo deorum; quoniam in saecula misericordia eius. utin euangeliis responsione domini ad Sadducseos docemur, non est deus mortuorum, sed uiuorum, per quem et dictum est: ego dixi. dii estis et filii excelsi omnes. non dignatur deus corruptibilium et mortuorum deus esse, sed eorum, qui in caelestem gloriam transformandi, exuti uetere homine terreno nouum eum, qui in caelis est, induerunt, qui conformes erunt corpori gloriae dei. et deos hos effici, licet et fidei eorum meritum exigat. tamen ea maxima causa est, quoniam in saecula misericordia eius. non ille eguit deorum deus nuncupari, sed bonitatis et misericordiae suse est, ut deos faciat honorem nominis sui ex adfectu misericordiae et bonitatis inpertiens.
Confitemini domino dominorum: quoniam in saecula misericordia eius. deos plures nuncupari siue in caelo, siue in terra apostolus docuit. ut non solum humanae naturae istud, sed spiritali conpetere uideretur, cum ait: sed etsi sunt dii, qui nominantur, in caelo et in terra, per caeli et terrae significationem utrique naturae nomen hoc conpetens esse demonstrans. idem quoque apostolus deum dominum dominorum significat, cum ait: rex regum et dominus dominantium; dominatus in uiles et in degeneres indignus deo est. rex ille regum est et dominus dominorum, ut est deus deorum. et deos quidem quos significet, non ambiguum est; de quibus dixit: deus stetit in synagoga deorum. reges autem idem apostolus absolute ostendit dicens: iam sine nobis regnatis, et utinam regnaretis. reges sunt, in quos non regnat peccatum, qui dominantur corporis sui, quibus est iam huius subditae et subiectae sibi carnis imperium. hi ergo reges sunt, et horum deus rex est. hi etiam domini sunt, qui non erunt serui peccati: quia qui facit peccatum, seruus est peccati. dominandum ergo peccato est, non seruiendum. domini autem sunt, qui haec peccati corpora dominationi suae per subiectionem uitiorum suorum peccatorumque subdunt. nouit se esse apostolus corporis sui dominum, cum ait: subicio enim mihi corpus meum et in seruitutem redigo. qui in seruitutem redigit, domini necesse est iure in seruitutem eum, qui seruiturus est, redigit. horum ergo talium dominorum deus dominus est, uocans eos per spem aeternitatis, ut domini sint, ut his dominis deus dominus sit: et hoc non ob aliam causam nisi ob id, quia in saecula misericordia eius: donans nobis per aeternae misericordiae suae benignitatem, ut, effectis nobis dominis, digni simus, quorum ipse sit dominus.
Qui fecit mirabilia magna solus. in plurimis quidem humanorum operum gestis multa magna et mirabilia extiterunt, sed quidquid in his gestum est, ad eum refertur. cuius uirtus illa gessit. multa mirabilia Moyses in Aegypto egit; sed testimonium magi incantatoresque perhibent, quia in operibus illis digitus dei est, sicut scriptum est: dixerunt ergo incantatores Pharaoni: digitus dei est hoc. ex quo ostenditur uirtutem dei per Moysen operatam fuisse. cuius tum illa ministerio gerebantur. magni quoque miraculi illud fuit tum, cum dicente Iesu Naue sol stetit contra Gabaon. et luna contra uallem Elom. nescio, quid hoc mirabilius effici possit, cum in uerbo hominis sol et luna in diei unius moram ex cursus sui lege detenti sunt. sed uirtutis huius auctorem scriptura mox addidit dicens: non fuit dies talis neque prius neque postea, ut sic exaudir et deus hominem hominem: quia dominus expugnauit in Israhel. in eo enim. quod Iesus exauditus est et pugnabat deus in Israhel, uirtus eius in gestis, qui et pugnabat et exaudiuit, ostenditur.
Qui fecit caelos in intellectu: quoniam in 8 saecula misericordia eius. faciendorum caelorum sola misericordia suae causa est; neque enim eguit, ut fierent. sed qui bonus est, in id uniuersa fecit, ut plures bonitatis suae copiis uterentur. fecit autem caelos in intellectu, non inrationabiles, neque informes, neque confusos et inordinatos. sed cum regionem cognitionis suae qui infinitus est collocaret, caelo superiore atque primo eadem cum ratione collocato terminum quendam uirtutibus, quae primae ad cognoscendum se gignerentur, inclusit. neque enim gignendae creationes uirtutem inconspicabilis dei ferre potuissent, nisi naturae temperatioris obiectu sedem hanc moderatae ad infirmitatem habitationis incolerent. aquis etenim eleuatis ipsam illam primi caeli naturam temperauit, quae superni dei accensa uirtute nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis.

Caelum uero inferius non uniforme, sed multiplex tetendit; quod totum firmamentum nuncupans ualida ad sustentationem aquarum superiorum temperationemque aeris nostri. firmitate solidauit. et idcirco plures caelos doctrina prophetica prodidit, quia necessarium naturae nostrae fuit, per momenta quaedam et profectus rationabilium moderationum regionem hanc indulti nobis ad praesens habitaculi temperari.

De numero uero caelorum nihil sibi humanae doctrinae temeritas prsesumat. apostolus usque ad tertium tantum caelum sese raptum intellegit. plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat, quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari. sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: et super omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. sed de numero apostolus nihil docuit; et nescio an tacuerit, an ignorauerit. nunc enim et professus est se ex parte cognoscere, et tamen, cum raptus ad cselos est, audisse se, quae non sint loquenda, testatur. nobis sufficit plures caelos scire esse, quippe cum et caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent dominum.

Sub inferiore autem superioris circuli cselo, quod firmamentum nuncupauit, terram inferius collocauit; quam mediam suspendens et confirmans ita manendi sede moderatus est, at paribus undique mensuris ponderibusque librata et substrata consisteret, ut is, qui infinitus est deus, primo illi superioris caeli circulo supereminens aequalibus ex omni transfusione sua spatiis omnia, uirtutis suae spiritu in usum ac naturam animantium temperato ea, quae crearentur, attingeret. apostolus enim ait: quia in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus; per quod ostenditur, terram in spiritu eius, tamquam in transfusi spiritus ambitu, constitisse, cum in deo omnes et uiuamus et moueamur et simus. quod autem in omnia temperationis spiritu transfusus et penetrans sit, docet propheta dicens: spiritus dei repleuit orbem terrarum; itaque intus atque extra, ambitu atque aditu et circumfusus et transfusus ostenditur.
Quod autem terra non sit in unam demersa regionem, consequenter spiritus sanctus ostendit dicens: qui firmauit t terram super aquam: quoniam in saeculum misericordia eius. altius nos quaerere ratio tractatus praesentis et loci non sinit. satis sit terram super aquas pendula firmitate consistere, ex prophetica auctoritate didicisse, inumbratam caeli temperatioris obtentu, hoc firmamento, quod extensum tamquam pellis et solidatum tamquam fumus aquas supernas infernasque discernat. certe aquis pendulam contineri et in hoc, sicut in omnibus, ea. causa est, quoniam in saecula misericordia eius.
In eo autem, quod sequitur: qui fecit luminaria magna solus: quoniam in saecula misericordia eius, non id intellegendum est, ut extra sapientiam et uerbum et uirtutem, id est unigenitum deum dominum nostrum Iesum Christum ea fecisse credatur, quippe qui ex persona sapientiae dixerit: ego eram apud eum disponens. sed qui disponebat, ab eo, cum quo disponebat, et genitus et natus est. cum autem opera filii opera patris sint, et pater operetur in filio et per id enim, quod ait: pater, qui in me est, ipse opera sua facit et rursum: ego opera patris facio, solus operatur in eo et per eum operando, quem genuit.
In ceteris uero absoluta ostendendae misericordiae dei doctrina est, ut sciamus omnia non ob aliam causam, nisi quia semper deus misericors sit, esse perfecta. de his autem, quae de Aegypti negotiis intellegi spiritaliter oportent, tractatus psalmi anterioris, in quantum exsequi ualuimus, conplexus est; ad quorum confirmationem etiam hoc, quod in psalmo hoc dictum est, accedit: qui diuisit mare rubrum in diuisiones: quoniam in saecula misericordia eius. unam diuisionem rubri maris liber Exodi docet dicens: et fecit mare siccum, et diuisa est aqua; et quomodo nunc rubrum mare in diuisiones diuiditur? nisi quia existimo sub relatione gestorum spiritalis doctrinae ordinem contineri. euadentes enim Aegyptum, quae saeculi forma est, et ad terram repromissionis. quam secundum euangelium beati hereditabunt, euntes per rubrum mare, id est per eiusdem huius saeculi turbidos aestus et fluctuantes motus transibimus, in quo plures ad iter diuisiones sunt. aliis enim per ieiunia iter est, aliis per pudicitiam. aliis per eleemosynam, per fidem, per spem, per caritatem. et haec omnia diuersas necesse est habeant diuisiones huius maris transeundi, omnibus tamen per has uiarum diuisiones iter saeculi transituris.
Conclusio autem psalmi, ut haec omnia de futuris intellegantur, maiore fide firmat, cum ait: in humilitate nostra memor fuit nostri dominus: quoniam in saecula misericordia eius. et redemitnosde manu inimicorum nostrorum: quoniam in saecula misericordia eius. qui dat escam omni carni: quoniam in saecula misericordia eius. confitemini deo caeli: quoniam in saecula misericordia eius. non enim tantum memor fuit humilitatis humanae deus, cum ad liberandum populum ex Aegypto Moysen ducem legit, sed perfectius memor fuit humilitatis nostrae, cum ipsam humilitatem nostram corporeus natus adsumpsit, cum hoc humile terrenumque corpus gloria in se naturae caelestis absorpsit. neque tunc redemit de manu inimicorum, cum eos a dominatu Aegyptiorum exemit- - nam postea inimicis subditi sunt et hodie iure alieni imperii cohercentur — sed redemit nos, cum se pro peccatis nostris dedit, redemit nos per sanguinem suum, per passionem suam, per mortem suam, per resurrectionem suam. hsec magna uitae nostrae pretia sunt. magno enim, ait apostolus, redempti estis, et redempti ab inimicis, a diabolo, ab angelis eius, a filio perditionis, a principibus aeris, a mundi potentibus, ab inimica morte. et redemit dando escam omni carni: qui dat escam omni carni. omni carni, id est quse redempta est, dat escam incorruptam, aeternam, panis uiui, panis cselestis. et in his singulis, quod humilitatis nostrae memor est, quod redempti sumus, quod omnis redemptorum caro escam accipit, ea causa est: quoniam in saeculum est misericordia eius; ob quod ei confitendum: confitemini deo caeli, quoniam in sseculum misericordia eius. quod caelum, quod terra, quod cetera sunt, et ipsum illud, quod sumus, qui non fuimus, quod erimus, quod non sumus, causam aliam non habet nisi misericordise dei: quia ad consortium bonorum suorum nasci nos uoluit ille, qui bonus est. unus enim bonus est, ait dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxxvi

Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, cum recordaremur Sion et reliqua.

Captos secundum Hieremiae prophetiam Iudaeos in Babyloniam deductos fuisse, non obscura cognitio est. neque dubium est, per hunc eundem psalmorum librum potuisse captiuitatem populi prophetari. nam et in alio psalmo manifestum est absolute euersionem gentis huius atque urbis prophetatam fuisse, cum dicitur: deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem uelut pomorum custodiarium. et in hoc quoque praesenti psalmo idipsum significari uidetur, maxime cum quibusdam placuerit eum tamquam Hieremiae titulo inscribi, quia ab ipso sit, antequam accidit, denuntiata captiuitas. certe cum Hebraeis senioribus secundum cognitionem. quam ab his adepti sumus, psalmus hic sine inscriptionis istius titulo est.

Non dubium autem est omnia, quae in patres aut per patres nostros gesta sunt, formam futuri in his, quae gesta sunt, prsetulisse. et idipsum ita esse, hic quoque psalmorum * liber testis est. namque cum in septuagesimo et septimo psalmo omnia, quae in Aegypto atque in deserto et in ceteris deinceps locis gesta essent, recenserentur, ea ipsa parabolica esse ita demonstrata sunt: adtende, populus meus, in legem meam; inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabolam os meum, loquar propositiones ab initio. per id enim, quod et parabolae et propositiones sunt, rerum futurarum effectibus conparantur. apostolus quoque docet ea ipsa, quae gesta sunt, in prsefigurationem gesta esse, dicens: quia lex umbram habet futurorum bonorum et: omnia in prseformationem acciderunt his: scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeulorum deuenerunt. gesta igitur ipsa illa in exemplum et scripta in doctrinam sunt.
Itaque et hanc corporalem populi captiuitatem referri in exemplum spiritalis captiuitatis oportet. captae enim mentes nostrae sunt corporum saeculique dominatu, captae a daemonibus sunt iure uitiorum, quae imperium in nos suum per diuersa ministeriorum genera exercent, dum nos ebrietas possidet, dum luxus subigit, dum auaritia deuincit, dum ambitio occupat, dum maliuolentia obtinet, dum ira usurpat, dum omnia in nobis regnant haec incentiua uitiorum. uenit enim dominus secundum prophetam captiuitatem auertere, cum dicitur: praedicare captiuis remissiones. uenit ligatos soluere, cum ait: hanc filiam Abrahae, quam ligauerat satanas decem et octo annis, nonne oportuit solui in die sabbati? uenit seruientes in libertatem reducere dicens: amen dico uobis, quoniam omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati. seruus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. si ergo uos filius liberauerit, uere liberi eritis. capimur ergo et ligamur et seruimus, non tam corpore, quam et mente. et mihi in praesenti psalmo omnis uirtus et ratio uerborum non tam corporalem captiuitatem tractare, quam spiritalem uidetur. ea enim et in querellis et in locis et in rebus et in nominibus momenta sunt, ut spiritalem potius captiuitatem haec lamentabilis prophetae querella significet
Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur Sion. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. affectus humani sensus iste est, ut inter iniurias praesentium calamitatum ad praeteritorum bonorum recordationem ingemescat. contemplemur enim animo captam Hierusalem, seruientes dominis uictoribus reges, subditos antistitibus gentilium impietatum sacerdotes, ereptum omnibus ius matrimonii, substratum libidini Babyloniorum captae uirginitatis pudorem, et ex gemitu eorum, qui perpessuri ista erant, proclamasse digne prophetam existimabimus: super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur Sion.
Sed quia Sion illa aeternae beatitudinis sedis est, et mater caelestis nobis Hierusalem est, frequentium angelorum et primitiuorum in caelis conscriptorum ciuitas sancta, et illa Babylon ciuitas confusionis et inrationabili motu turbulenta, quae, at Genesis docet, a confusarum linguarum hominibus nuncupata Babylon est — illic enim loqui uniuersarum gentium linguis. cum unus omnium esset sermo, coeperunt, et ipsum illud Babylonis uocabulum interpretationem habet confusionis — quisquis ergo in crimine primi parentis Adae exulem se factum illius Sion recordabitur, in qua sine cupiditate, sine dolore, sine metu, sine crimine uita est, et traditum se saeculo confusionis huius tamquam Babyloni, traditum corpori, quod uitiorum et adpetitionum et cupiditatum perturbatione confusum est, recte et ipse spiritaliter captiuus proclamabit: super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus, cum recordaremur Sion. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra.
Eos, qui secundum litteram intellegenda omnia existimant, interrogare uellem, quae flumina Babyloniam prsetermeant, ut illic captus populus consederit et non potius aut in plateis aut in portis aut in turribus aut in domibus captiuitatem suam fleuerit? deinde cum quibus tympanis aut citharis aut organis captus sit, quae historia istud locuta sit, cum omni musico apparatu Israhelem uictoribus seruisse? postremo quae umquam salices in media urbe fronduerint, ut illic tamquam in publica musicorum apotheca organa suspensa penderent ? quae si omnia gestis negotiorum corporalium inania sunt, sequenda ea ratio est, quae ex propheticis auctoritatibus ad spiritalem nos scientiam cohortatur. flent omnes, qui se captos in Babylonia sentiunt. et sedent super flumina. omnia enim saeculi et corporum opera modo fluminum sine aliqua cursus sui statione praeterfluunt; currunt namque et elabuntur et transeunt. quae enim corporalis uoluptas non praesentis iam nulla est? quod terrenum gaudium non cum ipso fugitiuo sensu praesentis fructus sui transit? super haec igitur saecularium captiuitatum flumina sedentes et flentes ad recordationem Sion amissorum desiderio et praesentium calamitate ingemescunt.
Neque solum sedent atque flent, sed etiam in medio eius organa sua in salicibus susp.endunt. lignorum salicum natura ea est, ut arefacta licet, si modo aquis adluantur, uirescant, deinde excisa atque in humido fixa radicibus sese ipsa demergant. et sub huius arboris natura sanctos et fideles significari prophetica auctoritas est Esaia dicente: exorientur, inquit, tamquam in medio aquae faenum et tamquam salix super defluentem aquam. oritur enim ex mortuo, quisquis antea peccatis aridus et ab anterioris uitae radice decisus nunc eloquio dei et sacramento baptismi aquis uitalibus reuiuescit. sed et cum festiuitas scenopegiorum Iudaeis corporaliter traderetur, quod tabernaculum frondeum cum ad futurae laetitia. et tabernaculi exemplum ex electarum arborum ramis pararetur, etiam ex ramis fluuialis salicis effici iussum est, quia ex conuentu sanctorum uirorum caelestis tabernaculi futura esset laetitia perfecta. organa autem scriptura humana corpora. quorum honestis motibus et concinentibus operationibus, quae deo placita sunt, psallimus, esse significat in media igitur harum saecularium confusionum captiuitate hi, qui amissam Sion recordantur, qui in Adam extorres se factos esse caelestis Hierusales meminerunt, qui et captos se esse in Babylonia sentiunt, hi sedentes et flentes corpora sua in formam sanctorum uirorum habitumque suspendunt ab terrenis se desideriis erigentes.-
Sed licet per continentiae studium in salices illas suspensa nostra sint corpora, tamen ea, quae captiuos nos efficiunt, non quiescunt. sequitur enim: quia illic interrogauerunt nos, qui captiuos duxerunt nos, uerba cantionum: et qui abduxerunt nos: hymnum cantate nobis de canticis Sion. si quis humanae naturae consuetudinem recolit, sensum omnem absolutum habebit, namque qui laborant a uitiis desinere et eorum, quae impie gesserint, obliuisci uolunt. incentiuo tamen consuetudinis aegre desinentis agitantur; et ea, quae occulta sunt uitia in nobis, admiscere se fidei sacramentis et inserere pertemptant, ut inter diuinos hymnos et sacras lectiones harum inimicarum captiuantium nos cupiditatum cogitatio subrepat. nec sane deest hoc absolutum in plurimis exemplum. multos enim, quos uidemus legere atque disserere. hos rursum accidit deuersatos esse semper in stupris et in impietatibus deprehendi. sanctus uero quisque est, qui organum suum in salice suspenderit, istis, qui se captiuos duxerant, consortium Sion cantici negat neque inimicis sibi uirtutibus sanctarum cantionum uerba communicat.
Quae autem sint, quse captiuos ducant, nos apostolus docet dicens: uideo aliam legem in membris meis militantem aduersus legem mentis mese et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. cum igitur inter concupiscentiam carnis et spiritus pugna est, tum ea, quse captiuos nos conantur sibi subdere, pertemptant occupare corpus eiusque dominari seseque doctrinis spiritalibus, ut per consuetudinem his auctoritatem adimant, inserere. sed resistendum est et prophetae uoce respondendum: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? terra nostra retinenda est et in libertatem tuenda. polluta enim terrae corpora audire de Sion canticis nihil possunt, et aliena a deo, licet nostra sint, erunt, si a lege peccati coeperint esse captiua.
Sed memoria semper caelestis illius Hierusalem et sanctae Sion continenda est, uel dum redhiberi optatur, uel dum fletur amissa. id enim sequitur: si oblitus fuero tui, Hierusalem, obliuiscatur me dextera mea. adhsereat lingua mea gutturi meo, si non meminero tui, si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae. cum obliuionis poena recordationis memoria spondetur. sed id, quod ait: obliuiscatur dextera mea, obscurum est per condicionem latinitatis. nam secundum grsecitatis proprietatem, qua ita dictum est: ἐπιλησθείη ἡ δεξία μου, non ut ipsa obliuiscatur, sed ne obliuio eius fiat, ostenditur. et magni periculi res est, si dexterae nostrae fiat obliuio. omnes enim, qui spei bonae pleni sunt, dexterae deputantur, peccatoribus in sinistra collocandis. condicionem ergo obliuiscendae dexterae suae, quam sibi fide et expectatione prsesumit, sub poena non recordatse Hierusalem ipse proposuit, ut a memoria dextera suae, id est qua in dextera locaretur, si ipse memoriam Hierusalem non retinuisset, excideret.
Addit et aliam poenam obliuionis dicens: adhaereat lingua mea gutturi meo, si non meminero tui. scit infelix os dei laudibus mutum. scit beatas illas aeternasque uirtutes throno dei adsistentes continuata uoce in dei laudibus permanere dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth, pleni sunt caeli et terrae gloriae tuae. scit et de his, qui mortuorum modo taciti in dei laudibus uiuerent, dictum esse: sepulcrum patens est guttur eorum, quia in gutture eorum, tamquam in sepulcro patente, in laudes dei emortua uox sileret. huic igitur sese silentii poense sub obliuionis condicione subiecit, -si memor Hierusalem non fuisset, sed etiam per id, quod sequitur: si non praeposuero Hierusalem in principio iucunditatis meae. unicuique nostrum secundum uoluntatis suae sententiam laetitiae causa subiecta est et ex affectu animi sui initium gaudii sumit, ut potator ex ebrietate, ut gulo ex cibis, ut auarus ex pecunia, ut ambitiosus ex honoribus, ut seditiosus ex turbis, ut libidinosus ex stupris. haec ergo unicuique, prout his delectatur, laetitiae adferunt causam. sed propheta Hierusalem sibi initium laetitiae praeponit., hinc exordium gaudii sumens, quod in Hierusalem receptus immortalis ex mortali erit, quod angelorum frequentium c“tu admiscebitur, quod in regno domini recipietur, quod conformis gloriae ipsius fiet. nescit ergo alia gaudia neque aliud habet, unde laetetur, solam sibi Hierusalem gaudii initium praeponens.
Et quia meminit per multas sibi corporis infirmitates, per multas spiritus angustias, per multa subrepentium uitiorum incentiua eo esse ueniendum, ueretur, ne quid sibi per naturam corporis ex uitiis adhaerescat. post hoc enim ad deum precatur dicens: memento, domine, filiorum Edom in diem Hierusalem, qui dicunt: exinanite, exinanite quoad usque fundamentum in ea. Edom interpretatur terrenum: uitia itaque terreni corporis nostri, quae, quia ex natura corporis exeunt, Edom filii nuncupantur, his Babyloniis, id est confusionibus et perturbationibus sensus nostri imperant, ut nos ex ea plenitudine, qua repleti sumus, euacuent. scriptum est enim: quoniam de plenitudine eius omnes accepimus. quisque enim capax est domini, ipse et de plenitu. dine eius inpletus est. est autem haec natura turbidi confusi que per uitia corporis sensus, ut, si semel nos in omnem peccati uoluntatem et consuetudinem traxerit, omnibus nos bonarum uirtutum studiis exinaniat haec ergo uitia his sensus nostri turbidis confusionibus imperant, uti nos fundamento ipso exinaniant. quisque enim sanctus est, pro parte Hierusalem ipse est; quia ex conuentu beatorum uirorum et caelesti consortio dignorum Hierusalem uiuorum et pretiosorum lapidum ciuitas erit, quam haec terrena uitia usque ad fundamentum exinanire nituntur. et quod fundamentum in nobis sit, apostolus docet dicens: fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter illud, quod est Christus. omne igitur religionis initium, omne fundamentum spei nostrae euacuare temptant, ne qua in nobis memoria et recordatio dei resideat, ne qua spes boni alicuius relinquatur. fundamento enim fidei, quod est Christus, eruto et euerso ne ipsius quidem aedificandae nobis per psenitentiam ueniae consolatio relinquetur.
Commemorata autem Hierusalem captiuitate et filiorum Edom in exinaniendis nobis usque ad fundamentum adhortatione consequens est, ut, quatenus aduersus haec nobis prouidendum sit, propheta demonstret. et demonstrat plane. non inopes nos neque inperitos relinquens, cum ait: filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. beatus, qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. uellem percontari eos, qui otiosas esse spiritales psalmorum intellegentias existimant, quam hic a propheta Babylonis filiam dictam esse intellegant, et, cum superius super Babylonis flumina sessum atque ploratum sit, cur nunc Babylonis filia misera sit? sed quia sensus legentis corporali intellegentia caret, spiritalis ratio tractanda est. ad infelicem enim illam confusionis et perturbationis nostrae carnem sermo omnis reuertitur, quae secundum historiae fidem ex confusionis patribus genita est, quia omnis caro superioris carnis est filia. ex his enim, qui primum confusis linguis confusionis urbem, quae Babylonia est, condiderunt, uniuersarum gentium initia dispersa sunt. haec ergo misera Babylonia est filia, id est caro omnium. cui qui retribuet retributiones suas, beatus est, scilicet qui carnem suam dominatui animae subiecerit, et quisque eam spiritui subdiderit. illa enim omnes eos, qui inperiti de deo et ignari erant, omnibus uoluptatibus et desideriis suis subegerat et captiuae menti dominans imperabat. sed cum per cognitionem dei uitia eius, non dico abolitione, sed morte perimuntur, cum religio, pudicitia, largitio, sobrietas et caritas impietatem, libidinem, auaritiam, ebrietatem, simultatem, odia . consumpsit et omnibus operibus spiritus caro uicta famulatur, tunc beatus est, qui retributionem suam ei retribuet, id est qui . dominatum in eam spiritus, quo uti ipsa in spiritum erat solita, demutat.
N Neque solum retributor retributionis beatus, sed etiam . ille beatus, qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. uitia corporis non sunt sinenda coalescere, sed in exordiis statim enecanda sunt. periculosae enim sunt iam robustae cupiditates, et difficulter adulta quaeque. perimuntur. leuius autem est prorumpentes auellere, teneras excidere, flexibiles retorquere. beatus itaque est, quisquis in exordio inhonestas quasque omnium cupiditatum adpetitiones, quae ex uoluntate carnis oriuntur, primum intra ius patientiae suae uirtutisque cohibebit, deinde eas ad fidem atque ad metum dei elisas enecabit. omnis enim, qui ex peccatis ad religionem transferetur, peccata omnia in eam, ad quam decedet, religionem elisa comminuet. in eo autem, quod paruulos miserae filiae Babylonis tenet et allidit, et uirtus, qua nascentes cohibet, et fides, qua, ne adolescant, allidit, ostenditur. et allidit ad petram: petra autem secundum apostolum Christus est. in quem beatus est, qui filiae Babylonis paruulos, id est tenera adhuc corporis uitia allidet et conteret. ipsi unigenito deo ac domino nostro gloria et laus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxxvii

Psalmus Dauid.

Confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei et reliqua.

Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstrauimus: aut peccati nostri, aut laudationis dei. et hoc ita esse, ex euangelicis dictis promptum est noscere. nam cum ait dominus: confiteor tibi, pater, domine cse 1 i et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi et reuelasti ea paruulis, laudem dei patris ob reuelata paruulis, quae ignorata essent prudentibus, confitetur, docens ideo absconsa ea esse his, qui prudentes uiderentur, quia non secundum innocentiam paruulorum praeceptis euangelicis credidissent. at uero, ubi in isdem euangeliis dicitur: et baptizabantur omnes in Iordane confitentes peccata sua, illic confessio peccatorum sine ambiguitate significationis alterius continetur.

Maxima autem et utilissima est letalium uitiorum morbis in eorum confessione medicina. sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur; neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non cogitata, sed cogitanda perspicere. confessio autem peccati ea est, ut id, quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum. nemo enim, quod agit, ad id agendum non aut ex fructu oblectationis alicuius aut iudicio bonae in eo opinionis adgreditur, dum aut rectum id putat aut eo gaudet. sed cum per doctrinam dei uerique rationem ea, quae sub specie aut utilitatis aut uoluptatis egit, intellegit esse peccatum, per peccati intellegentiam peccatum id esse, quod a se gestum est, confitetur.
Nullus autem. quod peccatum esse confessus est, deinceps cum uenia admittet, quia peccati confessio professio est desinendi. ceterum in intellectis et confessis manere, haec peccati iam pridem scientia ueniam confessionis amittit. confiteri enim id tamquam recens cognitum non potest, quod a se cum peccati cognitione sit gestum. desinendum ergo a peccatis est, postquam in confessione est cognitio peccati; et confitendum est, ut propheta docuit, corde toto, non ex parte, neque aliqua adhuc nobiscum cognitorum peccatorum operatione residente. quid enim, si quis de furto paenitens iniquis et turpibus lucris pecuniam suam auxerit? non erit quidem fur, sed erit auarus et raptor. aut si quis ex fornicatione desinens uino se nimio corrumpet? corpus quidem suum non polluet, sed animam contaminabit. et si quis a caedibus temperans maledicus esse persistet? manum quidem homicidam non habebit, sed linguam habebit. et quomodo quis ex toto corde poterit confiteri non exigua secum peccati parte residente? detersis itaque omnibus uitiis confessione opus est desinendi et orandum semper ad deum est, ut in cohibendis peccatis extinguendisque incentiuis eorum pendula uoluntatis nostrae studia confirmet.
Ob quod iam confidens propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae conlocatum ait: confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei. duplex intellegentiae huius, ut superius iam diximus, sensus est. nam siue laudem deo confitetur, quia uerba oris eius audita sunt, siue per misericordiam dei, cum diu orasset, adiutus iam omnibus peccatis desinentibus confitetur. fidei nostrae utrumque conueniens, ut et dominum laudemus et confiteamur intellecta peccata.
Dehinc sequitur: et in conspectu angelorum psallam tibi. parum sibi existimat propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat, quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciant. in eo enim, quod psallit, motum conplacitae deo operationis ostendit. non ergo ea, quae uidentur in corpore, cerni desiderat, sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur, gerere festinat. scit enim se sub specula angelorum uitam omnem moresque agere, et ubique haec diuinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis adsistere, ut scriptum est: angelus domini in circuitu timentium eum. legem etiam Moysi in manu mediatoris per angelos fuisse dispositam, apostolus docet. nec non et Heliseus absolutissime docuit humanas infirmitates angelorum auxiliis defendi et in omnibus periculis. si fides maneat in nobis, adesse spiritalium uirtutum defensionem. namque cum rex Syriae capere Geth urbem, in qua idem Heliseus propheta esset, pararet et nocturnis itineribus exercitum suum, qui antelucanus urbem obsideret, destinasset, puer Helisei conspecta obsidione dixit: o domine, quid faciemus? et dixit Heliseus: noli timere: quia plures sunt nobiscum quam cum illis. et orauit Heliseus ad dominum et dixit: adaperi oculos, domine, pueri huius, et uideat. et adaperuit dominus oculos pueri, et uidit; et ecce mons erat plenus equis et curribus in gyro Helisei, et descenderunt ad eos. tantus et tam nobilis propheta solus contemplatione auxiliorum spiritalium dignus est; sed oratio eius ad deum uisum incorporalium etiam puero suo meruit. in horum igitur adsistentium humanis auxiliis angelorum conspectu psallit propheta spiritalibus spiritalium operum contemplatione placiturus.
Sed non solum coram angelis psallit, sed etiam id, quod sequitur, efficiet. adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Iudaeorum corporaliter loqui uideretur, si adoraret in templo; sed a d templum, id est apud templum spiritu et corpore adoraturus. templum autem deo esse sanctum quemque apostolus docet dicens: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. habitatio ergo, quae ex nobis deo digna erit. deo templum est.
Apud hoc ergo templum deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae, ne qua hsereticis de incompositse orationis confusione ad studia sua pateret inreligiositatis occasio. ait enim: et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et ueritatem tuam. cum dei nomini confitetur, tenet euangeliorum et legis congruam fidem. quod enim sibi nomen esset, sciri deus uoluit: eodem dicto euangelico et legis dominus Sadducseis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit: de resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est uobis adeo dicente: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuentium. in absoluto ergo haereticorum error est, qui alium atque alium euangeliorum et legis deum asserunt, cum dominus id, quod principale in lege est, ad confirmationem spei euangelicae commemoret. est autem et nomen aliud deo, quod in euangeliis cognoscimus domino dicente: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. et post multa alia sequitur: manifestaui nomen tuum hominibus. et quod nomen esset, superius ostendit dicens: pater, uenit hora, honorifica filium tuum. huius ergo nomen adorat, qui et secundum legem deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob sit, et secundum euangelia unigeniti dei pater est.

Extinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanse naturae et infirmitatis inmemores et inmisericordem deum praedicantes peccatis psenitentium ueniam et solacium non relinquunt: cum ad paenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum eos, qui peccauerint, adhortetur, ut desperatae iam spei aliquantulum per eam solacii conparetur, ut amissis licet beatis et maximis et deo proximis ne his saltem, quae talibus sunt secunda, careamus.

Tollit etiam stultissimam eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore dominum in carne uisum esse contendunt, ut eum pater ementita ueritate in habitu falsae carnis ostenderit, non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se uidere credentibus apostolis dictum esse: quid conturbati estis. et quae cogitationes ascenderunt in corde uestro? uidete manusmeaset pedes meos, quoniam ipse ego sum: palpate et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habentem. ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit perfectae fidei ordinem tenens, cum in nomine deum A brahse et deum Isaac et deum Iacob, cum in misericordia psenitentium misericordem, cum in ueritate uerbum, quod caro factum sit, confitetur.

Causa etiam confessionis hinc sumitur: quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. non uni 47* tantum genti dei nomen est cognitum: super omnia magnificatum est et in omnes se magnitudo sanctitatis extendit. non barbarus, non Scytha, non seruus, non liber, non mulier, non uir, non aetas ulla secernitur: super omnia enim magnificatum dei nomen est. templa conlapsa sunt, simulacra muta sunt, haruspices interuentu sanctorum silent, augurium fides fallit: unum dei nomen in omnibus gentibus sanctum est. adest enim semper in ae sperantibus sanctis suis et, ubicumque inuocatum fuerit, praesentem opem tribuit.
Ait enim: in quacumque die inuocauero te, exaudi me. nullum diem iustus quisque sine metu transigit, neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque eius angelis excidium sibi semper mouente. scit diem illam domini occultam, insperatam, modo nocturni furis repentinam futuram. ut igitur se in quacumque die inuocantem exaudiat, deprecatur. nec diffidit, quid in quacumque die exauditus obtineat. sequitur enim: multiplicabis me in anima mea in uirtute tua. per multam scilicet dei curam multiplicabitur ipse in animse uirtute, ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat, sed, cum temptationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae uirtute tolerentur.
Et quia certa spes ista est, ut animae uirtus diuinae misericordiae multiplicetur auxilio, debitam ob id ab omnibus deo confessionem fatetur dicens: confiteantur tibi. domine, omnes reges terrse: quia audierunt omnia uerba oris tui. et cantent in uiis domini, quoniam magna est gloria domini; quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta de longe agnoscit. et quos reges terrse propheta significet, iam in plurimis psalmis ostensum est. reges non gentium, sed terrse, id est sui uniuscuiusque corporis regem desinente a se regno peccati. uocati enim sumus in regnum caelorum ex regno mortis euerso: mors enim regnauit ab Adam usque ad Moysen: et iam unusquisque rex suus est secundum apostolum: iam sine nobis regnatis. horum igitur confessio deo digna est. audierunt enim omnia uerba oris dei et in reges se constitutos sciunt.
Neque solum confiteantur, sed et cantent in uiis domini, non transgredientes uias dei, sed in his euntes. uise autem dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam uiam unumquemque uia sua dirigentes. et quod ex omnibus in unam uiam concurratur, propheta demonstrat dicens: state in uiis domini et interrogate semitas dei aeternales et uidete, quae est uia bona, et ambulate in ea. uise enim domini aeternae. in his itaque uiis domini cantandum est et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna dei gloria est; magnificentise enim eius non est finis. nam magnitudinem gloriae suse opera testantur, caelum, terra, maria, aether. homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec uisibilia inuisibilem dei gloriam contueretur. . 1 omnia uerba GT uerba RPe 2 *antem G 8 magna est GR magna PT 4 agnoscit G cognoscit RPET cf. p. 742, 8 5 profetaG profetia R 7 rege.. G regem R reges PT 8 enim GR om. P ex regno R et regno G & regno P 11 regnatis G P regnastis R 14 cantent (t in ras. 3) R 16 et apostoli GT apostoli RP 17 sunt dirigentea G in unam uiam G in unam RPTE 22 ymni* G 23 gloria di est P magnificentia ei' enim P 24 nam om. R 25 ad horum cognitionem RT in horum cognitione P horum cognitione c.
Neque solum magna est dei gloria, sed etiam excelsus est et humilia respicit. hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit, qui excelsus est. sed quae humilia respicit ? nempe ista: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit; et rursum: et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem uerba mea? sed qui excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe agnoscit. superbse et insolentes cogitationes deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae eius inpenetrabile est. deus, ut scriptum est, prope est his, qui tribulato sunt corde; non admiscetur autem adrogantibus, neque insolentibus prope est. unicuique nostrum pro fidei diuersitate aut proximus est ant remotus, spiritali uirtute, ubi se dignum est, adquiescens. et ideo alta a longe cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente et per uirtutem, longe licet, quae sunt superba. cognoscit.
Si ambulauero in medio tribulationis, uiuificabis me. non abnuit iustus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. scit enim, quia tribulatio secundum apostolum patientiam operatur. scit inprobabile aurum non placere, scit uictorem militem nisi bello non futurum, scit intemptatam fidem languere, scit in tribulationibus secundum apostolum gloriandum. scit inparem se tribulationibus sine auxilio dei esse; et idcirco per deum salutis suse certus est et, cum in mediis tribulationibus ambulet, per eundem se uiuificandum esse confidit. ait enim: super iram inimicorum meorum extendisti manus tuas: et saluum me fecit dextera tua. dominus retribuet pro me. irascentibus inimicis nos extensa manus dei protegit. tribulationes enim inimici adferunt irascentes fidei et spei nostrae: quia aduersarius noster secundum apostolum diabolus tamquam leo rugiens ambulat, quaerens nos deuorare. sed super iram inimicorum, per quos diabolus semper operatur, manus domini extenditur, et sperantes in se saluos facit dextera eius. uirtus significatur in dextera; et ideo dominus, qui dei uirtus et dei sapientia est, nonnunquam dei dextera nuncupatur et cognominatur, per quem aduersus omnes inimicos in omni tribulationum bello protegemur.

Seruauit autem euangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua iniuriam reddere his, qui nos persecuntur, inhibemur, dicens: dominus retribuet pro me. illi enim uindicta seruanda est, qui in calumnia uestis dimitti et pallium iussit, qui post iniuriam alapae unius praeberi et maxillam alteram uoluit, qui uetuit malum pro malo reddi: plus uindictae adepturis his, qui aeterno iudici ultionem prsesentis iniuriae reseruassent.

Concludit deinde fidelissimae spei uoce: domine, misericordia tua in saeculum. opera manuum tuarum non omittas: ut, quia dei misericordia in saeculum est extendens super iram inimicorum manum suam et fideles suos protegens dextera sua et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet, qui ait: manus tuse fecerunt me cetera. nonnunquam manu dei facta commemorari solent: homo uero semper manibus effectus, nobiliore in eum opere ex manuum connumeratione monstrato. ut igitur hunc non omittat precatur et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo, qui ait: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi! dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Psalmus Cxxxviii

In finem psalmus Dauid.

Domine, probasti me et cognouisti me et reliqua.

Omnis quidem propheticus sermo ex diuini spiritus instinctu profectus est. et hoc non in obscuro est, cum legimus: haec dicit dominus; et iterum: audite uerba domini: et rursum: quoniam dominus locutus est; et in eodem: os enim domini locutum est ista. de psalmis autem ipse dominus in euangeliis confirmat, cum ait de se: s i, inquit, Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo dicitis, quod filius eius est? docens omnia Dauid spiritu prophetico elocutum. locutum autem de se licet in hoc loco eodem ostenderit, cum ait ab eo dominum se esse in spiritu nuncupatum, absolutius tamen ostendit, in psalmis sacramentum omne corporei aduentus sui contineri, dicens: haec sunt uerba mea, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam oportebat omnia inpleri, quae scripta sunt in lege,Moysi et in prophetis et psalmis de me. non est ergo ambiguum, quod in psalmis de eo scriptum sit. nam tametsi pleraque in his talia sint, ut ad personam patriarcharum, prophetarum, martyrum, apostolorum generationis quoque primae et generationis sequentis referri oporteant, tamen, quia omnia in Christo et per Christum sunt, quidquid illud in psalmis est sub diuersorum personis prophetatum, omne de ipso est: quia doctrina omnis, diuersis licet praeceptorum generibus multiformis, hoc per diuersos praestat, ut ipse noscatur. haec nobis propter praesentem psalmum commemoranda necessario fuerunt, ne forte sine probabili auctoritate praesumpsisse existimaremur, ut ad personam Christi omnem hanc eius prophetiam referremus.

Diligenter autem ea obseruanda est ratio, ut, quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae uirginis adsumpsit et in quo se nasci hominem, qui deus erat, uoluit, apta esse et congrua uidebuntur, cum debita caelesti naturae suse dignitate tractentur neque sacramentum salutis nostrae, quo in forma dei manens formam serui accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et inuisibilis et incorporese et inpassibilis substantiae coaptemus. quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. exinaniuit enim se in forma dei manens, ut et forma hominis esset, non ut forma dei esse desineret. ait enim ipse: qusecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. numquid in forma serui manens uirtutem et diuinitatem, qua in forma dei manebat, amisit? cum enim in corpore humili. tatis nostrae, quaecumque pater facit, eadem et ipse facit simiUter, nihil per consortium carnis a paternse diuinitatis potestate degenerat; neque id corpus, quod adsumptum est, uirtutem naturae antea manentis aboleuit, cum in eo corpore, quod adsumptum est, uirtus naturae antea manentis operetur.
Itaque si quid infirmum ex persona eius dictum reperietur. ad hominem referri oportet, per quem habitauit in nobis. uerbum enim caro factum est et habitauit in nobis. referendum autem ob id est, quia non alienae aut simulatse naturae hominem adsumpsit. uerbum namque caro factum habitauit in nobis: non in uitia infirmitatesque carnis ex uerbi uirtute deficiens, sed naturae nostrae infirmitates homo natus adsumens. adsumptio autem infirmitatis non fecit infirmum, quia aliud est naturam esse, aliud adsumpsisse naturam. et extra generis necessitatem uoluntatis accessio est. non enim peccator fuit, sed peccata suscepit; neque infirmus extitit, sed portauit infirmitates. ipse enim secundum prophetam peccata nostra suscepit et infirmitates nostras portauit. et ne quid in inpassibilem atque indemutabilem diuinitatem infirmitatis incidere existimaretur, adiecit: et nos putabamus eum in doloribus esse. suscepit ergo infirmitates, quia homo nascitur; et putatur dolere, quia patitur: caret uero doloribus ipse, quia deus est. et cum habitat in nobis cumque infirmitates nostras suscipit et cum susceptis infirmitatibus non dolet, non potest non esse. qui habitat, nec a se defecisse, qui suscipit, nec abolitus deus esse, qui non dolet. et haec quidem propter prsesentem psalmum commemorata paucis sunt, quia uidetur statim ex persona hominis coepisse, ne per hoc, quod tamquam homo loquitur, decessisse ex paternae diuinitatis gloria uideretur.
Ait enim: domine, probasti me et cognouisti me. apostolus, cum nos patientise et spei doctrina erudiret, ait: tribulatio patientiam perficit, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes uero non confunditur. et hsec quidem in sanctorum quorumcumque uita atque operibus fuisse cognoscimus, ut multis passionibus tribulationibusque iactati probabiles deo facti sint. si quis enim exulem Abraham et in metu parricidii et caelibatus et in ceterarum passionum iniuriis mansisse fidelem semper meminerit; si quis fugam Iacob et praeter aestiuorum dierum laborem hibernarum noctium uigilias in custodiis ouium recordetur; si quis Moysi quadraginta annorum seruitutem et in eo acerba plebis opprobria et magorum aduersus eum aemulas potestates recenseat: intelleget eos patientia et constantia spei probatos non inmerito id esse praemii consecutos, ut in Abrahae semine gentes benedicerentur, ex Iacob Israhel esset, Moyses Pharao in deum fieret. longum est passiones ceterorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum et beata atque inuicta illa Pauli in mari, in fluminibus, in terra, in solitudinibus, in urbibus, in propriis, in exteris, in plagis, in uinculis. in carceribus, in theatris fidei documenta memorare. certe hos omnes patientia probabiles reddidit, per quam non erubescendae spei suae fiduciam probauerunt. sed haec oportunius et plenius suis locis tractari oportet: nunc ad eum, ex cuius persona psalmum consistere diximus, reuertendum est.
Non confundenda autem persona diuinitatis et corporis est. omnis enim nunc in exordio ex persona eius hominis, quem adsumpsit, oratio est: probasti me, deus, et cognouisti me. probatus est, ut cognosceretur, quia posterior est probatione cognitio. et uideamus secundum euangelicam doctrinam, hic dei filius quomodo sit et probatus et cognitus. humilitas namque eius, per quam meruit ab omni caelesti. terrestri et inferno adorari et in gloria dei patris esse, probatio eius fuit. ita enim apostolus ait: fuit oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter hoc exaltauit eum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris. propter hanc itaque usque ad mortem oboedientiam et mortem crucis infirmitas carnis adsumptae in nomine atque honore inmortalitatis et in patris dei gloria conlocatur. dei enim nomen donatur et nomen non sine honore donatur. honor autem, qui donatur, non alius potest esse quam nominis; nomen uero indulti honoris non aliud est quam quod gloria est paterna: ut qui in forma dei manens formam serui accepit, propter ob“dientiam formae seruilis cum crucis morte susceptae in gloria dei patris esset. cuius antea manebat in forma. sed hsec apostolus iam de perfectis locutus est: demonstrandum autem in euangeliis est, ubi et probatus et cognitus est.
Humilitas itaque eius probatio est. unigenitus namque deus, peccatorum remissor, aeterni regni dominus baptizari se tamquam peccatorem exposcit. officium istud baptista renuit agnoscens eum, qui sibi potius peccata- donaret. ille autem suscepti in se hominis iustitiam etiam sacramento baptismi expleuit: peccati nostri, peccati ipse nescius, particeps fieri non recusat et omnem in se humilitatem caducae carnis adsumens {ordanem turbis peccatorum mixtus ingreditur. probatur in istis omnibus, dum geruntur; sed uideamus, an probatus agnoscitur. ait enim euangelista: et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua. et ecce aperti sunt cseli et uidit spiritum dei descendentem de caelo, sicut columbam uenientem in ipsum, et ecce uox de cselo dicens ad eum: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui. probationem mox consecuta cognitio est: et quem humilitas probabilem fecerat, hunc paterna uox filium conplacitum sibi, postquam probauit, ostendit. est et probatio, quam statim consecuta cognitio est. in deserto agit, temptationi diaboli subicitur seseque nunc in fastigium templi, nunc in excelsum montem patitur efferri. contumeliae itaque se iniuriae tam grauis dedidit, dum in deserto est, dum condicione temptationis inluditur, dum eleuari potest in templum atque montem. sed temptationum probationem agnoscentis testimonium non reliquit. ait enim scriptura: tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli ministrabant ei. homo temptatur, homo circumfertur, sed post haec angeli ministrant. per probationem cognoscitur, per cognitionem dignus est ministerio angelorum. in ceteris autem quotiens probatus est. totiens et cognitus est. Petrus passionem eius detestatus est, crucis in eo scandalum prse amore et confessse iam a se diuinitatis cognitione non sustinens; sed quia eum ob infidelitatem crucis satanam nuncupasset, non multo post, cum in monte gloriae suae habitu constitisset, tali a patre uoce cognoscitur: hic est filius meus dilectus. in quo conplacui, hunc audite. probationem, quam temptatio apostoli effecerat, paternse uocis agnitio est consecuta.
Dehinc sequitur: cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam. in sessione doctrinam significari euangelica auctoritas est. sessiones autem nobiscum hae sunt. quae a Graecis cathedrae nuncupantur. Moyses cathedram habuit secundum domini dictum: super Moysi cathedram sederunt s c rib ae et Pharisaei. omnia ergo, quse dicunt uobis.facite et obseruate: secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt. cum igitur doctrina Pharisaeorum ob id probabilis esse doceatur, quia ipsi in Moysi cathedra sederunt, doctrina necessario significatur in cathedra. cognouit itaque sessionem. cum dignitatem eius in omnibus praedicat. cum uoluntatem eius. qui se misit, exsequitur, cum humilitati corporis sui gloriam postulans audit e cselo: et honorificaui et honorificabo. sed doctrina non minus in sessione eius, quam in surrectione opus cognoscitur. nam ut sessio doctrinae praeceptum est, ita et surrectio operationis effectus est. sedens Iesus docuit in monte; sed post doctrinam ad opera descendit. ita enim scriptum est: et descendente eo de monte seeutse sunt eum turbse. et ecce leprosus quidam ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare. et extendens manum tetigit eum Iesus dicens: uolo, mundare. ad sanandam quoque centurionis filiam surrexit dominus; scriptum est enim: et sur g ens Iesus sequebatur eum cum discipulis suis. cum autem perfectum illud in lauandis apostolorum pedibus humilitatis suae officium expleuit, ita legimus: surrexit a cena et posuit uestimenta sua et accepto linteo praecinxit se. cognoscitur itaque in sessione eius et surrectione doctrina atque opus, quia et sermone et opere dei in se patris gloriam praedicabat.
Intellexisti omnes cogitationes meas de longe. scrutans corda et renes deus est; et quomodo de longe cogitationes eius intellectae sunt? de longe non ad locum, sed ad tempus refert. non enim de longe intellegis ait, ut significatio loci esse credatur, tamquam longe ab humanis operibus situs uirtutis suae scientia ea, quae cogitantur, intellegat: sed de longe intellexisti, praeteriti potius temporis significans aetatem. et ubi istud, quod longe ante cogitationes suas cognouerit, reperiemus? nempe ubi dicitur: ecce puermeus, quem elegi, dilectus meus, in quo conplacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. non clamabit, non contendet, neque quisquam in plateis uocem eius audiet. et huius prophetise tum euangelista meminit, cum his, quos curabat, ut de se tacerent iubebat. has ergo cogitationes eius, humilitatis scilicet et patientise, longe ante intellexit, quia de his erat prophetarum ore testatus.
Semitam meam et directionem meam inuestigasti. est autem de semita et directione, antequam id ipsum tractatur, non nihilum prseloquendum. id namque, quod nobiscum semita est, alia uirtute atque intellegentia cum Graecis est: 1:QlPo'V enim nuncupant, id est frequenti ingressu discursuque contritam, per quam non semel neque aliquando, sed semper incessum sit. quod autem nostri directionem transtulerunt, id illi ex hebrseo axoiviov interpretati sunt. a%oivlov autem quarundam gentium consuetudine certum et constitutum modum itineris significat, ut, quod nos milia, id illi OXOLVLOV nuncupent
Dominus itaque noster in corpore, quod adsumpsit, iam transcursam a se atque tritam in prophetis semitam percucurrit et certum constitutumque sibi itineris sui finem confecit. quod autem per tritam prsedicationis semitam ambulauerit, audiamus ipsum dicentem: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt. quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina congregans pullos suos, et noluisti! quotiens cum ait, frequentiam numerosae significationis ostendit. nihil ergo noui et egit et passus est, cum per nolentem congregari filios suos Hierusalem totiens et auditus et inhonoratus est in prophetis.
Quod autem definitum et prsescriptum iter confecturus esset, ostenditur in eo, cum ait: ego te honorificaui super terram, opus consummaui, quod dedisti mihi. qui datum sibi opus consummat, modum prsescriptse operationis expleuit. scit autem sibi constitutum esse, quid gerere oporteat, cum ait Petro gladio his, qui ad prehendendum eum uenerant, resistenti: calicem, quem dedit mihi pater meus, non bibam illum? docens se prsescriptse sibi a patre passionis calicem esse bibiturum. scit se etiam semitam suam directionemque conplesse, cum poto aceto spiritum traditurus ait: consummatum est! et mox tradidit spiritum.
Hanc ergo semitam et directionem suam pater inuestigauit. inuestigauit autem, cum per prophetam de sorte uestis prophetauit, ut scriptum est: et super uestimentum meum miserunt sortem. et iterum, cum de tradito inter latrones atque suspenso recognita est prophetia dicens: et cum iniquis sestimatus est; uel cum de osse intacto atque inpresso uulnere ante praedictum est: os eius non confringetis et: uidebunt, quem conpunxerunt t. haec itaque, quae ei omnia erant in passione praescripta. a deo peruestigata sunt, ut et fuerint prophetata. ac ne quid ex his, quae gessit ac passus est, incognitum fuisse patri existimaretur, generaliter cuncta conplexus est dicens: et omnes uias meas prseuidisti. sed qui praeuidit, uidit antequam res esset. prseuidit autem etiam hoc: quia non est dolus in lingua mea; est enim secundum propriam professionem ueritas, uia, uita. non recipit dolum ueritas; non enim mentitus est aut fefellit: lingua omnis eius officio functa est ueritatis, qui ait: cselum et terra praeteribunt, uerba autem mea non praeteribunt. patrem deum prsedicat, se uero esse et hominis et dei filium confitetur. dolum prsedicatio ista non habuit, quae de se et de honore eius, qui se miserat, fatebatur.'
Proficit deinde paulatim sermo c“ptus ab homine et ad significationem naturae in eo caelestis extollitur, cum ait: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua: tu formasti me et posuisti super me manum tuam. mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, non potero ad eam. personse istud prophetae non conuenit, ut ex se dixisse uideatur: mirabilis facta est scientia tua ex me, ut mirabilis dei cognitio ex eo facta sit, Moyse antea cognitionem nobis dei libris legis loquente. sed ne ipsi quidem Moysi hoc esse proprium potuerit deum, antequam flagrantem rubum conspicit, nescienti, opinione quidem electi in Abraham et Isaac et Iacob populi sui religioso, uerumtamen familiarem cognitionem ante hoc tempus nisi, deo non adepto. sed omnis sermo iste ei conpetit, qui ait: pater, manifestaui nomen tuum hominibus et qui ait: haec autem est uita seterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. sed haec suo loco plenius prosequemur.

Descendendum autem ad id est secundum ordinem dictorum: ecce tu, domine, cognouisti omnia nouissima et antiqua. nouissima sunt, cum probasti, cum cognouisti, et cetera, quse propria sunt eius hominis, quem adsumpsit. antiqua sunt, quae modum non habent, quae indefiniti temporis significant uetustatem. in principio erat uerbum, et omnia per eum facta sunt.

Dehinc ut nouissima deus et antiqua cognouit, ita in eo, quod sequitur: tu formasti me et posuisti super me manum tuam, utrumque significat: ut, quod formauit, antiquum sit, quod superposuit manum, nouissimum sit. quod enim secundum naturam diuinitatis formatus sit, apostolus docet dicens: qui cum in forma dei esset; quod enim in forma est, formatur in formam et quidem paternae naturae et diuinitatis formam. et nescio, an, quod formatus in forma serui est, referri possit ad patrem, ut formatus ab ipso sit: sapientia enim ipsa sibi sedificauit domum. sed hinc nec temporis nec quaestionis est amplius loqui. quod autem proprie ad corpoream natiuitatem referri oporteat: et posuisti super me manum tuam, ita docemur ex persona patris: inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. manus enim mea auxiliabitur illi et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et non est ambiguum, omnem hunc psalmum ad personam domini esse referendum: quia ea omnia in eo sint, quae et diuinitati ipsius propria sint et a naturae nostrae infirmitate dissentiant.

Et quia utroque in tempore, id est nouissimo et antiquo, uel ipse praedicando uel in apostolis et prophetis loquendo cognitionem ex se dei mirabilem fecit, ait: mirabilis facta est scientia tua ex me. sed mirabilis quomodo? nempe cum omnia esse intra deum docentur, dum deus esse in omnibus praedicatur, dum inmensa et inconprehensibilis natura intus atque extra manens locos omnes. quibus contineri possit, excedat. mirabile est deum ubique esse et nusquam abesse; in omnibus esse et totum esse, et extra locos ac tempora pro infinitate atque seternitate sua semper esse. hoc mirificum. hoc confortatum, id est sine infirmis iam intellegentise opinione firmatum.
Sed quid est istud, quod dicitur: non potero ad eam? unigenitus ait: omnia, quae patris sunt, mea sunt; et: sicut habet pater uitam in semetipso, ita et filio dedit uitam habere in semetipso; et: sicut pater uiuificat mortuos, ita et filius quos uult uiuificat similiter; et: ego et pater unum sumus. nulla discretio potestatis in uerbis est, nulla enim differentia uirtutis in factis est. "unum sumus" plerique inreligiosorum ad uoluntatis tantum concordiam rettulerunt. sed cum dicitur: uel operibus meis credite, quia pater in me et ego in patre. non tantum uoluntatis unitas, sed etiam diuinse uirtutis ostenditur. ergo cum omnia, quae pater faciat, omnia faciat et filius — eadem enim facit similiter — quserendum est, quid sit. quod dictum est: non potero ad eam. sed cum audio: pater maior me est; et rursum: non potest filius facere a se quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem, haec mihi intellegentiam suggerunt dicti huius: non potero ad e a m. est enim maior pater filio, sed ut pater filio, generatione, non genere: filius enim est et ei eo exiuit. et licet paternse nuncupationis proprietas differat, tamen natura non differt: natus enim a deo deus non dissimilis est a gignente substantia. non potest ergo ad eum, ex quo est: nam quamuis alter in altero per uniformem ac similem eiusdem naturae gloriam maneat, tamen ei, ex quo genitus est, non exaequari in eo uidetur posse, quod genuit.
Et uideamus, an hoc, quod non poterit ad eam, ad dignitatem paternse confessionis relatum sit. sequitur enim: quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. non excedit paternam filius infinitatem; neque naturam, quae ultra locos omnes est, is, qui in sinu est, transgreditur. sit licet in caelo, sit in inferno et ultra postrema maris euolet, adest tamen ille ubicumque, qui ubique est: nec subterfugi potest, intra quem omnia sunt et qui in omnibus est.
Et ne inreligiose ad contumeliam indemutabilis atque inpassibilis substantiae quaedam opinemur ex eo, quod dictum est: aut a facie tua quo fugiam? ut uideatur fugam ob passionis metum cogitasse: dictorum ratio noscenda est, ut incolumi dignitate haec necessario commemorata esse intellegantur. nemo autem eorum, qui in studiis doctrinae caelestis demorantur, poterit ambigere deum atque hominem dominum nostrum Iesum Christum confiteri: et hominem quidem in tempore, deum uero semper et ante hominem et post hominem, utrumque uero, deum scilicet atque hominem. tunc tantum, cum in homine fuit. erat enim in forma dei et formam hominis accepit; et rursum in gloria dei patris est forma uidelicet seruili in gloriam eius, cuius in forma ante manebat, proficiente, corruptionis scilicet natura per profectum incorruptionis absorta.
Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis. quem adsumpsit, meminerimus, diligenter contuendum est ut intellegamus, quid diuinitati eius, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus. quam per fallacis intellegentise opinionem sensui dicta subdamus. ait enim: quo ibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? diuersa significatio est spiritus atque faciei. et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. dehinc sequitur: si ascendero in cselum, tu illic es; si descendero in infernum. ades. non eadem est ascensio in caelum, quse et descensio in infernum. tertium deinde est: si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. iam non hominis hsec uox est. ut pinnas sumat, ut suas sumat, ut trans oceanum habitet, ut deducatur illic manu dei, ut teneatur dextera dei: potioris istud naturae est. et quis hic sit, qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.
Ostendens igitur unigenitus deus eam, quae per se mirabilis facta est et ad quam non potest, paternse admirationis confessionem, utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam, qua et in spiritu et in corpore manens docuit. cum enim ait: quo i bono spiritu tuo, tempus illud, quo et ipse spiritus in spiritu paternse gloriae ante adsumptionem hominis mansit, ostendit. non enim potest a spiritu quoquam abesse qui spiritus est: quia nec hic falli potest, nec ille deficere. at cum ait: aut a facie tua quo fugiam, adsumptse a se infirmitatis docuit aetatem: humana enim infirmitas faciei dei non patitur occursum, quia dictum Moysi est: quis est homo, qui uidebit faciem meam et uiuet? quod non sustinemus, defugimus; quia infirmitatis humanae est occursum naturae inconspicabilis fugere. et fugit quidem quantum ad inpatientiam uisionis. sed quia secundum prophetam uultus dei super facientes mala, naturae quoque humanae est, iudicium dei. quod significatur in uultu, fugere non posse. non enim tamquam peccator, qui peccati nescius est, loquebatur, ut fugeret: sed paternam infinitatem extra omnia manentem cum in spiritu ante docuisset, nunc quoque ex hominis persona, qui nusquam deum fugere posset, ostendit.
Sequitur quoque par ratio dictorum, ut utrumque ex eo, quod et homo et deus erat, dixerit. si ascendero in caelum, t u ill i c es: hoc diuinitatis est proprium. nemo enim ascendit in cselum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. terreni enim corporis natura ascensionem hanc nisi in caelestem gloriam demutata non obtinet. si descendero in infernum, ades: humanae ista lex necessitatis est. ut consepultis corporibus ad inferos animae descendant. quam descensionem dominus ad consummationem ueri hominis non recusauit. id autem: quo abibo. ant quo fugiam, et illic es et ades ad significationem doctrinae eius, quse mirabilis ex eo facta est, pertinet, per quam deus omnia esse et in omnibus esse sit cognitus: ut, licet faciem dei homo fugiat, quia non sustinet, licet de supernis ad inferos mortis lege descendat, deus tamen ubique sit semper et in omnibus.
Et quia per hsec superiora discretim ex utroque, in quo erat, naturae genere prsedicauit, dei scilicet atque hominis, tertio unitatem naturae iam in se proficientis ostendit dicens : si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. cum sumpsit pinnas, iam corpore non grauatur. cum suas sumpsit, docet hanc euolandi semper sibi fuisse uirtutem. cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit. cum in postremis maris est, loca ut deus humanae demorationis excedit. cam deducitur manu, non timet. cum tenetur dextera dei, non mutatur aut decidit: donauit illi deus nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. in eo enim, quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate patris dei in gloria ipsius homo susceptus adsumitur.
Pinnas autem ad demutationem terrenorum corporum in spiritalem atque aeternam naturam referri prophetica auctoritas est, cum ad inopem fidei et bonorum operum pauperem dicitur: ne extendas te, cum sis pauper, diuiti, sensu autem tuo abstine: praeparauit enim sibi pinnas. ut aquila, et reuertetur in domum eius, qui praeest ei. pauperem extendentem se in spes diuitis arguit, quod infidelitatis suse inopiam fidelium exaequet opulentiae. diues enim non humanis opibus, sed caelestibus thesauris parat sibi pinnas, quibus reuertatur in domum eius, qui praeest ei. reuertetur enim, unde decidit, unde in peccato primi hominis expulsus est. et quis est iste, cuius haec domus est et qui ei praeest? nempe ille, qui dixit: amen (dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. meminit et alibi dicens, cum de spiritalium indefessa iam seternitate tractaret: pinnigerabunt tamquam aquil 1 ae, naturam euolandi in caelum in resurrectionis demutatione sumpturi. sed hic pinnas sumit uolaturus non alienas, non nouas, sed proprietatis usurpatione prsesumptas: quia post passionis uoluntarise sacramentum et naturae et potestatis pinnas ad caelum se habuerit efferendi.
Sequitur etiam idem ordo dictorum et ex utriusque naturse intellegentia, hominis scilicet et dei, sermo decurrit. ait enim: et dixi: forsitan tenebrse conculcabunt me. uox, ista hominis esse existimatur; quia uidetur quibusdam aut inreligiosis aut inperitis sub illa passionis timiditate trepidare: quasi uero nunc sermo iste timoris alicuius habeat professionem et non magis susceptae mortis significauerit uoluntatem nullo eius metu ac terrore praelato. non enim ait: tenebrae conculcabunt me; sed ait: forsitan tenebrae conculcabunt me. quod fortuitu adiecit, incertum humanae de se opinionis, qua timere inferos creditus est, inrisit errorem. nemo enim conculcari se certus idem rursum, an conculcetur, incertus est.
Ut autem hoc, quod ait: forsitan tenebrse conculca 8 bun t me, non ad naturae suae trepidationem posset intellegi, sed inpise de se intellegentise significaret incertum, continuo subiecit: et nox inluminatio in deliciis meis. quomodo enim conculcatur a tenebris, cui mors inluminatio in deliciis sit futura? domino itaque passio ista deliciase sunt, dum portas aereas confringit, dum uectes ferreos conterit, dum omnem potestatem despoliat, dum de his in se triumphat, dum eum, quem ad imaginem suam fecerat, redimit, dum deliciis paradisi restituit. in his igitur passionis oblectamentis atque deliciis nox ei inluminatio est et inluminatio ob id, quia tenebrae non obscurabuntur a te. per naturae unitatem atque indemutabilem diuinitatis similitudinem in filio pater est; et operibus ipsis testantibus, quod in eo pater sit, confidenter ait: non obscurabuntur a te, quia ex persona patris dictum in psalmis meminerimus: cum ipso sum in tribulatione. et ipse dominus in euangeliis, cum de apostolorum trepidatione loqueretur, ait: ecce uenit hora, ut dispargatur unusquisque uestrum et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam pater mecum est. siue uirtute, qua similia patri potest, siue naturae genere et diuinitate. qua ex deo deus natus est, pater secum est. confidenter ergo ait: quia, tenebrae non obscurabuntur a te. non enim sentit uirtus indemutabilis tenebras, et infernam noctem lux uera non patitur. sequitur enim: et nox sicut dies inluminabitur; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. hoc totum ad id refertur, quod dictum est „a te: tenebrse non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur et sicut tenebrse eius, ita et lumen eius. "a te" semel dictum refertur ad plurima. ideo autem in deliciis nox est, quia sicut dies inluminabitur. inluminabitur autem ob id, quia ut tenebrae, ita et lumen a deo sit, potente tenebrarum conditore condere lumen in tenebris. et audiamus istud euangelistam docentem ita: et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt: illo potente. at lux sit in tenebris, tenebris non potentibus obscuritatis suse nocte lumen indefessi luminis conprehendere.
Sequitur deinde: quia tu, domine, possedisti renes meos. suscepisti me de utero matris mese. confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum. tenet etiam nunc ordinem significationis utriusque, ut se et hominem et deum doceat. cum enim possidentur a deo renes eius et a matris utero suscipitur, corporalis in eo condicio monstratur. in renibus enim uoluptatis est causa. sed cuius renes a deo possidentur, non exeunt in uoluptates corporis incentiua lasciuise. et qui ab utero matris suscipitur, non ad opera saeculi a deo susceptus excedit. omnis igitur eius uoluntas ac labor est patrem praedicare, uoluntatem patris explere, acceptum a patre calicem bibere. haec enim hominis sui, quem adsumpsit, officia sunt. sed cum ait: confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum, confessionem omnem terribilis de se admirationis ad gloriam diuinae substantiae suse reddit. mirificatus est enim ob id, quia deus possedit renes eius, quia a matris utero susceptus est. per id enim, quod uoluntas eius et operatio deo dedita fuit, mirificari terribiliter promeruit. mirificatus autem terribiliter est, dum horis crucis tenebrae sunt, dum tremit terra, dum saxa rumpuntur, dum patent sepulchra, dum mortui resurgunt, dum in eodem corpore ipse conspicitur, dum clausis ianuis soli sibi penetrabili aditu adsistit, dum ad caelos eleuatur. dum apostoli gentium linguis locuntur, dum umbrae eorum morbis medentur, dum claudis nummum poscentibus cursus donatur, dum eleemosynis inopum mortuus redditur, dum persecutores fiunt prsedicatores, dum dissolutis catenis cantatur in carcere, dum in martyrio martyri uidetur in caelis, dum postremo in eo, quo eleuatus est, corpore a dextris dei sedet, cuius in gloria et maiestate permanet.
Omnem autem eam, qua terribiliter mirificatus est, dignitatem ad opus eius refert, cuius et paruit uoluntati. dicens: mira opera tua, et anima mea nouit ualde. quod. inquit, terribiliter mirificatus sum, opus tuum est. eadem autem et in euangeliis ratio seruata est, ut cum ad demonstrationem uirtutis suse dixerit: quaecumque pater facit, eadem et filius facit similiter et rursum: sicut pater uiuificat mortuos. sic et filius quos uult uiuificat, tamen dignitatem operum omnium patri deferens. cum dicat: non potest ab se filius facere quicquam nisi quod uiderit patrem facientem. contestatam de se potestatem per reuerentiae honorem ei, cui omnia meminerat confitenda, subiecit, non sibi adimens. quod similia patri posset, sed eum, per quem similia posset, ostendens. haec igitur, quibus terribiliter mirificatus est, licet, quia potuit. uirtutis suse fuerint, tamen patris operibus uniuersa ea detulit dicens: mira opera tua, et anima mea nouit ualde. humanae infirmitatis uox ista non est, ut mira opera dei ualde nosse se iactet. soli hoc conpetit, qui ait: nemo nouit patrem nisi filius. nouit enim non utcumque, non leuiter: nouit autem ualde per eam fiduciam, qua dicit: pater in me, et ego in patre. in eo enim, quod ait ualde, perfectam scientiam intimae cognitionis ostendit.
Et quia omnia mira opera dei ualde anima ipsius nouit, eruditionem doctrinae in nos suse memorat, qua nobis paterna* operationis iam non sint occulta mysteria, dicens: non est occultatum os meum a te, quse fecisti in occulto. os Christi ecclesiam esse et prophetica et apostolica auctoritas est. nam cum secundum ea, quse in Genesi dicta sunt. de Adam atque Eua apostolus tractaret, ita ait: hoc nunc os de ossibus meis et caro de came m e a, ad expositionem dicti huius adiecit dicens: hoc mysterium magnum est. ego autem dico in Christo et in ecclesia. quod autem per misericordiam dei patris ecclesiae hsec occulta non fuerint, ipse dominus in euangelio testatus est, cum ait: confiteor tibi, domine pater e r. do III i nec ae u met t err ae, quia abscondisti hsec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis: ita pater, quia sic fuit placitum ante te. ab eo igitur nobis non occultantur, quse facta sunt in occulto. nobis quidem non occultata sunt, sed saeculi huius prudentibus facta sunt in occulto.
Quod autem omnia ecclesiasticse spei sacramenta in occulto fuerint, testatur et apostolus dicens: prout potestis intellegere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc reuelatum est sanctis eius apostolis et prophetis in spiritu esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo. et iterum: secundum dispensationem dei, quse data est mihi ad uos ad inplendum uerbum dei, sacramentum, quod absconditum fuit ante saecula et a generationibus, nunc manifestum est sanctis eius, quibus uoluit ostendere diuitias glorise sacramenti dei inter gentes, quod est Christus in uobis spes gloriae. occultum itaque mysterium fuit, quod reuelatum est, esse deo gentes coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo. occultum etiam mysterium est, quibus uoluit ostendere diuitias gloriae sacramenti dei inter gentes, quod est Christus in uobis spes gloriae.
Occultum igitur hoc mysterium fuit, quod esset Christus in nobis: hoc pater reuelauit. Petro enim dictum est: non caro, non sanguis reuelauit tibi, sed pater meus, qui in cselis est. reuelatum autem est Christum esse in nobis, in pauperibus spiritu, in tribulatis corde, in humilibus terrae, in purgamentis mundi, in ecclesiae infimis. infimum enim ecclesiae id est omni humilitate submissum. hoc ergo occultum mysterium reuelatum est, quod est Christus in nobis. non per apostolum hsec tantum dominus, sed etiam in hoc eodem psalmo ita loquitur dicens: non est occultatum os meum a te, quae fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae. non in inferno, sicut superius. cum de passione tractabat, sed in inferioribus terrae. cum de reuelatis a patre, quae in occulto fuerant, praedicabat. occultum autem fuerat, quod est Christus in uobis, id est substantia mea in inferioribus terrae, in inferioribus scilicet omnium humilitatis officiis.
Procedit deinde secundum profectum euangelicum sermo psalmi, cum ait: inperfectum tuum uiderunt oculi mei, et in libro tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in eis. atque ut omnia secundum doctrinam caelestem intellegere possimus, id, quod difficultatem adfert, absoluendum est. quod enim latini translatores inperfectum interpretati sunt, id in graecis libris axartQyaCror scribitur: nec querimur de translatoribus; uereor enim, ne non aliter significari ab his potuerit. id autem, quod graece est axartQyadTov, significat id, quod sine operatione maneat: ut sit id ipsum, cum factum tamen non sit. inperfectum autem nobiscum id demonstrat, quod c“ptum nec consummatum est. sed si interius uerbi huius uirtutem pertractemus, potest non sane a grsecitatis proprietate esse diuersum. deo autem soli proprium potest esse. ut sit et infectus sit: quia quod est, non habet necessitatem ut fiat; quod autem fit, non est, antequam fiat. sed qui aeternus est, manet neque factus est. hoc ergo inperfectum et, ut ad intellegentise profectum dicere audeamus, inoperatum dei oculi eius uiderunt.
Inperfectum enim tuum uiderunt oculi mei. sed qui tandem oculi? numquid spiritales illi, quibus deum patrem solus unigenitus uidet? sed isti non egent his, quse secuntur: et in libro, inquit, tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in his. profectum indemutabilis illa unigeniti dei natura non expetit. et qui tandem ei erit profectus, ut omnes oculi eius in libro scribantur, ut die repleantur, ut in his nemo sit? hoc totum contumeliosum et inpudens est opinari.
Sed quemadmodum ossi eius, in quo ecclesiae corpus ostenditur, quae occulta erant, non occulta sunt, ita et oculi eius hoc, quod inperfectum dei est, uiderunt. os autem ad ecclesiam referri, quae corpus est Christi, superius admonuimus. in corpore uero oculos principalis esse officii ac uirtutis nemini dubium est. et quia oculi potiores ceteris membris sunt, in his apostolos significari non ambigendum est, per quos lumen ecclesiae atque operationum diuina mysteria praebentur. quod dominus manifeste in euangeliis ostendit. namque cum apostolos sal terrse, lumen mundi et lucernam domus in candelabro ob egregia et conspicabilia — ad conparationis exemplum — fidei sure opera nuncupasset, rursum uocans eos a terrenis et corruptibilibus thesauris et a saeculi lucris esse oculos corporis a dixit ita: lucerna corporis tui est oculus tuus. oculus tuus simplex est, totum corpus tuum erit lucidum: si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo I u man, quo d in te est, tenebrae sunt, ipsse tenebrae quantae sunt? extra corporalem intellegentiam locus iste est; et idcirco spiritaliter intellegendus est. apostoli itaque, qui ecclesise, id est Christi corporis oculi sunt, lucidi et simplices iubentur esse corpore toto lucido his simplicibus mansuro, si autem nequam fuerint, toto corpore necessario tenebroso futuro: nulla scilicet tenebris spe luminis residua, si lumen ipsum in tenebris sit quo ingenti periculo sacerdotes, qui ecclesiae oculi sunt, negotiis saeculi, curis pecuniae et familiarium rerum incrementis et conuiuiorum luxibus occupantur. ecclesiae enim lumen sunt, id est corporis oculi. et si lumen ipsum auaritise et lasciuise nocte tenebrescat, corpori id est ecclesiae, cui per naturam suam tenebrae sunt, quantae insuper tenebrae de exemplo tenebrosi luminis inuehentur? hi ergo oculi eius inperfectum dei uiderunt. inperfectum autem dei diximus, quod factum non sit et maneat: in quo seternitas infectae diuinitatis ostenditur.
Sed audax forte est, ut ininitiabilem illam dei patris seternitatem uisam ab apostolis adseramus, maxime cum dictum sit: deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius, quiestinsinupatris. sed nihil nostrum dicimus, nihil audax praedicamus; dicat ille, qui dixit: qui me uidet, uidet et patrem, non ipsum se patrem esse significans. non enim roganti Philippo, ut sibi patrem ostenderet, respondit: ego pater sam, sed ait: qui me uidet, uidet et patrem. per indifferentis* naturae uirtutem eum, de quo quaerebatur, patrem conspici et in se esse respondit; et id adhuc absolutius subiecit: quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis mihi, quoniam ego in patre et pater in me est? uerba, quse ego loquor uobis, non ame loquor; sed pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. credite mihi, quoniam ego in patre et pater in me. sin autem, uel propter opera credite. arguit non intellegentem et adhuc de patre quaerentem et per operum efficientiam uirtutem patris in unigenito non contuentem. manet enim in eo pater. est namque genitus ex eo. non est in eo nouse creationis aliena natura. uirtute filius est, diuinitate filius est, substantia filius est, generatione filius est. opera testantur, potestates locuntur, per naturae progeniem in filio patrem esse et per legitimae originis substantiam filium in patre esse. non dissentit haec ab ingenito nata generositas: unum ambo sunt. pater uidetur in filio et uidetur non per inuisibilis nobis naturae contemplationem, sed per operum admirationem. filii enim opera opera patris sunt, non inbecillo ad efficienda ea filio neque diuerso uirtute naturse: sed id filio efficiente, quidquid is, a quo ipse est genitus, efficiat. atque ideo per id, quod in maiestate operum filius contemplabilis est, pater quoque uidetur in filio.
His ergo oculis, qui seternitatem in filio paternse uirtutis contuentur, id est apostolis id precatur, ut in dei libro scribantur, maneant scilicet in memoriam aeternam, pro quibus tali prece in euangeliis orauit: pater, manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de sseculo; tui erant, et mihi eos dedisti, et uerbum tuum seruauerunt. nunc cognouerunt, quoniam omnia, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt etscierunt uere, quoniam a te prodii, et crediderunt, quia tu me misisti. ego pro his rogo; non pro saeculo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi. pro his ergo orat, ut in libro dei scribantur. et si qui forte ambigent, cur non in libro uiuentium scripti sint, mihi maioris dignitatis uidetur esse in libro dei scribi; quia peccatores de libro uiuentium delentur, iusti autem in libro dei scribuntur. quod utrumque sub his dictis significatur: deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur. pro resurrectionis enim diuersitate, qua stella ab stella differt in gloria, plures in libro uiuentium erunt. iusti autem in libro dei scribentur, quia peccatores non modo cum iustis non scribentur, sed ne in libro quidem uiuentium derelinquentur.
Sed contuendum est, qui profectus eorum sit, qui in libro dei scribentur. nempe iste: die replebuntur et nemo in his. in quibusdam codicibus ita legimus: die formabuntur. nec multum differt repleri et formari. formamur enim, ut conformes simus gloriae corporis dei. et apostoli dictum est: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. replemur autem secundum dictum prophetse: replebimur ab ubertate domus tuae. die itaque replebuntur, id est uero lumine — lux enim Christus est: erat enim lux uera, quse lucificat omnem hominem uenientem in hunc mundum — non iam ignorantiae nocte detenti neque tenebris huius saeculi caeci, sed ueritatis luce inluminati et die repleti. quod autem repletum est, nihil praeter id. ex quo plenum est, recipit. nox enim in eum, qui die repletus est, non penetrat secundum illud apostoli: quae enim participatio luci ad tenebras? neque sedem spiritus Christi adit spiritus mundi, ut scriptum est: uos enim non spiritum huius mundi accepistis, sed spiritum, qui a deo est. neque qui mundo mortuus est, uiuit sibi, ut apostolus docet: uiuo enim iam non ego, uiuit autem in me Christus. qui die repletus est, diem tantum in se habet et ideo ait: die replebuntur, et nemo in his. nemo in his erit praeter diem, quo repleti sunt: non pecuniae aestus, non uoluptatum stimulus, non ambitionis ardor, non odiorum malignitas, non inuidise aculeus, non conuiciorum furor, non superbise amentia, non cetera quse diaboli sunt arma atque uirtutes, sed lux uera, sed dies sola, qua repleti sunt; ceterarum quoque iam rerum effecti sunt incapaces. et dignum plane hi, qui sola die pleni sunt, testimonium sumunt.
Sequitur enim: mihi 'autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortati sunt principatus eorum. dinumerabo eos, et super harenam multiplicabuntur. quid cum his dictis homini commune, ut eos, qui super harenam multiplicabuntur, dinumeret? ei tantum istud conpetit, cui sine recensione et calculo innumerabilis numeri cognitio est. amici autem eius nimis honorificati sunt; nimis quod dicitur, non secundum latinitatis consuetudinem intellegendum est. nimis enim nobiscum id significari solet, quod necessarium modum inutiliter excedat, sed Graeci id, quod nostri nimis transtulerunt, arpótf(Ja interpretati sunt: in quo magis ualde quam nimis continetur. ualde ergo honorificati amici eius sunt. et amicum quidem Abraham deo fuisse cognoscimus. amicum et Moysen deo lex esse locuta est. euangelia uero plures iam deo amicos esse significant domino dicente: iam non dico uos seruos, quia seruus nescit, quid uelit dominus eius: sed uos dico amiCO8, quoniam perstitistis mecum in omnibus temptationibus. hos igitur, quos nunc amicos nuncupat, ut superius ostendimus, et a patre sibi datos et patris esse confessus est; et secundum id, quod ait: et mea omnia tua sunt, et tua mea, amicos patris esse eos dicit. non solum autem ipsi honorificati sunt, sed etiam principatus eorum confortati sunt. ipsi quidem honorificantur, cum amici sunt, cum die pleni sunt, cum in his nemo est. sed principatus eorum confortantur, ecclesiae scilicet ab his c“ptse, ab his principia sumentes: quse super petram toto orbe fundatse fortibus principiis constiterunt.
Et ut ad ecclesiae populos referri istud necessario intelle* geretur, adiecit: dinumerabo eos, et super harenam multiplicabuntur. numquid numerus eorum incertus est qui in libro dei scribuntur? ergo nulla est difficultas in numero, quorum ueritas maneat in scripto. sed aliqui quod dictum est: super harenam multiplicabuntur, non ad homines tantum referendum existimauerunt, quia Abrahse dictum esset: et erit semen tuum sicut harena maris, ut, quia Abrahse semen sicut harena maris est, ad id, quod super harenam multiplicantur, amicis dei multitudo angelicse numerositatis accedat. non enim aliter sibi conuenire sicut harena maris et super harenam maris putauerunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. sed nos uniuscuiusque sensui non contraimus; quid autem secundum donum spiritalis gratiae senserimus, sine cuiusquam contumelia tractabimus.
Promissiones duas Abrahse fuisse in Genesi accipimus. unam ante Ismael generationem deo dicente: quoniam omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo in aeternum etfaciam semen tuum tamquam harenam maris. si potest quis enumerare harenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur, nato uero Isaac et in holocaustum, quantum ad Abraham spectat, oblato hsec sequens repromissio fuit: nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas cseli et sicut harenam, quse est ad oram maris. et si secundum apostolum haec duo testamenta sunt, unum secundum Ismael in seruitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostrae Hierusalem, quae in caelis est, educens, duum necesse est seminum in stellis et in harenis numerositas praedicetur. ergo amici dei super harenam maris dinumerantur. quis enim ambiget, secundum ecclesiam toto in orbe numerosam multitudinem gentis Iudsese copia in Christo credentium prseueniri? atque ideo super harenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in harenis.
Dehinc sequitur: exsurrexi et adhuc tecum sum. surrexi ad resurrectionis gloriam spectat, sed secundum prsescientiam dei id, quod futurum est, tamquam praeteritum loquitur, quia deo ob scientiam atque uirtutem, quse futura sunt. facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura esse confidimus. id autem: et adhuc tecum sum nondum esse temporis significat; ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, dum se adhuc esse cum deo profiteatur. ipse enim ait: a deo exiui et ueni. adhuc ergo tecum sum, quia nondum temporis est, ut a te ueniam et ueniam in mundum, ut, quae prophetata sunt, expleam.
Quod autem. ait: si occidas deus peccatorem, numquid, qui uenit saluare quod perierat et peccatorem redimere, peccatorem precatur occidi? absit, ut uelit occidi. sed peccator occiditur, cum saeculo moritur, cum Christo conmoritur, ut uiuat in Christo. beatus apostolus ait: cotidie morior et rursum: mortuus sum legi, ut uiuam Christo. morimur autem ita, quod in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. et audiamus adhuc, quomodo deus peccatores occidit, per id quod dicitur: mortificate ergo membra uestra super terram, fornicationes, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam. sic peccator occiditur, cum generatio uitae spiritalis uitiorum omnium peccatorumque morte renouatur.
Sequitur deinde: uiri sanguinum declinate a me; quoniam dicis in cogitatione: accipient in uanitate ciuitates suas. latina translatio, dum uirtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem non discernens ambigui sermonis proprietatem. quod enim nobiscum scribitur: quoniam dicis in cogitatione, cum Graecis hoc modo est: OTI IQVIG b dtaXoyiGficp, ' et illud EPEIC in pronuntiatione distinguitur, ut aut dicis intellegatur aut contentio: utrumque enim sub isdem uerbis significatur hoc dicto. sed hi, qui hebraei sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo, quod EPEIC translatum est, prodiderunt. et sane id ita esse ratio et intellegentia monstrabit.
Viri, inquit, sanguinum declinate a me. memini in Ezechiel dictum episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent: ecce fili hominis, speculatorem te dedi domus Israhel, et audies ex ore meo uerbum et comminaberis; et non distinxisti ei neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se auerteret ab itineribus suis et uiueret, inicus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem eius de manu tua requiram. et inuenio et alium sanguinarium. de quo dictum est: uirum sanguinum et dolosum abominabitur deus. ut igitur uiri sanguinum sunt, quorum adulans doctrina est, ita et uiri sanguinum sunt quorum dolosa doctrina est.
Dolosa autem doctrina est haereticorum sub nomine dei blasphema, sub praetexto religionis impia, sub ueritatis specie fallax; quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem adquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in contentionibus labor sit et pugnam meditentur. isti infelices animas extinguunt et in uanum ecclesias sibi congregant. quas ciuitates dei secundum propheticam et euangelicam consuetudinem nuncupari frequens et plurima auctoritas est. hoc ergo significatur his dictis: uiri sanguinum declinate a me; quia contentiones in cogitatione: accipient in uanum ciuitates suas. uiri sanguinum sunt propter deperditarum animarum reatum; declinare iubentur, quia contentiones in cogitatione sunt; in uanum ciuitates dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum coetus per schismatum discidia reddentes.
Sed plane, quia pax et iustitia et ueritas est, adfectum in eos suum ostendit dicens: nonne odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam eos; inimici facti sunt mihi. est religiosum odium, quotiensque is nobis odio est, qui deum odit. inimicos quidem nostros amare praecipimur; sed nostros, non et dei. nam iuxta deum et patrem et matrem et coniugem et filios et fratres odisse deuotum est. odit ergo odientes deum et inimicorum odio tabescit et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. non enim filius diuersus a patre est. ut non alteri inimicus utrique fiat inimicus.
Concludit deinde libertatis suas fiducia simulque, ut ea. quse per prsescientiam tamquam gesta memorauerat, nunc ad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dicens: proba me, deus, et scito cor meum; interroga meetscito semitas meas. et uide, si uia iniquitatis in me est, et deduc me in uiam aeternam. humanae naturse fiducia ista non est, ut probari se uelit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas expectet, ut inspici non metuat, si uia iniquitatis in se sit, ut per hanc condicionem in aeternam uiam deducatur. uox ista eius tantum potest esse. qui dixit: ecce uenit princeps huius mundi et non inuenit in me quicquam. solus enim extra peccatum est dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxxxix

In finem psalmus Dauid.

Eripe me, domine, ex homine maloauiro iniquo libera me et reliqua.

C“ptus est psalmus ex persona hominis inter multas 10 infestationes inimicorum anxii, aduersus quem multae insidise et doli plures sint: et conuenire hsec omnia in personam huius prophetae Dauid uidentur, cuius uita infesta undique et plena semper periculis fuit, Saul eum in deserto, in urbibus, bello ac dolis persequente, filio quoque ipsius Abessalon multa aduersum regnum uitamque eius moliente et audente. multis praeterea aliis et domesticis et extraneis insidiis subiectus fuit semper. sed nihil speciale ex his omnibus in psalmo continetur, ut propria personae eius oratio esse credatur. sed generalis aut forte ex spiritu prophetise psalmus esse noscitur unumquemque nostrum per orationis exemplum, cum in mediis infestantium in nos odiis iactemur, erudiens, quali deum prece oporteat deprecari.

Sed contuenti mihi penitus quasdam uirtutes proprietatesque uerborum, quse ultra humani sermonis consuetudinem altius nescio quid et sublimius elocuntur, eius potius hominis, in quo ex partu uirginis ad sacramentum humanae salutis unigenitus dei filius natus est, repertus est psalmus iste intellegi oportere. secundum eam enim quse in se generis fuit utriusque naturam. dei uidelicet atque hominis, non modo in euangeliis, sed etiam in prophetis ita coaptatis ad utrumque dictis locutus est, ut. dum diuinitatis suse inpassibilem atque indemutabilem uirtutem docet, infirmitatem quoque naturae corporeae non taceret: rursumque, cum ex susceptione carnis infirmitatis in eo sermo esset, praeconium quoque mox non infirmandse ex aliquo diuinitatis.. nitatis adsisteret. quod enim deus est, naturae suae est; quod autem homo fuit, naturae nostrae adsumptio est. loquitur itaque in psalmo ex infirmitatis nostrae, quam adsumpsit, affectu, cum traditorem suum nouit, cum consilia aduersum se inita prospicit, cum quaestionum praelia et obtrectationum uenena perpetitur, cum temptationum scandala et uerborum laqueos euitat, cum patri confitetur, cum ad eum orat, cum ei omnis uirtus ab eo est, cum, licet ex infirmitate corporis anxius sit, non se solum tamen relinquendum in die passionis meminerit. haec igitur omnia ex persona eius in psalmo contineri docemur: atque ita, ut in his, quae naturae humanae societas permittit, personse etiam nostrae ex aliquo intellegi possit oratio.
Hoc enim, quod ita c“ptum est: eripe me, domine, ex homine malo, a uiro iniquo libera me, ad communem quoque credentium omnium pertinet precem. omnes enim insidise, quascumque nobis spiritales nequitiae prsetendunt. maxime per homines aptantur: et occasiones uitiis nostris alienae naturae peruersitas subministrat. in lites nos inicus exagitat, in anxietates aduersantium et insidiantium nobis terror inpellit in libidinem facultas se in id praebentis inuitat. oculus enim meretricis laqueus est peccatoris; oramus ergo in his malis positi dicentes: eripe me, domine, ab homine malo, a uiro iniquo libera me. sed propria esse haec oratio domini ex consequenti docetur, cum ait: qui cogitauerunt malitias in corde. cogitationes cordis nosse non nostrum est, sed eius, de quo dictum est: scrutans corda et renes deus, eius quoque, qui dixit sciens cogitationes eorum: quid cogitatis mala in cordibus uestris? ille occultos omnes malignorum cordium sensus penetrabili atque inuios aditus obeunte natura uirtutis suse contuetur.
Sed qui eripi se de homine uno malo et iniquo deprecatus est, in quo significare traditorem suum existimatur, iam de plurimis mala in corda cogitantibus loquitur dicens: qui cogitauerunt malitias in corde, tota die constituebant prselia. acuerunt linguas suas sicut serpentes: uenenum aspidum sub labiis eorum. non omni et toto aduersum Dauid die armis certatum est neque semper instructis prseliis. aduersus autem dominum secundum euangelicas operationes eius nullum tempus uacuum fuisse ab insectantium odiis inuenimus. paralyticum sanat: mox de eo ob inlicitam, ut putabant, peccati indulgentiam uenenato ore disseritur. *aridam manum reformat: statim uiolatee legis reis adscribitur. dsemones curat: continuo per Beelzebul daemonum principem haec perficere arguitur. nihil est, quod non ei plenum semper insidiis sit, quod non uiperese linguae ueneno obiectum sit. nostra quoque omnium uita maximeque eorum, qui religioni student, quae aduersantium uirtutum sustinet bella, quae obtrectationum uenenata iacula suscipit! quo fraudulentse blandiloquentise ueneno adpetitur! et hsec omnia per homines. in quibus spiritales nequitiae operantur, existunt scriptum est enim: excitauit dominus satanan Salomoni, Ader Idumse um. et aduersatus est Ader, non ut homo, sed ut satanas Salomoni omnibus diebus uitae eius. et Salomoni quidem, quia ita meruit, Ader in satanan a deo est excitatus; sed per istius modi homines haec multimoda infestantium in nos odia desseuiunt inimicaeque uirtutes horum ministerio grassantur.
Intercessio autem diapsalmse adtulisse uidetur aut personse aut sensus demutationem. fit autem repetitio orationis eiusdem: ita tamen, ut absolutius ea, quse in confusum ante adiecta sunt, recenseantur et, quae superius fuerat de uerbis, nunc sit querella de factis. custodi me, domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me, qui cogitauerunt supplantare gressus meos. ab uno tantum csepta deprecatio refertur ad plures, ut significare et in 000 traditorem et in pluribus populum nosceretur. et uni quidem et nunc et superius malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat; in plurimis uero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, extensas funium captiones et continuata semitis scandala arguit dicens:
Qui cogitauerunt supplantare gressus meos. absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt muscipula pedibus meis, continuata semitis scandala posuerunt mihi. cogitauerunt enim synagogse principes supplantare gressus eius, cum post depulsam necem Lazari de eo occidendo cogitant, cum ob receptos oculos caeco illi a natiuitate maledicunt, cum taceri de eo decernunt, cum mortem confessoribus eius denuntiant. egregium itaque diuinarum operationum suarum gressum atque cursum istius modi rebus subplantare cogitauerunt. absconderunt autem laqueos superbi, cum Sadducaei fraudulentiam simulatae de resurrectione interrogationis occultant, cum responsionis laqueum captioso sermone praetendunt; superbi, cum admisceri peccatoribus dedignantur, cum conuiuia publicanorum ei, qui peccatorum est remissor, exprobrant. funes etiam extenderunt in muscipulum pedibus eius, cum tributum poscitur, cum de dando Caesari tributo interrogatur. absconsus autem superius laqueus fuit, nunc autem funes in laqueum extensi sunt, ut ualidior hic interrogationis laqueus esse nosceretur in funibus, cum per extensum interrogationis laqueum captiosse ab eo professionis responsio aduersus nomen Csesaris quaereretur. continuantes autem semitse scandala posuerunt ei, cum de mandatis legis interrogatur, cum diues, legi utpote satisfaciens, quid sibi adhuc desit, requirit, cum apud eum de repudii condicione tractatur. hsec enim interrogationum scandala uise suse doctrinaeque legis continuantes statuerunt, ut sub specie earum ac familiaritate, quae in lege scriptae sunt, quaestionum haec ei ubique continuantium semitse interrogationum et responsionum scandala ponerentur.
Nobis autem meminimus uitaeque nostrae ubique scandala, ubique funes, ubique laqueos occurrere, nihilque esse, ubi non prsetentse nobis semper insidiae sint. et difficile est nunc laqueo uentrem absoluere: quia confusio illis est, quorum deus uenter est. rarum etiam est nunc a laqueo oculum liberare: quia qui ad concupiscentiam uidit, iam moechatus in corde est. arduum quoque est linguam laqueo eximere: de omni enim otioso uerbo in die iudicii erit ratio reddenda. maximi etiam laboris est cor a laqueo referre: malse enim cogitationes de corde exeunt. hi omnibus nobis laquei ubique prsetensi sunt; et orandus est dominus, ut ab his omnibus laqueis fidei nostrse pinnis et spiritus euolemus.
Dehinc sequitur: dixi domino: deus meus es tu: inaurire, domine, uocem orationis mese. domine, uirtus salutis mese, obumbrasti super caput meum in die belli. ne tradas, domine, a desiderio meo peccatori: cogitauerunt, non tradas me, domine, ne umquam exaltentur. et hic intercedens diapsalma uidetur aliquam demutationem attulisse, et non exiguam quidem; namque cum superius de cogitata subplantatione, de absconditis laqueis, de extensis muscipulis, de scandalis positis sermo omnis fuisset, nunc ad deum refertur oratio: dixi domino: deus meus es tu. non leuis atque exiguae fiducise est domino dixisse: deus meus es tu. loqui istud mens libidinosa, auara, insolens, ebria fideliter non potest. renuntiandum his omnibus est et a seruitute eorum ac famulatu desinendum est, ut ab his desinentes dicere audeamus: dixi domino: deus meus es tu. et hsec quidem personae nostrse, quam tantum, in quantum fas est, psalmo admiscemus, ita coaptata sunt.
Sed et domino quoque usitatum et frequens et proprium est, ut dixerit: dixi domino: deus meus es tu. numquam confessionis huius honorem negauit, ut et dominum confiteretur et deum dicens: confiteor tibi, pater domine caeli et terrae; et rursum: ad deum meum et ad deum uestrum. oratio quoque ei semper ad deum omnis fuit. Lazarum suscitaturus orat; panes et pisces benedicturus ipso ad caelum aspectu precatur; calicem bibiturus pernox orat. post confessionem itaque domini et dei sui sequitur: inaurire, domine, uocem orationis mese. honoris confessio praecessit, cum dominum suum ac deum dicit. exaudiendse autem orationis precatio consequitur, cum se orat audiri.
Sed in eo, quod sequitur: domine, uirtus salutis mese, non communis est fiducise professio. non enim ait: salus uirtutis mese. humani namque uoti res ista est, ut uirtuti nostrae salutem precemur, ut sanitas his, in quibus ualemus, a deo sit. haec autem e contrario precatio est, ut non uirtutis suae salus, sed salutis suse uirtus a deo sit. qui saluti uirtutem precatur, iam de salute non ambigit et certus est nihil in se caducum, nihil mortale esse. sed ei, quod adsumpsit, infirmo ut uirtus praestetur, orat: corpus dominus in se gerebat, quod, tametsi secundum nos morti debitum erat, non tamen erat obnoxium corruptioni, ipso per prophetam loquente: quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem.
Non est igitur de salute naturae huius in se infirmis incertus. solum a deo uirtutem eius, quse in se sit, salutis orat et orat per hanc confidentiam, qua ait: obumbrasti super caput meum in die belli. si ex persona cuiusque hominis psalmus hic omnis est, quomodo sibi tam diuersa conuenient, ut, cum dictum sit: eripe me, domine, ab homine malo et: custodi me de manu peccatoris, domine, nunc rursum securus de omnibus dicat: obumbrasti super caput meum in die belli? et cum superius ex metu fuerit oratio, nunc sit gratulatio ex securitate? hoc autem totum dici ab eo ex ratione poterit, qui gerens hominis deique naturam habebat et ex hominis infirmitate trepidationis affectum et ex conscientia diuinitatis fiduciam securitatis. scit autem se in die gloriosi illius belli, quo mortem perimet, quo diabolum uincet, quo omnes potestates inimicas triumpho crucis SUSB configet, obumbratum protectumque esse. namque cum ex persona dei patris dictum de eo ante fuerit: cum ipso sum in tribulatione et rursum: manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adiciet nocere eum, quid enim proficit inimicus ludam ad uoluntatem traditionis inspirans? permissum enim corpus passioni est; sed permissi sibi corporis dominata mors non fuit: sanctus enim non uidit corruptionem. et iniquitatis filius cum eum traderet, ad nocendum quid adiecit? non modo ad uitam corpus rediit ex morte, sed etiam in diuinitatis gloriam natura curruptionis absorta est.
Securus itaque et confidens obumbratum se esse in die belli etiam hoc precatur: ne tradas, domine, a desiderio meo peccatori. qui ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius, qui me misit, susceptum opus etiam pro obsedientise obsequella festinat inplere; sed ita, ut meminerimus esse in eo uoluntatis officium. uult namque quae pater uoluit. id enim, quod ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius, qui me misit, eum, a quo est missus cuique obsedit, ostendit: non tamen sibi detrahit uoluntatem. omnia ergo, quaecumque patri placita sunt, consummare optat et uniuersa, quaecumque sibi in passione desiderabilia sunt, exsequi properat, ne quid ex his sit, quod praeueniens peccator impediat. desiderio desiderauit cum discipulis pascham manducare, festinato paschae caenam peregit. desiderat calicem passionis bibere dicens: calicem, quem pater meus mihi dedit, non bibam illum? quaerentibus se ultro his, qui ad conprehendendum eum uenerant, et interrogantibus, quis Iesus esset, ingessit. scit sibi aceti poculum esse potandum: hoc ut bibat postulat. et magnum in eo, cum bibisset, uoluntatis suae fructum capiens ait: consummatum est, quo in uerbo desiderabilis uoti gratulatio continetur. liberari animam suam a framea in psalmis frequenter orauerat, os non comminuendum significauerat, sortitu uestem suam obtinendam denuntiauerat. hsec omnia, quae desiderii sui sunt, ad prophetiae fidem ut inpleantur, orat: ne quid ex his peccatori sit potestatis, ne pascham praeueniat, quae desiderio desideratur, ne calicem passionis ingerere non audeat — nam ad primam domini responsionem peccator omnis, qui ad conprehendendum eum uenerat, procidit —, ne acetum, quod offerendum est, non praesto sit, ne ante, quam spiritum emittit, lancea. latus miles fodiat, ne frangendi ossis manente adhuc spiritu pateat occasio, ne quid ex prophetia minus fiat, ne quid peccatori ex desideriis suis tradatur, sed in se omnia, quse et desiderata sibi et prophetata sunt, inpleantur. orat autem de his, non quod inplenda non essent, sed ut de se prophetata esse intellegi possint.
Cogita uerunt, inquit, aduersus me: non derelinquas me, ne quando exaltentur. multa aduersus eum cogitata sunt; sed maxime illud, ut pecunia militibus conlata fama ab his furati corporis uenderetur. sed eo in corpore rursus adstante inanis hsec impise cogitationis meditatio fuit. non relictus peccatoribus exaltandi se locus ullus est: inpletur prophetia. pendet in ligno uita eorum, aceto ac felle potatur, anima eius a framea liberatur, os non conteritur, sors super uestem mittitur, nihil e desideriis unigeniti filii dei peccatori traditur, tertia die resurgit, non relinquitur in inferno nec corruptionem sanctus uidet: et omnia, quae geruntur in domino, ad confundendas et consternandas impiorum cogitationes habent et rerum prsesentium admirabilem efficientiam et prophetiae indemutabilem ueritatem.
Dehinc sequitur: caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. cadent super eos carbones ignis, et deicies eos, in miseriis non subsistent. post superiorem sermonem, in quo omnis ad deum de se fuerat oratio, nunc etiam interuentu diapsalma demutauit ordinem sensus. rettulit enim hac peccatorum iustissimam p“nam, quos primum ipsum illud conuentus sui caput, deinde labor labiorum suorum et omne maledictionis opus operiet. ut enim omnibus sanctis caput Christus est ita omnibus iniquis caput diabolus est. testatur autem frequenter istos impios erga se circuitus dominus, cum ait: circumdederunt me gemitus mortis et rursum: tauri pingues obsederunt me et iterum: circumdantes circumdederunt me et statim: circumdederunt me sicut apes. quod autem principe diabolo haec gesta sint, testantur euangelia, cum dicunt: et inmisit se diabolus in cor Iudse, ut traderet eum. laboratum est autem multa uoce populi, cum adclamatum est: crucifige, crucifige. operiet igitur eos caput circuitus et labor labiorum eorum, ut, cum alii iumortalitatis gloriam induantur, illi impietatis sum pudore et damnatione diaboli operiantur. et quae ea damnatio esset, qua operirentur, adiecit: cadent super eos carbones ignis, super terram deicies eos, in miseriis non subsistent. haec impiorum operimenta sunt, hsec inreligiosorum aeterna uestis est, ut aduersus decidentes carbones et ingruentes miserias non subsistentes tali cum ipso circuitus sui capite et labore labiorum damnationis suae onere deprimantur.
Tenuit autem etiam nunc eum ordinem, quo in superioribus usus est, ut, cum in pluribus populum ostendat, nunc in uno ludam significare uideatur dicens: uir linguosus non dirigetur super terram: uirum iniustum mala capient in interitum. in linguoso anceps et dubium et fallax os proditoris ostenditur, qui sero criminis sui scelere conperto laqueo se a uita et fide profugus suspendit. nihil enim directum in eo, nihil simplex, nihil absolutum fuit: fur antea, dehinc proditor, postremo ipse in se dignus ultor; nunc mulierem effuso in caput domini unguento damni inutilis arguens, nunc Iudseis omnes domini aditus et egressus nuntians, nunc de pretio iusti sanguinis paciscens; linguosus semper, semper in uerbis, ut in eum prophetse dictum conpetenter aptetur: de multiloquio non effugies peccatum. hic ergo in hoc multiloquio suo peccator non directus in uitam est neque rectum fidei iter tenuit, sed, ut dignum est, mala eum in interitum ceperunt. impius in dominum cum fuisset, postea in semet quoque ipsum impius mansit. fur pecuniae, uenditor sanguinis iusti, proditor dei et, quantum in se est, parricida nec uitse ueniam potuit habere nec mortis.
Non nescius itaque huius uindictse suae unigenitus deus est; ait enim: cognoui, quia faciet dominus iudicium inopis et uindictam pauperum. pauper dominus secundum hominem est. paupertauit enim se secundum apostolum. ut nos locupletaremur, cui in saeculi rebus nihil nisi corpus fuit. huius enim salutis causa nasci inops uoluit ex uirgine: non pecuniam, non agrum, non pecus caelorum dominus elegit. pauper ergo in homine tantum suo fuit. sed non solum iudicium inopis, sed et uindictam pauperum dominus faciet. iudicium inopis referri ad damnationem eorum, qui iniusti in dominum extiterunt, oportet. conuenit enim eos secundum iudicium, non secundum uindictam iudicari. inferioris naturae est, qui debeat uindicari. uindicantur ceteri pauperes, id est, qui dominum exemplo passionis secuti sunt, qui ex contemptu saeculi et pecuniae pauperes fuerunt. fit ergo iudicium inopis, cum ob passionem domini impii iudicantur. pauperes uero uindicantur. quorum sub ara occisorum sanguis clamat uindictam in impios postulans: qui cotidie in gloria martyrii manentes dei nomini confitentur.
Et sermo ipse, quo psalmus clauditur, ita loquitur: attamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum facie tua. iustorum confessio potest etiam corporalis uideri, quia plures in carne adhuc licet positi dei nomini confitentur. recti autem habitantes cum facie dei nihil in se corporale retinere intelleguntur. natura enim carnis dei non patitur aspectum ipso dicente: nemo uidebit hominum faciem meam et uiuet. hoc iam caelestium est et transformatorum et terrenam corruptionem caelesti incorruptione mutantium, quos iam diuinitatis honore claros, conregnaturos ipse deo patri tradet in regnum dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxl

Psalmus Dauid.

Domine, clamaui ad te, exaudi me: intende uoci orationis mese, dum clamabo ad te et reliqua.

Omnium sanctorum fidelis oratio clamor est deo; fide enim ad eum, non uocis clamore clamatur. Moyses instante Aegyptiorum rege maestus stabat in littore; sed tacente licet eo excelsae mentis fidelem orationem dominus audiuit dicens: quid pro clamas ad me? martyrum quoque sanguis uoce corporis caret; sed indignitas necis eorum deo clamor est ipso domino de Abel ad Cain dicente: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. sic et sub ara dei martyrum animae proclamare scribuntur magna uoce dicentes: quousque dominus sanctus et uerus non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de habitantibus in terra? si igitur non humilia nec terrena nec corporalia fidei spiritu oremus, tacens licet oratio nostra deo clamor est. atque ideo propheta totus ad deum spiritu orationis intentus ita c“pit: domine clamaui ad te, exaudi me. et ut clamorem istum non uocis, sed fidei doceret esse, adiecit: intende uoci orationis meae, dum clamabo ad te. clamor etiam inuitis nobis penetrat in auditum ac se sponte in aures nostras ui contentae uocis inmittit. sed quia propheta non tali clamore clamat, orat, ut clamante se deus in uocem orationis intendat: per id namque, quod intenditur, fidei inspectio est, non clamoris auditio. id enim, quod interius est, intenditur: ceterum clamorem corporalem intendi non necesse est, per semetipsum omnem sensum aurium occupantem.

Dehinc sequitur: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, domine. quorum pura et recta et sinceris oratio est, hi poterunt dicere: dirigatur oratio mea; ceterum si externarum cogitationum interuentu deprauabitur, non dirigetur. sed quod ait: dirigatur ut incensum, intellegendum est, quid sibi uelit conparatio proposita incensi. et primum natura incensi ea est, ut in altum se de humilibus extollat spirans optime et se nobis in sensum suaueolentise inmittens. hinc ex quattuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis conparatur: stacte, onyche, galbano, ture; quse omnia haec in formam orationum fidelium constituta esse beati Iohannis Apocalypsis ostendit, cum ait: et illi quidem uiginti quattuor seniores prociderunt ante agnum, habentes quisque citharam et phialas aureas plenas odoribus, qui sunt orationes sanctorum. quattuor autem genera orationum apostolus esse significat ad Timotheum scribens: exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. humilitatis nostrae est deprecari, magnificentise dei est orari, fidei est postulare. confessionis et laudis est gratulari. et forte quattuor illa genera odorum ad unum thymiama ex partibus subtilissimis conparata singulis quoque generibus poterint consummandse orationis aptari. quamquam speciem quoque quattuor elementorum horum quattuor odorum natura et species significare uideatur, ut tus. quod perlucidissimum est, spiritui conparetur, stacte uero aquis. galbanum et onyx terrae atque igni: ut per haec omnium, qui in caelo et infra caelum et in terra et in aquis sint, placita deo incensi modo haec efferatur laudis oratio. sed haec his, quos profundioris scientiae cognitio delectat, relinquamus: nobis sufficit prophetica atque apostolica auctoritas, quae et incensum orationes esse significat et orationes deprecatur dirigi ut incensum.
Sed qui deprecatus est orationem suam dirigi ut incensum, etiam illud post haec ait: alleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. plurimis locis tractauimus. in alleuatione manuum excelsi operis officium monstrari, ut, cum Moyses eleuatis manibus stare praeceptus est, populo in alleuatione et demissione manuum suarum uel uictore uel uicto. apostolus quoque orantes iubet eleuare manus puras. et cum ait: sine ira et cogitatione, non habitum orandi constituit, sed praescriptum diuinse operationis adiecit. denique dominus per Esaiam prophetam orationes impiorum inprobans ita locutus est: si extendatis manus, auertam oculos meos a uobis, non utique si eleuetis, sed si extendatis; quia habitus orandi in manibus extendendis est, perfecti autem operis efficientia est in eleuandis.
Manuum ergo eleuatio sacrificium uespertinum est. non enim sanguine et holocaustis nos, in quos consummatio saeculorum deuenit, sacrificamus deo. sed quod sacrificium uespertinum placitum sit, audiamus dominum in euangeliis dicentem: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et suscepistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere fui, et liberastis me. et respondentibus illis, quod numquam his officiis humanse necessitatis eguisset, ait: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis. hoc sacrificium uespertinum, id est temporum nouissimorum est. in hoc manus eleuandae sunt, quia istius modi orationibus iam ab initio mundi benedictis dei regni caelestis praeparata possessio est.
Sed meminit propheta, praeter clamorem fidei, praeter orationem, quse dirigenda sit ut incensum, et praeter eleuationem manuum, in qua sacrificium uespertinum est, et aliud sibi adhuc opus consummandse in se iustificationis optandum. dicti scilicet huius euangelici memor: ex uerbis tuis iustificaberis, aut ex uerbis tuis condemnaberis, recolens quoque ex omni se uerbo otioso rationem in die iudicii redditurum necessario deprecatus est dicens: pone. domine, custodiam ori meo et ostium circumstantise labiis meis. non leuem custodiam ori suo orat adponi, ostium scilicet circumstantise, ut custodia illa non obseruatio sit aliqua, sed claustrum. periculosus enim ualde linguae et promptissimus lapsus est: et ex ea maledictum, mendacium, periurium, obtrectatio motu facili et aditu patenti efferuntur. oremus ergo nobis circumstantiae ostium. in eo enim libro, qui nobiscum Salomonis inscribitur, apud Graecos autem atque Hebrseos Sapientia Sirach habetur, ita monemur: ecce circumualla possessionem tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et uerbis tuis fac iugum et mensuram. et ostium et seram ori iussit adponi, ne uerbis esset facilis egressus. idem autem uerbis iugum mensuramque constituit, ut rationis iugo subdita, librata per mensuram moderatione penderent.
Tendit adhuc propheta ad iustitise perfectionem. namque post fidei clamorem, post orationem, post opera, post ostium oris consummari se quoque officio cordis orat dicens: non declines cor meum in uerba mala, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem. cum ex innocentise ac iustitiae studiis in uitiosam uoluntatem decidimus, tum cor nostrum in mala uerba declinat: non ut peccatum excusemus — omne enim peccatum inexcusabile est — sed ut excusationes excusemus. crimen enim caedis atque adulterii et talium ceterorum per naturam atque indignitatem facti inexcusabile est. sed qui in eo erit deprehensus, non dicet: adulterium aut caedes non habet crimen. sed dicet: mulier inportuna, incontinens, adblandiens pellexit et in uoluptatem coegit. uel alius ille dicet: conuiciis mouit iram, iniuriis armauit dolorem, casus litis caedem peregit. in haec uerba cor sese, postquam ab eo peccatum est, declinat, ut excusationes peccati, quod admisit, excuset. cor autem rectum atque purum in uerba excusationum non declinat, sed manet inuiolatum atque constans sine sollicitudine uerborum ad excusandas excusationes quaerendorum, cum uitse innocentia peccati excusatione non egeat. et haec quidem in corporalibus rebus ita sunt. in his uero, quse spiritalia existimantur, id est in haereseos doctrina, incredibile est quo cordis labore, qua uerborum exquisitione excusationes suas hseretici excusent. in qua; omnia ne declinetur cor suum, iustus exposcit, ne per hanc declinati cordis ad excusandas excusationes necessitatem cum electis eorum conbinetur.
Et non conbinabo, inquit, cum electis eorum. conbinari cum electis iniquorum non uult propheta. meminit enim numerum hunc rebus inmundis deputatum, cum ad Noe de recondendis in arca animalibus constituitur praeceptum: a pecoribus autem mundis induces ad te septem et septem et a pecoribus inmundis bina et bina. est et maius adhuc et absolutius inutilis huius numeri exemplum. dominus enim noster Iesus Christus omnes inmunditias nostras et peccata auferens fecit secundum apostolum utrumqueunum, et secundum eundem, ut duos conderet in se in unum nouum hominem, faciens pacem, ut reconciliaret ambos deo in uno corpore, internum scilicet hominem et externum fecit unum. non ergo conbinamur, sed unimur: quia unitas fidei est, at uero conbinatio consortium factionis.
Non modo autem non conbinari se propheta cum electis iniquorum non optat, sed etiam, quia homini errare debitum est, si quid forte secus et humanitus gesserit, corripi se a iusto in misericordia et argui mauult. formam namque in se naturae nostrae infirmitatisque constituit. plures etenim nostrum. cum lapsi fuerint, cum errauerint, emendari se iustae misericordiae arguitione fastidiunt et conbinari malunt peccatoribus quam per iustorum correptionem ad paenitentiam retorqueri tenuit. autem egregie rationem ueri propheticus sermo dicens: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me. est enim misericordise modus, et miserandi adhibenda iustitia est. dolor quidem potest esse erga eos, quorum crimina grauia sunt, sed misericordiae locus nullus est. misericordia enim se ad ueniam de deo orandam his, quae sunt gesta, deflectit: ceterum ueniam praestare inlicitis non est misericordiam praestare, sed iustitiam misericordise non tenere. quam rationem diligentissime apostolus Iohannes retinuit dicens: si quis scit fratrem suum delinquere, sed non ad mortem, petat et dabit illi deus uitam. est enim peccatum ad mortem, sed non pro eo dico. quod autem in misericordia iustus corripere atque arguere eum, qui lapsus sit, debeat, beatus Paulus docet dicens: fratres, et si prseuentus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui estis spiritales, consummate eum in spiritu lenitatis. sed ne ipse quidem rationis iustae misericordiae inmemor fuit: prseuentum enim in delicto, non uoluntate delinquentem consummari per arguitionem iubet. atque ideo propheta, cum ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, et fidei suae et humanae infirmitatis memor corripiendum se in his ait, quse iustae misericordise arguitione sunt digna.
Orat autem adhuc et aliud, ne doctrinis uidelicet peccatorum imbuatur neue usque ad peccantium misericordiam decidat: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. uult eum, qui nos doceat atque arguat, conscientise purae esse. dominus uero in euangeliis, cum de ieiuniorum puritate loqueretur, ait: uos autem cum ieiunatis, unguite caput uestrum et faciem uestram lauate. in abluenda facie nitorem purae conscientise exegit, ne quid nobis sordidum, ne quid oblitum adhaereret; in capite uero unguendo doctrinis nos atque operibus spiritalis institutionis perfectos esse prsecepit. oleum enim luminis pabulum est; et doctrina atque opus spiritale caelestis nobis gloriae causa est. ut enim lumen ex oleo luminis habet causam: ita, ut lucem spiritalis gloriae retineamus, doctrina atque opus praestat. cum caput nostrum, sedis scilicet uitse et prudentise et omnium sensuum oleo operationis doctrinaeque pinguescat. sed oleum non a peccatore sumendum est; et orandus est deus, ne hoc peccator infundat. ut enim a sancto et fideli uiro argui se uelle prudentis est, quia segris animis et peccatorum morbo languentibus utilis est seuerae obiurgationis sub honesto auctore medicina: ita miserum est per peccati miserationem usque ad ipsam peccantium misericordiam decidisse. hoc ergo utrumque a se detestatur propheta.
Sequitur deinde: quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum, absorti sunt continuati petrae iudices eorum. causam, cur absorbeantur continuati petrae, dicit eam, quia adhuc sit oratio sua in beneplacitis eorum. orat propheta eadem, quae superiora sunt, ne oleum peccatoris caput suum inpinguet. hoc propheta orat. sed peccatores ne hac quidem prophetae oratione terrentur, ut ab his, quae sibi placita sunt, desistant. nemo enim in peccatis nisi. quia his delectatur, perseuerat: et causam in unaquaque re permanendi uoluptatis oblectatio subministrat. ergo quia adhuc orante eo in beneplacitis eorum sunt, id est, quia quod erant, non demutatur per eos uoluptate peccandi et peccatores esse persistunt. nec oratio eius finem accipit: quia tamdiu in beneplacitis istorum eius oratio est, quamdiu illis beneplacitum sit non peccare.
Idcirco absorti sunt continuati petrse iudices eorum. petram non nouimus nisi Christum et quia dictum est de eo: petra autem erat Christus. quo adueniente, cum se hi peccatorum electi et iudices ipsi continuabunt, absorbebuntur. mors enim tunc et corruptio et peccatum absorbebitur, ut scriptum est: absorpta est mors in contentionem. ubi est mors aculeus tuus? ubi est contentio? aculeus enim mortis peccatum. absorbentur autem continuati petrae horum iudices cum illo suo principe, de quo dictum est: et tunc reuelabitur ille impius, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et euacuabit eum praesentia aduentus sui. per hanc ergo aduentus domini praesentiam euacuabuntur absorpti et absorpti iudicio sanctorum. sequitur enim: audient uerba mea, quia potuerunt. potuerunt uel absorbere uel audiri. in praesentia enim domini absorbentur propheticae ueritatis arguitione et impise suae falsitatis obprobrio.
Neque solum audient uerba, quae possunt, sed etiam id, quod sequitur, his accidet: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram. quod autem crassitudo impietatis et uitiorum aut comes sit aut causa, propheta testatur dicens: incrassatum est cor populi huius. sed et Moyses inreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducauit et bibit Iacob et repletus est et incrassatus est et calcitrauit dilectus. uirtutem dicti huius ex ipsa terrae natura absolutius intellegemus. namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossse sunt, ex solido non redire, quia erumpente earum crassitudine rursum ipsarum sunt incapaces. itaque secundum id, quod ait: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram, docuit exemplo, quia omnis terrae nostrae, id est corporis crassitudo ex naturae suae lege uitiis effossa erumpit et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exsestuans.
Erumpente autem hac crassitudine super se habet maerorem propheta dicens: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat. si enimunum membrum conpatitur, conpatiuntur et omnia membra. omnes enim inuicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: dispersa sunt omnia ossa mea, non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem uirtutis suae continetur; sed quia omnes unum corpus sumus et inuicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt ceteri.
Vellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum neque dissipari ossa secus infernum, sed omnes magis hac, quse consequitur, uoce uti: quia ad te, domine, oculi mei: in te speraui, non auferas animam meam. custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. intenti prophetae ad deum oculi non deflectuntur in aliquas superfluarum rerum admirationes, non ad contumeliam pudicitise honestas humanorum corporum species contuentur, non capiuntur aut pretiosarum uestium opere, aut blando argenti nitore, aut inlecebroso fulgore auri, aut inani honore gemmarum, aut factioso spectaculi theatralis certamine, aut ambitiosa potestatum saecularium pompa, sed in omnia magnifica dei opera, ad admirationem eius, qui ea est operatus, intendunt. neque solum oculis, sed etiam mente semper intentus est dicens: in te speraui, non auferas animam meam. ablatio animae non abolitio eius est: sed cum a gloria constituti sibi honoris aufertur, cum ab expectatione et effectu spei suae decidit.
Multa autem spei SUSB pericula non ignorat esse, cum ait: custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. ubique laquei, ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, siue per principem aeris huius, siue per spiritales uirtutes in caelestibus, siue per filios inob“dientise, in quibus spiritus erroris operatur. habemus enim laqueos in hominibus malae adhortationis, periculosi exempli et elicitae necessitatis, cum nos ad uoluptates adhortantur, cum in prosperis rebus suis in deum impii sunt, cum per contumelias et iniurias ad motum nos turbulentse uoluntatis exagitant. differt autem laqueus a scandalo. laqueus enim est adhortatio uoluptatum et incentiuum adpetitionis inhonestse, quod modo laquei fallens capit. scandalum autem est uxor inreligiosa, filius inicus et cetera deinceps domi nomina et (omnis ex ecclesia frater aut contumeliosus aut auarus aut ebriosus aut turpis. in his enim nobis est scandalum, quotiensque ad necessitatem irascendi, arguendi, inhibendi, uindicandi ex illa quietae fidei nostrae mansuetudine prouocamur.
Nouit autem unum, qui per omnes iniquitatem operantes ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens: cadent in retiaculo eius peccatores: eius scilicet, qui operatur in plurimis. quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur; quem nunc sub singulari numero demonstrat, cum superius sub plurali ministeria eius significasset in plurimis. plures in eo et eum significat in pluribus: atque ideo iniqui laqueos prsetendunt et in retiaculo eius cadent peccatores, quia iniqui retiaculi sui laqueos praetendunt. cadent autem peccatores, non tunc peccatores, cum ceciderint, effecti, sed cadentes ob id, quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti per id, quod peccatores sunt, oportuni.
Propheta autem per spem suam ac fidem tutus confidenter de se ait: singulariter sum ego, donec transeam. scit impiam esse, ut supra ostendimus, conbinationem. deo autem deditus, nullis aliis saeculi negotiis occupatus est et singularis, donec transeat. et quid est illud, quod transeat? scandala scilicet et retiacula et laqueos. et quo transeat, quaerendum est. nempe eo, quo dictum est; fidelis enim et sanctus et uerus est, qui ait: qui autem credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte in uitam, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxli

Intellectus Dauid, cum esset in spelunca, oratio.

Voce mea ad dominum clamaui, uoce mea ad dominum deprecatus sum et reliqua.

Psalmi ratio titulo continetur, sed spiritali potius quam corporali intellegentia; et ideo in titulo intellectus oratio est. nam si simplex secundum Dauid gesta sensus esset, oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. sed quia ad orationis cognitionem spiritali intellegentia opus esset, idcirco intellectus oratio, quia sit intellegenda, prsescribitur. scimus enim esse et illum Dauid, cuius tabernaculum, quod ceciderat, excitatum est, iustum, orientem, regnantem. id est dominum nostrum, dei filium, qui frequenter fugerit, frequenter latuerit, frequenter orauerit, in ipso quoque tempore passionis et fleuerit et ad deum in tribulatione clamauerit, non ob naturalem quasi passionis metum, sed adfectum hominis, quem gerebat, ostendens: ut per hanc orationem et filius dei, ad quem oraret, et ipse non simulatus homo. sed uerus posset intellegi. eius itaque esse haec intellegitur oratio. Dauid quidem in spelunca loquitur, sed prophetat in Christo. Dauid fugit, sed fugam domini sui non tam per uerba quam per fugam prophetat. Dauid spiritu defecit, sed et domino tristis est anima usque ad mortem. Dauid semitas deus cognoscit, sed et filium nemo nouit nisi pater. Dauid in fidei suae uiis laquei absconsi sunt, domino quoque in prsedicationis suae cursu ubique parantur insidise. hic in spelunca orat, ille orat in corpore. seruus dominum prophetat Christum, Dauid iste illum Dauid omnium passionum prophetat exemplo. atque ideo haec non tam Dauid de se ipso, quam de domino per Dauid dicta intellegetur oratio.

Voce mea ad dominum clamaui, uoce mea ad dominum deprecatus sum. effundo in conspectu eius orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. in deficiendo ex me spiritum meum. egregie uerborum ordo dispositus est. primum uoce clamatur; omnis enim fidelis uiri etiam tacita et spiritalis expectatio deo clamor est. deinde uoce oratur, id est desiderii et fidei petitio uerbis uocis effertur secundum illud apostoli: psallam spiritu, psallam et uoce. tertio in conspectu dei oratio effunditur, non uerbis scilicet de lingua excidentibus, sed de profundo et interno fidei fonte oratio precantis effunditur; et effunditur in conspectu dei, non neglegenter neque ex securitate, sed tamquam domino praesente; qui enim oratur ut exaudiat, praesens necesse est esse credatur; qui autem praesens existimatur, non absentis dissimulatione, sed praesentis honore reuerendus est. quarto quoque tribulationem suam pronuntiat. non inpeditur, cum tribulatur, quin semper ad deum omnium angustiarum suarum et passionum molestias referat. neque sane leues tribulationes sunt, quas ante deum effusa oratione pronuntiat, sed in eo, cum deficit ab eo spiritus suus. at uero nos lenes tantum temptationes ab assiduitate orationis inpediunt et quantulamcumque in secundis modo rebus animi nostri constantiam a deuotionis officio repentinus exiguae difficultatis motus auertit. at uero hic ne deficiente quidem spiritu suo cessat et tribulationem suam pronuntiare et orationem effundere et uoce orare et ipsa spiritalis fidei uoce clamare.
Tu cognouisti semitas meas. in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueos mihi. haec tam illius, quam huius Dauid oratio esse poterit existimari: quia, ut diximus, omnia domini dicta atque gesta et serui fide et prophetae praefigurauit exemplo. numquam uero psalmorum prophetia, quotiensque ex persona domini profertur, non aliquid peculiare eius ac proprium, quod alii cum eo commune esse non possit, adiecit: ut, quia multa ex persona eius hominis, quem adsumpsit, commemorata personis hominum essent naturisque communia, psalmi potius de eo prophetia ea, quae proprie ex persona eius dicerentur, ostenderet; ut illud nunc: considerabam ad dexteram et uidebam. quia non est, qui cognoscat me. perit fuga a me: et non est, qui requirat animam meam. Dauid enim, licet fugeret, non tamen incognitus erat; neque solum ad dexteram contuebatur. sed etiam ad sinistram ei conspectus patebat. illud autem quomodo personse eius aptabitur: perit fuga a me, dehinc illud: etnonest, qui requirat animam meam, postremo etiam illud, quo psalmus concluditur: me expectant iusti, donec retribuas mihi? contraria sibi ista sunt ex persona hominis intellecta. si enim sunt iusti expectantes, quomodo nemo cognoscit? quomodo nemo animam requirit? per id enim nemo animam requirit et nemo cognoscit, quia respiciente eo a dextris nemo iustus est uisus.
Sed hsec omnia in domino tempore passionis inpleta sunt, cum euntem eum ad crucem eorum nemo comitatus est, quos ad possessionem regni caelestis secundum euangelicam dispositionem separatos a sinistra dextrae praeparabat, ob quos et homo erat natus: cum in tot tantisque crucis ipsius signis deum nemo cognouit, cum frequenter antea latens se his, qui eum quaerebant, et prodidit et ingessit. et per oblationem spontaneae uoluntatis fuga ab eo periit, cum nullus uirtutem uitae eius, quse in anima significatur, inquirit. corpus enim. quod cruci adfixerant, contuentes potestatem animae. quae: se signis et factis deum probauerat, nemo quaerebat.
Iam illa, quae secuntur, licet communia uideantur esse cum ceteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestaque sunt. clamaui ad te, domine, et dixi: tu es spes mea, portio mea in terra uiuentium. clamans dixit: tu es spes mea, cum ait: pater, commendo in manus tuas spiritum meum. pars eius in terra uiuentium est, cum latroni die eadem incolatum paradisi promittit. id est sortem et regnum hereditatis suse, ut, licet inferos adiret, tamen per spiritalem potestatem doceret se a paradiso non abesse.
Redit deinde ad orationis suae modestiam dicens: intende orationem meam: quia humiliatus sum nimis. humiliatus est enim formam serui accipiens et oboediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis. libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, domine. quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam et resumendi, tamen semper per reuerentiam filii honorem paterfi® maiestati reseruauit, cum orat: pater, clarifica me; cum proclamat: deus meus, quare me dereliquisti? in his enim non est infirmitatis suae confessio, sed paternse uirtutis prsedicatio. liberari se ergo nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt. confortati enim sunt. cum ad crucem dant, cum per carnem deum nesciunt, cum eos habitus humilitatis et forma in eo seruilis hortatur.
Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. si in carcere positis etiam ante Noe tempora resurrectionem secundum beatum Petrum dominus prsedicauit, carcer est inferi, a quo se educi rogat, ut in altero psalmo erat precatus: ne contineat super me puteus os suum. oratio omnis ista ad confessionem, ut diximus, uirtutis paternse est. sed adiecit et causam, cur se de carcere oret educi: ad confitendum, inquit, nomini tuo. resurrectio enim eius paternae in se uirtutis prsedicatio est, quia potestas ei omnis ex patre est.
Sed per quos sit dei nomini confitendum, subiecit dicens: me expectant iusti, donec retribuas mihi. omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida: quam in domino contuentes expectationis suae securitate firmati sunt. et hinc illud est a domino dictum: tristis est anima mea usque ad mortem. non enim ait: propter mortem, quia, licet se passioni daret, non tamen uirtus aeterna dolorem passionis exciperet; sed quia apostolorum metus per humilitatem passionis exortus — adeo ut et firma illa supersedificandse in ea ecclesiae petra trepidaret — post mortem et resurrectionem domini in eadem trepidatione esse desineret, idcirco usque ad mortem tristis est, post quam trepidantis fidei essent securitate firmandi. expectant ergo iusti, donec sibi retribuatur a deo. et quid ei a deo retribuatur, apostolus docuit dicens: propter hoc exaltauit eum deus et donauit ei nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectat, cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est. haec ei a deo retributio est, ut ei corpori, quod adsumpsit, paternae gloriae donetur aeternitas. quse autem sit iustorum expectatio, idem apostolus docet dicens: . nostra autem conuersatio in caelis est. unde etsaluificatorem expectamus Iesum Christum. qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae. expectant ergo iusti, dum retribuatur illi: scilicet ut conformes fiant gloriae corporis sui, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxlii

Ipsius Dauid, quando persequebatur eum Abessalon.

Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me, in tua iustitia et reliqua.

Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebrseos uidetur; id enim ab his, qui utraque lingua eruditi sunt, traditur. translatoresquo ceteri nihil omnino de rebus gestis, id est de Abessalon in Dauid patris sui insectatione scripserunt. sed hi septuaginta seniores, quibus.legis ac prophetarum scientia ultra praescriptum et ambiguitatem litterae fuit, addendum hoc psalmo iudicauerunt. causam uero iudicii istius in exordio psalmorum docuimus, per quam nihil in psalmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari. cum enim nec gestis sermo nec temporibus ordo conueniat, relicum est, in exemplum ac scientiam gerendorum et gesta omnia in Dauid et ab his intellecta esse doceamur. adposita ergo nunc psalmo superscriptio est, quae non extat in libro, ut, ubi extat — id est sicut in psalmo tertio, in quo a facie eius, qui nunc persequi scribitur, fugerit —, ad scientiam propheticae intellegentiae uocaremur.

Prophetat ergo nunc Dauid passionibus suis dominicas passiones: non de Abessalon conquerens, sed de his, quiAbessalon ad impietatis crimen ignirent. ignita enim secundum apostolum diaboli sunt iacula, quae se in cor Iudae, ut dominus traderetur, iniecerint et nunc in filiis inob“dientise operentur. ob quod dominus adsumpta peccati carnis similitudine de peccato condemnauit peccatum in carne. tractabimus ergo psalmum ex persona prophetae intellegentis se in peccati corpore positum et inter multas et graues diaboli temptationes per hominem fatigari. nam ut dominus principem mundi non ignorauit haec in se per ludseos Iudamque gessisse. cum ad apostolos dicit: ecce ex uobis unus est satanas — totus enim hoc esse, quia per eum animabatur, ostenditur —, ita et Dauid in Abessalon eos, per quos Abessalon est talis, intellegit. et quia iam in tertio psalmo latior hinc fuit sermo, nunc psalmi ipsius dicta tractemus ita, ut meminerimus omnia, quaecumque sub prophetae nomine dicentur, etiam ad personam domini esse referenda., qui se ex forma dei euacuans et formam serui adsumens infirmissimum naturse nostrae hominem etiam usque ad ignoratae diei atque horae suae scientiam sit professus.
Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me. in tua iustitia. primum orationem suam deprecatur audiri, quia id humilitatis humanae est, ut audientiam dei his, quse orat, exoptet. sequenti deinde secundum propheticam scientiam, ut in ueritate dei audiatur, expostulat. non est huic fideli uiro deus ex elementis saeculi, non ex regum nominibus, non ex errore saeculi in saxis et metallis et lignis : sed uerus ei deus est, aeternus, omnipotens et uniuersitatis effector. tertia quoque postulatio est, ut in iustitia dei audiatur. non est tyrannicse uoluntatis deus, non prsedurse et iniquae pertinaciae arbiter, sed qui rationem habeat infirmitatis humanae neque hos demutabilis naturae nostrae promptissimos lapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur, sed iustus et moderans tantum ab homine expectet, quantum meminerit humanae licere naturae.
Et ideo subiecit ad id, quod se in iustitia dei orauit audiri: et non intres in iudicium cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. quid enim spei est, si iudicare nos secundum se deus uelit, si ad conparationem sui uitse nostrse innocentiam postulabit? iustificari autem in conspectu dei quis uiuentium potest, cui ira, cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio, cui obliuio, cui casus, cui necessitas uel per naturam corporis uel per motum animae semper fluctuantis admixta sit, cui et cotidie grauissimus hostis immineat, diabolus uidelicet animae uiri fidelis insidians eamque ad interitum persequens? hanc enim esse causam docet, qua nemo uiuens iustificari in conspectu dei possit: quia persecutus est inimicus animam meam, humiliauit in terra uitam meam, collocauit me in obscuris sicut mortuos saeculi. obscuritas per corporis uitia effunditur, et cum per diaboli laqueos in cupiditates carnis incidimus, a cognitionis luce depulsi in obscuris collocamur gentilium tenebris demersi et ssecularium operum nocte detenti.
Sed quantumlibet persequens animam inimicus et humilians in corpore tamquam mortuum saeculi collocet in obscuro. spiritalis tamen uiri anxietas his corporis tenebris non tenetur et cor super hac ipsa naturae sum infirmitate turbatur repugnansque uitiis hominem suum in memoriam primse suse constitutionis et in meditationem dei operum conuertit non enim eum inimicus in obscuris mortuum saeculi, sed tamquam mortuum saeculi collocauit: per quod libertas spiritus semper in se anxii reseruatur. *
Id enim sequitur: et anxiatus est in me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar. scit Adam a diabolo captum et idcirco memor est antiquorum dierum. scit eum per transgressionem legis constitutae et a promissionibus dei et ab incolatu paradisi excidisse, et ideo memor est operum dei. scit non sufficere ex praeterito innocentiam, sed beatum esse, qui usque in finem innocens esse permanserit, et ideo in factis manuum dei meditatur. facta manuum dei homo ipse est; qui, postquam peccauit, peccati seruus effectus est. talis igitur esse meditatur, qualis ille, qui a deo factus est, fuit ante peccatum. per quod quia non mortuus saeculi, sed tamquam mortuus saeculi in obscuris est collocatus, meditabitur semper; et meditabitur semper, quia antiquorum dierum memor scit per transgressionem legis mortem introisse peccati.
In eo autem, quod et memor dierum antiquorum et in operibus dei meditatus est atque meditabitur, quamquam per fidem suam coeperit, tamen non proprium suum esse, ne insolens existimetur, sed per auxilium dei, ad quem orauit, sibi indultum esse demonstrat dicens: expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua. terra sine aqua arida et infecunda est et inrigari se semper imbre pluuise caelestis expectat: ita et sancti anima naturse suse conscia, immadescere se dono diuini eloquii desiderat, de quo Moyses ait: expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen et ut niues super faenum. arens ergo et sitiens anima tali propheticse doctrinse imbre perfunditur, ut mortua et ieiuna ariditate naturae in uberes fructus praeceptorum dei cognitione reuirescat.
Iam in his, quae secuntur, humanae fidei et conscientise confessio est, per diapsalmi intercessionem inpatientia prophetici desiderii monstrata. uelociter exaudi me, domine, defecit spiritus meus. moras corporis sui propheta non patitur et secundum illud apostoli: dissolui me melius est et cum Christo esse et illud: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et illud: quia in hoc ueteri tabernaculo congemescimus desiderantes superindui taedia et ipse in hoc mortis corpore patitur, sed uelocitatem auxilii, quod ob defectionem spiritus deprecatur, cum gratia diuini in se muneris optat expleri. quid enim sibi proderit exauditum esse uelociter, nisi tamquam fidelis et deo placens et beatis locis quieturus excedat corpore?

Et idcirco ait: non auertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. lacum poenalem inferorum locum scriptura commemorat, ut in his psalmis ait: tu, domine, abstraxisti ab infero animam meam, seruasti me a descendentibus in lacum. ergo nisi facies dei, qui utique Christus est, qui imago dei inuisibilis est, unicuique sancto adfuerit, erit illis similis, qui poenae inferni deputati ex uita hac sine spe quietis excesserint

Sed de spe sua propheta non ambigit neque extra euangelicse securitatis fiduciam est, tempore quidem ipse anterior, sed in spiritu apostolici gaudii particeps, qui resurrectionem domini contuentes seternitatem caducorum corporum crediderunt. id enim consequenti ait: auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speraui, domine. matutinae autem huius misericordise gaudium locis plurimis demonstratur, uel tum cum ait: ad uesperam demorabitur fletus, et ad matutinum lsetitia. hoc enim resurrectionis est tempus, in quo per misericordiam dei potestas mortis infracta est ; quam misericordiam, quia in ea propheta sperauit, optat audire.

Dehinc sequitur: notam fac mihi uiam, in qua ambulem: quia adteleuaui animam meam. apostolus per speculum et in senigmate uidet, et pro parte scit et pro parte prophetat. propheta quoque, tamquam per naturam humanae fragilitatis ignorans, notas sibi fieri, in quibus ambulet, uias orat. non enim hse saeculi uise utiles sunt: spiritales illas et caelestes ille nosse desiderat. id enim ait: quia ad te leuaui animam meam. non in humilibus est anima illius, sed in excelsis et idcirco excelsarum uiarum postulat notionem. scit enim esse inimicos sibi, qui se in alias uias auocent, qui in uoluntatem alteram deducant. de inimicis istis spiritalibus apostolus multa et frequenter ingessit. ab his ergo se eripi orat et uiam tribulat$m, quae ad caelum agit, cognoscere rogat et de uoluntate domini doceri et per spiritum eius in terram rectam deduci: id est, ut constituatur in hominem non uitiis peruersum. nam in rectam terram se dirigi quomodo optasse de elementi huius natura existimabitur, nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est: terra es et in terram ibis, constitui se hominem rectum indeflexumque desiderat? id enim sub his dictis continetur: notam fac mihi uiam, in qua ambulem: quia ad te leuaui animam meam. eripe me de inimicis meis, domine, ad te confugi: doce me facere uoluntatem tuam, quia tu deus meus es. spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, domine.
Consonans apostoli confessio est ad id, quod ait: doce me facere uoluntatem tuam, illud, quod per eum dictum est: et qui putat se scire, nondum scit, quemadmodum oporteat se scire. quod si ne orare quidem adhuc scimus et loqui desideria nostra non nouimus spiritu potius pro nobis inenarrabilibus gemitibus postulante et inperitiam nostram arcanse scientiae affectu repensante secundum hoc apostoli dictum: quid enim oremus secundum id, quod oporteat, nescimus; sed ipse spiritus pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus, non incondite propheta creditur orare, ut uoluntatem dei doceatur explere. et conpetens illa humanae uerecundise professio est, ut, quod per spiritum dei in terram rectam deducendus sit, id non meriti esse sui arroget neque per satisfactionem proprii obsequii id sibi postulet, sed totum hoc ad clarificandum in se dei nomen expectet, ut propter honorem dei nominis in terra recta esse statuatur.
Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis huius posse concedi, quia labes carnis humanae per admixtam in se uitiorum consuetudinem aboleri penitus nisi cum naturae demutatione non possit, uiuificari se, quasi nondum uiuat, expostulat dicens: uiuificabis me in sequitate tua. educes de tribulatione animam meam et in misericordia tua disperdes inimicos meos. et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam seruus tuus ego sum. habuit quidem, ut diximus, hoc iustitia uerecundise, ut, quidquid illud sibi beatitudinis sperat, id pro magnificentia dei potius — quia deo beata et seterna et bona tribuere sit dignum —, quam pro merito suo postulet. sed tamen prseferens honorem et misericordiam dei merendi quoque id per se non exclusit officium. nam cum uiuificandus sit, uiuificandus tamen est in sequitate, quia aequum sit uitam retribui stipendiis sanctitatis. et cum per misericordiam dei educto eo de tribulatione disperdendi sint eius inimici, iam non est misericordia indiscreti confusique iudicii, cum, quae a tribulatione educit, eadem disperdat inimicos: quia ex meritorum diuersitate uel in poenam uel in salutem misericordise iudicium temperetur.
Non lenes autem sibi esse inimicos propheta demonstrat, sed eos, qui etiam animam persecuntur: non quod cum corpore possit occidi, sed quod ita diabolicis infestationibus fatigetur et subiectorum sibi uitiorum incentiuis agatur, ut a domino mereatur occidi. uerum ut etiam inimici sui pereant, quamquam ad id potissimum et nomen et misericordia dei est, tamen cum etiam ea causa est, quod seruus dei est, cuius animam persequantur. et liberalitas admiscetur et meritum atque ad domini misericordiam serui quoque et fides et nomen adiungitur: ut misericordia dei, quamquam omnibus prompta sit, his tamen, qui serui eius sunt, intellegatur adsistere per eum et in eo, qui ait: ego sum uobiscum omnibus diebus usque in consummationem saeculi, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxliii

Psalmus Dauid [in Goliam].

Benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas in bellum et digitos meos in praelium et reliqua.-,

Et huic quoque psalmo addendam hanc septuaginta superscriptionem putauerunt: psalmus Dauid in Goliam, cum neque in hebraicis libris reperiatur neque translatores alii quicquam aliud quam simplicem titulum praescripserint, id est: Dauid. quod non sine spiritali ratione effectum fuisse psalmi ipsius textu docetur nihilque hic psalmus proprium habet, quod ad gratulationem perempti Golise possit referri, cum magis illic et gestis et tempori multa contraria sint. cum enim dicitur: subiciens populum meum sub me, numquid tum Dauid rex erat? aut quis tum ei populus subiectus est, si allophylorum non erat suus? sed ne ipse quidem Israhel Saul adhuc regnante poterat esse subiectus. deinde et illud: domine, inclina caelum et descende; tange montes et fumigabuntur, corusca coruscationes et dissipabis eos, quae esse intellegetur ob humani belli tempus oratio? aut cum secundum titulum Golias esset occisus, quid sibi hae preces uolunt: eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum? aut cum rex tantum unus in Israhel esset, quid est illud, quod dicitur: qui das salutem regibus? numerus plurium intellegentiam eius temporis, quo unus tantum habebatur, excludit. sed cum haec in hebreicis libris ita non sint neque translatores ceteri horum aliquid addiderint, intellegimus septuaginta hos seniores sensum nobis spiritalis scientiae reliquisse, ut in Dauid et Golia bellum prsefiguratum esse satanse dominique sciremus, cum quando neque superscriptio extaret in libris neque rebus gestis prophetise sermo concineret.

Adfert autem plerumque nobis difficultatem intellegentiae ratio latinitatis, quse nominibus pronomina non est solita prseponere, ut in Dauid nomine accidit. cessante enim pronomine incertum est, utrum in illum aut per illum psalmus extiterit. cum enim scribitur psalmus Dauid, utrum ab illo dictus sit aut propter illum, ambiguum facit nominis sola perscriptio. Grsecitas uero cum per Dauid psalmum scriptum esse significat. ita titulum scribit: xpaXfiog rov david; at uero cum de Dauid uult psalmum, qui sit scriptus, intellegi, ita superscribit: ipalfuk zcp david, discernens per utriusque pronominis propriam significationem, utrum Dauid scripti psalmi auctor an causa sit: ut superscriptio psalmi istius continet: zoj Aavtd — ita enim habet est, quod propter eum uel illi potius quam ab eo scriptus sit. ex quo etiam psalmi superscriptione monstratur, in eum hominem, quem dominus adsumpsit in eo nascens et quem Dauid saepissime nominari docuimus, psalmum hunc spiritus uirtute prophetae ore cantatum.
Benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas in bellum et digitos meosin pr“lium. si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est: qui docet manus meas in bellum, accipiant exemplum personse hoc potius domini conuenire. nam in septimo decimo psalmo, qui totus ex persona domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: qui doces manus meas in proelium et posuisti ut arcum aereum brachia mea. quod autem nihil in illum Dauid referri possit in omni psalmo, maxime his dictis docetur: audiuit de templo sancto suo uocem meam et clamor meus in conspectu eius introiuit in aures eius. et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt. et illud: clamauerunt, nec erat, qui saluos faceret, ad dominum, nec exaudiuit eos. et comminuam illos ut puluerem ante faciem uenti, ut lutum platearum delebo illos. eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. populus, quem non cognoui, seruiuit mihi, auditu auris obaudiuit mihi. rebus ipsis inepta eorum intellegentia coarguitur, qui haec Dauid de se ipso dixisse contendunt: cum omnia in eum hominem, quem dominus in eo natus adsumpsit, secundum spiritalem rationem et gesta conueniant.
Manus igitur eius edoctse ad bellum sunt, cum saeculum uincit: ego enim, ait, uici mundum; cum extensus in crucem inuictissimis armis ipsius passionis instruitur: et posuisti, inquit, ut arcum aereum brachia mea; cum de omnibus uirtutibus ac potestatibus in ipso se tropseo gloriosse crucis triumphat: et principatus et potestates enim traduxitcum fiducia triumphans eos in semetipso; cum dissidentia inter se caelestia et terrena pacificat: et in ipso, inquit, reconciliari omnia in eum, pacificans per sanguinem crucis suae siue quae in terra sunt siue quae in cselis. ad hoc igitur bellum manus eius edoctae sunt, in quo arcus serei certamine uincunt, dehonestatione potentes triumphantur, pace reconciliantur inimica. sed post manuum bellum succedit et digitorum praelium. omnis enim in eo habitus et pugna passionis ostenditur. manus enim extenduntur et digiti configuntur in palmis: uetus scilicet chirographum secundum apostolum delens et adfigens illud croci etiam eas partes manuum commemorat in pr“lio, cum quibus omnia ueterum criminum peccata confixa sunt.

Dehinc sequitur: misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus es t U, protector meus et in ipso speraui. carent ista difficultate. omnia enim in euangeliis ista gesta ab eo atque dicta sunt, ut honorem maiestatis paternse per humilitatis nostrse confessionem, quorum habitum adsumpserat, prsedicaret

Illud autem, quod ait: subiciens populum meum • sub me, non ex persona unius Iudaici populi dictum existimandum est, cum uniuersitatem ecclesiae unum populum in psalmo alio nuncupauerit dicens: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. quod autem etiam hic, qui eum non cognouit, suus sit, euangelia docent, cum aiunt: in sua uenit, et sui eum non receperunt. in mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cog nouit. sed ne forte hic populus, quem non cognouit et sibi seruiuit. non suus fuisse, quia non erat cognitus, existimetur. diuina illa Moysi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludit dicens: cum diuisisset excelsus gentes, statuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, et facta est portio domini populus Iacob et funiculum hereditatis eius Israhel. Israhel iste in aeternam hereditatem fuerat electus; et ideo, quia ille portio domini erat, ceteri quasi incogniti habebantur, quia illi essent per priuilegium portionis electi. sui autem omnes, quia sibi, quod sunt, tamquam auctori suo debent.

Subditi autem ei sunt, cum dicitur: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illi uitam ae t ern a m et illud: omnia data sunt mihi in caelo et in terra. data autem non tum ei primum, quia iam in mundo erat, per quem mundus erat factus, qui gloriam repetit, quam ante constitutionem mundi habuerat apud patrem; sed data post hominis adsumptionem, quia ita dictum est: qui cum in forma dei esset, formam serui accepit: propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen. quid ergo uel cui donatur? non ei utique, qui in forma dei erat, donatur, ut dei forma sit; erat enim et, quia erat, iam non egebat hoc dono. sed fuit causa donandi, quia, qui in forma dei erat, formam serui accepit et se de forma dei euacuans, formam serui adsumens usque ad mortem ob“diens fuit. ob“dientise ergo illi, per quam habitus seruilis adsumitur, et ipsi habitu seruili id donatur, ut, quod erat, esset: in forma scilicet dei esset. damnum enim ac detrimentum sui euacuatio formae dei nesciit adsumptioni potius seruili formam dei rursus adquirens. ita neque uirtus in humilitate sese licet cohibens defecit ex sese, cum, quod erat, est: et humilitas cohibita in sese uirtute suscepta, cum, quod non erat, esse coepit, profectum eius, quae a se non defecerat., uirtutis accepit. et haec quidem euangelici sacramenti et humanse spei ueritas est, humanam naturam corruptibilemque carnem per huius glorise demutationem in seternam transformatam esse substantiam.
Sed huius tamquam difficillimi facti admirationem et maximse; ac pulcherrima? spei donum etiam praesenti psalmo propheticus sermo testatur dicens ad id, quod dixerat: subiciens populum meum sub me; domine, quid est homo, quod innotuisti ei; aut filius hominis, quod deputas eum? homo uanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. non differenter in octauo quoque psalmo proclamat spiritus sanctus: quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam uisitas eum? confessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. et cum se indignum confitetur, gratiam eius, qui sibi haec largiatur, extollit. quod enim meritum hominis est, ut ei se cognoscibilem deus prsestet, ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat? aut quae dignitas est filii hominis, ut deputetur? deputatur autem, quidquid de eo, in quo est, in aliud destinatur. rei naturam uerborum uirtus eloquitur. homo uanitati similis effectus, et cuius dies tamquam umbra praetereunt, per indultam cognitionem dei deputatur. uanitas saeculum est, cuius habitus et forma tolletur. deo enim inane est, quidquid, quamuis extet. tamen non ita subsistat, ut maneat; et umbra quaecumque, etiamsi sit, tamen non est; quia cum fit, abeunte eo, per quem efficiebatur, eximitur. homo itaque non umbra, sed umbrae similis; neque uanitas, sed similis uanitati per intercessionem mortis effectus; per indultam uero sibi cognitionem dei deputatur. et in quid deputatur, cognitio indulta testatur. si enim . cognitus fieri deus homini nisi adsumpto homine non potuit, quia incognoscibilem cognoscere, nisi per naturam nostram, natura nostra non potuit, et per hanc cognitionem homo deputatur. necesse est, ut in id deputetur, in quo deum ipse cognouit, scilicet ut conformis deo fiat, quia haec sit. deputatio cognitionis indult.T.
Et quia ex persona eius hominis, quem dominus adsumpsit, hsec omnis oratio est, scit, cum quanta se dignitate deus legibus mortis absoluat et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: domine, inclina cselum et descende: tange montes et fumigabuntur; corusca coruscationes et dissipabis eos: emitte sagittas tuas et conturbabis eos. emitte manum- tuam de alto. simile his dictis psalmo, cuius superius meminimus, continetur: et inclinauit c ae I u met descendit, et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie eius exardescet, et ascendit fumus in ira eius. misit sagittas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. misit e summo et accepit me et adsumpsit mede multitudine aquarum. eripuit me de inimicis meis fortissimis. in eo autem, quod fortissimos dixit, possumus intellegere, quos dixerit; nempe de quibus apostolus ait: non est enim nobis pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potentes, aduersus spiritales nequitias in cselestibus: satana ipso se in cor Iudse. ut dominum traderet, iuserente. sed et in hoc psalmo hoc contuendum est: coruscationes coruscationes et dissipabis eos; emitte sagittas tuas et conturbabis eos. nullos superius, de quibus ita memoraret, ostendit: quod necesse est ad montes hos referri. qui ad solum dei tactum fumabunt. et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus, psalmo alio admonemur, cum dicitur: ut quid suscepistis, montes coagulatos? et quantum intellegi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates, ut nunc in hoc loco, significari arbitramur: qui constitutiones diuinse legis transgressi tamquam ex lactis sinceritate uitiosa coaguli corruptione coacuerint. et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior locutus est.
Descendit ergo dominus inclinato caelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo caelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut cum deo somnus. uigilise, memoria, obliuio, discessus et accessus adscribitur, quia secundum meritorum nostrorum differentiam unicuique nostrum aut dormiens aut uigilans aut inmemor aut recordans aut desit aut adsit. atque ita inclinatum descendente eo caelum est, quia descendenti ei ad adsumendum hominem famulatus caelestis adstiterit, cum Maria euangelizatur, cum pastores aerium coetum et sonum uident atque audiunt, cum post temptationem diaboli angeli ministrant, cum ipse totus. in forma licet serui, tamen in paternse maiestatis uirtute se gessit. sic inclinatur caelum, cum ad terras caelestium uirtus honorque deducitur.
In eo autem, quod tacti montes fumigant potius quam uruntur, cum tamen id indicet quod fumetur, deinde cum coruscantibus coruscationibus dissipantur potius quam inlucescunt, tum quod emissis sagittis conturbantur magis quam configuntur, non sine maxima ratione spiritalis intellegentise ita dicitur. et quidem iam et alius psalmus his paria significat, cum ait: prse parans montes in uirtute tua, accinctus potentia. aduentu enim domini confracta et obtrita diaboli potestas est, cum fidei sanctorum hominum subiectus est: non quod non adhuc potentiae SUSB habeat maximas uires, sed per id, quod utcumque subiectus est. praesentis subiectionis condicione ultioni et p“nse legitimae prseparatur, ut nunc per hanc eandem subiectionem uirtute dei tactus fumet, licet nondum totus uratur: sed per id, quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. uritur non ille tantum, sed et omnes eius. non enim uni tantum prseparatus hic ignis est domino dicente: abite in ignem seternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. hi ergo montes tacti a domino fumigabunt.

Dissipabuntur etiam coruscata coruscatione, lumen scilicet eorum. de quibus dictum est: uos estis lumen mundi. non ferentes. domini namque aduentus tamquam fulgur ab oriente usque in occidentem apparens intellegetur. sed interim coruscationes multae sunt, id est apostolicse prse dicationes et splendor doctrinae dei. quse condensam illam et conspiratam daemonum uirtutem coruscationis luce dispergit.

Sagittae etiam emissae conturbabunt eos. meminit eadem quoque prophetia et loco alio harum sagittarum: sagittae, inquit, paruulorum factse sunt plagse; eorum: paruulorum, ut apostolus ait. malitia, non sensu. horum igitur, id est fidelium ad innocentiam renatorum uerba tamquam sagittse emissae illos fumantes montes conturbabunt, cum regni caelestis beatitudo et seternitas praedicetur, cum honor saeculi contemnatur et Christi gloria speretur, cum luxus et ebrietas relinquatur et corpus ieiuniis purgetur, cum auaritia uincatur et largitio exerceatur, cum uirgines corpus suum oderint, cum uiduse fuisse uirgines maluissent, cum confessores uitam suam detestentur. -cum mori martyribus sit optabile. et hoc totum sagittae istae, id est doctrinae et adhortationum uerba praestiterint, quae emissae eos, qui his aduersabantur, conturbant, cum cessante regno eorum Christi regni expectatio praedicatur.

Sed et ex alto manus domini emittitur. manum autem dei dominum nostrum Iesum Christum significari in spiritu non obscura doctrina est. per eum enim facta sunt omnia. et scriptum legimus: manus, inquit, mea auxiliabitur ei: quia per filium dei homo adsumptus laqueis mortis et iudicio iniquae damnationis per gloriam resurrectionis eripitur.

Sequitur enim: eripe me de aquis multis. aquas populos dici, usitata cognitio est — ut etiam per Esaiam dicentem docemur: propter hoc ecce dominus inducet super uos aquam fluuii ualidam et multam et regem Assyriorum —, quorum uirtus atque uita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur. ut hic idem propheta ait: perierunt sicut aqua prseter fluens: quia natura earum cessante incremento maris, in quod feruntur, eximitur. et de manu iniqua filiorum alienorum. dei enim esse destiterunt, de quibus dictum est: filii alieni inueterauerunt et quibus dictum est: uos de diabolo patre estis.

Sed non solum filii alieni sunt dominum suum non recipiendo, sed etiam id, quod sequitur: quorum os locutum est uanitatem. uanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: nos non habemus regem, nisi Caesarem. regem enim sseculi, id est uanitatis populus in regnum aeternum electus elegit. et dextera eorum dextera iniquitatis. iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum uirgis laniat, cum calamo conlidit, cum coronam spineam coaptat, cum clauo manus ac pedes figit. cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatum opera consummat.
Post quse potenter a domino gesta atque perfecta nouo nobis gloriosse uictoriae erit cantico concinendum. ait enim: deus, cantionem nouam cantabo tibi, psalterio decachordo psallam tibi. et quod hoc nouum canticum sit, contuendum est. plures autem nouum canticum cantantes psalmi reperiuntur. nonagesimus enim et quintus psalmus ita c“pit: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra et rursum: adnuntiate inter gentesgloriameius, inomni populo mirabilia eius et rursum: commoueatur a facie eius omnis terra, dicite in nationibus: dominus regnabit. hoc canticum nouum, quod omnis terra cantat, quod iam non intra Iudsese? libros atque fines cognitio eius, qui omnia creauit, esse celebratur; quod iam inter gentes gloria dei inuisibilis nuntiatur. quod omnes patriae gentium laudationem honoris debiti confitentur, quod in nationibus deus regnaturus ostenditur. nouum hoc inter tot errores sseculi canticum est et errantibus antea gentibus inopinatus hic hymnus est, per quem deus inuisibilis, incorporeus, aeternus et iusti iudicii iudex et beatae seternitatis rex esse cantatur.
Est et nonagesimus septimus psalmus canticum nouum cantans: cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit dominus. sed nescio, an idcirco sit cantico nouo cantandum, quia mirabilia fecit deus, quae fecerit. olim caelum pulcherrimum atque mirabile manet, olim in eo astra indefessis officiorum suorum cursibus perseuerant, olim tempora alterno et indemutabili recursu temperantur, olim terra annuis fructibus diues est, olim homo maxime mirabile opus dei nascitur: et si nihil postea deus mirabile, cum haec creauit. adiecit, quaero, quod nouum canticum ob mirabilia facta cantandum sit? et non diu nos psalmus patitur errare. ob quae enim mirabilia nouum canticum cantaret. ostendit dicens: liberauit eum dextera eius et brachium sanctum eius. notum fecit dominus salutare suum ante conspectum gentium. hoc nouum canticum est. hoc mirabile dei est: quod liberauit eum dextera eius. quod sibi ipsi salutem uirtus sua tribuit. potestatem enim, inquit, habeo animam meam ponendi et potestatem habeo animam meam resumendi. non externo eguit unigenitus dei filius ad saluandum hominem, in quo nasci uoluit. auxilio et in gloria paternse maiestatis manens sua in se usus est potestate: per quam resurrectionis gloriam salutare suum notum gentibus fecit. cum in eo naturae suae carnem in a?t.eraa, salutis substantiam transformatam esse cognoscunt.
Cantat et centesimus quadragesimus et nonus psalmus canticum nouum. et cur sit hoc canticum nouum, mox propheta subiecit dicens: exaltabit mansuetos in salutem. exultabunt sancti in gloria et laetabuntur in cubilibus suis. et exultationes dei in gutture eorum et gladii bis acuti in manibus eorum ad faciendam uindictam in nationibus, increpationes in populis. ad alligandos reges eorum in manicis et conpedibus et nobiles eorum in uinculis ferreis; ut faciant in his iudicium conscriptum, gloria hsec est omnibus sanctis eius. hoc canticum nouum est, dei sanctos iudicii aeterni sumere potestatem. sancti enim secundum apostolum mundum iudicabunt. hoc igitur nouum cantatur a nobis, ultio in nationes, arguitio in populos, manicse et conpedes regum et nobilium uincula ferrea et conscripti in eos iudicii sententia.
Quod etiam in huius psalmi nouo cantico simile cantatur: deus, cantionem nouam cantabo tibi. in psalterio decachordo psallam tibi, qui das salutem regibus. in decachordo igitur psalterio, id est, uel quod dccem chordarum illud psalterium sit, uel quod decem uerborum organo atque gestis cantio noua ista cantatur, uel quod homo ipse decem quibusdam chordis, manibus ac pedibus extentus, perfectus spiritalium operum suorum gestu motuque sic psallat, ut cantionem hanc nouam cantet. qui das salutem regibus: regibus, quibus dictum est: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. qui nobiles ligabunt, qui reges manicis et conpedibus constringent, qui iudicabunt. arguent, uindicabunt.
Et quomodo salus regibus detur, ostendit: qui, inquit, liberas Dauid seruum tuum: eum nempe Dauid, de quo hic idem liber ex persona dei patris alio psalmo prophetat: posui adiutorium super potentem, exaltaui. electum de plebe mea. inueni Dauid seruum meum. oleo sancto meo unxi eum. manus enim mea auxiliabitur illi. ipse inuocauit me: pater meus es tu, deus meus, susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. et sedes eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in cselo fidelis. et rursum in psalmo eodem ex persona eius ad patrem: sicut iurasti Dauid in ueritate tua, memor esto, domine, obprobrii serui tui, quod continui in sinu meo multarum gentium: quod exprobra uerunt inimici tui, domine, quod exprobrauerunt commutationem Christi tui. obprobria multarum gentium in sinum suum Dauid hic unus excepit. ipse enim peccata nostra suscepit et infirmitates nostras portauit: liuore eius nos sanati sumus. itaque dum hic Dauid liberatur et legi mortis eximitur, salus quoque regibus datur. ipse est enim primogenitus ex mortuis. et ut in Adam omnes morimur, ita et in Christo omnes resurgemus. liberatio ergo eius salus regum est. regnabunt enim conformes gloriae suse, per adsumptam ab eo naturse nostrae coniunctionem rursum omnes in naturae eius communione mansuri.

Eripitur ergo hic Dauid de gladio malignorum. spiritum enim Iesus posuit, cum uoluit; nec expectauit, ut animam inpressum uulnus emitteret. ius animae eius manus inreligiosa non habuit. ait enim: de gladio maligno erue me. quamquam enim exanimis iam corporis latus miles transfoderit, usus est ministerio sseuitise: ceterum potestas spiritus emittendi causam uiolandse in se animae non reliquit.

. 23. Consummat deinde cantionem nouam nouae confessionis hymno, terrena iudicia et saecularium bonorum gaudia falsa condemnans. cum ait: quorum os locutum est uanitatem. etdextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii sicut nouella plantatio stabilita a iuuentute sua. filiae eorum conpositae, circumornatae quomodo similitudo templi. et promptuaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. oues eorum fetosae, abundantes in egressionibus suis: boues eorum crassi. non est ruina macerise neque transitus neque clamor in plateis eorum. beatum dixe'runt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius dominus deus eius. et haec sunt, quantum arbitror, huius saeculi bona communi uniuersorum beata iudicio, res saeculi loqui atque agere, rapere aut emere honores, ui, pretio falso ditescere, gloriari in adultse aetatis liberis, quorum exflorescentes anni nouellse exultationis firmitate confidant, optare speciosi corporis filias atque eas in modum templi damno inutili pecuniae ingentis ornare, multiplicatis horrea fructibus rumpere, quae congestas opes in promptuaria alia angusta his, quse in se conduntur, eructuent, geminare quoque oues fetibus uelle, quas egressas nullus ferse occursus inminuat, delectari boum suorum sagina, circumseptu etiam domorum firma praebere, ne transeundi per eum cuiquam sit potestas; non flere, non lugere, non gemere, sed prospero felicitatis suse cursu nulla aduersse calamitatis molestia inpediri. beatum hunc populum. cui hsec essent, dixerunt: se'd propheta scit falsam esse huius beatitudinis opinionem. quid haec enim, hsec tot et tanta saeculi bona ad uitam, qua' morte intercipienda esset, adquirent? et ideo, qui populus beatus esset. ostendit dicens: beatus popu 1 us. cuius dominus deus eius. deus ille dominus. qui. cum superiora haec et terrena praestiterit, aeternitatem tamen illis. qui his recte utentur, inpertiet; qui coheredes nos filii sui in ipso ante constitutionem saeculi elegit, qui erit deus omnia in omnibus: ipsi gloria, laus, honor, uirtus, imperium. patri in filio. filio in patre et in sancto spiritu et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

Psalmus Cxliv
Exaltabo te, deusmeus et rex meus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
Absolutus est psalmus, dei tantum laudibus occupatus. sed et titulus ipse solam contineri in psalmo praedicationem dei edocet. adiecto autem secundum gsercitatis consuetudinem nunc quoque, ut in ceteris aliis, pronomine ostendit illum Dauid isto laudante laudari. et quis hic sit, quem psalmus hic laudet. clamant omnium temporum omnes prophetise, ut hic ipse propheta saepe de eo ita contestatus est: sedes tua, deus. in saeculum saeculi: uirga ««quitatis uirga regni tui dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te deus, deus tuus. et rursum: et adorabunt eum omnes reges, et omnes gentes seruient ei. erit nomen eius bene dictum in saecula, ante solem permanet nomen eius. et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. huius igitur laus cantatur hoc psalmo, ex cuius persona dictum meminimus: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. posce a me, et dabo tibi gentes heriditatem tuam et possessionem tuam termi nos terrse. reges eos in uirga g a ferrea. cuius regni perennitatem Daniel ita contestatus est dicens: et in diebus regum illorum excitabit deus cse 1 i regnum aliud, quod numquam corrumpetur usque in saecula, et regnum eius alteri populo non relinquetur: comminuet et uentilabit omnia regna, et hoc regnum in aeternum. et rursum: et ecce cum nubibus cseli sicut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit et oblatus est ei; et datus est ei principatus et honor et regnum: et omnes populi, tribus et linguse seruient ei, et potestas eius potestas perpetua, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur. hic igitur rex laudatur per ista, quae psalmo continentur: exaltabo te, deus meus et rex meus, et per illud: sancti tui confitebuntur tibi. gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur. notam faciant filiis hominum potentiam - tuam et gloriam magnificentiae regni tui. regnum tuum regnum omnium saeculorum etdominatio tua in omni generatione et progenie.
Et quamquam hic ob aeterni regni gloriam, qua sanctis conregnantibus ipse regnabit, laus deo prophetae confessione cantetur, tamen ita laudationis ipsius ratio et ordo dispositus est, ut ea, quse de eo dicta sunt, ex sensu communis intellegentise praedicentur: ut, in quantum humani sermonis consuetudo permittit, de inmensa illa et inconprehensibili dei natura, licet non ad perfectam cognitionis ueritatem, tamen ad admirationem nos ingentis illius, quse eius est, uirtutis instituat. possumus enim eum maxime, quantum in nobis est, admirari: cognosci autem a nobis, quantus ipse est, non potest.
Verum cum in omni psalmo simplex dei et absoluta laudatio est, meminisse debemus patrem in filio et filium in patre laudari et, cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturse alter in altero sit et ambo unum sint et. qui uidet patrem, uideat et filium, non differre, quis ex duobus laudari existimetur, cum utrumque sibi inuicem et uirtutis atque operum similitudo et indifferentis naturae ex patre deo genita et filio deo nata diuinitas unum eos esse testetur.
Coeptus ergo ita psalmus est: exaltabo te, deus meus etrexmeus, et benedicam nomen tuum in saeculum et in sseculum saeculi. per singulos dies benedicam te et laudabo nomen tuum in saeculum et. in s ae c ulum saeculi. ratio et uirtus prophetica; magniloquentiae per intentam audiendi diligentiam noscenda est. ait enim: exaltabo te, deus meus et rex meus. multi deum per ea. quse in operibus mundi ab eo instituti cognitioni nostrae sunt subiecta, magnificant: sed pauci sunt. qui regem sibi futurum uolunt credere, dum aut curam negant humanorum operum deo esse aut ad consolandam eorum, quae impie egerunt. conscientiam praesumpta animae et corporis abolitione nolunt diuinum in bonos et malos constitutum esse iudicium. sed propheta hinc praedicandi dei sumit exordium, quod sibi rex sit. sed et nunc quidem nomen eius, qui sibi rex atque deus sit, ob expectationem regni benedicit, cum ait: benedicam nomen tuum in sseculum. sed quia scit se gratiam deo atque regi suo etiam tum, cum in regno eius -maneat, debere. quia demutata caduci corporis sui infirmitate depulsoque inimicae mortis imperio regi suo conformis et coseternus adsistat. adiecit: et in sseculum s ae c u li, id est in illo sseculo. quo habitu saeculi huius exempto iam ut saeculum saeculi seternitatis successione renouabitur.
Et in hoc quidem sseculo quisquam benedicens deum potest non semper in benedictionis officio permanere, dum aut luctu impeditur aut metu occupatur aut aegritudine anxius detinetur et aut torpescente animo aut ingrato in benedictionibus dei mutus est, sed perfectio prophetalis fidei ab istius modi infirmitatum demutationibus libera est dicens: per singulos dies benedicam te. nullum uacuum habet tempus et dies ei nulla est otiosa. quin semper in benedictionum confessione uersetur. accidit autem frequenter, ut de quibus loqui bene possimus, laudare eos non possimus. abstinere a malo benedictione dignum est. sed solum malum non admittere non habet laudem, nisi mali abstinentiam etiam gloria boni operis consequatur. et beneficum quidem in nos benedicere possumus, quia natura. exigit, non obtrectare nos illis, quorum beniuolentia confouemur; sed si et aliis uitiis aspersi sunt, nostro quidem commodo benedicuntur, sed ueri iudicio non praedicantur. perfectio autem dei nihil in se esse patitur pro parte. nam ut benedictus, ita et laudabilis est habens et ex his, quibus beneficentia in nos sua utimur, benedictionis nostrae confessionem et ex perfectarum in se uirtutum admiratione praeconium. ob quod benedicturus per dies singulos propheta etiam id adiecit: et laudabo nomen tuum in sseculum et in saeculum saeculi. cum benedicit, cum' laudat in saeculum saeculi, in nullo prophetae officium infirmum est nec benedictione nec laude nec tempore.
Dehinc sequitur: magnus dominus et laudabilis ualde, et magnitudinis eius non est finis. hsec dei prima et praecipua laudatio est, quod nihil in se mediocre, nihil circumscriptum, nihil emensum et magnitudinis suse habeat et laudis. uirtus eius opinione non clauditur, locis non continetur, nominibus non enuntiatur, temporibus non subditur: artus ad id sensus noster est, ingenium hebes est, sermo mutus est. finem magnificentia. ipsius nescit, et aliquam emetiendi se opinionem inmensa magnitudo non patitur. extenta ubique. extenta semper est, hanc habens infinitatis suse laudem. ceterum omnem intellegentiam infinitae huius in se qualitatis excedens.
Et quia haec uel inmensse magnitudinis cognitio uel laudatio operum dei non omnium gentium est, quibus a constitutione mundi uita et sensus fuisset futuraque esset, consequenter subiecit: generatio et generatio laudabit opera tua. non utique generationes et generationes, quae et temporibus et gentibus multae atque diuersse sunt, sed generatio, quse ab Abraham c“pit, quae per signum circumcisionis deputatur in legem, et generatio, quae renouatur in Christo. quae ex doctrinis propheticis ad fidem euangelicse iustificationis instruitur. harum igitur generationum proprium est dei opera laudare.

Laudari autem opera dei non alia ratio admonet quam quod omnia ab eo potenter effecta sunt, quia prseconium habeat non aliquid egisse, sed potenter egisse. et ideo subiecit: et potentiam tuam pronuntiabunt.

Sed potentia operum ea demum praedicanda est, qua' magnificentiae exaequetur operantis, ut potentis magnificentia' potens intellegatur operatio. ob quod consequitur: et magnificentiam maiestatis tuae.

Sed magnificentia, si quod in se est tantum sibi habeat. habet admirationem, non habet laudem; et otiosa aliis est potentis operatio, nisi per operantis sanctitatem usum aliquem ex se illis, qui laudabunt et admirabuntur, inpertiet. ex quo conpetenter hoc sequitur: et sanctitatem tuam loquentur. et sanctitas quidem iam bona est neque tantum sibi proficit neque hoc, quod ex se est, intra usum commodi proprii consumit. nam etiam ad prouocandam in se aliorum beneficentiam sanctitatis officiis sese ipsa commendat. sed nihil de se dignum admiratione praestabit, si sibi sola sit. at uero hoc proprium est et admirabile sanctitatis, cum hoc, quod in se est, in usum aliorum, quibus est sancta, concedat, ipsa aliquo non egens, nisi forte per beniuolentiam eo tantum, ut se alius utatur. ad id ergo, quod dictum est: et sanctitatem tuam loquentur, merito subiecit: et mirabilia tua narrabunt.

Et mirabile quidem est sanctitatem nihil sibi proficientem in usum alienae beatitudinis exuberare; sed mirabilius est sanctitatem plenam esse terroris; ne, si non indiscretam se utentibus aut abundantibus praestet, dum bonis ac malis promiscua est, tamquam ex naturae necessitate se praebens, admirationem non habeat sanctitatis. et idcirco mox subdidit: et uirtutem terribilium tuorum dicent: ut sanctitatem loquentes et mirabilia narrantes dicant quoque terribilium uirtutem, media admiratione inter sanctitatem atque terrorem, dum et terror suauis et terribilis suauitas admirabilem facit et terrorem suauem et terribilem suauitatem.
Ob quod ingentem hanc admirandae temperationis magnitudinem propheta intellegens subiecit: et magnitudinem tuam narrabunt. magnitudinis enim infinitae est in deo, quod terribile est, suaue esse et, quod suaue est, esse terribile. magnitudo autem non habet modum, ne, si moderata sit, iam magnitudo non sit per id, quod modo non caret. ut ergo propriae admiratio sanctitatis atque terroris in magnitudinis suae infinitate consistat, mansura est et semper et abundans nec tempore definita nec copia. et idcirco conexuit: memoriam abundantise suauitatis tuae eructuabunt: quia nec memoria obliuione intercipitur, nec abundantia per inopiam detrahitur.
Tenuit autem ordinem propheta rationis, ut memoriam et abundantiam suauitatis condicione et moderatae et conseruatae magnitudinis temperaret dicens : et iustitia tua exultabunt. infinita quidem est memoria et abundantia suauitatis, quia nequaquam deus aut. obliuiscitur esse suauis aut desinit; sed infinitatem memoriae atque abundantise iustitia interiecta moderatur. moderatur autem non praebendi modo, sed utendi: dum, quod per abundantiam et memoriam dei semper aequis omnibus patet, id ab iniquis utendi indignitate non capitur. sanctitas dei iter populo suo diuiso mari praebuit; sed eadem sanctitas et terribilis fuit uirtus, cum ingressis in ipsum iter impiis, ubi fuerat salus religiosorum, ibi poena constitit impiorum. circumstant alios firmitate muri solidatae undse; alios refusae ipsae illae, quse constiterant, absorbent. ad istos pelagus naturam suam nescit; hos per naturam suam punit. ad istos ex mari terra est; istis, quod erat, mare est. horum salus sanctitas est: horum mors terror est. aut cum tribus pueris in camino cantantibus circumstantes flammis, quas illi non sentiunt, aduruntur, illis in roris humorem ignis temperatur, hos exaestuans ignis conburit. ipsae intus extraque flammse sunt, quarum pro diuersitate meritorum et deficit a se natura, nec deficit. nam quod est, manet erga eos ignis esse, quos urit; et quod non est, necesse est in his esse, quibus ros est. atque ita mag-Ditudinem memoriae et sanctitatis dei iustitia sola moderatur, cum per iustitiam dei ad iniquos atque iustos et terrorem sanctitas et terror temperet sanctitatem.
Et iustitia quidem [hominum] recta atque utilis est; sed tamen eadem ipsa aliquando praedura est, ita ut sibi uti bonitate non liceat, dum pro diuersitate iudicii decernendo, quod iustum est, fit seuera. sed dei iustitia iustitise non cosequatur humanae. neque enim naturae legi subdita est, per quam est lex statuta naturae: ut necessitatem non habeat bona non esse, cum iusta sit. habet dei iustitia miserandi uoluntatem; neque tamen per miserandi uoluntatem ita a se erit demutata, ne iustitia sit. humana autem iustitia solet in id deuenire, ne misericors sit, et misericordia ita se praestare, ne iusta sit. misericordia enim non erit [iusta], si miserabiliter inope calumniante ius opulentiori inuideas, si feminse lacrimas uiri prseferas contumeliae, si caeci conuicia non putes arguenda. at uero e contrario misericordiam iustitia non tenebit, si furem unius nummi ut furem ingentis thesauri plectes, cum tamen in uno nummo thesaurum habuerit, qui amisit, uel adolescentem uno tantum et eodem infamis adulterio inretitum pari in morte, ut plurium adulteriorum artificem, poenarum quaestione nexabis, cum tamen crimen sit mortis in utroque. haec atque istiusmodi inperfectam faciunt et misericordiam et iustitiam humanam; dei autem iustitiam misericordem praestat criminosorum poenis indulta patientia. qui, cum contra morem humanae inpatientise non festinat punire, miseratus est: tenens iustitiam in poena post misericordiam non proficiente patientia, habens misericordiam in poena post patientiam exerendo iustitiam. non enim deus rapit humanorum criminum occasiones neque tamquam infirmitatis nostrae naturaeque nescius ipsum illud ad poenam erroris et peccati nostri tempus inuadit: sed dissimulat et differt et paenitentiae solacium dilatione ultionis expectat, suauem se omnibus praestans, dum per misericordiae et iustitise modum temperandae seueritatis indulgentiae se reseruat.
Hoc in deo praecipuum, hoc in potente laudandum: non caelum fecisse, quia potens est; non terram fundasse, quia uirtus est; non annum astris temperasse, quia sapiens est; non hominem animasse, quia uita est; non mare in accessus ac decessus mouisse, quia spiritus est: sed misericordem esse, qui iustus est; sed miserantem esse, qui rex est; sed dissimulantem esse, qui deus est. ad id enim, quod dictum est: iustitia tua exultabunt, tamquam necessarium sequitur: miserator et misericors dominus est. patiens et multse misericordise. suauis dominus uniuersis, et miserationes eius super omnia opera eius. quod enim potens est, naturae suae uirtus est: quod autem misericors est, salutis nostrae profectus est. et plus est non suis uti, sed aliis praestitisse, quae sua sunt; atque ideo praestat ceteris dei operibus misericordia, quia magnifica eius operatio uirtutis suae res est, misericordia uero eius usus alienus est.
Ob quod tamquam in apice ipso diuinarum ob misericordiam laudium propheta consistens debitum deo honorem ueluti publicae confessionis ostendit dicens: confiteantur tibi, domine, omnia opera tua, et sancti tui confiteanturtibi. gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui. regnum tuum regnum omnium sseculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. dignus prophetica magniloquentia ordo dictorum est. opera deum confitentur: quam magnificus enim sit, operum et creaturse magnificentia confitetur. sed confitentur et sancti, quibus rex esse dignatur. gloriam regni elocuntur, ne ignorata non desideretur usuris. magnificentiam quoque gloriae regni dei nuntiant, ne desperetur seterna. dominatus etiam in generationem et generationem ostenditur, ut se dominatui intellegat coseternam. atque ita cognitio dei in operibus est, sanctorum officium in doctrina est, prophetise usus in prsedicatione est, regni gloria in aeternitate dominatus est, dominatus seternitas eos necesse est habeat, in quos agatur aeternus.
Atque ad id spebus fidelibus expetendum adhortatio prophetae continuo subiecta est: fi d e Ii s dominus in uerbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. uerborum fides forte nutaret, nisi sanctitas operibus esset admixta. atque ita sanctitas in operibus fidem confirmat in uerbis. ut de sancti fide in promissis non ambigas, cuius sanctitate utaris in rebus. si enim sanctum esse deum intellegimus per id, quod nascimur, uiuimus, alimur et copiis omnibus humanae naturse congruis abundamus, sanctitas ista esse non potest infidelis. in dictis.
Scit autem propheta esse et aliud sanctitatis dei opus in eo, quod sequitur: suffulcit dominus omnes, qui ruunt, et corrigit omnes elisos. adest omnibus dei sanctitas et se humanis auxiliis non subtrahit. sed seruat etiam nunc iustitise et misericordise propheta rationem. suffulcit enim dominus non conlapsos, sed cadentes, quos, etsi trahat pronus naturae lapsus in casum, paenitentia tamen, quae auctor est desinendi, ne penitus iam ceciderint, sistet in lapsu. ruere enim, non ruisse potest in id confirmatum esse, ne ruerit.
Sed et eriguntur allisi. differt autem ui exteriore conlidi et ruisse suo casu. alliditur namque ille, quem per diaboli instinctum calens aetas praecipitauit in casum, quem ignoratio conpulit in errorem, quem fraudulentis usa blanditiis naturae infirmitas egit in crimen. hic potius eliditur, quam ille, qui uoluntate permanserit, quem hic uitiorum usus oblectet, quem non paeniteat admissi. habet enim uenise apud deum solacium psenituisse de gestis, nec temperamento seueritatis indignum est, quod per admissi dolorem adfectum ita profitetur inuiti.
Et cur cadentes suffulciat et allisos corrigat, consequentibus docet dicens: oculi omnium in te sperant. et tu das escam illorum in tempore oportuno. aperis tu manum tuam et inples omnem animam benedictione. totis itaque in deum allisi et cadentes oculis aspectant; neque quisquam ita de se confidat, ut non semper cadere, semper se uereatur allidi. ab illo sperandum est, ne casu periclitemur, ne allidamur infirmitate naturae. omnia autem nobis uitse subsidia ex ipso sunt, cum ex oportunitate fructuum indultis cibis uiuimus, cum manum aperiendo animas nostras donis spiritalibus replet: etenim ex uirtutis suae fonte copia in nos eorum, quse sibi beneplacita sunt, exuberat. quod utrumque in his, quse consecuntur, discernit ita: iustus dominus in omnibus uiis suis et sanctus in omnibus operibus suis. iustus in uiis est, cum infirmitatem nostram in aeternum regnum suum confirmata donorum spiritalium communione deducit; sanctus autem in operibus suis, cum uniuersis fructus in temporum oportunitate subpeditat: sanctitatem suam in omnium alimonia docens, iustitiam uero in replendis beneplacito animis conseruans.
Post quae sequitur: prope est dominus inuocantibus eum. non longe abest, qui per naturae suae uirtutem et ipse ubique semper est, et totus semper et ubique est secundum illud Apostoli: quia in ipso sumus et in ipso uiuimus ac mouemur. prope est ergo inuocantibus, cum nihil sit, quod sine eo sit. sed quibus inuocantibus prope sit, subiectis docet: omnibus inuocantibus eum in ueritate. non ex otio inuocantibus neque ex infidelis ambiguitatis incerto, sed uerum deum fideli inuocantibus ueritate.
Et cum prope adsit, quid in ueritate se inuocantibus tribuat, demonstrat dicens: uoluntatem timentium se faciet; non turpium uoluntates neque uitiosorum cupiditates deus faciet, sed timentium se, per metum innocentes, per fidem honestas, per reuerentiam uerecundas; et uoluntates non otiosas neque sperare aliquid a se quodam contemptu silentii dedignantes, sed quas eloquatur oratio, quas preces contestentur. etideo subiecit: et orationem eorum exaudiet. uoluntas ergo ea a deo fit, quae uoce orationis exauditur. sed quse uoluntas fiet orantium? et saluos faciet, inquit, eos. hoc uolunt timentes deum, hoc ut audiantur orant, ut non dominetur eorum aeterna mors, non in interitum perpetui iudicii deputentur, sed sub custodia dei tuti sint. sequitur enim: custodit deus diligentes ipsum. saluos ergo faciet eos custodiendo, id' est aeterni regni participes reseruando; sed eos, qui et timebunt. et precabuntur et diligent. dehinc sequitur: et omnes peccatores disperdet, qui nec ut homines timuerint nec ut subditi orauerint nec ut donati uita mundoque dilexerint.
Conclusit autem propheta honoris debiti confessionem dicens: laudationem domini loquetur os meum. laudatio ei non sufficit, nisi et laudare non desinat. laudabit enim adhuc, cum iam tamen laudet. sed cum ille laudet, omne quoque ad benedictionem dei humanum genus adhortatur: et benedicat omnis caro nomen sanctum eius. per officii sui et fidei constantiam semper quidem ille laudabit; sed prophetae cura, ut omnes deum benedicant, optat. non enim ait: benedicent, tamquam certus sit in futurum, sed ex uoti adfectu ait: benedicant, et illud, potius ut intelligeretur optare, quam confideret sic futurum. deinde benedictionem non temporariam esse postulat, sed aeternam, in sseculum et in saeculum sseculi. nobis potius optandum, ut in aeternum benedicamus aeternum: quia in aeternum benedicens aeterno illi necesse est maneat coseternus, domino scilicet nostro unigenito et primogenito dei filio Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. I
Psalmus Cxlv

Psalmus Dauid. Alleluia. Aggsei et Zachariae.

Lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in uita mea: psallam deo meo, quamdiu ero.

Etiam huic psalmo addere aliquid translatoribus uisum est. nam cum Hebrseis sola alleluia sit praelata confessio, illis placuit Aggaeum et Zachariam in titulo anteferre: hoc eo, ut psalmum esse propheticum nosceremus, quia per hos prophetas, sub quibus sedificata rursum Hierusalem est, ipso illo tum tempore aeternae Hierusalem sedificatio praedicatur, etiam euangelio testante, cum ingressuro templum domino et nummulariorum mensas et ementium ac uendentium negotia subuersuro ita scriptum est: hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per Zachariam prophetam dicentem: dicite filise Sion: ecce rex tuus uenit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum nouellum subiugalem.

Et, ut arbitror, huius Hierusalem potius et Sion regem psalmus ostendit, qui ita coepit: lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in uita mea: psallam deo meo, quamdiu ero. scienter et de prophetae doctrina dictorum ordinem tenuit. primum enim animam hortatur ad laudem, quse in hanc est constituta naturam, ut maneat aeterna tum deinde, quia per donum resurrectionis glorificato corpore totum se ei meminerit coseternum, tamquam de futuro confidens ait: laudabo dominum in uita mea. non enim ea uita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est; ab Adam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non uitam, sed mortem esse apostolus nouit dicens: miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? in hac ergo uita sua deum, qualis primum in homine est instituta, laudabit. tum tertio. ne in hoc eodem nunc corpore inreligiosus existimaretur, adiecit: psallam deo meo, quam diu ero. in omni autem hoc psalmorum libro in psallere religiosas operationes corporis significari meminimus apta et consona corporei motus uarietate placituri.
Post quae stultas hominum opiniones et inanes in regum nominibus religiones, quos sibi deos antiquitas finxit, redarguit dicens: nolite confidere in principibus et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eorum et reuertentur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. confidere uetuit in regibus. et quibus regibus? subiecit: et in filiis, inquit, ominum. et quibus filiis hominum? quibus non est salus. et cur salus non est? ostendit: exibit spiritus eorum et reuertentur in terram suam. et reuersuris in terram quid erit? in illa die peribunt omnes cogitationes eorum: corruptae ipsi scilicet originis, quia esse filii hominum perstiterunt nec filii dei esse uoluerunt; nullius quoque salutis, quia exeunte spiritu et in terram corporibus dissolutis cogitationes eorum corporeae atque terrenae cum terreno corpore interibunt.
Sed uetita in eius modi reges fiducia, in quem sperandum esset, ostendit dicens: beatus, cuius deus Iacob adiutor est: spes eius in domino deo ipsius, qui fecit cselum et terram, mare et omnia, quae in eis rsunt; qui custodit ueritatem in sseculum, facit iudicium his, qui patiuntur iniuriam. non est caduca cogitatio in regem eius modi sperare; et spes illa non interit, quse in creatorem caeli, terrae, maris et omnis uniuersitatis huius extenditur. hic sperandus adiutor est, in quo dolus non est. nam cum secundum prophetiam omnis homo mendax est, ueritatem in saeculo solus ille custodit et custodiens ueritatem iudicium facit ob eos, qui patiuntur iniuriam. beatus ille est, quem adiuuando ex Iacob faciet Israhel. spes eius aeterna. est, quia in creatorem caeli, terrae marisque confidit. creator autem horum omnium hic et uerus et iudex est et ueritatem custodiendo et faciendo iudicium.
Neque solum iudicium facit, sed etiam id, quod sequitur: dat escam esurientibus. dominus soluit conpeditos: dominus sapienti ficat csecos, dominus erigit elisos, dominus diligit iustos. dominus custodit proselytum, pupillum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit hsec quidem et corporaliter intellegere non otiosum est: sed altius nescio quid et maius sermo conplectitur. dat, inquit, escam esurientibus. uideamus quam escam et quibus esurientibus. et hse quidem escae corporales non tum semper praebentur a deo, cum esuritur a nobis. annuum namque hoc earum munus est: et ideo intra tempus praebentur, ut intra tempus ne quis esuriat., est igitu alia esuritio et sunt aliter esurientes, quibus esurientibus esca praebetur. scriptum namque est in Amos propheta: ecce induco famem super terram; non famem panis neque sitim aquse, sed famem, ut audiatur uerbum dei. hanc igitur escam praedicationis esurientibus dominus inpertit. quae cum in cibum fuerit adsumpta, uincula diaboli resoluuntur. ligauit enim secundum euangelia decem et octo annis Abrahse filiam. compedes quoque auaritise, libidinis, ebrietatis cibus talis absoluit. et absolutis compedibus caecis sapientiam praestat. si de corporalibus donis propheta loqueretur, commemorasset potius caecis lumen indultum. sed quia per cibum esuritione depulsa soluebantur compedes saeculi, etiam caecitas saeculi sapientiae inpertitione depellitur. alimur enim post ingentem famem diuinse cognitionis spiritalibus cibis et compedibus, quibus currere ad aeterna non sinimur, absolutis, discussa per indultam sapientiam csecitate creatorem nostrum oculis intellegentise contuemur. desinit ergo famis longa, compedes graues, caecitas stulta et id, quod sequitur, succedit.
Adlisi eriguntur, iusti diliguntur, aduense siue proselyti custodiuntur, pupillus et uidua suscipitur et uia peccatorum disperditur. quisquis ille est, qui modo dei est, etsi non uniforme, tamen proprium habet munus. ut, adlisus licet, si non esuriat, si non compeditus et stultus sit, tamen erigi possit, ne iaceat in aeternum; ut iustus ob iustitiam diligatur, ut aduena, etsi non tamquam iustus diligitur, tamen uel ob hoc, quia aduenerit, reseruetur, ut pupillus, quia patrem sibi diabolum abiurauerat, exemplo apostolorum non orphanusrelinquatur.utuidua suscipiatur in sponsam,. posteaquam sibi in Christo confixus hic mundus est. omnem enim credentium fidem, cui per adimpletionem temporum lex tamquam uir primus emortuus sit, uiduam apostolus nuncupauit. sed non solum uidua suscipitur, sed etiam uia peccatorum exterminatur. quibus in interitum demersis Hierusalem sancti illius regis ciuitas incoletur: non ista utique, quae desolata et subuersa profani parricidii luit poenas.
Conclusit enim ita: regnabit dominus in seternum: deus tuus, Sion, in generationem et generationem. ubi illa Sion est, in qua regnaturus est dominus? nisi forte in ea, quae prophetas occidit et lapidat eos, qui ad se missi sunt? haec utique hodie iam non est et quomodo dominus in aeternum regnabit regni sui sede subuersa? sed regnabit in ea, quae mater caelestis est, quae uiuis lapidibus exstructa et sanctis ciuibus plena per generationem legis et per generationem fidei frequentabitur a domesticis dei et domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxlvi

Alleluia.

Laudate dominum. quoniam bonus est psalmus: deo nostro iucunda sit laudatio et reliqua.

Post primam Hierusalem subuersionem traductoque in Babyloniam populo captiuo sedificatam rursum eandem ciuitatem fuisse et historia Regnorum et libri Esdrse locuntur. sed hodie eandem nullam esse rerum fides edocet. et hoc idcirco praediximus, ne, quia translatoribus uisum est huic et anteriori psalmo in Aggseum et Zachariam titulum praescribere, existimemus in illius temporis homines prophetise huius prsescientiam conuenire. propheta enim non ignarus mysterii caelestis, cum in sedificatione dei ciuitatis humanam sedificationem inanem esse dixisset, cum deo ciuitas nisi per ipsum sedificata aeterna esse non posset, non nos nunc ad gratulationem sedificatse a deo rursum Hierusalem hortaretur, quam in uanum ab hominibus aedificari ante praedixerat. quod si quis forte putabit id. quod in alio psalmo ita dictum est: nisi dominus sedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabit, qui custodit eam, idcirco dictum fuisse, quia euersionem eius urbis, in qua templum exsedificandum esset, propheta praenosceret, meminisse haec ita intellegens debet eundem hunc prophetam sedificationem eam, quse a Zorobabel secundo innouata est, et inanem et caducam futuram fuisse non ignorare potuisse, neque illam, quae a Salomone c“pta est, non a deo institutam idcirco dixisse, quia per regem Babylonise esset destruenda, cum post septuaginta deinde annos rursum eadem sit reformata; hanc uero, quse a Zorobabel gesta est, esse sedificationem dei praedicatam, cum exinde diruta et sine aliqua restauratione sit dissoluta; et eam, dirutam licet renouatio sit consecuta, inanem atque humanam tamen prsedicasse, hanc uero, quae sine spe reformationis acciderit, diuini operis perpetuitate renouari! haec omnia intellegentise genera stulta atque ridicula sunt.

Laudat autem propheta dominum aedificantem Hierusalem illam, quae secandum euangelia sancti regis est ciuitas, in qua per dominum resurgentes sancti demonstrantur, quae inuectum pullo asinse dominum sanctorum lseta suscepit. corporaliter tum quidem tali uectione illam, quae occidit prophetas et lapidat apostolos, dominus ingressus est: sed alterius ciuitatis erat illa laetitia. ob illius ergo sedificationem propheta nos aduocat dicens: laudate dominum, quoniam bonus est psalmus: domino nostro sit iucunda laudatio. non leuis gratulationis laus est, cum bonus psalmus est. et psalmus non tam uocis, ut frequenter diximus, quam corporeae operationis officium significari solet. dominum enim non tam sermone quam re et gestis ob“dientise laudamus: ut mare et terra et caelum deum non tam uoce quam officiorum suorum uicissitudine atque obseruatione laudant. aduocat igitur nos propheta ad dei laudem, quia bonus psalmus est, et optat, ut huius boni psalmi deo nostro fiat iucunda laudatio, scilicet ut placentia deo opera nostra sint, per quse a nobis gestorum nostrorum laudatur obsequio.
Aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israhel congregans. qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum. numerans multitudinem stellarum et omnibus his nomina uocans. reuersuris de Babylonia in Hierusalem Iudaeis sub Dario rege edicto potestas data est reuertendi. neque alibi tum quam in regni Babyloniae finibus detinebantur: ex qua ergo dispersione Israhel congregatur? nempe ea, de qua ait dominus: emittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabit electos a quattuor angulis uentorum: quorum congregatio coetum sanctae ciuitatis efficiet, quae hodie per spei et fidei opus sedificatur in nobis. et idcirco anterior sedificatio congregatione est, quia nos ad futurae ciuitatis congregationem dei misericordia per gratiam iustificationis sedificet ceterum si de terrena sedificatione loqueretur, prior fuerat congregatio praedicanda, quia non nisi congregatus Israhel Hierusalem sedificare posset euersam.
Tenet deinde ordinem conpetentem dicens: qui sanat a I contritos corde et alligat contritiones eorum. congregato enim Israhel et in unam, quae sedificatur, ciuitatem collecto omnes humanae infirmitates et labes corporeae auferentur. absorpta enim corruptione et omnibus humanae naturae uitiis deuoratis incorruptio aeterna et in nullis anxietatum mortibus conterenda succedet. uenit enim dominus secundum euangelia sanare contritos corde, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, dimittere confractos in requiem, praedicare annum domini acceptum et diem retributionis. et hsec quidem pro parte iam coepta sunt, quia per speculum et in senigmate et in imagine futurorum secundum apostolum demoramur. sed tamen nondum nobis eius temporis fructus est, quo secundum prophetam dicere adepta spei consummatione possimus: conuertere, anima mea, in requiem tuam: quia dominus bene fecit mihi. quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. placebo domino in regione uiuorum. sanata enim omni cordis contritione et, ne perpetuo rursum subeat, alligata his omnibus humanarum passionum infirmitatibus liberati placebimus deo in regione uiuorum, anima nostra in requiem suam, ex qua per transgressionem primi parentis sui Adse eiecta est, reuertente.
Sed post prsedicationem sanati cordis etiam id ad prseconium diuinae bonitatis adiectum est: numerans multitudinem stellarum et omnibus his nomina uocans. si laus deo ob sedificatam corporaliter Hierusalem defertur, quid hic numerus stellarum et nomina tamquam ad praecipuam diuini operis laudationem prseferuntur? aut numquid laudabilius deo est numerasse et nuncupasse stellas quam creasse, cum creatio et numerum fecerit et nomina inposuerit et uocabulis nomina numerumque discreuerit? sed numerantur hic stellae, quas Abraham contuitus in caelo est, quas Isaac accepit in semine, quas Paulus discernit in gloria. quod autem nominibus suis uocentur, audiamus eum, qui uocaturus est. dicit in euangelio: nolite mirari ista; quia uenit hora, in qua omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius et prodient. uocantur ergo et prodient. adeo autem enumerantur per deum, ut capilli quoque, qui in singulis nobis innumerabiles esse existimantur, in numero sint eodem domino dicente: nonne et capilli capitis uestri numerati sunt? hoc domino potius dignum, hoc in misericordia eius prseferendum, ut eos, quos contritos corde sanauerit, quorum alligauerit contritiones, nominibus uocet, proprietate numeret, cselesti luce clarificet.
Ob quae mirabilia eius praedicauit: magnus dominus noster et magna uirtus eius et sapientiae eius non est numerus. suscipit enim mansuetos dominus, humiliat autem peccatores usque ad terram. hoc enim mansuetorum proprium est, quia secundum euangelia mansueti possidebunt terram, ut digni apud deum sint nuncupatione, numero, claritate. magnus est dominus, cum disparsiones congregat. magna uirtus eius, cum contrita clarificat. innumerabilis sapientia eius est, cum uniuersa et nominibus discernit et numero. sed qui suscipit mansuetos, humiliat autem peccatores usque ad terram. post meritum sanctitatis impietatis poena subiecta est, cum susceptis mansuetis in claritate stellarum peccatores usque ad terram humiliati infernse legis iudicio destinantur.,
Ob quse nos, tamquam cunctantes et hsesitantes, propheta cohortatur ad laudem dicens: inchoate domino in confessione, psallite deo nostro in cithara, qui operit caelum nubibus et parat terrse pluuiam, qui producitin montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et pullis coruorum inuocantibus eum. frequenter admonet propheticus sermo, ut eum uniuersitatis huius esse dominum credamus, quem omnis lex deum locuta est, qui se nuncupari deum Israhel uoluerit: ut nunc in eodem psalmo, cum dixisset: aedificans Hierusalem et congregans dispersiones Israhel, et ad laudem eius cohortatus adiecit: qui operit cselum nubibus, qui parat terrae pluuiam, ut non alius atque alius legis latae et creationis istius deus posset intellegi. ita autem temperata doctrinae istius ratio est, ut ea creationis enumeratse et nomina commemorarentur et genera, quae, cum creatorem deum esse latae legis ostenderent, significationem tamen in se institutionis typicse continerent: ut nunc confiteri deo ob id admonemur, quia operit caelum nubibus, quia parat terrae pluuiam, quia producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum [et herbam seruituti hominum] et pullis coruorum. inuocantibus eum. in his enim omnibus dei et prouidentia significatur et bonitas, ut subtexto nubibus caelo terris pluuias infundat, ut uertices collium fseno uestiat et iumentis pabulum praebeat et auibus cibos praestet, quia ab eo alimoniam uniuersa, quae creauit, expectent. sed haec omnia diligentius introspecta significationis alterius uirtutem in se habent.
Scimus enim esse nubes, quibus deus, ne super uineam pluant, mandat, sicut per Esaiam dictum est: et nubibus mandabo, ne pluant super eam pluuiam; uinea enim domini Sabaoth domus Israhel est. nouimus nubes, quae prae fulgore eius in conspectu domini transeunt: prae fulgore, inquit, eius in conspectu eius nubes transierunt. nouimus nubes, quas deus in ascensum suum posuit: et posuit nubem ascensum suum. nouimus nubes, ad quas usque dei ueritas est: et usque ad nubes ueritas tua. et has nubes aliquot locis sanctorum doctrinam significari ratio absoluta est, quae uetitae infidelibus pluere eloquia arida impiorum corda non irrigant. quse, cum dominus adsit, esse cessabunt: ut orto sole stellarum lumen hebetatur. ita et doctrinae nubium domino ipso iam per se fulgente praetereunt. per quas etiam ad dominum conscenditur, dum diuina praedicatio iter nobis regni caelestis ostendit: et ideo hse nubes nobis positse sunt in ascensum. ueritas quoque dei usque ad nubes easdem est, quia in se ueram dei cognitionem haec doctrina prophetica continet.
Haec ergo ad commemorationem dei laudium creaturarum genera electa sunt, quae, cum prseconium in se creatoris ostenderent, parabolicam tamen, siue, ut apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent. caelum ergo nubibus subtegitur, id est prophetica doctrina rebus est subiecta diuinis. pluuia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtextarum nubium profunduntur, per quae infructuosi ipsi atque aridi ad eliciendos ex nobis fractus dono diuini imbris humescimus. et haec eloquia diuina tamquam imbrem intellegenda esse Moyses testatus est dicens: expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen. haec ergo terrae pluuia praeparatur, post quam fsenum in montibus producitur et iumentis in escam propriam praebetur. opinor fecundiores esse montibus ualles, quse circumiectorum collium concauo decliui in se humore pinguescant; et quid rationis est, ut ad escam iumentorum produci faena laudentur in montibus? et quamquam plures montes fecundis uerticibus atque herbidis sunt, tamen rerum corporalium nominibus spiritalis doctrina conserta est. producunt ergo montes iumentis in escam suam fsenum; sed montes, qui exultauerunt sicut arietes, in quos frequenter propheta oculos erexit dicens: leuaui oculos meos in montes. hi ergo montes, patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum altitudines, fsena pecoribus producunt. et quibus tandem pecoribus? Esaiam audiamus: agnouit, inquit, bos possessorem suum et asinus praesaepium domini sui; Israhel uero me non cognouit. et quia per hebetis naturae inreligiosam ignorationem pecora sunt dicta, cibus quoque eorum significatus in fseno. hoc ergo faenum et his iumentis praebetur in montibus.
In pluribus autem codicibus insertum hunc uersum deprehendimus: et herbam seruituti hominum, ut ea, quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intellegerentur. sed nos non egemus hoc sensu. nam licet non inpediat adiectus, non tamen eum, tamquam non aliis ad huius intellegentise confirmationem uti possimus, amplectimur. hic enim ordo dictorum est: qui operit caelum nubibus et parat terrae pluuiam, qui producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et herbam seruituti hominum et pullis coruorum inuocantibus eum. siue igitur per nubium pluuiam producto iumentis in montibus fseno, ut allegorica doctrina posset intellegi, hsec herba seruituti hominum praebetur, qui pecudea ignoratione deposita deum tandem rationabiliter conperissent; siue, quod absolutius intellegi potest, in herba fructus humanis cibis praestiti edocentur, quia omnes fructus per herbam con- - firmantur in messem: deo utrumque laudi est, infirmitati eum nostrae uel corporales in fructus cibos uel spiritalia in prophetis uitae pabula praebuisse.
Sed id, quod sequitur, quomodo intellegi oportebit: et pullis coruorum inuocantibus eum? deum inuocare proprium hominis officium est, qui solus ex uniuersis animantibus particeps rationis effectus est. coruorum uero pulli deum quomodo inuocant? et cur pulli coruorum potius quam corui, quorum natura hebes, inproba, inprouida, nulla dei cognitione donata sit? aut quse esca praebetur? numquid ut fseni iumentis et ut herba hominibus? corruptorum cadauerum foetidas sordes deus orantibus se coruorum pullis et pecudum mortes ad cibum uitae praesentis inpertiet? hsec ita intellegere non dicam erroris, sed inreligiositatis extremae est. quid ergo intellegi oporteat, prout ipsi dono gratise caelestis adepti sumus, loquemur.
Coruum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca. emissus non redit, meminimus. cum enim consistendi nusquam locus esset aquis in uniuersa diffusis, ipse columba postea non reperta requie reuertente non rediit. cum enim illic arca ecclesiae formam habuerit, is, qui ecclesiam, cum numquam alibi posset consistere, derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui, cum nullam aliam praeterquam ecclesiae requiem habeat in saeculo, mauult tamen in inanibus saeculi demorari. hanc quoque auem legimus in pastum Helise deputatam cibos semper ei fuisse solitam inferre et hoc tum, cum impiissime omnis populus et inreligiosissime deuersaretur. in famulatum ergo tanti prophetae haec auis, quae in formam peccatoris erat constituta, delecta est. cum enim anterior populus inprobabilis repertus est, tum dei prsedicatio, quse cibus et esuritio est prophetarum, per eorum, qui peccatores erant, officia expletur. nos enim uel ceteri ante nos ex inpudentibus et procacibus et inmundis et cruentis geniti atque nati tamquam pulli coruorum deum inuocamus agnitione, confessione, famulatu: ut ex iumentis et pecoribus per agnitionem dei homines effecti, rationis scilicet participes ex rationis ignaris, quibus cotidie a deo producente in prophetis doctrinae praedicationem tamquam in montibus faenum cibi caelestis praebetur alimonia.
Ut autem omnia hsec, quse allegorice commemorata sunt, in profectum humanae salutis geri intellegerentur, psalmum conclusione confirmat. ita enim ait: non in uiribus equi uoluntatem habet, nec in tabernaculis uiri beneplacitum est ei. beneplacitum est domino super timentes eum et in omnes, qui sperant super misericordiam eius. contraria sibi ista sunt, si corporaliter intellegantur. quomodo enim deus iumentis fsenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? necessitatis namque ministerium, non prouidentise benignitas est alimonia praebere non placitis. sed quia omnis dei misericordia curam habet humanse salutis, allegorice superius dicta conclusionis absolutione consummat: non pecorum speciem atque uirtutem nec pretiosarum domorum deo ornamenta placuisse — quae maxima est humanae opinionis ambitio, habere equos nobiles, domos pulchras — sed placere tantum timentem, sperantem et potestatem dei et misericordiam spe metuque testantem. misericors enim et potens est, qui dixit: qui credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte ad uitam; et potens mortem demutare uita et misericors iudicii amouere terrorem dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxlvii

Alleluia.

Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum. Sion et reliqua.

Et huic psalmo, ut ei, qui ante superiorem fuit, Aggaei et Zachariae, cum in hebraicis non extet, nomen adscribitur: ut et per hunc et per eos, sicut superius ostendi, aeternae Hierusales prophetia posset intellegi.

Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Sion. non differt Hierusalem a Sion; nam secundum locorum nomina urbis ipsius locus idem est: sed nominum interpretatio geminam hanc eiusdem urbis commemorationem necessario desiderabat. Hierusalem enim est ciuitas pacis. et quia domini nostri regnum in pace et unanimitate sanctorum est — et factos est, inquit, in pace locus eius—, conuentus ille beatorum, qui dei regnum est, Hierusalem tamquam ciuitas pacis est dictus. ciuitatem uero hanc uiuis, ut apostolus ait, lapidibus extructam sanctorum coetus conformis gloriae dei ex resurrectione consummat, qui se, qualis futurus esset, per fidem in corpore domini ante speculatus est et idcirco etiam Sion nuncupatur. corpus quidem domini secundum interpretationis uirtutem, quia in eo spem nostram fide contemplamur, in omnibus scripturis Sion nuncupari existimatur, quia Sion speculatio est. sed ciuitas illa, quse Hierusalem est, quse propter unanimitatem ciuitas pacis est, etiam propter conformationem in se corporis dei, in quo se ante speculata est, Sion nuncupatur: cuius gloriam adepta est, accepit quoque eius et nomen. ergo et conuentus ille pacificus et gloria illa corporum demutatorum in Hierusalem et Sion nomine est, quod utrumque unum est; non saxa inania neque sedificationes hebetes, sed rationale animal, fundamentorum uiuarumque lapides gemmarum et ciues sanctitatis et dei in domesticos suos dominatus haec ciuitas est, quse ex sensu beatitudinis suae et confessionis prseconio aduocatur ad laudem.

Et propheta causam laudationis adiecit: quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satians te. haec illa est beatae terrae hereditas, quam dominus in euangeliis mansuetis spopondit dicens: beati mansueti, quoniam ipsi hereditabunt terram. plurimis in locis prophetae beatitudinis huius tempus praedicauerunt et firmitatem ciuitatis huius aeternae: cuius ita portae et serae confirmatae sunt, ut aduersariis nobis inimicisque uirtutibus inpenetrabilis, inuia, indissolubilis perseueret, nullius egens, quia ad corporis animaeque substantiam seternitate firma, benedicta in incolis, uoluntate pacifica, uitae substantia copiosa.
Sed ad hanc dei praedicationem etiam illud adiungitur: qui emittit eloquium suum terrae; uelociter currit sermo eius. prsedicationis regni dei non fuit lenta properatio, sed in omnem terram indefessa mobilitate et celeri transcucurrit. ubi enim non statim, cum dominus regni sui gloriam in corpore natus ostendit, apostolicae et propheticae doctrinae cursus egressus est? per hancque uelocem transcursionem sedificatio beatae huius ciuitatis est c“pta, quse auditis opulentise suae copiis cotidie ubique uiuis fidelium lapidibus structa usque ad incolatus sui plenitudinem conparatur, cuius in congregandis omnibus ex quattuor partibus mundi uelox sermo percurrit, rursum ad confrequentandam hanc beati regni ciuitatem in coetum consummatae plenitudinis congregandis.
Sed et praedicatio alia conectitur: qui dat niuem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. mittit crystallum suum sicut frusta panis, ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea; flauit spiritus eius, et fluent aquae. uitse uia, sicut dominus in euangeliis ait, angusta et tribulata est; neque nisi per maximas difficultates et molestias hac ad caelorum regnum uia pergitur. quod quidem de molestiis huius saeculi dictum fuisse intellegi oportet; per praesentes enim uexationes in requiem aeternam aditur. et quamuis rerum praesentium laboribus quasi quadam uiolentia asperrimse hiemis uramur, tamen post harum praesentium acerbitatum rigores deo eos resoluente in placidis et tranquillis et serenis quiescemus. secundum enim dictum propheticum et allegorumeni consuetudinem nunc in niue et nebula et crystallo, quse omnia per naturam suam urunt atque mortificant, ssecularium in nos molestiarum et calamitatum et dolorum et nocturnum ignorantiae frigus significatum esse credendum est. scit hic idem propheta beatae huius ciuitatis participem nequaquam iam frigore isto iniuriae saecularis urendum, dicens: per diem sol non uret te, neque luna per noctem. hsec enim omnia, quibus per praesentes calamitates adurimur, rursum dei bonitate resoluta liquuntur. nix namque lanae mollitudine defluens, tegens omnia intra se detinet; pruina quoque nebulse descendentis cineris modo sparsa constringit; crystallum etiam ultra consuetudinem grandinis duratum et in frusta solidatum habet in se et impetum et rigorem. et si haec perpetuo permanerent, numquid non uniuersa horum frigore perusta semper arerent? quis enim ferre aeternas corporis calamitates indeficientesque posset, si series mali nostri sempiterna traheretur?
Sed dissolutis infirmitatibus corporis regni beati huius tempus aeternum est, ubi non flendum, non dolendum, non corporese cupiditatis demutatione labendum est: sed in his uiuendum, quse, inquit, oculus non uidit, et auris non audiuit, et in cor hominis non ascendit. cessat in bonis futuris intellegentia, auditus, aspectus; nec conspectui subicitur nec auditu capitur nec mente percipitur, quicquid illud beatis aeternis beatum aeternumque promittitur. soluentur igitur haec omnia niuis, pruinse et crystalli frigora tamquam flatu tepenti tum, cum post ssecularis noctis rigores tempora illa regni seterni in unam atque indemutabilem tranquillitatem dei spiritus temperabit.
Atque ut sub niuis et nebulse et crystalli frigore intolerabili, si maneret, dei tamen spiritu in deliquium resoluendo significasse illam aeterni regni seterno populo beatam temperiem nosceremus, psalmum propheta tali confessione conclusit: ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea; flauit spiritus eius. et fluent aquse. pronuntians uerbum suum in Iacob, iustitias et iudicia sua inlsrahel. non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestauit eis. peculiaris haec in Iacob et Israhel dei uoluntas est: . non in eum Israhel neque in eum Iacob, qui hoc corporis nomen ad solatium ueluti generosae in se stirpis amplectitur. sed eum Iacob, qui subplantauit priorem, qui primogenita spe seternitatis emit, cui Israhel deum uidendo cognomen est, qui ipse Hierusalem et pacis est ciuitas, qui sedificatus super petram fidei confirmatis portarum seris fortiores portas portarum inferi obtinebit, qui in uerbo dei congregatur, qui non inopia eget, non ssecularis rigoris frigore aduretur, sed liquefactis omnibus et dei spiritu absolutis temperie seternse* serenitatis utetur. huic pronuntiatur hoc uerbum, hic per spiritalem intellegentiam has dei iustitias et iudicia expectat. consors boni huius nulla gens alia est, neque hanc iudicii gloriam infidelitas inreligiosa cognoscit. in sua enim uenit, e t sui i eum non receperunt. quotquot receperunt, dedit his potestatem filios dei fieri dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cxlviii

.Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis et reliqua.

Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem domini aduocat, beatae illius spei nostra distributionem ipso conlocationum suarum ordine sunt secuti. primus enim eorum ob spem seternitatis et caelestis regni expectationem cantatus est. secundus ob sedificationem sanctae ciuitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctae huius ciuitatis conuenient, subsecutus est. tertius ille iam ob gratulationem exsedificatse ciuitatis et aeterno. pace fundatae et post saeculi urens arensque frigus caelesti spiritu temperatae in hunc hymnum est comparatus. doctrinae ergo idem est ordo, qui rerum. nam secundum propheticam et apostolicam prsedicationem beati istius regni et ciuitatis aeternae in his ordo dispositus est: in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum ciuium confrequentantium incolatu.

Post quae iam in aeterna beatitudine omnibus constitutis ad canendas dei laudes hoc consequenti psalmo chorus caelestium uirtutum potestatumque contrahitur, ut ob depulsam saeculi uanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta et in beato regno seternitatis aliquando respirans deum suum et lseta praedicet et quieta et ipsa secundum apostolum in gloriam beatae aeternitatis adsumpta, cum ait: etenim expectatio ipsius creaturae reuelationem filiorum dei expectat. uanitati enim creatura subiecta est non uolens, sed propter eum, qui subdidit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum dei. hinc ergo hymnus est libertatis indultse, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subiecta seruitii, iam conformata tandem filiorum dei gloriae in aeternam beatitudinem creationum elementa requiescunt. cuius beatitudinis longo iam diu secundum apostolum Petrum desiderio detinebantur, cum ait: haec, quae modo uobis nuntiata sunt per 608, qui uobis spiritu sancto euangelizauerunt, quae missa sunt a caelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere. expectatio itaque caelestium est beatitudo terrena et corruptionis nostrae demutationem diuinarum creationum orant elementa, prospicere hanc euangelicse prsedicationis spem concupiscentia, gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione sumptura: quam iam secundum prophetiam psalmi adepta in consonam laudem perceptae beatitudinis aduocantur.
Laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. laudate eum omnes angeli eius. laudate eum omnes uirtutes eius. laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen. laudate eam caeli caelorum: et aqua, quae super caelos est, laudet nomen domini. quia ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; et statuit ea in saeculum et in sseculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. absoluto quidem ad intellegentiam sermone propheta omnes caelestes uirtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfect-a ratione doctrinae. primum enim errorem hunc humanae ignorationis auertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse atque ita ex inordinatione in ordine constitisse quidam ausi sunt opinari; tunc quod alii hunc ipsum mundum deum esse, qui se agat ac moueat et in annuam temperiem cursu demensse rationis moderetur, existiment; postremo quod quaedam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis aut caelum, aut solem, aut aquam, aut sera, quibus dei honorem inani atque impia religione deferrent. omnem igitur errorem ignorationis exclusit dicens: quoniam ipse praecepit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt. nullus hic fortuitorum concursus, nulla naturae propriae uirtus, nulla seternitatis ex semet substantia in his, quae creata docentur, admittitur.
In quo dicto etiam hoc docetur, quod et Genesis distinxit et euangelia testata sunt et apostolus prsedicauit: dei iussu facta esse omnia, non per se extitisse, tamquam ipsa illa materia oboedientiae ui talis existeret, cum esse ac subsistere iuberetur; sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo, qui dicebat, ut fierent. ita enim Genesis est locuta: et dixit deus... et fecit deus. et nunc propheta ait: dixit, et facta sunt. non enim sibi praecepit, ut fierent, sed sunt facta, cum dixit. facta autem sunt per eum, de quo euangelista testatus est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil et apostolus ait: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturse, quia in ipso condita sunt omnia in cselis et in terra, uisibilia et inuisibilia; siue sedes, siue dominationes, siue principatus, siue potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt. et Sapientia ita de se locuta est: ego eram apud ilium conponens; mihi adgaudebat, cum laetaretur orbe perfecto. cessat itaque ambiguitas intellegentise et noui et ueteris testamenti auctoritate conuicta. patri filium ante saecula manentem in creandi mundi exordio adstitisse.
Causam etiam propheta aliam laudis adiecit: quoniam ipse mandauit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sun t; et statuit ea in saeculum et in saeculum sseculi. manent enim ex nihilo substituta et gratiam ex eo, quod sunt, creatori suo debent cum sensu uitae suae bonitatem eius et uirtutem sentientia, per quem uiuere se sentire coeperunt. uiuunt autem adeo, ut et in saeculum saeculi maneant et secundum apostolum reuelationem filiorum dei expectent a corruptionis seruitio in conformem eorum gloriam liberanda. con. tuendum autem est, in his creaturis, quae in sseculum saeculi sunt statuta, neque caelum hoc, quod firmamentum nuncupatur, neque terram, quse arida dicta est, connumerata fuisse, quia et in prophetis dictum sit: ecce ego facio caelum nonum et terram nouam et dominus in euangelio dixerit: caelum et terra praeteribunt; uerba autem mea non prseteribunt; de quibus non huius loci sermo est. tantum illud ad admonitionem commemorandum a nobis fuit, non dissolubiles creationes nunc ad laudem dei fuisse nume. ratas, sed eas, quae in seternitatis sunt substantiam constitutae. ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantise suae beatitudine crederetur. subiecit: praeceptum posuit, et non praeteribit, ut hoc, quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intellegatur, sed prsecepti eius sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis adferre. non enim, inquit, praeteribit prseceptum, id est mandati eius non erit finis: quia in aeternum maneant, quibus aeternitatem uirtus aeternitatis indulsit.
Post quas rursum terrena cetera aduocantur ad laudem, quae, etsi non omnia sunt horum caelestium et beatorum bonorum consortia. partim per inrationabilem sensum, partim per inanimale naturae, partim per impietatis offensam, tamen deum per id, quod talia sunt instituta, ipsa institutionis in se habitae prouidentia praedicant. ait enim ita: laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi. ignis, grando, nix, crystallum, spiritus procellse. q u ro faciunt uerbum eius, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestise et uniuersa pecora, serpentes et uolucres pinnatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terra. iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus laudent nomen domini. omnia laudem dei concinunt, licet quaedam sensu laudis carentia sint: sed per institutionis ordinem qualitatemque gignendi prseconium creatoris ostendunt. detenti in terra dracones eorumque plures in abyssis demersi, ut nos intra metum et religionem, dum ipsi intra abyssum terramque religati impietatis nostrse; p“nis praeparantur, coercerent. natura ignis, niuis candor, crystalli glacies, procellse spiritus, montium celsitas, distinctio collium, arborum fructus, bestiarum uarietas, pecorum utilitas, serpentium nisus, uolucrum uolatus, regum potestas, populorum famulatus, principum dignitas, iudicum aequitas, aetatum omnium et sexuum mores, studia, uirtutes, . haec itaque omnia in diuersos ineffabilesque usus formata, distincta, animata, perfecta, creatoris prouidentiam laudant. et eorum, quae aut inanima aut inrationabilia sunt, qualis laudatio esset, ostendit dicens: quse faciunt uerbum eius: ut ex eo, quod in hunc officiorum suorum sint ordinem constituta, praeconium eius, a quo ita sint instituta, testentur.
Regibus uero et ceteris aliis, tamquam rationis consortibus, haec laudandi causa proposita est: quia exaltatum est nomen eius solius, confessio eius super caelum et terram. et hac quidem deus regum et populorum et principum et iudicum et aetatum omnium constitutione laudabilis est, quod humanae uitae cursum tali diuersorum officiorum temperatione contineat; tamen, quia omnis superior laudatio beati illius regni tempus ostendit, hanc causam laudis adiecit: quia exaltatum est nomen eius solius. tum enim deus unus etiam ab inuitis et intellegitur et uidetur religato diabolo et angelis eius poenae cum eo aeterni ignis addictis et omni spiritalium nequitiarum potestate sublata, cum iam non peccatum, non mors, non terrenus hic mundus sit. ait enim: confessio eius super terram et caelum: exaltabit cornum populi sui, id est in illo beatae ciuitatis illius saeculo, ubi cornum populi sui dominus exaltat et incorruptionem ei, quse significatur in cornu, per honorem inmortalitatis inpertiet. tum enim caelum nouum et terra noua est, cum his praesentibus dissolutis noua illa et aeterna succedent. ideo confessio eius super caelum et terram, quia non in hoc saeculo neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedis beati illius regni est constituta.
Et quia illud sanctorum est regnum, per quod regnante domino ad beatum regnum dei patris accedent, psalmum ita propheta conclusit: hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israhel, populo adpropinquanti sibi. sanctorum omnis hic hymnus est, . qui dominum non ut ceteri reges aut prin- . cipes aut iudices pro uirtutis et confessionis admiratione laudent, sed pro gaudio consummatae in se beatitudinis et gratulatione cantantium: sancti scilicet, qui Israhel filii sunt, deo propinquantes; non illi utique, de quibus dictum est: plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, sed bi, qui merebuntur audire: prope est dominus omnibus inuocantibus eum. illis ergo proprius hymnus est, qui deo propinquabunt, qui per hoc sanctae Hierusalem regnum beatum aeterno regno proximi post regnum domini Iesu Christi in regnum dei patris domino conregnante transibunt apostolo docente: cum tradet regnum deo patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. omnibus enim subiectis sub pedibus eius nouissima euacuatur mors. cum dixerit: omnia subiecta sunt prseter illum, qui ei subiecit omnia, tunc ipse subiectus erit illi, qui ei subiecit omnia, ut deus sit omnia in omnibus. hic ergo populus est propinquans regno dei patris per regnum filii dei proximus. regnat itaque dominus traditurus deo patri regnum, non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum eius sumus, deo patri traditurus in regnum. regni traditio nostra prouectio est, ut, qui in regno. filii erimus, in regno quoque simus et patris, digni per id regno patris, quia digni regno erimus et filii, proximi tum patris regno, cum filii erimus in regno, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Clix

Cantate domino canticum nouum, laudatio eius in ecclesia sanctorum et reliqua.

Superior psalmus omnem creationum diuersitatem ad laudem dei creatoris est adhortatus; et ordo a caelestibus c“ptus cuncta terrae ac maris et seris animantia percucurrit uniuerso quoque genere aetatum, sexuum, potestatum ad honorem debitae confessionis admonito, ut gloriam eius, qui se ad uitam animasset. firmasset, ornasset, pius gratiarum sermo celebraret. postquam, ut dignum fuit, propheta psalmi ipsius fine proprium officii sui munus expleuerat, omnibus quidem ad laudem diuinam adhortatis hymnum tamen esse sanctorum eius ostendit: filiis scilicet Israhel, populo, qui fieret deo proximus, ut, cum uniuersitas omnis deum ex uitse suse sensu et gratulatione laudasset, Israhel tamen ei solus adpropians hymnum ex cognitionis ac dignationis diuinse familiaritate cantaret. post quae nunc ad cantandum deo nouum canticum incitamur. et forte nihil ultra reliquisse psalmus anterior nouitatis admirationisque credatur, cum. si quid illud in gratulatione nostra sensuque sit, idipsum in laude oportere esse praescriptum sit. efferre autem se ultra caelestem sedem mens nostra non sufficit; sed laudare deum ea, quae supra caelos sunt, admonentur. rursum autem se tendere ultra abyssi immensitatem intellegentise nostrae opinio non potest; uerum ea, quae in his sunt, ad laudis officium aduocantur. iam uero ipsa illa natura seris in grandine, niue, crystallo procellseque spiritu concinere gloriam tantae laudis iubetur. tum porro uniuersitas generis humani in regibus, in principibus, in iudicibus, in omni uel aetatis flore uel senectutis maturitate dei laudem cantare praecepta est; quia haec omnia sibi inperturbato cursu moderatoque consistant, fluantque uniuersa ita naturae suae lege praecepta, ut decedere his ex ea, qua creata sunt, constitutione non liceat.

Cum ergo nulla extra haec rerum diuinarum cselestiumque decreta uideatur homini concessa esse cognitio cognitionisque laudatio, uideamus, ad quod nunc nouum canticum aduocemur, cum dicitur: cantate domino canticum nouum. est plane nouum canticum. cuius quidem noui cantici gratulationem iam et in superioribus psalmis, in quibus nouum canticum cantatur, ostendimus: cum in gentibus dominus esse regnaturus ostenditur, cum ipsum ad regni gloriam dextera sua saluabit, cum adsumens ex inferno animam suam nos secum adsumpsit in reges. proprium ergo hoc canticum nouum est sanctis eius. id enim sequitur: laudatio eius in ecclesia sanctorum. lsetetur Israhel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exultent super regem suum: laudent nomen eius in choro, in tympano et psalterio psallant ei; id est in eo, qui secundum nonagesimi et quinti psalmi canticum nouum regnabit in gentibus et quem in sequenti cantico nouo in mirabilibus factis suis dominum saluabit dextera sua. super hoc igitur rege laetatur Israhel et Sion filii, eius scilicet Sion, quse mater in caelis est, quae conscriptorum primitiuorum et angelorum frequentantium ciuitas est, et Israhel ille, qui spiritu, non littera et super quem apostoli pax est. hi ergo filii, qui suscipientes confitentesque regem filii dei facti sunt, et hi ergo, qui in corpore deum mentis oculis agnouerunt, lsetabuntur in choro, in tympano psalterioque psallentes. haec autem musa laetitiae in tabernaculis iustorum est, et in symphoniae cantu cantus in reditu filii paenitentis auditur.
Quse autem nunc proprie post creaturarum laudationem et superiora cantica noua huius cantici noui causa esset, ostendit dicens: quia beneplacitum est domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem. exultabunt sancti in g I ori a. om nia quidem deo, cum sunt creata, placuerunt Genesi testante, cum dicit: et uidit deus, quia bona sunt; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus. bona quidem creatio hominis est, quia quae initium creationis secundum originem dei similitudinemque sortita est; sed iudicio se immutabilis dei secundum demutationem humanae uoluntatis atque arbitrii temperante tum, quia peccassent et agerent paenitenda, psenitere se, quia fecisset hominem, testatus est. at uero ipsis illis ex peccato in uitam reformatis depulsa psenitentise querella iam beneplaciti in eos adfectus ostenditur. reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem inpsenitenti sacramento spopondisset propheta dicente: iurauit dominus, non pseni tebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. complacitum ergo est, quod inpsenitens esse iuratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est gentium et rege et sacerdote primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exultantibus super regem suum.
Sed post sanctorum gloriam intellegendum est, quid ad cantici noui plenitudinem consequatur: lsetabuntur in cubilibus suis. exultationes dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus ipsorum. iam non lacrimis stratum rigabitur, nec in hoc mortis corpore degentium ob peccati necessitatem ac dolorem noctibus singulis lectus lauabitur. in cubilibus enim iam suis sancti lsetabuntur in gloria, et ob id dei exultationes semper in gutture. per significationem gutturis internae conscientise protestatur adfectum. sed neque solum in eorum gutture exultatio dei est, uerum etiam ipsorum manus bis acutis gladiis armabuntur. hsec filiis Sion cognitio regis indulgit, quibus in choris tympanisque psallentibus disposita sit et salus et gloria et laetitia et exultatio et potestas. nam potestatem in gladio significari tum plurimis locis, tum consequentibus admonemur. cur enim bis acuti gladii in manibus eorum essent, edocuit mox propheta dicens: ad faciendam uindictam in nationibus, obiurgationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in his iudicium conscriptum: gloria hsec est omnibus sanctis eius. hoc ergo est canticum nouum, cum humiles terrae tribulatique corde regibus , constituantur in reges, cum existimati purgamenta mundi et uel abortiua gentium lumen mundi et ultores sint nationum. gladii enim bis acuti in manibus eorum sunt, quia sancto illi in Apocalypsi gladius bis acutus ex ore sit, iudicium undique potestatis exercens. nam et gladium uenit dominus mittere in terram, et sancti secundum apostolum mundum iudicabunt et in illis iudicabitur mundus. dictum est enim: aut nescitis, quia angelos estis iudicaturi? fit ergo per eos uindicta in nationibus; deus enim in nobis est ultionum. obiurgatio deinde exeritur in populos; fidelis namque est, qui ait: arguam te et statuam hsec contra faciem tuam. sed argutionis huius hic exitus est, ut reges nationum nobilesque earum manicis et compede uinciantur. uincti enim manibus et pedibus secundum euangelia in exteriores tenebras deputantur. et quia illic erit fletus et stridor dentium, fiet iudicium conscriptum, quod lex scilicet praescripserat, quod prophetae nuntiauerant, quod omnis diuinus fuerat sermo testatus. hoc fides, pietas, continentia, confessio habet meritum, hoc contemptus saeculi muneris sumit: fieri regem regum, quorum odia ob Christi nomen excepta sint, uinciri nobiles, quorum nos uincula carceresque concluserint; conscriptum in eos iudicium habetur, quorum et gladii desseuierint et potestas. sic sanctorum gloria omnis a deo est, cum post has uitse et corporum passiones egerant potestatem. sic cantici noui hymnus impletur, cum post gentium obprobrium regumque cruciatus iudicium conscriptum in gentes regesque decernant, quibus dominus Iesus Christus et unigenitus deus et dominus et rex est, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Psalmus Cl

Laudate dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento uirtutis eius.

Magnis psalmorum librum sacramentis rerum caelestium refertum esse saepe tractauimus, uel cum dispositio singulorum contra temporis gestorumque rationem ordinem numerumque sortita sit, uel cum superscriptiones nonnullae aliter, quam Hebrseorum libris continentur, adscriptae sunt, uel cum tituli plures, cum nulli sint, praef-erantur. cum ergo ultra litterae opinionem celsioris intellegentiae sensu uolumen digestum sit, oportuit idipsum digno fine concludi, ut secundum gloriosam spei nostrae perfectionem liber quoque tanti prophetae consum- - matus existeret. primum enim in eum est numerum distributus, qui ex tripartito quinquagesimo numero esset explendus, cum neque in Hebraeis numerus singulis quibusque conexus sit, et plerique apud eos psalmi, quo minus hic triplicis quinquagesimae numerus conueniret, iuncti sunt. fuit ergo in translatoribus hoc intellegentise spiritalis, ut congestam hanc in plurimis continuatamque seriem partirentur in numerum, ut psalmorum omnium hic et ordo et numerus, qui in his tribus quinquagesimis est, possit expleri, totiusque libri idem hic quasi status existeret. qui fidei, ut in quinquagesimo psalmo centesimoque tractauimus, quorum unus secundum praescripta legis post sabbatorum sabbata confessionem peccati remissionemque conplexus est, alius sub eiusdem numeri plenitudine non indulgentiam peccati, sed fructum officiumque iustitise conprehendit. post quae rursum aedificata iam in aeternum dei ciuitate et omnibus ad gratulationem eius laudemque commonitis sub eiusdem rursum numeri potestate spes est consummata sanctorum, iam ad spiritalem omnibus gloriam naturamque renouatis, ut gradatim per hoc ad dei consortium ueniretur, cum peccatorum remissio uitae innocentiam et iudicii constantiam mereretur, uitse autem innocentis iudiciique constantia spiritalis gloriae sumeret dignitatem. ac sic omnia, baptismum, resurrectio, demutatio continentur, cum prima nos libri huius quinquagesima regeneret ad innocentiam, sequens ad iudicium innocentise resurrectione perducat, tertia in naturam spiritus et laudem constituat. post uinctos enim compedibus reges ligatosque manicis nobiles et sanctorum iudicium conscriptum, cum in his omnibus gloria constitisset, gloriae tamen ipsius consummatio hsec secuta est.

Superior a proximo psalmus ad laudem nos dei ob creationum magnificentiam aduocauit; sed post cantici noui hymnum deus non adhuc in operibus laudandus, sed laudandus in sanctis est, quos post iudicium conscriptum in seternitatis gloriam collocauerit et indemutabiles iam caelesti honore donauerit: per quod in uirtutis suae laudandus sit firmamento, quia firmamentum aeternae uirtutis inuexerit absorpta in contentione morte, cum corruptionem incorruptio deuorauerit. et idcirco firmamentum uirtutis laus sequitur potestatum, quia mortem inmortalitas consumpserit tribuens, quod oculus non uidit, nec cor cogitauit, nec auris audiuit. ***** in sanctis et ad laudem *** suas ******* deus secundum apostolum nos ante mundi constitutionem in caelestibus spiritali benedictione benedixit; ad cuius laudis gloriam omnia et uocis et operum officia incitant diuersitate habitationum et claritate. laudamus idcirco in cymbalis bene sonantibus; in cymbalis exultationis laus ista perficitur. quse laus omnis in sanctis est, quod ab his corruptionem carnis sanguinisque depulerit, quod ad imaginem creatoris sui sint reformati, quod conformes iam esse gloriae corporis dei coeperint, quod in omnem dei plenitudinem inpleantur, quod, cum deus spiritus sit, deum tamen non caro iam sit laudatura, sed spiritus.
Book appendix: Appendix

Exempla

tractatuum mutilatorum uel Hilario falso adscriptorum.

(cf. praef. et Acad. p. 51 sq., 92, 98.)

Tractatus in Psalmum LXIII. ex codice Veronensi

In finem psalmus Dauid.

Exaudi, deus, orationem meam, dum deprecor ad te: a timore inimici erue animam meam. scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. spiritus enim prophetalis, qui per Dauid loquebatur, audiens omnia et sciens uniuersa hoc in loco non solum Iudseorum malignam conspirationem, uerum etiam philosophorum inanem scientiam et haereticorum peruersam contumaciam pronuntiat aliquando deficere; in hoc capitulo ostenditur, cum dicit: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. omnium ergo malorum hominum ingenia deficiunt, ut ostendit propheta. philosophus enim mundi dominatum inpugnat nunc aquis, nunc terrae, nunc caelo dei nomen indulgens; hsereticus autem doctrinam fidei mentitur. contra quos omnes peruigili cura et adsidua ad dominum oratione pugnauit. ob hoc igitur propheta dixit: exaudi, deus, orationem meam, dum deprecor ad te. uigilandum ergo in oratione dei est, ut, cum fatigari anima in pressuris c“perit, deus semper oratus exaudiat nosque ab his, quae timemus, eripiat; insequenti enim psalmo ait: a timore inimici eripe animam meam. deus enim non tunc tantum orandus est, cum quae timentur euenerint. semper itaque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. propheta ergo non ignarus, quae euentura sint, inminentibus semper tribulationibus anxius et ad omnem timorem inimici sollicitus deum orat ob ea, quse timet, ut, cum in tribulatione fuerit, exaudiatur; neque enim dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur. et adiecit: protexisti me a conuentu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem, qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro inmaculatum. sed arcus homicidse linguae semper intentus est et acumen gladii linguse eius praesto est; uolant enim letales eius sagittae et non dubium est, quid efficiant: hoc enim quserunt, ut sagittent in obscuro inmaculatum; hunc enim quaerit malignus interficere inmaculatum, cui per baptismum facta remissio est ueterum criminum, nondum tamen doctrinis spiritalibus eruditum; sed simplicem et ex nouae natiuitatis infantia tenerum quaerit intento arcu per rerum ignorantiam uulnerare. ait enim: subito sagittabunt eum et non timebunt naturam simplicem et inmaculatam. hanc enim fallere quaerunt, huic occultos laqueos prsetendunt, ut per latentes insidias interficiant innocentem. sequitur enim: firmauerunt sibi uerbum malum; disputauerunt, ut absconderent laqueos; dixerunt: quis uidebit eos? semper enim ex se aduersus fidem praesto sunt. et ideo dictum est: absconderunt laqueos et dixerunt: quis uidebit eos? si hsereticus peruertere fidem temptet, incredibile est quantis eam ingeniis subuertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophia inpugnet, mirum in modum omne bonum prsesentis uitse ponit in corpore, ita ut ingenii sui uirtute caelestis institutio subrui possit. uterque ergo scrutantes deficiunt pro eodem propheta: defecerunt scrutantes scrutinio. sed quid ad deum humana peruersitas? quid aduersus opificem operis ingenium? licet omnibus argumentis ad euertendam ueritatem ingenium suum ostendat, deficiet tamen aduersus ueritatem adsertio falsitatis; atque ideo subsequitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. exquirant licet omnia naturalium causarum secreta, in ipsa tamen operis sui intentione deficiunt doctrinis spiritalibus refutati. qui enim sub tantis omnia docent, audient a nobis aeternae uirtutis deum. iam si fidem hsereticus destruere temptet, dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a patre interuallo temporis separatum; cognoscet ipsum esse uirtutem, sapientiam dei, hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluuio abluisse, hunc Moyseo legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, hunc per carnis infirmitatem carnis gloriam renouasse. deficient igitur aduersum ista scrutantes. post hsec ait: accedet homo et cor altum, et exaltabitur deus. per uirtutem enim doctrina dei eruditur; et cui in altum cor sit, ad deum haec diuinse operationis praeconia proferentur, ita ut eorum ipsorum, qui haec audiant, confessione laudetur. hoc est ergo: accedet homo et cor altum, et exaltabitur deus. cognita enim scrutantium defectione et accedente homine cordis alti magnificentia dei agnoscitur; nam quis non magnificabit deum, quem mundi huius cognouerit conditorem? quis non metuet, quem iudicem sciet? quis non renasci in innocentiam cupiat, cum peccati remissionem per nouam natiuitatem accipiat? quis iam renatus peccare non desinat et in innocentia paruoli [uelit] permanere, cum talium sciat regnum esse caelorum ? haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat, haec doctrinae spicula, quae paruolorum sagittse sunt, stultas disputationes uulnerant. adnuntiatis enim operibus dei IOBC incipient facta eius intellegi, tunc in his lsetabitur iustus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. in his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. ob haec deum, qui recto sunt corde, laudabunt scientes esse remissionem peccatorum, mortis peremptorem, zaboli debellatorem, deum et dominum nostrum legum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum.

Tractatus in psalmum CXXXII. ex cod. Verenensi et Vaticano 521 — Initium tractatus in psalmum LXVII. ex cod. Parisino 1692

Ecce, quam bonum est et iucundum habitare fratres in unum. bonum et iucundum est in unum fratres habitare, quia, cum in uno habitant, conuentu ecclesiae congregantur; cum fratres nuncupantur, unicae uoluntatis caritate concordes sunt. ad primam enim apostolorum prsedicationem hoc magnum praeceptum fuisse legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una. hoc itaque populo dei congruit. sub uno patre fratres esse, sub uno spiritu unum esse, sub una domo unianimes incedere, sub uno corpore unius corporis membra esse. iucundum et bonum est habitare fratres in unum. conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius. Aaron unguentum conpositum fuit ex odoribus, unde unguitur in sacerdotem. hanc consecrationem primum sacerdoti suo deo esse conplacuit; dominum quoque nostrum inuisibiliter unctum esse a consortibus suis. unctio ista terrena non est; non cornu, ut reges ungebantur, sed oleo laetitiae unctus est. denique post hanc unctionem Aaron secundum legem Christus est nuncupatus. ut igitur hoc unguentum immundos cordium spiritus, quocumque infusum fuerit, extinguit, ita et per unctionem caritatis, concordiam, deo iam quod est suaue spiramus apostolo dicente: Christi bonus odor sumus. ut ergo placitum hoc in primo deo est Aaron sacerdote unguentum, ita bonum et iucundum est habitare fratres in unum. descendit autem unctio a capite in barbam. barba autem uirilis aetatis ornatus est. neque enim nos paruulos esse in Christo oportet, nisi ad id tantum, quod dictum est, ut simus paruuli malitia, non sensu. infideles autem omnes apostolus paruulos esse dicit, quod infirmi sint ad cibum firmum, adhuc lacte egeant apostolo dicente: lacte uos potaui, non cibo; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis. de se autem ita dicit: cum factus sum uir, dereliqui quse sunt paruuli. unguentum ergo hoc descendit a capite in barbam Aaron, in consummatae fidei uirum. caput autem uiri secundum apostolum Christus. Moyses unguentum hoc composuit et confudit, sed conponendum et confundendum deus docuit. de capite ergo, id est de Christo descendit in barbam. descendit autem etiam in ora uestimenti. ora autem uestimenti ea sunt, quae ad pedes defluunt, per quod corpus hoc unguenti a capite in barbam et deinde ad uestimenti ora descendit. nam dum ora uestimenti et barba memoratur, omne in his corpus ostenditur. additur etiam et alterius comparationis similitudo, cum dicitur: et sicut ros Hermon descendit in montem Sion. ros ab Hermon descendit, in montem Sion ascendit. multo enim interuallo a se hi duo montes diuisi sunt. neque sane natura hoc fert, ut ros a loco in locum descendere posse uideatur. Sion enim secundum doctrinam caelestem ecclesiam accipimus, uel quae nunc est, uel quae erit sanctorum coetu secundum resurrectionem frequentata. Hermon autem mons est in Ph“nice, cuius interpretatio hebraice anathema dicitur propterea, quod angeli, ut . fertur, concupiscentes filias hominum, cum de caelo descenderent, in hunc montem excelsum conuenerunt et illic de concupiscentise suse desideriis disposuerunt. sic etiam nescio cuius liber extat; sed hoc nec nosse debemus eo, quod in libro legis non continetur; commemorata autem ob id tantum sunt, propterquam hodie gentes montem hunc profana religione uenerantur. ros uero de caelis est et inter benedictionum munera optari eum meminimus. ergo quia munera et benedictiones dei, cum primum consecrata essent — omnia enim benedixit deus —, postea uero peccata constiterunt, gratum deo est, ea munera rursum in sedem redire. benedictus enim homo fuit; sed post benedictionem istam peccauit. et qui mauult peccatoris psenitentiam quam mortem, uult benedictionis suse rorem ab Hermon monte in Sion descendere, id est ex impietatis sede in sanctificationis locum transire. in rore enim omnia reuirescunt, aluntur, augentur, spirant, excrescunt. est ergo bonum atque iucundum, ut a gentili errore, id est a profana Hermon ueneratione, descendens ad Sion, id est ad aeternae beatitudinis domum, transeat: quoniam illic mandauit dominus benedictionem et uitam usque in sseculum sseculorum.

In finem Dauid psalmus cantici.

Exsurgat deus, et dissipentur inimici eius. et specialiter intellegitur iste psalmus et generaliter. specialiter ipsum dominum [hortatur], ut resurgat a mortuis et disperdat inimicos suos, hoc est diabolum et exercitum eius aut ludseos. generaliter autem, quando in tribulatione sumus et angustia et dicimus: exsurge, utquid dormitas, domine? adiuua nos! quomodo et apostoli in nauicula [ad] excitum dominum dormientem dicentes: magister, salua nos, perimus.

Et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. non dixit pereant, sed fugiant, quia peccatores in conspectu dei non possunt stare. prseuidens propheta orat, ut eo exsurgente diabolicse dominationes effugiant, quia et nunc indubitanter credendum est, quod ad inuocationem eius nominis stare non possint. sicut deficit fumus, deficiant: non ut in nihilum reducantur, sed ut quiescant a peccatis suis. sicut fluit cera a facie ignis. sicut cera soluitur et non perdit naturam suam, sed mollescit, sic et isti non pereant, sed deponant malitiam suam; et sic conuertantur ad psenitentiam et saluentur. sic pereant peccatores a facie dei, quia peccatores non sunt digni uidere deum. et iusti epulentur: qui permanent in sua iustitia, qui uitia non habent, delectentur in domino etc.

Initium explanationis de ps. VI. et VII. ex cod. olim Aquiscinctensi, nunc Duaceno 228Singulis rebus imponuntur nomina, ut ex nominibus et res cognoscantur; sic et psalmi titulis praenotati sunt, ut ex titulis intelligantur et psalmi. quintus psalmus hoc titulo praenotatus est: in finem pro ea, quse hereditatem consequitur: sextus psalmus hoc titulo praenotatur: in finem in hymnis pro octaua, psalmus Dauid, qui et ipse sub alleluia cantatus est; sed quia in alia dominica die lectus est sextus psalmus et nos pro segrotatione interpretari non potuimus, nunc autem lectus est septimus psalmus — habet autem titulum istius modi: psalmus Dauid, quem cantauit domino pro uerbis Chusi filii Iemini. uidete mysteria. non ergo ista sine causa scripta sunt. in quinto dicitur: pro ea, quae hereditatem consequitur; in sexto dicitur: pro octaua; in septimo dicitur: pro uerbis Chusi filii Iemini. uidetis ergo, quanta sint contexta mysteria. pro ea, quae hereditatem consequitur: quse in quinto psalmo disputauimus interpretantes, ex persona ecclesiae psalmum fuisse cantatum. quae hereditatem Christi consecuta est. sextus uero proprie ad resurrectionem pertinet, quae die octaua est. nos enim et diem primum habemus et diem octauam. octaua dies est post sabbatum, prima in principio. longum est, si nunc uoluerimus dicere de octonario numero, quomodo octo beatitudines sint in Matthseo, quomodo in centesimo octauo decimo psalmo singulae litterae octonos uersus habeant, quomodo quindecim psalmi sint graduum, quomodo septem et octo sint et quomodo Ecclesiastes dicat: date partem septem, date partem octo, quomodo orientalis porta in Ezechiel habeat septem gradus et octo gradus; longum est dicere, quomodo et octauus est de filiis Iesse Dauid, qui accepit regnum. hinc est, quod nunc dicitur de octaua; in octaua enim nos accepimus regna caelorum, unde dicit: domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. sed quoniam de duobus psalmis pariter interpretari non possumus, sufficit nobis de sexti psalmi titulo disputasse. nunc ueniamus ad septimi exordium, quod ita incipit: psalmus Dauid, quem cantauit domino pro uerbis Chusi filii Iemini. multos scio et certe eruditissimos uiros hunc titulum ita interpretatos fuisse: eo, inquiunt, tempore, quo insurrexit Abessalon contra Dauid patrem suum - quaeso uos, ut patientius audiatis: scripturas enim interpretari uolumus, non declamare — eo igitur tempore, quo insurrexit Abessalon contra Dauid, unus de amicis Dauid, nomine Chusi, uoluit ire cum Dauid etc.
Explanatio de psalmo XV. ex codice olim Aquiscinctensi, nunc Duaceno 220

1. Tituli inscriptione praenotatur iste psalmus; sed quae fuerit Dauid tituli inscriptio, in historia non inuenimus. uerumtamen tituli inscriptionem in passione domini factam recognoscimus; et negari non potest secundum interpretationem, quia iste psalmus de passione et resurrectione Christi prophetasse uideatur, quod in illo loco manifestum est, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Dauid enim mortuus est et sepultus: Christi autem caro sola non uidit corruptionem, nec detineri potuit anima eius in inferno. quam ob rem psalmus, qui et de passione eius et resurrectione et hereditate dicturus esset, merito notatus est tituli inscriptione. quid enim in se habuit scriptura tituli, quam cruci eius Pilatus affixit? Iesus, inquit, rex Iudseorum. quod in se nomen et ipse confessus est interogante eum Pilato: tu es rex Iudseorum? in hoc, inquit, ueni et in hoc natus sum.

2. Sed numquid carnalium Iudseorum rex Christus, quoniam et alibi scriptum est : ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius? non utique arbitror in monte hoc terreno, qui est in Iudsea, regnum a patre datum domino, cuius caeleste regnum apostolus docet, sicut et ipsam ciuitatem Hierusalem non hanc Christi esse ostendit, quae nunc seruit cum filiis suis, sed illam, quse sursum est, matrem nostram liberam, caelestem Hierusalem. ita nec horum Iudseorum, qui circumcisi sunt circumcisione manu facta, sed sicut apostolus docuit dicens: quia non est hic Iudseus, qui palam uidetur, neque illa circumcisio, quse in carne sit-, sed circumcisio cordis, cuius laus non ex hominibus, sed ex deo est; et non horum Iudseorum rex Iesus, qui ex operibus apud homines gloriantur, sed quorum gloria apud deum propter spem gratiae eius est. uide enim apostolum dicentem, quorum sit gloria apud deum. si enim, inquit, Abraham ex operibus iustificatus est, apud homines habens gloriam, ad quid credit in eum, qui iustificare impium potest, et gratuitam misericordiam dei sperat? habet gloriam, sed non apud deum.

3. Iudseorum itaque rex Christus, quorum gloria non ex hominibus, sed ex deo. denique et hic psalmus significanter ait: dominus est portio hereditatis meae. funes ceciderunt mihi in ipsis potentissimis; etenim hereditas mea perquam maxima est. quae est ergo hereditas domini, nisi haec, de qua scriptum est: posce a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam? peccatores autem ex gentibus credunt in eum, qui iustificare impium potest. et si gloria eorum non ex hominibus, sed ex deo est, et istorum Iudaeorum rex Christus. non enim hic ludseus, qui palam uidetur, neque illa, quae in aperto in carne fit, circumcisio. sed quid ait? numquid ex illa circumcisione non . plurimi crediderunt? uerum est, quia crediderunt, sed et ipsi ad exemplum gentium reducti, ut prius se confiterentur peccatores et sic misericordiam mererentur, sicut Paulus ad Galatas scribens docet: si tu, inquit, cum ludseus sis, gentiliter uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores; scientes, quod non iustificatur omnis caro ex lege. itaque uolens lucrifieri in Christo inuentus est peccator, quia Christus uenit non iustificatos uocare, sed peccatores. itaque et qui ex circumcisione manu facta crediderunt, ad confessionem peccatricum gentium humiliati crediderunt, ut essent omnes hereditas Christi: non in his, qui ex operibus suis iustificabuntur, sed in his, qui per gratuitam gratiam dei iustificantur. et hsec est tituli inscriptio, quod sit Christus rex Iudseorum. itaque narrat hic psalmus, quorum Iudseorum rex Christus esse uideatur et quam habeat rationem tituli inscriptione; qui non eorum Iudseorum. qui palam uiderentur et quorum esset aperta in carne circumcisio, sed potius illorum Iudaeorum, qui in secreto Iudsei, quibus circumcisio cordis, quorum gloria non ex hominibus, sed ex deo est. uideamus denique psalmi textum, si ad hsec, quae diximus, attinet.

4. Custodi me, inquit, domine, quoniam in te speraui. qui debitum petit, non sperat; nam si debetur mihi aliquid, iure id reposco. quod si quis mihi ex uoluntate tribuat. non ex oblatione, de hac consuetudine eius beniuolentiam eius sperabo. itaque hic. qui non ex operibus iustitiam magnificabat, sed gratuitam dei gratiam introducebat: custodi me, dixit, domine, quia in te speraui. dicam domino: deus meus es tu. potestas enim domini in eo est, ut faciat in seruum, quod uult, non quod necesse habet. si autem operibus merces debetur, id mihi retribuet, quod necesse habuerit, non quod uoluerit. si enim operatus fuero, uelit nolit, debetur mihi merces et euacuabitur per hsec gratia dei, sicut apostolus ait: nam qui operatur, merces illi accepta fit per debitum, non per gratiam; sed qui se non ex operibus suis. sed ex gratia dei saluum fieri uult, sicut oportet nos omnes credere, hic sperans in deum constituet sibi bonum. quod uoluerit deus, non quod necesse habuerit; ac per hoc significanter ait: dixi domino: deus meus es tu. neque enim umquam dominus gratias agit seruo, si fecerit, quod iusserit: sed per haec omnia expectari uolet beniuolentiam suam et gratiam, sicut et dominus docet dicens: quis ex uobis habet seruum arantem aut pascentem? numquid, cum uenerit domum, dicit ei: transi et recumbe? sed dicit: transi et ministra mihi, et tunc manducabis. numquid agit dominus illi gratias seruo, quia sic fecerit? amen dico uobis, quia non agit. sic et uos cum omnia feceritis, quae iussero uobis, dicite: serui inutiles sumus: quod necesse habuimus, fecimus. igitur qui agnoscit se deum habere, talem exhibere debet seruitutis humilitatem. sed hsec confessio non est operum, sed fidei. itaque noui testamenti bene annuntiator ait: dixi domino: deus meus es tu. - et quid post haec dicit?

5. Quoniam bonorum meorum non indiges; sanctis, qui sunt in terra. quid tam consequens erat quam quod ait bona sua necessaria non esse sanctis terrae, neque ea bona domini ad usum esse sanctorum terrae habitatorum ? quse autem sunt bona Christi, quse bona noui testamenti nisi gratia gratuita, nisi peccatorum remissio? haec bona sanctis terrae necessaria non sunt. non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. et proprie illos, qui se in operibus suis iustificant, sanctos non cseli, sed terrae appellauit; ex hominibus enim laus eorum, non ex deo est: quales fuisse eos dominus notat iustificantes se in conspectu hominum, quibus reprehendentibus, quod cum publicanis conuiuaret: non ueni inquit, iustos saluos facere, sed peccatores. igitur gratia gratuita et remissio peccatorum iustis necessaria non est, sed utique iustis, qui se iustos putant; nam uere iustus ex fide uiuit. isti itaque sancti non indigent bonorum filii sui. itaque infra ait: non congregabo synagogas eorum de sanguine meo. non est enim talibus redemptio per sanguinem meum necessaria, qui se iustos esse arbitrantur..

6. Sed quare ait: ipsi miras fecerunt uoluntates tuas in se; multiplicatse sunt infirmitates eorum: post hsec accelera uerunt? tractat hunc locum apostolus plenissime ad Romanos, quod lex introiuit, ut amplificaretur peccatum. ubi amplificatum est peccatum, ibi gratia abundauit. postquam enim repudiantes gratiam dei inuenti sunt in operibus legis, infirmis mira facta est uoluntas dei, qua ad gratiam suam prouocabat eos. quicumque ergo uult saluus esse, oportet ut gratia dei liberari uelit. itaque bene psalmus ait: ipsi miras fecerunt uoluntates tuas in se; multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec accelerauerunt. cum enim multiplicatae sunt infirmitates eorum, qui se in operibus iustificari uolebant, mirae factae sunt uoluntates dei, quae ad fidem gratiae uocabant. horum igitur synagogas, ait, non aggregabo de sanguine meo, id est non redimam eos, qui redemptionem meae gratiae non requirunt. nec memorabor, inquit, no m in a eorum per labia mea. qui enim in operibus suis uult saluus esse, hic beneficium meum non confitetur; et qui non confessus me fuerit coram hominibus, nec ego confitebor illum coram patre meo, qui est in cselis. quod si hos tales non fuerat congregaturus, supererat, ut ostenderet, quos in hereditate accepturus esset. itaque ordine subiungit:

7. Dominus portio hereditatis meae et calicis mei: tu es, qui custodisti mihi hereditatem meam. si enim eos, qui ex operibus iustificantur, repudiabat, eos utique, quos deus per gratiam saluos faciebat, habere malebat. itaque significanter ait: dominus portio hereditatis m e se. cam enim dominus gratia sua saluos fecerit illos, quos ille in hereditatem dedit, uere dominus est portio hereditatis eius. seruauit autem obsequium filius, ut hereditatem suam non in sanguine suo qusesitam praedicaret, sed per deum donatam sibi diceret a deo, ut et calicis sui, id est passionis dominum portionem esse confiteatur. etenim si passione domini redemptae sunt gentes de peccato, ipsa tamen passio domini uoluntas patris fuit, sicut testatur in euangelio dicens — ut homo loquitur, quem suscepit -: pater, transeat calix iste a me: uerumtamen, non quod ego uolo, sed quod tu. igitur si uoluntatem domini consideres, ipse confessus est dicens: si fieri potest, transeat iste calix a me. unde etiam redemptio gentium non in uoluntate filii, sed in uoluntate patris recipienda est. non enim quod ego uolo, inquit, sed quod tu. igitur hanc ipsam gratiam, qua per mortem eius redemptae sunt gentes, non sibi filius, sed patri assignat. itaque et hereditatis sua* et calicis portionem dominum esse asserit.

8. Funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim hereditas mea maxima est mihi. fuit enim consuetudo uetus, ut et fines possessionum in funiculo mensurarentur; ideoque hic, cum de hereditatis suse portione loqueretur, funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis potentissimis. accipimus autem rei huius testimonium ex cantico Moysi, ubi scriptum est: cum dispersit deus filios Adse et statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei, et facta estportiodomini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. et merito hic, qui portionem hereditatis suae deum esse dixerat funiculos possessionis suse in ipsis potentissimis cecidisse dicebat. quid enim nisi potentissimi sunt, quos dominus iustificat, quos dominus honorificat? quis accusabit electos dei? deus, qui iustificat. quis damnauit? igitur qui in talibus hereditatem suam futuram esse dicebat, merito ait: funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis. quod autem ceciderunt ait, nemo sic accipiat., quasi deteriorem factam hereditatem suam dicat, quia omne, quod cadit, deterius fiat, sed usus est proprio uerbo et necessario. ubi enim quis non propter meritum eligitur, ibi quasi quaedam sors cadit gratiae; sicut et in assumptione apostoli, qui subrogatus est in locum Iudse, scriptum est, quia sors cecidit super Matthiam. itaque quia non nisi ex gratia domini talis sibi hereditas sorte contigerit, significanter ait: funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim hereditas mea maxima mihi est. hic nouus Adam loquitur.

9. Benedicam dominum, qui intelligere me fecit: nihil enim scit filius, nisi quae uidit et audiuit a patre. itaque benedicit eum. qui intelligere se fecit. et uere hic intellectus non ex homine, sed ex deo est. nam quis hominum duabus positis hereditatibus, quarum altera sit in operibus magnifica et diues, altera pauper et egens, eligat eam, quae aliena egeat misericordia ? uerum filius edoctus a patre mauult in his hereditatem, qui in deum sperent, quam qui in operibus suis iustificantur. itaque pulchre ait: benedicam dominum, qui intelligere f.ecit me: adhuc autem et sicut in nocte erudierunt me renes mei. quid eum erudierunt renes sui? scilicet, ait, intelligere eum fecerunt, melius esse sperare in domino, quam in suo opere iustificari. nam et ipsum dominum nonne renes sui quasi in nocte erudierunt sperare in deum ? nam et contristata est anima eius usque ad mortem. didicit sperare in deum; et hoc est, quod ait in hunc se intellectum eruditum esse a renibus quasi in nocte. et sequentia enim ostendunt de passione eum sua dicere, cum subiungit:

10. Prouidebam dominum in conspectu meo semper. quiaadextris est mihi, ut non com mouear. propter hoc iucundatum est cor meum, et exultauit lingua mea, insuper et caro mea habitabit in spe: quia non derelinques animam meam in infernum neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem. et textus quidem hic et ordo manifestus est; sed quod renes nominauit, et quasi in nocte, ait, erudierunt me, ne obscuriora uideantur, interrogemus. deus scrutator dicitur renum et cordis, in quibus quasi duobus locis hominis secreta teneantur. sed in corde quidem secretum animae, in renibus uero secretum carnis est: quas subinde inter se diuersitates interioris et exterioris hominis etiam apostolus docet, cum ait: consentio legi secundum interiorem hominem; sed uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. et alio loco: igitur ego ipse quidem mente seruio legi dei; carne autem legi peccati. talem ergo quandam et dominus noster Iesus sentire se refert dissensionem, ubi ait: spiritus promptus, caro autem infirma: secundum interiorem enim hominem consentiebat legi patris, ut pateretur; secundum exteriorem autem, ut ipSł' testatur, in carne trepidabat. itaque quia renes secreta continent carnis, quae infirmabatur in tempore passionis, eruditum se renibus suis ait, ut intelligeret ipse, licet esset filius, sperare in deum. quod similiter de eo et epistola, quse scribitur ad Hebrseos, sentit. quamquam enim, ait, esset filius dei. didicit ex his, quae passus est, obaudientiam: et perfectus factus est omnibus obaudientibus causa saluti s seternse. sic enim renes erudierunt eum, ut prouideret deum a dextris suis semper, ut non moueatur. scilicet de uoluntate spiritus promptus est, sed caro infirma. et proprie sic eruditum se esse dixit renibus suis quasi in nocte; non dixit in nocte, sed quasi in nocte. non enim penitus contenebrati sunt sensus eius de timore mortis, qui dicebat: uerum non quod ego uolo, sed quod tu. sed tamen non erat sine quadam perturbatione, qui infirmitatem et tristitiam fatebatur. nam si alibi Dauid ait: m e tu s mortis cecidit super me, timor et tremor occupauerunt me et operuit me tenebra ra, recte hsec tenebra ex timore mortis ueniens, quam minimam fuisse in filio dei conuenit, non nox, sed quasi nox appellatur. itaque significanter dicitur: adhuc autem quasi in nocte erudierunt me renes mei. quid autem erudierunt? scilicet quod sequitur infra, ut prouideret deum in conspectu suo semper, quia a dextris eius est, ut non commoueatur.

11. Pro hoc, ait, iucundatum est cor meum, et exsultauit lingua mea, adhuc autem et caro mea habitabit in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem. notas fecisti mihi uias uitae: implebis me laetitia cum uultu tuo: delectationes in dextera tua. ergo et iucunditates in dextera dei, quibus cunctis repletus est filius. in dextris enim habebat deum. prouidebam dominum, inquit, in conspectu meo semper, quia a dextris meis est. ascendens autem in caelum ipse in dextris patris factus est. in dextris eius: quae sit istius dextra sinistra, interrogemus. nouit ergo quodam loco apostolus arma iustitiae dextra et sinistra, gloriam quidem et ignobilitatem. dextra formam iustitiae puto, ignobilitatem autem et infamiam sinistra. attamen utraque iustitise arma sunt. sed ut perueniamus ad dextra arma iustitise, in sinistris prius militandum est. suscipienda est uero in hoc mundo ignobilitas, infamia, infirmitas, stultitia et cetera his similia, ut perueniamus ad nobilitatem, ad gloriam, ad uirtutem, ad sapientiam: quae omnia accipiemus, cum peruenerimus illic, ubi Christus est in parte dextra dei sedens. seminamur autem in ignobilitate, ut resurgamus in gloriam; seminamur in mortalitate, ut resurgamus in seternitatem. itaque dominus noster passus in tempore passionis flagellorum ludibria atque sputaminum, cum accusaretur quasi blasphemus, cum intra latrones deputaretur, positus in tanta ignobilitate et infamia, quid nisi in sinistris armis iustitia. militabat? itaque tunc in sinistra dei positus prouidebat eant a dextris suis, ut non commoueretur. at uero posteaquam resurrexit et ascendit in caelum, perueniens ad dexteram, ad palmam iustitise, ad gloriam, ad nobilitatem impletur laetitiae cum uultu dei et habet delectationes in dextris eius. a quibus nos spe cohortatur apostolus dicens: quia non sunt condignse praesentis temporis passiones ad ilia uentura bona, quae adaperientur in nobis. propter quod et nos libentius in infirmitatibus nostris gloriemur, ut protegat nos uirtus dei. et nunc quidem sit nobis ipsis pater in dextris. ut non moueamur, translaturus nos postmodum in dextris suis. in diuitias domini nostri Iesu Christi, cui est gloria. amen.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos edited by Anton Zingerle (Prague, Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1891) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 22), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate