Menu

Excerpta ex Operibus Augustini (Latin, part 1 of 2)

The Latin text of Excerpta ex Operibus Augustini. This page has 8 section groups and about 146,078 words. Each row carries its standard reference.

The later Fathers c. AD 460–535 Eugippius Latin original 8 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Contents (8)
  1. Sections to 27
  2. Sections 28 to 58
  3. Sections 59 to 90
  4. Sections 91 to 120
  5. Sections 121 to 150
  6. Sections 151 to 178
  7. Sections 179 to 207
  8. Sections 208 to 237
Sections to 27
Evgippii. Excerptorvm Ex, Operibvs S. Avgvstini Capitvla — (Ex Codicibvs Gv.)

I. 1. Liber ad Hieronymum presbyterum de sententia Iacobi, qua dicit: si totam quis legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; cum idem dicat: in multis enim offendimus omnes. in quo libro de quattuor uirtutibus, prudentia, temperantia, fortitudine, iustitia, diligentissime disputauit.

II. 2. Item de praedictis quattuor uirtutibus, quas in superiori libro distinxit; in libro de moribus ecclesiae catholicae disserens ad unum eas mandatum rettulit caritatis.

III. 3. An uirtutes, quibus ad aeternitatem tenditur, desiturae sint cum ad aeterna perduxerint, agit in libro de trinitate XIIII.

IIII. 4. De quattuor affectionibus, quas a Cicerone perturbationes, ab aliis passiones appellatas Vergilius homini propter carnem inesse putat, cum his diabolus quoque

non careat, qui est utique sine carne; sanctos autem, quibus rectus est amor, omnes has affectiones probat rectas habere. ex libro de ciuitate dei XIIII.

Y. 5. De quinque corporis sensibus. ex libro confessionum X.

5*. Item de isdem quinque sensibus oratio pulchra atque prolixa. ex libro supra scripto.

VI. 6. De sacramento mediatoris ad purgationem animarum. ex libro confessionum X.

VII. 7. Item de eodem sacramento. ex libro de ciuitate dei VIIII.

7. Item de eodem sacramento mediatoris. ex libro de trinitate IIII.

VIII. 8. Ex libro confessionum primo.

VIIII. 9. De tempore, quod cum homo metiri uideatur, non tamen potest comprehendere quid sit tempus. ex libro confessionum XI.

_[10. De miraculis, quae magicis artibus fiunt. ex libro de trinitate III.

11. De causis originalibus creaturarum naturalium, quas mundo creator inseruit. ex eodem libro III. de trinitate.

_12. De simplo saluatoris nostri, quod ad duplum nostrum concurrit et congruit. ex libro de trinitate IIII.

13. De mediatore ad mortem diabolo et mediatore ad uitam Christo Iesu. ex eodem libro de trinitate IIII.

14. De facilitate ludificationum, quibus homines immundi spiritus fallunt. ex eodem libro IIII.

15. De falsis et deceptoriis purgationibus. ex eodem libro

IIII.

16. De his qui sibi purgationem de uirtute propria pollicentur. ex eodem libro IIII.

17. Quod testimonia quaedam uenturum Christum praenuntiauerint, quaedam uenisse testarint. ex eodem libro

IIII.

18. Item de eodem sacramento mediatoris. ex libro de consensu euangelistarum I.

19. Quid Plato posset si uiuens interrogaretur de christiana religione respondere, quae incommutabili ueritati, id est deo, inhaerere mentem doceat quaeque uariis morbis diuersa congruenter doctrinae medella succurrens omnibus etiam communiter clamat: nolite diligere mundum; et qualiter ecclesia gentibus, haereticis, schismaticis atque Iudaeis utatur. ex libro de uera religione.

20. Quam congrue hominibus sapientia dei Christus humanitate subuenerit, qui natus matrem, quam ad turbas loquens et ad aquam in uinum uertendam negauerit, de cruce cognitam discipulo commendarit; cuius tota uita disciplina morum fuerit, ita ut nullum peccatum admittatur, nisi dum aut appetuntur quae contemsit aut fugiuntur quae ille sustinuit; et de modis doctrinae eius. ei libro supra scripto.

21. Arguit uoluptuosos, curiosos, superbos, singulis competenter aptans concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum et ambitionem uitae, quae tria in triplici quoque temtatione per auctorem uitae cauenda monstrata sunt. ex libro supra scripto.

22. Quod melius sit ab homine quam a uitio uinci; et quod carnales necessitudines non sint carnaliter diligendae, sed cum omnibus quos pariter quis diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus sit. ei libro eodem de uera religione.

23. Quod dei lex alta quaedam disciplina sit, quae se nosse desiderantibus geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae sit, altera eruditionis; et in utraque parte adulescentibus dat praecepta. ex libro de ordine secundo.

24. Quod amore se sequentibus deus auctoritatis uiam septempliciter muniuerit; et exponit illud apostoli: quia neque mors neque uita et cetera separare nos possint a caritate dei; et quod saluberrime in ecclesia rationem praecedat auctoritas. ex libro de moribus ecclesiae catholicae.]

X. 25. De principio genesis. ex libro confessionum XII.

XI. 26. Item de eodem principio, quod magis prosit multiplex sensuum prolatio, si non sit contra fidem. ex libro confessionum XII.

XII. 27. Principium libri de genesi ad litteram, et quod spiritus dei superferebatur super aquas.

XIII. 28. Contra eos qui dicunt: numquid ibi fuit Moyses, quando fecit deus caelum et terram, ut credatur ei. ex libro de ciuitate dei XI.

XIIII. 29. Quod calumniantes de mundi tempore refelli possint de mundi loco. ex eodem libro XI. de ciuitate dei.

XV. 30. Quod lucis nomine etiam angeli significati atque creati possint intellegi. ex eodem libro XI.

XVI. 31. Contra eos qui dicunt ob hoc factum esse mundum, ut animae quae prius peccauerant in eo includerentur; ubi et Origenem errasse probat contra libros ipsius, qui appellantur nsgl àeX<õv. ex libro supra scripto.

XVII. 32. Item de eodem errore Origenis et de igne aeterno. ex libro responsionis ad consulta Orosii presbyteri.

XVIII. 33. Quomodo accipiendum sit: omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc; et illud in Iob: stellae non sunt mundae ante eum; et uerum non esse quod ait caecus inluminatus: peccatores deus 11 non exaudit. ex eodem libro responsionis ad Orosium presbyterum.

XVIIII. 34. Ex libro de haeresibus: de errore Origenis.

XX. 35. Contra eos qui reuolutionis circuitus induxerunt. de ciuitate dei XII.

XXI. 36. Contra id quod dicitur: unde diabolo primum uoluntas mala, cum bonus a deo creatus esset. ex libro de ciuitate dei XII.

XXII. 37. Diabolum ab ipso primordio creaturae a suo creatore per superbiam apostatasse, quia de superbia nascitur inuidentia, per quam exstitit homicida. ex libro de genesi ad litteram XI.

XXIII. 38. Qualiter intellegendum sit illud Esaiae: quomodo cecidit de caelo Lucifer, et in Ezechiel: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi fuisti. ex eodem libro XI. de genesi ad litteram.

XXIIII. 39. Contra eos qui dicunt, cur creauerit deus hominem, quem peccaturum esse praesciebat. ex eodem libro XI. de genesi ad litteram.

XXV. 40. De decimatione Leui in lumbis Abrahae. ex libro X. de genesi ad litteram.

XXVI. 41. De ligno scientiae boni et mali. ex libro VIII. de genesi ad litteram.

XXVII. 42. Item de eodem ligno. ex eodem libro VIII. de genesi ad litteram.

XXVIII. 43. De bipertito opere prouidentiae dei et in ipso homine eadem gemina diuini moderaminis operatione. ex libro de genesi ad litteram VIII.,

XXVIIII. 44. Quod aeterna diuinitas nec per tempus nec per locum mota moueat creaturam; et de ordine naturarum, quam cui praeposuerit quamque subdiderit. ex libro de genesi ad litteram VIII.

XXX. 45. Quod non per ipsam dei substantiam, sed per subditam creaturam et locutio diuina ad Adam et deambulatio in paradiso debeat incunctanter intellegi. ex libro de genesi ad litteram VIII.

Tria quae sequuntur capitula ex libro sunt quaestionum de genesi primo.

XXXI. 46. De quaestione annorum Matusalae.

XXXII. 47. De id quod scriptum est angelos dei cum filiabus hominum concubuisse.

XXXIII. 48. De arca. Noe, utrum animalia omnia cum escis eorum ferre potuerit.

XXXIIII. 49. Quod recogitatio dei mutandarum rerum sit immutabilis ratio; et de mensura arcae, in qua etiam propter Christum corpus probabiliter metitur humanum; et bicameratam ac tricameratam duobus posse modis intellegi. Item de genesi ad litteram capitula IIII.

XXXV. 50. De locutione serpentis ad Euam et de incantationibus Marsorum. XI.

XXXVI. 51. Qualiter intellegendum sit: ecce Adam factus est tamquam unus ei nobis. XI.

XXXVII. 52. Quomodo Adam non sit seductus, ut dicit apostolus, cum idem dicat eum praeuaricatorem. XI.

XXXVIII. 53. De creatione primi hominis et de causalibus rationibus uel quomodo dicantur additi anni XV Ezechiae regi ad uitam, quem praedixerat non uicturum. VI.

XXXVIIII. 54. De stella quam magi secuti sunt, Christi famula, non fatali. II.

XL. 55. De praeceptis agendae uitae et praeceptis significandae uitae. VI.

XLI. 56. Cur in testamento uetere quidam cibi carnium uesci prohibeantur. VI.

XLII. 57. De azymis, scenopegiis uel ceteris et de prohibitione uestis linostimae uel iunctione bouis et asini. VX

XLIII. 58. Qualiter intellegendum sit: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. XI.

XLIIII. 59. De sex diebus in genesi et sex aetatibus uel de coniuge facta ex uiri latere dormientis. XII.

XLV. 60. Quod Cain et Abel duos populos figurauerint et qui occiderit Cain septem uindictas exsoluet, uel de signo quod posuit deus in Cain. XII.

XLVI. 61. Quod diuersis modis possit intellegi: si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti.

XLVTL 62. De septenario requiei et octonario resurrectionis numero uel de emissione corui et columbae. in XII.

XLVILL 63. De mandatis dei ad Noe post diluuium et de arcu in nubibus apparente uel nuditate Noe et Cham filio Iudaeum populum figurante. in XII.

XLVIIII. 64. In Abraham exeunte de terra sua; in Isaac lignum sibi ad uictimam baiulante; in Iacob luctante uel scalam uidente; in Ioseph uendito et post labores honorato; in uirga Moysi; in egressione Israhel ex Aegypto; in manna et petra fluente; in columna ignis; in mari rubro; in XII fontibus et LXX arboribus; in uictoria de hoste Amalech; in serpente aeneo; in agno paschae occiso; in lege data; in Iesu Naue et in arca muros Hierichuntinos allidente; in iudicibus; in muliere hostis tempora ligno transfigente; in uellere Gedeonis; in electione Dauid; in miraculis Heliae et Helisei; et post LXX annorum peregrinationem reditu ad caelestem Hierusalem; et conuersione luctus in gaudium sempiternum, in his omnibus mysteria Christi et ecclesiae figurata. in XII.

L. 65. Quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum comprobat peccatorum. in XIII.

LI. 66. Expositio de id quod scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno. in XIIII.

LII. 67. De id quod ait Moyses uidebis uitam tuam pendentem, et non credes uitae tuae. in XVI.

LIII. 68. Quod requies sabbati etiam in sepultura dominica possit intellegi et octaui diei circumcisio exspoliationem mortalitatis siguificet. in XVI.

LIIII. 69. Non solum diebus sed et mensibus nomina deorum suorum dicit imposuisse paganos; nam in populo dei siue sabbatum siue circumcisionem siue differentiam ciborum siue immolationem sacrificiorum nostri fuisse figuras. in XVIII

LV. 70. Quod oculum pro oculo non sit contrarium illi quod dicit dominus: qui te percusserit in dextram maxillam. in XVIIII.

LVI. 71. Quomodo intellegendum sit illud apostoli: in quibus deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. in XXI.

LVII. 72. De id quod ait idem apostolus deus autem temperauit corpus; etde superiore sententia etiam alio modo intellegenda. in XXI.

LVIII. 73. Exemplo Abrahae celantis coniugem docet ut quando habet homo quod faciat non temtet deum, quia nec Paulus fidem perdiderat, quando per murum in sporta demissus est, ut inimicorum effugeret manus.

LVIIII. 74. Quid rerum figurauerint quattuor uxores Iacob. in XXII.

LX. 75. De facto ludae, quod cum sua nuru concubuit. in XXII.

LXI. 76. De peccato Dauid in uxore Uri Cetthaei.

LXII. 77. De Salomonis primum bonis, postea malis. in XXII.

LXIII. 78. De uituli capite combusto et in aquam sparso 1 potuque populo dato. in XXII.

LXIIII. 79. De semine suscitando fratri defuncto; et contra obiectionem de sollemnitatibus uel quod duobus modis intellegatur a sanguine abstinendum quodque turdi uel minores auiculae, quarum sanguis non effunditur, licite comedantur. in XXXII.

Hinc ex libro quaestionum in genesi capitula per ordinem XXVIII.

LXV. 80. De eo quod scriptum est a uolatilibus mundis et immundis intrasse in arcam.

LXVI. 81. Quid sit quod dominus dicit: non adiciam maledicere terrae.

LXVII. 82. Quid est: de manu fratris exquiram animam hominis.

LXVIII. 83. Cur Cham peccans non in se ipso, sed in filio maledicitur.

LXVIIII. 84. Erat omnis terra labium unum per recapitulationem dictum.

LXX. 85. Quomodo Sarra, cum aliquot dies apud regem Aegypti fecerit, eius concubitu non credatur esse polluta.

LXXI. 86. Quomodo intellegatur aeternum quod ait: dabo semini tuo terram in possessionem aeternam.

LXXII. 87. Sciebam, inquit, quia constituet filiis suis post se custodire uias domini.

LXXIII. 88. Descendens uidebo si secundum clamorem uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam.

LXXIIII. 89. De id quod de Sodomitis dixit deus non se perdere locum, si inueniret illic decem iustos.

LXXV. 90. De Loth filias animo turbato ciuibus offerente.

LXXVI. 91. Quod ait deus ad Abimelech: peperci tibi, ne peccares in me, ostendit in deum peccari, cum talia committuntur.

LXXVII. 92. Temtauit deus Abraham quomodo non sit contrarium Iacobo dicenti: deus neminem temtat.

LXXVIII. 93. De simili locutione: nunc cognoui quod timeas deum.

LXXVIIII. 94. De iuratione serui Abrahae super femur eius.

LXXX. 95. Quod differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, quam petiit a deo seruus Abrahae.

LXXXI. 96. De id quod ait Iacob non est hic nisi domus dei.

LXXXII. 97. Quod Iacob lapidem statuit et perfudit oleo non aliquid idololatriae simile fecisse.

LXXXIII. 98. Item de lucta Iacob et de claudicatione.

LXXXIIII. 99. Utrum secundo Iacob lapidem oleo superfuderit an secundo commemoratum sit.

LXXXV. 100. Quaestionem, quod XII filii computentur Iacob nondum nato Beniamin, soluit per tropum synecdochen.

LXXXVI. 101. Descendam ad filium meum lugens in infernum; utrum illuc mali tantum an etiam boni descendere soleant.

LXXXVII. 102. Quod in genesi tertio insinuetur spiritus sanctus.

LXXXVIII. 103. Quomodo intellegendum sit tot animas exisse de femoribus Iacob.

LXXXVIIII. 104. Quod ait Iacob ad Ioseph: pone manum sub femur meum, et facies in me misericordiam et ueritatem.

XC. 105. Quid sit quod scriptum est: appositus est ad patres suos.

XCI. 106. De XL diebus sepulturae Iacob.

XCII. 107. De luctu, quem celebrauit Ioseph patri suo VII diebus.

XCIII. 108. De eo quod scriptum est in exodo: occurrit e i angelus et uolebat eum occidere et cetera.

XCIIII. 109. De id quod assidue deus dicit indurabo cor Pharaonis.

XCV. 110. Quod absorbuit uirga Aaron uirgas magorum.

XCVI. 111. Unde potuerint incantatores ranas producere et aquam in sanguinem uertere, si iam ubique factum erat.

XCVn. 112. Item de induratione cordis Pharaonis.

XCVIII. 113. Pro hoc ipso, inquit, conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam.

XCVIIII. 114. Item de eo quod ait: ego ingrauaui cor eius et cetera.

C. 115. Et non est, inquit, relicta lucusta; et indurauit dominus cor Pharaonis.

CI. 116. Quod tollendo Israhelitae a uicinis Aegyptiis aurum et cetera non fecerint furtum.

CII. 117. Non exaudiet, inquit, uos Pharao, ut multiplicem signa mea in terra Aegypti.

CIH. 118. Facietis diem hunc in progenies uestras legitimum sempiternum: quomodo accipiendum sit hoc aeternum.

CIIII. 119. Quadringentos annos non ad seruitutem, sed ad peregrinationem seminis Abrahae referendos.

CV. 120. Qua diuisione numeranda sint X praecepta legis.

CVI. 121. Expositio ipsorum praeceptorum salua firmitate sui ad litteram fundamenti; et de X. praecepto legis.

CVII. 122. Item expositio decalogi ad populum.

CVIII. 123. Testimonium de lege imperatoris Antonini contra excusationem maritorum adulterantium; et

CVIIII. 124. Expletio praedictae expositionis ad populum contra uirorum pessimam libertatem de fornicatione se excusare nolentium.

CX. 125. Quid sit: et omnis populus uidebat uoces.

CXL 126. De dis argenteis et aureis fieri praecepto prohibitis. CXII. 127. Quomodo intellegatur: non coques agnum in lacte matris suae.

CXIII. 128. Cur propitiatorium arcae superponendum dixerit.

CXIIII. 129. Quod dicenti Moysi: ostende mihi gloriam tuam, respondit, dominus: ego transibo ante te et cetera.

CXV. 130. Quomodo tabulae, quas erat Moses deo utique praescieute fracturus, non hominis opus dicantur esse, posteriores uero tam diu in tabernaculo dei mansurae ab homine excisae sint uel conscriptae.

CXVI. 131. Quae sit inremissibilis blasphemia in spiritum sanctum.

CXVII. 132. De his qui cotidie et his qui perraro communicant, uel etiam his qui in cena domini post communem cibum eucharistiam sumere consueuerunt; uarietatem etiam celebrandorum sacramentorum in diuersis locis fidei non obesse.

CXVIII. 133. Quid sibi uelit in celebratione paschae obseruatio sabbati et lunae; et de quadragesima uel de consonantia pentecostes cum die legis datae.

CXVIIII. 134. De his qui de paginis euangelicis sortes legunt.

CXX. 135. Quod in genesi dies a luce coeperint et nunc a noctibus computentur.

CXXI. 136. Quomodo secundum figuram Ionae tres dies et tres noctes in passione domini computentur. [137. Cur hic malo homini bene sit uel bono male. ex libro de prouidentia dei]

CXXII. 138. Quid in libro ecclesiaste Salomon de his quae in hac uita bonis malisque sint communia disputant.

CXXIII. 139. Quibus sententiis domini diuinum iudicium in fine futurum saeculi declaretur.

CXXIIII. 140. De diuersa opinatione trium fidelium seruorum tempus aduentus domini arbitrantium.

CXXV. 141. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.

CXXVI. 142. De duabus resurrectionibus et mille annis.

CXXVII. 143. De alligatione et solutione diaboli.

CXXVIII. 144. Quid respondendum sit eis qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere, primam in hac uita resurrectionem fieri denegantes.

CXXVIIII. 145. De Gog et Magog, quos ad persequendam ecclesiam dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit. ,.

CXXX. 146. An ad ultimum iudicium pertineat impiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.

CXXXI. 147. Quid apostolus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione antichristi..

CXXXII. 148. Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula de resurrectione mortuorum docuerit.

CXXXIII. 149. De aduentu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione scripturarum secreta reserante Iudaei conuertuntur ad Christum.

CXXXIIII. 150. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.

CXXXV. 151. An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.

CXXXVI. 152. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia creatoris.

CXXXVII. 153. An hoc ratio iustitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum.

CXXXVIII. 154. De magnitudine praeuaricationis primae, ob quam aeterna poena debeatur eis qui extra gratiam fuerint saluatoris.

CXXXVIIIL 156. Contra opinionem eorum qui putant criminosis supplicium post mortem causa purgationis adhiberi.

CXL 156. De his qui eos qui permanent in catholica fide, etiam si pessime uixerint, tamen propter fidei fundamentum saluandos esse definiunt.

CXLI. 157. Quid sit in fundamento habere Christum et quibus spondeatur salus per ignis usturam.

CXLII. 168, Contra eorum persuasionem qui putant sibi non offutura peccata, in quibus, cum. elemosynas facerent, perstiterunt.

CXLIII 159. De aeterna dei et incommutabili uoluntate.

CXLIIII. 160. De promissione aeternae beatitndinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.

CXLV. 161. Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri. CXLVI. 162. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.

CXLVII. 163. Quod ut mundus in Christum crederet uirtutis fuerit diuinae, non persuasionis humanae; et de Romuli falsa diuinitate. CXLVIII. 164. De miraculis, quae ut mundus in Christum crederet facta sunt et fieri mundo credente non desinunt. CXLVIIII. 165. An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.

CL. 166. Qualis intellegenda sit conformatio sanctorum ad imaginem filii dei.

CLI. 167. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.

CLII. 168. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum reuocanda sit.

CLIII. 169. De nouitate corporis spiritalis, in quam sanctorum caro mutabitur.

CLIIII. 170. De peruicacia quorundam qui resurrectionem carnis, quam, sicut praedictum est, totus mundus credit, impugnant.

CLV. 171. Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum deum dis promisisse ut numquam corporibus exuerentur.

CLVI. 172. De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a ueritate neuter deuiaret.

CLTII. 173. Quid ad ueram resurrectionis fidem uel Plato uel Labeo uel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam conuenissent sententiam.

CLVIII. 174. De aeterna felicitate ciuitatis dei sabbatoque perpetuo.

CLVIIII. 175. Quomodo dicat Matthaeus centurionem ad dominum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

CLX. 176. Quomodo Matthaeus Marco congruat de uirga, quam secundum Matthaeum dicit dominus non ferendam, secundum Marcum autem solam ferendam.

CLXI. 177. Quomodo quod Matthaeus et Marcus dicunt post sex dies factum Lucas dicit post octo.

CLXII. 178. De alabastro ungenti quomodo non repugnet Matthaeo et Marco dicentibus: ante biduum paschae

Iohannes qui dicit: ante sex dies.

CLXIII. 179. De hora dominicae passionis quemadmodum non inter se dissentiant Marcus qui dicit: hora tertia et Iohannes qui dicit: hora quasi sexta.

CLXIIII. 180. De latronum insultatione quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alterum credidisse.

CLXV. 181. Quod apud quattuor euangelistas inueniatur decies commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem.

CLXVI. 182. Quod in tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant idoneis dinoscere; et quia non perfecte, sed ex parte sit, ideo sic manebit donec ueniat.

CLXVII. 183. De id quod ait nemo nonit filium nisi pater

CLXVIII. 184. De pueris sedentibus in foro et clamantibus ad illos qui nec humiliari cum Iohanne nec cum Christo gaudere uoluerunt; ubi quae sit uera ciborum parsimonia pulcherrima oratio.

[185. De uoracitate etiam in uilissimis cibis aita.nda.]

CLXVIIII. 186. De impossibilitate ieiunandi sub praesentia sponsi; ubi duo ieiunii genera probat, unum tribulationis, aliud gaudii.

CLXX. 187. De homine, qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho et cetera.

CLXXI. 188. Quod Martha excipiens illum in domo sua significet ecclesiam ut nunc est, Maria uero ut erit in futuro.

CLXXII. 189. De illo qui media nocte petiit ab amico tres panes.

CLXXIII. 190. De pane et pisce et ouo.

CLXXIIII. 191. De id quod ait discipulis nolite in sublime tolli; et de hydropico uel de muliere curuata.

CLXXV. 192. De uilico, quem dominus suus eiciebat de uilicatu.

CLXXVI. 193. De illo qui in tecto est et qui in agro et cetera.

CLXXVII. 194. De duobus in lecto et duabus molentibus e duobus in agro.

CLXXVIII. 195. De iudice iniquo, quem uidua interpellabat; ubi dat regulam intellegendi comparationis diuersitate. [196. De eo quod ait dominus: orate ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato.]

CLXXVIIII. 197. De camelo per foramen acus transituro.

CLXXX. 198. De eo quod scriptum est de domino: finxit se longius ire; ubi multipliciter disputat pro ueris significationibus contra mendacium.

CLXXXI. 199. Item de mendacii generibus VIII; ubi et de sancto Firmo ait episcopo.

CLXXXII. 200. Contra eos qui ad mentiendum uelut patrocinantia sibi de scripturis exempla proponunt, ut de obstetricibus Hebraeorum et Baab Hierichuntina.

CLXXXIII. 201. Contra diuersos, qui uariis modis sua nituntur excusare peccata, ex quibus nulla impunita esse posse confirmat.

CLXXXIIII. 202. De id quod apostolus ait mente seruio legi dei et cetera.

CLXXXV. 203. Vtrum aliud sit anima, aliud spiritus, an utroque nomine res una uocetur.

CLXXXVI. 204. Quod antiquos iustos caput Christus uelut manum praemiserit nasciturus.

CLXXXVII. 205. Vt christiani scholastici soloecismos quorundam pie tolerent sacerdotum.

CLXXXVIII. 206. De humilitate gallinae illius, cuius blandas alas refugientes superbi praeda fiunt alitibus.

CLXXXVIIII. 207. De statutis nostris sine tristitia, si necessitas euenerit, immutandis.

CXC. 208. Quemadmodum cathecizandus sit qui uult fieri christianus.

CXCI. 209. Quod non sit contrarius apostolus dicens: peccantes coram omnibus argue domino dicenti: corripe eum inter te et ipsum; et de his qui cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt alia diuinae auctoritatis testimonia; tenendum igitur modum praecipit, ut nec diligentiae obtentu quis saeuiat nec sub patientiae colore torpescat.

CXCII. 210. Non faciendos homines male securos, ut propter rectam fidem, etiam si in criminibus perdurauerint, non damnentur.

CXCIII. 211. Qui sint prophetae, de quibus ait apostolus: secundo prophetas.

CXCIIII. 212. Quae sint obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, quas ad Timotheum dicit apostolus.

CXCV. 213. De quod ait Lucas oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent; et Marcus: apparuit, inquit, eis in alia effigie.

CXCVI. 214. De gladio, qui Mariae animam pertransiit.

CXCVII. 215. Agens de baptismo quaestionem quam ex euangelio proposuit soluit, id est quomodo non sit contrarium: qui mecum non est contra me est illi dicto: qui contra uos non est pro uobis est.

CXCVIII. 216. Comparationem facit de Cornelio et de aegroto.

CXCVIIII. 217. Obiectionem Donatistarum, utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet, soluit.

CC. 218. Quod etiam male conuersantes catholicos ipsa generet, quae et Simonem.

CCI. 219. Quod catholica generet etiam per malos tamquam per uteros ancillarum.

CCII. 220. Vtrum aput haereticos fiat necne remissio peccatorum, et Simoni in baptismo sint remissa peccata; uel

- quomodo non sit contrarium: Christum induistis et: spiritus disciplinae effugiet fictum.

CCIII. 221. Quod sine caritate peccata redeant quae dimissa fuerant probat per seruum, cui omne debitum dimiserat dominus suus.

CCIIII. 222. De baptizando cui periculum mortis immineat et habeat inimicum, quem iniquissime oderit.

CCV. 223. Quod baptismus dei sit et ecclesiae, ubicumque inuentus fuerit.

CCVI. 224. Quod ecclesia pariat siue per se sine per ancillarum uterum de semine uiri sui; ubi ponit similitudinem de Esau et Aser.

CCVII. 225. Quod antiqua res sit ecclesia, in aliis habens animalem portionem, in aliis spiritalem.

CCVIII. 226. Quomodo generet ecclesia bonos et malos tamquam per se ipsam Rebecca geminos.

CCVIIII. 227. Quod propterea dominus non aperuit Cypriano sententiam, quam postea plenario concilio patefecit, ut eius plenius caritas appareret.

CCX. 228. Quod sicut intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum sit.

CCXL 229. Quod non ita sibi baptismus uerus succedere possit, sicut falsae fidei uera succedit.

CCXII. 230. De bonorum morum haeretico et catholico criminoso.

CCXIII. 231. Quod aqua baptismatis et intra ecclesiam saluet et extra ecclesiam damnet.

CCXIIII. 232. Quod multis lupis interius insidiantibus et multis ouibus exterius errantibus sciat dominus qui sunt eius.

CCXV. 233. Quod sub eodem baptismo peccata dimittantur

propter uinculum caritatis, sub quo tenebantur propter sacrilegium diuisionis.

CCXVI. 234. Quod sacramentum baptismi et in malo et in bono homine sit aequale.

CCXVII. 235. Quod caritate sancti Cypriani hi qui per illius sententiam se uolunt excusare damnentur.

CCXVIII. 236. Quod ut in pessimis catholicis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et in haereticis.

CCXVIIII. 237. Quae sint tenebrae exteriores.-

CCXX. 238. Quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum quod ait apostolus.

CCXXI. 239. Vtrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et si non noceant, quomodo eis prosit cum baptizantur parentum fides, quorum eis non potest obesse perfidia.

OOXXII. 240. An apostoli fuerint baptizati.

[241. Quod superbis uel occulte peccantibus utile sit cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum.] CCXXIII. 242. De trinitate.

CCXXIIII. 243. De unitate patris et filii et spiritus sancti, qui sunt unus et solus et uerus deus.

CCXXV. 244. Quod unigenitus dei filius propter formam serui minor patre dicatur, qui in forma dei aequalis est patri. [245. De subiectione, qua filius subiciendus dicitur patri.]

CCXXVI. 246. De regno, quod patri filius dicitur traditurus.

[247. Quod utile credentibus fuerit, ut ad patrem in forma serui Christus ascenderet.]

CCXXVII. 248. Quomodo traditurus sit regnum patri filius.

OCXXVIII. 249. Qua discretione intellegendus sit nunc aequalis patri filius, nunc autem minor; et qua ratione dicatur nescire diem neque horam.

CCXXVIIIT. 250. De unitate personae filii dei et filii hominis siue in gloria siue in humilitate.

CCXXX. 251. De his scripturae locis, de quibus dubium est an propter assumtam creaturam minorem patre indicant filium, an uero hoc tantum, quod licet aequalem patri, tamen quia de patre sit doceant.

CCXXXI. 252. De his qui spiritum sanctum non minorem patre indicant, sed tantum quod de patre procedit.

CCXXXII. 253. Quod clarificatio, quae fit inter patrem et filium et spiritum sanctum, nullam differentiam in trinitate significet.

CCXXXIII. 254. Quomodo intellegenda sit missio siue filii siue spiritus sancti. [255. Quod opere dei omnis creatura administretur, in quo et mira multa ordine consuetudinis inserantur.]

CCXXXIIII. 256. Quomodo in trinitate et pater ad filium principium sit et pater et filius ad spiritum sanctum.

CCXXXV. 257. Quomodo in spiritu sancto etiam antequam daretur possit doni nomen intellegi.

CCXXXVI. 258. De appellationibus relatiuis, quae non ad deum, sed ad creaturam referendae sunt, quoniam deo nihil accidit.

CCXXXVII. 259. De spiritus sancti unitate cum patre et filio.

CCXXXVIII. 260. De solo deo uero patre et filio et spiritu sancto.

CCXXXVIIII. 261. De eo quod apostolus dicit, uirum esse imaginem dei, mulierem autem gloriam uiri.

CCXL. 262. Quibus progressibus mens corporalium rerum usu et imagine delectata ab aeternorum contemplatione deficiat.

OCXLI. 263. Quid disputatum quidue sit comprehensum ratiocinatione librorum.

CCXLII. 264. De sancto spiritu, qui patri et filio aequalis accipitur et utriusque spiritus dicitur et caritatis nomine intellegitur, cum quaelibet in trinitate persona sit caritas.

CCXLIII. 265. De interrogatione haeretici contra eos qui unigenitum dei non paternae substantiae, sed uoluntatis filium esse dixerunt.

[266. Tria quae sunt in imagine dei, id est memoria, intellectus et amor, unius esse personae, quia non hoc est ei esse quod haec habere.] [267. Quam uera in dei trinitate unitas et quam uera in eiusdem unitate sit trinitas.] .

CCXLIIII. 268. Cur bis datus sit spiritus sanctus.

CCXLV. 269. Quid quodam sermone ad populum disputatum sit de differentia generationis filii et processionis spiritus sancti.

CCXLVI. 270. Quod omnis doctrina uel rerum sit uel signorum, et res qua fruendum est sit deus trinitas.

CCXLVII. 271. De purgatione mentis ad fruendam illam lucem, quae se uiam nobis praebens a superbis stulte fecisse putata est humanum genus, de contrariis et dissimilibus curans.

CCXLVIII. 272. Vtrum frui se homo debeat an uti; et de regula dilectionis diuinitus constituta.

CCXLVIIII. 273. De rebus quattuor diligendis; et ordinatam haberi oportere dilectionem et coniunctioribus pro sorte consulendum.

CCL. 274. De principio uiarum secundum Salomonem.

CCLI. 275. Quod fide et spe decedente caritas maneat; et quod temporale quid uilescat cum uenerit, aeternum uero ardentius diligatur.

CCLII. 276. De signis naturalibus et de datis.

CCLIII. 277. Quod inter omnia signa uerba teneant principatum, quae propter peccatum superbiae non potuerint cunctis gentibus esse communia.

CCLIIII. 278. Quod ex aliqua similitudine scriptura suauius excitet animum, ut illud exempli causa de canticis canticorum: dentes tui sicut grex detonsarum.

CCLV. 279. De signis propriis et translatis agens dat exemplum, quod bos proprie pecus, translate euangelista monstretur.

CCLVI. 280. De rerum ignorantia, quae facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animalium uel lapidum uel herbarum naturas.

CCLVII. 281. De numerorum imperitia, quae multa facit non intellegi.

CCL VIII. 282. De rerum musicarum ignorantia.

[283. Quod etiam et fastidio spiritali scriptura occurrat diuina, cum mentem pascit apertis, exercet obscuris.]

CCLVIIII. 284. De signis superstitiosis, quibus perniciose daemonum societas comparatur.

CCLX. 285. De scientia sententiarum, conexionum, definitionum, diuisionum et partitionum.

CCLXI. 286. Vt nec de eloquentia se quispiam iactet, quae non ut intellegamus, sed ut intellecta proferamus adhibetur.

CCLXII. 287. Quod numeri disciplina non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inuenta; et ad dei laudem, a quo uera est, referenda est.

CCLXIII. 288. Quod utiles disciplinas philosophorum huius saeculi tamquam diuitias de Aegypto exiens christianus auferre debeat.

CCLXIIII. 289. De signis ambiguis et distinctionibus exempli gratia ponit, qualiter distinguatur: in principio erat uerbum et: quid eligam ignoro.

CCLXV. 290. De ambiguis pronuntiationibus ponit exempli causa: quis accusabit electos dei?

CCLXVI. 291. De ambiguitatibus uerborum translatorum, in quibus canendum praemonet ne figurata locutio ad litteram accipiatur.

CCLXVII. 292. Hunc modum praefigit inueniendae locutionis propriane an figurata sit, ut quidquid in scripturis ex persona dei uel sanctorum saeuum aut flagitiosum imperitis uidetur, salubriter figuratum intellegant.

CCLXVIII. 293. De sententia generalis iustitiae: quod tibi fieri non uis alii ne feceris.

CCLXVIIII. 294. Item de figuratis locutionibus non intellectis tamdiu uersandis, quamdiu ad regnum dei caritatis interpretatio perducatur.

CCLXX. 296. Quod scire debemus in obseruationibus intellegendarum scripturarum alia communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum.

CCLXXI. 296. Quod una eademque res per similitudinem possit et in bonam partem accipi et in malam.

CCLXXII. 297. De rebus, quae non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponuntur.

CCLXXIII. 298. De modis locutionum, quorum cognitionem necessariam dicit scripturarum obscuritatibus dissoluendis.

CCLXXIIII. 299. De septem Tyconii regulis, quibus ad intellegendas scripturas studiosos dicit plurimum adiuuari.

CCLXXV. 300. De eo quod ait apostolus: absorpta est mors in uictoriam.

CCLXXVI. 301. De XL et sex annis aedificationis templi.

CCLXXVII. 302. De decem uirginibus.

CCLXXVIII. 303. De quadragesima et quinquagesima.

CCLXXVIIII. 304. De eo quod dicit apostolus: in u ice m onera uestra portate.

CCLXXX. 305. De haeresi Pelagiana.

CCLXXXI. 306. Item de eadem Pelagianorum haeresi.

CCLXXXII. 307. Quod mundum deus propter gratiam saluet, propter liberum arbitrium iudicet.

CCLXXXIII. 308. Qui sine lege peccauerunt sine lege peribunt.

CCLXXXIIII. 309. Quod cordis induratio praecedentibus malis fiat.

CCLXXXV. 310. Bina quaedam diuidit, posse non peccare et non posse peccare; similiter et de morte.

CCLXXXVI. 311. Quod nec gratia prohibeat correptionem nec correptio gratiam.

CCLXXXVII. 312. De praedestinatione, quae non possit esse sine praescientia, praescientia uero possit esse sine praedestinatione.

CCLXXXVIII. 313. Quod ostium uerbi aperiatur, cum cor audientis aperitur ut credat.

CCLXXXVIIII. 314. Quod gratia praeueniat fidem praestetque perseuerantiam.

CCXC. 315. Quod paruuli, si peccatum originale non esset, nulli malo tenerentur obnoxii.

CCXCI. 316. Quod cum remedium fatetur lulianus fateri cogatur et morbum.

CCXCII. 317. De concupiscentia carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem.

CCXCIII. 318. Contra obiectiones conclusionesque Pelagianas.

CCXCIIII. 319. Vbi possint praecepta de caritatis perfectione compleri et quid sit liberari de corpore mortis, uel quod nomine ieiunii, elemosynae et orationis iustitiae generalitas indicetur.

CCXCV. 320. Praeceptum de diligendo deo in illa uita perfecte compleri dicit et rationem reddit testimoniorum, quibus imperatur homini perfectum esse, uel quando sit ecclesia gloriosa.

CCXCVI. 321. De eo quod ait apostolus: iudicium ex uno. in condemnationem.

CCXCVII. 322. Contra id quod dixerunt Pelagiani humanam non posse mutare uel deuitare naturam id quod substantia caret.

CCXCVIII. 323. De Samuhele et pythonissa.

CCXCVIIII. 324. Quibus sacrificium prosit aut locus martyrum, in quo quispiam sepelitur.

CCC. 325. Quod saepe in somnis mortui apparere putantur.

CCCI. 326. Vtrum martyres in beneficiis, quae eorum orationibus conferuntur, ipsi interesse credendi sunt rebus humanis.

CCCII. 327. Item de oblatione uel elemosyna pro defunctis.

CCCIII. 328. De sententia domini dicentis: qui uiderit mulierem ad concupiscendum.

CCCIIII. 329. De eo quod dominus ait: omnipetenti teda.

CCCV. 330. Quomodo intellegendum sit: cauete ne iustitiam uestram coram hominibus faciatis.

CCCVI. 331. Cur orandum sit deo sciente quid nobis sit necessarium. CCCVII. 332. De differentia temtationis et quomodo diabolus steterit ante deum.

CCCVIII. 333. De septiformi spiritu et septem beatitudinibus septemque petitionibus.

CCCVIIII. 334. De ieiunio et lauanda facie atque ungendo capite.

CCCX. 335. De eo quod ait dominus: si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt?

CCCXI. 336. De sollicitudine crastini diei prohibita. CCCXII. 337. Quomodo accipiendum sit: nolite iudicare; et de festuca et trabe in oculo.

CCCXIII. 338. Qualiter intellegendum sit: in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.

CCCXIIII. 339. De unius uxoris uiro episcopo ordinando.

CCCXV. 340. De nocturna inlusione.

CCCXVI. 341. De uirtute animi uel latente uel manifesta. CCCXVII. 342. Nemo ascendit in caelum; et sicut

Moses exaltauit serpentem in heremo. CCCXVIII. 343. Resurrectioni futurae utrum Lazari an Christi resurrectio congruat.

CCCXVIIII. 344. Cum spiritus immundus exierit ab homine.

CCCXX. 345. De sumtibus ad turrem aedificandam.

[346. De eo quod ait dominus scribis: tulistis clauem scientiae et cetera.]

CCCXXI. 347. Qua dispensatione prouidentiae dei scripturae ueteris testamenti ex hebraeo in graecum eloquium translatae sint, ut uniuersis gentibus innotescerent.

CCCXXII. 348. De auctoritate septuaginta interpretum, quae saluo honore hebraei stili omnibus sit interpretibus praeferenda.

OCCXXIII. 349. Quid intellegendum sit de Nineuitarum excidio, cuius denuntiatio in hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in septuaginta autem tridui breuitate concluditur.

CCCXXIIII. 350. De eo quod ait apostolus: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat.

[351. De scientia dei.

352. De trina uirtute.

353. De deo et creatura.

354. De loco dei.

355. De prouidentia dei.]

CCCXXV. 356. De eo quod scriptum est: et habitu inuentus ut homo.

356*. De alimentis.

CCCXXVI. 357. De eo quod dictum est: paenitet me hominem fecisse.

CCCXXVII. 358. De eo quod scriptum est: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus.

[359. De temporibus aeternis.]

CCCXXVIII 360. De homine facto ad imaginem et similitudinem dei.

CCCXXVIIII. 361. De eo quod in euangelio ait: erunt in una domo diuisi duo aduersus tres et tres aduersus duo.

[362. De eo quod ait dominus: date, et dabitur uobis.

363. De caeco duce caeci.]

CCCXXX. 364. De magis Pharaonis.

CCCXXXI. 365. Aduersus mathematicos. [366. De uerbo.]

[367. Quare filius dei in homine apparuit et spiritus in columba.]

CCCXXXII. 368. De eo quod scriptum est in euangelio: sine ipso factum est nihil; et de duabus praepositionibus.

CCCXXXIII. 369. De corpore domini post resurrectionem.

CCCXXXIIII. 370. De corpore animali et corpore spiritali.

CCCXXXV. 371. Vtrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur.

CCCXXXVI. 372. De animae quaestione.

CCCXXXVII. 373. Quod baptizati non a morte communi, sed a supplicio liberentur aeterno, a quo etiam primos homines dicit per domini sanguinem liberatos; et cur Dauid peccato remisso quod deus per prophetam fuerat minatus impleuerit; et de mysterio numeri uicennalis uel de supra scripta animae quaestione.

CCCXXXVIII. 374. Quae sint peccata nolentium.

CCCXXXVIIII. 375. De eo quod scriptum est: anima quaecumque peccauerit in manu superbiae, deum exacerbat et exterminabitur de populo. suo.

CCCXL. 376. De eo quod scriptum est: non morientur patres pro filiis; et de eo quod ait: reddam pec cata patrum in filios.

CCCXLI. 377. Quod exemplo domini temporalis contemnenda sit salus et quod in filiis lob resurrectio commendetur, uel de sustinentia eiusdem Iob ac fine domini; uelumque templi non fuisse parietem, ut quidam uolunt.

CCCXLII. 378. Quid amandum sit.

CCCXLIII. 379. De uera dilectione.

CCCXLIIII. 380. Quod qui fratrem diligit deum diligat, qui amat et ipsam dilectionem, quae ex deo est et deus est.

CCCXLV. 381. Quod ex ea forma, qua diligitur iustus, diligatur deus, quia non potest ea quae dilectionem excitat forma non diligi, eademque est deus, quia deus caritas est.

CCCXLVI. 382. De amante et quod amatur et amore.

CCCXLVII. 383. De nutrienda caritate.

CCCXLVIII. 384. Sermo de laude caritatis.

Evgippii Excerpta Ex Operibvs S. Avgvstini

I. LIBER AD HIERONVMVM PBESBVTERVM DE SENTENTIA IACOBI, QVA DICIT: SI TOTAM QVIS LEGEM SERVAVERIT, OF- PENDAT AVTEM IN VNO, FACTVS EST OMNIVM REVS; CVM IDEM DICAT: IN MVLTIS ENIM OFFENDIMVS OM- NES. IN QVO LIBRO DE QVATTVOB VIRTVTIBUS, PBVDENTIA, TEMPERANTIA, FORTITVDINE, IVSTITIA DILIGENTISSIME DISPVTAVIT.

Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recens natis non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urget acrius, multo minus est neglegendum. proinde quaero et per dominum obsecro ut exponas mihi quod multis existimo profuturum aut, si iam uel abs te uel aliquo expositum habes, dirigas nobis quomodo accipiendum sit quod in epistula apostoli Iacobi est: quicumque autem totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi me multum paeniteat. de agenda namque praesenti uita quomodo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda., quam penitus demergit obliuio, sicuti est illud quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte conuenit: cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: quomodo huc cecidisti P at ille: obsecro, inquit, quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim quaere. ita quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quo salua fiat nouimus, etiam si numquam quomodo in malum illud deuenerit nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam paruuli contradicat, negans eam esse in isto malo. hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium ideo pigrescere debet misericordiae officium. aduersus eos autem qui sibi uidentur scire quod nesciunt . hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus; aliud est enim quod nescire malum est, aliud quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam quam quaerimus indifferens est. hoc uero quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro in hac ipsa qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus actione uersatur. quomodo ergo intellegendum est, obsecro te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane qui furtum fecerit, immo uero qui dixerit diuiti: hic sede, pauperi autem: tu sta illic, et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? quod si non est, quomodo qui in uno offendit factus est omnium reus? an illud quod dixit de diuite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? sed recolendum est unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeant. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est ueste. praeclara et dicatis: tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: tu sta illic, aut: sede sub scabillo pedum meorum: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi, nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem; propter illum scilicet cui dictum est: tu sta illic, cum habenti anulum aureum dictum esset: tu sede hic bene. ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi attrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant sbonum nomen, quod inuocatum est super uos? quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis; si autem personam accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. uidete quemadmodum transgressores legis appellet qui dicunt diuiti: sede hic bene, et pauperi: sta illic. unde ne putarent contemtibile esse peccatum in hac una re legem transgredi secutus adiunxit: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus uest omnium reus. qui enim dixit: non moechaberis, dixit et: non occides. quod si non occides, moechaberis autem, factus es transgressor legis; propter illud quod dixerat: redarguti a lege quasi transgressores. quae cum ita sint, consequens uidetur, nisi alio modo intellegendum ostendatur, ut qui dixerit diuiti: sede hic et pauperi: sta illic, huic honorem ampliorem quam illi deferens, et idolatres et blasphemus et adulter et homicida et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit; offendens quippe in uno factus est omnium reus.

At enim qui unam uirtutem habet omnes habet, et qui unam non habet nullam habet. hoc si uerum est, confirmatur ista sententia. sed ego eam exponi uolo, non confirmari, quae per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen si uerum memini, quod uix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt. hoc autem de parilitate peccatorum soli stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani. quam eorum uanitatem in Iouiniano illo, qui in hac sententia stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis uoluptatibus epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris, uel ipsi potius quae per eos locuta est ueritati, omnia paria esse peccata. quomodo autem fieri possit ut, etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, approbabis; ubi causae defuero, tu supplebis. certe hinc persuadent qui unam uirtutem habuerit habere omnes et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto ubi fuerit secum habet ceteras. sio et fortitudo imprudens esse non potest uel intemperans uel iniusta. sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit. sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita ubi uera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiam si aliquo modo similis esse uideatur. sunt enim, ut scis, quaedam uitia uirtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae; sunt autem quaedam tantum quia uitia sunt ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non imprudentia, sed astutia. nunc enim eandem dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et uocari solet, et non sicut loqui nostra scriptura consueuit, quae saepe astutiam in bono ponit. unde est: astuti ut serpentes, et illud: ut det innocentibus astutiam. quamquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutia deerat; astutiam ponens in bono. sed apud illos rarissimum, apud nostros autem frequentissimum est. itemque in partibus temperantiae apertissime contraria est effusio parsimoniae; ea uero quae tenacitas uulgo etiam dici solet, uitium est quidem; si tamen parsimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae; solet enim quasi imitari iustitiam uindicandi libido; sed uitium est. ignauia fortitudini perspicue contraria est; duritia uero distat natura, fallit similitudine. constantia pars quaedam uirtutis est; ab hac inconstantia longe abhorret et indubie contra sistit; pertinacia uero constantia dici affectat et non est, quia illa est uirtus, hoc uitium. ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint cetera intellegi. Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est; ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur. sed haec fortitudo prudens non erat: mala enim pro bonis eligebat; temperans non erat: corruptelis enim turpissimis foedabatur; iusta non erat: nam contra patriam coniurauerat; et ideo non fortitudo erat, sed duritia sibi ut stultos falleret nomen fortitudinis imponebat. nam si fortitudo esset, non uitium, sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur. quapropter cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur. unde illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur. quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi supra quam cuiquam credibile est fuit, aegre persuaderi potest. sed forte acutius intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerum tamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium — quoniam qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet —: cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus. unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae; aliquando unum cedit ut plura succedant; uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt etiam uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant.

Haec utrum ita se habeant diligentius inquirendum est. non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: qui unam uirtutem habuerit omnes habet, eique nulla est cui una defuerit, sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus. ego uero nescio quemadmodum dicam, non dico uirum, a quo denominata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem; sic et maritum, qui hoc quidem seruat uxori; et tamen sunt plurimi tales quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit. unde pudicitia coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit — non enim aut nihil aut uitium est — non tamen secum habet omnes uirtutes; nam si omnes ibi essent, nullum esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum. quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo uitio, id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet qui super pectus domini discumbebat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? neque hoc apud te agendum est diutius, sed propter alios qui haec forte legerint dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti. ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: in multis enim offendimus omnes. non enim ait: offenditis, sed ait: offendimus, cum Christi loqueretur apostolus; et cum hoc loco dicat: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dixit offendere. absit autem ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia; dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit autem ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel εύσέβειαv uel expressius et planius ϑεοσέβειαv uocant. quid autem est pietas nisi dei cultus? et unde ille colitur nisi caritate? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis; sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis; siue potius quia sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat quod uero illa aedificando impleaerit, nihil ibi ista inane quod inflet inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit ubi cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: abstinere uero a malis scientia est. cur ergo non dicimus qui hanc uirtutem habet habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus; quanto autem minus, tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus; et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et perfecta erit nihil ex uitio remanebit. proinde mihi uidentur stoici ideo falli quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere cum ea fuerit omnino perfectus; non quia illum prouectum negant, sed nisi ei profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum palmum uel digitum, sic illos qui tendunt ad sapientiam proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed nisi totam stultitiam uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes; ubi autem euaserint, mox habere totum nec quicquam stultitiae remanere: unde omnino nullum peccatum possit existere. haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientia repente respiret, non mihi uidetur satis adcommodata nostrarum scripturarum auctoritati; sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt. non itaque sicut de aquis in aerem surgens ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim egrediendo illuminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui; ut illud quod in eo lucet sit utique ex lumine quo progreditur, illud autem quod adhuc obscurum est sit ex tenebris unde egreditur. itaque et non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; et tamen iustus ex fide uiuit et induti sunt sancti iustitia, alius magis, alius minus; et nemo hic uiuit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est qui minimum.

Sed quid ago? tamquam oblitus cui loquar doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. quia etsi uerum est eum qui habet unam omnes habere uirtutes, eum qui unam non habet nullam habere, nec sic peccata sunt paria; quia ubi uirtus nulla est nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius; si autem, quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur locis, sed quod sentiantur affectibus et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto ita ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et maior est in isto caritas quam in illo recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est; et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam. et ut generaliter breuiterque complectar quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum attinet: uirtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur; haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est; plenissima uero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo uiuit, in nemine. quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet ex uitio est. ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccauit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; propter quod uitium si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam quantumlibet profecerimus necessarium est nobis dicere: dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque qui recte uidet ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et uideret unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur, magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur ut gratia dei amplius honoretur.

Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat qui totam legem seruauerit? an forte quia plenitudo legis caritas est qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus qui contra illam facit in qua pendent omnia? nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur; plenitudo autem legis caritas. nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc quantum potest proximo impendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum; quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc qui totam legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam in qua pendent omnia. cur ergo non dicantur paria peccata? an forte quia magis facit contra caritatem qui grauius peccat, minus qui leuius, et hoc ipso admittit magis et minus quo fit quidem omnium reus ? sed grauius peccans uel in pluribus peccans magis reus, leuius autem uel in paucioribus peccans minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccauerit; tamen etiam si in uno offenderit erit reus omnium, quia contra eam facit in qua pendent omnia. quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae: in multis enim offendimus omnes. offendimus enim, sed alius grauius, alius leuius, quanto quisque magis minusue peccauerit; tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo deo et proximo minor; et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in dei et proximi dilectione. tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis; et tunc perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate. nec sane quantum arbitror putandum est leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesiae contemto paupere instructiore atque sanctiore? si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat ut ei tanto melior, quanto ditior ille uideatur? hoc enim uidetur significasse dicendo: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

Lex itaque libertatis, lex caritatis est de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam quid paulo ante dixerit nouit: quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus, tamen uulneribus medicinam. iudicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: dimi ttite, inquit, et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. superexsultat autem misericordia iudicio. non dictum est: uincit misericordia iudicium; non enim est aduersa iudicio, sed superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus. et hoc utique iustum est ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti. propter quod ei dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine; nam quisquis uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam prouocat. quam timens ille dicit: ne intres in iudicio cum seruo tuo. unde dicitur populo contumaci: quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? sed erga illos qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: dimitte nobis sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos uehementer illa sententia terruerat consoletur; cum admonet quomodo etiam peccata cotidiana, sine quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo, qui cum in uno offenderit fiat omnium reus in multis offendendo - quia in multis offendimus omnes — magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam quam non fecit misericordiam non inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.

Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec quae tamen approbas non exspectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet — nam quali eloquio explicata sint non nimis curo — si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro quam promtius quoslibet docere quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in latina lingua litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt. maxime tamen istam sententiam: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro uti nobiscum communicare digneris.

II. ITEM DE PRAEDICTIS QVATTVOR VIBTVTIBVS, QVAS IN SVPERIORI LIBRO DISTINXIT. IN LIBRO DE MORIBVS ECCLEJ CATHOLICAE DISPVTANS AD VNVM EAS MANDATVM REТТV CARITATIS.

Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi deus. cui haerere certe non ualemus nisi dilectione. namque illud quod quadripertita dicitur uirtus ex ipsius amoris uario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. sed hunc amorem non cuiuslibet, sed dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque concordiae. quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem deo se integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter deum facile perferentem, iustitiam amorem deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuatu? in deum ab his quibus impediri potest.

Quid amplius de moribus disputem? si enim deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum; a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. haec est una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur. haec nobis testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. diligamus igitur deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. haec est, inquit saluator, uita aeterna, ut cognoscant te uerum deum et quem misisti legum Christum. aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis. quam ob rem quam peruersi atque praeposteri sunt qui se arbitrantur dei cognitionem tradere ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. quid ergo agendum, nisi ut eum ipsum quem cognoscere uolumus prius sincera caritate diligamus?

III. AN VJRTVTES, QVIBVS AD AETERNITATEM TENDITVR, DESITVRAE SINT CVM AD AETERNA PERDVXERINT. EX LIBRO DE TRINI- TATE XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM.

Vtrum autem etiam tunc uirtutes, quibus in hac mortalitate bene uiuitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint nonnulla quaestio est. quibusdam enim uisum est desituras et bonos animos sola beatos esse cognitione et scientia, hoc est contemplatione naturae; in qua nihil est melius et amabilius ea natura, quae creauit omnes ceteras instituitque naturas. cui regenti esse subditum si iustitia est, immortalis est omnino iustitia nec in illa esse beatitudine desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior esse non possit. fortassis et aliae tres uirtutes, prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum erunt in illa felicitate: ut prudentiae sit nullum bonum deo praeponere uel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari. nunc autem quod agit iustitia in subueniendo miseris, quod prudentia in praecauendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in cohercendis delectationibus prauis non ibi erit, ubi omnino nihil mali erit. ac per hoc ista uirtutum opera, quae huic mortali uitae sunt necessaria sicut fides, ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur et aliam nunc faciunt trinitatem cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus, aliam tunc factura sunt cum ea non esse, sed fuisse per quaedam eorum uestigia, quae praetereundo in memoria derelinquent, reperiemus; quia et tunc trinitas erit cum illud qualecumque uestigium et memoriter retinebitur et agnoscetur ueraciter et hoc utrumque tertia uoluntate iungetur.

IIII DE QVATTVOR AFFECTIONIBVS, QVAS A CICERONE PERTVR- BATIONES, AB ALIIS PASSIONES APPELLATAS VERGILIVS HOMINI PROPTER CARNEM INESSE DIXIT, IN LIBRO XIIII DE CIVITATE DEI INTER CETERA SIC EXPONIT.

Aggrauamur autem corruptibili corpore et ipsius aggrauationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore expoliari, sed eius immortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit non grauabit. aggrauat ergo nunc animam corpus corruptibile et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. uerum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens: igneus est illis uigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:\' hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco: tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae aggrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena. nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia iniquae uitae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huius modi mali est quod ad carnis pertinet uoluptatem non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus atque inuidus, quia illum uitiositas sic obtinuit, ut prop hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno suppli destinatus. haec enim uitia, quae tenent in diabolo principatu carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habe? dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositat? inuidias opera esse carnis. quorum omnium malorum ca? atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabo? quis autem illo est inimicior sanctis? quis aduersus eos cc tentiosior et magis aemulus atque inuidus inueniatur ? at ha? omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera c? nis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomi? carnis appellat? non enim habendo carnem, quam non hab? diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundu? hominem factus est homo similis diabolo, quia et ille secu? dum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, non de dei, sed de suo mendacium loqueretur qui non solu? mendax uerum etiam mendacii pater est. primus est quip mentitus et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendaciu? cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum deu? similis est diabolo.

Non ex carne tantum efficitur anima ut cupiat, metus: laetetur, aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motib agitari. interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia peruersa est, peruersos habet hos motus; si autem recta e non solum inculpabiles uerum etiam laudabiles erunt. uolunt est quippe in omnibus, immo omnes nihil aliud quam uolu tates sunt. nam quid est cupiditas et laetitia nisi uolunt in eorum consensione quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus, cupiditas, cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel in illos affectus mutatur et uertitur. quapropter homo, qui secundum deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est uitio malus est, perfectum odium debet malis qui secundum deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium et amet hominem; sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit. nam cuius propositum est amare deum et non secundum hominem, sed secundum deum amare proximum sicut etiam se ipsum, procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem litteras sacras dicitur.

Nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem; dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est.

Recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur cupiditas est; id autem habens atque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista, si malus amor est, bona, si bonus.

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro ostendentes eos non tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis dei in huius uitae peregrinatione secundum deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent: metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam, dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem exspectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo qui scriptus est: absorpta est mors in uictoriam. item metuunt peccare, cupiunt perseuerare, dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. ut enim metuant peccare audiunt: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum; ut cupiant perseuerare audiunt quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit; ut doleant in peccatis audiunt: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis audiunt: hilarem datorem diligit deus. item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temtari, cupiunt temtari, dolent in temtationibus, gaudent in temtationibus. ut enim metuant temtari audiunt: si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi instruite mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. ut autem cupiant temtari audiunt quendam uirum dei fortem ciuitatis dei dicentem: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. ut doleant in temtationibus uident Petrum flentem; ut gaudeant in temtationibus audiunt Iacobum dicentem: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temtationibus uariis incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his monentur affectibus uerum etiam propter eos quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt et dolent si pereunt, gaudent si liberantur. illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriabatur, ut eum potissimum commemoremus qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis Iaborauit et pluribus epistulis populos dei, non eos tantum qui praesentes ab illo uidebantur uerum etiam illos qui futuri praeuidebantur instruxit; illum inquam uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timorem, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem ne seducantur eorum mentes a castitate quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis sui de Israhelitis habentem, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; nec solum dolorem uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus ut ea quae uere uitia sunt uirtutes uocentur. sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas morbidas seu uitiosas passiones audeat dicere? quam ob rem etiam ipse dominus in forma dei agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas ubi adhibendas eas esse iudicauit. neque enim in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus falsus erat humanus affectus. cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixit: gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius, non falso utique referuntur. uerum ille hos motus certe dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo. proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum deum habemus has affectiones, huius uitae sunt, non illius quam futuram exspectamus. et saepe illis etiam inuiti cedimus; itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. sed dum uitae huius infirmitatem gerimus si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. uituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. culpauit etiam illos sacer psalmus; quibus ait: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. nam omnino non dolere dum sumus in hoc loco miseriae profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo, stuporis in corpore. quocirca illa quae άπάϑεια graece dicitur, quae si latine posset impassibilitas diceretur, si ita intellegenda est - in animo quippe, non in corpore accipitur — ut sine his affectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum - atque iustorum multumque sanctorum: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. tunc itaque άπάϑεια ista erit quando peccatum in homine nullum erit. nunc uero satis bene uiuitur sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat non id agit ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat.

V. De Qvinqve Corporis Sensibvs Oratio. Ex Libro Confessionvm Decimo Inter Cetera Et Ad LocvmDomine, amo te; percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia quae in eis sunt ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis cui misertus eris et misericordiam praestabis cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, 15 non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus, non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae quod non capit locus et ubi sonat quod non rapit tempus et ubi olet quod non spargit flatus et ubi sapit quod non minuit edacitas et ubi haeret quod non diuellit satietas: hoc est quod amo, cum deum meum amo. et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: non sumus deus tuus; quaere super nos. interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: fallitur Anaximenes, non sum deus. interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: neque nos sumus deus quem quaeris, inquiunt. et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea, intentio mea, et responsio eorum, species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: tu quis es? et respondi: homo. et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius; quid horum est unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius; ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium: non sumus deus, et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium: ego interior cognoui haec, ego, ego animus per corporis mei sensum. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit. nonne omnibus quibus integer sensus est apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt; non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant; sed amore subduntur eis et subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur. immo uero omnibus loquitur; sed illi intellegunt qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferunt. ueritas enim dicit mihi: non est deus tuus caelum et terra.
Item Ex Libro Confessionvm X Inter Cetera Et Ad Locvm

Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam; neque enim aliquid de te inueni quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem; quam ex quo didici non sum oblitus. itaque ex quo te didici manes in memoria mea et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed m qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te.

Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea priusquam te inuenirem. ubi ergo te inueni, ut discerem te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus, liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit.

Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum ac tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est et ne frangat tolerantiam! numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. da quod iubes, et iube quod uis. imperas nobis continentiam; et cum scirem, ait quidam, quia nemo poterat esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus; minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas deus meus, accende me. continentiam iubes: da quod iubes, et iube quod uis.

Iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid quam concessisti monuisti. et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacramenti fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo. ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde etiam saepe in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus assensum? et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita sed etiam in hac aetate non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei dixi bono domino meo, exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et uentrem destruas cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas et aduersus istam suauitatem pugno ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis saepius, in seruitutem redigens corpus meum; et dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temtationibus cotidie cogor resistere et inuoco dexteram tuam (ad salutem meam) et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re non stat. audio uocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me; misereberis ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo; misereberis ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis et quidquid boni antequam oremus accipimus, a te accipimus; et at hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui; ergo a te factum est ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo quam multum amaui: neque si manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum facit nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse et abundare noui et paenuriam pati noui. omnia possum in eo qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium, non puluis quod sumus. sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini, qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur.

De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo V securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua.

Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, et postea sentio. aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omne cantilenarum suauium quibus Dauidicum psalterium frequentatur ab auribus meis remouere uelim atque ipsius ecclesiae; tutiusque mihi uidetur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum a liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor, non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum. flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, domine deus meus, exaudi, respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Iosepb diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euellis eos; nam inlaqueantur. tu non cessas euellere; ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis qui custodis Israhel. quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super anima est, cui suspirat anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est, et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est.

Vi. De Sacramento Mediatoris Ad Pvrgationem Animabvh. Ex Libro Confessionvm X Ad Locvm

Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus unde simul damnetur in mortem.

Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus lens inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit: mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius sicut nos per fidem praeteritae salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem uerbum, non medias, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum. quomodo nos amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis autem tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens nos tibi de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis; alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

Vii Item De Eodem Sacramento. Ex Libro De Civitate Dei Nono Inter Cetera Et Ad LocvmOmnes homines quamdiu mortales sunt etiam miseri sint necesse est. quaerendus est medius, qui non solum homo uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo perducat. quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. mortalis quippe factus est non infirmata uerbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta. non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit a mortuis, quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi propter quos liberandos mediator effectus est in perpetua uel carnis morte remanerent. proinde mediatorem inter nos et deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, ad id quod permanet transferret ex mortuis. boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. his contrarius est qui aduersus eorum immortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne immortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis quorum corda per suam fidem mundans ab illorum immundissima dominatione liberauit. homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab immortalibus et beatis quid eligat medium per quod immortalitati et beatitudini copuletur? quod possit delectare in daemonum immortalitate miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate iam non est. ibi ergo cauenda est miseria sempiterna, hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. ad hoc se quippe interponit medius immortalis et miser ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, id est ipsa miseria. ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus ut mortalitate trans acta ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum.
Ex Libro De Trinitate Iiii. De Eodem Mediatouis SacramentoQuia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sordesque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt : quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia; quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemadmodum succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus — promittitur autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum — cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. quod donec fiat et ut fiat — quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis — ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate ? ueritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas ipsa est aeternitas.
Viii; Ex Lxbro Confessiohvm Primo Inter Cetera Et Ad Locvm

Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit inuocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te. sed quia te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me P non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum capit?

Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; incommutabilis, mutans omnia; numquam nouus, numquam uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mihi es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me? et nisi faciam, irasceris mihi et minaris ingentes miserias. paruane ipsa est, si non amem te? hei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dio ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam. angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te ruinosa est: refice eam; habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio; sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo?

VIIII. DE TEMPORE, QVOD CVM HOMO METIRI VIDEATVR NON TAMEN POTEST COMPREHENDERE QVID SIT TEMPVS. EX LIBRO CON- FESSIONVM XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis; sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. ergo scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum, uerbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiam si tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uicies et quater circuiret sol ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. non itaque nunc quaeram quid sit illud quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiam si aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cam sol stetisset ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret,, illa pugna gesta atque peracta est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem; sed uideo an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux ueritatis. iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio; tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio; non tu dicis. cum enim monetur corpus, tempore metior quamdiu moueatur, ei quo moueri incipit donec desinat. et si non uidi ex quo coepit et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus collatione dicimus, uelut: tantum hoc quantum illud, aut: duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus quod monetur uel partes eius, si tamquam in torno monetur, possumus dicere quantum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? nam etsi uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum (motum eius sed etiam statum tempore metimur). ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora.

Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis. quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam; hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo ut inueniam quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius autem finitio praeteritio est. quid ergo est quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt, et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis; neque hoc possum nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

In te, anime meus, tempora metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior; affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt ut fieret; ipsam metior cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tenuisse temporis quantum illa uox tenuit? nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum quantum illud ad illud sit renuntiamus, (non aliter ac si ea sonando diceremus). uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando quam longa futura sit egitque iste spatium temporis in silentio memoriaeque commendans coepit edere illam uocem, quae sonat donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est utique sonuit; quod autem restat sonabit; atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumtione futuri sit totum praeteritum.

Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? nam exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat (futura) nondum esse? sed tamen iam est in animo exspectatio futurorum, et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. dicturus sum canticum quod noui: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea atque distenditur uita huius actionis meae in memoria propter quod dixi et in exspectatione propter quod dicturus sum. praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata exspectatione prolongatur memoria, donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum; hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea et me suscepit dextera tua in domino meo mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noueris omnia futura et praeterita: longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis notumue canticum audientis exspectatione uocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione actionis tuae. qui intellegit confiteatur tibi, et qui non intellegit confiteatur tibi.s o quam excelsus es! et humiles corde sunt domus tua. tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

De Mibacvlis Qvae Magicis Artibvs Fivnt. Ex Libro De Trinitate Iii T. Vii

Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. scinifes enim musculae sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. ibi certe deficientes magi dixerunt: digitus dei est hoc. unde et intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos, aetherias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. datur autem uel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant a dei ueritate damnandi; uel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam; neque enim parua uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habuit amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem.

Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod uolunt; sed quantum sinitur. nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creauerunt. omnium quippe rerum, quae corporaliter uisibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. alia sunt enim haec iam et conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus.. alia uero illa occulta istorum seminum semina, unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. neque enim tunc in huiusce modi fetus ita producta sunt, ut in eis quae producta sunt uis illa consumta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant et species suas peragant. ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis uisibile. iam uero etiam huius grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus, quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur et ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua; quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tamquam sparsa per terras ore decolligunt. inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionemque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur: ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae, quae admouentur extrinsecus, et de agricultura similitudinem adsumens ait: ego plantaui, Apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum siue etiam quorumcumque animalium secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam uidero exortam. sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur apposuit. sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt uarietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu uariarum uirgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis discolore tenus aspergeretur. ut enim sic ex semet ipsis afficiantur uel anima ex corpore uel corpus ex anima, congruentes rationes id faciunt, quae incommutabiliter uiuunt in ipsa summa dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae uel mutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. ut enim de pecoribus non uirgae, sed pecora nascerentur fecit hoc incommutabilis et inuisibilis ratio sapientiae dei, per quam creata sunt omnia. ut autem de uarietate uirgarum pecorum color conceptorum aliquid duceret, fecit hoc anima grauidae pecudis per oculos affecta forinsecus et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui creatoris accepit. sed quanta sit uis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem—cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae omnisque modus et numerus et pondus eius, unde efficitur ut et sit et natura ita uel ita sit, ab intellegibili et incommutabili uita quae super omnia est existit et peruenit usque ad extrema atque terrena — multus sermo est neque nunc necessarius. uerum propterea factum Iacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intellegeretur, si homo qui uirgas illas sic posuit dici non potest creator colorum in agnis et in haedis, nec ipsae matrum animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam uarietatis seminibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt.

De Cavsis Originalibvs Creatvrarvm Natvbalivm, Qvas Mvndo Creator Inservit. Ex Libro Iii De Trinitate T. ViiiiSed ne de animalibus quasi diuersa ratio moueat, quod habent spiritum uitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt uitandique contraria, etiam hoc est uidere quam multi homines nouerint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis aut humoribus uel ita positis uel ita obrutis uel ita contritis uel ita commixtis quae animalia nasci soleant; quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi uel illi uermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. unde enim fit ut eadem corpora citius uermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. unde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huius modi operibus eorum existunt celeritates. sed non est creator nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille, penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera; et ipse est unus creator deus, ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli, si permitterentur, ideo non possint, quia non permittuntur. neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum; quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: digitus dei est hoc. quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud donum dei, quod apostolus commemorat dicens: alii diiudicatio spirituum. nouimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse, si non permittatur; uolare autem non posse, etiam si permittatur. sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint.
DE SIMPLO SALVATORIS NOSTRI QVOD AD DVPLVM NOSTRVM CONCVRRIT ET CONGRVIT. EX LIBRO DE TRINITATE IIII . CAPITVLO mVerum quod instat in praesentia, quantum donat deus, edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina ex resurrectione opus erat, ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. sicut enim anima deo deserente, sic corpus anima deserente moritur; unde illa fit insipiens, hoc exanime. resuscitatur ergo anima per paenitentiam et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renouatur interior homo. corpus uero tamquam homo exterior, quanto est haec uita diuturnior, magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictionibus, donec ueniat ad ultimam quae ab hominibus mors uocatur. eius autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. tunc enim similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. anima igitur iam pia, quae fuit impia, propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. haec uita ex fide facta est, quoniam iustus ex fide uiuit. sed quid sequitur? si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. huic ergo duplae morti nostrae saluator impendit simplam suam et ad faciendam utramque resurrectionem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari; sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. interioris enim hominis nostri sacramento data est uox illa pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? cui uoci congruit apostolus dicens: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. crucifixio quippe interioris hominis paenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non relinquit deus. et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum ? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in domino, dicit apostolus: initium Christus, deinde qui sunt Christi. de corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est.
De Mediatore Ad Mortem Diabolo Et Mediatore Ad Vitam Christo Iesv. Ex Eodem Libro Iiii T. XDeinde id ipsum quod mediator est, per quem reconciliamur deo, sic indicat: ego, inquit, in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat — mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat — magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans subditum tenet, pollicens etiam purgationem animae per eas quas τελεὰς appellant, transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.
De Facilitate Lvdificationvm, Qvibvs Homines Immvndi Spiritvs Fallvnt. Ex Eodem Libro Itii T. XiFacile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora: facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus adgrauatae etiam melioris affectus. si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus uigilantes dormientesque decipiat uel furentes exagitet? sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior: spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo tale aliquid facere concupiscat nec eos propterea sibi + praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia non solum si uideat uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sint praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei, cui cuncta subiecta sunt, et minime fallacia et multo maiora fecerunt, siue homines siue angeli boni. .
De Falsis Et Deceptoriis Pvrgationibvs. Ex Eodem Libro Iiii T. XiiNequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo, quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit uiam per affectus, quos tanto maligniores quanto superbiores suae societati inspirat, qui non possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare uitiorum, tanto grauius anima ruitura, quanto sibi uidetur erecta sublimius.
De His Qvi Sibi Pvrgationem De Virtvte Propria Polli- Centvr. Ex Eodem Libro Iiii T. XvSunt autem qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari; quos ipsa superbia maxime maculat. nullum enim uitium est, cui magis diuina lege resistitur et in quod magis accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech, aperte saeuiens et ad terram repromissionis repugnando transitum negans per crucem domini, quae Moysi manibus extentis est praefigurata, superetur. hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum ascendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam ? aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno, ad eam uenienti, quo dedignatur ille portari?
Qvod Testimonia Qvaedam Ventvrvm Christvm Praenvn- Tiaverint, Qvaedam Venisse Testata Sint. Ex Eodem Libro T. XviiiiEcce ad quod missus est filius dei, immo uero ecce quod est missum esse filium dei. quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur, ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. at testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt, quaedam uenisse testata sunt. factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. et nisi talia essent testimonia, quae paruis magna uiderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta, quae in eius testimonium proruperunt.
Item De Eodem Mediatoris Sacramento. Ex Libro De Consensv Evangelistarvm PrimoQuapropter cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationabiles siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est: consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. ac per hoc cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas; duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur et ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum immortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis. hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.
Qvid Plato Posset, 81 Vivens Interrogaretvr, De Christiana Religione Respondere. Ex Libro De Vera Religione

Fidentissime dixerim pace horum omnium, qui eorum libros peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit et quae ad ueritatem ac beatitudinem uia non esse dubitandum. si enim Plato ipse uiueret et me interrogantem non aspernaretur, uel potius si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nihil magis impedire quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae uarias opiniones erroresque generarent; quam ob rem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit; cetera nasci, occidere, fluere, labi, et tamen in quantum sunt ab illo aeterno deo per eius ueritatem fabricata constare; in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur atque afficiatur ex ea aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur et dedita consuetudini huius uitae atque sensibus corporis inanibus uanescit imaginibus, inridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis uideatur oculis nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intellegentia cerni queat; cum haec ergo sibi a magistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum, si quisquam exsisteret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si uere percipere non ualerent, ui, si qui possent percipere, non prauis opinionibus multitudinis implicati uulgaribus obruerentur erroribus, eum diuinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille non posse hoc ab homine fieri nisi quem forte ipsa dei uirtus atque sapientia ab ipsa rerum natura exceptum nec hominum magisterio, sed intima inluminatione ab incunabulis inlustratum tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subueheret, ut omnia contemnendo quae praui homines cupiunt et omnia perpetiendo quae horrescunt ei omnia faciendo quae mirantur genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate conuerteret de honoribus uero eius frustra se consuli, cum facile possi existimari quanti honores debeantur sapientiae dei, qua gestante ille et gubernante pro uera salute generis human magnum aliquid proprium et quod supra homines esset mere retur. quae si facta sunt, si litteris monumentisque cele brantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus cole batur deus et ubi talem nasci oportebat, per totum orben terrarum missi electi uiri uirtutibus atque sermonibus diuin amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disci plina inluminatas terras posteris reliquerunt; et ne de prae teritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie pe gentes populosque praedicatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil; si ad ho percipiendum, diligendum, perfruendum, ut anima sanetur e tantae luci hauriendae mentis acies conualescat, dicitur auaris nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tine et rubigo exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat neque fures effodiunt; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; dicitur luxuriosis: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam; dicitur superbis: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; dicitur iracundis: accepisti alapam, para et alteram maxillam; dicitur discordiosis: diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: regnum dei intra uos est; dicitur curiosis: nolite quaerere quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt; quae autem non uidentur aeterna sunt; postremo dicitur omnibus: nolite diligere mundum; quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; si haec per totum orbem iam populis leguntur et cum ueneratione libentissime audiuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes ecclesiae pullularunt; si tot iuuenum et uirginum milia contemnentium nuptias casteque uiuentium iam nemo miratur; quod cum fecisset Plato, usque adeo peruersam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, tamquam peccatum illud aboleretur; si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit; si tali pollicitationi atque sponsioni per omnes terrarum partes, quas homines incolunt, sacra christiana traduntur; si haec cotidie leguntur in ecclesiis et a sacerdotibus exponuntur; si tundunt pectora qui haec implere conantur; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc uiam, ut desertis diuitiis et honoribus huius mundi ex omni hominum genere uni deo summo totam uitam dicare uolentium desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur; si denique per urbes atque oppida, castella, uicos, agros etiam uillasque priuatas in tantum aperte suadetur et appetitur a terrenis auersio et in unum deum uerumque conuersio, ut cotidie per uniuersum orbem humanum genus una paene uoce respondeat sursum cor habere se ad dominum: quid adhuc oscitamus crapulam hesternam et in mortuis pecudibus diuina eloquia perscrutamur? si quando autem ad disputationem uenitur, Platonico nomine ora crepitantia quam pectus uero plenum magis habere gestimus?

Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam uirtute purgandam summo deo subicere atque subiungere uanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt, si tamen cum his dignum est disputare. qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant deum et cedant deo, per quem populis iam omnibus haec credenda persuasa sunt. quod utique ab ipsis fieret, si tantum ualerent; aut si non fieret, crimen inuidentiae uitare non possent. ergo cedant ei a quo factum est nec curiositate aut inani iactantia impediantur, quominus agnoscant quid intersit inter paucorum timidas coniecturas et manifestam salutem correctionemque populorum. illi enim si reuiuescerent, quorum isti nominibus gloriantur, et inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate bonorum temporalium atque fluentium ad spem uitae aeternae et bona spiritalia et intellegibilia uocari et currere humanum genus, dicerent fortasse, si tales essent quales fuisse memorantur: haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem uoluntatemque traduximus. ita si hanc uitam illi uiri nobiscum rursus agere potuissent, uiderent profecto cuius auctoritate facilius consuleretur hominibus et paucis mutatis uerbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorum temporum Platonici fecerunt; aut si hoc non faterentur nec facerent in superbia et inuidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant cum istis sordibus uiscoque reuolare. nam tertio uitio curiositatis in percontandis daemonibus, quo isti maxime cum quibus nunc agitur pagani a christiana salute reuocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur uiri.

Sed quoquo modo se habeat philosophorum iactantia, illud cuiuis intellegere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam qui eadem sacra suscipiebant cum populis et de suorum deorum natura ac summo bono diuersas contrariasque sententias in scholis suis eadem teste multitudine personabant. quod si hoc unum tantum uitium christiana disciplina sanatum uideremus, ineffabili laude praedicandam esse neminem negare oporteret. haereses namque tam innumerabiles a regula christianitatis auersae testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos qui de patre deo et sapientia eius et munere diuino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur quam ueritas postulat. sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum hi quorum doctrinam non approbamus nec sacramenta nobiscum communicant. quod in illis minus mirandum est qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse uoluerunt; sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. sed in illis magis animaduertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt et errores suos animosius defendere quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione et a participatione quamuis parium sacramentorum propria uocabula propriosque conuentus non in sermone tantum sed etiam in superstitione meruerunt, ut Photiniani et Ariani multique praeterea; nam de his qui schismata fecerunt alia quaestio est. posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae uentilationis uelut paleas sustinere, nisi uento superbiae nimia leuitate cessissent et sese a nobis ultro separassent. Iudaei uero quamuis uni omnipotenti deo supplicent, sola tamen temporalia et uisibilia bona de illo exspectantes rudimenta noui populi ab humilitate surgentia in ipsis suis scripturis nimia securitate noluerunt aduertere atque ita in uetere homine remanserunt. quae cum ita sint, neque in confusione paganorum neque in purgamentis haereticorum neque in languore schismaticorum neque in caecitate Iudaeorum quaerenda religio est, sed apud eos solos qui christiani catholici uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.

Haec enim ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad prouectus suos et ad eorum correctionem, cum euigilare uoluerint. utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit; omnibus tamen gratiae dei participandae dat potestatem, siue illi formandi sint adhuc siue reformandi siue recolligendi siue admittendi. carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.

Qvam Congrve Hominibvs Sapientia Dei Christvs Hvmanitate Svbvenerit. Item Ex Eodem Libro De Vera Religione

Nullo modo beneficientius consuluit generi humano, quam cam ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeisque sensibus deditis quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisibiliter — nam id poterat et in aliquo aetherio corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato — sed hominibus in uero homine apparuit. ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. et ne quis forte sexus a suo creatore se contemtum putaret, uirum suscepit, natus ex femina est. nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, [licet ementes et uendentes flagellando eiecerit e templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit?] uetere quippe seruitute transacta tempus libertatis inluxerat et opportune iam homini suadebatur atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio. miraculis conciliauit fidem deo, qui erat, passione homini, quem gerebat. itaque loquens ad turbas ut deus nuntiatam sibi matrem negauit; et tamen, ut euangelium loquitur, puer parentibus subditus erat; doctrina enim deus apparebat, aetatibus homo. item aquam in uinum conuersurus ut deus dicit: recede a me, mulier; mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea. cum autem uenisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendauit discipulo, quem prae ceteris diligebat. satellites uoluptatum diuitias perniciose populi appetebant: pauper esse uoluit; honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit; carnales filios magnum bonum putabant: tale coniugium prolemque contemsit; contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit; iniurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari? dolores cOrporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est; mori metuebant: morte multatus est; ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est; omnia quae habere cupientes non recte uiuebamus carendo uilefecit; omnia quae uitare cupientes ab studio deuiabamus (ueritatis) perpetiendo deiecit. non enim ullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea quae ille contemsit aut fugiuntur quae ille sustinuit. tota itaque uita eius in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. resurrectio uero eius a mortuis nihil hominis perire naturae, cum omnia salua sunt deo, satis indicauit, et quemadmodum cuncta seruiant creatori suo siue ad uindictam peccatorum siue ad hominis liberationem quamque facile corpus animae seruiat, cum ipsa subicitur deo. quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri numquam potest, sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et uindictam potuit. et haec est disciplina naturalis christianis minus intellegentibus plena fide digna, intellegentibus autem omni errore purgata.

Iam uero ipse totius doctrinae modus partim apertissimus partim similitudinibus in dictis, in factis, in sacramentis ad omnem animae instructionem exercitationemque accommodatus quid aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit? nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae apertissime dicta sunt; et si ea tantum essent quae facillime intelleguntur, nec studiose quaereretur nec suauiter inueniretur ueritas. neque si essent in scripturis sacramenta et in sacramentis non essent signacula ueritatis, satis cum cognitione actio conueniret. nunc uero quoniam pietas timore inchoatur, caritate perficitur, populus timore constrictus tempore seruitutis in uetere lege multis sacramentis onerabatur. hoc enim utile talibus erat ad desiderandam gratiam dei, quae per prophetas uentura canebatur. quae ubi uenit ab ipsa dei sapientia homine assumto et in libertatem uocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi, hoc est sub uno deo liberae multitudinis continerent. multa uero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt; ita nec seruiliter alligant, sed exercent liberaliter animum.

Argvit Volvptvosos, Cvriosos, Svperbos. Ex Eodem Libro De Vera ReligioneNego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit aut potentiam uanam foueat aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. his autem rebus, quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit; nam quocumque duxerint sequitur, et quisquis ea uisus fuerit auferre posse metuitur. possunt autem auferri ista et scintilla ignis et aliqua parua bestiola; postremo, ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. itaque cum omnia temporalia mundus iste concludit, omnibus mundi partibus seruiunt qu?: propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. uerum tamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant ut uitia sua sibi dominari patiantur uel libidine uel superbia uel curiositate damnati uel duobus horum uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. hoc modo tria illa sunt notata; nam concupiscentia carnis uoluptatis infimae amatores significat, concupiscentia oculorum curiosos, ambitio saeculi superbos. triplex etiam temtatio in homine, quem ueritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est. dic, inquit temtator, lapidibus istis ut panes fiant. at ille unus et solus magister: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat qui carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt ot dictum est: omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. cui responsum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. ita calcata superbia est. subiecta est autem extrema etiam curiositatis inlecebra; non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat nisi causa tantum aliquid experiendi. sed neque hic uictus est. et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum deum temtationibus uisibiliter diuina explorare molientibus: non temtabis, inquit, dominum deum tuum. quam ob rem quisquis intus dei uerbo pascitur, non quaerit in ista heremo uoluptatem; qui uni deo tantum subiectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione iactantiam; quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.
Qvod Melivs Sit Ab Homine Qvam A Vitio Vinci. Ex Eodem Libro De Vera Religione

Nos in terra laboramus et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. itaque nolumus ab hominibus uinci et iram non possumus uinoere. qua turpitudine quid execrabilius dici potest? fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat uitia non est tamen ipse uitium. quanto igitur honestius homo nos uincit quam uitium? quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam? qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci. melius est ergo ut homo nos uincat quam inuidentia uel quodlibet aliud uitium.

Sed nec ab homine uinci potest qui uitia sua uicerit. non enim uincitur nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est nec ulla cruciatur inuidia. id enim diligit ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. diligit enim deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; et diligit proximum tamquam se ipsum. non illi ergo inuidet ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. nec potest amittere proximum, quem diligit tamquam se ipsum, quia neque in se ipso ea diligit quae oculis subiacent aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud se ipsum habet quem diligit tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. non enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non potest; quae res una inuictos facit et perfectos uiros. nam si uel ipsum hominem homo dilexerit non tamquam se ipsum, sed tamquam iumentum aut balneas aut auiculam pictam uel garrulam, id est ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut commodi capiat, seruiat necesse est non homini, sed, quod est turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. quo uitio dominante usque ad extremam uitam uel potius mortem perducitur. sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut affines aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa ueritas uocans praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno dei qui non istas carnales necessitudines oderit. neque hoc cuiquam inhumanum uideri debet. magis enim est inhumanum non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare illud quod ad deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. quid ergo mirum, si ad regnum non peruenit qui non communem, sed priuatam rem diligit? immo utrumque, . ait quispiam; immo illud unum, dicit deus. dicit enim uerissime ueritas: nemo potest duobus dominis seruire; nemo enim potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur. uocamur autem ad perfectam naturam. humanam, qualem ante peccatum nostrum deus fecit; reuocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus. oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. diligat homo proximum tamquam se ipsum. certe enim sibi ipse nemo est pater aut filius aut affinis aut aliquid huius modi, sed tantum homo. qui ergo diligit aliquem tamquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. corpora uero non sunt quod nos sumus; non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. ualet ad hoc etiam quod praeceptum est: ne concupiscas rem proximi tui. quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam se ipsum. ipsa igitur natura humana sine carnali condicione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. omnes sub uno deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius, et inuicem sibi sunt et patres, cum sibi consulunt, et filii, cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus pater testamento suo ad unam hereditatem uocat.

Quapropter cur iste non sit inuictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura, quam diligit, cum ipse perfectus est? sicut enim uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus, ita uult omnes tales esse, ut tamen non ei desit quod diligit, quia ipse bene cantat. nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed laudem aut aliquid aliud quo bene cantando uult peruenire, et potest ei minui uel auferri, si et alius bene oantauerit. qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia et inuidere nulli potest; quo enim perueniunt bene uiuentes, tantundem est omnibus nec minus fit, cum plures habuerint. et potest esse tempus, quo bonus cantator cantare non decenter queat et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tamquam si alicubi conuiuetur ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem. bene uiuere autem semper decet. quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime, quantum potest; nec eis tamen indiget. nam quod in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum. ita cum diligat proximum tamquam se ipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec se ipso; tantum deo indiget, cui adhaerendo beatus est. nemo autem illi eripit deum. ille ergo uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adhaerere deo bonum est. hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficientiam, utitur omnibus ad beniuolentiam. et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. quare si aliquem familiarium suorum promtius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam et apertiorem temporis ianuam. tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempore. cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. animi autem coniunctio maior est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore iungimur; sed ea maxima est quae omnibus praeualet. non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo deum diligit, nouit nec sibi perire quod deo non perit. deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. et ut nemo illi iustitiam et deum, sic nemo aufert beatitudinem. et si quando forte alicuius periculo uel errore uel dolore commouetur, usque ad illius auxilium aut correctionem aut consolationem, non usque ad suam subuersionem ualere patitur. in omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa expectatione non frangitur. quid enim ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. huic uiro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quis huic nocebit? quis hunc subiugabit? homo, qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discet. cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimur qui simus. hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. uidetur ergo uincere cum uincatur qui superando ad id peruenit quod cum dolore amissurus est; et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit quod non amittit inuitus.

Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori deo subditus haereat plus eum diligendo quam se ipsum. et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat qualem illam uidet, stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest; quia nec se ipsum debet stultum diligere. nam qui se diligit stultum non proficit ad sapientiam; nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. sed donec ad sapientiam perfectionemque ueniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset et amaret sapientiam. quapropter si et ipsa superbia uerae libertatis et ueri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat diuina prouidentia quid significemus uitiosi et quo debeamus redire correcti. iam uero cuncta spectacula et omnis illa quae appellatur curiositas quid aliud quaerit quam de rerum cognitione laetitiam? quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa ueritate, ad quam spectator omnis peruenire se cupere confitetur, cum uehementer ne fallatur inuigilat?

Qvod Dei Lex Alta Qvaedam Disciplina Sit. Ex Libro Ii De Ordine Inter Cetera Et Ad Locvm

Cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur, oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit; et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse peruersa non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant; amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant; nihil eneruiter faciant, nihil audacter; in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla uitia non curare uelint; magnopere obseruent cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum; nihil puniant quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant quod uertat in peius; suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant quod pati nolunt. rempublicam nolint administrare nisi perfecti. perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita, loco, tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus; superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant; deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, caritate subnixi; optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedicta sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in quo uniuersa sunt, uel ipse potius uniuersa; et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque notis constanter operam dederint, aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. auctoritas autem partim diuina est partim humana; sed uera, firma, summa ea est quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidolosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quo usque se propter ipsum depresserit; et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam. quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit; in eis tamen iure uidetur excellere qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuque maiores, difficillimum omnino est ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.

Qvod Amore Se Seqventibvs Devs Avctoritatis Viam Septempliciter Mvniverit. Ex Libro De Moribvs Eccle- Siae Catholicae

Quaeramus quemadmodum sit homini uiuendum. beate certe omnes uiuere uolumus; beatus autem neque ille dici potest qui non habet quod amat, qualecumque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiam si optimum sit. nam et qui appetit quod adipisci non potest cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum non esset fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset aegrotat. nihil autem istorum animo contingit sine miseria: nullus igitur illorum beatus est. quartum restat ubi beata uita inueniri queat, cum id quod est hominis optimum et amatur et habetur. quid est enim aliud quod dicimus frui nisi praesto habere quod diligis ? praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate uiuere cogitamus. nam quisquis quod se ipso est deterius sequitur, fit et ipse deterior. oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi; sed tale esse debet quod non amittat inuitus. quippe nemo potest confidere de tali bono quod sibi eripi posse sentit, etiam si retinere id amplectique uoluerit. quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse quis potest? quis uero dubitet hominem sapientem si sequi satis putauerimus, auferri nobis etiam repugnantibus posse? deus igitur restat, quem si sequimur, bene, si assequimur, non tantum bene sed etiam beate uiuimus. secutio ergo dei est beatitatis appetitus, consecutio ipsa beatitas. sed quo pacto sequimur quem non uidemus? aut quomodo uidemus, qui non solum homines sed etiam insipientes homines sumus? confugiendum est igitur ad eorum praecepta quos sapientes fuisse probabile est, ut in lucem ueritatis aciem titubantem uelut ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. quam uiam nobis deus et patriarcharum segregatione et legis uinculo et prophetarum praesagio et suscepti hominis sacramento et apostolorum testimonio et martyrum sanguine et gentium occupatione muniuit; quare ratiunculas nostras diuinis submittamus affatibus.

Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas, quo nos summo amore tendere iubes. diliges, inquit, dominum deum tuum ei toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. quid uis amplius? et Paulus: diligentibus, inquit, deum omnia procedunt in bonum. dicit etiam ipse dilectionis modum: quis ergo nos separabit a caritate Christi? et cetera; et post pauca: certus sum enim quia neque mors neque uita et reliqua. si ergo nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius sed etiam certius hoc bono potest? nemo nos inde separat minando mortem; id ipsum enim quod diligimus deum mori non potest, nisi dum non diligit deum, cui mors ipsa est non diligere deum, quod nihil est aliud quam ei quicquam in diligendo atque sequendo praeponere. nemo inde separat pollicendo uitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus deo, nostra mente potentior. non separat uirtus; si illa uirtus hic nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo tenet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens deo; sin illa uirtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, fauet ut coniungamur deo; si in nobis est, ipsa coniungit. non separant instantes molestiae; hoc enim leuiores eas sentimus, quo ei a quo nos separare moliuntur artius inhaeremus. non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit deus et nihil est ipso deo melius, qui iam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.]

X. De Principio Genesis. Item Ex Libro Confessionvm Xii Ad LocvmNemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Mosen quod de his uerbis eius eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: non hoc sensit ille quod tu dicis, sed quod ego dico, neque tamen negat quod uterque nostrum dicit utrumque uerum esse: o uita pauperum deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram. qui non mihi hoc dicunt quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Mose sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est; et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem quod contendunt non hoc sensisse Mosen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo; quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt indicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius, sed omnium nostrum quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium; qui enim loquitur in mendacium, de suo loquitur. attende, iudex optime deus, ipsa ueritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis. attende et uide quid ei dicam, si placet tibi; hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando si ipse Moses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitaui, nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter duo praecepta caritatis sensisse Mosen quidquid in illis libris sensit nisi crediderimus, . mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare quam earum Moyses potissimum senserit et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia cuius dicta conamur exponere.

XI. ITEM DE EODEM PRINCIPIO, QVOD MAGIS PROSIT MVLTIPLEX SENSWM PROLATIO, SIT CONTRA FIDEM. EX LIBRO CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsum tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: "dixit deus: fiat illud, et factum est illud", cogitant uerba concepta, finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret; et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circuminspicit. quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat donec uolet.

Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opacata frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos; uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent. et alius eorum intendit in id quod dictum est: in principio fecit deus et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit atque in eis qui intellegunt in principio quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram creabilem materiam caeli et terrae sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo intellegunt, sed alius unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promtasque naturas; nec illi uno modo qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspcimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

At ille qui non aliter accipit in principio fecit quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps; et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum quae commemoraui difficillime intelleguntur, duo media facillime. namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat quomodo prior sit sonus quam cantus? ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest. sic est prior materies quam id quod ex ea fit: non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior interuallo temporis; neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur. tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit nec ex eo quicquam reperies quod resumtum arte componas; et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur ut cantus sit, et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior: neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quando quidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus; sed prior est origine, quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra; nec tempore primo factam, quia formae rerum egerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur; nec tamen de illa narrari aliquid potest nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior — quia profecto meliora sunt formata quam informia — et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo unde aliquid fieret.

In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum; si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum: quos tamen bonae spei paruulos haec bona uerba libri tui non territant, alta humiliter et pauca copiose. sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te dominum deum nostrum, fontem ueritatis, si non uanam, sed ipsam sitimus; eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te reuelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

lta cum alius dixerit: hoc sensit quod ego, et alius: immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque uerum est ? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa uidisse credatur per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit ? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus capere posset mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt unam fortassis ei multis ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, si igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo, siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat.

Xii. Item De Principio Libri Genesis. Principivm Libri Geitesis Ad Litteram

Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id quod dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel moneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit attendens apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud quod in Genesi scriptum est: et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia. si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine caelum et terram, utrum spiritalis corporalisque creatura caeli et terrae uocabulum acceperit an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet uita sicuti esse potest in se, non conuersa ad creatorem — tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est — corporalis autem si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles? an caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio quo facta est perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc imperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur, corporalis quidem eo quod dictum est: terra erat inuisibilis et incomposita; spiritalis autem eo quod dictum est: tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem, quo solo modo formari potest ut non sit abyssus, et inluminari ut non sit tenebrosa? et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux, quae si esset, utique super esset et tamquam superfunderetur, quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est?

Et quomodo: et dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux. quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram: fiat lux, eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux. an etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius meus dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est. et si ita est, qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux? quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium. quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux, et quis erat quem oportebat audire atque intellegere, ad quem uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio? quid ergo dicemus? an id quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum dei, deus apud deum, filius unicus dei, patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus quando et aliquando, aeternum tamen est uerbo dei quando fieri aliquid debeat, et tunc fit quando fieri debuisse in illo uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.

Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; ut quod dixit deus: fiat lux, et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur. et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra, et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus, fiat lux, et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit deus, et deinde per partes exequendum quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est quia per uerbum suum fecit quidquid fecit?

An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis sine corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum [in natura uerbi eius coaeterni reuocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur? in qua conuersione et formatione, qua pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et imperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id quod principium est insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae, per id autem quod uerbum est insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statu hoc est quod ille.

Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere sed etiam hoc est uiuere quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam: quia non sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. ideoque interrogatus quis esset respondit principium, quia et loquor uobis. quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam: quia riae aquae nomine appellare uotuit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formam. sint omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari; atque concrescere ; siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi fluitantem: e superferebatur utique spiritus dei quia subiacebat scilicet bonae uoluntati, creatoris quidquid illud erat quod -formandum perficiendumque incheauerat; ut dicente deo in.] r uerbe suo fiat lux, in bona uoluntate hoc eat in beneplacito eius pro modo sui generis maneret quod factum est et ideo dictum est quod placuerit scriptura dicente :- et facta est lux; et uidit deus lucem quia bona est: ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae quae caeli et terrae nomine i. propter id quod ( de illa perficiendum erat commemorata est trinitas insinuatur creatoris- nam- ; di,.. cente. scriptura, in principio fecit deus caelum et terram, intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium 1 est;,, dicente autem scriptura, et spiritus dei superferebatur super aquam, completam commemorationem trinitatis agnoscimus ita et in conuersione atque perfectione creaturae ut rerum species digerantur, eadem, trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generatio, cum dicitur dixit. deus et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.

Sed cur commemorata prius quamuis imperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei, prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et spiritus dei superferebatur super aquam? an quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quae diligit subiciatur, propterea cam commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait; et alio loco: supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuare spiritum dei ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit ut fieret. duo quippe sunt propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo quod maneret, spiritus dei ferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc et de omnibus: manent enim quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque retum temporalium saeculorum pulchritudo contexitur.

Sections 28 to 58
Xiiii

XIII. OOKTRA BO8 QVI DICVNT: NVMQVID IBI FVIT MOVSES, QVAHDO PBCIT DEVS CAELVM ET TBR&AM, VT CREDATVB EI? EX LIBRO DE CTVITATE DEI XI 1NTBB OETBBA ET AD LOCVM.

Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus deus est; sed mundum esse conspicimus, deum esse credimus. quod autem deus fecerit. mundum nulli potius credimus quam ipsi deo. ubi eum audimus P nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: in principio feoit deus caelum et terram. numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit deus caelum et terram? non; sed ibi fuit sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. locuntur eis quoque angeli dei, qui semper uident faciem patris uoluntatemque eius quibus oportet annuntiant. ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: in principio fecit deus caelum et terram; qui tam idoneus testis est, per quem deo credendum sit, ut eodem spiritu dei,

1 Cum igitur unum mundum \' ingenti. quidem mole corporea, finitum tamen et loco\' suo determinatum et operante \\deo factum esse dicant,\' quod respondent de infinitis extra mundum locis cur in" eis eis opere deus cesset, hoc sihi respondeant de infinitis ante mundum temporibus cur in eis ab opere deus cessarit.\' et sicut non est consequens ut fortuito potius quam ratione diuina deus non alio, sed, isto iii quo est loco mundum. constituerit cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem qua id factum est nulla possit humana comprehendere I natura: ita non est consequens ut deo aliquid existi- .[.. cum tempore autem factus est mundus, si in eius condicione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus mane et uespera nominantur, donec omnia quae his diebus fecit deus sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio dei uacatio commendetur: qui dies cuius modi sint aut perdifficile nobis aut impossibile est cogitare, quanto magis dicere.

Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priorum tres dies sine sole peracti sunt. qui die quarto factus refertur. et primitus quidem lux dei uerbo facta atque inter ipsam et tenebras deus separasse narratur et eandem lucem uecasse diem, tenebras autem noctem. sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris nec ita ut est intellegi a nobis potest; quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. aut enim aliqua lux corporea est siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: quae sursum est Hierusalem mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus, quoniam scientia creaturae in comparationem scientiae creatoris quodam modo uesperascit itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris, nec in noctem uergitur, ubi non creator creaturae dilectione relinquitur. denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis; non enim ait alicubi: facta est nox, sed: facta est uespera et factum est mane, dies unus; ita dies secundus et ceteri. cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in dei sapientia cognoscitur uelut in arte qua facta est; ideo uespera, quae nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cam ad laudandum et amandum refertur creatorem, recurrit in mane. et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.

Cum uero in die septimo requiescit deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam deus laborauerit operando, qui dixit, et facta sunt, uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. requies dei requiem significat eorum qui requiescunt in deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiam si non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit; quanto magis eadem domus pulchritudine sua faciat laetes habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur; sicut "theatra plaudunt" "prata mugiunt",cum in iliis homines plaudant, in his boues mugiant; sed etiam illo quo signifieatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur, significans eerum laetitiam quos legentes efficit laetos. conuenientissime itaque, cum deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere ; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est; promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis per eos operatur deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint illo habebunt requiem sempiternam; hoc enim et I sabbati . praecepto praecepto legis in ueteri dei populo figuratum est,-.-..

XV. QVOD LVCIS NOMINE] ETIAM ANGKLI SIGNIFICATI ATQVE CREATI POSSINT INTELLEGI. EX EODEM LIBRO XI INTRA CETERA ET AD LOCVM.

Vbi de mundi constitutione sacrae litterae to:cuntur\',\' non euidenter dicitur utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine ubi dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uel potius lucis huius de qua loquor significati sunt. non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, ergo erant angeli, quando facta sunt sidera; facta sunt autem quarto die. numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? absit. in promtu est enim quid illo die factum sit: ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. numquidnam secundo? ne hoc quidem; tunc enim firmamentum factum est super aquas superiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. nimirum ergo si ad istorum dierum opera dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus; nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri, sed idem ipse unus ad implendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter (senariam uel) septenariam cognitionem: senariam scilicet operum, quae fecit deus, at septimam quietis dei. cum enim dixit deus: fiat lux, facta est lux; si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum dei filium, ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in deo: a quo si auertitur angelus, fit immundus, sicut sunt omnes qui uocantur immundi spiritus, nec iam lux in domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. mali enim nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit.

XVI. CONTRA EOS QVI DICVNT OB HOC FACTVM ESSE MVNDVM, VT ANIMAE,QVAE PECCAVERANT PRIVS, IN EO INCLVDEBENTVB: VBI BT ORIGENEM ERRASSE PROBAT CONTRA LIBROS IPSIVS, QVI APPELLAKTVR TIEPI \'ΑΡΧΩΝ.EX EODEM LIBRO xi INTER CETERA BT AD LOCVM.

Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam qui anum nobiscum credunt omnium rerum esse principium ullamque naturam, quae non est quod deus est, nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ao simpliciter credere, at bonus deus conderet bona et essent post deum quae non essent quod est deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus deus. sed animas dicunt non quidem partes dei, sed factas a deo peccasse a conditore recedendo et diuersis progressibus pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa •orpora quasi uincula meruisse; et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. hinc Origenes iure culpatur; in libris enim, quos appellat nequ ἄϱχων, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non attendisse primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera dei subiungens: et uidit deus, quia bonum est, completisque omnibus inferens: et uidit deus omnia quae fecit, It ecce bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi uoluit, nisi ut bona fierent a bono deo. ubi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem seruet; nec. mala uoluntas quia naturae ordinem seruare noluit, ideo iusti dei leges omnia bene ordinantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco t.suo posito, ita uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam \' cum peccatoribus pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. deinde uidere debuit Origenes et quicumque ita sapiunt, si haec opinio uera esset, mundum ideo factum ut animae pro meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter includerentur, corpora acciperent, superiora et leuiora\' quae minus,1 inferiora uero et grauiora quae amplius peccauerunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et grauius nihil est, potius quam homines etiam bonos habere debuisse.nunc uero ut intellegeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon; homo autem, et nunc licet malus\' longe minoris mitiorisque malitiae et certe ante -peccatum, tamen luteum corpus accepit. autem autem stultius dici potest quam istum solem, ut in uno mundo unus esset; non decori pulchritudinis uel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem deum, sed hoc potius euenisse, quia non duea sic peccauerat tali corpore mereretur includi? ac per hoc si contigisset ut non una, sed duae, immo non duae, sed decem uel centum similiter aequaliterque peccassent centum soles haberet hic mundus? quod ut non fieret, non opificis prouisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit potius tanta unius animae progressione peccantis,, ut sola corpus tale mereretur. non plane animarum quibus nesciunt quid loquantur, sed corum ipsorum qui talia sapiunt multum longe a ueritate et metite est cohercenda progressio.

XVII. DEM DE EODEM ERRORE ET DE IGNE AETERNO EN LIBRO RESPONSIONIS AD CONSVLTAOROSI PRESBVTERI INTER CETERA ET AD LOCVM.IIJ" -

Vsque adeo igitur in eo! quod ex nihilo ,!fecit\' uoluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. nam cui dicitur: subest tibi enim cum uoles posse, siue adsit unde fiat siue non adsit, sat est uoluntas ubi summa est potestas. fiat siue non adsit, sat est uoluntas creatur, uoluntas creantis nihil esse perhibetur, cum propterea de nihilo creari aliquid possit, quia uoluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? quod si forte non solum animam, sed nullam omnino creaturam uolunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid deus fecit uoluntate fecit, quae uoluntas utique non est nihil, respiciant unde secundum corpus factus sit homo. certe enim, sicut scriptura testatur, cum de limo uel de puluere terrae deus fecit, uoluntate fecit, procul \'dubio uoluntate fecit; nec tamen uoluntas dei puluis ant limus est. sicut ergo in eo quod ei limo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas limus, ita in e6\'\'quiod ex nihilo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas nihil.iam uero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis\' apud uos homines fuisse delapsos nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset, non est quidem dolor iste culpandus; ueritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc mutare est malum, non euitare. uerum tamen quia de ipso deo, creaturarum omnium conditore, hoc est de ipsa coaeterna et incommutabili trinitate ab eis qui ad uos libros Origenis attulerant id traditum esse commemoras quod ueritas habet; contra quam ueritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit — ibi ipse pater, qui filius, qui et spiritus sanctus perhibetur — hoc iste peior, quod etiam de anima sentit, ut non eam propriam uelit habere naturam, sed de ipso deo tamquam particulam defluere et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis prouincia uestra percepit in ea re maxime, in qua capitaliter erratur: de creatore quippe, non de creatura tam falsa et tam nefaria sentiuntur. siue ergo in hanc fidem qui deuiauerant restituti sunt siue qui eam nondum nouerant illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. quod autem et in eis erroris est quamquam te cognouisse iam uideam, tamen quemadmodum contra talia disseratur ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est et non olim proditus.

Quantum possum tamen etiam ego commoneo ut de diaboli angelorumque eius correptione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas; non quia diabolo et daemoniis inuidemus et eo modo quasi uicem maliuolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi inuidentiae stimulis agitati nostra itinera quibus in deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et ueracissimi iudicis ex nostra praesumtione nihil addere debemus. ipse enim se similibus eorum esse dicturum praedixit: ite in igne aeterno, qui paratus est diabolo et angelis eius; nec mouere debet ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus quod alibi scriptum est: in aeternum et in saeculum saeculi. latinus quippe interpres noluit dicere: in aeternum et in aeternum aeterni; sed quoniam id quod αἰὼν graece dicitur et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt: in saeculum et in saeculum saeculi. sed non dictum est ubi dictum est: ite in ignem aeternum; non enim dictum est αἰω̃να, sed αἰώνιον.quod m a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non asternum quod nemo umquam interpres ausus est dicere. quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intellegatur, aeternum uero nisi id quod sine fine est non soleat appellari, αἰὼνautem graece aliquando (aeternum, aliquando) saeculum significare intellegatur: tamen quod ex hoc nomine deriuatur et appellatur αἰώνιονipsi Graeci, quantum extimo, non solent intellegere nisi id quod non habet finem. nos autem siue αἰω̃να siue αἰώνιονnon solemus dicere nisi aeternum; sed αἰω̃να dicimus et saeculum, αἰώνιονautem non nisi aeternum. quamuis quidam aeternum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse uideatur ab eodem nomine deriuatio. et fortasse quidem secundum morem scripturarum inueniant isti aliquid etiam αἰώνιονdictum quod sine fine non sit; sicut deus in libris ueteris testamenti assidue dicit: hoc uobis erit legitimum aeternum; quod graecus habet αἰώνιον, cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae finem fuerant ha-bitura. quae si diligentius dicta intellegantur, ea fortasse I quae illis sacramentis significabantur finem non erant babitura: ita «nim, ne longius ab eam, dioimus aeternum deum, non utique duas istas breuissimas syllabas, sed quod eis significatur; dixit apostolus tempora aeterna priera ei antiqua, quod: in graeco legitur πϱό χϱόνων αἰωνίων; ad Titum enim scribens ait: spem uitae aeternae, quam promisit non mendax deus ante tempora aeterna.cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere uideautur initium, quomodo sunt aeterna, mi. quia aeterna, dixit quae ante ce non habent ullum tempus? sed quisquis prudenter aduertit quod dictum est: ite in ignem aeternum illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco euangelico de uita aeterna quam iusti accepturi sunt; non enim ipsa habet finem. ita enim conclusit: sic ibunt illi in ambustionem aeternam iusti autem in uitam aeternam: in utroque graecus αἰωνίων.si misericordia nos prouocat credere non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de praemio iusterum credituri sumus, cum in utraque . parte eodem loco eadem sententia, - eodem uerbo praenuntietur aeternitas ? an iterum etiam iustos ex illa sanctificatione et uita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? absit hoc a christianae fidei sanitate. utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est αἰώνιον, ne, cum diaboli poenas dolemus, et de. regno Christi dubitemus postremo si aeternum et aeternale hoc est αἰvὼν et αἰώνιον sub utroque intellectu in scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine, quid de illis prophetae uerbis responsuri sumus ubi scriptum est: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur?qualiscumque poena significata sit nomine uermis atque ignis, certe si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est.

XVIII. QVOMODO ACCIPIENDVM SIT: OMNIS CREATVRA INGE- MESCIT ET PARTVRIT VSQVE ADHVC. EX EODEM LIBRO RESPONSIONIS AD OROSIVM PRESBVTERVM.

Porro de sole et luna ceterisque sideribus quod caelestia sint corpora uidemus, quod animata sint non uidemus. de diuinis hoc libris legatur, et credimus; nam testimonium ex apostoli epistula, quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus dici potest, quoniam in unoquoque homine omnis creatura non uniuersaliter, sicut est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia rationalis in illo est, quam uel probantur habere angeli uel creduntur, et ut ita dicam sensualis, qua et bestiae non carent; utuntur enim sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et uitanda contraria; et uitalis priuata sensu, qualis aduerti in arboribus potest. nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. iam uero ipsa corporalis creatura euidentius apparet in nobis; quae licet ex terra facta atque formata sit, tamen illic ex omnibus huius corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem ualetudinis. nam et calore membra uegitantur, qui est ab igne, cuius etiam lux per oculos emicat, et aere uenarum discursus, quas arterias uocant, atque spiramenta pulmonis implentur, et humor nisi esset, nulla sputamenta confluerent uitamque absumeret siccitas. nam et ipse sanguis humido lapsu alias uenas replens quasi riuis et fluminibus per cuncta diffunditur. ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci. ac sic omnis creatura in eo congemescit et dolet, reuelationem filiorum dei exspectans; quae per corporis etiam resurrectionem etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis seruitute liberabitur, quia et singulis omnis est; et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum litterarum intellegi: non tamen ex isdem uerbis consequens est ut solem et lunam et sidera congemescere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis seruitute liberentur. sane quoniam dixi: "de diuinis legatur, et credimus", ne te forsitan fallat quod de libro sancti Iob proferre assolent qui haec asserunt; ubi scriptum est: quomodo erit homo iustus coram domino? uel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecepit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum: quanto magis homo putredo et filius hominis uermis. hinc enim uolunt intellegi et rationalem spiritum habere stellas et mundas non esse a peccato, sed ideo in caelis esse, quia maiorem uel meliorem locum minor culpa promeruerit. non pro auctoritate diuina istam sententiam recipiendam esse existimo; non enim ea ipse Iob enuntiauit, cui singulare quodam modo testimonium diuinitus perhibetur, quod non peccauerit labiis suis ante dominum, sed unus ex eis amicis, qui consolatores malorum dicti sunt omnes et diuina sententia reprobati. sicut autem in euangelio quamuis uerum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt uera esse creduntur, quoniam multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse uerax euangelii scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est, ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes cogamur fateri, quod absit, uera et iusta fuisse quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid aduersum deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur. quod non ideo dixerim, quia illi amici a domino reprobati et ab ipso sancto dei seruo merito culpati nihil ueri loqui potuerunt, sed quia non omnia quae locuti sunt uera putanda sunt. quamuis ergo aduersum Iob nihil uerum dixerint, potest tamen etiam ex eorum uerbis aliquam sanam sententiam in testimonium ueritatis assumere qui nouit sapienter dicta discernere. sed quando inquirentes probari nobis aliquid uolumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in euangelio scriptum est, si forte euangelista eum hoc dixisse commemorat cui fides habenda non est. nam dictum est illic a Iudaeis domino Christo: nonne uerum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes? quam uocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est carior; emissam tamen esse a Iudaeis dubitare non possumus qui euangelicam narrationem uerissimam credimus: ita nec euangelistae derogamus fidem scribentis et Iudaei uocem blasphemantis horremus. nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide paruulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tamquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. neque enim quia ille cuius caeci nati oculos dominus aperuerat ait: scimus quia peccatores deus non exaudit, ideo istam sententiam pro euangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in euangelio uerbis domini resistamus, qui eum qui dixit: domine propitius esto mihi peccatori, magis iustificatum descendisse de templo quam pharisaeum iustitias suas commemorantem atque iactantem diuina uoce firmauit. nec suscenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in suae fidei tirocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanauerat nesciebat, minus circuminspectam protulisse sententiam, quia peccatores deus non exaudit, cum ipsi apostoli prae ceteris electi et domini lateribus cohaerentes eiusque ore pendentes multa reperiantur improbanda dixisse quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam uerbis suis non solum reprehendi, sed etiam satanas appellari meruerit. quamquam in comparatione iustitiae dei, si nec sancti in caelis angeli iusti esse dicantur, non mihi uidetur importuna sententia; non quia ut hoc essent a iustitia lapsi sunt, sed quia facti sunt et deus non sunt tantumque spiritalis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt. ibi enim summa iustitia, ibi summa sapientia: et hoc deus est, de quo dictum est: soli sapienti deo. sed alia quaestio est, quantum iustitiae ipsius capiant angeli quantumque non capiant; cuius enim participatione iusti sunt, eius comparatione nec iusti sunt. sed alia est, ut dixi, ista quaestio, alia de sideribus et sole et luna, utrum uel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidis; quae corpora qui dubitant, quid sit omnino corpus ignorant. neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae nec in ipsis scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. immo uero ne praecipiti suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat scriptura diuina: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper: ut magis in istis temeraria praesumtio quam cauta ignoratio culpanda uideatur. certe ait apostolus: siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; esse itaque sedes, dominationes, principatus, potestates in caelestibus apparatibus firmissime credo et differre inter se aliquid indubitata fide teneo. sed quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint et quid inter se differant nescio; nec ea sane ignorantia periclitari me puto sicut inoboedientia, si domini praecepta neglexero; et ideo puto spiritu dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non tam exposita, sed raptim tacta atque perstricta, ut si cui forte tali quales nos non sumus, per altiorem reuelationem aliquid huius modi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos per quos nobis canonicarum scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. quantum enim quisque sciendo profecerit, infra illas se litteras inueniet, quas deus tamquam firmamentum supra omnia humana corda constituit.

Xviiii Ex Libro De Haekesibvs. De Errore OrigenisAlios autem Origenianos continuo subiciens Epiphanius: "Origeniani" inquit "alii, qui etiam et Adamanti tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt, Christum autem creaturam et spiritum sanctum introducentes; paradisum autem et caelos et alia omnia alligorizantes." haec quidem de Origene Epiphanius; sed qui eum defendunt, unius eiusdemque substantiae esse dicunt docuisse patrem et filium et spiritum sanctum neque resurrectionem reppulisse mortuorum, quamuis eum et in istis conuincere studeant qui eius plura legerunt. sed sunt huius Origenis alia dogmata, quae catholica ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit nec potest ab eius defensoribus falli: maxime de purgatione et liberatione ac rursus post longum tempus ad eadem mala reuolutione rationalis uniuersae creaturae. quis enim catholicus christianus doctus uel indoctus non uehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est etiam eos qui hanc uitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum et angelos eius quamuis post longissima tempora purgatos atque liberatos regno dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes, qui liberati sunt, ad haec mala denuo relabi et reuerti, et has uices alternantes beatitudinum et miseriarum rationabilis creaturae semper fuisse, semper fore? de qua uanissima impietate aduersum philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de ciuitate dei diligenstissime disputaui.
Xx. Contra Eos Qvi Revolvtionis Circvitvs Indvxervnt. Ex Libro De Ctvitate Dei Xii Inter Cetera Et Ad Locvm

Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum, possent et posteri etiam post annorum sescenties milies eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et obcubando et imperita perseueraret infirmitas. potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam mouere quaestionem. ipse denique primus homo uel postridie uel eodem die, posteaquam factus est, potuit inquirere cur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non uires tunc alias et alias nunc uel etiam postea ista de initio rerum temporalium controuersia reperiret.

Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt posse uel debere dissoluere nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse nouata atque repetita in rerum natura atque ita deinceps fore sine cessatione asseuerarent uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum, siue in mundo permanente isti circuitus fierent siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. a quo ludibrio prorsus immortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. quomodo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut imperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit? at si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit, fit ergo aliquid noui in tempore quod finem non habet temporis. cur non ergo et mundus, cur non et homo factus in mundo, ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti in doctrina sana tramite recti itineris uitentur ? nam quidam et illud quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: quid est quod fuit? ipsum quod erit. et quid est quod factum est? ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. qui loquetur et dicet: ecce hoc nouum est: iam fuit in saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus, aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur atque occidunt. fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erant et post nos; ita quaeque animantia uel arbusta. monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id quod generaliter miracula et monstra sunt utique et fuerunt et erunt nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. quamuis haec uerba quidam sic intellexerunt, tamquam in praedestinatione dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi et ideo nihil recens sub sole esse. absit autem a recta fide ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola quae Academia dicta est discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis, sed tamen certis et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. absit, inquam, ut nos ita credamus. semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur et nos post resurrectionem semper cum domino erimus, cui modo dicimus quod sacer admonet psalmus: tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: in circuitu impii ambulant, non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina.

Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt, quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt nec quo fine claudatur? quando quidem altitudinem dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed immutabili aeternoque consilio. quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem inuestigare et inscrutabilem scrutari, secundum quam deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? quando quidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde percussisset eos, in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: in circuitu impii ambulabunt-tamquamei diceretur: quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est? — continuo respondit ad ipsum deum loquens: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. sentiant, inquit, homines quod putant et quod eis placet opinentur et disputent: secundum altitudinem tuam, quam nullus hominum potest nosse, multiplicasti filios hominum. ualde quippe altum est et semper fuisse et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse nec consilium uoluntatemque mutasse.

XXII CONTRA ID QVOD DICITVR: VNDE DIABOLO PRIMVM VOLVNTAS MALA, CVM BONVS A DEO CREATVS ESSET? ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XII AD LOCVM.

Deus, qui summe est atque ob hoc ab illo facta est omnis essentia, quae non summe est — quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset — nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione laudandus est.

Proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. cum uero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est auersi ad se ipsos conuersi sunt qui non summe sunt: et hoc uitium quid aliud quam superbia nuncupatur? initium quippe omnis peccati superbia. noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo id quod minus est praetulerunt. hic primus defectus et prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset et tamen ad beatitudinem habendam eo qui summe est frui posset, a quo auersa non quidem nulla, sed tamen minus esset atque ob hoc misera fieret. huius porro malae uoluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil inuenitur. quid eat enim quod facit uoluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum ? ac per hoc mala uoluntas efficiens est operis mali, malae autem uoluntatis efficiens nihil est: quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet uoluntatem aliquam; si habet, aut bonam profecto habet aut malam: si bonam, quis ita desipiat ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem malam? erit enim, si ita est, bona uoluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest. si autem res ista, quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo atque, ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae uoluntatis inquiro. non est enim prima uoluntas mala, quam fecit uoluntas mala, sed illa prima est quam nulla fecit. nam si praecessit qua fieret, illa prior est quae alteram fecit. si respondetur quod eam nulla res fecerit et ideo semper fuerit, quaero utrum in aliqua natura fuerit. si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc bono priuabat: et ideo in mala natura uoluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc nocere posset. si enim non nocuit, non utique uitium fuit: ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. porro si nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. non igitur esse potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo posset adimere. si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. restat ut dicatur quod ea res fecerit malam uoluntatem, in qua nulla uoluntas fuit. haec utrum superior sit requiro an inferior an aequalis. sed superior utique melior: quomodo ergo nullius ac non potius bonae uoluntatis? hoc idem profecto et aequalis: duo quippe quamdiu sunt pariter uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam. relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit angelicae naturae, quae prima peccauit, uoluntatem malam. sed etiam res ipsa, quaecumque est inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est, procul dubio bona est habens modum et speciem suam in genere atque ordine suo. quomodo ergo res bona efficiens est uoluntatis malae? quomodo, inquam, bonum est causa mali? cum enim se uoluntas relicto superiore ad inferiora conuertit, efficitur mala, non quia malum est quo se conuertit, sed quia peruersa est ipsa conuersio: idcirco non res inferior uoluntatem malam facit, sed rem inferiorem praue atque inordinate, ipsa quia facta est, appetiuit. si enim aliqui duo aequaliter affecti animo et corpore uideant unius corporis pulchritudinem, qua uisa unus eorum ad inlicite fruendum moneatur, alter in uoluntate pudica stabilis perseueret, quid putamus esse causae ut in illo fiat, in illo non fiat uoluntas mala? quae illam res fecit in quo facta est? neque enim pulchritudo illa corporis; nam eam non fecit in ambobus, quando quidem amborum non dispariliter occurrit aspectibus. an caro intuentis causa est ? cur non et illius? an uero animus? cur non utriusque? ambos enim et animo et corpore aequaliter affectos praediximus. an dicendum est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione temtatum, quasi non eidem suggestioni et qualicumque suasioni propria uoluntate consenserit? hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit uoluntatem quae in eo res fecerit quaerimus. nam ut hoc quoque impedimentum ab ista quaestione tollatur, si eadem temtatione ambo temtentur et unus ei cedat atque consentiat, alter idem qui fuerat perseueret, quid aliud apparet nisi unum noluisse, alterum uoluisse a castitate deficere? unde nisi propria uoluntate, ubi eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio, amborum oculis pariter uisa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta temtatio P propriam igitur in uno eorum uoluntatem malam res quae fecerit scire uolentibus, si bene intueantur, nihil occurrit. si enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante uoluntatem malam nisi natura bona, cuius auctor deus, qui est immutabile bonum? qui ergo dicit eum qui consensit temtanti atque suadenti, cui non consentit alius, ad inlicite utendum pulchro corpore, quod uidendo ambobus pariter affuit, cum ante illam uisionem ac temtationem similes ambo animo et corpore fuerint, ipsum sibi fecisse uoluntatem malam, quia utique bonus ante uoluntatem malam fuerit, quaerat cur eam fecerit, utrum quia natura est an quia ex nihilo facta est, et inueniet uoluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est. nam si natura causa est uoluntatis malae, quid aliud cogimur dicere nisi a bono fieri malum et bonum esse causam mali ? si quidem natura bona fit uoluntas mala. quod unde fieri potest ut natura bona quamuis mutabilis, antequam habeat uoluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam uoluntatem malam?

Nemo igitur quaerat efficientem causam malae uoluntatis: non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa effectio, sed defectio. deficere namque ab eo quod summe est ad id quod minus est hoc est incipere habere uoluntatem malam. causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, uelle inuenire tale est, ac si quisquam uelit uidere tenebras uel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei priuatione. nemo ergo ex me scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. ea quippe quae non specie, sed in eius priuatione sciuntur, si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. cum enim acies oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras uidet nisi ubi coeperit non uidere. ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur. sic species intellegibiles mens quidem nostra intellegendo conspicit, sed ubi deficiunt nesciendo condiscit: delicta enim quis intellegit? I

Hoc scio, naturam dei numquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere et ea posse deficere quae ex nihilo facta sunt. quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt — tunc enim aliquid faciunt — causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt — quid enim tunc faciunt nisi uana? — causas habent deficientes. itemque scio, in quo fit mala uoluntas, id in eo fieri quod si nollet non fieret, et ideo non necessarios, sed uoluntarios defectus iusta poena consequitur. deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. neque enim auri uitium est auaritia, sed hominis peruerse amantis aurum iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi; nec luxuria uitium est pulchritudinis suauium corporum, sed animae peruerse amantis corporeas uoluptates neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suauioribus coaptamur; nec iactantia uitium est laudis humanae, sed animae peruerse amantis laudari ab hominibus spreto testimonio conscientiae; nec superbia uitium est dantis potestatem uel ipsius etiam potestatis, sed animae peruerse amantis potestatem suam potentioris iustiore contemta. ac per hoc qui peruerse amat cuiuslibet naturae bonum, etiam si adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore priuatus.

Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici potest, essentialis nulla sit causa — ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur atque deriuatur naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur deus, cuius defectionis etiam causa utique deficit —: si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis bonae, cauendum est ne uoluntas bona bonorum angelorum non facta, sed deo coaeterna esse credatur. cum ergo ipsi facti sint, quomodo non illa facta esse dicetur? porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est an sine illa fuerunt prius ? sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei a quo facti sunt amore, cum quo facti sunt, adhaeserunt; eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt mala scilicet uoluntate hoc ipso, quod a bona defecerunt, a qua non defecissent, nisi utique uoluissent. si autem boni angeli fuerunt prius sine uoluntate bona eamque in se ipsi deo non operante fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam illo facti sunt? absit. quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? aut si propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat — neque enim ab ea quam nondum coeperant habere defecerant — certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona uoluntate coeperunt. at si non potuerant ae ipsos facere meliores quam ille eos fecerat quo nemo melius quicquam facit, profecto et bonam uoluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio creatoris habere non possent. et cum id egit eorum uoluntas bona at non ad ae ipsos qui minus erant, sed ad illam qui summa est conuerterentur eique adhaerentes magis essent eiusque participatione sapienter beateque uiuerent, quid aliud ostenditur nisi uoluntatem bonam quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex se ipso faceret implendo meliorem, prius faciens excitando auidiorem? nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt uoluntatem bonam, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. si nulla, utique nec fecerunt; si aliqua, utrum mala an bona? si mala, quomodo potuit esse mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? si bona, iam ergo habebant. et istam quis fecerat nisi ille qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto, quo illi adhaerent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? unde nisi bona uoluntate, hoc est dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum \' est. isti autem qui cum boni creati essent, tamen mali sunt — mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono — aut minorem acceperunt amoris diuini gratiam quam illi qui in eadem perstiterunt aut, si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt, sicut iam in libro quem sequitur iste tractauimus. confitendum est igitur cum debita laude creatoris non ad solos sanctos homines pertinere uerum etiam de sanctis angelis posse dici quod caritas dei diffusa sit in eis per spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse quod scriptum est: mihi autem adhaerere deo bonum est. hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. cuius pars, quae coniungenda immortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur, et nunc mortaliter peregrinatur in terris uel in eis qui morte obierunt secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit.

XXII. DE DIABOLVM AB IPSO PEIMORDIO CREATVRAE A SVO CREA- TOBE PER SVPERBIAM APOSTATASSE. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam praua uoluntate peruerteret, scriptura non dicit; ante tamen factum fuisse et ex hac eum homini inuidisse ratio manifesta declarat. in promtu est enim omnibus haec intuentibus non ex inuidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius inuidentiam. non autem frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse nec fuisse ullum antea tempus, quo cum angelis sanctis pacatus uixerit et beatus, sed ab ipso primordio creaturae a suo creatore apostatasse, ut illud quod dominus ait: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit utrumque ab initio intellegamus, non solum quod homicida fuit sed etiam quod in ueritate non stetit. et homicida quidem ab illo initio, ex quo homo potuit occidi: non potuit autem occidi antequam esset qui occideretur. ab initio ergo homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. in ueritate autem non stetit, et hoc ab initio, ex quo ipse creatus est, qui staret, si stare uoluisset.

Xxiii. Qvaliter Intellegendvm Sit Illvd Esaiae: Qvomodo Cecidit De Caelo Lvcifeb Et Cetera. Item Ex Eodem Libro Xi

Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae condicionis initio cecidisse, non sic accipiendum est ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus, unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit, quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo aocipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo impias, consequenter et mente caecatus non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius sub quo esse noluit non euasit factumque in illo est pondere meritorum ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab eius sententia liberari.

Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lueifer mane oriens, contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes? tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem; ascendam super nubes, ero similis altissimo; nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicas homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi et unus ex nobis diabolus est? et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus — sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus; et iterum: sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus — eo modo etiam corpus diaboli, oui caput est diabolus, id est ipsa impiorum multitudo maximeque eorum qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia, quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae fiunt lux.

Item in figura principis Tyri per Hiezechielem prophetam in diabolum diota intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradiSQV cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici, uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum, cum post remissionem peccatorum paululum ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus, et quibus expediebat non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. hanc pessimam generationem dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum aliis septem redire, in domo quam mundatam iam inuenerat intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec uerba congruere: a die qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur multiplicata scientia; et posui te in monte sancto dei, hoc est in ecclesia — unde est: et exaudiuit me de monte sancto suo — fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spirituum feruentium, lapidum uiuorum; ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te.

.XXIIII. CONTRA EOS QVI DICVNT, CVR CREAVERIT DEVS HOMINEM, QVEM PECCATVBVM ESSE PRAESCIEBAT. ITEM EX EODEM LIBRO XI DE GENESI AD LITTERAM.\'

Si ergo quaeritur cur deus temtari permiserit hominem, quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse profiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanotioribusque reseratur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere, quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti, adiuuante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?

Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumserit disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur; et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in saeculum. deinde expertus iam quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei: domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem, auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. sed siue illud de hoc homine siue de alio dictum est, extollenti se tamen animae et nimium tamquam\' de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam bene non se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, \'. , quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt, et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, miseriores prorsus apparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit: unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et iniectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum.

Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus ? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari, cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos qui in uerbo dei permanent praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem pium? unde dicit apostolus: intendens te ipsum, ne et tu temteris. mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: non orearet deus quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur?

Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino pec- . care. ecoe nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit. concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet, et iustam esse sententiam, qua punita est quae uoluntate, non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilo minus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt ideo creari minime debuerunt; habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate peruersi?

Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc eat enim dicere: melius non esset qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui. pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardi corde, cum dicant: utrumque tale esset, nihil se aliud dicere quam: solum illud esset. ac sic cum aequare quaerunt genera bonorum, numerum minuunt et immoderate augendo unum genus alterum tollunt. quis autem hoc audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia deo subditur, alia uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: ntalis esset ista qualis ill nec uideat se nihil aliud dicere quam: "non esset ista, sed sola esset illa" ? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sio enim qui gloriatur non nisi in domino gloriatur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum ut sit, uerum etiam ut non nisi ab illo bene sibi sit a quo habet ut sit. nimis itaque importune dicitur: non essent quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi in quibus uindictae iustitiam demonstraret.

Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequalitas iure praedicatur? at enim si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent; sed boni infructuose, mali autem impune non essent et in eo ipso aliis utiles essent. sed praesciebat quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. our ergo eos creauit quos tales futuros esse praesciebat? quia sicut praeuidit quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malefactis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent quo, quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem inuenirent; a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitam locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.

Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. cur ergo non fecit? quia noluit, cur noluerit penes ipsum est; debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationabilem creaturam etiam istam, quae malorum comparatione canet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel supplicii malorum comparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.

Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quis Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet P uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines; ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat imponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique; sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum comparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodessent. parumne boni actum est, ut sint qui certe illi generi utiles sint? quod genus quisquis non uult ut sit nihil aliud agit nisi ut ipse in eo non sit. magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius. praeuidet bonos futuros et creat; praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munera suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestetis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque supplicio a superbiae autem inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur ?

Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? non quo diabolus aliquid ad instrustionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit, dei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit nouimus: produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora et bestias et serpentes; quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam, inrationabilem, uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?

Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet; quam totam quidam haeretici offensi molestia malae uoluntatis eius alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo uero, a quo omne bonum est, esse non posse; malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiritus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post ineipiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam multa diximus.,

In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam quid de diabolo dicendum sit. primum utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promtu est; amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est...

Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem. cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatam, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias et in egestatem contruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. cui morbo contraria caritas, quae non quaerit quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. hi duo amores, quorum alter sanctas, alter immundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam, praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta quae creat administrantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur et altera coniuncta angelis bonis in regno suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum.

Xxvi De Decimatione Levi In Lvmbis Abrahae. Ex Libro De Genesi X Ad Litteram

Quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem; secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus: sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit, ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc quod de matre accepit etiam in lumbis Abrahae fuit. ille est ergo decimatus in Abraham qui, licet secundum car-nem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. non autem et ille ibi decimatus est cuius caro inde non fernorem uulneris, sed materiem medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem uulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine assumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate resurrectionis exemplum. [quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt consentiant: per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est; et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset: non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a leuitico sacerdotio distinguit.

An forte dicent: ,,sicut potuit ibi esse secundum carnem et (non) decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit?" hic respondetur, quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur. et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi quod non habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi assumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ae tale ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum exspectare a sermone? breuiter itaque colligam: si potuit et de anima fieri quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit, ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis attraxerit; si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. iam de ceterarum animarum aduentu utrum ex parentibus an desuper sint uincant qui potuerint; ego adhuc inter utrosque ambigo et moneor, aliquando sic, aliquando autem sic, saluo eo dumtaxat, ut uel corpus esse animam uel aliquam corpoream qualitatem siue coaptationem, si ita dicenda est quam Graeci ἁϱμονίαν uocant, (non credam) nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam adiuuante deo mentem meam.]

Xxvi. De Ligno Scientiae Boni Et Mali. Ex Libro Viii Db Genesi Ad Litteram Inter Cetera Et Ad LocvmSequitur ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit requirendum. mihi etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali — sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae. rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictam, sed uere quoddam lignum accipiendum; cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.
Xxvii Item De Eodem Ligno. Ex Eodem Libro Viii De Genesi Ad Litteram

Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem dens, eius ipsius mali natura uenenata uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura: quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus. ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum; nec potuit melius et diligentius demonstrari quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: "noli tangere hanc herbam" si forte uenenosa est, mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequetur quoque mors contemtorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilo minus moreretur: illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset — uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo cuius erat illa pecunia — ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam alteri quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur? denique a peccante nihil aliud appetitum est nisi non esse sub dominatione, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur sola deberet iussio dominantis attendi. quae si sola attenderetur, quid aliud quam dei uoluntas attenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit, et tunc forte uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.

Nec fieri potest ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris ex- . tollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et ex hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae, malum autem inoboedientiae, id est superbiae, contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae; quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei . malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. quid enim tam iniquum quam ut bene sit desertori boni? neque ullo modo fieri potest ut ita sit, sed aliquando amissi. superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amauit, dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. cum autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Hemmanuhel nobiscum deus, reconciliauit nos deo hominum et dei homo mediator; uerbum apud deum, caro apud nos; uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur enim bonum, ne amissione eius sentiatur malum. item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat: singulare exemplum oboedientiae; quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius a quo missus est; non sicut ille qui elegit facere uoluntatem suam, non eius a quo factus est. merito sicut per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituuntur multi; quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur. quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim iquia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est llud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte uocaretur quod ibi eis accideret, si usurpassent. quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum, quando quidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc recte arbor illa uocaretur ?

Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt, parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est, nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde nisi cum sensus intuetur id quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sicut inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus; sicut audiendi sensu non solum de uocibus uerum etiam de silentio iudicamus. sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur; et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus cum dicitur I resurrectio, quam numquam experti sumus? nonne quia sentimus quid sit uiuere, eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus resurrectionem appellamus? et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexperta natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae ? quis enim paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minitatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid huius modi expertus sit. sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant; nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud quod habebant et se habere gaudebant non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerunt intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina non nisi ex contrariis, quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere.

XXVIII.,, DE BIPERTITO OPERE PROVIDENTIAE DEI ET IN IPSO HOMINU EADEM GEMINA DIVINI MODERAMINIS OPERATIONE. EX LIBRO VIH DE GENESI AD LITTERAM.

Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam arborem rerum oculus cogitationis attollitur atque m ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria: naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; uoluntaria uero per angelorum opera et hominum: secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci et crescere, senescere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci, agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate agantur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam: primo erga corpus naturalem scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit; i uoluntariam uero, quo illi ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga ; ; animam naturaliter agitur, ut uiuat, ut sentiat; uoluntarie uero, ut discat, ut consentiat. sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei quod intrinsecus agit natura seruit extrinsecus medicina. itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia; et - quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius magna consideratione prudentibus?.

XXVIIII. QVOD AETERNA DIVINITAS NEC PEB TEMPVS NEC PER LOCVM MOTA MOVEAT CBBATVBAM. EX LIBRO DE GENESI AD LIT- TERAM VIII.

. Dicimus itaque summum ipsum, uerum, unum ac solum deum patrem et filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque separatam, deum, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis sunt, aut fuit in eius substantia quod iam non est, uel erit quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt temporis mutabilitatem pati.

Hic autem incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia simul, ei quibus currerent tempora et implerentur loca temporalibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel reminiscendo quod oblitus erat uel discendo quod nesciebat uel uolendo quod nolebat; per - locos autem corpus uel a terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri. at non omne, quod monetur per tempus, necesse est etiam per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per tempus et locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, ita. ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus. ac per hoc sicut per tempus et locum mouet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus non conditos spiritus. sed spiritus creatus mouet se ipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; spiritus autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per tempus et locum.

Quocirca quisquis intellegere conatur quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere immortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus moneat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est? affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam cum corpore se ipsam per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si possit diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia. motionum nitantur, inueniet ea quae per spatia locorum monentur nisi ab eis quae loco fixa sunt non moueri. non enim mouentur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo uelut immoto cardine moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula commouetur; stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium quod mouetur., sic plantae in talo est articulus, quo stante mouetur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa; et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas monet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non mouetur agi ualeat quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, immoto articulo sui cardinis innitatur. porro si in corpore nullum membrum per locum uoluntas mouet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis quae mouetur et illa qua fixa fit ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id quod mouendum est innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus impleat sicut aqua utrem siue spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et imperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet, nec aliquas loco mouet nisi per illas quas loco non mouet.

Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quod si de anima quisque non uult hoc credere — quod quidem sine dubio non solum crederet uerum etiam intellegeret, si eam posset sicuti est incorpoream cogitare; cui enim non facile occurrat, quod per locum non moneatur quae per loci spatia non distenditur P quidquid autem per loci spatia distenditur, corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moueri non putetur, si corpus non esse creditur - sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc non uult quisque credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moneri, nondum perfecte incommutabilem credit.

Verum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit quae non ab illo sit, in uoluntatibus autem nulla bona sit cui non prosit, nulla mala sit qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei prouidentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas ut sint, uoluntates autem ut nec infructuose bonae nec impunite malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosieri; in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala quod ex iussu dei fecerit bona siue per se ipsam siue per malam in rebus dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae noluntates habent interiorem poenam suam, eandem ipsam iniquitatem suam.

Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo cui subiecta sunt omnis. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, uoluntatis eius semper sine tempore et loco. mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto; nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni..

XXX. QVOD NON PER IPSAM DEI SVBSTANTIAM, SED PER SVBDITAM CREATVRAM ET LOCVTIO DIVINA AD ADAM ET DEAMBVLATIO IN PARADISO DEBEAT INCVNCTANTER INTELLEGI. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM VIII.

Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora, quae angelicae subiacent potestati.

Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus eius opinari substantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere, non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. item nullo temporum uel interuallo uel spatio incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et nouior omnibus, quia idem ipse post omnia.

Quapropter cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, esca edes, de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas; ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis eat in uerbo eius, quod in principio erat apud eum, et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem qui eam capere non possunt cum loquitur deus, non nisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species apparet uel insonant uoces. si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utique hoc salubre praeceptum ueritatis impresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabiliter ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret dei uoluntatem atque iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli: cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam creaturam ei factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam capit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo assumto corpore per se ipsam esse uisibilem; et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est.

Xxxi. De Qvaestione Annorvm Matvsalae. De Libro Qvaestio- Nvm De Genesi I

Quaeri solet quomodo Matusala secundum annorum computationem uiuere post diluuium potuerit, cum omnes praeter eos qui in arca. ingressi sunt perisse dicantur. sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. non solum quippe in hebraeis aliter inuenitur uerum etiam in septuaginta interpretatione Matusala in codicibus paucioribus sed ueracioribus sex annos ante diluuium reperitur fuisse defunctus.

xxxn. DE, ID QVOD SCKIPTVM EST, ANGELOS DEI CVM PILIABVS HOMINVM CONCVBVISSE. EX EODEM LIBEO PEIMO QVAESTIO- NVM DE GENESI.

Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur, quamuis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant, sed filios dei, quos quidam ad soluendam istam quaestionem iustos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. nam de homine Iohanne scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. sed hoc monet, quomodo uel ex hominum concubitu nati sint gigantes uel feminis misceri potuerint, si non homines, sed angeli fuerunt. sed de gigantibus, id est nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt, quia et post diluuium quidam tales fuisse reperiantur et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia nostris quoque temporibus extiterunt non solum uirorum uerum etiam feminarum. unde credibilius est homines iustos appellatos uel angelos uel filios dei concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse; quamuis de quibusdam daemonibus, qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.

Xxxiii. De Arca Noe, Vtrvm Animalia Omnia Cvm Escis Eorvm Ferre Potverit. De Eodem Item Qvaestionvm Libro PrimoDe arca Noe quaeri solet, utrum tanta capacitate quanta describitur animalia omnia, quae in eam ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit. quam quaestionem cubito geometrico soluit Origenes asserens non frustra scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. cubitum autem geometricum dicit tantum ualere, quantum nostra cubita sex ualent. si ergo tam magna cubita intellegamus, nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere.

XXXIIII. QVOD RECOGITATIO DEI MVTANDARVM RERVM SIT IMMVTABILIS RATIO. ET DE MENSVRA ARCAE, IN QVA PROPTER CHRISTVM CORPVS PROBABILITER METITVR HVMANVM. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XV AD LOCVM.

Et recogitauit et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a reptilibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos. ira dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium, quo irrogatur poena peccato. cogitatio uero eius et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. neque enim sicut hominem ita deum cuiusquam facti sai paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes et exerceat quaerentes et alat intellegentes. quod non faceret, si non prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium.

Iam uero quod Noe, homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto — non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis dei in illa immortalitate, qua aequabuntur angelis dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti — imperat deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore et filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate, procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis dei, hoc est ecclesiae., quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. nam et mensurae ipsae longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexies tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem. uelut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexies tantum longus est a capite ad pedes quam latus a dextra in sinistram uel a sinistra in dextram et decies quam altus a terra. unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat; quacumque enim uerteris quadratum, stabit. et cetera, quae cum in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum. sed ea nunc persequi longum est et hoc iam fecimus in opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. et fieri quidem potest at et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea quae dicuntur ad hanc de qua loquimur dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluuio peregrinantem omnia referantur, si ab eius sensu qui ista conscripsit non uult longe aberrare qui exponit. exempli gratia uelut si quispiam quod hie scriptum est: inferiora bicamerata et tricamerata facies eam non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ei omnibus gentibus ecclesia congregatur bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos, tricameratam uero eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluuium reparatae sunt, sed aliud dicat aliquid quod a fidei regula non sit alienum. nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam uoluit uerum etiam in superioribus — et haec dixit bicamerata — et in superioribus superiorum - et haec appellauit tricamerata — ut ab ineo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possuut hic intellegi et tria illa quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra uidualis atque hac superior uirginalis, et si quod melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest, hoc etiam de ceteris quae hic exponenda sunt dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

Xxxv. De Locvmone Serpentis Ad Evam Et De Incantationibvs Marsorvm. Ex Libro Xi De Genesi Ad Litteram

Ab illo ergo, cuius super omnia quae creauit summa potestas est, per angelos sanctos,- a quibus inluditur diabolus, cum et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non est permissus temtere feminam nisi per serpentem nec uirum nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere ille et moueri ilia potuit ad exprimendos uerborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret, uoluntatem. in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus est, sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto instincta adiuuaret interius quod exterius egerat per serpentem. quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis inducta. sed, sicut iam dixi, temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est, ergo temtauit, et quomodo permissus est, ita temtauit. cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat neque uolebat, et eo ipso inludebatur ab angelis.

Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quando quidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cni exorcista requiritur, sciunt quid loquantur: quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eam a diabolica passione immunis audiret. nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica uis operatur ad agnoscendum ubique prouidentiam, quam rem cui rei naturali ordine subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima potestate permittat, at hoc magis habeat usus, serpentes moueri carminibus hominum quam ullum aliud genus animantium. etiam haec enim non parua testatio est naturam primitus humanam serpentis seductam esse conloquio. gaudent autem daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moueantur, ut quolibet modo fallant quos possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae temtationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit diuina sententia.

Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum: quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum; non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur. hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia sicut Moses et magi Pharaonis, uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt. nec mali angeli etiam talium operum quicquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei, utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.

Xxxvi. Qvaliter Intellegendvm Sit: Ecce Adam Factvs Est Tamqvam Vnvs Ex Nobis. Ex Libro De Genesi Ad Litteram Xi

Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: eritis sicut di: ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei non tam huic insultantis quam ceteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt: factus est, inquit, quasi unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri uoluit, sed nec illud quod factus fuerat conseruauit?

Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum, quam fuerat si praeceptum seruasset cum angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae, siue quod ex ipso illi subsisteret felix ille status corporis ex re uisibili uirtute inuisibili siue quod in eo esset sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae. alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri. et eiecit Adam et collocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit cherubim et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia; non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso, non est utique dubitandum.

XXXVII. QVOMODO ADAM NON SIT SEDVCTVS, VT DICIT APOSTOLVS, CVM IDEM DICAT EVM PRAEVARICATOREM. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM XI.

Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam quamuis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse ne fructum ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantam bonum creaturae suae creator inuiderit; hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset, adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est quod ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri est; non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura.. neque enim frustra et illud apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem ubi ait: in similitudine praeuaricationis Adae, qui est forma futuri; seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: "mulier, quam dedisti mecum, seduxit me et manducaui" sed: ipsa inquit, dedit mihi a ligno et manducaui. illa uero: serpens, inquit, seduxit me. ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non eualuit, faciens quod sciebat esse faciendum minime, ne suas quibus deperibat atque defluebat mortiferas delicias contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia: non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua plerumque fit ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat inimicos: quod eum non facere diuinae sententiae iustus exitus indicauit. ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seducL hanc autem proprie seductionem appellauit apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractauimus non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eOs deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset.

XXXVIII. DE CBEATIONE PRIMI HOIUNIS ET DE CAVSALIBVS BATIONIBVS, VEL QVOMODO ADDITI SINT ANNI XV EZECHIAE REGI AD VTTAM, QVEM PRAEDIXERAT NON VICTVRVM. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM VI.

In illa prima condicione mundi, cum deus creauit omnia, simul homo factus est, qui esset futurus — ratio creandi hominis, non actio creati. sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore creantur: in quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus sicut faenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causae, quas primum condidit, extiterunt, uelut herba ex terra, semen ex herba: in quibus omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt; sicut herba exorta super terram et homo factus in animam uiuam et cetera huius modi siue frutecta siue animantia ad illam operationem dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in occulta quadam ui generandi, quam traxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorerentur, inserta sunt.

Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio utriusque constaret singulis quasi semis, uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, compleretur. rursus si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actuque procreantur, profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret aut hoc fieret quod ex istis quae suo quaeque iam tempore oriuntur deus non cessat operari. nunc autem quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod. non in istis causaliter factum sit; inchoata uero, quoniam per quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum (locis congruis exerenda — ipsius etiam) scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata. nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis consummatio illorum; et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum. rursusque nisi inchoata essent, non ite sequeretar, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requieuit — ex his quae supra diximus clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum, cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset; inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis post impleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae - et inspirauit siue inaufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam: non tunc praedestinatus; + hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris; neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.

Iam ergo uideamus quomodo eum fecerit deus. primum de terra corpus eius; post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato uerbo usum credere deberemus quam deum talium membrorum liniamentis determinatum, qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et bracchio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit ut non intellegat? nec illud audiendum est quod nonnulli putant ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit et facta sunt, hunc autem ipse fecit; sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sio autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur, sicut Abrahae, sicut Mosi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est. scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit; sed hoc excellit in homine, quia deus hominem ad imaginem suam fecit propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, comparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam. nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam eadem scriptura, quae dicit quod deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod et bestias agri de terra finxerit, quando eas cum uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est; unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in caelum erectum est ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt, sicut anima rationalis in ea debet erigi quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.

Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae, utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum ? neque enim alius haec facit quam ille qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te; ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut hoc proficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos uidemus. an potius hoc non est requirendum? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod deum et omnipotentem et sapientem posse et facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in sagina ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usus bibendi utilius iucundiusque proueniat P num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro compendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod ebrius etiam conuiua laudaret ? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis ? nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num exspectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem deo, cui hoc est natura quod fecerit.

Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus Adam, sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur? sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, siue ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit quod tempori congruat.

Verum tamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant at fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem causalium rationum et inchoauerat consummanda propter ordinem temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero an in forma iuuenali, procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam fecerat. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus, in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit. manifestum est enim sic non factum esse hominem, contra quam erat in illa prima condicione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse esse. hoc enim non erat in condicione creaturae, sed in placito creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas.

Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. est quippe in natura huius, uerbi gratia, iuuenis ut senescat; sed utrum etiam hoc sit in dei uoluntate nescimus. sed nec in natura esset, nisi in dei uoluntate prius fuisset, qui condidit omnia. et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuuenali uel iuuentatis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuuentas in iuuene, sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promtu numeri occulti uel iuuentatis a pueritia uel senectutis a iuuentute. occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta. utrum autem hoc etiam necesse sit omni modo nescimus. et illam quidem, qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis nouimus; illam uero, qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse.

Sed fortassis in mundo est ut necesse sit istum hominem senescere; si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim necessario futurum est quod ille uult, et ea uere futura sunt quae ille praesciuit. nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt. si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur senectus in iuuene; sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae. nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam: id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit quod futurum non erat. hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur quod se aliter in aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores iam uitam finierat; secundum illas autem quae sunt in uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat quid illo tempore facturus erat — et hoc uere futurum erat — tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam. quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cuius praescientia falli non poterat; et ideo quod praesciebat necessario futurum erat.

Quapropter si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul, non aliter Adam factus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum ut ita fieri posset uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim non facit deus contra. causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt; quidem illae, quas in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes. non tamen possunt esse contrariae quas in sua uoluntate seruauit illis quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sio condidit, ut ex illis esse illud cuius causae sunt possit, sed non necesse sit; illas autem sic abscondidit, ut ex eis esse necesse sit hoc quod ex ipsis fecit, ut esse possit.

Xxxviiii. De Stella, Qvam Magi Secvti Svnt, Christi Famvla, Non Fatali. Ex Libro Contra Favstvm IiNos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus et liberum uoluntatis arbitrium, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicamus. quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam qui est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis partu nouum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum qui natus est perrexisse asseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordine colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa de his erat quae in caelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum quae non erat exorta est, non ideo Christus natus est quia illa extitit, sed ideo illa extitit quia Christus natus est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus; ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. si ergo sunt fata quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei est, in quo antequam essent dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, (sed fatum etiam siderum Christus est,) qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate assumsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit.
Xl. De Praeceptis Agendae Vitae Et Praeceptis Significandae Vitae. Ex Libro Contra Favstvm Vi

Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondebo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ex hac quippe imperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quid quid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt . uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intellegenda et quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse ut, cum res ipsas manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo ergo uos iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut haeo obseruentur iam. cum autem dicit: quod est umbra futurorum ostendit quam oportuerit ut illo tempore obseruarentur, quo ista quae nobis manifestata eluxerunt per tales umbras figurarum futura praedicebantur.

Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis.

XLI. CVB IN TESTAMENTO VETERI QVLDAM CIBI CABNIVM VESCI PROHIBEANTVR, QVIBVS VEL ANIMAE IMMVNDAE SIGNIFICATAE SVNT VEL DOCTRINAE. ITEM EX EODEM LIBRO VI CONTRA FAVSTVM.

Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et omnis creatura bona est dei, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. itaque, uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus immundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis, litterarum et syllabarum, quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum uerbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. immundum quippe illud animal in lege positum est eo quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal\' significantur, immundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare P quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi alio loco ita scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus uel obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata.

Xlii. De Azvmis, Scenopegia Vel Ceteris. Ex Libro Contra Favstvm ViNon manducare azymum per statutos septem dies tempore ueteris testamenti peccatum fuit, tempore autem noui testamenti non est peccatum. sed in spe futuri saeculi, quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens immortalitate totos nos innouat, credere aliquid ex ueteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros uel acturos semper peccatum est, quamdiu uoluuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. sed hoc ueteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur, tempore autem noui testamenti in manifestatione renelatum populis praedicatur. unde scriptura. ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non compaginari semper peccatum est. sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio reuelato. nam et illud quod tunc factum est non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui ueritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. lineis uestibut miscere purpuram et linostima ueste indui aliquando peccatum fuit, nunc non. est peccatum. sed inordinate uiuere et diuersi generis professiones uelle miscere, ut uel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum uel ea quae se non continens nupsit speciem uirginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconuenienter ex diuerso genere in uita cuiusque contexitur. uerum illud tunc figurabatur in uestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. ergo ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc obseruabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. bouem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. declaratum est enim per apostolum, cum de bone triturante non infrenando scripturam recoleret dicentem: numquid de bubus cura est deo? quare ergo nunc legitur, quando hic quod prohibuit iam licet? quia idem ipse ibi secutus apostolus: propter nos, ait, scriptura dicit. et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in quibus figurabatur. bouem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem uero et stultum, non ut unus praecipiat, alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate ut annuntient uerbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum quod nunc aperiretur, et nunc auctoritate attestantem luce. apertum quod tunc tegebatur.
Xldi. Etsi Noveramvs Christvk Secvndvm Carnbx, Sed Nvnc Iam Non Novimvs. Ex Libro Contra Fav- Stvm Xi

Etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus. ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit quid loquatur apostolus; suo quippe more uitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente completa est, ita. spe certa meditatur, tamquam iam sit praesensque teneatur. quae utique uita non erit secundum carnem, sicut iam Christi uita non est secundum carnem. carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam — quam dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: pal pat e et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere - sed corruptionem mortalitatemque carnis uult intellegi: quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis euidenter loqueretur et diceret quod iam supra commemoraui: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. cum ergo factum fuerit quod ibi consequenter dicit: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgimus, non tamen omnes immutabimur, in atomo — id est in momento — in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos immutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: iam secundum id quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia. corruptionem mortalitatis mutata non habebit. secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud uerum est quod ait dominus, posteaquam resurrexit: palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, et hoc uerum est quod ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. illud enim dictum est secundum ipsam substantiam: quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem: quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. noueramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret; sed nunc iam non nouimus, quia, sicut dicit idem apostolus, Christus surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. nam si ad uerborum proprietatem te teneas, mentitus est quod ait: noueramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim nouerat quod non erat. non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noueramus. uerum tamen ut uerba non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo quod est "putabamus" diceret noueramus, illud miror non attendere homines caecos uel potius non miror non uidere caecos quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem de quibus in eodem loco dicit: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem. neque enim de solo Christo id nolens intellegi posset dicere: neminem nouimus secundum carnem, (sed quia illorum secum uitam futuram tamquam praesentem meditabatur qui resurgentes commutabuntur: amodo, inquit, neminem nouimus secundum carnem), id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. unde alio loco dicit: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. unde etiam dicit: secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. quis autem non intellegat in lauacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, saluos nos, inquit, fecit. alio quippe loco dilucidissime dicit: nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus, spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid Sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. sicut ergo hic non dixit: salui futuri sumus, sed: amodo iam salui facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe — spe enim, inquit, salui facti sumus - sic et ibi dictum est: amodo neminem nouimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegitur, quia nobis spes in Christo est, quia in illo iam completum est quod nobis promissum speramus. ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. quem etsi noueramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset — inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat apostolus — sed iam nunc non nouimus; illud enim eius mortale iam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.

Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi compellit nos indicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quando quidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae immortalitatis, in cuius expectatione bene uiuebant; quae in Christo non iam spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo, etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, nona creatura; netera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo nona creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in spe quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia iam modo non est tempus ueteris testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a deo; et facta sunt omnia nona secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et netera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua,, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero pro quibus mortuus est et resurrexit, non secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumussalui facti. nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: deus autem, inquit, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quod enim hic dixit: conuiuificauit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. et quod hic dicit: cuius gratia sumus salui facti, iam uelut perfectum sit loquitur quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoraui, apertissime alibi dicit: spe enim salui facti sumus. ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat quod futurum est: et simul, inquit, excitauit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa quod futurum est iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. namque ne putares iam nunc esse perfectum quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: ut ostenderet in superuenientibus saeculis superabundantes diuitias gratiae suae in ueritate super nos in Christo Iesu. hinc est etillud: cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. quod ita intellegitur: cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae impleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praeuaricationem abundaret delictum, ut postea reuelato nouo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. hinc similiter alibi dicit: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. et ne putaret eos quisquam dictos qui nondum mortui sunt, statim subiecit: uos autem non estis in carne, sed in . spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent, quanto expressius de Christo diceret quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat quod illi in spe promissum tenebant?

Sections 59 to 90

XLIJII. DE SEX DIEBVS IN GBNESI ET SEX AETATIBVS, VEL DE CON- IVGE FACTA EX VIRI LATERE DORMIENTIS. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XH.

Sex diebus in Genesi consummauit deus omnia opera sua et septimo requieuit. sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum defectus est. sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniunx de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita, mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda, Christum et ecclesiam praelocuntur siue in bonis christianis siue in malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri; et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, quo, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una? quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possimus.

XLV. QVOD CAIN BT ABEL DVOS POPVLO8 FIGVRAVERINT, ET QVI OCCIDERIT CAIN SEPTEH VINDICTAS EXSOLVET VEL DE SIGNO, QVOD POSVIT DEVS IN CAIN. ITEM EX EODEM LIBRO XII CONTRA FAVSTVM.

Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco. interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum a quo discat, sed tamquam index reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos de (dei) uoce, hoc est de sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus ? fallax enim Cain ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina Iudaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemtorum. Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet dare uirtutem tibi suam; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra" sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissione peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis aufertur uelamen, quod in lectione neteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio neteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen, quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius. sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius qui resnrrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est in infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. unde nec resurgens eis a qui bus erat crucifixus apparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae: quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra.

Nunc ecce quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis christianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei non dat terra uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondit deus? non sic; inquit; omnis qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est, non sic, quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis appareat fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint qui superbo regno dominum interfecerunt.

Et apposuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc re uera multum mirabile est quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierint, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Nam, quod dieitur interpretari „commotio". contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueat me.

XLVI. QVOD DIVERSIS MODIS POSSIT INTELLEGI: SI BECTE OFFERAS, RECTE AVTEM NON DIVIDAS, PECCASTI. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XV.

Cum deus locutus est ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua. loquebatur, quid ei profuit? nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis impleuit? nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens — quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo attestante uisibili — et hoc ideo fecisset deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona, contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. sic enim scriptum est: et dixit dominus ad Cain: quare tristis factus ea et quare concidit facies tua? nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius ? in hac admonitione uel monitu, quem deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet cur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. recte quippe offertur sacrificium, cum offertur deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae, quae offeruntur, uel qui offert, cui offertur, uel hi quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, siue cum offertur id quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo quam sunt ea quae offert deo; siue eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. in quo autem horum deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta, datur intellegi propterea deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans deo aliquid suum, sibi autem se ipsam. quod omnes faciunt, qui non dei, sed suum sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. et hoc est terrenae proprium ciuitatis, deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. boni quippe ad hoc utuntur mundo ut fruantur deo, mali autem contra ut fruantur mundo uti uolunt deo: qui tamen eum uel esse uel res humanas . curare iam credunt. sunt enim multo deteriores qui ne hoc quidem credunt. cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium nec super suum respexerat deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari; sed contristatus est et concidit facies eius: hoc peccatum maxime arguit deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. hoc quippe arguendo interrogauit dicens: quare contristatus es et quare concidit facies tua? quia enim fratri inuidebat dens uidebat et hoc arguebat. nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. sed rationem reddens deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater immerito displiceret, cum esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo, et indignus cuius approbaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit, non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. numquid fratris? absit. cuius igitur nisi peccati? dixerat enim: peccasti; tum deinde addidit: quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii sciat quam sibi tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: ad te enim conuersio eius, non subaudiatur "erit" sed "sit", praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit. alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et acoendebatur in fratris exitium, bene subauditur "erit", id est: ad te enim conuersio eius erit et tu dominaberis illius. cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum — quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: nec exhibueritis membra nestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. hoc praecipit dens huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratre et quem debuerat imitari cupiebat auferri: quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato; ad te enim conuersio eius — dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur — et tu dominaberis illius, ut cum forinseous non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moneri. dictum est enim aliquid tale in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum deo interrogante atque iudicante damnationis sententiam acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries filios, deinde addit: et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de* peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus: qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. sananda enim sunt haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. sed illud dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit: inualescente quippe inuidiae uitio fratrem insidiatus occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis. quomodo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est, pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo, quod post septem dies, ei quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur; quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi, quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem; quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — sine ille reatus quod ad dies pertinet ex rerum prosperitate siue quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.

Xlvid. De Mandatis Dei Ad Noe Post Dilvvivm. Item Ex Eodem Libro Contra Favstvm Xii

XLVH. DE SEPTENARIO REQVIEI ET OCTONARIO RESVR RECTIONIS NVMERO, VEL DE EMISSIONE CORVI ET COLVMBAE. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XII.

Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos, trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus; tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit; et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta immortali salute renouatum in + aeternae uitae munus assumit — quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncta quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncta ab utroque numero CL diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.

Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos aut rebaptizari aut ab his quos praeter arcam, id est praeter ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguido de non fuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum traditur regnum deo et patri, at in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

Cur animalia, quamuis et munda. et immunda in arca.

Ne Caro Cvm Sangvine Mandvcetvb

fuerint, tamen post egressum de arca non offerantur deo in sacrificio nisi munda? quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eam significari oportebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca ?

Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus inter se et hominem atque omnem animam uiuam, ne perdat eam diluuio, arcum, qui apparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.

Iam uero illud quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iafeth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes unde sint nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum quod erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria christianorum baiulans, legem et prophetas, ad testimonium assertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiat illa per litteram?

Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit ? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iafeth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc pronuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iafeth et habitet in domibus Sem.

Xlvihl De Abbaham Exevnte De Terra Sva. Ex Eodem Libro Contra Favstvm Xii — De Ioseph Vendito Et Post Labores Honorato — De Egressv Israhel Ex Aegvpto — De Manna Intellegendvm Christvm Sicvt Et Petram — De Mari Rvbro — Sbptvagesima Victoria De Ahalech — De Agno Paschae Occiso — De Hiesv Nave — De Arca Mvros Hierichvntinos Allidente — De Ivdicibvs — De Vellere Qvdeonis — De Miracvlis Heliae — Post Septvaginta Annorvm Pebegrinationem Reditvm Ad Hiervsalem

Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in Abraham exiit de terra sua et de cognatione sua, ut apud exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praeualet ut uidemus? quis alius in Isaac lignum sibi portaret ad uictimam nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portauit? quis alius aries immolandus in uepre cornibus adhaerebat nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus affigebatur?

Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersum se passus populum Israhel quosdam qui crediderunt benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim nescit Christum ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esse filium dei et regem Israhel — ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi opportune dominus etiam illud commemorauit quod uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est IsraheL amen, inquit, dico uobis, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus significati sunt euangelistae, praedicatores Christi. ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam, at eum inueniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. in illo enim scala a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descendentes super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis paruulis nutriatur; et per illum ascenditur et descenditur. exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. uidete apostolum ascendentem: siue, inquit, mente excessimus, deo; uidete descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, inquit, Christi compellit nos indicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus, est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro eis mortuus est et resurrexit.

Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinet; ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, ut quod inuenero auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.

Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Mosi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed — quod apprehensa cauda significat — posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id quod fuerat resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumta nihil serpentis apparet. nos quoque, corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei uirga regni erimus.

Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Mosen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum.

Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo; sicut et potum cur spiritalem dixisset aperuit, cum subiunxit: petra autem erat Christus. quo aperto cuncta fulserunt. cur non ergo et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant?

Rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita. ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam exspectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temtationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt; et duodecim fontes septuaginta palmae arbores irrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus impleatur.

Et hostis intercludere molitus uiam extentis Mosi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit, Moses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat nitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris?

Fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; attestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex quinquagesimo die post actum pascha: uenit . spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. dicitur illic scripta lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet dominus uias suas; uideat et haec in illis libris et cetera uel omnia uel quaedam qualia credat in omnibus.

Videat introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum introire caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum - propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem.

Videat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora, quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex impiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguinem remissionis.

Videat tempora primo iudicum, postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samso obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus extructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam peremta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens?

Quis uellus complutum area sicca et postea compluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est. quid iam regum temporibus, ut et inde pauca commemorem ? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuhelem reprobato Heli et commutatum regnum in Dauid reprobato Saule clamat praenuntiari nouum sacerdotium nouumque regnum reprobato uetere, quod umbra erat futuri, in domino Iesu Christo uenturum? nonne ipse Dauid, cum panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figurauit P nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae, satis indicat quod de tota ipsa gente apostolus ait: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt?

Pascitur Helias tempore famis a coruis mane afferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam uiduam, quae nolebat duo ligna colligere priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crocis exprimitur. benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit deus. Heliseo pueros insultantes et clamantes: calue, calue! bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Caluariae crucifixum innasi a daemonibus pereunt. mittit Heliseus per seruum baculum super mortuum et non reuiuescit; uenit ipse, coniungit et coaptat se morti eius et reuiuescit: misit sermo dei legem per seruum suum nec profuit in peccato mortuo generi humano. quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit qui sciret eam prius esse mittendam. uenit ipse, conformauit se nobis factus particeps mortis nostrae et uiuificati sumus. cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exiliens in profundum fluminis mersum est atque in lignum desuper ab Heliseo proiectum reuersum est: ita cum impios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet, — quia de illo Iohannes dixerat: ecce securis ad radices arboris posita est — ab eis interueniente passione corpus ipsum deseruit in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit.

Quam multa praeteream breuitatis necessitate constrictus norunt qui legunt. iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et nouellarent uineas et plantarent hortos, quis non agnoscat quid figurauerit, qui attenderit ueros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum euangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: uolo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, uti quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate. hoc enim bonum et acceptum est coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et nouellatae uineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia holera granum illius senapis regnat, sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli uolatilibus confugiendo requiescit.

Nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur, quis fidelis Christi non intellegat post euoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei, ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem? quem propheta Zaccharia uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat, ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia, aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloria sempiternae salutis assumitur. quod etiam in psalmo dedicationis apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitiam, ut cantem tibi gloria mea, et non compungar.

L. Qvaedam Peccata Manifesta Ex Poena Venire Qvorvndam Occvltorvm] Comprobat Peccatorvm. Ex Libro Contra Favstvm XiiiQuid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam, ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda, probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.
Li. Expositio De, Id Qvod Scriptvm Est, Maledictvs Omnis Qvi Pendet In Ligno. Ex Libro Contra Fav- Stvm Xiiii

Videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur. mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa peccatum dicitur, non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur, et alio modo dicitur lingua quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicuntur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum; dicimus enim: "probata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam". manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Mosen, ubi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est nostrum peccatum, ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factum? ex Adam quippe corpus assumsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum qui negat et mortuum; qui autem confitetur mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari. audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul crucifixus est cum illo, et intellegat quem maledictum Moses dixerit. ideoque securus apostolus ait de Christo: factus pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est quod maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, siue ipsum supplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam supplicium nostrum.

Ex ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut dormientes excitet et calumniantes offocet. misit deus, inquit, filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non ergo erat illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Maria per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso quo mortalis erat similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum, cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est.

Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et nostram mortem, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum si maledictum est deo quod odit deus? tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependit, non sane Moses minus praeuidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praenidit haereticos ueram mortem domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim uera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moses sine causa tergiuersamini, o quibus displicet ueritas mortis Christi. maledictus omnis qui pendet in ligno; non ille ant ille, sed omnis omnino. etiamne et filius dei? etiam prorsus. nam hoc est quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis; tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod mori comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. ac per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separetur.

Qui autem ex ueritate euangelica fidem est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Mosi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Mosen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Mosen, cum diceret: maledictus omnis qui in ligno pependerit. poterat enim dicere: . maledictus omnis mortalis" aut maledictus omnis moriens"; sed hoc est quod asserit prophetia, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut uere moreretur". clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem, quo dictum est: si tetigeritis, morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam ueram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque illum attenderent sanabantur.

Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. sio enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Mose maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primo nouerint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis imperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire. tales in eos cecideramus, tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.

LII. DE, LD QVOD AIT MOSES, VIDEBIS VITAM TVAM PENDEN- TEM, ET NON CREDES VITAE TVAE. EX LIBRO CONTRA PAVSTVM XVI AD LOCVM.

Quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae impietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo noto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa quae de malo uoto sunt prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite maledicere. haec autem saepe inueniuntur in sermone sanctorum; sicut apostolus Paulus: Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur qui uos conturbant quod utique, si consideres personam scribentis, magis cum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas et dolos hostium suorum uitam suam uidentes ei incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii audit: ille enim de me scripsit; in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae impio populo prophetice pronuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto attentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: ũlle enim et de me scripsit", ut et alia quae ad Christum non pertinent scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem non nisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus.

LIII. QVOD REQVIES SABBATI ETIAM IN SEPVLTVRA DOMINICA POS- SIT INTELLEGI, ET OCTAVI DIEI CIRCVMCISIO EXPOLIATIONEM SIGNIFICET MORTALITATIS. ITEM EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XVI.

Illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias, quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis ? quid nisi expoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro appellata, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. propterea scriptum est : caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso domino iam praecessit, dissimulantes ea quae secuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. nolens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae secuntur uerba consulite: ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgimus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim co rruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino impleta. unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur. haec est fides nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat: iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus Christus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus : et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moses, de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit.

Liiii. Non Solvm Diebvs Sed Et Mensibvs Nomina Deorvm Svorvm Imposvere Pagani. Ex Libro Contra Favstvm Xviii

Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina gentes imposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes martium uocauerunt; et inde aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem maium, quod Maiam, Mercuri matrem, deam colunt. inde quartum iunium a Iunone, inde ceteros usque ad decembrem a numeris nominarunt. sed ei eis quintilis atque sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerunt, appellati sunt iulius et augustus. nam septimus september et ceteri, ut dixi, usque ad decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. porro ianuarius a Iano appellatus est, februarius a februis, sacris lupercorum. uultis ergo ut et uos dicamini in mense martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem nobis in mense martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis cum quanta impietate deliretis.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter imposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redemti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et taurus dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus impios uentilabit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adimplere uenit, cum ea quae his praenuntiabantur impleuit.

LV. QVOD OCVLVM PBO OCVLO NON SIT CONTRARTVM: QVI TE PERCVSSERIT IN DEXTRAM MAXILLAM ET CETERA. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XVIIII.

Iam uero illud quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera, quando quidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit? aut, si ipse percutere uelit, totum hominem etiam, si non telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat ultra extenderetur impositus. est enim quaedam uindicta iusta iusteque debetur ei qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat propinquat peiurio, unde longe abest qui omnino non iurat; et quamuis non peccet qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii\': — ita cum peccet qui per immoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum.

Lvi. Qvomodo Intellegendvm Sit: In Qvibvs Devs Saecvli Hvivs Excaecavit Mentes Infidelivm. Ex Libro Contra Favstvm XxiApostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut deum uerum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; at tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: "in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius" idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? absit. Moses enim dicit: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est, non esse iniquitatem apud deum, paulo post attende quid dicat: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? et cetera. certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam unum eundemque deum facere apostolica doctrina testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum in immunditia, ut contumeliis afficiant corpora sua in semet ipsis; et paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam ille qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur, quorundam inluminentur. cui uerissime dictum est: indicia tua abyssus multa. cuius profunditatis impenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat:s o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera. uos autem non ualetis discernere quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum; ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.
Lvii. De, Id Qvod Ait Idem Apostolvs, Devs Temperavit Corpvs. Ex Eodem Libro Contra Pavstvm XxiDicit apostolus: deus temperauit corpus; et dicit iste: hyle, non deus". quid apertius his inimicitiis ante anathemandis quam refellendis. numquid et hic apostolus cum diceret: deus, addidit: huius saeculi? ubi si quis etiam diabolum intellexerit, excaecare diabolum mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus; quibus qui consentiunt iustitiae lumen amittunt deo retribuente quod iustum est. haec omnia legimus in scripturis sanctis. nam et illud dictum est de seductione extrinsecus ueniente: timeo ne, sicut serpens Euam seduxit in uersutia sua, corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. cui simile est: corrumpunt mores bonos colloquia mala; et illud, quod et sibi quisque seductor sit: qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit; et illud de dei uindicta quod supra commemoraui: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt. ita et in ueteribus libris, cum praedixisset: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum, paulo post: inuidia, inquit, diaboli mors intrauit in erbe terrarum. et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent: impii autem manibus et uerbis, inquit, accersierunt illam, et extimantes illam amicam defluxerunt; alibi autem: bona et mala, uita et mors, diuitiae et paupertas a domino deo sunt. hic perturbati homines non intellegunt in uno eodemque opere malo non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante uindicta aliud uenire de astutia suadentis, aliud de nequitia uolentis, aliud de iustitia punientis: cum diabolus suggerit, homo consentit, deus deserit. quocirca in opere malo, id est excaecatione infidelium, si intellegatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur: deus huius saeculi, non mihi uidetur absurdum. neque enim sine additamento dicitur deus, cum adiungitur huius saeculi, id est hominum impiorum non nisi in hoc saeculo florere uolentium; secundum quod dicitur et malum saeculum, sicut scriptum est: ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. tale est enim et illud: quorum deus uenter; nisi esset ibi quorum, nullo modo diceret: deus uenter. nec in psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur gentium; sic enim scriptum est: quoniam di gentium daemonia. hic autem nec deus huius saeculi nec quorum deus uenter nec di gentium daemonia, sed simpliciter positum est: deus temperauit corpus; qui non potest intellegi nisi deus uerus omnium creator. illa enim cum uituperatione dicuntur, hoc autem cam laude dictum est. nisi forte deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae Faustus intellegit, ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui haec fabricauit; deus autem miscendo bonitatem suam huius fabricae malitiam temperauit. talibus enim fabulis pueriles animas hebetant; sed neque hoc eos posse dicere permisit subueniens deus paruulis per ora sanctorum. habes enim et paulo superius: deus posuit membra singulum quodque eorum in corpore prout uoluit. quis iam non intellegat secundum hoc dictum deum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricauit, officia diuersorum operum in unitatis compage seruantibus?

LVIII. EXEMPLO ABRAHAE CELANTIS CONIVGEM DOCET: QVANDO HABET HOMO QVOD FACIAT, NON TEMTET DEVM. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XXII.

Dicet aliquis: cur non potius ita de deo suo praesumsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? neque enim deus ab illo non poterat mortem repellere, quam timebat, eumque cum coniuge sua in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor eius, quamuis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo nec propter illam ille necaretur". poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet quod faciat homo, non temtare dominum deum suum. neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos; quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et de inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae opportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne deum temtare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cauere oportet euadat. neque enim et apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. non ergo in deum non credendo sic fugit, sed deum temtando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset.

Lviiii. Qvid Rervm Figvraverint Qvattvor Vxores Iacob. Ex Eodem Libro Contra Favstvm Xxii

Refutato crimine, quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur; hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.

Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nonum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte, quod in scripturis aduerti et inueniri potest, duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim quod Lia interpretatur "laborans", Rachel autem uisum principium" siue "uerbum, ex quo uidetur principium". actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel.\' unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie.

Hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur „dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisque conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium; quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum ? quia eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsa diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem, non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui. quibus quantum potuerit obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temtationes uarias quasi per huius saeculi noctem tolerantia laboris adhaeserit — uelut pro Bachel Lia inopinata coniuncta sit — et hanc sustinet ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis - ac si ei dicatur: serui alios septem annos propter Rachel — ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior; quia non absurde maior appellatur quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae iusta sunt quam uoluptas intellegendi quae uera sunt. ad hoc ualet quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temtationum incerta uersatur, ut pie credendo quod nondum intellegit etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet quod amodo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem reuocandum, ut a fide incipiat et bonis moribus enitatur peruenire quo intendit. in eo quippe quod uersatur uirtus est laboriosa; in eo uero quod appetit luminosa sapientia. "quid opus est" inquit "credere quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est in quo maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

Itaque duae sunt uxores Iacob liberae, ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. uerum tamen una amatur, alia toleratur. sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. labor enim iustorum maiimum fructum habet in eos quos regno dei generant inter multas temtationes et tribulationes praedicando euangelium, et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam uocant. nascuntur eis autem facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum; et quidquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem, clara aspectu, mente excedit deo et uidet in principio uerbum deum apud deum et uult parere et non potest, quia generationem eius quis enarrabit? proinde uita, quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt inuisibilia non infirmis oculis mentis per ea quae facta sunt intellecta conspiciat et sempiternam dei uirtutem ac diuinitatem ineffabiliter cernat, uacare uult ab omni negotio et ideo sterilis. affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in uariis pressuris sibi desiderant subueniri; sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit — uult enim docere quod nouit neque cum inuidia tabescente iter habere — uidet sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem et dolet potius homines currere ad eam uirtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde diuinum et incommutabile aliquid discitur. hic dolor figuratus uidetur in eo quod scriptum est: et zelauit Rachel sororem suam. proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia, quae corpus non est ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, uerbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare diuina quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex uiro suo et ancilla suscipere filios quam sine filiis omnino remanere. Balla quidem dicitur interpretari "inueterata"; hanc habuit ancillam Rachel. de uetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili diuinitatis substantia auditur.

Suscipit et Lia de ancilla sua liberos amore habendae numerosioris prolis accensa. inuenimus autem Zelfam eius ancillam interpretari "os iens". quapropter in praedicatione fidei euangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis aduerterimus, haec intellegitur ancilla Liae. scriptum est enim de quibusdam: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. et talibus apostolus dicit: qui praedicas non furandum, furaris, qui dicis non adulterandum, adulteras. uerum tamen ut etiam per hanc condicionalem illa libera uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. unde in labore uinculorum uita apostolica: siue, inquit, occasione siue ueritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata est.

Lx. De Facto Ivdae, Qvod Cvm Sva Nvrv Concvbvit. Ex Eodem Libro Contra Favstvm Xxii

Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam prauae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ei adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei — sicut in praecedenti sermone iam diximus, de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum — ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid etiam de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur quod ad salutem hominum pertineret; sicut nec Iudas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit ut aliquid inde gereretur quod ad eandem salutem hominum pertineret; porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malefacto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret ad praesignationem rerum, quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos? uerum tamen si non scripturam, sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magni interest bonane an mala sint. quae autem ad significandum scribuntur siue dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemue mereantur, si modo habeant aliquam rei, qua de agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. sicut enim Caiphas in euangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa uerba, si in eis uoluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: expedit ut unus moriatur et non tota gens pereat. dictumque de illo est: hoc a se ipso non dixit, sed cum esset pontifex prophetauit, quia oportebat Iesum mori pro gente. ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significauit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significauit. hoc autem, quod necessario praeloquendum putaui, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera ualeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.

In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur. merito nomen eius "amaritudo" interpretatur; ipsa enim domino fellis poculum dedit. duo autem genera principum, qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae, quorum unus erat malignus uel saeuus ante dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et, si quid boni habent in hac terrena uita, perdentium tamquam in terram fundentium. et quoniam in malo prior est qui nocet quam ille qui non prode est, ideo maior dicitur malignus ille et sequens qui fundebat in terram. nomen quoque maioris, qui uocabatur Er, interpretatur "pellicius"; qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. sequentis autem nomen, qui uocabatur Aunan, interpretatur "maeror eorum". quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit atque id perdat in terra? maius porro malum est ablatae uitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. deus tamen ambo occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. tertius uero filius Iudae quod illi mulieri non iungitur, significat tempus, ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur "dimissio eius". non pertinent sane ad hanc signincationem uiri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad nouum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis Dauid fuit. eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere, non est computandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur: quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordauit. isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes aduersus Christum: nos non habemus regem nisi Caesarem. neque hoc uerum nisi illa uniuersali dominatione Romanorum; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali uoce damnarunt.

Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iuda regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est. et ipse est exspectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica — unde christi uocabantur — unctio ipsa defecerat secundum prophetiam etiam Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis. natus enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur "deficiens". iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Adollamite, cui nomen erat Hiras; et interpretatur Odollamites „testimonium in aqua.". cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur "fratris mei uisio". uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Helisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino; et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit ex utero, agnouit perfectius ex columba, et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues tondendas — hoc est exonerandas sarcinis laboriosis — ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes esse uelut grex detonsarum.

Iam Thamar habitum mutet: nam et "commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit, sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine "confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Enan uel Enain, quod interpretatur fontes. cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non cognoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi accipit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus hedus tamquam meretrici, hedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitem tamquam increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam Iudas ipse gerebat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis et glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.

Lxi. De Peccato David In Vxore Vri Cetthei. Ex Eodem Libro Xxii Contra FavstvmNunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur "manu fortis" sine "desiderabilis": et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo de quo propheta dicit: ueniet desideratus cunctis gentibus? Bersabe interpretatur "puteus satietatis" siue "puteus septimus"; quamlibet autem harum nominis huius interpretationum in id quod dicere intendimus assumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter et rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad quadraginta nouem autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis eius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprie copuletur. Vria namque interpretatur "lux mea dei". Cettheus autem "abscissus", siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: "lux mea dei est" . ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerum tamen ille desiderabilis omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia postea ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetias non extinguamus. amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.
Lxii. De Salomonis Primvm Bonis, Postea Malis. Ex Eodem Libro Xxii Contra Favstvmlam de Salomone quid dicam? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi. prorsus occurrit quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas de gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. apparet enim in persona huius Salomonis mira excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam in unitate unius areae — sicut in illo uno homine — bonos in granis, malos in palea, ut in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis siue mihi siue hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta series contextionis impediat.
Lxiii. De Vitvli Capite Combvsto Et In Aqvam Sparso Potvmqve Popvlo Dato. Ex Eodem Libro Xxii

Quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricauerunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit interimi. facile est ut intellegatur hominum illorum interemtionem significare uitiorum talium, qualibus illi ad eandem idololatriam defluxerunt. in talia quippe nitia saeuire nos iubet psalmus, cum dicit: irascimini et nolite peccare. in talia uitia saeuire nos iubet apostolus, cum dicit: mortificate membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus.

Sed quid sibi uelit quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne combureret, minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret iudicauit; si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor est diabolus; aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ei hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne comburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca quare non etiam:I concide et bibe? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius quos absorbere conabatur absorptus est.

Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliorum in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt, et malunt miseri manifestatione eius suas fauces obturari, quam suauitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiusce modi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum ant, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici sicut a nobis exponuntur accipere uel etiam nihil eas nisi quod proprie sonant significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: "non sapit palato meo quod sapere dicis tuo"; dum tamen ea quae diuinitus praecipiuntur aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa quae figurate dicta uel facta intelleguntur ad eosdem mores bonos pietatemque referantur.

Lxiiii. De Semine Svscitando Fratri Defvncto. Ex Libro Contra Favstvm Xxxii — Contra Obiectionem Manichaeorvm De Pascha — Contra Oblectionem De Pentecoste — Qvod Dvobvs Modis Intellegatvr A Sangvine Abstinendvm

Si quaesitum a nobis fuerit cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos. iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe et cur legi ea atque accipi oporteat ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos eos non debere qui nos hinc iudicare noluerint, quod corporaliter iam non obseruemus; sicut alibi tale quiddam dixit: haec in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur in instrumento ueteris testamenti, quale a nobis obseruari uel iussum non est in nono testamento uel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso quo iam non obseruatur, non damnatum, sed impletum probatur. unde multa iam et saepe diximus.

Velut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod uxorem fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi subolem suscitaret eiusque uocaret nomine quod indidem nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitetum fuerit eius nomen accipiat? denique hoc implens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter impleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli : numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani*. an uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur? hoc est enim quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius opprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat quia credidit satis esse consultum, coram uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

Quid, quod et pascha nobis obiecit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat? cum autem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.

Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, quem promiserat, misit. quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ouis occisae Moses digito dei scriptam legem accepit in monte. legite euangelium et aduertite ibi spiritum sanctum appellatum digitum dei. ea quippe anniuersarie in ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque memoriam festiuitas concelebrata custodiat si uultis ergo nosse quare celebramus pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. si uultis nosse quare non illud ritu iudaico celebramus: quia illa erat uenturi ueri praefiguratio, haec completi commemoratio. futurum autem et praeteritum nec ipsis uerbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolaticio non uescimur, et hoc audite et calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non expediat immolaticio uesci christiano apostolus dicit: nolo uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit, sed quae immolant gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non deo. deinde adiecit quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. nam si natura ipsa immolaticiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cuius causa sumimus alimentum.

Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est ipsi Noe post diluuium — quod iam quid significaret ostendimus — plerique intellegunt et in actibus apostolorum hoc legi praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione et ab immolatis et a sanguine, id est ne quicquam ederent carnis, cuius sanguis non est effusus. quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia etsi hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent christiani nec praefocatis carnibus uescerentur, elegisse mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe, quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. transacto uero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio . uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita carnalis appareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos uel minutiores auiculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris irridentur. ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod intrat in os uestrum uos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.

Lxv. De Eo Qvod Scriptvm Est, A Volatilibvs Mvndis Et Im- Mvndis Intrasse In Arcam. Ex Libro Qvaestiontm De GenesiQuod scriptum est: a uolatilibus mundis et a uolatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra — quod deinde non additur, subauditur: mundis et immundis — et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem siue a mundis siue ab immundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue immundis duo sunt, masculus et femina.
Lxvi. Qvid Sit Qvod Dominvs Ait: Non Adiciam Maledi- Cere Terrae. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De GenesiQuid sibi uult quod dominus dicit: non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum, quia apposita est mens hominis ad maligna a iuuentute. non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem uiuam, quemadmodum feci, et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? utrum hic testamenti noui indulgentia figurata sit et praeterita ultio ad uetus pertineat testamentum, hoc est illud ad legis seueritatem, hoc ad gratiae bonitatem?
Lxvn. QVID EST: DE MANV FRATRIS EXQVIRAM ANIMAM HOMINIS? EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESIQuid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam ?
Lxviii. Cvr Cham Peccans Non In Se Ipso, Sed In Filio Male- Dicitvr. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De GenesiQuaeritur quare peccans Cham in patris offensam non in se ipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur, nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem.
Lxviiii. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De Genesi. Erat Omnis Terra Labivm Vnvm Per Recapitvlationem Dictvm

Et erat omnis terra labium unum, quomodo potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe uel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat ? sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.

LXX. QVOMODO SARRA, CVM ALIQVOT DIES APVD REGEM AEGVPТI FECERIT, EIVS CONCVBITV NON CREDATVR ESSE POLLVTA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Erit ergo cum te uiderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. factum est autem, statim ut intrauit Abraham in Aegyptum, uidentes Aegyptii mulierem quia speciosa erat ualde. quomodo accipiatur quod Abraham ueniens in Aegyptum celare uoluit uxorem suam esse Sarram secundum omnia, quae de hac re scripta sunt? utrum hoc conuenerit tam sancto uiro, an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt? iam quidem et contra Faustum de hac re disputaui et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens ut, cum aliquot dies apud regem Aegypti Sarra fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta. quoniam mos erat regius uicibus ad se admittere mulieres suas et nisi lomentis et ungentis diu prius accurato corpore nulla intrabat ad regem. quae dum fierent, afflictus est Pharao manu dei, ut uiro redhiberet intactam, quam ipsi deo maritus commiserat tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, ut caueret quod poterat, quantum homo poterat, et deo commendaret quod cauere non poterat; ne, si et illa quae cauere poterat deo tantum dimitteret, non in deum credere, sed deum temtare potius inueniretur.

LXXI. QVOMODO INTELLEGATVR AETERNVM QVOD AIT: DABO TIBI TERRAM IN POSSESSIONEM AETERNAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est atwv graece, quod et saeculum significat, dictum sit alwJfwJf, tamquam si latine dici posset saeculare; an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis est scripturarum, ut aeternum appellent cuius rei finis non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis; sicut ait Horatius: seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?

LXXIL. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENES!. SCIEBAM, INQVIT, QVOD CONSTITVIT FILIIS SVIS POST SE CVSTODIRE VIAS DOMINI.

Sciebam enim quia constituit filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.

LXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DESCENDENS VIDEBO, 81 SECVNDVM CL AMOREM VENIENTEM AD ME CONSVHMANTVR; SI AVTEM NON, VT SCIAM.

Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: „uideam, si non tibi facio" aut "uideamus, si non facio illi", et „si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor utrum non possim. quod cum minando, non ignorando dicitur, irati apparet affectus : sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam.

Lxxiiii. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De Genesi. Non Perdam, Si Invenero Decem IvstosQuaeri solet utrum, quod de Sodomis dixit deus non se perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur, uerum tamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis reddere impiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, parcam uniuersae ciuitati, tamquam diceret: "certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum impiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco", hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est apud Hieremian, ubi ait: circuite uias Hierusalem et uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite, si inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: "inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inueniri.
Lxxv. De Loth Filias Animo Tvrbato Civibvs Offerente. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De GenesiQuod ait Sodomitis Loth: sunt mihi filiae duae, quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos; utimini illis quomodo placuerit uobis. ne faciatis tantum in uiros istos iniquum, quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Loth, non consilio- tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
Sections 91 to 120
Lxxvi. Qvod Ait Devs Ad Abimelech: Peperci Tibi, Ne Pec- Cares In Me. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De OenesiQuod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est et notandum in deum peccari, quando talia committuntur, quae putant homines leuiter habenda tamquam in carne peccata. quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat deus, tamquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caueatur.

-LXXVII._. TEMTAVIT DEVS ABRAHAM, QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM IACOBO DICENTI: DEVS NEMINEM TEMTAT. EX EO- DEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Et temtauit deus Abraham. quaeri solet quomodo hoc uerum sit, cum dicat in epistola sua Iacobus, quod deus neminem temtet, nisi quia locutione scripturarum solet dici "temtat" pro eo quod est "probat". temtatio uero illa, de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato implicatur. unde apostolus dicit: ne forte temtauerit uos is qui temtat. nam et ab illo scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. etiam hoc ergo genere locutionis ut sciat dictum est, ac si diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant.

Lxxviii. De Simili Locvtione, Qva Dictvm Est: Nvno Cognovi Qvod Timeas Devm. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De QvnesiVox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quicquam; modo enim cognoni quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur. hoc est enim: nunc cognoui quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidentius apparet ubi dicitur: et uocauit Abraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in montem dominus apparuit. uidit pro eo quod est apparuit", hoc est uidit pro eo quod est „uideri fecit ̔̔significat • per efficientem id quod efficitur; sicut frigus pigrum, quod pigros facit.
Lxxviiii. De Ivratione Servi Abrahae Svper Femvb Eivs. Ex Eodem Libro Qv Aestionvm De GenesiQuod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat super eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet imperitos mouere non attendentes magnam ipsam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.
Lxxx. Qvod Differant Avgvrationes Inlicitae Ab Illa Petitione Signi, Qvod Petit A Deo Servvs Abrahae. Ex Eodem LibroQuaerendum quo differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, qua petiuit seruus Abrahae, ut ei deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petiuisset ut biberet, diceretur illi: bibe et tu et adaquabo et camelos tuos, quoad usque bibere desinerent. aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum est, aliud ea obseruare quae ita fiunt, ut mira non sint; sed a coniectoribus superstitiosa uanitate interpretantur. sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque uult nosse, utrum audendum sit non parua quaestio est. eo namque pertinet quod dicuntur qui hoc recte non faciunt temtare deum. nam ipse dominus cum a diabolo temtaretur, testimonium de scripturis adhibuit: non temtabis dominum deum tuum. suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum apud deum posset; quod uitiose fit, cum fit. ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo. consultatio quippe illa magis quam temtatio dei fuit. unde et Achas apud Esaiam timet signum petere, ne deum temtare uideatur, cum hoc eum dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo temtare deum prohiberemur.
Lxxxi. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De Genesi. De, Id Qvod Ait Iacob, Non Est Nisi Domvs DeiEt surrexit Iacob de somno suo et dixit: quia est dominus in loco hoc, ego autem nesciebam; et timuit et dixit: quam terribilis locus hic; hoc non est nisi domus dei, et haec porta est caeli. haec uerba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit deus in hominibus in primo populo suo. portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum.
Lxxxii. Qvod Iacob Lapidem Statvit Et Perfvdit Oleo, Non Aliqvid Idolatriae Simile Fecisse. Ex Eodem LibroQuod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idolatriae simile fecit. non enim tunc uel postea frequentauit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est.
Lxxxiii. De Lvcta Iacob Et De Clavdicatione. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De GenesiQuod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem luctando superauit P praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus, et ab eo tamen benedicitur in Israhelitis, qui crediderunt in Christum. ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham, tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt.
Lxxxiiii. Vtrvm Secvndo Iacob Lapidem Oleo Perfvderit An Se- Cvndo Commemobatvm Sit. Ex Eodem Libro QvaestionvmAscendit autem deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco, in quo locutus est cum eo, titulum lapideum. et libauit super eum libamen et infudit super illum oleum et uocauit Iacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic deus, Bethel. iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est P sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit: non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam dis libare lapidibus.

LXXXV. QVAESTIONEM, QVOD XII FILII IACOB COMPVTENTVR NONDVM NATO BENIAMIN, SOLVIT PER TROPVM SVNECDOCE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quod duodecim filii computantur Israhel et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt in Mesopotamia, cum Beniamin postea longe natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlem.

Expositio.

Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdocen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre ad oues et accipe mihi inde duos hedos; simul enim pascebantur oues et hedi, et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus complexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

Lxxxvi. Vtrvm In Infernvm Mali Tantvm An Etiam Boni Mortvi Descendere Soleant. Ex Eodem Libro Qvaestionvm — Item De Inferno. Ex Libro Qvaestionvm Nvmerorvm — Item De Eadem Re. Ex Psalmo Lxxxv

Et noluit consolari dicens: quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?

Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter0 rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.

Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi natiuitas (et mortalitas), ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. non enim ait: "corpus moriturum est" sed: corpus mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo exponente, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire. nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat: "parce tibi, sic te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis medico: "liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit? "eruisti animam meam de carcere". suspendendus erat debitor; solutum est pro eo; liberatus dicitur de suspendio. in his omnibus non erant. sed quia talibus meritis agebantur et, nisi subuentum esset, ibi essent, inde se recte dicunt liberari quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. ergo, fratres, siue illud siue illud sit, hic me scrutatorem uerbi dei, non temerarium affirmatorem teneatis. et eruisti animam meam ex inferno inferiore.]

Lxxxvii. Qvod In Genesi Tertio Insinvetvr Spiritvs Sanctvs. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De GenesiNumquid inuenimus hominem talem, qui habeat spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum tamen legimus spiritum sanctum.
Lxxxviii. Qvomodo Intellegendvm Sit Tot Animas Exisse De Femo- Rebvs Iacob. Ex Eodem Libro QvaestionvmQuod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.

LXXXVIIII QVOD AIT IAOOB AD JOSEPH: PONE MANVM SVB FEMVR r MEVM, ET FACIES IN ME MISERICOEDIAM ET VERI- TATEM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENE6I.

Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanan iuxta patres suos, mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab immunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem. facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra, ubi ille crucifixus est cuius sanguine facta est remissio peccatorum ? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco, quod Abramium uocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum, ubi crucifixus est dominus, fere xxx milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur qui in baptismo apparuit ferme xxx annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur uel insepulta etiam per iniquorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

Xc. Qvid Sit Qvod Scriptvm Est: Et Appositvs Est Ad Patres Svos. Ex Eodem Libro QvaestionvmVidendum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: appositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: appositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exsultantium? huic populo apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo temtationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam.
Xci. De Xl Diebvs Sepvltvrae Iacob. Ex Libro Qvaestionvm De GenesiQuadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata; de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur; unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post XL autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est, numero dierum codices hebraei significant; alterum autem. de triduo, quod ad eandem etiam rem pertineret, septuaginta commemorare non interpretationis seruitute, sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi qui ei hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum. auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.
Xcii. De Lvctv, Qvod Fecit Ioseph Patri Svo Septem Diebvs. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De Genesi — Hinc Iam Capitvla Xiii Ex Libro Svnt ExodiEt fecit luctum patri suo septem dies. nescie utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.
* Xcih. De Eo Qvod Scriptvm Est In Exodo: Occvrrit Ei Angelvs Et Volebat Evm Occidere. Ex Libro Qvaestionvm De ExodoIn eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? + quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit: quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est "eius", genus ambiguum est — omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in graeco autem in feminino genere dicatur αὐτη̃ς, masculino et neutro avrov, et habet codex graecus atzov: cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat, cum diceret: fundamenta eius in montibus sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Mose quisque accipere uoluerit, non est magnopere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis s infantis; non enim ait: "recessit ab eo", propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.
Xciiii. De, Id Qvod Assidve Devs Dicit, Indvrabo Cor Pharaonis. Ex Eodem Libro Qvaestionvm De ExodoAssidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut causam. infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad canendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate; sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo".
xcv QVOD ABSORBVIT VIRGA AARON VIRGAS MAGORVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODIEt absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: „absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est, non in quod uersa est, quia in id etiam renersa est: et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendam est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt, qua et uirga Aaron P an potius uidebantur esse quod non erant, Iudificatione ueneflca? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum, non fuerunt tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, -quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumcumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est; quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.,
Xcvi. Vnde Potvebint Incantatores Aqvam In Sangvinem Vertere, Vbiqve Factvm Erat. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiFecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam; et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere; sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.
Xcvii. Item De 1Ndvratione Cordis Pharaonis. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiEt uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius, et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum. non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignoras quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et laudabit te, et indicia tua adiuuabunt me. non dixit: ,,munera tua" uel "praemia tua", sed: indicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideatur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in ueritate tua. factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere posset in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas.
Xcviii. Propter Hoc Ipsvm, Inqvit, Excitavi Tb, Qvi Ostendam In Te Vibtvtbm Meam. Ex Eodem Libro QvaestionvmEt propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione - et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut annuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodest. ad eorum utique utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.
Xcviiii. Item De Eo Qvod Ait: Ego Ingravavi Cor Pharaonis. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiDixit deus ad Mosen: intra ad Pharaonem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit: ego enim ingrauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat deus cuiusquam malitiam. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei opstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est: "patiens in eum fui" dicitur: grauaui cor eius.
c. ET NON RELICTA LVCVSTA INDVRAVIT COR PHARAO- NIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODIEt non est relicta lucusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit lucustas; et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat opstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia dei male utendo durescunt.
Ci. Qvod Tollbkdo Ab Akgvpths Avrvm Bt Cetera Non Fece- Rint Fvrtvm. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiDeus ad Mosen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisquam exemplum sumendum putare debet ad expoliandum isto modo proximum. hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse.
Cii. Non Exavdiet Pharao, Vt Mvltiplicentvr Signa. Ex Eodem Libro Qvaestionvm Exodi. Dixit autem dominus ad Mosen: non exaudiet nos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit, malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis, dei patientia male abutentis. i
Ciii. Qvomodo Accipiendvm Sit Qvod Aiti Diem Legitimvm Sempiternvm. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiQuod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeternalem - quod graece dicitur αἰὠνιον — non sic accipiendum. est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est quod iste significat dies: uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quamquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur, quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Hiericho circuiret arca — aliud cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur obseruationis, siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res, quae his significantur, aeternae intellegantur. Sustulerunt autem filii Israhel de Ramesse in Soccoth in sescenta milia peditum uiri praeter instructum uel censum.

CIIII. DE QVADBINGENTIS ANNIS NON AD SERVITVTEM, SED AD PEREGRINATIONEM SEMINIS ABRAHAE REFERENDIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto computantur anni ccccv. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si cccc et v annos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute; sed referendi sunt cccc anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen tuum in terra non propria; quia, siue in terra Chanaan siue in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt; ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringen tis annis; illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem Ioseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem.

Cv. Qva Div1Sione Nvmeranda Sint Decem Praecepta Legis. Ex Eodem Qvaestionvm Libro De Exodo

Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint, utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent; an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt. esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quid quid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur. I :

Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et re uera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectum explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius, neque seruum eius, neque ancillam eius, neque bouem eius neque subiugalem eius, nec omne pecus eius, nec quaecumque proximi sui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non autem cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens: "neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera: sed omnino apparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. illud autem ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, apparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque sub terra in aqua; non adorabis eis neque seruies illis, nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me?.

Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis, qui rem proximi concupiscit, furatur; sed si omnis, qui furatur, rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia; quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint.

Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quo iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece non nisi adulteros . dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo, uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hio sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur, quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter. tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum, concumbendo cum eo qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, uel femina, quae uirum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur; si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia fornicatio esse intellegatur, sicut locuntur scripturae. dominus autem dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic autem utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae — non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur: — profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium; ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nihil obest ei cui mentiris; tale quippe non est aduersus proximum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes, qui locuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium, et cetera huius modi. ,..

Sections 121 to 150
CVI.. EXPOSITIO DECEM PRAECEPTORVM SALVA FIRMITATE SVI AD LITTERAM FVNDAMENTl. EX DECALOGI EXPOSITIONE AD POPVLVM.\'

Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut uirga in serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. uirga significat regnum dei, idemque regnum dei esse utique populum dei, serpentem autem tempus mortalitatis huius; mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt; unde proiecta uirga ex manu serpens effecta est. fecerunt et magi Pharaonis similiter; uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Mosi, id est uirga Mosi, deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est et regnum remeauit ad manum. sunt ergo uirgae magorum populi impiorum uicti Christi nomine; cum in eius corpus transferuntur, tamquam a serpente Mosi deuorantur, donec redeat regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis; magnum signum! fiat, fiat ! audistis quid debeatis desiderare: audite quid debeatis uitare.

Primum. praeceptum in lege de colendo uno deo: non erunt, inquit, tibi di alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum: aqua conuersa est in sanguine. compara primum praeceptum primae plagae: deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. quo enim pertinet sanguis nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum insipiens cor eorum? dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. gloria incorruptibilis dei sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum. nam deus incommutabilis manet; neque enim quia et apostolus dixit: commutauerunt, ideo mutatus est deus.\',

Secundum praeceptum: non accipies nomen domini dei tui in uanum. qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum, non mundabitur. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est; ipse enim dixit: ego sum ueritas. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam qui loquitur ueritatem, de dei loquitur — qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur - ueritatem loqui est rationabiliter loqui, uanitatem autem loqui est strepere potius quam loqui; merito: quia secundum praeceptum est dilectio ueritatis, cui contraria est dilectio uanitatis. loquitur autem ueritas, perstrepit uanitas. huic praecepto secundo contrariam uidete secundam plagam. quae est illa secunda plaga ? ranarum abundantia. habes expressam significatam uanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. uide amatores ueritatis, non accipientes in uanum nomen domini dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam in perfectos; non quidem loqui quod sapere non possunt, non tamen recedere a ueritate et pergere in uanitatem. quamuis enim imperfecti non capiant si quid paulo excelsius fuerit disputatum de uerbo dei, deo apud deum, per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter paruulos Christi, Iesum, et hunc crucifixum, non tamen illa est ueritas et ista est uanitas. uanitas autem esset, si Christum mortem non impleuisse, sed finxisse diceremus, si uulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non uerum, sed simulatum de uulneribus emanasse, si falsas eum cicatrices tamquam post falsa uulnera demonstrasse. cum uero ista omnia uera dicimus, . facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamuis de sublimi illius et de incommutabili ueritate non loquamur, non tamen imus in uanitatem. qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude; strepitum uocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia locuntur haerentes ueritati ueritatem, per quam facta sunt omnia, ueritatem uerbum carnem factum et habitare in nobis; ueritatem Christum natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus aetate capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis ut lac fiat per carnem traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum; sed uoces non inanes, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. si autem et ranas contrario uis intellegere, illum uersum psalmi recole: uana locuti sunt unusquisque ad proximum suum.

Tertium praeceptum: memento diem sabbati sanctificare eum. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia; ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est quietem: super quem, inquit, requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores; inquietudine sua non admittunt quietem sabbata spiritalem. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus phantasmatibus et compungentibus; non sit". ita deum enim intellecturus es dicentem tibi: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus. tu per inquietudinem uacare non uis, contentionum tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur, et irruunt, dum abactae rursus adeunt, sicut omnino uana phantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam.

Quartum praeceptum est: honora patrem tuum et matrem tuam. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga cynomyia est. quid est cynomyia? canina musca; graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere. nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito autem et catuli canum caeci nascuntur.

Quintum praeceptum est: non moechaberis. quinta plaga. est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo; appetitum quendam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam pecudum est; ratiocinari, intellegere humanum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferiores carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus; neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et refrenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit, tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. aliquantum laboras in continendo: non laborat pecus; sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces consoletur; et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contemseris te et imaginem dei, in qua fecit te, neglexeris, uictus cupiditate insinuatarum rerum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. sed forte eligis tibi esse pecus et libera uagari libidine nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. attende plagam: si pecus es, non times; saltem mori times.

Sextum praeceptum: non occides. sexta plaga: pustulae in corpore et uesicae bullientes et scatentes et incendia uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales: ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines ira, ardent et gratia; sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent et sanum non est; feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet (et qui uult occidere feruet;) ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum.

Sequitur: non furaberis, praeceptum septimum. et plaga septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdes; nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur adquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri et quasi ad diuinam prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: laudate dominum de terra — cum laudes dictae essent de caelo — dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent; et si in furto suo inuenirent quod in auiditatem uentris mitterent, maior fames esset hominis interioris, maior fames et periculosior plaga et grauior mors. multi mortui ambulant et multi facinorosi de diuitiis exsultant. denique seruum dei scriptura intus dicit locupletem: absconditus, inquit, cordis uestri homo, qui est ante deumdiues. non ante homines diues, sed ante deum diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest? ubi homo non uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris.

Octauum praeceptum: falsum testimonium non dices. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid autem uult falsus testis nisi nocere mordendo et consumere mentiendo? denique admonens homines dei apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: si mordetis, inquit, et comeditis inuicem, uidete, ne ab inuicem consumamini.

Nonum praeceptum: non concupisces uxorem proximi tui, nona plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. iam uero non solum post suam peccare sed etiam alienam adtemtare uere densae sunt tenebrae. nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic uolet pati. ad alia paratior est omnis homo; hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. o densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! uere excaecantur furore horribili furor enim indomitus est conculcare uiri uxorem.

Decimum praeceptum est: non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subiugium; non aliquid omnino proximi tui concupisces. huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem quandam quaero, nihil mihi interim occurrit — fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus — nisi quia qui omnes res, quas habet, heredibus seruat reprehenditur. hic autem clamat: **** qui rem proximi concupiscit et qui furto aufert et qui furatur aliquid proximi non potest nisi rem proximi furari. sed de furto superius iam praeceptum est; ubi intellegas et rapinam; non enim de furto praeciperet et de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo maioris poenae est uiolenter eripere. auferre ergo nolenti sine occulte siue palam habet praeceptum suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus, in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet denique qui nolunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerent fieri a morientibus. quid enim tam iustum uidetur quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi ? quid aput te facit, homo? dimissum est mihi; hereditatem consecutus sum; testamentum lege.a nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi iure possidentem: deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri: non uis, ut habeat heredes. in heredibus autem nihil carius primogenito. proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbram perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos: moriuntur enim homines sine ante parentes suos sine post parentes suos; mortui moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae dei; nonus natus, prius natus inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales; sed inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte concupisces, interius fidem perdes. eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate, sed fraude, ueluti amans eum a quo te cupis fieri heredem; amando eum mori quaeris et, ut in re eius te uideas possessorem, illi inuides successorem.

Heia, fratres, decursa decem praecepta et decem plagas, comparatos contemtores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum ! cantos uos fecimus, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei: res uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri uestri; res uestras, quas nobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit auferre; ubi nec tinea nec robigo metuenda est; cum quibus diues exit et naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus uestris, donec ducatur populus de Aegypto quodam exodo suo. quod et fit; nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri.

Sanctificatio nulla diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est proprie spiritus sanctus; cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum tamquam in sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur; hoc scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores et maiora. maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius aliquid dicant et explicent: ego tamen quod in praesenti sat est, illud uideo, illud uos ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem inueniri proprie sancto spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem ? dicit Esaias spiritum dei uenire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae, intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris dei. si secuti estis, septem res percurri, tamquam descendentem ad nos spiritum dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: initium sapientiae timor domini. ita ergo septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione unus. an aliquid euidentius uultis? pentecosten diem festum scriptura sancta de septimanis factum commemorat. habes in scriptura Tobiae, ubi euidenter dicit istum diem festum factum de septimanis. septies enim septeni XLVIUI in summa redeunt. sed tamquam ut redeatur ad caput — spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur — ideo ad XLVIIII additur unum unitatis et fiunt quinquaginta. non ergo iam sine causa quinquagesimo die post ascensionem domini uenit spiritus sanctus. resurrexit dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum; ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumtione numerantur quinquaginta dies, et uenit spiritus sanctus, in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens. XL enim diebus hic conuersatus est cum discipulis suis, quadragensimo die ascendit in caelum et peractis ibi decem diebus, tamquam decimo praeceptorum signo, uenit spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam spiritus sancti. itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad spiritum sanctum pertinere. quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblatrat aduersus unitatem Christi, intellegendus est non habere spiritum sanctum. contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus apostolus dicit: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. deinde scriptum est in epistula Iudae apostoli: hi sunt qui segregant semet ipsos — reprehendens loquebatur — animales, spiritum non habentes. quid manifestius ? quid euidentius ? merito ueniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. hos autem comparat apostolus magis Pharaonis: habentes, inquit, formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes: in signo tertio defecerunt.

Iam uidete quare in tertio signo defecerunt. mementote eos qui aduersantur unitati non habere spiritum sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis legis, decem praeceptis, duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae tria prima? primum: non erunt tibi di alii praeter me; cui contraria plaga est aqua conuersa in sanguine: propter quod summum principium creatoris ad similitudinem humanae carnis adductum. secundum praeceptum: ne accipias nomen domini dei tui in uanum pertinet, quantum arbitror, ad regnum dei, quod est filius dei. unus enim deus et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. contra uerbum ranae; uide contra uerbum ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium praeceptum de sabbato pertinens ad spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit; quod uobis paulo ante uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. ideo in hoc tertio signo defecerunt qui unitatis , inimici spiritum sanctum non habuerunt; facit enim hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. denique ut iam euidenter confitentibus ipsis Pharaonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino conuicium Iudaei cum dixissent: hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub, principe daemoniorum, respondit ille: si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit in uobis regnum dei. quod alius euangelista sic narrat: si ego in digito dei eicio daemonia. quod alius euangelista dixit "spiritus dei" alius dixit "digitus dei". ergo spiritus dei digitus dei. ideo lex data scripta digito dei; quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ouis celebrato pascha a populo Iudaeorum. implentur quinquaginta dies post occisionem ouis et datur lex scripta digito dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi et uenit spiritus sanctus. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter. iam uidete hoc etiam, fratres, Pharaonis magos euidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: digitus dei est hic.

Cvii. Item Expositio Decalogi Ad Popvlvm. Ex Tractatv De Decem Chordis Psaltebii

Tota lex in duobus praeceptis est, dilectione dei et dilectione proximi; ad duo itaque praecepta, id est ad dilectionem dei et proximi, pertinet decalogus. ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia deus trinitas. ad alterum praeceptum uero, id est ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo uiuatur inter homines. nam ipse numerus septenarius tamquam septem chordarum incipit ab honore parentum: honora patrem tuum et matrem tuam. ad parentes enim suos homo aperit oculos et haec uita ab eorum amicitia sumit exordium. quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? honora patrem tuum et matrem tuam; et dicit apostolus: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum. quomodo primum, quando quartum mandatum est, nisi quia in septenario numero est primum ? ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. nam ideo duae tabulae legis datae sunt. deus enim famulo suo Mosi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta legis — quod et psalterium decem chordarum — tria in una tabula ad deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum.. in altera ergo tabula primum est: honora patrem tuum et matrem tuam; secundum: non moechaberis; tertium: non occides; quartum: non furaberis; quintum: non falsum testimonium dices; sextum: non concupisces uxorem proximi tui; septimum: non concupisces rem proximi tui. haec iungamus illis tribus ad dilectionem dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum uolumus cantare canticum nonam.

Modo non me intueamini, sed sermonem dei. nolite irasci medicamento uestro; non inueni enim aliud qua transire. ueni ad quintam chordam, homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid praetermissurus eram quintam? immo assidue percussurus. in illa enim uideo iacere totum paene genus humanum, in illa uideo plus laborari. ipsam percutiendo quid dico ? nolite moechari post uxores, quia non uultis, ut moechentur post uos uxores uestrae. nolite ire uos quo eas sequi non uultis. sine causa uos excusare conamini, quando dicitis: "numquid eo ad uxorem alienam? ad ancillam meam eo. uis ut dicat tibi: "numquid eo ad uirum alienum? ad seruum meum eo". dices: "non est uxor aliena, ad quam uado". r numquid uis dicatur tibi: "non est uir alienus, ad quem uado" ? absit, ut dicat hoc illa. melius enim dolet te quam imitatur te. illa enim casta et sancta femina et uere christiana, quae dolet fornicantem uirum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter caritatem, non ideo non uult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. nam si propterea non facit, ut tu non facias, si feceris, faciet. si autem deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis et ideo reddat quia iubet ille, et si fornicatur uir, castitatem illa deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit uir, quia nec dignus est, si talis est; loquitur ergo ille interius et dicit et consolatur filiam suam huius modi uerbis: "de iniuriis uiri tui torqueris; quid tibi enim fecit, dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. nam in eo quod male facit noli eum putare caput tuum, sed me". nam si et in eo quod male facit caput est, secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. ut autem non sequatur caput malum suum, teneat se ad caput ecclesiae Christum, huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum. absens sit uir, praesens sit uir: non peccat illa, quia numquam est absens cui debet, ne peccet.

CVIII. TESTIMONIVM DE LEGE IMPERATORIS ANTONINI CONTRA EXCVSATIONEM MARITORVM ADVLTERANTIVM. EX LIBRO DE ADVLTERINIS CONIVGIBVS AD POLLENTIVM II,

Christiani audiunt: caput mulieris uir; ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. et ideo canendum uiro illac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. sed istis quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere: legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit; ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambos pariter impudicos conflictus ipse conuicerit. nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae aput Gregorianum leguntur: "sane", inquit, "litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. neque enim, si penes te culpa. fuit, ut matrimonium solueretur, et secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere uel causam facti tollere". si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum?

Cviiii. Expletio Praedictae Expositionis Ad Popvlvm. Item Ex Eodem De Decem Chordis Sermone

Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum aduersario. nec amara sunt quae dico aut, si amara sunt, curent. potio ista si amara est, accipiatur. quia in periculo sunt uiscera, amara est; bibatur. melius est modica amaritudo in faucibus quam aeternum tormentum in uisceribus. mutate ergo uos; quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. nolite dicere: ,,non potest fieri". foedum est, fratres mei, turpe est, ut uir dicat non posse fieri quod facit femina. scelus est, ut uir dicat: "non possum". quod potest femina uir non potest? quid enim? illa carnem non portat? prior a serpente decepta est. castae uxores uestrae ostendunt uobis fieri posse quod non uultis facere; et dicitis fieri non posse! sed forte dices ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam uerecundiae et pudoris illius magnum munimentum. multae custodiae faciunt feminam castiorem; uirum faciat ipsa uirilitas. nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. illa erubescit uiro; tu non erubescis Christo? tu liberior, quia fortior; quia facile uinces, ideo tibi commissus es. super illam et diligentia uiri et terror legum et consuetudo morum et uerecundia maior: et deus super te, tantum deus. inuenis enim facile pares uiros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. et tanta est peruersitas generis humani, ut aliquando metuendum sit, ne castus erubescat inter impudicos. ideo non cesso tangere quintam istam chordam propter ipsam peruersam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. si quis inter uos faciat homicidium — quod auertat deus! — pellere illum uultis de patria et continuo, si fieri potest, excludere. si quis faciat furtum, oditis illum nec uidere uultis. si quis dicat falsum testimonium, abominamini nec uobis homo uidebitur. si quis concupiscat res alienas, raptor et iniustus reputatur. si quia uolutatus fuerit cum ancillis suis, amator blande accipitur; conuertuntur uulnera in ioca. si quis autem exsistat qui dicat se castum non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse uirum. ad hoc delapsa est humana peruersitas, ut uir habeatur uictus a libidine et uir non habeatur uictor libidinis. triumphantes exsultant et non sunt uiri; iacent prostrati et uiri sunt! si spectares, ille tibi uideretur fortior qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam?

Sed quia dissimulatis a pugna interiore et delectant uos pugnae exteriores, ideo non uultis pertinere ad canticum nonum. ubi dicitur: qui docet manus meas in proelio, digitos meos ad bellum. est enim bellum, quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans auaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. has pugnas facis in occulto, et non uinceris in aperto. ad hoc docentur manus uestrae ad proelium et digiti uestri ad bellum. non eat hoc in spectaculis uestris. in illis spectaculis non id est uenator quod citharista. aliud agit uenator, aliud facit citharista: in spectaculo dei unum est. tange easdem decem chordas et feras occides; utrumque simul facis. tangis primam chordam, qua unus colitur deus: cecidit bestia superstitionis. tangis secundam, qua non accipis nomen domini dei tui in uanum: cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id putauerunt. tangis tertiam chordam, ubi pro spe . futurae quietis facis quidquid facis: interficitur crudelior ceteris beatus amor saeculi huius. propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem, quam promittit deus. uide quomodo utrumque simul facis: et chordas tangis et bestias occidis, id est et citharista es et uenator. non uos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos redemtoris? honora patrem tuum et matrem tuam; tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas: cecidit bestia impietatis. non moechaberis; tangis quintam chordam: cecidit bestia libidinis. non occides; tangis sextam chordam: cecidit bestia crudelitatis. non furtum facies; tangis septimam chordam: cecidit bestia rapacitatis. non falsum testimonium dices; tangis octauam chordam: cecidit bestia falsitatis. non concupisces uxorem proximi tui; tangis nonam chordam: cecidit bestia adulterinae cogitationis. aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem; ideo duo praecepta sunt: non moechaberis et: non concupisces uxorem proximi tui. non concupisces rem. proximi tui; tangis decimam chordam: cecidit bestia cupiditatis. ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in dei dilectione et humana societate uersaris. tangens chordas decem quot bestias occides? nam multa capita sunt sub istis capitibus; in singulis chordis non singulas bestias, sed greges. interficis bestiarum. sic enim canticum nouum cum amore, non cum timore cantabis.

Noli dicere tibi, quando forte luxurianter uis aliquid agere: adhuc uxorem non habeo; facio quod uolo; non enim post uxorem meam pecco". iam nosti pretium. tuum; iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas, immo quem manduces, quem bibas. abstine te a fornicationibus ne furta dicas mihi: "ad fornicem uado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, nec illud praeceptum uiolo, quod dictum est: non moechaberis, quia uxorem nondum habeo nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum uiolo, quod dictum eat: non concupisces uxorem proximi tui. qui ad publicum uado, in quod praeceptum incurro ? " non inuenimus chordam? quo neruo ligemus fugitiuum istum? non fugiat — habet unde ligetur — sed amet te: non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis inuenimus. decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicut audiuimus, ut diligamus deum et proximum; et duo illa ad unum illud. unum est autem: quod tibi fieri non uis, alii ne feceris. ibi continentur decem, ibi continentur duo.

Sed dicis: "furtum si faciam, id facio quod pati nolo; si occidam, id facio quod ab altero pati nolo; si parentibus meis honorem non deferam, quando uolo deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo; si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo. nam si quis interrogetur, dicit: nolo uxor mea tale aliquid faciat; si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam: id facio quod pati nolo. si concupiscam rem proximi mei, nolo ut auferatur mea: id facio quod pati nolo. cum uero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo?" quod grauius est, ipsi deo. intellegat sanctitas uestra. etenim quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. quomodo pertinet ad duo praecepta? si homini non feceris quod pati non uis ab homine usque, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas; si autem quod non uis pati ab homine ipsi deo uis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non uis? carior tibi factus est homo quam deus? "ergo quomodo facio" inquit ,,deo ?" corrumpis te ipsum. "et unde iniuriam deo facio, quia corrumpo me ipsum?" unde tibi facit iniuriam qui uoluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad uanum honorem tuum nec sentiens nec loquens nec uidens? si quis illam lapidet, non in te it contumelia? cum uero imaginem dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes, et non attendis per libidines illicitas fornicationis cuius imaginem uiolasti P postremo deus, qui scit quid tibi utile sit, qui uere sic gubernat seruos suos ad utilitatem illorum, non ad suam — non enim indiget semis quasi adiutorio, sed tu indiges domini auxilio — ipse ergo dominus, qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. hoc iussit, hoc praecepit, ne per inlicitas uoluptates corruat templum eius, quod esse coepisti. numquid ego hoc dico? apostolus hoc dixit; ipsum audite: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? hoc dicit christianis, hoc dicit fidelibus: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? si quis templum dei corruperit, corrumpit illum deus. uidetis quomodo minatur P non uis corrumpi domum tuam: quare corrumpis domum dei? certe non facis alicui quod pati non uis. non est ergo qua euadatur; tenetur ille qui se teneri non putabat. omnia enim peccata hominum ant ad corruptelam pertinent flagitiorum aut ad facinora nocendi quia deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. facis enim iniuriam gratiae eius, dono ipsius. seruum si haberes, nelles ut seruiret tibi seruus tuus: serui tu meliori domino, deo tuo. seruum tuum non tu fecisti: et te et seruum tuum ille fecit. uis ut seruiat tibi cum quo factus es: et non uis seruire ei a quo factus es? ergo cum uis ut seruiat tibi seruus tuus homo et tu non uis seruire domino tuo, facis deo quod tu pati non uis. ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia.

Cx. Qvid Sit: Et Omnis Popvlvs Videbat Voces. Item Ex Libro Qvaestionvm ExodiEt omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri, quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi "uideatur" de omnibus, quae a me dicta sunt, sic "uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob, quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quam quam nonnulli uidere uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intellegere, qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod p-opulus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant, * et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in his quae ad sensum audiendi pertinebant generalis sensus est positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura complecti, quam ut in his quae pertinent ad uidendi sensum subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam "uide quid sonet" solemus dicere; "audi quid luceat" non solemus.
Cxi. De Dis Abgenteis Et Avbeis Fieri Pbaecepto Prohibitis. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiNon facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; et ex dis argenteis et aureis omnia utique simulacra intelleguntur,, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum.
Cxii. Qvomodo Intellegatvr: Non Coqves Agnvh In Lacte Matris Svae. Ex Eodem Ubbo Qvaestionvm Exodl

Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem, nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere P quid est autem: in lacte matris , suae? quasi posset, etiam si hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, ant non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit; ut coques quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax, et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae.

Non occides Christum; prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribnlatio quippe passionis tamquam ignis est; unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos, et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui » sententiae dominus quoque attestatur dicens: baptismo habeo baptizari, quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundum. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sanoto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et pro-10 batione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, cum ad passionem duceretur; ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit, ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid facient? monentur enim boni, ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. dictus est enim a gnus dei, qui tollet peccata mundi. non ergo coques agnum in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis in illo die, quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est VIII kaL apriles, ex quo die usque ad kal. ianuarias, quo natus commendatur, vnn menses computantur decimo inchoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. est autem alius sensus facilior. non coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc et lactantem — qualibus dicit apostolus: lac uobis potum. dedi, non escam — non mittes in praeproperam passionem: tamquam Christo sit dictam, qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in lacte matris, secutus ait euangelista: ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt, non adhuc agni in lacte, sed iam arietes in grege.

Cxiii. Cvb Propitiatorivm Arcae Svperponendvm Dixerit. Ex Eodem Libro Qvaestionvm ExodiPropitiatorium quid dicat superimponendum super aream quaeri solet; sed cum aureum fieri iubeat eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta. est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecepit, qua tegeretur arca: ita ut in ipso propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum dei. in arca. iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. ad hoc enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo superponitur, quia superexsultat misericordia iudicio. duo enim cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, quoniam ministeria ista sunt; et inuicem se attendunt, quia consonant — duo quippe testamenta figurantur ibi — et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit . locuturum deus ad Mosen de medio cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis in multitudine scientiae — quoniam hanc interpretationem habent cherubin — duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia deo, non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad multitudinem\' scientiae spes non est nisi in dei misericordia.

CXIIII. QVOD DICENTI MOSI: OSTENDE MIHI GLORIAM TVAM, RESPONDIT DOMINVS: EGO TEANSIBO ANTE TE ET CETERA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Cum dixisset Moses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea, et uocabo nomine domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; cum paulo ante dixisset: ipse antecedam te et requiem tibi dabo. quod Moses sic uidetur accepisse: antecedam te, tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset; et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobis-cum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum, quod dixisti, faciam. quomodo ergo, cum dixisset Moses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est

Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat, cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moses, cum. haec audiret, typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor", actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus.

Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc se misericorditer facere; sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam glorificare deum. hoc ergo praedictum est: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in domino glorietur. non enim ait: "miserebor talibus uel talibus", sed: cui misericors fuero: ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro impiis mortuus est.

Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praesti-IO tero - uel, sicut alii interpretati sunt: cui misericors fuero, — an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ε̉λεήω et οι̉ϰτειϱήϭω — quod unum atque idem uidetur significare — non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur: "miserebor cui misereor et miserebor cui misereor", aut "miserebor cui misertus ero", non satis commode dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstranit-sicut: "amen, amen" sicut: "fiat. fiat" sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia — ant in utrisque populis, gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur.

Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi gloriam tuam, uel quod supra petiuerat Moses dicens : ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te: non poteris, inquit, uidere faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet: ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti est apparere non posse; id est, sicut est uideri in illa uita potest, ubi ut uiuatur huic uitae moriendum est.

Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans. et stabis, inquit, super petram — quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam — statim ut transiet gloria mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae. sed graecus habet dnyv; hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur.

Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum meam, et tunc uidebis posteriora mea; facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea — ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem — quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis; postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. qui ordo ita se habet: tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non uidebitur tibi; et stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, et ponam te in cauerna petrae. hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Mosi, hoc est Israhelitis, qui in dominum Iesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria. nam posteaquam resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, misso desuper spiritu sancto cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum; quem ut non cognouissent et dominum gloriae crucifixissent,. caecitas ex parte Israhel facta est, sicut dictum fuerat: tegam manu mea super te donec transeam. unde psalmus dicit: quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua, diem appellans, quando Christus diuina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubauerunt qui in die crediderant. hoc est ergo: cum transiero, tunc uidebis posteriora mea: "transiero de hoc mundo ad patrem; posterius in me credituri sunt quorum typum geris". tunc enim compuncti corde dixerunt: quid faciemus? et iussi sunt ab apostolis. agere paenitentiam et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: die ac nocte grauata est super me manus tua — id est: ut non cognoscerem; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent\' — sequitur et iungit: conuersus sum in haerumnam, dum confringeretur spina, id est: cum essem corde compunctus. deinde addidit: peccatum meum cognoui et facinus meum non operui: posteaquam uiderunt, quanto scelere Christum crucifixerint. et quia receperunt consilium, ut agerent paenitentiam et in baptismo remissionem acciperent peccatorum: dixi, inquit, pronuntiabo aduersum me delictum meum domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

Hanc autem prophetiam, quam locutus est dominas ad Mosen, satis res ipsa indicat, quando quidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Mosen, cum\' ipse dominus utique etiam illa quae supra sunt loqueretur; atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera.

CXV. QVOMODO TABVLAE, QVAS ERAT MOVSES DEO VTIQVE PRAE- SCIENTE FRACTVRVS, NON AB HOMINE DICANTVR ESSE, PO- STERIORES VERO IN TABERNACVLO DEI TAMDIV MANSVRAE AB HOMINE ABSCISAE SINT VEL CONSCRIPTAE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI..

Et scripsit in tabulas uerba testamenti, decem uerba. de Mose dictum est, quod ipse scripserit, cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat scriptura et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Mosi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae, scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei et sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quae erat Moses utique deo praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum; unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moses tabulas fregit? istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur — unde dicit apostolus: ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ideo tabulae humano opere sculptae et humano opere scriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei?

Certe ergo repetitio legis nonum testamentum significat; illud autem uetus significabat; unde confractum et abolitum est. maxime cum secundo lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur deus ad nos, ne moriamur: unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur soluitur haec quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis, et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores; quae subintrauit, ut abundaret delictum. non implebatur timore, quae non impletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit; nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius lex reum fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed implere. dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas; (et: fides), quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini in nouo testamento quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei, intus ea in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus; quoniam caritas dei, qua ueraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante. peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.

Cxvi. Ex Sermone Ad Popvlvm. Qvae Sit Inremissibilis Blas- Phemia In Spiritvm Sanctvm — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera — Cxvii

Prius ergo ut aduertatis et intellegatis, admoneo non dixisse dominum: "omnis blasphemia in spiritum non remittetur", neque dixisse: "qui dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei", sed: qui dixerit uerbum. illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret, unde disputare possemus. quoniam, si omnis blasphemia et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur hominibus, ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum uel Iudaeorum aut quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum quemquam ecclesia lucraretur. sed absit, ut hoc dominus diceret; absit, inquam, ut ueritas diceret omnem blasphemiam uel omne uerbum, quod contra spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem neque in, hoc saeculo neque in futuro.

Exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse, ut omnem blasphemiam et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane, ut sit aliquid blasphemiae et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam umquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursum nullum putauerimus, contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit. quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut, quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum definiatur, non sit necesse ex toto, sed fieri possit, ex parte ut intellegatur. ista ergo sententia ex toto, id est uniuersaliter pronuntiaretur, si diceretur: "omnis blasphemia in spiritum non remittetur" aut: "qui dixerit ullum uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro"; ex parte autem, id est particulariter pronuntiaretur, si diceretur: "quaedam blasphemia in spiritu non remittetur". quia nec uniuersaliter ergo nec particulariter pronuntiata sententia est — non enim dictum est: "omnis blasphemia spiritus" aut: "quaedam blasphemia", sed tantummodo indefinite dictum est: spiritus blasphemia non remittetur; nec dictum est: "qui dixerit quodcumque uerbum" aut: "qui dixerit quoddam uerbum", sed indefinite: qui dixerit uerbum — non est necesse, ut omnem blasphemiam uel omne uerbum intellegamus, sed necesse est plane, ut quandam blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intellegi dominus, quamuis id exprimere noluerit, ut quaerendo, petendo, pulsando si quid recti intellectus acceperimus, non uiliter habeamus.

Hoc ut manifestius uideatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. neque enim ita dictum est, ut sine ullo omnino peccato uellet intellegi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset et locutus eis fuisset; plenos quippe inuenit oneratosque peccatis. propter quod dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis. unde, nisi sarcinis peccatorum ex transgressionibus legis? quoniam lex subintrauit, ut abundaret delictum. cum ergo ipse etiam alibi dicat: non ueni uocare iustos, sed peccatores, quomodo, si non uenisset, peccatum non haberent, nisi quia ista sententia nec uniuersaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intellegi? sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset et locutus eis fuisset, falsam — quod absit- sententiam esse dicemus. non ergo ait: "si non uenissem et locutus eis fuissem, nullum peccatum haberent", ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit: "si non uenissem et locutus eis fuissem, quoddam peccatum non haberent", ne pium studium parum exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis et exercemur obscuris: illinc famis expellitur, hinc fastidium. quia ergo dictum non est: "peccatum nullum haberent", non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiam si dominus non uenisset, agnoscimus; sed tamen quia dictum est: si non uenissem, peccatum non haberent. unde necesse est, etiam si non omne, aliquod tamen eos ex aduentu domini quod non habebant contraxisse peccatum. illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt eumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. sicut ergo ibi cum audiuimus: peccatum non haberent, non omne, sed ali- . quod peccatum intellegimus, ita in hodierna lectione cum audiuimus: spiritus blasphemia non remittetur, non omnem blasphemiam, sed quandam; et cum audissemus: qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, non omne uerbum, sed quoddam intellegere debemus. nam et hoc ipsum quod ait: spiritus autem blasphemia non remittetur, utique non omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intellegamus. quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud intellegeret? secundum hanc regulam locutionis et illud accipitur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. non enim ait: "et ab spiritu sancto", et tamen hoc intellegitur. nec quoniam dixit: ex aqua et spiritu, omnem spiritum quisquam intellegere cogitur. quocirca cum audis: spiritus autem blasphemia non remittetur, sicut non omnem spiritum, ita non omnem blasphemiam oportet accipias.

Audire iam uelle uos uideo, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non remittetur, et quod sit uerbum — quoniam non est omne — quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. iam et ego uellem dicere quod intentissime exspectatis audire; sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec adiuuante domino totum quod occurrerit expediam. alii quippe duo euangelistae Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt blasphemiam seu uerbum, ut intellegeremus non omnem blasphemiam, sed quandam, nec uerbum omne, sed quoddam.

Quia non potest omnis intellegi, ne paganis, Iudaeis, haereticis omnique hominum generi, qui diuersis erroribus et contradictionibus blasphemant in spiritum sanctum, spem remissionis, si se correxerint, auferamus, restat utique, ut in eo quod scriptum est: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, ille intellegatur qui non omni modo, sed eo modo blasphemauerit, ut ei numquam possit ignosci.

Sicut enim in eo quod dictum est: deus neminem temtat, non omni, sed quodam temtationis modo deus neminem temtare intellegendus est, ne falsum sit illud quod scriptum est: temtat uos dominus deus uester, et ne Christum negemus deum uel dicamus falsum euangelium, ubi legimus, quod interrogabat discipulum temtans eum; ipse autem sciebat quid esset facturus — est enim temtatio adducens peccatum, qua deus neminem temtat; et est temtatio probans fidem, qua et deus temtare dignatur — ita cum audimus: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne temtandi. item cum audimus: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non utique intellegimus eo modo credentes, quo et daemones credunt et contremescunt, nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum diceret: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur, in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo distinguente per dilectionem operatur: ita cum dixit: qui blasphemauerit in spiritu sancto, non habet remissionem in aeternum, non omnem, sed quendam blasphemantis spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisque fuerit obligatus, nulla umquam remissione soluetur.

Illud etiam quod ait: is qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo, quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant, cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant ? numquid et ludas, magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum ceteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducarit et biberit, mansit in Christo aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt uel, cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo aut Christus in eis? sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisque manducauerit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed certo quodam modo: quem modum ipse utique uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius inremissibilis delicti, sed modo quodam, quem nos quaerere atque intellegere uoluit qui hanc sententiam ueram terribilemque depromsit.

Pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus quales adhuc sumus uidere conceditur, insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, per illud donum nos colligere in unum, quod ambo habent unum, hoc est per spiritum sanctum deum et donum dei. in hoc enim diuinitati reconciliamur eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita caritate diligimus, ut et plenius cognoscamus et beati cognito perfruamur. caritas porro diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax et filius de ueraci patre orta ueritas et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas. omnium est autem non impar diuinitas nec separabilis unitas. primo ergo in nos ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur de bonitate dei munus, uenit ab initio fidei remissio peccatorum.

Per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum et princeps huius mundi mittetur foras a fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impaenitens. ipsa ergo impaenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. contra enim spiritum sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit peccata dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium siue cogitatione siue etiam lingua sua dicit. quem patientia dei cum ad paenitentiam adducit, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impaenitentia — sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare blasphemiam et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum — haec, inquam, impaenitentia, contra quam clamabat et praeco et iudex dicentes: paenitentiam agite; appropinquauit enim regnum caelorum; contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem: haec omnino impaenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quia paenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro.

Sed ista impaenitentia uel cor impaenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad paenitentiam adducit nec de hac uita rapit impium; qui non uult mortem impii, quantum reuertatur et uiuat. paganus est hodie; unde scis, utrum sit futurus crastino christianus? Iudaeus infidelis est hodie; quid, si cras credit in Christum? haereticus est hodie; quid, si cras sequitur catholicam ueritatem ? schismaticus est hodie; quid, si cras amplectitur catholicam pacem? quid, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam uitam, agunt paenitentiam et inueniunt ueram uitam ? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat quod ait apostolus: nolite ante tempus quicquam indicare. haec enim blasphemia spiritus, cui numquam est ulla remissio — quam non omnem, sed quandam intellegimus eamque perseuerantem duritiam cordis impaenitentis uel diximus uel inuenimus uel etiam, quantum existimamus, ostendimus — non potest in quoquam, sicut diximus, dum adhuc in hac uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impaenitentia perseuerans diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti, euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impaenitentis quasi breue aliquod uerbum appellauit dicens: quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. haec enim quamuis prolixa sit et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia, solet tamen scriptura etiam multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta; et tamen sic legitur: ,,uerbum, quod factum est ad illum uel illum prophetam". et apostolus: presbyteri, inquit, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina; non ait "in uerbis", sed: in uerbo. et sanctus Iacobus: estote, inquit, factores uerbi, et non auditores tantum; non ait et ipse: "uerborum" sed: uerbi, quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et sollemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore quisque nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisque uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more, quo scriptura loquitur et quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, quam in ista gerat carne, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore uel sola cogitatione locutus fuerit corde impaenitenti contra remissionem peccatorum, quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo autem non solum uerbum, quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impaenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc remittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod numquam dimittitur; in quibus est autem, quoniam hoc numquam dimittitur, nec alia dimittuntur, quia omnium remissio uinculo istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur, quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus umquam uel haereticus dixit; sed quoniam quisque restiterit ueritati et blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem, at uerbum apud homines caro fieret et habitaret in nobis, quod est filius hominis ipse idem Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impaenitentis contra spiritum sanctum — de quo dictum est: qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu, et de quo item dictum est: accipite spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi — id est si paenituerit eum, accipiet per donum remis1 sionem omnium peccatorum, simul et huius, quo uerbum dixit contra filium hominis, quia peccato ignorantiae siue contumaciae uel cuiusque blasphemiae non addidit peccatum impaenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel reconciliationis, quae fit in ecclesia spiritu sancto.

Proinde nec illud sentiendum est quod quidam putant, ideo remitti uerbum, quod dicitur contra filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus: qua carne utique maior est spiritus sanctus, qui substantia proprie aequalis est patri et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni cetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis uideretur quae contra filium hominis dicitur, quia sicut homo solum putatur. cum uero praemissum sit: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus - quod etiam apud alium euangelistam ita positum est: omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint — procul dubio et illa blasphemia, quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola inremissibilis definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus ? non utique; sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis, quia etiam si illo peccato fuerint homines obligati — quod commemorauit ubi ait: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; quod etiam in euangelio secundum Iohannen ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret: ille arguet mundum de peccato, de iustitia et de iudicio; de peccato quidem, quod non crediderunt in me —: tamen si non dixerit illa cordis impaenitentis duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra filium hominis remittetur.

Hinc fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat an et pater et filius. respondemus, quod et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester peccata uestra. cui nos quoque dicimus in oratione dominica: pater noster, qui es in caelis; atque inter cetera et hoc petimus dicentes: dimitte nobis debita. nostra. de se ipso autem ait: ut sciatis, quod habet filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata. si ergo, inquis, et pater et filius et spiritus sanctus peccata dimittunt, cur illa impaenitentia, quae numquam dimittitur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere, tamquam ille qui hoc impaenitentiae peccato fuerit obligatus dono sancti spiritus resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum ?

Haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intellegatur operatio trinitatis, ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio et spiritu sancto operari intellegatur; et cum operatio filii, non sine operatione patris et spiritus sancti; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et filio. satis notum est recte credentibus uel etiam ut possunt intellegentibus, et illud ideo dictum esse de patre: ipse facit opera, quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est exsistentia cooperantium personarum, quia et filius de illo natus est et spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est filius et cum quo illi communis est idem spiritus. hinc est quod dominus Iesus in spiritu sancto daemones eicit. neque enim et solus hoc implere non poterat atque illum adiutorium tamquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum diuisum in semet ipsum eo spiritu congruebat expelli, quem pater et filius non diuisum in semet ipso communiter habent.

Sic et peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum paeniteat peccatorum et huius tanti peccati, quod alienus est ab ecclesia dei, cor impaenitens habeat, quid ei prodest illa paenitentia, cum isto solo uerbum dicat contra spiritum sanctum, quod extraneus est ab ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intellegitur pertinere. ipse enim spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater, ut ei possimus dicere: dimitte nobis debita nostra. et in hoc cognoscimus, sicut Iohannes apostolus ait, quoniam Christus in nobis manet et de spiritu, quem dedit nobis. ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quia sumus filii dei. ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum est: si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus. propter hanc societatem illi in quos primitus uenit linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consociatio constat generis humani; et sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societa.tem filiorum dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus, ut, quemadmodum tunc ille apparebat accepisse spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium, ita ille se nunc agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. unde dicit apostolus: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis.

Quod autem ipse sit spiritus patris, ipse filius dicit: de patre procedit; et alio loco: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. quod uero ipse sit spiritus filii, apostolus dicit: misit deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: abba pater, hoc est clamare facientem; nos enim clamamus, sed in illo, id est ipso diffundente caritatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. unde item dicit: quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. ad quem ergo in trinitate proprie pertinet huius communio societatis nisi ad eum spiritum, qui est patri filioque communis? neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine patre et filio, sicut nec filius sine patre et spiritu sancto nec sine illis pater. inseparabilis est quippe operatio, quia inseparabilis habitatio; sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur, sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim uoce pronuntiantur, nec tamen a se ipsis ullis interuallis momentisque temporum separantur: non enim umquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed, ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis ecclesiae, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam proprium opus est spiritus sancti patre sane et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii et spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu sancto, quia non est pater amborum; et filius non communiter habetur filius a patre et spiritu sancto, quia non est filius amborum. spiritus autem sanctus communiter habetur a patre et filio, quia spiritus est unus amborum.

Quisquis igitur reus fuerit impaenitentiae contra spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur ecclesiae, numquam illi remittetur, quia hoc sibi clausit ubi remittitur; et merito damnabitur cum spiritu, qui in se ipso diuisus est, diuisus et ipse contra spiritum, qui in se ipso diuisus non est.

Vt de blasphemia spiritus haec sententia diceretur, causa extitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum diuisus est. dictum enim erat de domino, quod in principe daemonum eiceret daemones. ibi se dominus ait in spiritu sancto eicere daemones, ut spiritus, qui non est in se diuisus, eum qui in se diuisus est uincat atque eiciat, ille autem homo in eius perditione remaneat, qui in huius qui in se diuisus non est pacem per impaenitentiam transire detrectat. hoc enim Marcus ita narrat: amen dico uobis, quoniam omnia dimittuntur filiis hominum peccata et blasphemiae, quae blasphemauerint; qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. haec uerba domini cum. dixisset, sua deinde coniunxit dicens: quoniam dicebant: spiritum immundum habet: ut ostenderet hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, quod dixerunt eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones repellere: non quia ipsa esset blasphemia, quae non remittetur, cum et haec remittatur, si recta paenitentia consequatur; sed quod hinc, ut dixi, causa extitit, ut a domino illa sententia proferretur facta mentione spiritus immundi, quem aduersum se ipsum dominus diuisum ostendit propter spiritum sanctum, qui non solum aduersum se diuisus non est, sed etiam quos collegit efficit indiuisos, peccata, quae aduersum se diuisa sunt, dimittendo eosque mundatos inhabitando.

Nam etsi quisquam ita sit contrarius ueritati, ut deo loquenti non in prophetis, sed in unico filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, filium hominis esse uoluit, reluctetur: remittetur ei, cum paenitendo conuersus fuerit ad dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut cuicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono extiterit inimicus, ut non illud per paenitentiam petat, sed ei per impaenitentiam contradicat, fit inremissibile non quodcumque peccatum, sed contemta uel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem numquam uenitur, quae ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem etiam si per ministrum reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto, in ipso spiritu sancto remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia etiam isto tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram confessionem \'aspernetur, nullius simulatione fallatur atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium est, ne sit inremissibilis blasphemia: cor impaenitens caueatur nec aliter paenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi remissio peccatorum datur et societas spiritus in pacis uinculo custoditur.

Item Ex Eodem Eibbo Primo Ad Inqvisitiones C. S

DB HIS QVI COTIDIE ET HIS QVI PERRARO COMMVNICANT, VEL ETIAM DE HIS QVI IN CENA DOMINI POST COMMVNEM CIBVM EVCHABISTIAM SVMVNT. EX LIBRO PRIMO AD INQVI- SITIONES IANVARII.

Dixerit aliquis non cotidie accipiendam eucharistiam. quaesieris quare? "quoniam" inquit ,, eligendi sunt dies, quibus purius homo continentiusque uiuit, quo ad tantum sacramentum dignus accedat. qui enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit". alius contra: ,,immo" inquit "si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario remoueri ad agendam paenitentiam et eadem auctoritate reconciliari. hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere paenitentiam, non ut arbitrio suo, cum libet, uel auferat se communioni uel reddat. ceterum si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque homo iudicetur, non se debere a cotidiana medicina dominici corporis separare". rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace permaneant. faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. neuter autem eorum exhorreat corpus et sanguinem domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendant. neque enim litigauerunt inter se aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zacchaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens ■/ in domum suam susceperit dominum, alter dixerit: non sum dignus, ut sub tectum meum intres: ambo saluatorem honorificantes diuerso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. ualet enim ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique fidelium manna secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat: sic in uniuscuiusque ore christiani sacramentum illud, quo subiugatus est mundus. nam et ille honorando non audet cotidie sumere et ille honorando non audet ullo die praetermittere. contemtum solum non uult cibus iste sicut manna fastidium. inde enim et apostolus indigne dicit acceptum ab eis qui hoc non discernebant a ceteris cibis ueneratione singulariter debita. continuo quippe cum dixisset: iudicium sibi manducat et bibit, addidit, ut diceret: non diiudicans corpus, quod satis toto ipso loco in epistula ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet.

Sio aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseueranter in obseruatione quadragesimae nec quinta sabbati lauant relaxantue ieiunium: „noriu inquit "hodie ieiunabo". quaeritur causa. ,,quia non fit" inquit "in patria mea". quid aliud iste nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? non enim mihi de libro dei hoc recitaturus est aut uniuersae qua dilatatur ecclesiae plena uoce certabit aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum uiolare aut se custodire conuincet. uiolant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. mallem tamen in rebus huius modi, ut et ille in huius et hic in illius patria ab eo quod ceteri faciunt non abhorreret. sine etiam, in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et feruentior est populus dei, uidit uerbi gratia bis offerri quinta sabbati ultimae quadragesimae, et mane et ad uesperam, ■ ueniensque in patria sua, ubi in fine diei mos est offerri, male atque inlicite fieri contendat, quoniam aliter ipse uiderit, puerilis est iste sensus, canendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris.

His enim causis, id est aut propter fidem aut propter mores, uel emendari oportet quod perperam fiebat uel institui quod non fiebat. ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adiuuat, nouitate perturbat. quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter noxia est. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illa die post refectionem offeratur, quia scriptum est: identidem et calicem post cenam dicens. ipsam enim potuit appellare cenam, quod iam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. nam quia alibi dicit: conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam manducare—hanc ipsam acceptionem eucharistiae dominicam cenam uocans — illud magis mouere potuit homines, ut iam refecti die illo uel offerrent uel sumerent eucharistiam, quod in euangelio dicit: cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit, cum etiam superius dixisset: cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim. et manducantibus illis dixit: quoniam unus ex uobis tradet me. post enim tradidit sacramentum; et liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos.

Numquid tamen propterea calumniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? ex hoc enim placuit spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi; nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. neque enim quia post cibos dedit dominus, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debeant aut, sicut faciebant quos apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. namque saluator quo uehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, sacraret hunc locum. nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo uariasset. cum uero ait apostolus de hoc sacramento loquens: propter quod, fratres, cum co.nuenitis ad manducandum, inuicem exspectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis, statim subtexuit: cetera autem, cum uenero, ordinabo. unde intellegi datur — quia multum erat, ut in epistula totum illis agendi ordinem insinuaret, quae uniuersa per orbem seruat ecclesia — ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diuersitate. uariatur.

Inter Cetera — De Expositione Psalmi Decimi Inter Cetera — Item Ad Ianvarivm Inter Cetera — Inter Cetera — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera — Item Inteb Cetera — Item Inter Cetera — Item Inter Cetera

CXVIII. EX LIBEO SECVNDO AD EVNDEM IANVARTVM. QVID SIBI VELIT IN CELEBRATIONE PASCHAE OBSERVATIO SABBATI ET LVNAE; ET DE QVADRAGESIMA VEL DE CONSONANTIA PENTECOSTES CVM DIE LEGIS DATAE.

Quaeris quae causa sit, cur anniuersarius dies celebrandae dominicae passionis non ad eundem redeat anni diem sicut dies, qua traditur natus; et deinde subiungis: "si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi uelit in hac re obseruatio sabbati et lunae?" hic primum oportet noueris diem natalis domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam reuocari, quod natus sit; ac per hoc nihil opus erat nisi reuolutum diem anni, quo ipsa res facta est, festa deuotione signari. sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. eo itaque modo agimus pascha, ut non solum quod factum est in memoriam reuocemus, id est quod mortuus Christus et resurrexit, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem non omittamus. quia enim, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, transitus quidam de morte ad uitam in illa passione domini et resurrectione sacratus est. nam etiam uocabulum ipsum, quod. . pascha dicitur, non graecum, sicut uulgo uideri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque nouerunt. neque enim a passione, quoniam πἀσχειv graece dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, a morte ad uitam, hebraeo uerbo res appellata est: in quo eloquio pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui haec sciunt. quod uoluit et ipse dominus tangere, cum ait: qui credit in me, transiet de morte ad uitam. et maxime idem euangelista hoc intellegitur exprimere uoluisse, cum celebraturo domino pascha cum discipulis, ubi cenam eis mysticam dedit: cum uidisset, inquit, Iesus, quia uenit hora, ut transiret de mundo ad patrem. transitus ergo de hac uita mortali in aliam uitam immortalem — hoc est enim de morte ad uitam — in passione et in resurrectione domini commendatur.

Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spe uitae aeternae diligentibus deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur, et iustus ex fide uiuit. spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. secundum hanc fidem et spem et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo et consepulti illi per baptismum — sicut dicit apostolus: quia et uetus homo noster simul crucifixus est cum illo - et resurreximus cum illo, quia et simul nos excitanit et simul sedere fecit in caelestibus. unde est illa exhortatio: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. sed quia sequitur et dicit: mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo. in gloria, satis indicat quid uelit intellegi, quia nunc transitus noster ad uitam de morte, qui fit per fidem, in spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc — id est caro ista, in qua gemimus modo — induet incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. nunc enim iam quidem habemus spiritus primitias, sed adhuc in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri.

Restat utique redemtio corporis nostri, quam exspectantes in nobismet ipsis ingemescimus. unde est illud: spe gaudentes, in tribulatione patientes. haec igitur innouatio uitae nostrae est quidam transitus de morte ad uitam: qui fit primo per fidem, ut in spe gaudeamus et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. propter ipsum initium nouae uitae, propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus: propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. nam ipse dicitur et mensis nouorum. quia uero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio domini triduana est. primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. hoc ergo et in lunari numero significatur. quia enim septenarius numerus solet in scripturis ad quandam significationem mysticus apparere, tertia hebdomade lunae pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam.

Est illic et aliud sacramentum. quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici; qui enim gloriatur, in domino glorietur.

Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae uera sit, aut non omnino aut difficillime arbitror posse hominem scire. cum enim quaeritur, unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem mouetur in circulo suo, eandem partem, qua lucet, paulatim ad terras conuerti, ut uideri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam et dimidiam obscuram, si eam partem, qua obscura est, ante oculos habeas, nihil candoris uides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos conuertere, si paulatim facias, primo cornua candoris uidebis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens apponatur oculis et nihil obscurae alterius partis uideatur. quod si perseueres adhuc paulatim conuertere. incipit obscuritas apparere et candor minui, donec iterum ad cornua redeat et postremo totus ab oculis auertatur ac rursus obscura. illa pars sola possit uideri. quod fieri dicunt, cum lumen lunae uidetur crescere usque ad quintam decimam, et rursus usque ad tricensimam minui et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. secundum hanc opinionem luna in allegoria significat ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet ecclesia, ex parte autem carnali obscura est. et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus, aliquando autem in conscientia latet ac deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus, sicut contingit, cum oramus in corde et quasi nihil agere uidemur, dum non ad terram, sed sursum cor habere iubemur ad dominum. alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole inlustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non inlustratur, et ideo nihil in ea lucis uideri; cum autem incipit ab illo recedere, inlustrari ab ea etiam parte, quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quinta decima contra solem — tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem obseruauerit, cum eum coeperit non uidere, conuersus ad orientem lunam surgere uideat — atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos conuertere, qua non inlustratur, donec ad cornua redeat atque omnino inde non appareat, quia tunc illa pars, quae inlustratur, sursum est ad caelum, ad terram autem illa, quam radiare sol non potest. ergo et secundum hanc opinionem luna intellegitur ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito dei filio, qui multis locis in sanctis scripturis allegorice sol appellatus est, inlustratur. quem nescientes et cernere non ualentes haeretici quidam ad istum solem corporeum et uisibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur auertere et nonnullorum auertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem ueritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una paruulis salus est et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore peruenitur. quaelibet ergo duarum istarum opinionum uera sit,

illud certe manifestum est et cuiuis aduertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros nisi a sole recedendo neque minuatur nisi ad solem ex parte alia propinquando..

Attende nunc quod in Prouerbiis legimus: sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. et quis est sapiens, qui permanet, nisi sol ille iustitiae, de quo dicitur: ortus est mihi iustitiae sol, et quem sibi non fuisse ortum in die nouissima plangentes impii dicturi sunt: et iustitiae lumen non inluxit nobis et sol non est ortus nobis? nam istum carnis oculis uisibilem solem oriri facit super malos et bonos deus, qui etiam pluit super iustos et iniustos. ducantur autem semper ex rebus uisibilibus ad inuisibilia congruae similitudines. quis ergo est ille stultus, qui tamquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccauerunt? anima quippe humana recedens a sole iustitiae-ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis ueritatis — omnes uires suas in terrena conuertit et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis; sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei propinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora uergebat, ad superiora conuertitur et a terrenis quodam modo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur et uita eius.abscondatur cum Christo in deo. mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens et in uita sua proiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius uidetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. mutatur autem in melius, cum intentionem et gloriam suam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim auertit et ad superiora atque interiora conuertit; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, deterius uidetur. unde illi impii postremam infructuosam agentes paenitentiam etiam hoc inter multa dicturi sunt: hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. nos insensati uitam illorum putabamus insan iam. ac per hoc spiritus sanctus de uisibilibus ad inuisibilia et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens transitum illum de alia uita in aliam uitam, quod pascha nominatur, a XIIII luna uoluit obseruari, ut non solum propter tempus tertium — quod supra commemoraui, quia inde incipit hebdomada tertia — sed etiam propter ipsam conuersionem ab exterioribus ad interiora de luna similitudo assumeretur; usque ad uicensimam uero et primam propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi ecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis.

Ideo Iohannes apostolus in Apocalypsi ad septem scribit ecclesias. ecclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in scripturis significatur. unde est et illud: parauerunt sagittas suas in pharetra, ut insagittent in obscura luna rectos corde. prius enim quam fiat illud quod dicit apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria, obscura uidetur ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum, quas nomine sagittarum intellegi uoluit. unde alio loco propter nuntios fidelissimos ueritatis, quos ubique parit ecclesia, dicitur luna testis in caelo fidelis. et cum de regno domini psalmus caneret: orietur; inquit, in diebus eius iustitia et abundantia pacis, quoad usque interficiatur luna, id est abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. tunc nouissima inimica destruetur mors et quidquid nobis restitit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumitur omnino, cum corruptibile hoc induet inoorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem. unde et illius ciuitatis muri, quae Hiericho appellatur — quae in hebraeo eloquio luna interpretari dicitur — septimo circumacta testamenti arca corruerunt. quid enim nunc agit annuntiatio regni caelorum, quam circumactio arcae significauit, nisi ut omnia munimenta mortalis uitae, id est omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenarii spiritus per liberum arbitrium destruatur? ob hoc enim circumeunte arca non impulsu uiolento illi muri, sed sponte ceciderunt. sunt et alia testimonia scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Hierusalem, cuius ciues sunt sancti angeli, in haerumnis et laboribus peregrinatur. non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in Melius commutari, adoranda esse ista luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad diuina mysteria figuranda. ex omni enim creatura ducitur. nec ideo in sententiam damnationis debemus irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. sicut enim non adoramus pecora, quamuis dictus sit et agnus et uitulus, nec feram, quia dictus sit leo de tribu Iuda, nec lapides, quia petra erat Christus, nec montem Sion, quia in ipso figuratur ecclesia: sic nec solem aut lunam, quamuis ex ea caelesti creatura, sicut ex multa terrestri, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumuntur.

Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta conicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tamquam in scopulos miserae seruitutis illisi a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines habitas religiosissima deuotione suscepimus sicut de cetera creatura, de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero sacramentorum iam christiana libertate parcissime, sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo. in seruitute autem ueteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intellegenda traduntur.

, Aliquantum interest inter obseruationes siderum ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant, ast ad natandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt et hi qui per solitudines harenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur; aut (ad) aliquid in doctrina utili figurate significandum fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio: quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat P ,

Sed iam deinceps uideamus cur etiam id obseruatur, cum pascha celebramus, ut sabbatum occurrat. hoc enim proprium christianae religionis est. nam Iudaei tantummodo mensem nouorum et lunam obseruant a quarta decima usque ad uicensimam primam. sed quia illud eorum pascha, quo passus est dominus, ita occurrit, ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festiuitas a ludaeorum festiuitate distingueretur, et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora et per quem facta sunt tempora et qui uenit in plenitudine temporum et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam, et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret: nondum uenit hora mea, ut in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur. quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe peregrinamur atque ut ad id perueniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum , sancta atque perpetua; in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare et consecrare dignatus est. inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. sic enim ab huius uitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius uitae actione gaudeatur. sed quia talis actio in dei laude agitur sine labore membrorum, sine angore curarum, non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic incipiat esse actio, ut desinat quies. neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare nec in fluctuatione cogitare. quia ergo per requiem ad primam uitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. illa autem prima uita, quae a peregrinatione redeuntibus et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati — quem diem dominicum dicimus - figuratur. quaere septem dies, Genesim lege: inuenies septimum sine uespere, quia requiem sine fine significat prima ergo uita non fuit sempiterna peccanti, requies autem ultima sempiterna est; ac per hoc et octauus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octauo, non extinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. ita ergo erit octauus, qui primus, ut prima uita, sed aeterna, reddatur.

Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requiem spiritus sancti. numquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato dictum est: sanctificauit deus diem septimum.

Quia ergo caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. quia uero nec bene operari possumus nisi dono eius adiuti - sicut apostolus dicit: deus enim est, qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate — nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra, quae in hac uita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti. propterea de ipso deo dicitur, quia, cum fecisset omnia opera bona ualde, septimo die requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit. futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat hominibus. sicut enim, cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur, ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.

Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi quod de sabbato positum est figurate obseruandum praecipitur. quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies - de qua dictum est in psalmo: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur homines ab ipso domino dicente : uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris - cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione abseruamus.

Vnde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo deo sancta et sola inuenitur et certa.

Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo accepit habere festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus. qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ei corpore, quia nec corruptio. oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui. immortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio — nam et pro octauo psalmus scribitur et octauo die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testementorum significationem dicitur: illis septem et illis octo — reseruatam est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat ante requies mortuorum. resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur; ut, postquam facta est talis resurrectio in corpore domini - ut praeiret in capite ecclesiae quod corpus ecclesiae speraret in finem — iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum pascha — ubi ouem occidere et edere iubentur, Cum manifestissime passionem domini figurat — non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum et cum mense nonorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere; ut eundem quoque diem dominus sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat.

Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus.. nunc enim dicitur homini: tolle crucem tuam et sequere me. cruciatur autem caro, cum mortificautur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia., luxuria, auaritia et cetera huius modi, de quibus dicit: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. hinc etiam de ipso dicit: mundus mihi crucifixus est et ego mundo. et alio loco: scientes, inquit, quia uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut euacuaretur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. quamdiu ergo id agunt opera nostra, ut euacuetur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur, ut interior renouetur de die in diem, tempus est crucis. haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies.

Et in scripturis quidem ueteribus ad agendum pascha non est praeceptum tempus nisi ex mense nouorum luna XIIII usque ad xxi. ex euangelio tamen, quia manifestum est quo etiam die dominus crucifixus sit et in sepultura fuerit et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia et orbi uniuerso christiano persuasum eo modo pascha celebrari oportere. quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et in ueteribus libris et ex ieiunio Mosi et Heliae, et ex euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit, demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Mosi lex, in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret quod de illo dicit apostolus: testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iacere non cessat ? numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae — sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis — per uniuersum mundum temporaliter annuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis de. liniatur et a quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur. decem autem quater in quadraginta consummatur; quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium, et fiunt quinquaginta, tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et, posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septeni XLVIIII fiunt; et cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus, dies quinquaginta complentur: qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: beati . qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.

Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Mosi digito dei scripta.

Celebratur uerum pascha et interpositis quinquaginta diebus datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis; quia caritas non. quaerit quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est; quos magorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Mosi, sic et hi resistunt neritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem. sed ultra non proficient; dementia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum, qui erat in Mose. nam deficientes dixerunt: digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus immites M superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: digitus dei est hoc.

Numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est pascha, usque ad diem tertium tertii mensis: inuenies decem et septem primi mensis, xxx secundi, tres tertii; qui fiunt quinquaginta. lex in arca est sanctificatio in corpore domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam sancto spiritu caritas inspiratur. spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. inde prophetia illa cantata est: exsurge, domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. ubi requies, ibi et sanctificatio. unde none ut amemus et desideremus, pignus accepimus. uocantur autem ad requiem alterius uitae — quo ab ista uita transitur, quod pascha significat — omnes in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario in illis magnis piscibus inuenitur, quos dominus iam post resurrectionem nonam uitam demonstrans a dextera parte leuari Imperauit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. tunc homo quietus et perfectus, purgatus in anima et corpore per eloquia domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus sacramentum mirabile reperitur. nec immerito etiam psalmus xvn in libro Regnorum

solus integer legitur, quia regnum illud significat, ubi aduersarium non habebimus. titulus enim eius est: in die, qua eruit eum dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul. quis enim figuratur in Dauid nisi ille qui uenit secundum carnem ex semine Dauid ? qui utique in corpore suo, quod est ecclesia, adhuc patitur inimicos. unde illi persecutori, quem uooe mactauit et in suum corpus traiciens quodam modo manducauit, sonuit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris ? quando autem eruetur hoc corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa nouissima inimica destruetur mors ? - ad hoc tempus pertinet numerus ille CLHI piscium. nam et ipse numerus decem et septies surgens in trigonum CLIII summam complet. ab uno utique usque ad decem septem surgens medios adde et inuenies; ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt xv; adde vi, fiunt xxi; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt CLIII.

Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et pentecoste. ut XL illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio : roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usque quaque obseruatur; nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.

Cxviiii. Item Ex Eodem Libro Secvndo Ad Ianvahivm. De His Qvi De Paginis Evanqvlicis Sobtes LegvntQui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen et ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad uitae huius uanitatem propter aliam uitam loquentia oracula diuina uelle conuertere.
Cxx. Ex Sermone Ad Popvlvm In Vigiliis Paschae. Qvod In Genesi Dies A Lvce Coeperint Et Nvnc A Noctibvs* Compvtentvr

Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte uigilemus. quod die tertio resurrexerit a mortuis dominus Christus, nullus ambigit christianus. hac autem nocte hoc factum esse sanctum euangelium contestatur. totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est, non secundum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi — quamquam et illic tenebrae praecesserunt; nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit deus: fiat lux, et facta est lux — sed quia illae tenebrae nondum erant nox; nondum enim praecesserat dies. diuisit quippe dies inter lucem et tenebras, et prius lucem uocauit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque alterum mane commemoratus est dies unus. manifestum est illos dies a luce coepisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. sed posteaquam creatus homo a luce iustitiae ad peccati tenebras declinauit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est, ut nunc dies a noctibus computemus, quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem uenire conamur et domino adiuuante fieri speramus. sic et apostolus dixit: nox praecessit, dies autem appropinquauit; abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus nos arma lucis. dies igitur dominicae

passionis, quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur: ideoque clausus et terminatus est usque ad parasceuen, quam Iudaei etiam cenam puram uocant, ab eius noctis exordio incipiente sabbati obseruatione. deinde sabbati dies a sua nocte incipiens finitus est uespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei, quoniam eum dominus suae resurrectionis gloria consecrauit. illius itaque noctis ad initium diei dominici pertinentis nunc ista sollemnitate memoriam celebramus. illam noctem agimus uigilando, qua dominus resurrexit, et illam uitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoauit, quam sic excitauit a mortuis, ut iam non moriatur nec mors ei ultra dominetur. nam quoniam uenientes ad sepulchrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non inuenerunt responsumque acceperunt ab angelis, quod iam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexerit, cuius extremitas illud diluculum fuit. deinde cui resurgenti paulo diutius uigilando concinimus, praestabit, ut cum illo sine fine uiuendo regnemus. sed etsi forte his horis, quibus nos ducimus istam uigiliam, illius adhuc corpus in sepulchro erat nondumque resurrexerat, nec sic uigilando sumus incongrui, quia ille dermiuit, ut uigilemus, qui est mortuus, ut uiueremus.

CXXI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH PRIIIO. QVOMODO SECVN- DVM FTGVBAM IONAE TRES DIES ET TRES NOCTES IN PAS- SIONE DOMINI COMPVTENTVB.

Sicut enim fuit Iona in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corda terrae tribus diebus et tribus noctibus. sextae. feriae diei partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est pro toto die, sabbati noctem et diem et noctem dominicam cum eodem die inlucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. quod enim dicuntur decem menses praegnantis, nouem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. et quod se dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus euangelista, alter uero post octo dies dicit, partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc dominus promisit, et partem priorem nouissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intellegas eum qui dixit: post sex dies solos medios commemorasse, qui toti atque integri completi sunt. in Genesi enim a lumine incipit dies et finit ad tenebras ad significandum lap sum hominis; mune autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est de tenebris lucem clarescere, quia a peccatis homo liberatus peruenit ad lucem iustitiae.

Cvr Hic Malo Homini Bene Sit Vel Bono Male. Ex Libro De Provtdentia Dei\'Hinc maxime credendum est quod pietas praedicat, manifestum futurum esse iudicium, quia nunc uidemus humanas felicitates et clades indiscrete bonis et malis uelut sine ullo iudicio esse communes, cum dei iustitia, cuius sic eminet in rebus exiguis prouidentia, nullo modo relinquat sine ullo iudicio passim fluitare maiora. quid autem maius est non solum in ista humana uerum etiam in angelica creatura, quam ut mali iusta miseria puniantur, boni uero beatitudine perfruantur? quod ergo nunc malo homini quasi bene est, occulta poena est felicitas falsa. quod autem homini bono male est , non praemium pietati negatur, sed ad maiora praemia patientia pietatis augetur. item quod aliquando et in hac uita malo homini male est, aut emendatio est ant afflictio peccatorum. quando autem bono homini bene est, non est illius supernae patriae certissimum gaudium, sed huius periculosae peregrinationis qualecumque solacium. haec atque huius modi si cogitaret infidelis impietas, in gubernandis et ordinandis rebus humanis diuinam prouidentiam non negaret nec in suis tenebrosis et mortiferis uiribus contra lumen et uitam sapientiae perduraret. illud ergo attendat homo infidelis, quod dicere non potest ab hominibus institutum, ne deum neget rebus humanis ordinem dare, qui docuit apiculas cellas fauorum tam mirabiliter ordinare: ipsi quippe homini quis dedit inordinatis rebus offendi et rerum ordine delectari? nonne hoc in suae animae natura inuenit, quam sibi ipse non fecit? nam quare ordine non inuento in rebus humanis deum res humanas gubernare non credit, nisi quia rebus inordinatis ordinatas praeponere naturaliter nouit? ergone homo iudicat ordinationem potius quam perturbationem operibus conuenire diuinis et deus ordinatum iudicium non habet de hominibus uniuersis, qui ordini sensum creauit in singulis? habet plane, habet; non dubitet pietas, etsi non comprehendit infirmitas. opera fabrorum ea nempe laudamus, quae inspicere possumus, mechanicorum autem stupemus et, nisi aperta atque monstrata fuerint, eos impossibilia potuisse miramur. cur ergo de indiciis dei tam temere iudicamus et diuini operis ordinem, ubi non potuerimus uidere, festinamus negare, laudantes prouidentiam creatoris in arborum foliis et eam non putantes esse in rebus humanis, nec potius inuestigabiliter et latenter ordinem rerum humanarum currere credimus, quem uel immensum comprehendere uel occultum inspicere non ualemus? sed rerum diuinitus institutarum ordines manifesti, ex quibus coniciantur occulti, feriunt etiam oculos impiorum.] 29

CXXII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI VICESIMO. QVID IN LIBRO EOCLK- SIASTE SALOMON DE HIS QVAE IN HAC VITA BONIS MALISQVE COMMVNIA SINT DIBPVTARIT.

Nunc quando. non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt, magis inscrutabilia fiunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quamuis ergo nesciamus, quo iudicio deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala, quae uidemus bonis malisque esse communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. cum uero ad illud dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies domini nuncupatur, non solum quaecumque tunc iudicabuntur uerum etiam quaecumque ab initio indicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat iustum esse quod latet.

Nempe Salomon, sapientissimus rex Israhel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur Ecclesiastes et a ludaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exoraus est: uanitas uanitantium, dixit ecclesiastes, uanitas uanitantium, omnia. uanitas. quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? et cum hac sententia conecteret cetera, commemorans haerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur, in ea rerum uanitate snb sole illud etiam deplorat quodam modo, quod. cum sit abundantia sapientiae super insipientiam sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita, quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia. dicit etiam illud quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. dixi quoniam hoc quoque uanitas. in hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit, — non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem — in hac ergo uanitate numquid nisi iusto dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? in diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati et utrum sit expers uerae pietatis an particeps, non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erant et bonis bona et malis mala sine fine mansura. denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quia hoc omne opus deus adducet in iudicium in omni despectu siue bonum siue malum. quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum dei, quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur remanens in similitudine uanitatis. quia omne hoc opus — id est quod ab homine fit in hac uita — sine bonum siue malum deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam, qui contemtibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.

Inter Cetera

CXXIII. ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVIBVS SENTENTIIS DOMINI DIVINVM IVDICIVM IN FINE FVTVRVM SAECVLI DECLARETVR.

Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret : aerum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis. et paulo post alteri ciuitati: amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi, hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum. et alio loco: uiri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mor- , tuorum resurrectione uenturum. de Nineuitis enim et regina austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos esse praedixit. nec ideo dixit: "condemnabunt", quia ipsi iudicabunt, sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione- quae utique dies iudicii futura est - loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis eamque suis exponens discipulis: qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus et cetera.

Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit. item discipulis suis: amen en, inquit, dico uobis, quod uos qui secuti me estis in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. unde et alibi Iudaeis dixit: si ego in Beelzebub eicio daemonia filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi indices erunt uestri. nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas: quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt. nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et Si qua alia huius duodenarii numeri quae ad hoc ualeat ratio reperitur. alioquin quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthian legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit. qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus? de ipsis quoque iudicantes in hoc numero duodenario similis causa est. non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israhel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. quod autem ait: in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine noluit regenerationis intellegi. sio enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem. multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius, siue ad excidium terrenae Hierusalem, quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur, ita ut dinosci non possit omnia, nisi ea quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt inter se omnia conferantur. quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur appareat unde dicantur. quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Esychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.

CXXIIII. EX EPISTVLA AD ESVCHIVM EPISCOPVM SALONITANVM. DE DIVERSA OPINATIONE TRIVM FIDELIVM SERVORVM TEMPVS \' . ADVENTVS DOMINI ARBITRANTIVM.

Diligendus ergo est et exspectandus domini, sicut sancte hortaris, aduentus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus eius aduentum et adhibens apostoli testimonium, cuius uerba sic ponis: de cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt aduentum domini. tunc enim, sicut ex euangelio commemoras, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. et quod propheta dicit: ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes, in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uidebitur. item quod scriptum est: qui uero exspectant dominum, exsultabunt cum uirtute, producent pinnas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. hoc plane piissime et uerissime dicis, commendans eorum beatitudinem qui diligunt aduentum domini. sed et illi quibus dicebat apostolus non cito moueamini mente, quasi instet dies domini diligebant utique aduentum domini nec eos dicens doctor gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur uolebat; et ideo nolebat, ut crederent eis a quibus audiebant instare diem domini, ne forte, cum transisset tempus, quo eum crediderant esse uenturum et uenisse non cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes et de ipsa mercede fidei desperarent. non ergo ille diligit aduentum domini qui eum asserit propinquare, nec ille qui eum asserit \' non propinquare, sed ille potius qui eum, siue prope sine longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore caritatis exspectat. nam si tanto magis diligitur dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse uenturus, magis eum diligebant qui eius aduentum iam instare dicebant, quam hi quos apostolus eis credere prohibebat, uel ipse apostolus, qui hoc utique non credebat.

Si ergo latet, quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet, quando finis erit; ante quippe non erit.

\'Vt autem tibi tamquam sancto homini dei et sincerissimo fratri aperiam, de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque uitandus est, quantum ab homine uitari potest, siue citius siue tardius quam futurum est dominus uenturus esse credatur. sed mihi quisquam non uidetur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: moram facit dominus meus uenire, dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo semoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur, quamquam omnes consonent euangelio, quo omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter exspectant. uideamus tamen quis amplius consonet. unus dicit: nuigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus". alter dicit: "uigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus." tertius dicit: ;;uigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus, quando uenturus sit dominus". euangelium dicit: uidete, ui uigil ate et orate; nescitis enim quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus et euangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc uolunt esse uerum quod putat primus; sed hoc secundus negat, tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis uerum dicat illorum. proinde si hoc factam fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt. exsultabunt itaque citius uenisse quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare, sed nullum : qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum, multos infirmos a christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturus. qui autem credunt quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum. qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius, etiam si fallitur, feliciter fallitur. habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam, si non erit. ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem quid horum sit uerum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id affirmantem quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis uideo periculosum esse, si fallaris.

CXXV.\' EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVAB SIT PRIMA RESVRRECTIO, QVAE SECVNDA.

Amen, amen dico nobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui. audierint uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam in semet ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: uenit hora et nunc est; non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt de quibus idem ait: sine mortuos sepelire mortuos suos, ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: uenit, inquit, hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum; omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis nemine prorsus excepto eine originalibus siue etiam uoluntate additis uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum qui iustificat impium ex impietate iustificati tamquam ex morte uiuificati ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possemus. ad hanc enim primam non pertinent nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. ista est misericordiae, ilia iudicii. propter quod in psalmo scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. de quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. hic ostendit quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. ad hoc enim ait: quoniam filius hominis est; ac deinde subiungens Unde agimus: nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae. qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii. hoc est illud iudicium, quod paulo ante sicut nunc pro damnatione posuerat dicens: qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet a morte in. uitam, id est pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione indicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: qui male egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. resurgat ergo in prima qui non uult in secunda resurrectione damnari. uenit enim hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent, id est in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam quae corporum futura est resurrectionem praecipitabuntur qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. ueniet enim hora - ubi non ait: "et nunc est", quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio dei — quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. non dixit, quemadmodum in prima: "et qui audierint uiuent"; non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae quoniam beata est, sola uita dicenda est. nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere.. quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuunt, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima quae nunc est animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo quod reuixerunt non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque immortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae: una prima et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.
Cxxvl Ex Libro De Civitate Dei Xx. De Dvabvs Besvbrectioni- Bvs Et Mille Annis

De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur Apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. ait quippe in libro. memorato Iohannes apostolus: et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus . et satanas. alligauit illum mille annis et misit illum in abyssum et clausit et signauit super eum, at non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni; post haec oportet eum solui breui tempore.. et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis. reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. haec resurrectio prima est. beatus et sanctus est qui habet in hac prima resurrectione partem. in istis secanda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. qui propter haec huius modi libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis in eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium., ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis haerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: unus dies apud dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus impletis sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales illo in sabbato affuturae sanctis per domini praesentiam crederentur. nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. sed cum eos qui tunc resurrexerint dicant immoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. hi autem qui spiritales sunt istos ista credentes chiliastas appellant graeco uocabulo, quos uerbum e uerbo exprimentes nos possumus miliarios nuncupare. eos autem longum est refellere ad singula, sed potius quemadmodum scriptura haec accipienda sit iam debemus ostendere.

Ait ipse dominus Iesus Christus: nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi primo all iga uerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. ut ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in Apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; et alligauit illum mille annis, hoc est eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis qui fuerant liberandi cohibuit atque frenauit. mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. decem quippe decies ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est. ut autem in altitudine surgat et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur et mille sunt. porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur — quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promittit dicens: accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodam modo apostolus ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes, quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus diuitiarum est - quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? unde nec illud melius intellegitur quod in psalmo legitur: memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes.

Et misit illum, inquit, in abyssum. utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam dei multum profunda sunt corda, non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. plus namque possidetur a diabolo qui non solum est alienatus a ideo uerum etiam gratis odit seruientes deo. et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. clausit super eum dictum est "interdixit ei, ne posset exire", id est uetitum transgredi. signauit autem quod ait, significasse mihi uidetur, quia occultum esse uoluit qui pertineant ad partem diaboli et qui non pertineant. hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare utrum sit casurus, et qui uidetur iacere utrum sit resurrecturus incertum est. ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. has enim deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam quis fidelis ignorat? nec moueat quod saepe diabolus seducit etiam illos qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur dei. nouit enim dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. sic enim eos nouit dominus ut deus, quem nihil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet — si tamen uidet cuius cor non uidet — qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet.

Cxxvii. Seqvitvr Setextvs Libri Vicesimi. De Alligatione Et Solvtione Diaboli

Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam essent ecclesia. neque enim dictum est: "ut non seduceret aliquem" sed: ut non seduceret, inquit, iam gentes; in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi. donec finiantur, inquit, mille anni, id est aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. nec sic accipiendum est quod ait: ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim cum misertus fuerit non erunt oculi seruorum eius ad dominum deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsum intellegendum, uelut * si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes, id est ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes.

Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? absit. numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: nouit dominus qui sunt eius. et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut ex quo est instituta hic fuit, et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.

CXXVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVID RESPONDENDVM SIT EIS QVI PVTANT RESVRRECTIONEM AD SOLA CORPORA, NON ETIAM AD ANIMAS PERTINERE.

. Haec resurrectio prima est. beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit uerum etiam in eo quod reuixerit permanebit. in istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet.

Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerunt quibus ait: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. hinc est et illud: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. quod autem dicunt non posse resurgere nisi qui cadunt et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino stat aut cadit, et: qui se putat stare caueat, ne cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis, non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et Christi, hoc est patris et filii, quamuis propter formam serui sicut hominis filius, etiam sacerdos ita Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re in hoc opere non semel diximus.

CXXVIIII. EX EODEM LIBRO XX. DE GOG ET MAGOG, QVOS AD PERSE- QVENDAM ECCLESIAM DEI SOLVTVS PROPE FINEM SAECVLI DIABOLVS INCITABIT.

Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa \' et uaria seducebat. exibit autem dictum est: "in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum". haec enim erit nouissima persecutio nouissimo imminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est: nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog "tectum", Magog "de tecto", tamquam domus et ipse qui procedit de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis. quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt.

cxxx. EX EODEM LIBRO XX. AN AD VLTIMVM IVDICIVM PERTINEAT IMPIORVM, QVOD DESCENDISSE IGNIS DE CAELO ET EOSDEM COMEDISSE MEMORATVR.

Quod uero ait: et ascenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque. tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est in angustias tribulationis artabitur, urguebitur, concludetur nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.

Quod uero ait: et descendit ignis de caelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. hic autem bene intellegitur ignis\'de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt attrahere in partes antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles erunt sancti: inde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est : zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus occupauit plebem ineruditam et nunc ignis contrarios comedet. et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes inueniet super terram, quando interficiet antichristum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

CXXXI. ITEM EX EODEM LIBRO XX DE CIVITATE DEI. QVID APOSTOLVS THESSALONICENSIBVS SCRIPSERIT DE MANIFESTATIONE ANTI- CHRISTI.

Roga.mus, inquit, uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostentans se, tamquam sit deus. non retinetis in memoria, quod adhuc, cum essem apud uos, haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus, interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. nulli dubium est eum de antichristo ista dixisse diemque iudicii — hunc enim appellat diem domini — non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a domino deo. quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! sed in quo templo dei sit sessurus incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi antichristum uolunt rectiusque putant etiam latine dici, sicut in graeco est, non: in templo dei, sed: in templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis. quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus nec ualemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut antichristi uidebantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum antichristum suspicantur. alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. illud tamen quod ait apostolus: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat" id est de Romano tollatur. et tunc reuelabitur iniquus: quem significari antichristum nullus ambigit. alii uero et quod ait: quid detineat scitis et: mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniat ad tantum numerum, qui antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide, quam tenent, tenaciter perseuerent dicendo: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod antichristus sit uenturus, nunc autem antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus, quod nonissima sit hora. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum antichristum pertinebunt, et tunc renelabitur. alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius antichristus, quamuis ad occultum iam iudicium dei pertineat quod ab illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt. tunc enim soluetur satanas et per illum antichristus in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiam si erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit, phantasmata fuerunt, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumsit et turbo irruens et domum deiciens filios eius occidit; quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quod horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent nec dubitauit apostolus addere ac dicere: ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum facere ista permittit iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. sed iudicati seducuntur illis iudiciis dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam indicare cessauit; seducti autem iudicabuntur nouissimo manifestissimoque iudicio per Christum Iesum iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.

Cxxxii. Ex Eodem Libro Xx. Qvid Idem Apostolvs In Prima Ad Eosdem Epistvla De Resvrrectione Mortvorvm Docverit

Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resur-rexit, ita et deus eos qui dormierunt per Christum adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum domini, non praeueniemus eos qui ante dormierunt; quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendit de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapimur in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus. haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt.

Sed quaeri solet, utrum illi quos hic uiuentes inuenturus est Christus, quorum personas in se atque in illos qui tunc secum uiuebant transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. quod enim ait: et ita semper cum domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum domino esse mansuros, quia nec ipse utique ibi manebit, quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti. sed ita cum domino erimus, id est sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos quos hic uiuos inuenturus est dominus in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urguere ubi dicit: in Christo omnes uiuificabuntur, cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur. quomodo igitur quos uiuentes hic Christus inueniet per immortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram — sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: terra es et in terram ibis: — fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de Genesi non teneri, quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sine nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.

Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes resurgimus, uel, sicut alii codices habent: omnes dormiemus. cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem, quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de corporibus mortalibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: omnes resurgimus aut: omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem uiuificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt quamuis breuissima, non tamen nulla. cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum cadauerum puluerem ? nec ab illa sententia, qua homini dictum est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur immunes, si eorum morientium in terra non reccident corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. in terram quippe ibis est: "in hoc ibis amissa uita quod eras, antequam sumeres uitam", id est hoc eris exanimatus quod eras, ante quam esses animatus — terrae quippe insufflauit deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam — tamquam diceretur: ,,terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras;" quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem quod fit cinis, it in uetustatem quod fit uetus, it in testam quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse uolumus, ut credamus. sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non ualemus.

"CXXXIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE ADVENTV HELIAB ANTE IVDICIVK, CVIVS PRAEDICATIONE SCRIPTVRARVM SECRETA ,- : RESERANTE IVDAEI CONVERTENTVR AD CHMSTVM.

Cum admonuisset, ut meminissent legis Mosi — quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos — continuo subiecit: et ecce ego mittam uobis Helian Tesbiten, antequam ueniat dies domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo temporum ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. ipse quippe ante aduentum iudicis saluatoris non immerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non immerito creditur. curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. cum uenerit ergo exponendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quemadmodum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moses. sic enim cor patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: et cor hominis ad proximum suum. sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior \'inueniri, ut intellegatur Helias cor dei patris conuersurus ad filium; non utique agendo, ut pater diligat filium, sed docendo, quod pater diligat filium; ut et Iudaei quem prius oderant diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet deus a Christo nostro, quia hoc putant. eis ergo tunc cor eius conuertetur ad filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem patris in filium. quod uero sequitur: et cor hominis ad proximum suum, id est conuertit Helias et cor hominis ad proximum suum, quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? cum enim sit in forma dei deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. hoc ergo faciet Helias. ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. terra sunt enim qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra deum murmura illa uenerunt: quia mali ei placent, et: uanus est qui serui t deo.

Cxxxiiii. Ex Libro De Civitate Dei Xxi. An Possint Corpora In Vstione Ignis Esse PerpetvaQuid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? nolunt enim hoc ad omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant, nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo impune contrectat, illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus, aut, si ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis adhuc ad exemplum esse rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt. suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. si hoc autem creditur, cur non et illud?
Sections 151 to 178
Cxxxv. An Conseqvens Sit, Vt Corporevm Dolorem Seqvatvb Carnis Interitvs

Sed nullum esse inquiunt corpus, quod dolere possit nec possit mori. et hoc unde scimus? nam de corporalibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse atque, ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut quod experti non sunt nequaquam esse arbitrentur. nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere, certum tamen est uiuere omne, quod dolet, doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. necesse est ergo, ut uiuat dolens, non est necesse, ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit et, ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluitur, ita nullo dolore rumpatur. proinde etiam si caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit, erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors, qualis nunc non est. non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur.

Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale, quod corpore maius sit. ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. ecce inuenta res, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corporis sensus et uita, ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. dolet itaque anima cum corpore eo in loco eius, ubi aliquid contingit, ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi. dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dines ille apud inferos, quando dicebat: crucior in hac flamma. corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accedere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. cum uero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti affert, cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere. et . dolere atque gaudere. unde Vergilius: "hinc" inquit — id est ex moribundis terreni corporis membris — "metuunt cupiuntque, dolent gaudentque." sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas. secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua "rursus incipiunt in corpora uelle reuerti." ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. frustrata quippe cupiditas sine non perueniendo quo tendebat sine amittendo quo peruenerat uertitur in dolorem. quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? cur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quae tamen non ideo mori cogunt ? non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.

Cxxxvi. Ex Eodem Libro De Civitate Dei Xxi. Qvod In Bebvs Miris Svmma Credendi Batio Sit Omnipotentia Cbeatobis — Inter Cetera

Cur itaque facere non possit deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo, in terra, in aere, in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus, quibus plenus est, procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum P sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea quorum pauca commemorauimus, respondere assolent: "uis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum". tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius., at hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, ut his contraria patiatur. haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus noctibusque feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter ipse idem accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. sed cum deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos uerum etiam quae notissima posui: sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pauonis, cum patuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente, ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant...

Etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur omnipotentem deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? ipse quippe faciet, quia se facturum ipse praedixit quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.

Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hic reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: „uis ista naturalis est, rei huius ista natura est," quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus autem quid respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est ut posset numquam perpeti mortem, aliter autem post peccatum, qualis in haerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit. sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum."

CXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DBI XXI. AN HOC IVSTITIAE RATIO HABEAT, VT NON SINT EXTENSIORA POBNABVM TBM- PORA, QVAM FVEBINT PECCATOBVM.

Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. octo genera poenarum in Legibus scribit esse Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem. quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio ? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. unde illud est legis: oculum pro oculo, dentem pro dente. fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas delectationis exiguae diuturno dolore punitur? quid in uinculis? numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari, cum iustissime annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo ant ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur. nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed impietatis et iniquitatis magnitudine metiendum. qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora, qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium ? quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus, sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. quomodo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur nobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt non propter aequalitatem temporis, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram, quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui indicat et condemnat iniuste si indicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit; iudicio enim fecit, iudicio patietur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patitur damnatione quod iustum est.

CXXXVIII. SEQVITVK SETEXTVS. DE MAQVITVDINE PRAEVARICATIONIS PRIMAE, OB QVAM AETERNA POENA DEBEATVK QVI EXTRA GRATIAM FVEBIT SALVATORIS.

Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum est. quanto enim magis homo fruebatur deo, tanto maiore impietate dereliquit deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternus. hinc est uniuersi generis humani massa damnata, quoniam qui hoc primus admisit cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.

CXXXVIIII. SEQVITVR SETEXTVS. CONTRA OPINIONEM EORVM QVI PVTAJNT CRIMINOSIS SVPPLICIVM POST MORTEM CAVSA PVRGATIOKIS ADHIBERI.

Platonici quidem, quamuis impunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant uel humanis inflictas legibus uel diuinis siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur, ut hic non corrigatur. hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait: quin et supremo cum lumine uita reliquit — id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita — non tamen — inquit — omne malum miseris nec funditus [omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterumque malorum supplicia expendunt; aliae panduntur inanes suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni. qui hoc opinantur, nullas poenas non, sed purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas quod terrena contagione contractum est. aer quippe accipitur in eo quod ait: suspensae ad uentos", aqua in eo quod ait: "sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "aut exuritur igni. nos uero etiam in hac quidem mortalitate esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit prior; sed illis sunt purgatoriae qui eis coherciti corriguntur. ceterae omnes poenae siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidontia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat deus, qui iusto, quamuis occulto iudicio sinit fieri. sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc \'et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. nam quibusdam quod in isto non remittitur remitti in futuro saeculo, id est ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.

Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum postea poenas luunt. fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus.

CXL. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. DE HIS QVI EOS QVI PERMANENT IN CATHOLICA FIDE, ETIAM SI PESSIME VI- XERINT, TAMEN PROPTER FIDEI FVNDAMENTVM SALVANDOS ESSE DEFINIVNT.

1 Sunt qui propter id quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides. pretiosos, ligna, faenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igni reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiam si malae uitae fuerit catholicus christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, faenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est per poenas ignis illius liberari, quo igne ultimo iudicio punientur mali.

Cxli. Ex Eodem Libro Xxi. Qvid Sit In Fvndamento Habere Christvm Et Qvibvs Spondeatvr Salvs Per Ignis Vstvram

Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "qui non in me manet et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." non itaque manent in Christo qui non sunt membra eius. non sunt autem membra Christi qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.

Sed habent, inquiunt, christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam uelut ligna, faenum, stipulam. recta itaque fides, per quam Christus . est fundamentum, quamuis cum damno — quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur — tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus : ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? simul quis iste sit inquiramus; hunc autem non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: "si etiam mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides;" alius autem: si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?

Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus, nihil in aedificio praeponitur fundamento. quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit expleri libidinem ? si quis itaque christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes, quae ignorant deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. potest ergo et iste in fundamento habere Christum. si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, faenum, stipulam, Christus est fundamentum; propter hoc saluus erit per ignem. delicias quippe huius modi amoresque terrenos propter coniugalem quidem copulam non damnabiles tribulationis ignis exuret. ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates, quae auferunt haec. ac per hoc ei qui aedificauit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. uide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo. uide alium aedificantem ligna, faenum, stipulam: qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit — dies utique tribulationis — quoniam in igni, inquit, reuelabitur. eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit t - permanet enim quod quisque cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo — quod superaedificauit, mercedem accipiet — id est unde cogitauit, hoc sumet; — si cuius autem opus arserit, damnum patietur — quoniam quod dilexerat non habebit - ipse e autem saluus erit — quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit — sic tamen quasi per ignem — quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit. ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo dominus dicit sinistris: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, faenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meriti fundamentum: quid arbtramur dextros, quibus dicetur: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est: sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit, mercedem accipiat, si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. in illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate . tenuerunt. si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt qui salui non erunt et ideo audient: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur qui post resurrectionem corporis futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi qui non habuerunt tales mores in huius corporis uita, ut eorum ligna et faenum et stipula consumatur, alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt sine ibi tantum sine et hic et ibi sine ideo hic, ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus, quod eam sequitur, ab unoquoque sentiatur. persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia con sumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia talia reperiunt, quae maneant in aeternum. erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore antichristi, qualis numquam antea fuit. quam multa erunt tunc aedificia siue aurea siue faenea super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet propter stabile fundamentum. quicumque autem non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus;, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. uerum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo domino non praeponat malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temtationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit, ut ista dilectio reperiatur in lignis, faeno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?

De Expositione Psalmi Lxxx

Expone ergo, inquit, nobis ligna, faenum, stipulam qui aedificant supra fundamentum quomodo non pereant, sed salui fiant, sic tamen tamquam per ignem. obscura quidem illa quaestio, sed ut possum breuiter dicam, fratres. sunt homines omnino contemtores saeculi huius, quibus non est natum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, casti, sancti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua uendentes et pauperibus distribuentes aut possidentes tamquam non possidentes et utentes hoc mundo tamquam non utentes. sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione: non rapit uillam alienam, sed sic amat suam, ut si perdiderit conturbetur; non appetit uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis liberorum procreandorum causa; non tollit aliena, sed repetit sua et habet indicium cum fratre suo. talibus enim dicitur : iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. uerum ipsa iudicia in ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit. contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum caelorum; non totum cor sursum leuat, sed aliquam eius partem trahit in terram. denique si ueniat temtatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, qui dicunt ex hac opportunitate: bonum est mihi dissolui et esse cum Christo, alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur; illi autem amantes res proprias, domos proprias, grauiter conturbantur: faenum, stipula et lignum ardet. habent ergo ligna et faenum et stipulam super fundamentum, sed rerum concessarum, non inlicitarum. dico enim, fratres: possides fundamentum: haere caelo, calca terram. si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum autem dixeris: "amo possessionem istam, timeo ne pereat" et imminet damnum et tu contristaris, non quidem praeponis eam Christo. nam sic amas possessionem istam, ut, si dicatur tibi: "ipsam uis an Christum?" et si tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: saluus eris tamquam per ignem. audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc non facere Christum in fundamento ponere est. ueritas enim dixit: os, quod mentitur, occidit animam. ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas, eo, quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento; tamen quia diligis illam et contristaris, si perdis illam, super fundamentum posuisti non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, faenum, stipulam: saluus ergo eris, si ardere coeperit quod aedificasti, sic tamen tamquam per ignem. nemo ergo super fundamentum hoc aedificet adulteria, blasphemias, sacrilegia, idolatrias, periuria et putet se saluum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, faenum, stipula; sed si aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni caelorum, id est super Christum, ardebit amor rerum temporalium et ipse saluus erit per idoneum fundamentum.

Inimici domini mentiti sunt ei dicendo: eo ad uineam et non eundo; et erit tempus non ad tempus, sed in aeternum. et qui sunt isti? et cibauit illos ei adipe frumenti. nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici, qui mentiti sunt ei. et cibauit illos ex adipe frumenti: miscuit eos sacramentis suis. et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibauit; et inimicus domini mentitus est ei et erit tempus eius in aeternum. cibauit illos ex adipe frumenti. o ingratos! cibauit ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos: in heremo de petra aquam produxit, non mel. mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. quam ergo multi inimici domini mentientes domino cibantur non solum ex adipe frumenti sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur uerbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabularum eius! quam multi delectantur! quam multi clamant! et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus. quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, dicunt: "suaue est." dicunt: "nihil melius, nihil dulcius intellegi uel dici potuit." et tamen inimici domini mentiti sunt ei. nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro uos, recurramus ad caput: exultate deo adiutori nostro.]

CXLIL EX EODEM LIBRO XXI. CONTRA EORVM PERSVASIONEM QVI PVTANT SIBI NON OFFVTVRA PECCATA, IN QVIBVS, CVM ELEEMOSVNAS FACERENT, PERSTITERVNT.

Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait dominus, inquiunt: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet, inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto, si quaeratur quae dignae sint pro peccatis elemosynae — de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae — procul dubio non inuenientur eas facere qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt. primo quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. indignum est enim, ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat: miserere animae tuae placens deo. hanc elemosynam, id est ut deo placeat, non faciens animae suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? ad hoc enim et illud scriptum est: qui sibi malignus est, cui bonus erit? orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: fili, peccasti; ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, existimant, non ut in eis perseuerantes licentiam male faciendi nos per elemosynas comparare credamus.

Ideo autem dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. tales autem elemosynas non dicendi sunt facere qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait: quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. si enim christiano esurienti panem tamquam christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto . enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? cur illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est — alioquin reus erit gehennae ignis — ita e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat - ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum — ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus — unde et dominica nominatur — delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait: "si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. quid est ergo: peccata uestra nisi "peccata, sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis" ? ubi ergo illi qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. uenire quippe debet in mentem ille seruus, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. in his ergo qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: super exsultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mamona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. in eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere; ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mamona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiam si bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sunt uerae diuitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerint misericordiam consequantur. mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam domini sententiam, ubi ait: facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, meroedem iusti accipiet. nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait: quique sui memores alios fecere merendo, id est qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent quod frequentatur ore christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit : "memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit. sed quis iste sit modus et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum dei, ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat; quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mamona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiam si perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mamona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. uerum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit, ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque tempus inde eruatur. nam et illi qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines impunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur. elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fractus alieni temeritate uanissima pollicetur.

Cxliii. Ex Libro De Civitate Dei Xxh. De Aeterna Dei Et In- Commvtabili Volvntate — Item De Eadem Volvntate Dei. Ex Psalmo Cx

Multa fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: deus est enim, qui operatur in uobis et uelle; sicut iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant quibus ait Iesus: in lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur quod non ipse uult, sed suos id nolentes facit; sicut dicitur cognouisse quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo, fas est, ut credamus, quod eos tunc cognouerit deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle dicimus quod alios effecit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate nec fiunt; sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "uult deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit., dicimus: "fiet quando deus uoluerit; si autem non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: „fiet, si deus uoluerit"; non quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est uoluntate tunc erit.

Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, semper omnipotens.]

Cxliiii. Seqvitvr Setextvs. De Peomissione Aeternae Beatitvdinis Sanctoevm Et Perpetvis Svppliciis ImpioevmQuapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere — siue, ut quidam interpretati sunt, aggere — exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. et alio loco per eundem prophetam: accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia, quae ad hoc pertinentia in libro uicesimo posui, sine quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt nomina paganorum etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.

CXLV. SEQVITVB: CONTRA SAPIENTES MVNDI, QVI PVTANT TERRENA HOMINVM CORPORA AD CAELESTE HABITACVLVM NON POSSE TRANSFERRI.

Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de republica libro a Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret: "quorum non corpora" inquit "sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." haec est magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena miro sibi modo conexa et implicata. cur ergo eodem uolente deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus, quo id fieri uoluit, qui hoc quod uidendo iam uiluit multo mirabilius quam illud quod ab istis non creditur fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos caelesti corpore potiores terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare. sed hoc incredibile fuerit aliquando.

Cxlvi. Seqvitvr: De Carnis Resvrrectione, Qvam Qvidam Mvndo Credente Non Credvnt

Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus

in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus?

CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE.

Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt ? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. "magis est" inquit "in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "ex quo intellegi potest" inquit "permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum.

Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.

Cxlviii. Seqvitvr: De Miracvlis, Qvae Vt Mvndvs In Christvm Crederet Facta Svnt Et Fieri Mvndo Credente Non DesinvntCur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur.
Cxlviiii Ex Eodem Libro De Civitate Dei Xxii. An Ad Dominici Corporis Modvm Omnivm Mortvorvm Resvrrectvra Svnt CorporaChristus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus — circa XXX quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis — et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Cl. Seqvitvr: Qvalis Intellegenda Sit Conformatio Sanctorvm Ad Imaginem Filii DeiIllud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi — unde nobis alio loco dicit: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.
Cli. Seqvitvr: An In Svo Sexv Resvscitanda Atqve Mansvra Sint Corpora FeminarvmNonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur "formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: "de qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne, sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient.

CLII. EX EODEM LIBRO XXII DE CIVITATE DEL QVOD IN RESVR- BECTIONE MORTVORVM NATVRA COBPORVM QVIBVSLIBET MODIS DISSIPATORVM IN INTEGRVM REVOCANDA SIT.

Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "mens quaedam est" inquit "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet

omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens. sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumtas perire potuisse. quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae siue perfectae cuiusque indita corporis ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit autem etiam corpore spiritalis, cam eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa. profertur eloquium.

Cliii. Ex Eodem Libro De Civitate Dei Xxii. De Novitate Cor- Poris Spiritalis, In Qvam Sanctorvm Caro MvtabitvrQuale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.

CLIIII. DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNI, QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM- PVGNANT.

Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est enim deus, quem — sicut iam dixi aliquotiens nec commonere me piget — confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa nomina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo nolunt hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum deo ? sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant P non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro xm satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

Clv. Seqvitvr: Qvomodo Porphvrii Definitio Ipsivs Platonis Sententia DestrvatvrSed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum narrat Plato: "quoniam estis orti" inquit "immortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit: "uos quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate immortales eritis" quid aliud dicit, quam "id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quando quidem nos deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus P non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel exiguum quodlibet tempus ulla morte deponant.

CLVI. SEQVITVR: DE CONTRARIIS DEFINITIONIBVS PLATONIS ATQVE PORPHVRII, IN QVIBVS, SI VTERQVE ALTERI CEDERET, A VERI- TATE NEVTER DEVIARET.

Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum uidit Plato si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter uiuerent. quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, secundum Porphyrium ad mala huius mundi sanctae animae non redibunt. dicat itaque cum Platone Porphyrius: "redibunt ad corpora;" dicat Plato cum Porphyrio: "non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne iacturas. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.

CLVII. SEQVITVR: QVID AD VERAM KESVBREOTIONIS FIDEM VEL PLATO VEL LABEO VEL ETIAM VARBO CONFERRE POTVERINT, SI OPINIONES EORVM IN VNAM SENTENTIAM CONVENISSENT.

Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esse affirmet dicere uoluisse. inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo, at non morerentur ulterius. mirabilius autem quidam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda. "genethliaci quidam scripserunt" inquit "esse in renascendis hominibus quam appellant παλγγενεσίαν Graeci; adscripserunt confici in annis numero CCCCXL, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." iste Varro quidem sine illi genethliaci nescio qui — non enim nomina eorum prodidit quorum commemorauit sententiam — aliquid dixerunt, quod licet falsum sit — cum enim semel ad eadem corpora, quae gesserunt, animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae — tamen multa illius impossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. qui enim hoc sentiunt sine senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras, in puluerem, in cinerem, in humores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant quod fuerunt. quapropter Plato et Porphyrius uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo modo in aeternum feliciter uiuant, assumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.

De Qvalitate Visionis, Qva In Fvtvro Saecvlo Sancti Devm Videbvnt. Ex Eodem Libro Xxii

Nunc iam quid acturi sint in corporibus immortalibus atque in spiritalibus sancti non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum dominus dignatur adiuuare uideamus. et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam ? ibi est enim pax dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum. quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum P non enim et dei. si ergo sancti in dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem dei, qua deus ipse pacatus est, sicut deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. considerandum est enim, quantus uir dicebat: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, dei ciuitas ipsa communis. sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli dei, quemadmodum Christus dei Christus est noster. dei sunt, quia deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. dixit autem dominus Iesus: uidete, ne contemnatis unum de pusillis istis. dico enim nobis, quia angeli eorum semper in caelis uident faciem patris mei, qui in caelis est. sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. propter quod ait apostolus quod paulo ante dixi: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. facies autem dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus.

Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo secundum illud quod in psalmo lego: credidi propter quod et locutus sum. dico itaque: uisuri sunt deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire, cum nolent; durius autem, quod ibi deum quisquis oculos clauserit non uidebit. si enim propheta Heliseus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Neman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat, quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes. tunc enim erit perfectum illud de quo loquens apostolus : ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Heliseus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile aggrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae uidenda sunt oculis corporeis, quibus Heliseus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: nonne cor meum iuit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: nonne cor meum, inquit, in praesentia erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum deus erit omnia in omnibus! habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt uteturque illis spiritus per spiritale corpus. neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit, ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiam si illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt.

Sed utrum uidebunt et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos deus uideri non poterit. longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. non enim quia dicimus deum et in caelo esse et in terra — ipse quippe ait per prophetam: caelum et terram ego impleo - aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. uis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae — quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora — sed ut uideant et incorporalia. et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob, quando ait ad deum: in obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea despexi memet ipsum et distabui et aestimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: inluminatos oculos habere cordis uestri. ipsis autem uideri deum, cum uidebitur, christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit quod ait deus ille magister: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.

Illud enim quod scriptum est: et uidebit omnis caro salutare dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "et uidebit omnis homo Christum dei, qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uinos et mortuos iudicabit. quod autem ipse sit salutare dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: nunc, inquit, dimittis, domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. illud etiam quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex hebraeo sunt, inuenitur: et in carne mea uidebo deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "per carnem meam". quod quidem si dixisset, posset deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: in carne mea uidebo deum, ac si dixisset: "in carne mea ero, cum uidebo deum". et illud quod ait apostolus: facie ad faciem non cogit, ut deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos nisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolos: nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tamquam a domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. fide quippe acceditur ad deum, quam cordis constat esse, non corporis. sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus — de re quippe inexperta loquimur — ubi aliqua quae aliter intellegi nequeat diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est, ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.

Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri deum. sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat deum corporalia ista nescire? numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere P deinde quod de propheta Heliseo paulo ante diximus nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum nidit. sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid, si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? spiritus enim est deus. deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? uitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.

Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos esse uisuros mundana tunc corpora caeli noni et terrae nonae. ut deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora, quae gestabimus et quae conspiciemus, quaquauersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, per speculum in aenigmate, ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sine scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel impossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita nobis deus erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni quae tunc fuerit creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. tunc enim implebitur quod apostolus, cum dixisset: nolite ante tempus quicquam iudicare, mox addidit: donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo.]

Clviii. Ex Eodem Libro De Civitate Dei Xxii. De Aeterna Felicitate Civitatis Dei Sabbatoqve Perpetvo

Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa securitas, sempiterna felicitas, proficient laudibus dei. omnes quippe illi de quibus iam sum locutus qui nunc latent harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laude rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. qui motus illic talium corporum sint futuri temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status sicut ipsa species decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere nec corpus. uera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione decipitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patitur. praemium uirtutis erit ipse qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. quid est enim aliud quod per prophetam dixit: ero illorum deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: "ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? sic enim et illud recte intellegitur quod ait apostolus: ut sit deus omnia in omnibus. ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus sicut ipsa uita communis aeterna.

Ceterum qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? quod tamen futuri sint non est ambiguum. atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago. sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius.

Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt; magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque dei munere, non suae possibilitate naturae. aliud est enim esse deum, aliud participem dei. deus natura peccare non potest; particeps uero dei ab illo accepit, ut peccare non possit. seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, nouissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. sed quia peccauit ista natura. cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. sicut enim prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non\'posse peccare. sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. certe deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est?

Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata; quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere morbos corporis nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent — aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam — ita et obliuiones malorum duae sunt. aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, misericordias domini in aeternum cantabunt? quo cantico in gloriam gratiae domini Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto iucundius illi ciuitati. ibi perficietur: uacate et uidete, quoniam ego sum deus; quod erit uere maxime sabbatum non habens uesperam, quod commendauit dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque perfecti. ibi uacantes uidebimus, quoniam ipse est deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus audientes a seductore: eritis sicut di et recedentes a uero deo, quo faciente di essemus eius participatione, non desertione. quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? a quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum uidentes, quia ipse est deus, quo pleni erimus, quando ipse erit omnia in omnibus. nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum imputantur, quia, si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: omne opus seruile non facietis in eo. propter quod et per Ezechihel prophetam dicitur: et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego dominus, qui sanctifico eos. hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus, quia ipse est deus.

Ipse etiam numerus aetatum ueluti dierum si secundum eos articulos temporis computetur, qui in scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsecuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. fiunt itaque omnes quinque. sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. post hanc tamquam in die septimo requiescet deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso deo faciet requiescere. de istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec. autem septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus uerum etiam corporis requiem praefigurans. ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et Iaudabimus. ecce quod erit in fine sine fine. nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis?

CLVIIII. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTAEVM II. QVOMODO DICAT MATTHAEVS CENTVRIONEM AD DOMINVM ACCESSISSE PRO PVERO SVO, CVM LVCAS DICAT QVOD AMICOS AD EVM MISERIT.

Videamus utrum sibi de seruo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenirent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli negari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres. propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo, et sanabitur puer meus. si enim ita hoc gestum est, quomodo erit uerum quod Matthaeus narrat: accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc, quo dicitur accessisse — unde etiam dicimus: "parum accessit" uel "multum accessit" eo, quo appetit peruenire — uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit, non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanent, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire ? non ergo absurde Matthaeus, etiam quod uulgo possit intellegi, per alios factum accessum centurionis ad dominum compendio dicere uoluit: accessit ad eum centurio.

Verum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in psalmo: accedite ad eum et inluminamini. proinde quia fidem centurionis, qua nere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret: non inueni tantam fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum dixerit alius, qui mentiri non possit. sic enim illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc capitulo, quae alter dicit et alter praetermittit, superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium.

CLX. ITEM EX EODEM LIBRO. QVOMODO MATTHAEVS MARCO CONGRVAT DE VIRGA, QVAM SECVNDVM MATTHAEVM DICIT DOMINVS NON FERENDAM, SECVNDVM MARCVM AVTEM SOLAM FERENDAM.

Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemorauerint dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent in nia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non. peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem temtat, et sub alia de qua dictum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum; illa seductionis est, haec probationis. sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui male fecerunt, in resurrectionem iudicii; et aliter, de quo dictum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis.

Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur — ut est illud: nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, ut sensibus perfecti sitis. hoc enim breuiter clausa sententia dici potuit: "nolite esse pueri, sed estote pueri"; et illud: si quis putat se sapientem esse in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens, quid aliud dixit quam non sit sapiens, ut sit sapiens"? — aliquando autem clause ita dicuntur, ut exerceant inquirentem; ut est quod ait ad Galatas: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso habebit gloriam et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit. nisi oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul dubio putabis eundem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc in una sententia tam uicine positis uerbis; qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis deo de actibus nostris; illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. ita et uirga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat apostolus: in uirga ueniam ad uos; et corporaliter, qua utimur siue ad equum siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes.

Vtrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut non nisi uirgam ferrent. cum enim secundum Matthaeum diceret eis: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus euangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde Paulus dicit: quia militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus euangelii. unde paulo post dicit: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum, si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet non haec ita praecepisse dominum, tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant euangelium — alioquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam granis esset — sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inoboedientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. haec ergo dominus loquens discipulis id agebat, quod ipse apostolus paulo post apertius ita explicat: nescitis, quia qui in templo operantur quae de templo sunt edunt? qui altari deseruiunt altari compartiuntur? sic et dominus ordinauit his qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum. cum itaque dicit ita dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam seruiendi necessitatem.

Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus, qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit: nec uirgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et inlustrauit unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit, ne quid tollerent in uia, nisi uirgam tantum. potuit enim etiam sic breuiter dici: "nihil necessariorum uobiscum feratis, nec uirgam, nisi uirgam tantum", ut illud quod dictum est: nec uirgam, intellegeretur "ne minimas quidem res"; quod uero adiunctum est: nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui uirgam rursus aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur.

Sic et calciamenta cum dicit Matthaeus in nia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soliis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius prohibet indui dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?

Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia istum, alia illam inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse; nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat: uidebit quam hoc temere atque inerudite arbitretur. potest enim iste, ut unum aliquid dicam, quod animo interim occurrit, quoniam monet, ut non sciat sinistra quid faciat dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare.

Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis dominum iam multa iterasse, quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo, cum ex alio euangelista non conuenit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat, nec tantum de dictis uerum etiam de factis obseruari debere. nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. calumniari autem euangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae uanitatis est.

CLXI. EX EODEM LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM II. QVOMODO QVOD MATTHAEVS ET MARCVS DICVNT POST SEX DIES PACTVM LVCAS DICIT POST OCTO.

Sequitur Matthaeus: amen dico uobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. et post dies sex assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et duxit illos in montem excelsum seorsum et cetera usque ad illud, ubi ait: nemini dixeritis uisionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. haec uisio domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Iohanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus euangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diuersa sine ulla sententiarum diuersitate, quae multis locis superius demonstrauimus, uideri a legentibus possunt.

Quod autem Marcus post sex dies factum dicit sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes: "post tot dies", aliquando non annumeramus eum in quo loquimur et eum quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos atque integros illud futurum est. hoc fecit Matthaeus et Marcus; excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem, medios dies intuentes dixerunt: post sex dies; quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.

Item quod Lucas ait de Mose et Helia: et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nobis hic esse et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc, sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factamesse uocem de nube; quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt.

CLXII. EX EODEM LIBRO. DE ALABASTRO VNGENTI QVOMODO NON REPVGNET MATTHAEO ET MARCO DICENTIBVS: ANTE BIDVVM PASCHAE IOHANNES, QVI DICIT: ANTE SEX DIES.

Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum ungenti pretiosi et fudit super caput ipsius recumbentis et cetera usque ad illud, ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere atque ungento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim, quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius apud quem conuiuatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit — tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat; et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit ungento — cuius dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum — sed eandem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et Iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. quod ita ibi narrat: erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae, sororis eius; Maria autem erat, quae unxit dominum ungento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens Iohannes attestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit. iam itaque hoc Maria fecerat. quod autem in Bethania rursus fecit aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Iohanne scilicet, Matthaeo et Marco.

Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat attendamus; de quibus non est dubium, quod eandem rem narrant gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi ungenti. quod ergo Matthaeus et Marcus caput domini ungento perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium; potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos. et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic fuisse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate euangelii? ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.

Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionem. quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de ungenti effusione pretiosi, Iohannes autem ludam commemorat, et ideo quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium uoluntatem Matthaeus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam; Iohannem uero de solo illo id commemorasse uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

Sections 179 to 207

CLXIII. ITEM EX EODEM LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM III. DE HORA DOMINICAE PASSIONIS, QVEMADMODVM NON INTER SE DISSENTIANT MARCVS, QVI DICIT HORA TERTIA, ET IOHANNES, QVI DICIT HORA QVASI SEXTA.

Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali tra-1 ditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt? prius enim , qua hora crucifigi potuerit; deinde uidebimus, cur hora, tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent "quinta et quadrans" aut ,,quinta triena" aut "quinta semis" aut aliquid huius modi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus; sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem; . quorum medios intuens Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret: "sexta" sed: quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas.\'

Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia; ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat, qua hora dominus ligno suspensus est, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime dicit, occulte uoluit ostendere eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo fuisse hora tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur; et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse; et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis. indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: quam accusationem affertis aduersum hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod ergo maxime uideri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.

Facile autem uidebit qui sine impietatis duritia noluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui nolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo, ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret: erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum; ut illi potius crucifixisse inueniantur, quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.

Quamquam non desint qui parasceue, quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue, hora quasi sexta, hora diei tertia uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa uideatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint, et reddiderit spiritum; ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato inciperent azyma, sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed christianorum coepisse praeparari, id est parasceuen habere ab hora noctis nona, ideo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceue sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam potius horam tertiam dixerit, qua dominus est crucifixus in ligno. quis fidelis non faueat huic solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus ? si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis apprehensus est dominus, adhuc noctis primae partes erant; si, quando ad domum perductus est soceri Caiphae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae cum iam audiretur facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen paschae, id est praeparationem mortis domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt: reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis potuisse esse. ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis domini, quod uerum pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, dominus suspenderetur in ligno. siue ergo hoc potius intellegendum eligatur siue Marcus tertiam horam recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare noluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est; sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare.

CLXIIII. EX EODEM LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM III. DE DVOBVS LATRONIBVS, QVOMODO NON REPVGNENT MATTHAEVS ET MARCVS LVCAE, QVI DIXIT VNVM EORVM INSVLTASSE, ALTERVM CREDIDISSE. -

Sequitur Matthaeus et dicit: id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei. nec Marcus discrepat, hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. et sequitur idem ipse atque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut. Matthaeus dicit, latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei; uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in deum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse? sicut in epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: clauserunt ora leonum, cum solus Danihel intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in Actibus apostolorum exponitur. nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari euangelio, uideant quemadmodum locuti sunt auctores eorum Phaedras, Medeas et Clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis: "et rustici mihi insultant", etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambo latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est: latrones, uel: qui cum eo crucifixi erant, nec additum est "ambo", non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.

CLXV. ITEM EX EODEM LIBRO m. QVOD APVD IIII EVANGELISTAS INVENIATVR DECIES COMMEMORATVM DOMINVM VISVM ESSE AB HOMINIBVS POST RESVRRECTIONEM.

Inuenimus itaque apud quattuor euangelistas decies commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto, ubi eum uidit Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octauo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant. Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem, postquam locutus est eis, assumtus est in caelum; Lucas autem praetermissis omnibus, quae per XL dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo die resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foris in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eos. et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum, praeter quod in terra uiderant, etiam dum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouies et in aere semel ascendens.

Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies XL, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes XL continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios vm dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat. et deinde quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, eos in Galilaeae montem praecedere; atque omnino per illos XL dies quotiens uoluit, quibus uoluit, quemadmodum uoluit, sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies XL; non quod cotidie per dies XL cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo illos dies interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per XL dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone computari.

Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus utrum nihil afferat quaestionis: resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non. dixit: "primo apparuit Cephae"; nam esset contrarium quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim; quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis xi erant congregati, clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus; siue post octo illos dies quandolibet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo; non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus; nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissime autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.

Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandauerit: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis. quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quamquam sine praeiudicio necessitatis, ut aut hoc solum aut hoc proximum exspectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, quod ita, sed ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel transmigratio uel reuelatio. prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum: praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur dirruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est: "ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis". secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur reuelatio, non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit apud Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dextram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident impii. tolletur enim impius, ut non uideat claritatem domini; et impii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum; sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.

CLXVI. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTARVM IIII. QVOD IN TRIBVS ACTIVAE, IN IOHANNIS AVTEM EVANQVLIO DONA CON- TEMPLATTVAE VIRTVTIS ELVCEANT IDONEIS DINOSCERE; ET QVIA NON PERFECTE, SED EX PARTE SIT, IDEO SIC MANEBIT, DONEC VENIAT.

Discipulis etiam insufflando dedit spiritum sanctum, ne ipse spiritus, qui trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantummodo patris esse, non etiam filii spiritus putaretur. postremo suas oues Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eundem Iohannem sic se uelle manere, donec ueniat. ubi etiam mihi uidetur alto docuisse mysterio istam ipsam Iohannis euangelistae dispensationem, qua in lucem liquidissimam uerbi sublimitate fertur, ubi trinitatis aequalitas et incommutabilitas uideri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione uerbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse dominus uenerit. ideo sic manebit, donec ueniat. manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit uita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. quisquis autem arbitratur homini uitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut dimoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium serenissima incommutabilis ueritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine uitae huius aliena illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a domino et ambulare per fidem, non per speciem; ac sic perseueranter retinens atque custodiens spem, fidem et caritatem intendat in specie ex pignore quod accipimus sancti spiritus, qui nos docebit omnem ueritatem, cum deus, qui suscitauit legum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis. prius autem quam uiuificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et aggrauat animam; et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis uita terrena, tamquam rapida coruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit uiuente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur; et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est, quanto autem minus, tanto minor. si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione, tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. eum qui filius dei semper est propter nos filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat et, ne peccet, a Christo rege regatur, si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur; atque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritis pinnis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo uerbo inluminetur, uerbo, quod in principio erat; uerbum apud deum erat, et uerbum deus erat; etsi per speculum et aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. quapropter quamuis in illis tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dinoscere sunt idonei, tamen et hoc Iohannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum spiritum; alius diem sapit domino, alius de pectore domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit: omnes tamen quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. uerum tamen in hac peregrinatione quantum rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia, superbiam et inuidentiam; meminerit hic ipsum euangelium Iohannis, quam multo amplius erigit ad contemplationem ueritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. et quia illud praeceptum uerissimum ac saluberrimum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, qui euangelista Christum longe ceteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lauat.

Clxvii. Ex Libro Qvaestionvm Evangelii Primo. De, Id Qvod Ait, Nemo Novit Filivm Nisi PaterCum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit: "et cui uoluerit pater reuelare", quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum\' a filio sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut, quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias. ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.

CLXVIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE PVERIS SEDENTIBVS IN FORO ET CLAMANTIBVS AD ILLOS, QVI NEC HVMILIARI CVM IOHANNE NEC CVM CHRISTO GAVDERE VOLVERVNT. VBI QVAE SIT VERA CIBORVM PARSIMONIA PVLCHERRIME DOCET.

De pueris sedentibus in foro et ad inuicem clamantibus conuerso ordine ad proposita respondit. nam quod ait: lamentauimus, et non plorastis, ad Iohannem pertinet, cuius abstinentia a cibis et potu luctum paenitentiae significabat; quod autem ait: cantauimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum dominum, qui utendo cum ceteris cibo et potu laetitiam regni figurabat. at illi nec humiliari cum Iohanne nec cum Christo gaudere uoluerunt dicentes illum daemonium habere, istum uoracem et ebriosum et amicum publicanorum et peccatorum. quod autem subiungit: et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intellegere nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam per abundantiam, non se corrumpendi atque opportune sumendi uel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi uiuendum est. neque quantum sumas multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius satiari et eos tamen illi ipsi paruo, quo satiantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti et uel ante horam positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere neque tangere. magis ergo interest non quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae ualetudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his uel oportet uel etiam necesse est carere, ut illud in animo christiani compleatur quod apostolus dicit: scio et minus habere, scio et abundare; ubique et in omnibus imbutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat; et illud: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus; et illud: non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium. et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit: in spiritu sancto. iustificatur ergo sapientia ab omnibus filiisio suis, qui intellegunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere, facilitatem uero carendi talibus et amorem fruendi aeternis non uariari oportere per tempora, sed perpetuo retineri.

De Voracitate Etiam In Vilissimis Cibis Vitanda. Ex15 Libro De Doctrina Christiana IiiQuisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissima gnlae flamma in uilissimum ardescat. et sanius quisque maluerit more domini pisce uesci quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. nam in omnibus huiusce modi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum uel improbandum est quod facimus].

CLXVIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII n. DE IMPOSSIBILITATE IEIVNANDI SVB PRAESENTIA SPONSI: IBI DVO IEIVNII GENERA PROBAT, VNVM TRIBVLATIONIS, ALIVD GAVDII.

Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio. in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis; in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. tunc enim desolabuntur et in maerore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fiat per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime celebrabunt. quod antequam accipiant, dicit eos tamquam uetera uestimenta, quibus inconuenienter nouus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad nonae uitae temperantiam pertinet; quia, si hoc fiat, et ipsa doctrina quodam modo scinditur, cuius particula., quae ad ieiunium ciborum ualet, inopportune traditur, cum illa doceat generale ieiunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. cuius quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc ueteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio uidetur fieri et ipsi uetustati non conuenit. dicit etiam similes eos esse ueteribus utribus, quos uino nouo, id est spiritalibus praeceptis, facilius dirrumpi quam id posse continere dicit. erunt autem iam utres noui, cum post ascensum domini desiderio consolationis eius orando et sperando innouantur. tunc enim acceperunt spiritum sanctum, quo impleti, cum omnium qui de diuersis gentibus aderant linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni. nouum enim uinum iam nonis utribus uenerat.\'

Clxx. Ex Libro Qvaestionvm Evangelii Ii. De Homine Descen- Dente Ab Hiervsalem In Hiericho Et CeteraHomo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. ipse Adam intellegitur in genere humano. Hierusalem ciuitas pacis illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est. Hiericho luna interpretatur et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit et occidit. latrones diabolus et angeli eius, qui eum spoliauerunt immortalitate et plagis impositis peccata suadendo reliquerunt semiuiuum; quia ex parte, qua potest intellegere et cognoscere deum, uiuus est homo, ex parte, qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est; et ideo semiuiuus dicitur. sacerdos autem et leuita, qui eo uiso praeterierunt, sacerdotium et ministerium ueteris testamenti significat, quod non poterat prodesse ad salutem. Samaritanus custos interpretatur, et ideo ipse dominus significatur hoc nomine. alligatio uulnerum est cohibitio peccatorum. oleum consolatio spei bonae propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. uinum exhortatio ad operandum feruentissimo spiritu. iumentum eius est caro, in qua ad nos uenire dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere. stabulum est ecclesia, ubi reficiuntur uiatores de peregrinatione in aeternam patriam redeuntes. altera dies est post resurrectionem domini. duo denarii sunt uel duo praecepta caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad euangelizandum ceteris, uel promissio uitae praesentis et futurae. secundum enim duas promissiones dictum est: accipiet in hoc saeculo septies tantum, in futuro saeculo uitam aeternam consequetur. stabularius ergo est apostolus. quod supererogat, aut illud consilium est, quod ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do; aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in nouitate euangelii grauaret, cum ei liceret pasci ex euangelio.

CLXXI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH n. QVOD MARTHA EX- CIPIENS ILLVM IN DOMO SVA SIGNIFICET ECCLESIAM, VT NVNC EST, MARIA VERO, VT ERIT IN FVTVRO.

Quod Martha excepit illum in domum suam, significat ecclesiam, quae nunc est, excipientem dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes domini et audiebat uerbum eius, significat eandem ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur ecclesia. quod autem queritur, quod se soror eius non adiuuet, occasio datur sententiae domini, qua ostendit istam ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita peruenitur. Mariam uero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea; et ideo intellegitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur et non auferetur; illa uero ministerii quamuis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit.

Clxxii. Ex Libro Qvaestionvm Evangelii Ii. De Illo Qvi Media Nocte Petiit Ab Amico Tres PanesAmicus, ad quem uenitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam trinitatis, qua praesentis uitae consoletur labores. sed comparatio est a minore. si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat ille qui sine taedio largissime donat quod petitur ? sed ad hoc se peti uult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. in tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae trinitatem. amicus autem, quem dicit ille qui petit uenisse de uia et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. seruiebat autem consuetudini temporali, quam uiam uocat propter omnia per tempus transeuntia; conuerso. autem homine ad deum etiam ille appetitus a consuetudine reuocatur. sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit haerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. et ipsa angustia est media nox, qua cogitur uehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum esse puerosque eius cum eo esse in cubili, significat tempus famis uerbi, cum intellegentia clauditur. et illi qui euangelicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrae praedicauerunt, pueri patris familias, iam sunt in secreta quiete cum domino; et tamen orando efficitur, ut accipiat desiderans intellectum ab ipso deo, etiam si homo desit, per quem sapientia praedicetur.
Clxxiii. Ex Eodem Libro Qvaestionvm Evangelii Ii. De Pane Et Pisce Et OvoDe pane et pisce et ouo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illo cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. cui contraria est cordis duritia, quam lapidi coaequauit. piscis autem intellegitur fides inuisibilium uel propter aquam baptismi uel quia de inuisibilibus locis capitur. quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. cui contrarium posuit serpentem propter uenena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminauit. in ouo intellegitur spes; ouum enim nondum est fetus perfectus, sed fouendo speratur. cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus uenenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt extendat.

CLXXIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE, ID QVOD AIT DISCIPVLIS, NOLITE IN SVBLIME TOLLI; ET DE HVDRO- PICO VEL DE MVLIERE CVRVATA.

Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: et nolite in sublime tolli. primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundauerint, incipit et superbire de talibus. tale est hoc, ac si se uulneratus quis iactet, qui habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut uulnera non haberet et ne uno quidem indigeret emplastro. congruenter hydropicum animali, quod cecidit in puteum, comparauit; humore enim laborabat. sicut illam mulierem, quam XVIII annis alligatam dixerat et ab eadem alligatione soluebat, comparauit iumento, quod soluitur, ut ad aquam ducatur. hydropem autem recte comparamus diuiti auaro; sicut enim ille, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste, quanto est copiosior diuitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit; illam uero ita morbo incuruam, ut se erigere non posset, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut diuina cogitare non ualeat.

Clxxv. Ex Eodem Libro Qvaestionvm Evangelii Ii. De Vilico, Qvem Dominvs Sws Eiciebat De VilicatvIn uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; de quibus etiam dicit: quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et de centum choris tritici LXXX, ad nihil aliud nalere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in leuitas Iudaeus quisque operatur in Christi ecclesia abundet iustitia eius super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent — sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zaccheus — aut certe duplicat decimas, ut duas decimas dando superet impendia Iudaeorum. mamona uero iniquitatis ob hoc a domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia mamona diuitiae interpretantur, nec sunt istae diuitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. a iustis uero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis diuitiae nisi caelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spirita.liter supplentes exclusa egestate miseriae beatitudinis copia ditabuntur.
Clxxvi. Ex Libro Qvaestionvm Evangelii Ii. De Illo Qvi In Tecto Est Et Qvi In Agro, Et Cetera

Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate sapientiae ueluti caelo apertissimo fruitur. caueat ergo iste, ne in die tribulationis rursus uita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus ad uasa huius modi tollenda descendat.

Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit.

Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.

Clxxvii. De Dvobvs In Lecto Et Dvabvs Molentibvs Et Dvobvs In Agris

Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur ? tria genera hominum hic uidentur significari : unum eorum, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et feminarum nomine significauit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit; et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae. tertium eorum, qui operantur in ecclesiae ministerio tamquam in agro dei, de qua agricultura apostolus loquitur. in his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis et pro robore suarum uirium discernuntur. cum enim omnes ad ecclesiae membra pertinere uideantur, adueniente tamen temtatione tribulationis et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis saeculi et ex illis qui deo ministrant in ecclesia aliqui permanent, aliqui cadunt. qui permanent, assumuntur; qui cadunt, relinquuntur. ergo unus assumetur et unus relinquetur non quasi de duobus hominibus dictum, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium professionum. in illa nocte ergo dixit "in illa tribulatione".

Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit apostolus, sine sollicitudine uiueret, cogitans quae sunt dei, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in temtationibus, ut possint assumi. Iob autem, quia et uxorem habuit et filios et amplas terrenas rerum copias, ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen, ut sint fortissimi in temtationibus, sicut ille fuit ; non enim aliter assumi poterunt. nec puto alia esse genera hominum, quibus constat ecclesia, quam ista tria, habentia binas differentias propter assumtionem et relictionem, quamuis in singulis multae studiorum uoluntatumque diuersitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inueniri

Clxxviii. Ex Libro Qvaestionvm Evangelh Ii. De Ivdice Iniqvo, Qvem Vidva Interpellabat

Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inuentus est, et ipse conseruo suo dilationem saltem dare noluit; et de faeneratore. qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donauit; et de homine, qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem; et innumerabilia huius modi: de his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei, cui adhibentur insinuandae aut requirendae. aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat; ueluti est illud: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei? ad hoc genus pertinet etiam illud quod de seruo ait, cui dominus denuntiauerat, ut a uilicatu remoueretur; fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis debitoribus eius quantum commodum uisum est relaxaret. neque ullo modo nos dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur, sed si fraudando quasi prouidit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto maiore alacritate sibi prouidere debent in aeternam uitam quibus, ut iuste operentur, iubetur amicos facere de mamona iniquitatis? quod suo loco expositum est. ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis deus, qui suos seruos diligens ut petamus hortatur, dabit bona poscentibus se? itaque illud superius genas his uerbis adiungi potest: sicut illud, ita et illud; hoc autem posterius his uerbis: si illud, quanto magis illud? aut: si illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet dominus, quanto certiores esse debeant qui deum perseueranter rogant fontem iustitiae atque misericordiae uel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit perseuerantia deprecantis.

Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur.

De Eo Qvod Dictvm Est: Orate, Ne Fiat Fvga Vestra Hieme Vel Sabbato. Ex Libro I Qvaestionvm EvangeliiId est "ne impedimento aliquo detineamini" quia et hieme imbribus uel frigore, et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; uel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inueniatur a die illa.]
Clxxviiii. Ex Libro Qvaestionvm Evanqvlii Ii. De Camelo Per Foramen Acvs TransitvroQuid est quod ait: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum dei? diuitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. his diuitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. nam eo manifestatur omnes cupidos, etiam si facultatibus huius mundi careant, ad hoc genus diuitum, quod est reprehensum, pertinere, quia postea dixerunt qui audiebant: quis poterit saluus fieri? cum incomparabiliter maior turba sit pauperum; uidelicet intellegentes in eo numero deputari etiam illos qui, quamquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. sensus est autem: facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse conuerti. cameli autem nomine se intellegi uoluit, quia humiliatus onera sustulit. in quo enim manifestius intellegitur quam in ipso quod scriptum est: quanto magnus es, humilia te in omnibus? per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. foramen ergo acus dicit angustias passionis. quod autem ait: quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius diuitis significati sunt, in regnum caelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia; sed possibile est deo, ut per uerbum eius — sicut etiam factum esse et cotidie fieri uidemus — a cupiditate temporalium ad caritatem aeternorum et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam conuertantur.

CLXXX. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH II. DE EO QVOD SCRIPTVM EST DE DOMINO : FINXIT SE LONGIVS IRE: VBI MVLTIPLICITER DISPVTAT PRO VERIS SIGNIFICATIONIBVS CON- TRA MENDACIVM.

[De eo] quod scriptum est domino: finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet; non enim omne, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura ueritatis. alioquin omnia, quae a sapientibus et sanctis uiris uel etiam ab ipso domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit ueritas talibus dictis. non enim homo, qui habuit duos filios, quorum minor accepta parte patrimonii sui profectus est in regionem longinquam, et cetera, quae in illa narratione contexuntur, ita dicuntur, tamquam uere fuerit quisquam homo, qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit aut fecerit. ficta sunt ergo ista ad rem quandam significandam tam longe alteque maiorem et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem deus uerus intellegatur. sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam. unde est etiam illud eiusdem domini, quod in fici arbore fructum quaesiuit eo tempore, quo illa poma nondum essent. non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse ueram. quiuis enim hominum sciret, si non diuinitate, uel tempore poma illam arborem non habere. fictio igitur, quae ad aliquam ueritatem refertur, figura est; quae non refertur, mendacium est. quid ergo significat quod se ire longius dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas scripturas, utrum ipse esset ignorantibus ? quid putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem peruenire posse homines intimauit? ut, cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent seruis eius, ut, cum dicere coeperint: domine, quando te uidimus hospitem et adduximus? tamquam eum scilicet qui longe abscesserat, respondeat ille: cum uni ex minimis meis fecistis. tenet ergo Christum, ne longius ab illo eat, quisquis catecizatus uerbo in omnibus bonis ei qui se catecizat communicat; sicut apostolus dicit: communicet qui catecizatur uerbo ei qui se catecizat in omnibus bonis; et alio loco, cum dixisset: necessitatibus sanctorum communicantes, statim subiecit: hospitalitatem sectantes. et isti enim catecizati erant uerbo, cum eis exponeret scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione scripturarum non cognouerunt in panis fractione cognoscunt. non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.

Iam Hinc Ex Libro Contra Mendacivm Ad Consentivm- — Item Inter Cetera Ex Eodem Libro

Euangelista dicens: ipse autem ae finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur; quasi mendacium omne, quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius se ire finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem, si bene intellegatur et ad id quod uoluit significare referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est et illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationabilibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. nec aput auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et mustela uulpiculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur uerax significatio referatur; unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum ligna sibi regem requirunt et locuntur ad oleam et ad, ficum et ad uitem et ad robum; quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. haec dixi propter quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae licitum uolunt habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, attendat quid agendo perfecerit. longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit implesse faciendo.

Non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum. Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia; quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metafora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem, procul dubio, fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor lapideum Iudaeorum. item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicuntur esse mendacia. quid, quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit quae appellatur antifrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, Parcae, quod non parcant? unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi; quod diabolus ait domino de sancto Iob, et intellegitur „maledixerit". quo uerbo et Nabutthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum hoc quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus, nec quod Dauid simulauit insaniam, nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae uera sunt intellegenda referendae; quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et ne nudata ac promta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt, nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur utique enim, ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur dicta intelleguntur, sed ea quae falsa sunt dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum quod Iacob fecit attende. hedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat. si autem hoc factum ad illud propter quod significandum re uera factum est referatur, per hedinas pelles peccata, per eum uero qui eis se operuit ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: quis es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si antem ad illud propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras; et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium.

Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum.

Quando quidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correpta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas Iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legis prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec Iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id enim erat cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo; hoc error quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, compatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est eius apostoli quod iam supra commemoraui: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huius modi in spiritu mansuetudinis; intendens te ipsum, ne et tu temteris. nam si propterea, quia dixit: factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, et his qui sub lege erant tamquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idolatriam eodem modo mentiendo suscipere qui dixit etiam his qui sine lege erant tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret; quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit.

Mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur.

Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat; ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et Lazarus remotus a uiuentibus tamquam ibi iacebat per significatiuam similitudinem, ubi ille cuius uox est: proiectus sum a facie oculorum tuorum. et ideo, tamquam nesciretur a Christo et illa quae fuerit et iste ubi positus fuerit, uerbis interrogantis est figuratum et omne uitatum ueraci significatione mendacium.

Clxxxi. Ex Libro De Mendacio. De Mendach Generibvs Octo

Primum est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis; ad quod mendacium nulla debet condicione quisque adduci. secundum, ut aliquem laedat iniuste; quod tale est, ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad immunditiam obsit corporalem. quartum sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi cupiditate de suaui eloquio. his omnibus penitus euitatis atque eiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens ubi sit nescire se mentiatur. septimum, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem sed et reum, quia christianae disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controuersiam. satis tractauimus et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis.

Non ergo mentiendum quaerenti, ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit, sed fortius respondendum: "nec prodam nec mentiar". fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. quid hoc fieri potest fortius atque constantius?

Octauum est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur.

Non igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere propter mendacii libidinem, quae per se ipsa uitiosa est. non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est. non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios, atque ita non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo. neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est, nec, si quisquam in recte factis nostris tam male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: aliis quidem odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis id quod ipsi facimus eo quod fieri sinimus maius est. in his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octauum; tanto amplius, quanto emergit ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.

CLXXXII. EX LIBRO CONTRA MENDACIVM AD CONSENTIVM. CONTRA EOS QVI AD MENTIENDVM VELVT PATROCINANTIA SIBI DE SCRIPTVRIS EXEMPLA PROPONVNT.

Quapropter quando nobis de scripturis sanctis mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse non possunt. sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis opera mala deus propter posteriora opera bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericordiae factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum illud malum ignouit. si enim peccata, quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora tempora misericordiae dimittuntur, cur non merito dimittuntur quae propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. ac per hoc si illud deletur opera misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est leuius non deleatur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerum tamen aliud est dicere: "peccare quidem non debui; sed opera misericordiae faciam, quibus deleam quod ante peccaui"; et aliud est dicere: "peccare debeo, quia non possum aliter misereri". aliud est, inquam, dicere: "quia iam peccauimus, bene faciamus"; et aliud est dicere: "peccemus, ut bene faciamus". ibi dicimus: "faciamus bona, quia fecimus mala"; hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.

CLXXXIIT. EX SERMONE DE CONTINENTIA. CONTRA DIVERSOS, QVI VARIIS MODIS SVA NITVNTVR EXCVSARE PECCATA, EX QVIBVS NVLLA IMPVNITA ESSE POSSE CONFIRMAT.

Vt spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu dei agimur, qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, uincamus concupiscentiam. in hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub gratia et, cum bene pugnat, adiutus exsultat in domino cum tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra diabolum, principem regemque uitiorum, multo uigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne ualeant aliquid mortiferae suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa uulnera non modo non sanentur uerum etiam, etsi mortifera non erant, grauiter et letaliter infigantur. et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis appetitus, quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque, cum peccat, conuinci quid ipse peccauerit, non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam continentiam petiuit a domino ille cuius superius uerba iam posui et sicut potui commendaui. namque cum dixisset: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea; ne declines cor meum in uerba maligna, unde hoc diceret euidentius explicans: ad excusandas, inquit, excusationes in peccatis. quid enim malignius his? uerbis, quibus malus malum se negat etiam de opere malo conuictus, quod negare non ualeat? et quoniam factum non potest tegere nec bene factum non potest dicere et a se factum uidet patere, quaerit in aliud referre quod fecit, tamquam inde possit auferre quod meruit; nolens esse se reum addit potius ad reatum et sua excusando, non accusando peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. aput homines enim iudices. quoniam falli possunt, quacumque uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda falsa defensio, sed uerax confessio peccatorum. et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur impelli, tamquam hoc decreuerint sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut homo postea talia committendo peccaret. alii fortunae malunt imputare quod peccant, qui omnia fortuitis casibus agitari putant, nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia est disputationes suas rationi tribuere et actiones suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. sunt etiam qui excusationem suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuissent resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset, et tunc se peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae dei. haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur ?

Sunt et hi qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. quasi uero peccata deus impunita esse permiserit etiam in eis quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat soluerit poenam; atque ita impertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et peccatum, quod multum uidetur, habet pedisequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: "cur permittit ista,. si displicent" ? ita ego dico: "cur punit ista, si placent"? ac per hoc, sicut ego confiteor quod omnino ista non fierent, nisi ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non esse quae a iusto puniuntur, ut non faciendo quae punit mereamur ab eo discere, cur permittit esse quae puniat. perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus; in quo hi qui bene profecerunt iam intellegunt ad omnipotentiam dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens bonitas eius, ut etiam de malis facere possit bona sine ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima; nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius eo qui, cum male nil faciat, bene etiam de malis facit ? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo etiam cum damnat eos quos damnatione iudicat dignos — sua licet illi mala patiantur — facit tamen ille quod bonum est. non potest enim bonum non esse quod iustum est. et utique sicut iniustum est peccatum, ita iustum est peccati supplicium. non autem potestas defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, illud praecipiens, ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. tales habet etiam nunc quippe angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidamus; quod de nemine homine iusto in huius uitae mortalitate praesumimus, tales autem omnes futuros in illius uitae immortalitate confidimus. omnipotens enim deus, qui operatur bona etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis?

Clxxxiiii. Ex Eodem Sermone De Continentia. De, Id Qvod Apo- Stolvs Ait, Mente Servio Legi Dei Et Cetera

Apostolus non ait: unusquisque temtatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit intellegat, quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi non enim sanatione indiguisset, nisi peccando se ipsa uitiasset, sed ut aduersus eam caro sua concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte, qua in carne infirmata est, repugnaret.

Caro enim nihil nisi per animam concupiscit, sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus; et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est; non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquitur. seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscit aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia uerum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utraque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum; quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et inter utramque nulla pugna erit. audiamus apostolum: scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum. quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere idem doctor ostendit prius dicendo: scio quia non habitat in me; quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea bonum; se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra, et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quomodo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat; sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati. sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male. sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur, nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque ibi enim dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: "concupiscentias carnis ne habueritis", sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur; et bonum fit, cum id quod male libet uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit. quamuis contineatur, tamen mouetur; non enim opus esset, ut contineretur, nisi moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumtio mali; illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit, et ibi erit, ubi aeterna uita erit. illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum et malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus.

CLXXXV. EX LIBRO DE ORIGINE ANIMAE AD VICTOREM VINCENTIVM II. VTRVM ALIVD SIT ANIMA, ALIVD SPIRITVS, AN VTROQVE NOMINE RES VNA VOCETVR.

Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius — sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et corpus; uel illud multo expressius in libro Iob: soluisti animam meamabspiritumeo — tamen et uniuersa anima appellatur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, non rerum. cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie nominatur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: et integer spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; ut quod ibi dixit: mente, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas, uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu; quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait quidem apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam: "renouamini mente uestra" ? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a me distinctus. habet iste suam eandemque difficilem quaestionem. multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant; sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen Iacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem, quae in Samaria fuerunt. sed quid opus est hic diutius immorari?

Iam nunc unde facilius ostendamus attende eam quae anima est etiam spiritum dici, quam audis uel legis. domino moriente quid scriptum est? et inclinato capite tradidit spiritum. ita uis intellegi, tamquam a parte significauerit totum, non quod ea quae anima est possit et spiritus nuncupari. at ego, ut possim probare expeditius quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibeo. sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam; inrationabilia quippe ideo dicuntur, quod uim non habeant intellegentiae atque rationis. unde cum hominem ipsum admonere uoluisses suam nosse naturam, ita locutus es: "nam cum deus bonum nihil non ratione condiderit ipsumque hominem, animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit." his tuis uerbis satis asseruisti, quod omnino uerissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia; unde testimonio diuino eos qui non intellegunt pecoribus comparasti non utique habentibus intellectum. quod et alio loco scriptum est: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. quae cum ita sint, attende etiam quibus uerbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere niteris: "haec anima" inquis "quae ex flatu dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus". et paulo post: net quamuis anima inquis "animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod uiget, spiritus sit necesse est". item paulo post: "aliud erit" inquis "anima, aliud spiritus; sapientia est sensus animae". his uerbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. nam et de illis dictum est: producant aquae repentia animarum uiuentium, et: producat terra animam uiuentem. ut ergo plenissime ac planissime noueris eam quae anima est more diuinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus; et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definiuit. unde manifestum est, quod generali uocabulo anima pecoris recte potuit sic uocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste: quis scit, si spiritus filiorum hominis ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? itemque in diluuii uastitate scriptum est: et mortua est omnis caro, quae mouebatur super terram, uolatilium, pecorum et iumentorum et ferarum; et omnis serpens, qui mouetur super terram, et omnis homo et omnia, quaecumque habent spiritum uitae: ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus generale animae nomen esse intellegimus spiritum. cuius quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam deus uocetur spiritus; et iste flatus aerius, quamuis sit corporeus, appellatur in psalmo spiritus tempestatis. quapropter eam quae anima est etiam spiritum nuncupari puto secundum illud: auferens spiritum eorum, et deficient; et iterum: exiet spiritus eorum, et reuertetur in terram suam, hoc est corpus in puluerem suum. ergo nomen animae spiritus est ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animet, hoc est uiuificet. aestimo quod admonitus his quae commemoraui diuinarum testimoniis paginarum. ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legatur spiritus, non negabis ulterius. quocirca, si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceat, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum, quia et corpus non esse monstratur et generali nomine spiritus nuncupatur.

Clxxxvi. Ex Libro De Catecizandis Rvdibvs. Qvod Antiqvos Ivstos Capvt Christvs Velvt Manvm Praemiserit Nascitvrvs

Non ob aliud ante aduentum domini scripta sunt omnia, quae in sanctis scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur aduentus et futura praesignaretur ecclesia, id est populus dei per omnes gentes, quod est corpus eius, adiunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante aduentum eius in hoc saeculo uixerunt, ita eum credentes uenturum esse, sicut nos uenisse. sicut enim Iacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra cetera, sed tamen caput non tantum ea membra, quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum, quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit, et quamuis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et dominus Iesus Christus, etsi, antequam appareret in carne et quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculos mediator dei et hominum homo procederet, qui est super omnes deus benedictus in saecula, praemisit in sanctis patriarchis et prophetis quandam partem corporis sui, qua uelut manu se nasciturum esse praenuntians etiam populum superbe praecedentem uinculis legis tamquam digitis quinque supplantat — quia et per quinque temporum articulos praenuntiari futurus prophetarique non destitit; et huic rei consonans per quem lex data est quinque libros conscripsit; et superbi carnaliter sentientes et suam iustitiam uolentes constituere non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt; itaque illis obligati sunt pedes et ceciderunt; nos uero surreximus et erecti sumus — quamuis ergo, ut dixi, praemiserit dominus Christus quandam partem sui corporis in sanctis, qui eum nascendi tempore praeierunt, tamen ipse est caput corporis ecclesiae illique omnes eidem corpori, cuius ille caput est, cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. non enim praecurrendo diuulsi sunt, sed adiuncti potius exsequendo. nam etsi manus a capite praemitti potest, conexio tamen eius sub capite est. quapropter omnia, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt et figurae nostrae fuerunt et in figura contingebant eis, scripta sunt autem propter nos, in quibus finis saeculi obuenit.

Quae autem maior causa est aduentus domini, nisi ut ostenderet deus dilectionem suam in nobis, commendans eam uehementer, quia, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est? hoc autem ideo, quia finis praecepti et plenitudo legis caritas est, ut et nos inuicem diligamus et, quemadmodum ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos pro fratribus nostris animas nostras ponamus et ipsum deum, quoniam prior dilexit nos et filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, si amare pigebat, saltem redamare non pigeat. [nulla est enim maior ad amorem inuitatio quam praeuenire amando.]

CLXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CATECIZANDIS EVDIBVS. VT CHRISTIANI SCHOLASTICI SOLOECISMOS QVORVNDAM PIE TOLERENT SACER- DOTVM.

His ergo qui loquendi arte ceteris hominibus excellere uidentur, cum ueniunt, ut christiani fiant, hoc amplius quam illis inlitteratis impertire debemus, quod sedulo monendi sunt, ut humilitate induti christiana discant non contemnere quos cognouerint morum uitia quam uerborum amplius deuitare et cordi casto linguam exercitatam ne conferre audeant, quam etiam praeferre consueuerant. maxime autem isti docendi sunt scripturas diuinas audire, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum, neque arbitrentur carnalibus integumentis inuoluta atque operta dicta uel facta hominum, quae in illis libris leguntur, non euoluenda atque aperienda, ut intellegantur, sed sic accipienda, ut litterae sonent; de qua ipsa utilitate secreti — unde etiam mysteria uocantur — quid ualeant aenigmatum latebrae ad amorem ueritatis acuendum discutiendumque fastidii torporem ipsa experientia probandum est talibus, cum aliquid eis, quod in promtu positum non ita mouebat, enodatione allegoriae alicuius eruitur. his enim maxime utile est nosse ita esse praeponendas uerbis sententias, ut praeponitur animus corpori. ex quo fit, ut ita malle debeant ueriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formonsiores habere amicos. nouerint etiam non esse uocem ad aures dei nisi animi affectum. ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministros ecclesiae forte animaduerterunt uel cum barbarismis et soloecismis deum inuocare uel eadem uerba, quae pronuntiant, non intellegere perturbateque distinguere: non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intellegit dicat amen, sed tamen pie toleranda sunt ab eis qui didicerint ut sono in foro sic uoto in ecclesia benedici. [itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio numquam tamen benedictio dici potest.]

CLXXXVIII. ITEM EX EODEM LIBRO. DE HVMILITATE GALLINAE ILLIVS" CVIVS BLANDAS ALAS REFVGIENTES SVPERBI PRAEDA FIVXT ALITIBVS.

Cogitemus quid nobis praerogatum sit ab illo qui demon-strauit nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. quantumuis enim differat articulata uox nostra ab intellegentiae nostrae uiuacitate, longe differentior est mortalitas carnis ab aequalitate dei; et tamen, cum in eadem forma esset, semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens et cetera usque ad mortem crucis. quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmus, ut infirmos lucri faceret? audi eius imitatorem alibi etiam dicentem: siue enim mente excessimus, deo, siue temperantes sumus, nobis. caritas enim Christi compellit nos iudicantes hoc, quia unus pro omnibus mortuus est. quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum, si eum pigeret inclinari ad aures eorum? hinc ergo factus est paruulus in medio nostrum tamquam nutrix fouens filios suos. num enim delectat, nisi amor inuitet, decurtata et mutilata uerba immurmurare? et tamen optant homines habere infantes, quibus id exhibeant, et suauius est matri minuta mansa inspuere paruulo filio quam ipsam mandere ac deuorare grandiora. non ergo recedat de pectore cogitatio gallinae illius, quae languidulis plumis teneros fetus operit et susurrantes pullos confracta uoce aduocat, cuius blandas alas refugientes superbi praeda fiunt alitibus. si enim intellectus delectat in penetrabilibus sincerissimis, hoc etiam intellegere delectat, quomodo caritas, quanto officiosius descendit in infima, tanto robustius recurrit in intima per bonam conscientiam nihil quaerendi ab eis ad quos descendit praeter eorum sempiternam salutem.

Clxxxviiiex Eodem Libro. De Statvtis Nostris Sine Tristitia, Si Necessitas Evenerit, Immvtandis

Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam magis necessariae iam suspensus eras, omissio et proplsterea tristis insuauiter catecizas, cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum quidquid cum hominibus agimus et ex officio sincerissimae caritatis, hoc ergo excepto incertum esse quid utilius agamus et quid opportunius aut intermittamus aut omnino omittamus. quia enim merita hominum num, pro quibus agimus, qualia sint apud deum non nouimus, quid eis ad tempus expediat ant nulla aut tenuissima et incertissima coniectura suspicamur potius quam comprehendimus. quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus. quas eo modo, quo statuimus, si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus, quia nobis, sed quia deo sic eas agi placuit; si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur, flectamur facile, ne frangamur, ut, quem deus s nostro praeposuit, ipse sit noster. aequius est enim, ut nos eius quam ut ille nostram uoluntatem sequatur, quia et ordo agendarum rerum, quem nos pro arbitrio tenere uolumus, ille utique approbandus est, ubi potiora procedunt. cur ergo nos dolemus homines a domino deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso, quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus ? nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est non agere quod diuina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur, quia multae cogitationes sunt in corde uiri, consilium autemis domini manet in aeternum.

Si autem de aliquo errato nostro uel peccato nos maestitudo comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium deo spiritum esse contribulatum, sed etiam illud, quia sicut aqua ignem, sic elemosyna extinguet peccatum, et: quia misericordiam, inquit, uolo quam sacrificium. sicut ergo, si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus, quo posset extingui, gratularemur, si quis eam de proximo offerret: ita et, si de nostro faeno aliqua peccati flamma surrexit et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis tamquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod 5 exarserat opprimatur. nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo uentrem esurientis impleamus, quam cum uerbo dei, quo mentem studentis instruamus. huc accedit, quia, si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset, infeliciter in periculo salutis, non iam proximi, sed nostrae oblatum remedium sperneremus. cum uero ex ore domini tam minaciter sonet: serue nequam et piger, dares pecuniam meam nummolariis, quae tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos angit, ideo rursus uelle peccare non dando pecuniam dominicam uolenti et petenti?

Sections 208 to 237
Cxc. Ex Eodem Libro. Qvemadmodvm Catecizandvs Sit Qvi Vvlt Fieri Christianvs

Sed faciam aliquem uenisse ad nos, qui uult esse christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales aput Carthaginem plures experiri te necesse est; interrogatum etiam, utrum propter uitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem, quae post hanc uitam speratur, christianus esse desideret, propter futuram requiem respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. "deo gratias, frater; ualde tibi gratulor et gaudeo de te, quod in tantis et periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua uera et certa securitate cogitasti. nam et in hac uita homines magis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed prauis cupiditatibus non inueniunt; uolunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus. et quia illa et tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus eos et doloribus agitant nec quietos eos permittunt. si enim in diuitiis uelit homo requiescere, magis superbus efficitur quam securus."

" V ere, frater, illa magna et uera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. omnia uero uisibilia transeunt et omnes huius saeculi pompae et deliciae et curiositas interibunt et secum ad interitum trahunt amatores suos. a quo interitu, hoc est poenis sempiternis, deus misericors uolens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici et non resistant misericordiae creatoris sui, misit unigenitum filium suum, hoc est uerbum suum, aequalem sibi, per quod condidit omnia. et manens quidem in sua diuinitate et non recedens a patre nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem et in carne mortali hominibus apparendo uenit ad homines, ut, quemadmodum per unum hominem, qui prius factus est, id est Adam, mors intrauit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum dei transgrederentur, sic per unum hominem, qui etiam deus, dei filium legum Christum deletis omnibus peccatis praeteritis credentes in eum omnes in aeternam uitam ingrederentur."

n Omnia enim, quae nunc uides in ecclesia dei et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam praedicta sunt et, sicut legimus, ita et uidemus et inde aedificamur in fidem. factum est aliquando diluuium per totam terram, ut peccatores delerentur; et tamen illi qui euaserunt in arca sacramentum ecclesiae futurae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. praedicatum est Abrahae fideli seruo dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum deum inter ceteras gentes, quae idola colebant; et omnia, quae illi populo uentura praedicata sunt, sic euenerunt, ut praedicta sunt. prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et deus uenturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur; et sic est factum. natus est Christus de Maria uirgine, quae ex illo genere fuit. praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem ueniebat; et sic factum est. praedictum est, quod resurrecturus esset; resurrexit. et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum et discipulis suis spiritum sanctum misit. praedictum est enim non solum a prophetis sed etiam ab ipso domino Iesu Christo, quod ecclesia eius per uniuersum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata, et tunc praedictum, quando adhuc nomen eius et latebat gentes et ubi notum erat ridebatur. et tamen in uirtutibus miraculorum eius, siue per se ipse siue quae per seruos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, iam uidemus quod praedictum est esse completum regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur christianos, iam Christi nomini subiugatos. praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius ecclesia essent exiturae et ex eius nomine per loca, ubi possent, suam, non Christi gloriam quaesiturae; et ista completa sunt."

"Numquid ergo illa quae restant non sunt uentura? manifestum est, quia, sicut ista praedicta uenerunt, sic etiam illa uentura sunt, quaecumque iustorum tribulationes adhuc restant, et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum, et non solum eos qui sunt extra ecclesiam, sed etiam ipsius ecclesiae paleas, quas oportet usque ad nouissimam ueutilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. qui autem irrident resurrectionem putantes, quod caro ista, quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt et ostendet eis deus, quia qui potuit haec corpora facere, antequam essent, potest ea momento restituere, sicut erant. omnes autem fideles regnaturi cum Christo ita resurgent in eodem corpore, ut etiam mutari mereantur ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales angelis dei, sicut dominus ipse promisit, et laudent eam sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper uiuentes in illo et de illo cum tali gaudio et beatitudine, qualis nec dici nec cogitari ab hominibus potest."

„Tu itaque credens ista caue temtationes, quia diabolus quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra ecclesiam sunt siue pagani siue Iudaei siue haeretici non te hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa ecclesia catholica uideris male uiuentes aut immoderatis uoluptatibus uentris et gutturis aut impudicos aut uanis curiositatibus uel inlicitis deditos sine spectaculorum sine remediorum aut diuinationum diabolicarum, siue in pompa et in tyfo auaritiae atque superbiae sine in aliqua uita, quam lex damnat et punit, non eos imiteris, sed potius coniungaris bonis, quos inuenturus es facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis deum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa aeterna uita bonitate eius et pulchritudine perfruamur. sed amandus est non sicut aliquid, quod uidetur oculis, sed sicut amatur sapientia et ueritas et sanctitas et iustitia et caritas et si quid aliud tale dicitur; non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. quoscumque ergo uideris haec amare, illis coniungere, ut per Christum, qui homo factus est, ut esset mediator dei et hominum, reconcilieris deo. homines autem peruersos, etiam si intrent parietes ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum caelorum, quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutauerint. homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama, quia non scis quid cras futurus sit qui hodie malus est. nec eorum ames iniustitiam, sed ipsos ideo ames, ut apprehendant iustitiam, quia non solum nobis dilectio dei praecepta est sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quam non implet nisi qui donum acceperit spiritum sanctum, patri et filio utique coaequalem, quia ipsa trinitas deus est. in quo deo spes omnis ponenda est. nam in homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. aliud est enim ille a quo iustificamur, aliud illi cum quibus iustificamur. non autem solum per cupiditates diabolus temtat sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. quidquid homo autem passus fuerit pro nomine Christi et pro spe uitae aeternae et permanens tolerauerit, maior ei merces donabitur, quia, si consenserit diabolo, cum illo damnabitur. sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a domino, ut non permittat seruos suos temtari ultra quam possunt sustinere."

CXCI. EX LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. QVOD NON SIT CONTRARIVS APOSTOLVS DICENS: PECCANTES CORAM OMNIBVS AR- GVE, DOMINO DICENTI: CORRIPE EVM INTER TE ET IPSVM SOLVM.

Prohibet etiam sanctum dari canibus; nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quod utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est; ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia, et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi.

Errant autem homines non seruantes modum et, cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea quae ex utrisque temperata est ueritate ac moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus colendus deus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, spiritumque sanctum putauerunt. alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus trinitas declaratur nec ualerent intellegere quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putarunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt. quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. quidam cum legerent: bonum est, fratres, non manducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas immundas esse senserunt. quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent. sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemtorem, a compage corporis, quod scandalizat, euellere, ita perturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecitatis ipsi potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis qui nouerant Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus appetitum et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cum illis quibus dicimus: "etiam si mali fuissent — propter quod in ecclesia non estis — uos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis." quidam uero contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae nos firmissimos reddunt, ut, etiam si uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediantur aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, ipsi de ecclesia recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cauendum quidue sit faciendum, quodlibet autem quisque faciat non curare.

Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumtio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos. ueniant in mentem illae de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. cum uero eis per quos ecclesia regitur adest pace salua potestas disciplinae aduersus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.

CXCII.EX EODEM LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. NON FACIENDOS HOMINES MALE SECVROS, VT PROPTER RECTAM FIDEM, ETIAM CRIMINIBVS PERMANSERINT, NON DAMNENTVR.

Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod, si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos quomodo Iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circuitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam. homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite; dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est dicere et non facere, ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum, dicere et facere. quae si non fuerint, non intrabitur in regnum caelorum, non quia quisquam debet ita extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed aput se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato; sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione, quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret dominus ipse: corripe eum inter te et ipsum et, si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui. ubi tres quaestiones mouerunt: una de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tamquam tritici et zizaniorum; ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines uel hanc uel de immundis in arca animalibus uel quaecumque alia, quae idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, quo neglegant quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis quod emendare non ualeant. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui immundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem uel disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt immunda animalia areae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium competunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiam si eo modo uiuere perseuerent et tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos, contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata; et commemorauit, quae mandata, ubi ea scilicet peccata uitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica disciplina; sic catecizandos eos qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.

CXCIII. EX LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM NOLANVM EPISCOPVM. QVI SINT PROPHETAE, DE QVIBVS AIT APOSTOLVS: SECVNDO PROPHETAS.

De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: "quosdam autem pastores, quosdam uero doctores", sed, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est: quosdam autem pastores et doctores.

Inter Cetera

CXCIIII. EX EODEM LIBRO AD PAVLINVM EPISCOPVM. QVAE SINT OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTVLATIONES, GRATIARVM ACTIONES, QVAS AD TIMOTHEVM DICIT APOSTOLVS.

Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones.

Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, quas Graeci derjaeis uocant, non putemus esse emendandum.

Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in domini mensa incipiat benedici, orationes, cum benedicitur et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis ecclesia dominica oratione concludit.

Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur praestari nisi per mediatorem, non deum, quod semper erat uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

CXCV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM. DE, ID QVOD AIT LVCAS, OCVLI EORVM TENEBANTVR, NE EVM AGNOSCERENT, ET MARCVS: APPARVIT, INQVIT, EIS IN ALIA EFFIGIE.

De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quomodo dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, a quibusdam qui eum nouerant utriusque sexus hominibus et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: tenebantur oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, liniamenta et color, cur ante resurrectionem quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus sicut sol, et neminem mouet usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis eum mutare potuisse, et post resurrectionem monet aliquatenus liniamenta mutasse, ut non posset agnosci, et rursus eadem potentiae facilitate sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina liniamenta reuocasse. nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde uenisset, sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. at enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. quid hoc ad rem? nam et illud utique ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et ipsum erat iuuenis, in quo natus est, et tamen, si quis eum iuuenem repente uidisset, qui non nisi infantulum nosset, non utique agnosceret. an uero ad liniamenta mutanda non potest celeriter dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?

Cxcvi.Ex Eodem Libro Qvaestionvm Ad Pavlinvm Episcopvm. De Gladio, Qvi Mabiae Animam PertransutDe uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: et tuam ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistula, cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi uideatur; quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna anima uulnerata est doloris affectu. ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: et gladius in ore eorum. ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. nam et ferrum, quod pertransiuit animam Ioseph, pro dura tribulatione positum ferrum mihi uidetur. aperte quidem dicitur: ferrum pertransiit animam eius, donec ueniret uerbum eius, id est tamdiu fuit in dira tribulatione, donec fieret quod praedixit. hinc enim magnus habitus et ab illa tribulatione liberatus. sed ne humanae sapientiae tribueretur quod uenit uerbum eius, id est factum est quod praedixit, more suo scriptura sancta deo inde dat gloriam et continuo subiungit: eloquium domini igniuit eum.

CXCVII. EX LIBRO PRIMO DE BAPTISMO. QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM: QVI MECVM NON EST, CONTRA ME EST, QVI CONTRA VOS NON EST, PRO VOBIS EST.

Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit. tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a societate christiana. atque ita falsum erit illud: qui non est mecum, aduersus me est, et qui mecum non colligit, spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum est, quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est, pro uobis es t? in hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabantur. ut ergo utraque sententia uera sit — sicuti uera est et illa ubi ait: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit, et illa ubi ait: nolite prohibere; qui enim contra uos non est, pro uobis est — quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra ecclesiam, sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus, ubi, si colligeret, spargeret et, si forte ueniret ad ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret?

Cxviii. Ex Eodem Libro Seqvitvr: Comparationem Facit De Cornelio Et Aegroto

Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae, immo et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis et pacis incorporaretur ecclesia, iubetur mittere ad

Petrum et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose quippe contemneret bonum, quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt; et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia, quae non accepit, accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea parte in texturae compage detinentur, in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectetur ecclesiae, in qua nec illi separati sunt; et ideo, si uenire ad ecclesiam uoluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat, ubi uero sanus conectebatur, non curatur, sed agnoscitur, ne, cum sana curare uolumus, potius uulneremus. itaque illos quos baptizant sanant a uulnere idolatriae uel infidelitatis, sed grauius feriunt uulnere schismatis. idolatras enim in populo dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit; et apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.

Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: "moritur inde, nisi curetur", non opinor, ut illi qui eum adduxerunt ita desipiant, ut consideratis atque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: "ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?" non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen, quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris imminet et, nisi sanetur, adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis peremta est sanitas caritatis, per cuius solius peremtionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae suae, ut ueniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate quia contra nos non sunt, pro nobis sunt; in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt, spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant.

Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si linguam in sacris mysteriis habeant angelorum et propheticam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur? si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon Magus ? si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum? neque enim non credebant, cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili dei; scimus qui sis. si dispertiant etiam ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica, sed in diuersis haeresibus faciunt ? si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suam pro fide, quam pariter confitentur? tamen, quia separati haec agunt, non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus, quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem peruenire non possunt.

CXCVIIII SEQVITVR SETEXTVS: OBEECTIONEM DONATISTARVM, VTRVM GENERET FILIOS BAPTISMVS CHRISTI IN PARTE DONATI AN NON GENERET, SOLVIT.

Sed uidentur sibi argutissime quaerere utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet; ut, si consenserimus quod generet, suam esse asseuerent ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur; si autem dixerimus: "non generat "cur ergo" inquiunt "apud uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?" quasi uero ex hoc generat unde separata est, et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia, quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt; quod si et hoc dimittant, omnino non generant.

Cc. Seqvitvb Setextvs: Qvod Etiam Male Convebsantes Catholicos Ipsa Generet, Qvae Et SimonemHaec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem Magum per baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. nuntiatum est mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cefae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo, si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam, de qua nati erant, per pacis atque unitatis uinculum pertinerent.
Ccl. Seqvitve Setextvs*. Qvod Catholica Generet Etiam Per Malos Tamqvam Per Vteros AncillarvmErgo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Hismaheli, de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure regenerati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis, sed tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam, quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo attestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.
Ccii.Seqvitvb Setextvs: Vtrvm Apvd Haereticos Fiat Necne Remissio Peccatorvm

Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut, si dixerimus dimitti, respondeant: "ergo est illic spiritus sanctus" quia, cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti; si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. ,,et si ita est" inquiunt ,,communio nostra est ecclesia Christi. non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio." una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec possunt ecclesiae tot esse quot schismata. si autem dixerimus non ibi dimitti peccata: "ergo" inquiunt "non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis; quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini."

His ita resistimus, secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim, ut dicant utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus Iohannem quippe dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc; nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quod si renatus non est, nec Christum induit. ex quo conficitur, ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse; et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum ? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris?

Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: "non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec regeneratio noui hominis, et propterea nec baptismum Christi." nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, Magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt: "ita u, quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero, cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. "quia" inquiunt "postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores apostolos credidit."

Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa ? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficiat nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo spiritus sanctae disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto operatus est peccatorum remissionem? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tum prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit: sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.

Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato, ut peccata recederent, et perseuerantiam fictionis fugerit, ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras; oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem — si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem, sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit, sanctum est per se ipsum, et ideo non est eorum qui se separant, sed eius unde se separant. ualet tamen apud eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate, quam lux in transitu excusserat.

CCCIII. SEQVITVB SETEXTVS: QVOD SINE CARITATE PECCATA REDEANT, QVAE DIMISSA FVERANT, PROBAT PER SERVVM, CVI OMNE DEBITVM DIMISERAT DOMINVS SWS.

Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo,. quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum, deprecanti omnia dimisit; ille autem conseruum suum, qui ei debebat centum denarios, cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo, quo accipitur indulgentia per baptismum, tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita, quae inuenta fuerint, dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam pecuniam; quam cum ille non posset reddere, non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur; nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dimitteret dominus. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me, et reddam tibi. alioquin diceret: "iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?" hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis, qui debebat ei centum denarios. non dixit: "cui debitum iam centum denariorum dimiserat"; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat atque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et exspectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia, quae debebat. sed quid profuit, quando quidem in caput eius propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? sic non impeditur baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, etiam si odium fraternum in eius cui dimittuntur animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo; deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia.

CCIIII. SEQVITVR SETEXTVS: DE BAPTIZANDO CVI SVBITVM PERICVLVM MORTIS IMMINEAT ET HABEAT INIMICVM, QVEM INIQVISSIME ODERIT.

Nam plerumque fit, ut homo habeat inimicum, quem iniquissime oderit, quamquam etiam inimicos diligere iubeamur et orare pro eis; subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiam si baptizanti sit cognitum. certe ista non solum apud nos sed etiam apud illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt, euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina, nec tamen, si uixerit atque id corrigendum esse didicerit atque correxerit, denuo baptizatur siue apud illos siue apud nos. sic et illa quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt, non emendamus, sed potius approbamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disiunguntur a nobis. sed tamen, quia nihil eis prosunt. quamdiu schismatici et haeretici sunt, propter alia in quibus a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis immanissimum scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis atque caritatis ueniant adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.

Ccv. Seqvitvr Setextvs: Qvod Baptismvs Dei Sit Ecclesiae, Vbicvmqve Inventvs FveritFrustra ergo nobis dicunt: "si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, quod nobis de uestra communione consulendum putetis?" respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus — quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum — sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum; uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum pacis fraternae, aduersus unitatem omnium fratrum, qui toto terrarum orbe, sicut promissi sunt, ita exhibiti, quorum omnium causas et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis, ut merito damnaretis; qui non possunt propterea rei esse, quia iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt: hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est, ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temtationis ablatus an intus de messe dominica non recedat in ultima uentilatione separandus ? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.-

CCVI SEQVITVR SETEXTVS: QVOD ECCLESIA PARIAT SIVE PER SE SIVE PER ANCILLARVM VTERVM DE SEMINE VIRI SVI; VBI PONIT SIMILITVDINEM DE ESAV ET ASER.

Ecclesia quippe omnes per baptismum parit, siue apud se, id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et Esau de uxore natus propter fraternam discordiam separatus est a populo dei et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. unde et Hismaheli, ut separaretur a populo dei, non offuit mater ancilla, sed offuit fraterna discordia; et non profuit potestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus; sicut apud istos ecclesiae iure, quod est in baptismo, nascuntur quicumque nascuntur. sed si concordent cum fratribus per unitatem pacis, ad terram ueniunt promissionis, non de materno utero rursus eiciendi, sed in paterno semine cognoscendi. si autem in discordia perseuerent, ad Hismahelis funiculum pertinebunt. prior autem fuit Hismahel et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior . peperit haeresis quam ecclesia, aut ipsa ecclesia prius carnales uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae, ex quo de Adam nascimur, non est prius quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt spiritus dei, omnes dissensiones et his schismata generantur. in quo sensu perseuerantes apostolus dicit ad uetus testamentum pertinere, id est ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.

Ccvii — Qvod Antiqva Res Sit Ecclesia, In Aliis Habens Animalem Portionem, In Aliis Spiritalem

Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent atque desiderent, animales sunt. ecclesia uero, quod est populus dei, etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit, ab Adam usque ad Mosen. a Mose autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit, reuelatum est nouum; ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos, adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti, quod iam reuelatum est, plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt; si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent et, si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium computantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quando quidem sequitur: et in libro tuo omnes scribentur.

i Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Mosen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum; et quae istos, ipsa et apostolos et martyres nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Hismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes; et quae istos, eadem ipsa et ludam pseudoapostolum et Simonem Magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant.

Ccviii.Qvomodo Generet Ecclesia Bonos Et Malos Tamqvam I\'Er Se Ipsam Rebecca Geminos

Sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis imbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste annuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem, sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos, sed per ancillarum uterum parit. cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel euadunt in spiritalis aetatis affectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nonam uitam et nonum testamentum nascuntur.

Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est, caro est; siue in area in sua sterilitate perseuerent siue occasione temtationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est, palea est, et semper ab illius ecclesiae, quae sine macula et ruga est, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis apparet siue qui foris manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit.

CCVIIII. EX EODEM LIBRO. QVOD PROPTEREA DOMINVS NON APERVIT CVPRIANO SENTENTIAM, QVAM POSTEA PLENARIO CONCILIO PATEFECIT, VT EIVS PLENIVS CARITAS APPARERET.

Extant beati martyris Cypriani in eius litteris documenta, ut ad illum iam ueniam, de cuius sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum eius caritate spiritaliter perimantur. nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset totius ecclesiae consensio confirmaret, uisum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum ecclesiarum hominem, qui extra ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad ecclesiam uenientem denuo baptizari: quod non recte fieri tanto uiro nimirum propterea dominus non aperuit, ut eius pia et humilitas et caritas in custodienda salubriter ecclesiae pace patesceret. [minus ergo ille penetrauit, ut cerneret secretum abditum sacramenti; sed, si sciret omnia sacramenta, caritatem autem non haberet, nihil esset. cum autem minus illud perspiciens hanc tamen humiliter, fideliter, fortiter custodiuit, ad martyrii coronam meruit peruenire, ut, si qua in eius lucidam mentem ex humana condicione nebula inrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. non enim frustra ipse dominus Iesus Christus, cum se ipsum diceret uitem, suos autem tamquam in uite sarmenta, praecidi dixit eos et de uite auferri tamquam inutilia sarmenta, quae fructum non darent. quis est autem fructus nisi nonus ille fetus, de quo item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? ipsa est illa caritas, sine qua cetera nihil prosunt. dicit et apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. quae . omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt. nec tamen frustra idem dominus addidit: quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus, ut maiorem fructum afferant, nisi quia et ipsi qui fructu praeualent caritatis possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. quod ergo ille uir sanctus de baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et caritatis ubertate compensatum est et passionis falce purgatum.]

CCX. EX LIBRO DE BAPTISMO IIII. QVOD SICVT INTVS QVOD DIABOLI EST ARGVENDVM EST, SIC ET PORIS QVOD CHRISTI EST AGNOSCENDVM EST.

Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. an extra unitatem ecclesiae non habet sua Christus et in unitate ecclesiae habet sua diabolus? hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra ecclesiae communionem non habeat deus aliquem suorum. sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum, ecclesiae uero huic, quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines, et permissus sit propter ipsius ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae, qua sancti angeli perfruuntur, desideraretur ardentius. de sacramentis autem hoc dici non potest. sicut enim ea possunt habere atque tractare non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt, interiora zizania, sic et exteriora zizania, quae ab interioribus recedentibus acceperunt, quia recedentia non amiserunt. quod sine dubio manifestatur, cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliquis ex eis ipsis qui recesserant reuertuntur. nec quisquam dixerit: "quid enim frumenti habet zizania?" si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc dumtaxat par condicio est. neque enim in zizaniis exterioribus non inueniuntur grana frumenti et in interioribus inueniuntur. de sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid caeli. et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluuia communis, quae caelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et euangelicum Christi sacramentum diuinum et suaue est neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit improbandum.

CCXI.SEX EODEM LIBRO DE BAPTISMO IIII. QVOD NON ITA SIBI BAPTISMVS VERVS SVCCEDERE POSSIT, SICVT FALSAE FIDEI VERA SVCCEDIT.

Iam satis ostendimus ad baptismum, qui uerbis euangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei, et percepto iam baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum autem sensum carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes, et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de deo habebant, cum suis phantasmatis ludificarentur, irrident et detestantes atque confitentes abiciunt. nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum, sed in eis et sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, etiam si confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat.. quapropter etiam haereticus, qui perspicue foris est, baptismum illic euangelicum accepit: non talem utique baptismum accepit, quali errore caecatur. et propterea, si respiciens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est et bonum, quod acceperat, nec quia error illius improbandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. iam enim ex his quos intus contigit de deo falsa opinantes baptizari satis elucet discernendam esse sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri; et ideo, cum etiam foris in errore aliquo constitutus, uero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere: qui quidem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere potest. ad hoc ergo haeretici ad catholicam ueniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod dei bonum est repetatur.

Dicit aliquis: "nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint nec uita et corde mutato alius eorum foris, alius intus baptizetur?" fateor interesse. ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est. est etiam ipsius diuisionis nec nullum nec paruum malum, si tamen ille qui intus baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse noluit, sed quod unitatem ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, uerbi gratia, id sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi baptizari extra ecclesiae catholicae unitatem; alium uero hoc idem sentire, sed in catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem: istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse haeresem nouerit ab unitate catholicae separatam, ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, non solum separatus habendus est uerum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis fallaciam simulationis adiungit. quam ob rem cuiusque hominis prauitas quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et operosius corrigenda est. nec ideo tamen, si quid habet integrum, praesertim non suum, sed dei, propter eius prauitatem uel nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae et eunti post amatores suos dedit panem suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem redeat admonere.

Ccxii.Ex Eodem Libro De Baptismo Iiii. De Bonorvm Morvm Haeretico Et Catholico Criminoso

Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est, propter hoc solum quod haereticus est regnum dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. nam sermo dei non nos seducit, qui nec tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe et alibi dicit: hoc autem scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator aut immundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei; nemo uos seducat inanibus uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit omnino et aperte ac libere, dicit eos qui male uiuunt ad regnum dei non pertinere.

His igitur omnibus uitiis circumseptum catholicum non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, impunitatem, quam scriptura diuina non promittit, promittere audeamus; nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum dei non possidebunt: nolite, inquit, errare: neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. non ait: "qui haec omnia uitia simul habuerint, regnum dei non possidebunt", sed: neque illi neque illi, ut singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum dei possidebunt. sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas et aliis alias acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam uobis in die iudicii.

Cxiii Ex Libro De Baptismo V. Qvod Aqva Baptismatis Et Intra Ecclesiam Salvet Et Extra Ecclesiam Damnet

Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic dominus nouit qui sunt eius. namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris uidentur, intus sunt et multi, qui intus uidentur, foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.

Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam; quod et uos simili forma baptismi saluas facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. quapropter, sicut apparet hominibus, in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio ? aut quomodo salui fiunt per aquam qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat ? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit, in qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca; et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri et ut quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic eis incipit aqua prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salui facti in arca. nisi per aquam. et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur; male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. certe manifestum est id quod dicitur in ecclesia intus et foris in corde, non in corpore cogitandum, quando quidem omnes, qui corde sunt in arcae unitate, per eandem aquam salui fiunt, per quam omnes, qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sunt siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra aream positos interemit, sic non alio, sed eodem baptismo et boni et catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt.

CCXIIII. EX LIBRO DE BAPTISMO VI. QVOD MVLTIS LVPIS INTERIVS INSIDIANTIBVS ET MVLTIS OVIBVS EXTERIVS ERRANTIBVS SCIT DOMINVS QVI SVNT EIVS; ET DE SANCTO CVPRIANO VEL APO- STOLO PETRO.

I I 1 Etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt baptis-15 mum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis siue accipientis posse uiolari. nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate atque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris, antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos uel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu uel usu sacramenti; et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inueniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt appareant remissionem peccatorum nec' dare posse nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur, habere tamen et dare et accipere baptismi sacramentum: satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est, etiam ouem, quae foris errabat et dominicum caracterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, caracterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari, quando quidem ipsum caracterem multi et lupi et lupis infigunt, qui uidentur quidem intus esse, uerum tamen ad illam ouem, quae etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia secundum praescientiam dei, sicut multae oues errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius, inter quos tamen nouit deus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes pharisaeorum, de quibus dictum est: quae dicunt facite.

Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore, quod adhuc corrumpitur et aggrauat animam, minus liquide cernere et aliter sapere, quod in eadem caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit: sic in homine carnali atque peruerso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in harundine sterili atque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo, sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubique suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur assequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur.

Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum ingrediens pessimorum intus uidetur esse, cum foris sit, et baptismum Christi nec in haereticis repetit, nihil eius adiuuat sterilitatem quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. fieri autem potest, ut aliquis nigeat in radicem caritatis et in quo Cyprianus aliter sapnit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis isti et apud haereticos agnoscant baptismum Christi, illi autem aliter uisum sit, ut per eum minus aliquid uidentem et in unitate firmissime permanentem manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum pacis. neque enim pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamuis dicenti aliquando quod fieri non debebat. non solum autem istorum ariditas illius uiriditati non conferenda est, sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. gentes enim iudaizare nemo nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in ecclesia, quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. quapropter reddens debitam reuerentiam dignumque honorem, quantum ualeo, persoluens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis uel haereticis baptizandis, quam postea ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersa ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata, sicut uenerans pro sui merito Petrum, primum apostolorum et eminentissimum martyrem, audeo tamen dicere non eum 1 recte fecisse, ut gentes iudaizare cogerentur. etiam hoc enim dico non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina per uniuersam ecclesiam retenta atque seruata.

Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, atque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto melior id habeat inter bonos. ac per hoc nihil etiam interest, quanto peior id tradat, sicut nihil interest, quanto melior; atque ita nihil interest, quanto peior id accipiat, sicut nihil interest, quanto melior. illud enim per se ipsum et in eis qui non aequaliter (iusti sunt et in eis qui non aequaliter) iniqui sunt aequaliter sanctum est.

CCXV. EX EODEM LIBRO VI DE BAPTISMO. QVOD SVB EODEM BAPTISMO PECCATA DIMITTANTVR PROPTER VINCVLVM CARI- TATIS, SVB QVO TENEBANTVB PROPTER SACRILEGIVM DIVISIO- NIS; ET DE LAVDE SANCTI CVPRIANI.

Sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed quam perniciose tradere! ille autem cui tradit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urguentis in aliquem haereticum irruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et, sine defuncti siue liberati, nequaquam apud eos remanerent ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus accipiat, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo, si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad catholicam pacem, sub eodem baptismate, quod acceperat, eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur neque alicuius iniquitate minuitur.

Quae cum ita sint, quid huic perspicuae ueritati offuit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerint, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris; tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit catholicae uniuersitatis, sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit.

Ccxvi. Ex Eodem Libro Vi. Qvod Sacramentvm Baptismi Et In Malo Et In Bono Homine Sit Aeqvale

Potest ergo fieri, ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit, sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum attinet sacramentum, et cum contemtore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles ? peiores ergo erant Iudaei, quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis, et quibus propheta dicit: iustificastis Sodomam, id est: in comparatione uestra Sodoma iustificata est. numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae apud Iudaeos erant, talia erant, quales ipsi erant? quae dominus quoque ipse suscepit et ad ea celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea Zachariae ministranti angelus astitit eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiauit. haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant et in malis peioribus quam sunt ethnici, quando quidem in malitia Sodomitis praelati sunt, et tamen illa sacramenta erant utrisque integra atque diuina.

Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus apud Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non improbaretur, et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur: tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri dei negat conspici posse et angelos ueros dicit sedi eius assistere. in quo et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit; Hermes quoque Trimegistus unum deum loquitur et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. si ergo isti uenissent ad percipiendam christianam salutem, non eis utique diceretur: "hoc malum habetis" uel: "falsum habetis", sed plane merito diceretur: "hoc uobis, quamuis integrum et uerum, nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis". si

ergo in ipsis ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque approbari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, non oportet nos ita moueri, etiam si peiores sint haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere.

CCXVII. EX LIBRO VII DE BAPTISMO. QVOD CARITATE CVPRIANI SANCTI HI QVI PER ILLIVS SENTENTIAM SE VOLVNT EXCVSARE DAM- NENTVR.

Verius uniuersitati ecclesiae catholicae placuit, ut haeretici uel schismatici, qui iam Christi baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur ab errore suo correcti, in caritate radicati atque fundati, ut, quod attinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. et beatus quidem Cyprianus iam corpore, quod corrumpitur, non aggrauante animam nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante domino bona eius, quantum possumus, imitemur. si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe impares meritis suis ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus haereticos atque schismaticos enodemus: quos praecisos ab unitate, quam tenuit, et arescentes caritate, qua uiguit, et elapsos ab humilitate, qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis eos nouit ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad paciicandum imitari nolle quod fecit. sicut illi qui se christianos

Nazarenos uocant et more iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt: sicut ergo illi Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato in sua peruersitate praecisi ab ecclesia remanserunt, sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sorte sanctorum passionis claritate suscepto se ipsos exules unitatis agnoscunt et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis opponunt.

CCVIII. EX EODEM LIBRO VII. QVOD VT IN PESSIMIS CATHOLICIS CORRECTIS BAPTISMA NON INCIPIT ADESSE, QVOD DEERAT, SED PRODESSE, QVOD INERAT, SIC ET IN HAERETICIS.

Ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab eis nefario schismate separarent. ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiam si de Maximianistis nihil dicamus. si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam, cui sociaretur, uel ipse Cyprianus inuenit: si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi, qui operantur opera carnis — qualia qui agunt regnum dei non possidebunt — habent ac tradunt et haeretici, qui inter illa opera enumerati sunt. quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt; sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse, quod erat de, sed prodesse, quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui cum eo senserunt catholicae ecclesiae, quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt non expauiscimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod autem ab unitate non recesserunt gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.

Ccviiii. Ex Libro De Gratia Novi Testamenti Ad Honoratvm. Qvae Sint Tenebrae Exteriores

Timore itaque casto permanenti in saeculum saeculi timeat deum omne semen Israhel. timeant quem diligunt non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo, cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur. deus est enim, qui operatur in eis et uelle et Operari pro bona uoluntate..

Haec est iustitia dei, hoc est quod deus donat homini, cum iustificat impium; hanc dei iustitiam ignorantes superbi Iudaei et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; hac superbia deiciuntur, ut humilis inseratur oleaster, et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, uenientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbant cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est. quam si contemserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit, quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae; sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum. nec omnino talis huius uisibilis lucis phantasia cogitatur, quamquam et ibi est uidere, sed longe aliter, longe dissimiliter. qualis enim lux est ipsa caritas, quis uerbis explicat? quis earum rerum, quae sensibus corporis adiacent, ullo demonstrat exemplo? an forte lux caritas non est? audi apostolum dicentem Iohannem. ipse quippe dixit quod modo commemoraui: quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae, qui rursus dicit: deus caritas est. ac per hoc, si deus lux est et deus caritas est, profecto caritas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. item dicit: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. istae sunt tenebrae, in quas diabolus et angeli eius multum superbiendo progressi sunt. caritas enim non aemulatur, non inflatur; ideo non aemulatur, quia non inflatur. ubi enim praecedet inflatio, continuo sequitur aemulatio, quoniam superbia mater est inuidentiae.

Diabolus igitur et angeli eius a luce atque feruore caritatis auersi et nimis in superbiam inuidiamque progressi uelut glaciali duritia torperunt et ideo per figuram tamquam in aquilone ponuntur. unde cum generi humano diabolus incubaret, uentura gratia saluatoris dicitur in cantico canticorum: exsurge, aquilo, et ueni, auster, et perfla hortum meum, et fluent aromata. exsurge qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis; exsurge, ut a tuo pondere releuati erigantur quorum animas premendo curuasti. et ueni, auster, inquit, spiritum inuocans flantem de meridie uelut a parte feruida et luminosa, ut fluant aromata. unde apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco. hinc etiam dicitur in quodam psalmo: conuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro; captiuitatem scilicet, qua sub diabolo tamquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant et quodam modo congelauerant. hinc enim et euangelium dicit: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum. at uero flante austro glacies resoluitur et torrentes fluent, id est peccatis remissis populi ad Christum caritate concurrunt. hinc et alibi scriptum est: sicut glacies in sereno, ita soluuntur peccata tua.

Proinde rationalis creatura siue in angelico spiritu siue in anima humana ita facta est, ut sibi ipsa bonum, quo beata fiat, esse non possit, sed, mutabilitas eius si conuertatur ad incommutabile bonum, fiat beata; unde si auertatur, misera est. auersio eius uitium eius et conuersio uirtus eius est. natura ergo non est mala, quia creatura spiritus uitae rationalis etiam priuata bono, cuius participatione beatificatur, id est etiam uitiosa, melior est corpore, quod summum est in corporibus, id est hac luce, quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa corpus est. omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior, non mole, quia non nisi corporum est moles, sed ui quadam, qua supergreditur omnem phantasiam, quam uolutat animus haustam de sensibus corporis. sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est cum luce inluminantur et feruore uegetantur: sic incorporeae creaturae rationales ipsius creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima caritate, qua omni modo si caruerint, tenebriscent et obduriscent quodam modo.

Proinde infideles homines tenebrae sunt. qui per fidem conuersi ad deum quadam praemissa inluminatione lux fiunt; in qua proficiendo si ex fide ad speciem peruenerint, ut id quod credunt etiam prospicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem dei. talibus enim dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. porro diabolus et angeli eius tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores. plus enim ab illa caritate auersi et in suum fastum opstinationemque progressi sunt. et quoniam extremo iudicio dicturus est Christus eis quos ad sinistram discernit: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, his malignis spiritibus coniungendos simulque damnandos dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum eius. huic poenae contrarium est quod bono seruo dicitur: intra in gaudium domini tui, ut, quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. non haec per locorum interualla inani phantasmate cogitanda sunt. localia spatia non occupant nisi corporum moles. non est hoc spiritus uitae, non est hoc anima rationalis, multo minus deus, omnium benignissimus conditor et iustissimus ordinator. uoluntatibus et affectibus ista uel propinquare uel longe fieri uel intrare uel exire dicuntur.

Sed quia malo opere, id est tenebrose, delectantur facientes, secutura est autem poena, quae torqueat, ideo dominus ubi dicit: tenebras exteriores, addit etiam: ibi erit ploratus et stridor dentium, ne talibus oblectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque in- . iustitia tenebrae sunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment. quia enim uolentes iniuste utuntur bonis, iuste nolentes cruciabuntur malis. unde possunt etiam tenebrae exteriores intellegi poenae corporales. corpus quippe est animae exterius, ut sint animae mala, quibus a caritatis lumine. auersa in peccatis oblectatur, exterae tenebrae, corporis autem mala, quibus aeternis in fine torquebitur, exteriores tenebrae, quas solas timent qui seruili adhuc timore detinentur. nam si eis liceret in illis exteris, quae sunt in peccatis, impune semper uolui et inuolui, profecto numquam uellent accedere ad deum et inluminari et inhaerere illi per caritatem, ubi eat timor castus, permanens in saeculum saeculi. qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius; quod si dimiserit, cadit.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Eugippi Opera edited by Pius Knöll (Vienna, Gerold: 1885) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 9.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate