De Genesi Ad Litteram (Latin)
The Latin text of De Genesi Ad Litteram. This page has 12 section groups and about 96,718 words. Each row carries its standard reference.
Contents (12)
Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id, quod dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel admoneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur, utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum adserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit, adtendens apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud, quod in Genesi scriptum est: et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia.
Si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine caeli et terrae? utrum spiritalis corporalisque creatura caeli et terrae uocabulum acceperit, an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream, superiorem atque inferiorem, significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet uita, sicut esse potest in se, non conuersa ad creatorem — tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est — corporalis autem, si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae adparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles?.
An caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio, quo facta est, perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc inperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum: quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur? corporalis quidem eo, quod dictum est: terra erat inuisibilis et inconposita, spiritalis autem eo, quod dictum est: et tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem: quo solo modo formari potest, ut non sit abyssus, et inluminari, ut non sit tenebrosa. et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux? quae si esset, utique superesset et tamquam superfunderet: quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est.
Et quomodo dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter, an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter. quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux? quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram, fiat lux eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux.
An etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius me.us dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est? et si ita est. qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux, quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium? quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux? et quis erat, quem oportebat audire atque intellegere, ad quem uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?
Quid ergo dicemus? an id, quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene intellegitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum dei, deus apud deum, filius unicus dei. patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus "quando" et "aliquando". aeternum tamen est uerbo dei, quando fieri aliquid debeat, et tunc fit, quando fieri debuisse in illo uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.
Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut, quod dixit deus: fiat lux. et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur.
Et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra. et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus: fiat lux. et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae conprehendendum erat et commendandum, quod fecit deus, et deinde per partes exequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est, quia per uerbum suum fecit, quidquid fecit?
Quod ergo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, in aliquo die dixit an ante omnem diem? si enim uerbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit; si uero temporaliter dixit, non uerbo sibi coaeterno, sed per aliquam creaturam dixit temporalem. ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat, per quam temporaliter diceretur: fiat lux. atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut caeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et formata creatura, tamquam caelum caeli huius, quod in corporibus summum est. secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus caelum appellauit. terrae autem nomine inuisibilis et inconpositae ac tenebrosa abysso inperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux. t
Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: fiat lux, inuenire difficile est. sono uocis enim non intellegimus dictum; nam quidquid est tale, corporeum est. an ex illa inperfectione substantiae corporalis fecit aliquam uocem corpoream, per quam sonaret: fiat lux? ergo aliquod uocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. sed si ita est, iam erat tempus, per quod uox curreret sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. quodsi iam erat tempus, antequam fieret lux, in quo tempore uox fieret, qua sonaret "fiat lux", ad quem diem pertinebat illud tempus? unus enim dies idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. an ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est uocale corpus, per quod sonaret "fiat lux", et quo facta est ipsa lux? sed omnis talis uox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat inuisibile et inconpositum, cui sic deus personaret ac diceret: fiat lux? abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.
Utrum ergo spiritalis motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intellegimus "fiat lux," expressus ab aeterno deo per uerbum coaeternum in creatura spiritali, quam iam fecerat, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, id est, in illo caelo caeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritalis creaturae in eius mente atque ratione fixa quodammodo modo a uerbo patri coaeterno et quodammodo inpressa intellegitur, secundum quam moueretur et ad speciem conuerteretur inferior illa tenebrosa inperfectio naturae corporeae et fieret lux? sed multum est ac difficillimum capere, quomodo dicatur deo non temporaliter iubente neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione ueritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet inpressas ab incommutabili dei sapientia rationes, tamquam intellegibiles locutiones, in ea, quae infra sunt, transmittente fieri temporales motus in rebus temporalibus uel formandis uel administrandis. si autem lux, quae primum dicta est, ut fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intellegenda est, ipsa est intellectualis uita, quae nisi ad creatorem inluminanda conuerteretur, fluitaret informiter. cum conuersa autem et inluminata est, factum est, quod in uerbo dei dictum est: fiat lux.
Uerum tamen quemadmodum sine tempore dictum est. quia in uerbum coaeternum patri non cadit tempus, utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et diuisa a. tenebris et inditis diei noctisque uocabulis dicat scriptura: et facta est uespera, et factum est mane dies unus? unde uidetur illud opus dei factum per spatium diei, quo peracto ad uesperam uentum est, quod est noctis initium. itemque peracto nocturno spatio conpletus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die deus aliud consequenter operaretur.
Immo uero id ipsum permirabile est, cum deus nullo spatio syllabarum aeterna uerbi sui ratione dixerit: fiat lux, cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret et uespera fieret. an forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis uocabulis signaretur? . mirum, si et hoc uel tanta mora fieri potuit a deo, quanta dicitur a nobis. discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est; non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.
Quod autem uocauit deus lucem diem et tenebras noctem, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum uocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur "lux uocetur dies et tenebrae uocentur nox?" nisi forte quis ita desipiat, ut, quia super omnia magnus est deus, putet ore dei prolatas quamuis paucissimas syllabas per totum diei spatium potuisse distendi. huc accedit, quia uerbo sibi coaeterno, id est incommutabilis sapientiae internis aeternisque rationibus, non corporali uocis sono uocauit deus lucem diem et tenebras noctem. rursum enim quaeritur, si uerbis, quibus utimur, uocauit, qua lingua uocauerit, et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus. et non inuenitur.
An dicendum est, quod, cum cito peractum esset hoc opus dei. tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis uno primoque transacto? sed, si hoc dixero, uereor, ne deridear et ab his, qui certissime cognouerunt, et ab his, qui possunt facillime aduertere, quod eo tempore, quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis inlustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus uiginti quattuor horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem. numquidnam ergo in. parte aliqua posituri sumus deum, ubi ei uespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? nam et in libro, qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit, hoc est, in eum locum, unde ortus est. sequitur enim et dicit: ipse oriens illuc uadit ad austrum et circuit ad aquilonem. australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est, cum autem ad partem aquilonis circumiens peruenit, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se inmergere atque inde lotum ex alia parte mane surgere. quamquam, si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis inlustraretur, atque ibi esset dies. posset enim et aquas inluminare, quando ab eis non posset extingui. sed hoc monstrosum est suspicari. quid? quod etiam sol nondum erat.
Quapropter, si spiritalis lux primo die facta est, numquid- , nam occidit, ut ei succederet nox? si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis uidere non possumus, quia nec luna erat adhuc nec aliquae stellae? aut si semper in ea parte caeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius eidem ita coniuncta, ut discerni dinoscique non possit, ad eandem reditur difficultatem soluendae huius quaestionis, quia et ista lux eodem modo quo sol tamquam comes eius ab occasu in ortum circumiens redit et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista, in qua sumus. tenebrescit in noctem. ex quo cogit, quod absit, in una parte credere deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei uespera fieri. an forte in ea parte lucem ferat, in qua facturus erat hominem, et ideo, cum ab ipsa parte lux discessisset, uespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?
Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere lucis, quae primo facta est, permanente natura, si lux corporalis tunc facta intellegenda est, et inuenire et explicare difficile est. nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras deum appellasse quis dixerit propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, uel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est, ut ex altera parte habeat corpus, ex alia parte lux fuerit. ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem peruenire non sinit, in eo loco umbra est, quoniam locus carens ea luce, qua inlustraretur, nisi inpediret corpus obpositum, hoc totum est, quod umbra dicitur. quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox uocatur; neque enim omnes tenebrae nox. nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux inrumpere per obpositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae, quia lux non est ibi, totumque illud spatium locus est carens luce; nec tamen tales tenebrae acceperunt uocabulum noctis, sed illae, quae in eam terrae partem succedunt, unde remouetur dies. sicut non omnis lux dies appellatur — nam et lunae lux est et siderum et lucernarum et coruscationum et quarumque rerum ita fulgentium - sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.
Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, siue staret siue circumiret, non erat, ex qua parte admitteret noctem sibi succedere, quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. an ex una parte facta est, ut ipsa circumiens etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil inpediebat, ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia quae in eam partem succederet a tempore uespertino, ex qua lux in aliam declinaret.
Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupauerant? illae scilicet, quae detractae sunt, ut terra daretur, in quam partem congregatae sunt? si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam adparebat arida nec totum abyssus occupabat; si autem totum texerant, quis erat locus, quo colligerentur, ut terrae ariditas adpareret? numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit, cum ad uentilandum in area messis trita subrigitur et congesta in aggerem nudat locum, quem diffusa contexerat? quis hoc dixerit, cum uideat usquequaque campos maris aequaliter fusos, quia etiam, cum aquae fluctuantis quidam uelut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus conplanantur? et si qua litora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id, quod aliunde decedit, unde in eum locum, ex quo recesserat, iterum accedat. cum autem tota omnino terra undosa natura cooperiretur, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? an forte rarior aqua uelut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset adparere, nudaret? quamquam et terra longe lateque subsidens potuit alias partes praebere con- .. cauas, quibus confluentes et conruentes aquae reciperentur, et adpareret arida ex his partibus, unde umor abscederet.
Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species adparuerit.
Cur non dictum est, cum hoc factum esset, "uidit deus, quia bonum est"?
Haec enim consideratio suasit, quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari simulque illud et catholica fides praescribit et certissima ratio docet nullarum naturarum materiam esse potuisse nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam scriptura: qui fecisti mundum ex materia informi, hanc materiam illis uerbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus uel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: in principio fecit deus caelum et terram et cetera, donec diceretur: et dixit deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.
Sed si credibiliter dicitur eam significari illis uerbis: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, ut excepto, quod ibi positum est de spiritu dei, cetera rerum quidem uisibilium uocabula, sed ad illam nformi tatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus, quia duo haec elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt ceteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur informitas: si ergo hoc probabiliter dicitur, non erat aliqua formata moles, quam lux ex una parte inlustrans ex altera faceret tenebras, unde nox posset die discedente succedere.
Emissionem uero contractionemque lucis illius si uelimus diem noctemque intellegere, nec causam uidemus, cur ita fieret — non enim iam erant animalia, quibus haec uicissitudo salubriter exhiberetur et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi — nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque uicissitudines fierent, probare possimus. iactus enim radiorum ex oculis nostris cuiusdam quidem lucis est iactus et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur, et emitti, cum ad eandem rectitudinem quae sunt longe posita adtendimus. nec sane, cum contrahitur, omnino cernere, quae longe sunt, desinit, sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. sed tamen ea lux, quae in sensu uidentis est, tam exigua docetur, ut, nisi adiuuetur extraria luce, nihil uidere possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.
Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit deus: fiat lux, non illa uera patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae inluminat omnem hominem, sed illa, de qua dici potuit: prior omnium creata est sapientia. cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita sapientia, in spiritales atque rationales creaturas sicut in animas sanctas se transfert, ut inluminatae lucere possint, fit in eis quaedam luculentae rationis adfectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret deus: fiat lux, si iam erat creatura spiritalis, quae nomine caeli significata est in eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, non corporeum caelum, sed caelum incorporeum caeli corporei, hoc est super omne corpus non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. quo autem modo simul fieri potuit, et quod inluminaretur et ipsa inluminatio, ac diuerso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.
Sed huic luci succedentem noctem, ut uespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? a tenebris uero qualibus talis lux diuidi potuit dicente scriptura: et diuisit deus inter lucem et tenebras? numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine ueritatis, inter quos et in eadem luce permanentes diuideret deus, tamquam inter lucem et tenebras, et lucem uocans diem ac tenebras noctem ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum ? an hic dies totius temporis nomen est et omnia uolumina saeculorum hoc uocabulo includit ideoque non dictus est primus, sed unus dies? et facta est enim uespera, et factum est, inquit, mane dies unus, ut per hoc, quod facta est uespera, peccatum rationalis creaturae, quod autem factum est mane, renouatio eius significata uideatur.
Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. instituimus enim de scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum quomodo inuenimus uesperam et mane in luce spiritali? an diuisio quidem lucis a tenebris distinctio est iam rei formatae ab informi, appellatio uero diei et noctis insinuatio distributionis est, qua significetur nihil deum inordinatum relinquere atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine subplemento esse decoris uniuersi? nox enim ordinatae sunt tenebrae.
Propterea uero cum facta esset lux, dictum est: uidit deus lucem quia bona est, cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut, cum explicasset "dixit deus: fiat lux. et facta est lux. et diuisit deus inter lucem et tenebras et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem", tunc diceret: et uidit deus, quia bonum est, et deinceps adnecteret: et facta est uespera, et factum est mane, sicut in aliis operibus facit, quibus uocabula inponit. hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas ceteras iam corporales. itaque si, posteaquam distincta essent illa diuisione et uocabulis, tunc diceretur: uidit deus, quia bonum est, haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum; quia uero lucem solam ita perfecerat, uidit deus, inquit, lucem quia bona est et diuisione ac nominibus discreuit a tenebris. neque tunc dixit: uidit deus, quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. namque ista nox, quae nobis notissima est — facit enim eam super terras solis circuitus —, quando per luminarium distributionem a die diuiditur, post ipsam diuisionem diei et noctis dicitur: uidit deus, quia bonum est. non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno: cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior siue distinctior. uespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intellegitur; mane uero tamquam futurae operationis significatio.
Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari deum, sicut operatur homo uel angelus, sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi uerbi sui et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti spiritus sui. nam et illud, quod per graecam et latinam linguam dictum est de spiritu dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae uicina est hebraeae — nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur expositum — non superferebatur, sed fouebat potius intellegi perhibetur, nec sicut fouentur tumores aut uulnera in corpore aquis uel frigidis uel calore congruo temperatis, sed sicut oua fouentur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur per quendam in suo genere dilectionis adfectum. non itaque per singulos dies istorum diuinorum operum tamquam temporales uoces dei carnaliter cogitemus. non enim ad hoc ipsa dei sapientia nostra infirmitate suscepta uenit ad conligendos sub alas suas filios Hierusalem quemadmodum gallina pullos suos, ut semper paruuli simus, sed ut malitia infantes mente esse pueri desinamus.
Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam diuina legerimus, quae possint salua fide, qua inbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti adfirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa ueritas eam recte labefactauerit, corruamus, non pro sententia diuinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam uelimus scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae scripturarum est, nostram esse uelle debeamus.
Ponamus enim in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, alium sensisse lucem corporalem factam et alium spiritalem. esse spiritalem lucem in creatura spiritali fides nostra non dubitat; esse autem lucem corporalem caelestem aut etiam super caelum uel ante caelum, cui succedere DOX potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec ueritate certissima refellatur. quod si factum fuerit. non hoc habebat scriptura diuina, sed hoc senserat humana ignorantia. si autem hoc uerum esse certa ratio demonstrauerit, adhuc incertum erit, utrum hoc in illis uerbis sanctorum librorum scriptor sentiri uoluerit, an aliud aliquid non minus uerum. quodsi cetera contextio sermonis non hoc eum uoluisse probauerit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intellegi uoluit, sed et uerum et quod utilius cognoscatur. si autem contextio scripturae hoc uoluisse intellegi scriptorem non repugnauerit, adhuc restabit quaerere, utrum et aliud non potuit. quodsi et aliud potuisse inuenerimus, incertum erit, quidnam eorum ille uoluerit; et utrumque sentiri uoluisse non inconuenienter creditur, si utrique sententiae cetera circumstantia subfragantur.
Plerumque enim accidit, ut aliquid de terra, de caelo, de ceteris mundi huius elementis, de motu et conuersione uel etiam magnitudine et interuallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque huiusmodi ceteris etiam non christianus ita nouerit, ut certissima ratione uel experientia teneat. turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cauendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianus litteras loquentem ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere uii possit. et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis, qui foris sunt, talia sensisse creduntur et cum magno eorum exitio, de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. cum enim quemquam de numero christianorum in ea re quam optime norunt errare conprehenderint et uanam sententiam suam de nostris libris adserere, quo pacto illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum et de spe uitae aeternae regnoque caelorum, quando de his rebus, quas iam experiri uel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putauerint esse conscriptos? quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumtores, satis dici non potest, quod, si quando de praua et falsa opinatione sua reprehendi et conuinci coeperint ab eis, qui nostrorum librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id, quod leuissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem libros sanctos, unde id probent, proferre conantur uel etiam memoriter, quae ad testimonium ualere arbitrantur, multa inde pronuntiant uerba, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant.
Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit deus inter aquam, quae erat infra firmamentum, et inter aquam, quae erat super firmamentum. et uocauit deus firmamentum caelum. et uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane, dies secundus. de uerbo dei, quod dixit deus: fiat firmamentum et cetera et de placito eius, quo uidit, quia bonum est, et de uespera et de mane non opus est hic iterum similiterque disserere, atque ita deinceps, quotienscumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. utrum autem nunc illud caelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die. an ipse aer uocetur firmamentum, merito quaeri potest.
Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum caelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut uel super terras fluitent uel in aere terris proximo uaporaliter ferantur. neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere aquas etiam tam graues, quam nouimus atque sentimus, caelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. nunc enim, quemadmodum deus instituerit naturas rerum, secundum scripturas eius nos conuenit quaerere, non, quid in eis uel ex eis ad miraculum potentiae suae uelit operari. neque enim, si uellet deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut adpetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas eisque se superpositam conlocet. nunc ergo quaerimus, utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super caelum, quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.
Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pauimento solidatum esse caelum, ut possit aquarum pondera sustinere, quod talis soliditas nisi terris esse non possit et, quidquid tale est, non caelum sed terra sit; non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur. aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cauernisque abditis, non tamen ea terrae parte, quam supra, sed ea, quam infra se habet, continetur. nam si ex parte superiore fuerit terrae pars ulla delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram: quo ueniens conquiescit tamquam in loco suo, ut supra sit aqua, subter autem terra. unde . cognoscitur, quod etiam super aquas cum esset non ipsis aquis portabatur, sed conpage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.
Hic occurrit admonere cauendum errorem, quem in libro primo cauendum monui, ne forte, quia scriptum est in Psalmis: fundauit terram super aquam, arbitretur aliquis nostrum aduersus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes isto testimonio scripturarum esse nitendum, quia illi non retenti auctoritate litterarum nostrarum et nescientes, quemadmodum dictum sit, libros sanctos facilius inridebunt quam illud repudiabunt, quod uel certis rationibus perceperunt uel experimentis manifestissimis probauerunt. illud namque in Psalmis aut figurate dictum recte accipi potest, ut, quoniam caeli et terrae nomine saepe in ecclesia spiritales carnalesque significantur, caelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam ueritatis dicens: qui fecit caelos in intellegentia, terram uero ad fidem simplicem paruulorum non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et euangelica praedicatione firmissimam, quae per baptismum solidatur, et ideo subiecerit dicens: fundauit terram super aquam; aut, si ad litteram cogit quisquam intellegi, non incongruenter uel sublimia terrarum, siue continentium siue insularum, accipiuntur, quae superiora sunt aquis, uel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: fundauit terram super aquam, ut aquarum pondus terreno ponderi subportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.
Talibus eorum disputationibus cedens laudabiliter conatus est quidam demonstrare aquas super caelos, ut ex ipsis uisi- . bilibus conspicuisque naturis adsereret scripturae fidem. et prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem caelum appellari non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum uel nubilum caelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine scripturarum, cum dicuntur uolatilia caeli, cum aues in hoc aere uolare manifestum sit; et dominus cum de nubibus loqueretur, faciem caeli, inquit, potestis probare. nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per decliuia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. cum ergo probasset et hunc aerem caelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum uoluit existimari, nisi quia interuallum eius diuidit inter quosdam uapores aquarum et istas aquas, quae corpulentius in terris fluitant. et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambularunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri. sed eius ponderi ad ima dat locum, et haec est pluuia. ergo ex aere, qui est inter uapores umidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille uoluit esse caelum inter aquam et aquam. hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam iudico. quod enim dixit. neque contra fidem est et in promtu posito documento credi potest.
Quamquam possit uideri non inpedire propria pondera elementorum, quomodo etiam super illud sublime caelum possint esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt. qui quamuis grauior et inferior summo caelo subiaceat, procul dubio leuior est aquis, et tamen, ut super eum sint uapores illi, nullo pondere prohibentur. sic ergo et super illud caelum potest minutioribus guttis leuior halitus umoris extendi, qui pondere cadere non cogatur. ipsi quippe subtilissima ratione persuadent nullum esse quamlibet exiguum corpusculum, in quo diuisio finiatur. sed infinite omnia diuidi, quia omnis pars corporis corpus est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae. ac per hoc si potest aqua, sicut uidemus, ad tantas guttarum minutias peruenire, ut super istum aerem uaporaliter feratur, qui natura leuior est aquis, cur non possit et super illud leuius caelum minutioribus guttis et leuioribus inmanere uaporibus?
Sed animaduersum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum puto, non frustra, cum dixisset deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam, parum uisum esse subiungere: et sic est factum, nisi adderetur: et fecit deus firmamentum; et diuisit deus inter aquam, quae erat super firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento. quod quidem sic intellegunt, ut personam patris declaratam esse dicant in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam. et sic est factum, ac deinde, ut intellegatur filius fecisse, quod a patre dictum est, ut fieret, arbitrantur esse subnexum: et fecit deus firmamentum et diuisit deus et cetera.
Sed cum antea legitur: et sic est factum, a quo intellegimus factum? si a filio, quid opus erat iam dicere: et fecit deus et quae sequuntur? si autem quod scriptum est: et sic est factum, a patre intellexerimus factum, non iam pater dicit et filius facit, et potest aliquid pater facere sine filio, ut deinde filius non hoc, sed aliud similiter faciat: quod est contra catholicam fidem. si autem illud, de quo dicitur: et sic est factum, hoc idem fit, cum itidem dicitur: et fecit deus, quid prohibet eundem intellegere facere quod dixit, qui dixit, ut fieret? an etiam excepto eo, quod scriptum est: et sic est factum, tantummodo in his uerbis, quibus dicitur: et dixit deus: fiat, et postea dicitur: et fecit deus, patris et filii personam uolunt intellegi?
Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse filio patrem debeamus accipere in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat. sed cur non scriptura curauit ostendere personam etiam spiritus sancti? an ita trinitas intellegitur: et dixit deus: fiat. et fecit deus. et uidit deus, quia bonum est? sed non conuenit unitati trinitatis, ut filius quasi iussus fecisse intellegatur, spiritus autem sanctus nullo sibi iubente libere uidisse bonum esse, quod factum est. quibus enim uerbis iuberet filio pater, ut faceret, cum ipse sit principale uerbum patris, per quod facta sunt omnia? an eo ipso, quod scriptum est: fiat firmamentum, haec ipsa dictio uerbum est patris, unigenitus filius, in quo sunt omnia, quae creantur, etiam antequam creantur, et quidquid in illo est, uita est, quia quidquid per eum factum est, in ipso uita est, et uita utique creatrix. sub illo autem creatura? aliter ergo in illo sunt ea, quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea : aliter autem in illo sunt ea, quae ipse est. ipse enim uita est, quae ita in illo est. ut ipse sit, quoniam ipse uita est lux hominum. quia ergo nihil creari posset siue ante tempora, quod quidem non est creatori coaeternum, siue ab exordio temporum siue in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in dei uerbo patri coaeterno coaeterna uita uiueret, propterea scriptura, priusquam insinuet unamquamque creaturam, ex ordine, quo conditam dicit, respicit ad dei uerbum, prius ponens: et dixit deus: fiat illud. non enim inuenit ullam causam rei creandae, quam in uerbo dei non inuenit creari debuisse.
Non ergo deus totiens dixit: fiat illa uel illa creatura, quotiens in hoc libro repetitur: et dixit deus. unum quippe uerbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula; sed eloquium scripturae descendens ad paruulorum capacitatem dum insinuat singillatim genera creaturarum per singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in uerbo dei. nec illa repetita ille tamen repetit: et dixit deus. si enim uellet prius dicere: factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset diuisio inter aquam et aquam, si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet: dixit deus: fiat, id est, in uerbo dei aeterno erat, ut fieret. inde igitur incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem quaerenti, quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet.
Cum ergo audimus: et dixit deus: fiat. intellegimus, quod in uerbo dei erat, ut fieret. cum uero audimus: et sic est factum, intellegimus factam creaturam non excessisse praescriptos in uerbo dei terminos generis sui. cum uero audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum, posteaquam factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat, ut fieret.
Quid sibi ergo uult in ceteris illa repetitio ? an eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritalis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari — in qua natura intelleguntur omnes sancti angeli atque uirtutes - et propterea non repetiuit factum, posteaquam dixit: facta est lux, quia non primo cognouit rationalis creatura conformationem suam ac deinde formata est, sed in ipsa sua conformatione cognouit, hoc est inlustratione ueritatis, ad quam conuersa formata est, cetera uero, quae infra sunt, ita creantur. ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae ac deinde in genere suo ? quapropter lucis conditio prius est in uerbo dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna patri sapientia, ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, quae condita est: illic non facta, sed genita, hic uero facta, quia ex informitate formata. et ideo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, ut, quod ibi erat in uerbo, hic esset in opere. conditio uero caeli prius erat in uerbo dei secundum genitam sapientiam, deinde facta est in creatura spiritali, hoc est in cognitione angelorum secundum creatam in illis sapientiam; deinde quod caelum factum est, ut esset iam ipsa caeli creatura in genere proprio, sic et discretio uel species aquarum atque terrarum, sic naturae lignorum et herbarum, sic luminaria caeli, sic animantia orta ex aquis ac terra.
Neque enim sicut pecora solo sensu corporis uident angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius nouerunt interius in ipso dei uerbo. a quo inluminantur, ut sapienter uiuant, cum sit in eis lux, quae primo facta est, si lucem spiritalem in illo die factam intellegimus. quemadmodum ergo ratio, qua creatura conditur, prior est in uerbo dei quam ipsa creatura, quae conditur, sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non tenebrata est, ac deinde ipsa conditio creaturae. neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant angeli, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspicerent . qui ex quo creati sunt, ipsa uerbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur atque inde ista respicientes secundum id, quod intus uident, uel recte facta adprobant uel peccata inprobant.
Nec mirum est, quod sanctis angelis suis in prima lucis conditione formatis prius deus ostendebat, quod erat deinceps creaturus. neque enim intellectum dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset. quis enim cognouit intellectum domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. ex ipso ergo discebant angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio.
Quapropter iam luce facta, in qua intellegimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in ceteris creandis rebus audimus: et dixit deus: fiat, intellegamus ad aeternitatem uerbi dei recurrentem scripturae intentionem. cum uero audimus: et sic est factum, intellegamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in uerbo dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso dei uerbo prior faciendam esse cognouit, ut postremo, cum audimus repeti et dici, quod fecit deus, iam intellegamus in suo genere fieri ipsam creaturam. porro cum audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegamus benignitati dei placuisse, quod factum est, ut pro modo sui generis maneret, quod placuit, ut fieret, cum spiritus dei superferebatur super aquam..
Quaeri etiam solet, quae forma et figura caeli esse credenda sit secundum scripturas nostras. multi enim multum disputant de his rebus, quas maiore prudentia nostri auctores omiserunt ad beatam uitam non profuturas discentibus et occupantes, quod peius est, multum pretiosa et rebus salubribus inpendenda temporum spatia. quid enim ad me pertinet, utrum caelum sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper uelut discus operiat? sed quia de fide agitur scripturarum, propter illam causam, quam non semel commemoraui, ne quisquam eloquia diuina non intellegens, cum de his rebus tale aliquid uel inuenerit in libris nostris uel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus aduersari uideatur, nullo modo eis cetera utilia monentibus uel narrantibus uel praenuntiantibus credat, breuiter dicendum est de figura caeli hoc scisse auctores nostros, quod ueritas habet; sed spiritum dei, qui per eos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti profutura..
Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium his, qui figuram sphaerae caelo tribuunt, quod scriptum est in litteris nostris: qui extendit caelum sicut pellem? sit sane contrarium, si falsum est, quod illi dicunt; hoc enim uerum est, quod diuina dicit auctoritas, potius quam illud, quod humana infirmitas conicit. sed si forte illud talibus illi documentis probare potuerint, ut dubitari inde non debeat, demonstrandum est hoc, quod apud nos de pelle dictum est, ueris illis rationibus non esse contrarium; alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco scripturis nostris, ubi caelum dicitur uelut camera esse suspensum. quid enim tam diuersum et sibimet aduersum quam plana pellis extensio et camerae curua conuexio ? quodsi oportet, sicut oportet, haec duo sic intellegere, ut concordare utrumque nec sibimet repugnare inueniatur, ita oportet etiam utrumlibet horum illis non aduersari disputationibus, si eas forte ueras certa ratio declarauerit, quibus docetur caelum sphaerae figura undique esse conuexum, si tamen probatur.
Et illa quidem apud nos camerae similitudo etiam secundum litteram accepta non inpedit eos qui sphaeram dicunt. bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de caeli figura scriptura loqui uoluisse. si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte caelum terram contegit; si autem sphaera est, undique camera est. sed illud, quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae aduersum sit. quid autem hinc allegoriae senserim, Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet. siue igitur ita, ut ibi posui, siue aliquo alio modo intellegendum sit caelum sicut pellis extentum, propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet . utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intellegi potest, utrumque autem ad litteram quomodo possit, uidendum est. si enim camera non solum curua, sed etiam plana recte dicitur, profecto et pellis non solum in planum, uerum etiam in rotundum sinum extenditur. nam et uter et uesica pellis est.
Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, sic ut luceant super terram in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter diem et noctem, et sint in signa et in tempora et in dies et in annos; et sint in splendorem in firmamento caeli, sic ut luceant super terram. et factum est sic. et fecit deus duo luminaria magna, luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas: et posuit ea deus in firmamento caeli. sic ut luceant super terram et ut sint in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter lucem et tenebras. et M uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies quartus. in hoc quarto die quaerendum est, quid sibi uelit ista ordinatio, ut prius uel fierent uel secernerentur aqua et terra priusque terra germinaret, quam in caelo sidera fierent. neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime. ornatius eminerent; septem quippe dierum medius quartus est. occurrit enim illud, quia septimo die non est facta ulla creatura. an forte lux primi diei magis respondet ad quietem septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur eminentibus de medio luminibus caeli? sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. quid autem simile habet firmamentum caeli cum homine facto ad imaginem dei? an quia caelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est ? sed quid agimus de pecoribus et bestiis, quas ipso die sexto in sua genera terra produxit? quae illis cum caelo potest esse conlatio?
An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine spiritalis creaturae formatio, consequens erat, ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste uisibilis fieret, qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat uniuersus, caelum scilicet et terram? secundum hanc rationis conlationem, qua et ipsa uniuersa creatura spiritalis et corporalis saepe caelum et terra nominatur, ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur — exhalationibus quippe humidis corporascit — si quid uero tranquilli aeris est, ubi uentosi atque procellosi motus non possunt existere, ad caelestem partem pertineat, post hanc uniuersitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo conlocatus est mundus, consequens erat, ut inpleretur partibus intra uniuersum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur. cuius generis herbae atque arbores non sunt. radicibus quippe istae fixae sunt terrae et, quamuis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non mouentur nisibus suis, sed, ubi fixa sunt. ibi aluntur et crescunt; propterea magis pertinent ad terram quam ad genera rerum, quae in aquis et terris mouentur. quia ergo uisibili mundo constituendo, hoc est caelo et terrae, duo sunt adtributi dies, restat, ut his mobilibus et uisibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur; et quia, sicut caelum prius factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus suis, quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque inlustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum succedente motibus quiete reparantur, factum est, ut circumeunte sole diei noctisque uicissitudine propter uicissitudinem dormiendi et uigilandi potirentur, nox uero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est nocturna etiam necessitas, et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.
Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit? quis igitur animo penetrat. quomodo illi tres dies transierunt, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere, uel utrum omnino transierint dies illi? an circa speciem factae rei dies appellatus sit et circa priuationem nox? ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant cetera, sicut potest quamuis in rebus formatis intellegi tamen ex ipsa mutabilitate informitas materiae; non enim spatiis uel locorum quasi remotior uel temporum quasi anterior discerni potest. an potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possit bilitas, nox appellata sit, quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur. posse mutari? uespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et aduentum, sed per quendam terminum, quo intellegitur, quousque sit naturae proprie modus. unde sit naturae alterius consequenter exordium? an aliqua alia ratio sit horum uerborum diligentius uestiganda?
Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine tempore esse non potuit. et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? sed certae horae et dies et anni, quos usitate nouimus, non fierent nisi motibus siderum. itaque si hoc modo intellegamus tempora, dies et annos, ut articulos quosdam, quos per horologia conputamus, uel in caelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit atque inde rursus usque in occidentem uergit, ut possit deinceps aduerti uel lunam uel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere, quod item cum ad meridianam caeli uenerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum, cum sole redeunte fit mane; dies autem totos solis ab oriente usque ad occidentem circuitus; annos uero uel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod cotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit - quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum uocant, ut ad eundem circuitum redeatur, uel etiam maiores et occultiores annos; nam conpletis aliorum siderum spatiis maiores anni fieri dicuntur —: si ergo ita intellegamus tempora, dies, annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri. ita enim positum est, ut incertum sit, utrum ad omnia sidera pertineat, quod dictum est: sint in signa et in tempora et in dies et in annos. an signa et tempora ad cetera, dies uero et anni ad solem tantummodo.
Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt. atque utinam inquirentes loquantur ac non potius docere conantes! dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat, ut deus inperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est, quod facta sint sidera. qui autem resistunt, dicunt: ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita numerare? ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum adseram, sed plane dicam, siue primam siue plenam lunam deus fecerit, fecisse perfectam. ipsarum enim naturarum est deus auctor et conditor. omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat etiam ante continebat occultum, si non specie uel mole corporis, ui tamen et ratione naturae. nisi forte arbor, quae per hiemem pomis uacua foliisque nudata est, tunc inperfecta dicenda est, aut uero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, inperfecta erat illa natura. quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia, quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis inuisibilibus latent. quamquam si aliquid deus inperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? iure autem displiceret, si id. quod ab illo inchoatum esset, ab alio perfectum esse diceretur.
Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit deus, cum in principio fecit caelum et terram, quia inuisibilis erat et inconposita et postea tertia die conspicua redditur atque conponitur, quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? aut si, quod de terra dictum est, non temporis interuallo, cum simul deus materiam rebus concreauerit, sed narrationis distributione intellegunt dictum, cur in hoc, quod etiam oculis uideri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato siue incipiens ad terras lucere siue desinens fulget? si ergo lumen in ea crescit uel perficitur uel minuitur, non luminare ipsum, sed illud, quod accenditur, uariatur; si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed, dum eam partem conuertit ad terram, donec totam conuertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere uidetur, semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper adparet. haec eadem ratio est, et si solis radiis inlustratur. non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus adparere, quia cetera pars, quae tota in orbem inlustratur, non est ad terras, ut uideri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris adpareat, quod eius inluminat.
Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis indicat, cum dictum est: ap/rav, et in Psalmis apertius scriptum est: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis — non cogitur a quarta decima numerare et credere lunam factam primo esse non primam.
Quaeri etiam solet, utrum caeli luminaria ista conspicua. id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant, sed, quod diuersis interuallis distent a terra, propterea diuersa claritate magis minusque nostris oculis adpareant. et de luna quidem qui haec dicunt, non dubitant eam minus lucere quam solem, a quo etiam perhibent inlustrari. multas autem stellas uel aequales soli uel etiam maiores audent dicere, sed longius positas paruas uideri. et nobis quidem potest fortasse sufficere. quoquo modo se ista res habeat, artifice deo condita sidera. quamquam teneamus auctoritate apostolica dictum: alia gloria solis et alia gloria lunae etalia gloria stellarum; stella enim ab stella differt in gloria. sed quia possunt adhuc dicere. etiamsi non resistant apostolo: differunt quidem in gloria. sed ad oculos terrenorum, aut, quia hoc propter resurgentium similitudinem dicebat apostolus, qui non utique ad oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in se ipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole maiora, ipsi uiderint, quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum. ut eum radiis suis quasdam stellas et eas quidem principales, quibus amplius subplicant isti quam ceteris, et tenere dicant et retro agere a cursu proprio. non enim fit uerisimile maiores aut etiam aequales uiolentia radiorum eius posse superari. aut si superiores signorum stellas uel septentrionum maiores esse adserunt, quae nihil tale a sole patiuntur, cur istas per signa circumeuntes amplius uenerantur V cur eas signorum dominas perhibent? etsi enim regradationes illas siderum, uel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, sed aliis occultioribus causis, soli tamen istos in suis deliramentis, quibus uim fatorum a ueritate deuii suspicantur, praecipuam tribuere potestatem ex libris eorum certe manifestum est.
Sed dicant quod uolunt de caelo alieni a patre, qui est in caelis; nobis autem de interuallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere talique inquisitioni rebus grauioribus et melioribus tempus necessarium inpendere non expedit nec congruit. et melius credimus esse ea ceteris maiora luminaria, quae sancta scriptura ita commendat: et fecit deus duo luminaria magna, quae tamen non sunt aequalia. nam consequenter dicit, cum ea ceteris praeposuerit, inter se ipsa litfen\'e. ait enim: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis. certe enim uel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius . ceteris lucere super terram nec diem clarere nisi luce solis nec noctem tot stellis adparentibus ita lucere, si luna desit, quemadmodum praesentia illius inlustratur.
De fatis autem qualeslibet eorum argutias et quasi de mathesi documentorum experimenta, quae illi ἀποτελέσματα uocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus; talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur et inpia peruersitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius deum auctorem siderum quam hominem scelerum. sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem caelestibus subditae, audiant et philosophos suos; quia uero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea, quae ipsi tractant, potentiora sunt, uel hinc aliquando cognoscant, quia, cum multa corpora diuersorum generum, uel animantium uel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diuersis, sed etiam isdem terrarum locis tantae sunt uarietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut uere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.
Quid autem insulsius et hebetius quam, cum istis rebus conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? in quibus tamen etiam ipsi de geminis conuincuntur, quorum diuerse uiuentium, diuerse felicium uel infelicium diuerseque morientium easdem plerumque constellationes accipiunt, quia, etsi interfuit aliquid, cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum ab istis conprehendi conputatione non possit. manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inuenta est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt, quasi unus infans in duplum prolixior nasci uideretur. horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. quid ergo uanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus ad eundem horoscopum, ad eandem lunam diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, uerum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. quodsi huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis inuenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.
Ideoque fatendum est, quando ab istis uera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam uera de temporalibus rebus nosse permittitur partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus uigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem uitae, partim sanctis angelis, quod ipsi ab omnipotente deo discunt, etiam iussu eius sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. aliquando autem idem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt uelut diuinando praedicunt. quapropter bono christiano siue mathematici siue quilibet inpie diuinantium, maxime dicentes uera, cauendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis inretiant.
Hos etiam aerios caelos quondam perisse diluuio in quadam earum, quae canonicae appellantur, epistula legimus. neque enim umida illa natura, quae ita concreuerat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet uertices, potuit ad sidera peruenire. sed quia huius aeris umidioris, in quo aues uolant, uel tota uel prope tota spatia conpleuerat, perisse, qui fuerant, caelos in illa epistula scribitur. quod nescio quemadmodum possit intellegi nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conuersa; alioquin non perierunt tunc isti caeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occuparet. itaque facilius eos secundum illius epistulae auctoritatem perisse credimus et alios, sicut ibi scribitur, repositos extentis uidelicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris caeli natura loco suo cederet.
Oportebat itaque, ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea uero de terra, quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est uentum et nubila contrahat, et possit uolatus auium sustinere. quapropter etiamsi uerum dixit quidam saecularium poetarum: nubes excedit Olympus, et: pacem magna tenent, quia perhibetur in Olympi uertice aer esse tam tenuis, ut neque nebulis obumbretur nec turbetur uento nec sustentare alites possit nec ipsos, qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consuerunt, tamen et ipse aer est, unde aquis uicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conuersus diluuii tempore creditur. neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei caeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.
Quamquam de conuersione elementorum etiam inter ipsos, qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parua quaestio est. alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari atque conuerti; alii uero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo uertatur. unde suo loco fortasse, si dominus uoluerit, diligentius disputabimus; nunc autem, quod ad praesentem sermonem adtinet, haec commemoranda existimaui, ut intellegamus seruatum esse ordinem rerum, quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum creata narrare.
Et nullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac scriptura ullum mundi huius elementum, cum quattuor notissimis eum constare persuasum sit, quia uidetur hic caelum et aqua et terra commemorari, de aere autem taceri. consuetudo quippe nostrarum scripturarum est aut caeli et terrae nomine mundum appellare aut interdum addere et mare. aer itaque uel ad caelum pertinere intellegitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia, uel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamuis et ipse saepius caeli nomine nuncupetur. ac per hoc non scriptum est: producant aquae reptilia animarum uiuarum, et producat aer uolatilia uolantia super terram, sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. quidquid ergo aquarum siue labiliter undosum et fluidum est siue uaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum uiuarum, hoc uolatilibus adpareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputetur.
Ideoque sunt etiam, qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quattuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem. aures ad aerem dicant pertinere. olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae adtribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aues uolitant, gustatum uero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur, ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse uideantur. ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. nam et humor priuatione caloris congelascit et, cum possint feruescere elementa cetera, ignis frigescere non potest; facilius quippe extinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus manet aut fit alicuius frigidi contactu tepidior. tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit; proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. dicunt etiam nec uideri sine igne posse aliquid nec tangi sine terra, ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse uocabulum; ideo autem caloris priuatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem et aer humida et humor terrena quaeque adficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.
Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est uicinius naturae spiritali quamuis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.
Proinde scienter tamquam spiritus dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta uolatilia. quarum natura bipertitum locum sortita est: inferiorem scilicet in unda labili, superiorem uero in aura flabili, illum deputatum natantibus, istum uolantibus. sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos uidemus: olfactum explorandis uaporibus, gustatum explorandis liquoribus. quod enim et tactu aquas uentosque sentimus, hoc est, quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari ualeant. ideoque et ista in duabus maximis mundi partibus generali terrae nomine conplectuntur, sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans: laudate dominum de caelis. omniaque inferiora ab alio principio: laudate dominum de terra: ubi et spiritus tempestatis nominantur et omnes abyssi et ignis iste, qui urit tangentem, quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde uertatur in aliud elementum. et quamuis naturae suae sursum nitendo indicet adpetitum, in caelestem tamen superiorem tranquillitatem non possit euadere, quia multo aere superatus et in eum conuersus extinguitur . ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem et ad usus terroresque mortalium.
Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis uescuntur et, maxime aues, in terra etiam requiescunt fetusque propagant; pars enim humoris, quae uaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. ideoque, cum dixisset scriptura: educant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia, inquit, super terras, addidit sane dicens: secundum firmamentum caeli, in quo potest aliquanto manifestius adparere illud, quod ante uidebatur obscurum. non enim ait ; in firmamento caeli, sicut de luminaribus, sed, uolatilia, inquit, super terras secundum firmamentum caeli. id est iuxta firmamentum caeli, quia uidelicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aues uolant, illi spatio contiguum est ubi uolare non possunt, quod iam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum caeli. in caelo ergo uolant aues, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit: propter quod caelum uocantur multis locis uolatilia caeli, non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.
Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum appellata. sed si propterea sic appellarentur, daretur auibus nomen animae uiuae. cum uero et ipsa uolatilia dicta sunt. sicut illa reptilia, ut subaudiatur animarum uiuarum, fatendum est, ut arbitror. ita dictum, ac si diceretur: quae sunt in animabus uiuis reptilia uel uolatilia, sicut dici posset: ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. quamquam enim sint et animalia terrestria, quae repunt super terram, tamen ex multo maiore numero pedibus mouentur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis \'gradiuntur.
Nonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior; sed fallit eos experientia minor. nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. nam fons quidam magnus Bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. non itaque frustra mihi uidetur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aues uolatilia; nam si uel nulla memoria uel sensus tardior animae uiuae nomen repulisset a piscibus, uolatilibus certe adhiberetur, quorum uita in oculis nostris est et memor et garrula et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima.
Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura uigent, et propterea morte non dissoluuntur, quia praeualet in eis elementum, quod ad faciendum est quam ad patiendum aptius, duobus subterpositis. aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo — distribuuntur enim elementa ad patiendum duo: humor et humus, ad faciendum autem alia duo: aer et ignis —: si ergo haec ita sunt, non inpedit ista distinctio nostram scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat uolatilia, quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus uolatilibus datus est. aer autem a confinio luminosi caeli usque ad aquarum fluuida et nuda terrarum peruenit. non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit iam terra nominari secundum illum psalmum, ubi dicitur: laudate dominum de terra. superior uero pars aeris propter puram tranquillitatem caelo, cui conlimitatur, communi pace coniungitur et eius uocabulo connuncupatur. in qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo — nam nonnulli nostri non eos putant caelestes uel supercaelestes angelos fuisse —, non mirum, si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer sit et humore tenui contexatur, qui commotus uentos et uehementius concitatus etiam ignes ac tonitrua et contractus nubila et conspissatus pluuiam et congelantibus nubilis niuem et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem et distentus serenum facit occultis imperiis et opere dei a summis ad infima uniuersa, quae creauit, administrantis. unde in illo psalmo, cum commemorata essent: ignis, grando. nix, glacies, spiritus tempestatis, ne talia sine diuina prouidentia fieri mouerique putarentur, continuo subiecit: quae faciunt uerbum eius.
Si autem transgressores illi, antequam transgrederentur, caelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conuersa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati; nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est usque ad tempus iudicii. et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit adcommodatior scripturae locus. proinde nunc quod satis est: si haec spatia turbida et procellosa propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam possunt aeria corpora sustinere, possunt et auium, quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso atque ob hoc infimae et terrenae parti deputato uaporaliter inseruntur et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus adgrauatae sereno etiam rore destillant, si autem uehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.
Et dixit deus: educat terra animam uiuam secundum genus: quadrupedia et reptilia et bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. et fecit deus bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus et omnia reptilia terrae secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. iam nunc consequens erat, ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci. quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere uniuersaliter uocabulo terrae alibi scriptura conplectitur, ornaret animalibus suis. et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in uerbo dei terra produxit. sed quia saepe nomine pecorum uel nomine bestiarum animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur, quas nunc proprie bestias et quae pecora dicat. et repentia quidem siue reptilia terrena non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi uoluit, quamquam et bestiae dici possint; pecorum autem nomen non usitate serpentibus conuenit. rursum leonibus et pardis et tigridibus et lupis et uulpibus, canibus etiam et simiis atque id genus ceteris usitate conuenit uocabulum bestiarum. pecorum autem nomen his animalibus adcommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum, siue adiuuandis laboribus, ut boues et equi et si qua talia, siue ad lanicium uel ad uescendum, ut oues et sues.
Quid ergo sunt quadrupedia? quamquam enim haec omnia praeter quaedam serpentia quattuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam uellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamuis de his in repetitione tacuerit. an cerui et damae et onagri et apri — quia neque illis bestiis, ubi leones sunt, coniungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus neque tamen sub cura humana sunt — proprie quadrupedia nuncupata sunt, quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? an, quia ter dixit: secundum genus, tria quaedam genera nos inuitat adtendere? primo secundum genus quadrupedia et reptilia: ubi arbitror significatum, quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, steliones et si quid huiusmodi est. ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iterauit, quia reptilium uocabulo fortasse conplexus est: unde ibi non simpliciter ait: reptilia, sed addidit: omnia reptilia terrae; ideo terrae, quia sunt et aquarum, et ideo omnia, ut illic intellegantur, quae quattuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine significata proprie sunt. bestias autem, de quibus item ait: secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saeuit exceptis serpentibus. pecora uero, de quibus tertio ait: secundum genus, quae neutra ui lacerant, sed aut de cornibus aut ne hoc quidem. praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat ipso pedum numero facile agnosci et nomine pecorum uel bestiarum omne inrationale animal aliquando conprehendi. sed etiam ferarum uocabulum solet in latina lingua tantumdem ualere; non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi cotidiano facile animaduerti potest.
Non frustra etiam lectorem mouet, utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur: secundum genus, tamquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur. an genus eorum in superioribus rationibus intellegendum est, utique spiritalibus, secundum quas creantur inferius? sed si ita esset, hoc de luce, hoc de caelo, hoc de aquis et terris, hoc de caeli luminaribus diceretur. quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa dei sapientia uigeat, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? incipit autem hoc dici de herbis et lignis usque ad haec terrena animantia. nam et in eis, quae ex aquis creata sunt, quamuis in prima commemoratione dictum non sit, in illa tamen iteratione dictum est: et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum genus.
An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur et originis formam successione seruarent, ideo dicuntur secundum genus propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? sed cur de lignis et herbis non solum dicitur: secundum genus, uerum etiam secundum similitudinem, cum et animalia siue aquarum siue terrarum secundum similitudinem suam generent? an, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere ? nam et semen non ubique repetiuit, cum tam herbis et lignis insit quam animalibus etsi non omnibus. obseruatum est enim quaedam ita nasci ex aquis uel terra, ut sexus eis nullus sit, et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis, ex quibus oriuntur. hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum uis et similitudo intellegitur succedentium decedentibus, quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, uel permansurum uel nullo succedente decessurum.
Cur ergo et de homine non ita dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? an quia non ita deus fecerat hominem, ut moreretur, si praeceptum seruare uoluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor? sed post peccatum conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis, ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo , possit mortalium genus seruata successione subsistere. quid sibi ergo uult post hominem factum illa benedictio: crescite et multiplicamini et inplete terram, quod utique generando fieri posset? an nihil hinc temere dicendum, donec ad eum scripturae locum perueniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? potest enim nunc fortasse sufficere propterea de homine non dictum esse: secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, uolatilium, serpentium, pecorum, bestiarum, ut sic dictum accipiamus: secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a ceteris.
Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus. nam pleraque eorum aut de uiuorum corporum uitiis, uel purgamentis uel exhalationibus aut cadauerum tabe gignuntur, quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere deum non esse creatorem. inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, ita ut in his maior sit admiratio bene considerantis et laus uberior omnipotentis artificis, qui omnia in sapientia fecit, quae a fine usque ad finem pertendens et suauiter cuncta disponens nec ea ipsa rerum nouissima, quae pro sui generis ordine dissoluuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia, sed creat minima corpore, acuta sensu animantia, ut maiore adtentione stupeamus agilitatem muscae uolantis quam magnitudinem iumenti gradientis ampliusque miremur opera formicularum quam onera camelorum.
Sed utrum, ut dixi, in primis rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creata narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis uel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelleguntur, quae nascuntur ex his, quae terra germinante orta sunt, et quia praecesserant conditionem non solum animalium, sed etiam luminarium, et quia terrae continuantur per radicum conexionem, unde illo die, quo adparuit arida, exorta sunt, ut potius ad subplementum habitationis quam ad numerum habitatorum pertinere intellegerentur. cetera uero, quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus uis quaedam naturalis et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura per administrationem ineffabilem omnia mouente incommutabiliter creatore.
Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri et de quibusdam lignis infructuosis, uel cur uel quando creata sint, cum deus dixerit: producat terra herbam pabuli seminantem semen et lignum fructiferum faciens fructum. sed qui ita mouentur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus.. utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. quantae autem sint utilitates, siue manifestae siue occultae, omnium, quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur et ab expertis cetera inquirant.
Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: spinas et tribulos pariet tibi. nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. sed ut in agris, in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae ualere credi potest, cum possent alibi nasci uel ad auium pecorumque pastus uel ad ipsorum hominum aliquos usus. quamquam et ille sensus non abhorret ab his uerbis, quo ita intellegitur dictum: spinas et tribulos pariet tibi, ut haec etiam antea terra pariens non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiusque modi animalibus conuenientem cibum — sunt enim, quae his generibus, et mollioribus et aridioribus, commode suauiterque uescantur — tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare, non quod aliis locis haec antea nascerentur et postea in agris, quos homo ad capiendas fruges coleret, sed et prius et postea in isdem locis, prius tamen non homini, post autem homini, ut hoc significetur, quod additum est: tibi, quia non est dictum: spinas et tribulos pariet, sed: pariet tibi, id est, ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.
Hic etiam illud non est praetereundum, quia, cum dixisset: ad imaginem nostram, statim subiunxit: et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et ceterorum animalium rationis expertium, ut uidelicet intellegamus in eo factum hominem ad imaginem dei, in quo inrationalibus animantibus antecellit. id autem est ipsa ratio uel mens uel intellegentia uel si quo alio uocabulo commodius appellatur. unde et apostolus dicit: renouamini in spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, satis ostendens, ubi sit homo creatus ad imaginem dei, quia non corporis liniamentis, sed forma quadam intellegibili mentis inluminatae.
Ac per hoc, sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intellegitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae dei, non dictum est: et sic est factum, ut deinde repeteretur: et fecit deus, quia, sicut iam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua uerbi dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo uerbo creabatur, sed ipsa primo creabatur lux, in qua fieret cognitio uerbi dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua conuerti ad formantem deum et creari atque formari, postea uero in ceteris creaturis dicitur: et sic est factum, ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta uerbi cognitio, ac deinde, cum dicitur: et fecit deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in uerbo dei dictum erat, ut fieret: hoc et in hominis conditione seruatur; dixit enim deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et cetera. ac deinde non dicitur: et sic est factum, sed iam subinfertur: et fecit deus hominem ad imaginem dei, quia et ipsa natura scilicet intellectualis est sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere uerbum dei, per quod fit.
Nam si diceretur: et sic est factum, et postea subinferretur: et fecit deus, quasi primo factum intellegeretur in cognitione rationalis creaturae ac deinde in aliqua creatura, quae rationalis non esset; quia uero et ista rationalis creatura est, et ipsa eadem agnitione perfecta est. sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione dei renouatur secundum imaginem eius, qui creauit eum, ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto ueterasceret, unde rursus in eadem agnitione renouaretur. quae autem non in ea cognitione creata sunt, quia siue corpora siue inrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a uerbo, quo dictum est, ut fierent, propter quam cognitionem primo dicebatur: et sic est factum, ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in uerbo dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et inrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur: et fecit deus.
Quod autem non singillatim ut in ceteris etiam de humana creatura dixit: et uidit deus, quia bonum est, sed post hominem factum datamque illi potestatem uel dominandi uel edendi subintulit de omnibus: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, merito quaeri potest. potuit enim primo reddi homini singillatim, quod singillatim ceteris, quae antea facta sunt, redditum est, tum demum de omnibus dici, quae fecit deus, ecce bona ualde. an forte, quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit: uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, non singillatim de his, quae ipso die facta sunt ? cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eundem diem sextum pertinent ? nisi forte illa et singillatim in suo genere et cum ceteris uniuersaliter dici bona meruerunt, et homo factus ad imaginem dei nonnisi cum ceteris hoc dici meruit. an quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi uero, posteaquam ibi constitutus est, dictum sit, quod hic praetermissum est.
Quid ergo dicemus ? an, quia praesciebat deus hominem peccaturum nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum ceteris eum dicere uoluit bonum, uelut intimans, quid esset futurum ? quia, cum ea, quae facta sunt, in eo, quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut uel illa, quae non peccauerunt, uel illa, quae peccare non possunt, et singula bona et in uniuerso omnia ualde bona sunt. non enim frustra est additum: ualde, quia et corporis membra, si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in uniuersi corporis conpage omnia pulchriora; quia oculum, uerbi gratia, placitum atque laudatum, tamen, si separatum a corpore uideremus, non diceremus tam pulchrum quam in illa conexione membrorum, cum loco suo positus in uniuerso corpore cerneretur. ea uero, quae peccando amittunt decus proprium, nullo modo tamen efficiunt, ut non etiam ipsa recte ordinata cum toto atque uniuerso bona sint. homo igitur ante peccatum et in suo genere utique bonus erat; sed scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret, quod futurum aliquid praenuntiaret. non enim falsum de illo dictum est. qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. non autem, quando cum omnibus bonus est, sequitur, ut etiam singillatim bonus sit. moderatum est itaque, ut id diceretur, quod et in praesenti uerum esset et praescientiam significaret futuri. deus enim naturarum optimus conditor, peccantium uero iustissimus ordinator est, ut etiam, si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis uniuersitas pulchra sit. sed iam ea, quae sequuntur, in sequenti uolumine pertractemus.
Inuenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum ea ratione, quod suis partibus conpleatur; sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus conpleatur, talibus dumtaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum, cuius partes sunt; talis enim pars numeri dici potest quota sit. nam ternarius numerus potest dici pars non tantum senarii, cuius dimidia est, sed omnium ampliorum, quam est ipse ternarius. nam et quaternarii et quinarii pars maior ternarius est; potest enim diuidi et quaternarius in tria et unum et quinarius in tria et duo. et septenarii et octonarii et nouenarii et quidquid ultra est numerorum pars est ternarius non maior uel dimidia, sed minor. nam septenarius quoque diuidi potest in tria et quattuor et octonarius in tria et quinque et nouenarius in tria et sex; sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars nisi tantum nouenarii, cuius pars tertia est sicut senarii dimidia. itaque horum omnium, quos commemoraui, nullus consummatur ex aliquot ternariis nisi senarius et nouenarius. nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus.
Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis ipse conpletur. alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii uero ampliorem; certis autem interuallorum rationibus pauciores inueniuntur, qui suis partibus conpleantur, quarum summa nec citra insistat nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus, cuius partes sunt. horum primus senarius est. nam unius in numeris nullae partes sunt. sic enim dicitur et unum in numeris, quibus numeramus, ut non habeat dimidium uel aliquam partem, sed uere ac pure et simpliciter unum sit. duorum autem pars unum est et ea dimidia nec ulla altera. ternarius uero duas habet, unam, quae dici possit quota sit — quod est unum; nam tertia eius est - et aliam maiorem, quae non possit dici quota sit, id est duo; nec huius ergo conputari possunt partes illae. de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. porro quaternarius duas habet tales: nam unum quarta eius est, duo dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt. non quaternarium. non ergo eum conplent partes suae, quia in summa minore consistunt. quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est; nam et duo quamuis pars eius minor sit et tria maior, neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit. senarius uero tres partes tales habet: sextam, tertiam, dimidiam . sexta eius unum est, tertia duo, dimidia tria. haec autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eundem consummant perficiuntque senarium.
Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam,. quod est unum, octonarius tres: octauam, quartam, dimidiam, id est: unum, duo et quattuor . sed haec similiter ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo inplent eundem octonarium. nouenarius duas habet: nonam, quod est unum, et tertiam, quod est tria. haec autem simul quaternarium faciunt longe nouenario minorem. denarius tres habet partes tales: unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam: qui numeri simul ducti ad octonarium perueniunt, non ad denarium. undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam et quinarius solam quintam et ternarius solam tertiam et binarius solam dimidiam, quod in omnibus unum est. duodenarius uero partibus suis talibus simul ductis non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sedecim perueniunt. habet enim eas quinque: duodecimam, sextam. quartam, tertiam, dimidiam . nam duodecima eius unum est, sexta duo, quarta tria, tertia quattuor, dimidia sex: unum autem et duo et tria et quattuor et sex in summam ducta sedecim faciunt.
Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas, sicut ternarius et quinarius et ceteri eiusmodi, aut ita plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in summam redactae uel citra insistant, sicut est octonarius et nouenarius et alii plurimi, uel ultra excedant, sicut duodecimus et duodeuicesimus et multi tales. plures ergo reperiuntur quilibet horum quam illi, qui perfecti uocantur, eo, quod suis simul ductis talibus partibus conpleantur. nam post senarium duodetricesimus inuenitur, qui similiter suis partibus talibus constat; habet enim eas quinque: uicesimam et octauam, quartam decimam, septimam, quartam, dimidiam; id est: unum et duo et quattuor et septem et quattuordecim . quae simul ductae eundem duodetricesimum conplent; fiunt enim uiginti octo. et quanto magis numerorum ordo procedit, tanto productioribus pro rata portione interuallis reperiuntur hi numeri, qui suis talibus partibus in summam redactis ad se ipsos occurrunt, dicunturque perfecti. quorum enim numerorum tales partes simul ductae non inplent eosdem numeros, quorum partes sunt, inperfecti nominantur; quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur.
Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit deus opera sua, quae fecit. ita enim scriptum est: et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit — nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat: unum sexta, duo tertia, tria dimidia — ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius: uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra . sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus inpleuit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia. at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditauit. reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam uniuersitatem uisibilem ex elementis omnibus factam, uisibilia suis et congruis motibus agerentur . primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum, deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die aquarum. alio terrarum. nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse deum facere uno die cuncta, si uellet, aut, si uellet, biduo: uno die spiritalem creaturam et alio die corporalem, siue uno die caelum cum omnibus pertinentibus et alio terram cum omnibus. quae in ea sunt . et omnino quando uellet et quamdiu uellet et quomodo uellet. quis est, qui dicat uoluntati eius aliquid potuisse resistere?
Quapropter, cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse et senarium numerum considerantes inuenimus esse perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, adpareat quasi gradata distinctio, ueniat etiam illud in mentem, quod alio loco scripturarum ei dicitur: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, atque ita cogitet anima, quae potest. inuocato in auxilium deo et inpertiente atque. inspirante uires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, in quibus deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi, antequam crearetur uniuersa natura, an etiam ipsa creata sunt. et, si erant antea, ubi erant. neque enim ante creaturam erat aliquid nisi creator. in ipso ergo erant. sed quomodo? nam et ista. quae creata sunt, in ipso esse legimus . an illa sicut ipse, ista uero sicut in illo, a quo reguntur et guber-_ nantur? et quomodo illa ipse? neque enim deus mensura est aut numerus aut pondus aut ista omnia. an secundum id, quod nouimus mensuram in his, quae metimur, et numerum in his, quae numeramus, et pondus in his, quae adpendimus, non est deus ista? secundum id uero, quod mensura omni rei modum praefigit et numerus omni rei speciem praebet et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille primitus et ueraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et format omnia et ordinat omnia, nihilque aliud dictum intellegitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, nisi: omnia in te disposuisti?
Magnum est paucisque concessum excedere omnia, quae metiri possunt, ut uideatur mensura sine mensura, excedere omnia, quae numerari possunt, ut uideatur numerus sine numero, excedere omnia, quae pendi possunt, ut uideatur pondus sine pondere.
Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus tantummodo et lignis atque eiusmodi molibus et quantiscumque corporalibus uel terrestribus uel caelestibus animaduerti et cogitari potest. est autem mensura aliquid agendi, ne sit inreuocabilis et inmoderata progressio; et est numerus et adfectionum animi et uirtutum, quo ab stultitiae deformitate ad sapientiae formam decusque conligitur; et est pondus uoluntatis et amoris, ubi adparet, quanti quidque in adpetendo, fugiendo, praeponendo postponendoque pendatur . at haec animorum atque mentium et mensura alia mensura cohibetur, et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere rapitur. mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod de illa est, nec alicunde ipsa est; numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse; pondus sine pondere est, quo referuntur, ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud iam refertur ad aliud.
Sed nomina mensurae et numeri et ponderis quisquis nonnisi uisibiliter nouit, seruiliter nouit. transcendat itaque omne, quod ita nouit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest. tanto enim magis cuique ista in superioribus cara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro. quodsi non uult aliquis ea uocabula, quae in rebus infirmis et abiectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare conatur, non est urgendus, ut faciat. dum enim hoc intellegatur, quod intellegendum est, non magnopere curandum est. quid uocetur. scire oportet tamen, cuiusmodi similitudo est inferiorum ad superiora. non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit et nititur.
Jam uero si quisquam dicit creatam esse mensuram et numerum et pondus, in quibus deum omnia disposuisse scriptura testatur, si in illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi disposuit? si in aliis, quomodo ergo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis? non itaque dubitandum est illa esse extra ea, quae disposita sunt, in quibus omnia disposita sunt
Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras et numeros et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? neque enim extra se ipsum, sicut cernimus oculis corpora, quae utique nondum erant, cum disponerentur, ut fierent. nec ita intra se ipsum ista cernebat, sicut cernimus animo phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea, quae uidimus, uel ex eis, quae uidimus, imaginando cogitamus. quo ergo modo ista cernebat, ut ita disponeret? quo, nisi eo, quo solus potest?
Uerum tamen nos mortales et peccatores, quorum animas adgrauant corpora corruptibilia et quorum sensum multa cogitantem terrena deprimit habitatio — quamquam, et si corda mundissima et mentes simplicissimas gereremus sanctisque angelis iam essemus aequales, non utique nobis ita nota esset diuina substantia sicut ipsa sibi —
tamen istam senarii numeri perfectionem nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora, nec ita intra nosmet ipsos, quemadmodum corporum phantasias et uisibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. quamuis enim se obiectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri conpositio uel ordo uel partitio cogitatur, tamen ualidior et praepotentior desuper ratio non eis adnuit interiusque uim numeri contuetur: per quem contuitum fidenter dicit id, quod dicitur unum in numeris, in nullas partes diuidi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles diuidi, et facilius caelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse, ut senarius numerus non suis partibus conpleatur. gratias itaque creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit uidere, quod auium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum uident et caelum et terram et luminaria et mare et aridam et omnia, quae in eis sunt.
Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit deus omnia opera sua, sed propterea deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.
Iam uero, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et ideo eundem diem benedixisse et sanctificasse, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, ut, quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur adtingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. numquid enim dici uel credi fas est deum laborasse in operando, cum ea, quae supra scripta sunt, condidit, quando dicebat, et fiebant? ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. quamuis enim humana uerba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget, tamen, cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo, quod scriptum est, cum deus dixit: fiat lux, fiat firmamentum et cetera usque in finem operum, quae sexto die consummauit, nimis absurdi deliramenti est istum uel hominis, nedum dei, laborem putare.
An forte quis dixerit dicendo quidem, ut fierent, quae continuo facta sunt, deum non laborasse, sed forte cogitando, quid fieri debuisset, qua cura uelut liberatus rerum perfectione requieuerit et eo merito diem, quo primum factus est, ab hac animi intentione securus benedicere et sanctificare uoluerit? quodsi haec sapere multum desipere est — rerum enim condendarum tam facultas quam facilitas inconparabilis et 9 ineffabilis est apud deum — quid restat, ut intellegamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creauit, in se ipso requiem praebuisse post eius perfectionem per donum spiritus sancti, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut illuc feramur adpetitu desiderii, quo cum uenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? sicut enim recte dicitur deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte dicitur deus requiescere, cum eius munere requiescimus.
Hoc quidem recte intellegimus, quia et uerum est et non magnae intentionis indiget, ut uideamus ita dici requiescere deum, cum requiescere nos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. neque enim deus temporaliter cognoscit, quod ante non nouerat, et tamen dicit Abrahae: nunc cognoui, quoniam times deum: ubi quid aliud accipimus, nisi: nunc feci, ut cognosceres? his locutionum modis. cum ea, quae non accidunt deo, tamquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus, ut nobis accidant, ea dumtaxat, quae laudabilia sunt, et haec quantum scripturarum usus admittit. neque enim temere nos aliquid de deo tale dicere debemus, quod in scriptura eius non legimus.
Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab apostolo: nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemtionis. neque enim ipsa spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem magisque sit ipsa aeterna incommutabilis beatitudo. sed quia ita in sanctis habitat, ut eos inpleat caritate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant prouectu fidelium et bonis operibus, et ideo necesse est etiam contristentur lapsu uel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant — quae tristitia laudabilis est, quia uenit ex dilectione, quam spiritus sanctus infundit - propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis, qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud, nisi quia spiritum sanctum habent: quo dono tam boni sunt, ut eos mali maestificent, hi maxime, quos bonos fuisse siue nouerunt siue crediderunt. quae profecto tristitia non solum non culpanda, uerum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.
Hoc genere locutionis rursum idem apostolus mirabiliter • usus est, ubi ait: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo. neque enim tunc eos cognouerat deus, praecognitos uidelicet ante constitutionem mundi; sed quia tunc eum ipsi illius munere. non suo merito uel facultate cognouerant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et uerbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere, ut hoc sibi adrogarent se potuisse, quod eis posse ille donauerat.
Potest etiam intellegi deum requieuisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera noua, deinceps autem usque nunc et ultra operari eorundem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. creatoris namque potentia et omnipotentis atque omnitenentis uirtus causa subsistendi est omni creaturae: quae uirtus ab eis, quae creata sunt, regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnisque natura concideret. neque enim, sicut structor aedium, cum fabricauerit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita mundus uel ictu oculi stare poterit, si ei deus regimen sui subtraxerit.
Proinde et quod dominus ait: pater meus usque modo operatur, continuationem quandam operis eius, qua uniuersam creaturam continet atque administrat, ostendit. aliter enim posset intellegi, si diceret: et nunc operatur, ubi non esset necesse, ut operis continuationem acciperemus, aliter autem cogit intellegi, cum ait: usque nunc, ex illo scilicet, quo cuncta cum conderet operatus est. et quod scriptum est de sapientia eius: pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, de qua item scriptum est, quod motus eius agilior celeriorque sit omnibus motibus: satis adparet recte intuentibus hunc ipsum inconparabilem et ineffabilem, et si possit intellegi, stabilem motum suum rebus eam praebere suauiter disponendis, quo utique subtracto, si ab hac operatione cessauerit, eas continuo perituras. et illud, quod ait apostolus, cum deum Atheniensibus praedicaret: in illo uiuimus et mouemur et sumus, liquide cogitatum, quantum humana mens ualet, adiuuat hanc sententiam, qua credimus et dicimus deum in his, quae creauit, indesinenter operari. neque enim tamquam substantia eius sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat uitam in semet ipso, sed utique, cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius, quo continet omnia et quo eius sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, per quam dispositionem in illo uiuimus et mouemur et sumus. unde conligitur, quod, si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec uiuemus nec mouebimur nec erimus. claret igitur ne uno quidem die cessasse deum ab opere regendi, quae creauit, ne motus suos naturales, quibus aguntur atque uegetantur, ut omnino naturae sint et in eo, quod sunt, pro suo quaeque genere maneant, ilico amitterent et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille sapientiae dei, quo disponit omnia suauiter. quapropter sic accipimus deum requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut iam nouam naturam ulterius nullam conderet, non ut ea, quae condiderat, continere et gubernare cessaret. unde et illud uerum est, quod septimo die requieuit deus, et illud, quod usque nunc operatur.
Illud quoque adtendendum est, quod dei requiem, qua de se ipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intellegamus, quomodo dicatur etiam requiescere in nobis: quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. requies igitur dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono; et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono, quod ipse est, non ipse bono, quod nos sumus. nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona ualde, in quibus fecit et nos. porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono indiget, qui bono, quod fecit, non eget. haec est eius requies ab omnibus operibus suis, quae fecit. quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in se ipso requiescendo, uerum omnino nulla faciendo. sed bona facere si non posset, nulla esset potentia; si autem posset nec faceret, magna esset inuidentia. quia ergo est omnipotens et bonus, omnia ualde bona fecit; quia uero se ipso bono perfecte beatus est, ab omnibus, quae fecit, in se ipso requieuit, ea scilicet requie, a qua numquam recessit. sed si diceretur requieuisse a faciendis. nihil aliud quam non fecisse intellegeretur: nisi autem diceretur requieuisse a factis, non eis egere, quae fecit, minus commendaretur.
Quo itaque die hoc commendari oportuisse nisi septimo? intellegit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus. perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies dei nobis erat commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis, procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus, qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.
Neque enim similitudo pia est, si uelimus similes ita esse deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requieuit in se ab operibus suis. in quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est, qui nos fecit. haec erit igitur summa minimeque superba et uere pia requies nostra, ut, sicut ipse requieuit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est, ita et nos ab omnibus operibus non tantum nostris, uerum etiam ipsius nonnisi in illo requieturos nos esse speremus idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra, ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post bona opera, quae ab illo iustificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. magnum est enim nobis ab illo extitisse, sed maius erit in illo quieuisse, sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit, sed quia etiam factis non egens in se potius quam in ipsis requieuit. unde non operis, sed quietis diem sanctificauit, quia non haec faciendo, sed eis, quae fecit, non egendo se beatum intimauit.
Quid ergo tam humile ac facile adfatu et quid tam sublime atque arduum cogitatu quam deus requiescens ab omnibus operibus suis, quae fecit? et ubi requiescens nisi in se ipso, quia beatus nonnisi se ipso? quando, nisi semper? in diebus autem, quibus rerum, quas condidit, consummatio narratur et ab eis quietis dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? a perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.
Et quod apud illum quidem quieti eius nec mane nec uespera est, quia nec aperitur initio nec clauditur fine, perfectis autem operibus eius mane habet et uesperam non habet, perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conuersionis ad quietem creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea, quae facta sunt. ac per hoc requies dei non ipsi deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere, quod ab illo perficitur, et in eo habere mane — in suo enim genere tamquam uespera terminatum est — sed in deo uesperam habere iam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius..
In illis enim diebus, quibus omnia creabantur, uesperam terminum conditae creaturae, mane autem initium condendae alterius accipiebamus. ac per hoc quinti diei uespera terminus est conditae quinto die creaturae, mane autem, quod post ipsam uesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae, qua condita tamquam eius terminus facta est uespera. et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam uesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis uniuersae creaturae in requie creatoris. neque enim caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, uniuersa scilicet spiritalis corporalisque creatura in se ipsa manet, sed utique in illo, de quo dictum est: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, quia, etsi unaquaeque pars potest esse in toto, cuius pars est, ipsum tamen totum non est nisi in illo, a quo conditum est. et ideo non absurde intellegitur sexto die conpleto post eius uesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in ceteris, sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius, quod conditum est, in illius quiete, qui condidit. quae quies deo nec initium habet nec terminum; creaturae autem habet initium, sed non habet terminum. et ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo uespere terminatur.
Nam si in ceteris diebus uespera et mane talium temporum uices significant, qualia nunc per haec cotidiana spatia peraguntur, non uideo, quid prohibuerit et septimum diem uespera noctemque eiusdem mane concludere, ut similiter diceretur: et facta est uespera, et factum est mane dies septimus. quandoquidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur, ut mane, quod poneretur post uesperam septimi, hoc esset initium octaui diei, de quo iam deinceps silendum fuit, quia idem primus est, ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur. unde probabilius est istos quidem septem dies illorum nominibus et numero alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia, illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos, in quibus et uespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam uicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt.
Ac per hoc qualiscumque in eis uespera et mane fuerit, nullo modo tamen opinandum est eo mane, quod post sexti diei uesperam factum est, initium accepisse requiem dei ne temporale aliquod bonum illi aeternitati et incommutabilitati accidisse uanitate temeraria suspicemur — sed illam quidem requiem dei, qua in se ipso requiescit eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere nec terminum, consummatae autem creaturae habere initium eandem requiem dei, quoniam rei cuiusque perfectio non tam in uniuerso, cuius pars est, quam in eo, a quo est, in quo et ipsum uniuersum est. pro sui generis modulo stabilitur, ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat. ac per hoc ipsa uniuersitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine, quo in deo est, non sicut deus, sed tamen ita, ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete, qui nihil praeter se adpetit, quo adepto requiescat. et ideo, dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se, ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit, quod ipse est, in illo autem quietis locum, quo seruet, quod ipsa est. scio, quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis, quae corporibus occupantur . sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tamquam adpetitu perueniunt, ut eo conperto requiescant, ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritalia uerbum transfertur, ut dicatur - locus, cum res ipsa plurimum distet.
Initium ergo creaturae in quiete creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post uesperam sexti diei ; non enim posset in eo nisi perfecta requiescere . proinde sexto die consummatis omnibus factaque uespera factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo, a quo facta est requiescere. quo initio eum in se ipso requiescentem ubi et ipsa requiescere posset inuenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille huius eguit ad quietem suam. sed quoniam quidquid erit uniuersa creatura quibuslibet mutationibus suis non utique nihil erit, ideo creatura uniuersa in creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde uespera fuit.
. Hoc diximus, cur septimus dies, in quo requieuit deus ab omnibus operibus suis, mane habuerit post uesperam sexti, uesperam uero non habuerit.
An etiam tunc simul omnia, quoniam non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol et in locum suum redit, ut rursus oriatur, sed secundum potentiam spiritalem mentis angelicae cuncta quae uoluerit simul notitia facillima conprehendente? nec ideo tamen sine ordine, quo adparet conexio praecedentium sequentiumque causarum. neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant: quae item priora sunt in uerbo, per quod facta sunt omnia, quam in his, quae facta sunt, omnibus. mens itaque humana prius haec, quae facta sunt, per sensus corporis experitur eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas peruenire, principaliter atque incommutabiliter manentes in uerbo dei, ac sic inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspicere. quod quanta tarditate ac difficultate agat et quanta temporis mora propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam, etiam quae feruentissimo studio rapitur, ut instanter ac perseueranter haec agat. quis ignorat? mens uero angelica pura caritate inhaerens uerbo dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet cetera, prius ea uidit in uerbo dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in eius fiebant cognitione cum deus dicebat, ut fierent, quam in sua propria natura : quae itidem facta in eis ipsis etiam cognouit minore utique notitia, quae uespera dicta est. quam notitiam sane praecedebant quae fiebant, quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest; nisi enim prius sit, quod cognoscatur, cognosci non potest. post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius se ipsa quam creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem creatoris adsurgeret. cum uero factum est, faciendum erat aliud et cognoscendum deo dicente: fiat, ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae et posset rursus dici: et sic est factum, ac deinde in natura propria, ubi sequente uespera nosceretur. .
Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint interualla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in uerbo dei, cum dixit: fiat lux, et secuta est ipsa lux, qua angelica mens formata est atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur, ut fieret. et ideo non prius dictum est: et sic est factum, et postea dictum est: et fecit deus lucem, sed continuo post uerbum dei facta est lux adhaesitque creanti luci lux creata, uidens illam et se in illa, id est rationem, qua facta est. uidit etiam se in se, id est distante, quod factum est, ab eo, qui fecit. et ideo cum placuisset deo factum uidenti, quia bonum est, et diuisa esset lux a tenebris et uocata lux dies et tenebrae nox, facta\' est et uespera, quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a creatore creatura aliter in se ipsa cognita quam in illo; atque inde mane et aliud praenoscendum, quod fuerat uerbo dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. et ideo dixit deus: fiat firmamentum. et sic est factum, in cognitione spiritalis creaturae hoc priusquam in eo ipso fieret praenoscentis. deinde fecit deus firmamentum, iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor esset tamquam uespertina cognitio : ac sic usque ad omnium operum finem et usque ad requiem dei, quae non habet uesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tamquam prior et maior in uerbo dei sicut in die et posterior ac minor in se ipsa sicut in uespera.
Sed si omnia simul mens angelica potest, quae singillatim per ordinem conexarum causarum sermo distinguit, numquid etiam quae fiebant, uelut ipsum firmamentum, uelut aquarum congregatio speciesque nudata terrarum. uelut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia, simul omnia facta sunt, ac non potius per interualla temporum secundum praefinitos dies? an forte non, sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus, sed secundum mirabilem atque ineffabilem uirtutem sapientiae dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? neque enim et ipsa gradibus adtingit aut tamquam gressibus peruenit. quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile deus condidit omnia, quoniam per illam sunt condita, ut hoc, quod nunc uidemus temporalibus interuallis ea moueri ad peragenda, quae suo cuique generi conpetunt, ex illis rationibus insitis ueniat, quas tamquam seminaliter sparsit deus in ictu condendi. cum dixit, et facta sunt; mandauit, et creata sunt.
Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda, quae tarda sunt, nec ea mora sunt condita saecula, qua transcurrunt. hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur non temporaliter acceperunt. alioquin si rerum naturales motiones dierumque istorum, quos nouimus, usitata spatia, cum haec primitus uerbo dei facta sunt, cogitemus, non uno, die opus erat, sed pluribus, ut ea, quae radicibus pullulant terramque uestiunt, subter primitus germinarent, deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio factum scriptura narrauit. deinde quot diebus opus erat, ut aues uolarent, si a suis primordiis existentes ad plumas et pennas per naturae suae numeros peruenerunt? an forte oua tantum creata erant, cum quinto die dictum est, quod eiecerint aquae omne uolatile pennatum secundum suum genus? aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ouorum iam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt et explicantur quodammodo, quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae, cur non et ante oua id ipsum recte dici potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri et perfici possent? de quo enim creatore scriptura ista narrauit. quod sex diebus consummauerit opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creauerit omnia simul. ac per hoc et istos dies sex uel septem. uel potius unum sexies septiesue repetitum, simul fecit, qui fecit omnia simul. quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? quia scilicet hi, qui non possunt uidere, quod dictum est: creauit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius incedat, ad id, quo eos ducit, peruenire non possunt.
Quomodo ergo dicimus septies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a uespere ad mane, cum ipsa tria simul, id est et diem et uesperam et mane semel ei habere suffecerit, cum simul uniuersam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem et in eius ipsius natura cognosceret propter uesperam et creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? aut quomodo praecedebat mane, ut in uerbo cognosceret, quid esset deo postea faciendum, id ipsum etiam consequenter uespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia omnia simul facta sunt? immo uero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt, quia et haec scriptura, quae per memoratos dies narrat opera dei, et illa, quae simul eum dicit fecisse omnia, uerax est; et utraque una est, quia uno spiritu ueritatis inspirante conscripta est.
Sed in his rebus, in quibus quid prius sit uel posterius, interualla temporum non demonstrant, quamuis utrumque dici possit, id est et simul et prius atque posterius, facilius tamen intellegitur quod dicitur simul quam quod prius atque posterius: uelut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est, quod ad eum acies nostra peruenire non posset, nisi transiret totum aeris caelique spatium, quod inter nos et ipsum est. hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? nec utique perueniret eadem acies uel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem, qui est super mare, nisi prius transisset eum, qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco, ubi sumus, usque ad litus maris. deinde, si ad eandem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem, qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius, qui super mare, quod primum occurrit, extenditur. faciamus iam post illas transmarinas terras nonnisi oceanum remanere. numquid et aerem, qui super oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra oceanum supra terram est? oceani autem magnitudo inconparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem, qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum et postea quidquid ultra est tum demum ad solem perueniant, quem uidemus. num igitur quia totiens hic diximus „prius" et "postea-, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? si enim clausis oculis faciem contra uisuri solem ponamus, nonne mox, ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos inuenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus, ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse uideantur quam illa quo intenderat peruenisse? et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari conpararique non possit. nempe hic et illa omnia tam ampla inmensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est et. quid prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est.
Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere uellet apostolus, in ictu oculi dixit fieri. neque enim aliquid in rerum corporearum motibus uel ictibus potest celerius inueniri. quodsi oculorum carnalium acies celeritate potest tantum, quid mentis acies uel humanae? quanto magis angelicae? quid iam de ipsius summae dei sapientiae celeritate dicatur, quae adtingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit? in his ergo, quae simul facta sunt, nemo uidet, quid prius posteriusue fieri debuerit, nisi in illa sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.
Hic est liber creaturae caeli et terae, (?) cum factus est dies, (?) fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. non enim pluerat deus super terram et homo non erat, qui operaretur terram. fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. nunc certe firmior fit illa sententia, qua intellegitur unum diem fecisse deum, unde iam illi sex uel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint, quandoquidem apertius sancta scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta, quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert: hic est liber creaturae uel facturae caeli et terrae, cum factus est dies. neque enim quisque dicturus est caelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat, antequam conditus insinuaretur dies, in principio fecit deus caelum et terram. illud enim si eo modo intellegitur, ut aliquid deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi suo loco dixi, quod dicendum putaui, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. nunc autem, hic est, inquit, liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, satis, ut opinor, ostendens non hic se ita commemorasse caelum et terram, sicut in principio, antequam fieret dies, cum tenebrae essent super abyssum, sed quomodo factum est caelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus uniuersa creatura disposita atque conposita reddit hanc speciem, quae mundus uocatur.
Illud hic ergo caelum commemoratum est, quod cum creasset deus firmamentum uocauit, cum omnibus, quae in illo sunt, et ea terra, quae cum abysso imum obtinebat locum, cum omnibus, quae in ea sunt. sequitur enim et adiungit: fecit deus caelum et terram, ut caeli et terrae nomine et praemisso, antequam factum diem commemoraret, et repetito, cum commemorasset, non sinat suspicari ita se nunc caelum et terram nominasse, sicut in principio, antequam esset creatus dies. sic enim uerba contexuit: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, ut, si quisquam uelit sic intellegere, quod superius positum est: liber creaturae caeli et terrae, quemadmodum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt caelum et terra et postea factus est dies, corrigatur consequentibus uerbis, quia et post commemoratum factum diem rursus caeli et terrae nomen adiunctum est.
Quamquam et hoc, quod positum est "cum" et sic adiunctum, factus est dies, cuiuis contentioso extorqueat alium intellectum esse non posse. si enim ita esset interpositum, ut diceretur: hic est liber creaturae caeli et terrae. factus est dies, fecit deus caelum et terram, quisquam forte arbitraretur librum creaturae caeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est: in principio fecit deus caelum et terram ante conditum diem, ac deinde subiunctum: factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod deus fecerit diem : inde continuo rursum dictum: fecit deus caelum et terram, tamquam sic iam, quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. sed quia ita interpositum est, ut diceretur: cum factus est dies. siue hoc superioribus uerbis conectas, ut sit una sententia: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, siue inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, procul dubio cogit eo modo se intellegi caelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. deinde cum dictum esset: fecit deus caelum et terram, additum est: et omne uiride agri, quae certe manifestum est tertio die facta. unde liquidius adparet eundem illum esse unum diem, quem fecit deus, quo repetito factus est et secundus et tertius et ceteri usque ad septimum diem.
Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod, cum posset dicere: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus caelum et terram, ut in caelo et terra intellegeremus quidquid in eis est, sicut loqui diuina scriptura consueuit, ut nomine caeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, uniuersam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens: et quae sunt in eis, ut, quidquid horum diceret, ibi intellegeremus et diem, siue quem primitus condidit, siue istum, quem praesentia solis facit: non ita dixit, sed interposuit diem dicens: cum factus est dies. nec ita locutus est, ut diceret: hic est liber creaturae diei et caeli et terrae, tamquam hoc ordine, quo facta narrantur, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies et caelum et terra, cum fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae. fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri — hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat -: sed ait: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, tamquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse deum caelum et terram et omne uiride agri.
Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat eumque unum diem deputat; post quem secundum adnumerat, quo factum est firmamentum, et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt et lignum atque herbam terra produxit. an forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere deum simul fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine caeli et terrae adiuncto etiam fruticum genere? nimirum propter quod supra dixi, ut. si fortassis ex hac nostra consuetudine intellegeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret uiride agri ante istum solarem diem deum dixisse, ut terra produceret. ita iam non ex alio sanctae scripturae libro profertur testimonium, quod omnia simul deus creauerit, sed uicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet dicens: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, ut istum diem et septies intellegas repetitum, ut fierent septem dies et, cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam uel septenariam repetitionem sine interuallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, adprehendas, si autem nondum possis, haec relinquas conspicienda ualentibus, tu autem cum scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum tardius ambulante proficias, quae sic loquitur, ut altitudine superbos inrideat, profunditate adtentos terreat, ueritate magnos pascat, affabilitate paruulos nutriat.
Quid sibi ergo uult etiam quod sequitur? nam ita sermo contexitur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. quid est hoc? nonne quaerendum est, ubi ea fecerit, antequam essent super terram et antequam exorta sunt? quis enim non procliuius crederet tunc ea deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc diuino eloquio ista deum ante fecisse, quam exorerentur, ut, si ubi facta sint inuenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta quisquis huic scripturae pie credit; inpie quippe non credit.
Quid ergo dicemus? an, quod nonnulli putauerunt, in ipso uerbo dei facta omnia. antequam exorerentur in terra? sed, si . hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt; aperte autem scriptura dicit: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur. si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies, ac per hoc non in uerbo, quod patri coaeternum est, antequam dies, antequam omnino aliquid fieret, sed cum factus est dies. nam illa, quae in uerbo dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt; haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut scripturae uerba declarant, sed tamen antequam essent super terram et antequam exorerentur: quod de uiridibus et feno agri dictum est.
Ubi ergo? an in ipsa terra causaliter et rationabiliter, sicut in seminibus iam sunt omnia, antequam euoluant quodammodo atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? sed ista semina, quae uidemus, iam super terram sunt, iam exorta sunt. an non erant super terram, sed infra terram, et ideo, antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri uidemus suo cuique generi distributas? num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne uiride agri et omne fenum nondum ea specie, qua sunt super terram iam exorta, sed ea ui, qua sunt in rationibus seminum? semina ergo primum terra produxit? sed non ita scriptura loquebatur, cum diceret: et produxit terra herbam pabuli, uel herbam feni, seminans semen secundam genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen suum in\' se secundum genus super terram. his enim uerbis magis adparet semina esse orta ex herbis et lignis, non autem illa ex seminibus, sed ex terra, praesertim quia et ipsa uerba dei sic se habent. non enim ait: germinent semina in terra herbam feni et lignum fructuosum, sed ait: germinet terra herbam feni seminans semen, ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. et sic est factum. et produxit terra, id est: prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra. iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est.
Quomodo ergo, antequam essent super terram et antequam exorerentur? quasi eis aliud fuerit fieri cum caelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum deus fecit, aliud autem exoriri iam super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi adcommodatas? quod si ita est diesque ille societas atque unitas supercaelestium angelorum atque uirtutum est, procul dubio longe aliter nota est angelis creatura dei, aliter nobis; excepto, quod eam in uerbo dei nouerunt, per quod facta sunt omnia, etiam in se ipsa dico longe aliter eis notam esse quam nobis: illis enim primordialiter, ut ita dicam. uel originaliter, sicut eam deus primitus condidit et post eam conditionem a suis operibus requieuit non condendo aliquid amplius, nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem iam per ordines temporum, secundum quam deus iam illis rebus senaria perfectione consummatis usque modo operatur.
Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant; nam utique postea plantauit deus paradisum iuxta orientem et eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam.. nec tamen dicendum est eum tunc aliquid addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod uelut illi perfectioni, qua omnia bona ualde sexto die consummauit post esset addendum; sed quia iam omnes naturae fructicum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione deus requieuit, mouens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa, quae condidit et a quibus conditis requieuit, non solum tunc plantauit paradisum, sed etiam nunc omnia, quae nascuntur. quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? sed creat haec modo ex his, quae iam sunt; tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus et dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritalis uidelicet atque intellectualis creatura.
Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inueniri ante tempora tempora. motus enim si nullus esset uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. moueri autem creatura non utique posset, si non esset. potius ergo tempus a creatura quam creatura coepit a tempore, utrumque autem ex deo; ex ipso enim et per ipsum et in ipso sunt omnia. nec sic accipiatur quod dictum est: tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus ex alio in aliud consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis dei cuncta quae creauit. quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis deus in die septimo requieuit, nec illos dies sicut istos solares nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid deus operatur in tempore, sed quemadmodum operatus est, unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem non interuallis temporum, sed conexione causarum, ut ea, quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur.
Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de qua fieret, quod faciendum esset, cum et ipsa, priusquam instituta est, non fuisset; nec instituta est nisi ab illo utique summo deo et uero, ex quo sunt omnia. quae siue caeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit deus ante unum illum diem, quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt caelum et terra, siue nomine terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi tenebrosae, iam in primo libro tractatum est.
In his uero, quae iam ex informitate formata sunt euidentiusque appellantur creata uel facta uel condita, primum factus est dies; oportebat enim, ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per creatorem, non creatorem per creaturam posset agnoscere. secundo firmamentum, unde corporeus incipit mundus. tertio species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. sic enim terra ad dei uerbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum, quos per tempora exereret secundum suum genus. deinde, posteaquam haec uelut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior rebus, quae intra mundum mouentur, uisibilibus ordinaretur. quinto aquarum natura, quia caelo aerique coniungitur, produxit ad dei uerbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et uolatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exererentur. sexto terrestria similiter animalia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima, nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea uisibiliter explicaret.
Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognouit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies ea, quae facta sunt, in creatore primitus et in ipsis consequenter agnoscens nec in ipsis remanens, sed eorum etiam posteriorem cognitionem ad dei referens dilectionem, uesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. postremo quietis sui creatoris, quia in se requiescit ab omnibus operibus suis. notitiam repraesentans, in qua non habet uesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit. unde ipsum septenarium numerum sancto spiritui quodammodo dedicatum commendat scriptura et nouit ecclesia.
Hic est ergo liber creaturae caeli et terrae, quia in principio fecit deus caelum et terram secundum materiae quandam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter uerbo eius formanda fuerat, praecedens formationem suam non tempore, sed origine. nam utique cum formaretur, primum factus est dies; cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur, sicut tractauimus uel si quid liquidius et congruentius uideri et dici potuit aut potuerit.
Quod autem sequitur: non enim pluerat deus super terram, et homo non erat. qui operaretur terram, quo pertineat et quid nobis insinuet, indagare difficile est. tamquam ideo, antequam exortum est, fecit deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram; si enim post pluuiam fenum fecisset, pluuia magis exortum quam factum ab eo uideretur. quid enim? quod post pluuiam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem deo? cur autem non erat homo, qui operaretur terram? nonne iam sexto die fecerat hominem et septimo requieuerat ab omnibus operibus suis? an hoc recapitulando commemorat, quoniam, quando fecit deus omne uiride agri et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto. sed cum fecit deus omne uiride atque omne fenum agri, antequam exortum est super terram, non solum homo non erat. qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum. an ideo die tertio deus fecit ista, quia nondum erat homo, qui operando terram faceret ea? quasi uero tam multa ligna et tam multa genera herbarum non sine ulla opera hominum nascuntur ex terra.
An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram et quia nondum erat homo, qui operaretur terram? ubi enim opera humana non est, per pluuiam ista nascuntur. sunt autem quaedam, quae etiam per pluuiam non nascuntur, nisi opera humana accedat. ideo nunc utrumque adiutorium necessarium est, ut cuncta nascantur; tunc autem utrumque defuit. ideo fecit haec deus potentia uerbi sui sine pluuia et sine opere humano. nam etiam nunc ipse facit, sed iam per pluuiam et per hominum manus, quamuis neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus.
Quid est ergo, quod adiungit: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae? ille quippe fons tanta largitate manans sicut Nilus Aegypto posset uniuersae terrae esse pro pluuia. quid itaque pro magno conmendatum est, antequam plueret, fecisse deum illa gignentia, cum tantum posset adiuuare pluuia, quantum fons inrigans terram? uerum et si aliquid minus, minora illa fortasse, non tamen nulla nascerentur. an hinc etiam more suo scriptura tamquam infirmis infirmiter loquitur et tamen innuit aliquid, quod intellegat qui ualuerit? nimirum enim sicut isto die paulo superius commemorato significauit unum diem factum a deo et tunc deum fecisse caelum et terram, cum factus est dies, ut, quomodo possemus, cogitaremus simul omnia deum fecisse, quamuis superior sex dierum enumeratio uelut temporum interualla ostendisse uideretur, ita, cum dixisset cum caelo et terra deum fecisse omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est, addidit: nondum enim pluerat deus super terram, nec erat homo, qui operaretur terram, tamquam diceret: non ea sic fecit deus, quemadmodum facit nunc talia, cum pluit et cum operantur homines. haec enim iam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum fecit omnia simul, unde etiam tempora inciperent.
Quod ergo sequitur: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae, hinc iam, quantum arbitror, intimatur, quae fiant secundum interualla temporum ex illa prima conditione creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. et recte ab eo coepit elemento, ex quo cuncta genera nascuntur uel animalium uel herbarum atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. omnia quippe primordia seminum, siue unde omnis caro siue unde omnia frutecta gignuntur, umida sunt et ex umore concrescunt. insunt autem illis efficacissimi numeri trahentes secum sequaces potentias ex illis perfectis operibus dei, a quibus in die septimo requieuit.
Uerum tamen quis iste sit fons ad inrigandam faciem terrae omnis idoneus, merito quaeritur. si enim fuit et obstrusus est uel siccatus, causa quaerenda est. nunc enim uidemus nullum esse fontem, quo inrigetur omnis facies terrae. fortassis ergo peccatum hominum hanc etiam poenam conmeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur labor. posset hoc, quamuis nulla id scriptura narrauerit, adfirmare humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui poena laboris inposita est, post paradisi delicias extitit; paradisus autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco loquendum est, ex cuius uno capite quattuor magna flumina et nota gentibus manare narrantur. ubi ergo erat iste fons aut ista flumina, quando ille unus maximus ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae? certe enim tunc non Geon, qui dicitur Nilus, unus ex illis quattuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra et non Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.
An primo deum uoluisse credendum est uno fonte maximo inrigare omnem terram, ut ea, quae in illa principaliter condiderat. accepto humoris adiutorio iam etiam per temporalia spatia gignerentur pro suorum generum diuersitate etiam diuersis numeris dierum, et postea plantato paradiso repressisse illum fontem multisque fontibus, sicut eam nunc uidemus, inpleuisse terram, de paradisi autem uno fonte quattuor ingentia flumina diuisisse, ut et terra cetera creaturarum suarum plena generibus congruos numeros suorum temporum agentibus fontes etiam suos haberet ac fluuios et paradisus loco electiore plantatus quattuor illa flumina ex capite sui fontis emitteret? aut ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante prius totam rigasse terram atque ad parienda per temporum numeros genera, quae in ea sine interuallis temporum creauerat, fecundasse ac postea repressisse in eo loco aquarum eruptionem uastissimam, ut de diuersis per omnem terram capitibus fluminum ac fontium iam manarent, ac deinde in regione illius fontis non iam uniuersam terram rigantis, sed memorabiles quattuor solos illos fluuios emittentis plantasse paradisum, ubi hominem, quem fecerat, conlocaret?
Cui respondetur, quia hoc uicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat et alio tempore ad ripas suas redit. aut si iste nescio cuius ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniuersaria creditur incrementa conligere, quid de oceani alternis aestibus, quid de quibusdam litoribus, quae late nudantur fluctibus uicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam, quod de quorundam fontium mira uicissitudine perhibetur, certo annorum interuallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. cur sit ergo incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente tunc uniuersa terra rigata est? quodsi ipsius abyssi magnitudinem ea parte excepta, quod mare dicitur et euidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte, quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diuersis tractibus uenisque distribuunt et suis quique locis erumpunt, fontem uoluit scriptura appellare, non fontes, propter naturae unitatem eumque per innumerabiles uias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus inrigantem omnem faciem terrae non continua specie tamquam maris aut- stagni, sed sicut uidemus ire aquas per alueos fluminum flexusque riuorum et eorum excessu uicina perfundere, quis non accipiat, nisi qui contentioso spiritu laborat? potest quippe etiam ita dicta intellegi omnis terrae facies inrigata, quemadmodum dicitur omnis uestis facies colorata. etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat, praesertim quia tunc in nouitate terrarum etsi non omnia. plura tamen plana fuisse credibile est, qua latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi.
Quapropter de istius fontis magnitudine uel multitudine, qui siue unam habuit alicunde eruptionem siue propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque paruorum. unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et inrigans omnem faciem terrae, siue etiam, quod est credibilius, quia non ait: unus fons ascendebat de terra. sed ait: fons autem. ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem, ut. sic intellegamus fontes multos per uniuersam terram loca uel regiones proprias inrigantes, sicut dicitur miles et multi intelleguntur, sicut dicta est lucusta et rana in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis lucustarum numerus et ranarum: iam non diutius laboremus.
De primis ergo illis diuinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent, ea nouerat, sicut scriptura - testatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea deum fecisse, quae nouerat? porro si nouerat. ubi nisi apud se ipsum, apud quem uerbum erat, per quod facta sunt omnia? nam si extra se ipsum ea nouerat, quis eum docuerat? quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
Quamquam et ea, quae sequuntur in euangelio, satis adserant istam sententiam; adiungit enim euangelista et dicit: quod factum est, in illo uita est, et uita erat lux hominum, quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem dei, non habent ueram lucem suam nisi ipsum uerbum dei. per quod facta sunt omnia, cuius participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae.
Non ergo ita pronuntiari oportet: quod factum est in illo, uita est, ut subdistinguamus: quod factum est in illo, et deinde inferamus: uita est. quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis dicatur in psalmo: omnia in sapientia fecisti, dicat et apostolus: quoniam in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra. uisibilia et inuisibilia. consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra et quaecumque in ea sunt uita sint. quae cum absurde dicantur omnia uiuere, quanto absurdius, ut etiam uita sint? praesertim quia distinguit, de quali uita loquatur, cum addit: et uita erat lux hominum. sic ergo distinguendum est, ut, cum dixerimus: quod factum est, deinde inferamus: in illo uita est, non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est, ut conditio creaturaque sit, sed in illo uita est, quia omnia, quae per ipsum facta sunt, nouerat, antequam fierent, ac per hoc in illo erant non sicut creatura, quam fecit, sed sicut uita et lux hominum. quod est ipsa sapientia et ipsum uerbum unigenitus filius dei. eo modo ergo in illo uita est, quod factum est, quomodo dictum est: sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso.
Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent: quod factum est, in illo uita erat, ut sic intellegatur: uita erat, quomodo in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quod ergo factum est, iam uita erat in illo, et uita non qualiscumque — nam et pecora dicuntur uiuere, quae frui non possunt participatione sapientiae — sed uita erat lux hominum. mentes quippe rationales purgatae gratia eius possunt peruenire ad eiusmodi uisionem, qua nec superius quicquam sit nec beatius.
Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo nouit omnia stabiliter atque incommutabiliter. habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia illo modo deo parere et adsistere. ut eum de inferioribus consulant eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. nuntii autem graece. angeli dicuntur: quo nomine generali uniuersa illa superna ciuitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus.
Nam nec illud eos latuit mysterium regni caelorum. quod oportuno tempore reuelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui coniungamur. neque enim hoc ignorarent, quandoquidem ipsum semen, quod oportuno tempore aduenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris, id est in eius potestate, qui dominus eorum est, et in forma dei et in forma serui. dicit item apostolus: mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus adnuntiare inuestigabiles diuitias Christi et inluminare, quae sit dispositio sacramenti. quod fuit absconditum a saeculis in deo, qui uniuersa creauit. ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei secundum propositum saeculorum quam fecit in Christo Iesu domino nostro. sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in deo, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, quia ibi primitus ecclesia, quo post resurrectionem et ista ecclesia congreganda est, ut simus aequales angelis dei. illis ergo a saeculis innotuit, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. ab ipsa enim exorta sunt saecula et ipsa a saeculis, quoniam initium eius initium saeculorum est; unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula. ideoque ex persona sapientiae, ante saecula, inquit. fundauit me, ut in ea faceret omnia, cui dictum est: omnia in sapientia fecisti.
Quod non autem in deo tantum innotescit angelis. quod absconditum est, uerum etiam hic eis adparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, adparuit angelis, praedicatum est in gentibus. creditum est in mundo, adsumtum est in gloria. et. nisi fallor, mirum est, si non omnia, quae dicitur deus tamquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, siue ab angelis siue ab hominibus. modus quippe iste locutionis, cum per efficientem id quod efficitur significatur. creber est in scripturis sanctis, maxime cum de deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non conuenire praesidens mentibus nostris ipsa ueritas clamat.
Iam nunc ergo discernamus opera dei. quae usque nunc operatur, ab illis operibus, a quibus in die septimo requieuit. sunt enim, qui arbitrentur tamtummodo mundum ipsum factum a deo, cetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinauit et iussit, deum autem ipsum nihil operari. contra quos profertur illa sententia domini: pater meus usque modo operatur. et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo, pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. deinde quia non solum magna atque praecipua, uerum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit apostolus : stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus quomodo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. sic ergo credamus uel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari deum, ut, si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.
Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putauerimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti scripturae, quod consummauerit omnia opera sua in die sexto. secundum illa enim genera rerum, quae primo condidit, noua eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. nouum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummauit. mouet itaque occulta potentia uniuersam creaturam suam eoque motu illa uersata, dum angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant uenti, dum abyssus aquarum lapsibus et diuersis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum uireta pullulant suaque semina euoluunt, dum animalia gignuntur uarioque adpetitu proprias uitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est. tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille, qui condidit, prouido motu administrare cessaret.
Nos autem, quorum gressus, ne in illam peruersitatem incidamus, eadem diuina prouidentia per sanctam scripturam regit, ex ipsis quoque operibus dei eodem adiuuante indagare conemur, ubi haec simul creauerit, cum a consummatis suis operibus requieuit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis. frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis exorta est. sed quo etiam ordine nouimus. surrexit enim a radice. quam terrae primum germen infixit, atque inde omnia illa formata et distincta creuerunt. porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia primitus fuerunt non mole corporeae magnitudinis, sed ui potentiaque causali. nam illa magnitudo copia terrae humorisque congesta est. sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque uis est, qua ualuit adiacens humor conmixtus terrae tamquam materies uerti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum uiriditatem ac figuram; in fructuum formas et opulentiam omniumque ordinatissimam distinctionem. quid enim ex arbore illa surgit aut pendet. quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromtum est? at illud semen ei arbore licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine; aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. ergo et semen ex arbore et arbor ex semine et arbor ex arbore. semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interueniat prius; arbor uero ex arbore, etiamsi semen non interueniat. alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra nec ex ipsis terra; prior igitur eorum parens terra. sic et animalia: potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus; quodlibet tamen horum prius, ex terra certissimum est.
Sicut autem in ipso grano inuisibiliter erant omnia simul, quae per tempora in arborem surgerent, ita ipse mundus cogitandus est, cum deus simul omnia creauit, habuisse simul omnia, quae in illo cum illo facta sunt, quando factus est dies, non solum caelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae uelut inconstantes motus patiuntur atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt, sed etiam illa, quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per tem- . porum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae deus usque nunc operatur.
Quae cum ita sint, hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri. antequam exortum est. non sic, quomodo facit opere, quo nunc usque operatur per pluuiam et hominum agriculturam — ad hoc enim adiunctum est: non enim pluerat deus super terram nec erat homo qui operaretur terram — sed illo modo, quo creauit omnia simul senarioque dierum numero consummauit. cum diem, quem fecit, eis, quae fecit, sexies praesentauit non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. a quibus operibus in die septimo requieuit. etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus . et ideo non eum in quolibet opere suo , sed in sua requie benedixit et sanctificauit. unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea. quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et regens sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. quorum operum eius, quae nunc usque operatur, per uolumina temporum explicandorum uelut exordium narrandi sumens ait scriptura: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. de quo fonte quia diximus, quod dicendum putauimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.
Et finxit deus hominem puluerem de terra et insufflauit in faciem eius flatum uitae. et factus est homo in animam uiuentem. hic primo uidendum est. utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur, quomodo factus sit homo, quem sexto illo die factum legimus. an uero tunc quidem, cum fecit omnia simul, in his etiam hominem latenter fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum, ut eo modo et ipse, cum iam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa, quae simul creauit, cum factus esset dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma uitam gerit, uel male uel bene, sicut fenum, quod factum est, antequam exoreretur super terram, accedente iam tempore et fontis illius inrigatione exortum est. ut esset super terram.
Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum. sicut terra et mare. neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse ac deinde in hanc faciem, qua mundus exstructus est. accessu temporis tamquam exorta claruisse, sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orerentur. uel frutecta uel animalia quaeque secundum suum genus. nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita accessu postea temporis extitisse atque in has enituisse formas, quae caelitus fulgent, sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. utrum ergo sic et homo ista iam specie, qua in sua natura uiuit et agit siue bonum siue malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri, antequam exortum est. ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de puluere factus est?
Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem, qua deus etiam haec simul cum ceteris fecit, uerba certe hominis nouimus nisi per temporales morulas emitti uoce non posse. cum ergo uerba hominis audimus, uel cum animantibus uel cum mulieri nomen inposuit uel cum secutus etiam dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his uerbis syllabae simul sonare potuerunt, quanto minus haec omnia cum his, quae simul creata sunt, simul fieri! ac per hoc aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque interualla temporum facta sunt diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum conditus uel circuitu lucis nescio quomodo uel emissione et contractione mane ac uesperam faciebat; aut. si consideratis omnibus, quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis ratio persuasit illum diem spiritalem sublimiter ac primitus conditum lucem quandam sapientem uocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur, atque huic sententiae scripturae uerba congruere, quod ait postea: cum factus dies est, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur, adtestari etiam, quod alibi scriptum est: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul: non est dubium hoc, quod homo de limo terrae fictus est eique formata uxor ex latere. iam non ad conditionem, qua simul omnia facta sint, pertinere, quibus perfectis requieuit deus, sed ad eam operationem, quae fit iam per uolumina saeculorum, qua usque nunc operatur.
Huc accedit, quod ipsa etiam uerba, quibus narratur, quomodo deus paradisum plantauerit in eoque hominem, quem fecerat, conlocarit ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina inponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non fuisset inuentum. tunc ei mulierem costa eius detracta formauerit, satis nos admonent haec non ad illam operationem dei pertinere, unde requieuit in die septimo, sed ad istam potius, qua per temporum cursus usque nunc operatur. cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. et eiecit deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam.
Cum ergo dicit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, manifestat utique, quod aliter nunc eiecerit de terra lignum, aliter tunc, cum tertio die produxit terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus et lignum fructuosum secundum suum genus. hoc est enim: eiecit adhuc, super illud scilicet. quod iam eiecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requieuit, nunc autem uisibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc operatur.
Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum. sed dilatum aliquid, quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. sed quae die sexto creata sint, apertissime scriptura declarat, anima. uiua scilicet secundum unumquodque genus quadrupedum et repentium et bestiarum et ipse homo ad imaginem dei masculus et femina. proinde potuit praetermittere, quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narrauit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit, intimaret, hoc est de terrae puluere, et mulier illi de latere, non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, uel in eo, quod dixit deus: fiat, siue: faciamus, uel in eo, quod dicitur: sic est factum, siue: fecit deus. alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut, cum herba et lignum diei tertio sit adtributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die scriptura tacuerit.
Postremo, quid respondebimus de bestiis agri et uolatilibus caeli. quae adduxit deus ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret? quod ita scriptum est: et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus illi adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa: et omne quodcumque illud uocauit Adam animam uiuam, hoc nomen illius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inuentus adiutor similis ipsi. et iniecit deus mentis alienationem super Adam, et obdormiuit: et sumsit unam de costis eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam sumsit de Adam, in mulierem. si ergo consequenter, cum in pecoribus et bestiis agri et uolatilibus caeli non esset inuentum adiutorium simile homini, fecit ei deus adiutorium simile de costa lateris eius, hoc autem factum est, cum easdem bestias agri et uolatilia caeli adhuc de terra finxisset et ad illum adduxisset: quomodo sexto die factum hoc potest intellegi, quandoquidem illo die produxit terra animam uiuam secundum uerbum dei, uolatilia uero quinto die produxerunt aquae similiter secundum uerbum dei? non itaque hic diceretur: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, nisi quia iam terra produxerat omnes bestias agri sexto die et aqua omnia uolatilia caeli quinto die. aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi conpetebat, quo creauit omnia simul, a quibus in die septimo requieuit, aliter autem nunc, sicut ea uidemus, quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. ac per hoc iam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui circuitu solis fiunt. Eua facta est de latere uiri sui. tunc enim deus adhuc finxit de terra bestias et uolatilia, in quibus cum adiutorium simile ipsi Adam non esset inuentum, illa formata est. in talibus ergo diebus etiam ipsum de limo finxit deus.
Neque enim dicendum est masculum quidem sexto die factum, feminam uero posterioribus diebus, cum ipso sexto die apertissime dictum sit: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos et cetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. aliter ergo tunc ambo et nunc aliter ambo : tunc scilicet secundum potentiam per uerbum dei tamquam seminaliter mundo inditam, cum creauit omnia simul, a quibus in die septimo requieuit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus iam per saeculorum ordinem fierent, nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat iam suo tempore fieri Adam de limo terrae eiusque mulierem ex uiri latere.
In qua distributione operum dei partim ad illos dies inuisibiles pertinentium, in quibus creauit omnia simul, partim ad istos, in quibus operatur cotidie \'quidquid ex illis tamquam inuolucris primordialibus in tempore euoluitur. si non inportune neque absurde scripturae uerba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt, cauendum est, ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores adsequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. quamquam enim praecedentibus sermonibus. quantum potuerim, lectorem praestruxerim, plures tamen arbitror caligare in his locis et putare ita fuisse prius hominem in illo dei opere quo simul omnia creata sunt, ut aliquam uitam duceret, ut dei locutionem ad se directam, cum dixit deus: ecce dedi uobis omne pabulum seminale, discerneret, crederet, intellegeret. nouerit ergo, qui hoc putat, non hoc me sensisse neque dixisse.
Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creauit deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed ne semen quidem uisibile hominis, putabit omnino non fuisse. redeat ergo ad scripturam, inueniet sexto die hominem factum ad imaginem dei, factos autem masculum et feminam. item quaerat, quando facta sit femina, inueniet extra illos sex dies; tunc enim facta est, quando deus de terra finxit adhuc bestias agri et uolatilia caeli, non quando uolatilia produxerunt aquae et animam uiuam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. tunc autem factus est homo et masculus et femina : ergo et tunc et postea. neque enim tunc et non postea aut uero postea et non tunc; nec alii postea, sed idem ipsi aliter tunc, aliter postea. quaeret ex me: quomodo postea? respondebo: uisibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est, non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius. quaeret: tunc quomodo? respondebo: inuisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.
Hic forte non intelleget. subtrahuntur enim ei cuncta, quae nouit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. neque enim uel tale aliquid homo iam erat. cum in prima illa sex dierum conditione factus erat. datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo propter illa, quae in eis futura conserta sunt; uerum tamen ante omnia uisibilia semina sunt illae causae . sed non intellegit. quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam, ut scripturae dei credat et tunc factum hominem, quando deus, cum factus est dies, fecit caelum et terram, de quo alibi scriptura dicit: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et tunc, quando iam non simul sed suis quaeque temporibus creans finxit eum de limo terrae et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos nec tamen eos illo sexto die non factos intellegere scriptura permittit.
Nunc de homine quod coeptum est terminetur ea moderatione seruata, ut in profundo scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi quam adfirmandi temeritatem. quia enim nouerat Hieremiam deus, priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est; apertissime quippe dicit: priusquam te formarem in utero, noui te. ubi autem illum nosset, antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati adsequi uel difficile uel inpossibile est - utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Leui in lumbis Abrahae decimatus est, an in ipso Adam, in quo genus humanum tamquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam cum de limo formatus esset, an causaliter in his operibus factus, quae creauit omnia simul; an uero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinauit sanctos suos ante mundi constitutionem; an potius in omnibus praecedentibus causis, siue quas commemoraui siue quas non commemoraui, priusquam in utero formaretur —: non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Hieremiam constet ex quo est in hac luce a parentibus editus ex illo egisse uitam propriam, qua grandescens aetatis accessu posset uiuere seu male seu bene, antea uero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus. neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in utero Rebeccae nondum agentibus aliquid boni aut mali.
Nec tamen frustra scriptum est nec infantem mundum esse a peccato, cuius est unius diei uita super terram, et illud in psalmo: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit, ed quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccauerunt. nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiciantur in prolem, quaecumque gratia dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud deum nec boni maliue agere quemquam, quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est, illamque sententiam, qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas et pro diuersorum meritis peccatorum in diuersa corpora esse detrusas, apostolicae non conuenire sententiae, cum apertissime dictum sit nihil egisse nondum natos siue boni siue mali.
Ac per hoc alia quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit uniuersa consparsio; nihil tamen talium mcritorum habere potuisse hominem, antequam de terrae puluere fictus esset, antequam suo tempore uiueret, nulla quaestio est. sicut enim Esau et Iacob, quos nondum natos dixit apostolus nihil egisse boni uel mali, non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali, nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non pecasset Adam — non autem peccasset Adam, nisi iam suo tempore uiueret, quo posset uiuere siue bene siue male —: ita frustra peccatum eius seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter . conditus nec uita propria iam uiuebat nec in parentibus erat sic uiuentibus. in illa enim prima conditione mundi, cum deus creauit omnia simul, homo factus est, qui esset futurus — ratio creandi hominis, non actio creati.
Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur, quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio ex utriusque constaret singulis quasi semis, uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, conpleretur. rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur, profecto aut nihil ex eis post ea tempora fieret aut hoc fieret, quod ex istis, quae suo quaeque iam tempore oriuntur, deus non cessat operari. nunc autem, quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa, quae consequentibus euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit, inchoata uero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex oculto in manifestum locis congruis exerenda — ipsius etiam scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata; nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis conpositio eorum . et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum; rursusque, nisi inchoata essent. non ita sequeretur, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere.
Hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique, a quibus in die septimo requieuit — ex his. quae supra diximus, clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum. cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset, inchoasse autem, ut, quod hic praefixerat causis, post inpleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae — et inspirauit sine sufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam, non tunc praedestinatus — hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris — neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus — hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur — sed creatus in tempore suo uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.
Iam ergo uideamus, quomodo eum fecerit deus, primum de terra corpus eius, post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum, qui scripsit, translato uerbo usum credere deberemus, quam deum talibus membrorum liniamentis determinatum. qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intellegat?
Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit, et facta sunt. hunc. autem ipse fecit, sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa, quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur. sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam, ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est; scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit, aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit. sed hoc excellit in homine, quia deus hominem ad maginem suam fecit propter hoc, quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, conparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam.
Nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit, et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam haec eadem scriptura, quae dicit, quod deus hominem de limo terrae finxerit. dicit etiam, quod et bestias agri de terra finxerit. quando eas cum uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est: unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id, quod in caelum erectum est ad intuenda, quae in corpore ipsius mundi superna sunt; sicut anima rationalis in ea debet eregi, quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae sunt super terram.
Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae? utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius haec fecit quam ille, qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut in hoc perficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis adtributos uidemus. an potius hoc non est requirendum ? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit, quod deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis adtribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris adligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.
Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in saginam ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque . in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usum bibendi utilius iucundiusque perueniat? num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro conpendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod etiam ebrius conuiua laudaret? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis? nonne certis dierum numeris suo cuique generi adcommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num expectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem deo, cui hoc est natura, quod fecerit.
Quomodo ergo, inquiunt, renouari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? hoc plane recipimus secundum quendam modum et non hoc recipimus secundum quendam modum. non itaque inmortalitatem spiritalis corporis recipimus, quam nondum habuit homo, sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo. renouabimur ergo a uetustate peccati non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius. id est in corpus spiritale, cum efficiemur aequales angelis dei, apti caelesti habitationi, ubi esca, quae corrumpitur, non egebimus. renouabimur ergo spiritu mentis nostrae secundum imaginem eius, qui creauit nos, quam peccando Adam perdidit. renouabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induet incorruptionem, ut sit spiritale corpus, in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset.
Denique non ait apostolus: corpus quidem mortale propter peccatum, sed: corpus mortuum propter peccatum.
In hoc ergo renouamur secundum id, quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae; secundum autem corpus, quod seminatur animale et surget spiritale, in melius renouabimur, quod nondum fuit Adam.
Dicit item apostolus: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam iustitiae, non spiritale atque inmortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis; hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. proinde illa stola prima aut ipsa iustitia est, unde lapsus est, aut, si indumentum corporalis inmortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam peruenire non potuit. dicitur enim et amisisse uxorem et amisisse honorem, qui speratum non acceperit illo, a quo sperabat, offenso.
Et finxit deus hominem puluerem de terra et flauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuentem. haec uerba scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposueramus et de ipso homine facto maximeque de eius corpore, quantum satis duximus, quod secundum scripturas uisum est, disseruimus. sed quia de anima humana non parua quaestio est, ad hunc eam librum differendam putauimus nescientes, quantum nos dominus adiuturus esset recte loqui cupidos, illud tamen scientes, nisi, quantum ipse adiuuaret, recte nos non esse locuturos. recte autem est ueraciter atque congruenter nihil audacter refellendo, nihil temere adfirmando, dum adhuc dubium est, uerum falsumne sit, siue fidei siue scientiae christianae, quod autem doceri potest, uel rerum ratione apertissima uel scripturarum auctoritate certissima sine cunctatione adserendo.
Ac primum illud uideamus, quod scriptum est: flauit uel sufflauit in faciem eius flatum uitae. nonnulli enim codices habent: spirauit uel inspirauit in faciem eius. sed cum graeci habeant svstpoairjasv, non dubitatur flauit uel sufflauit esse dicendum. quaerebamus autem in superiore sermone de manibus dei, cum homo de limo formatus cogitaretur; quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est: sufflauit deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisue sufflauit?
Uerum tamen hoc uerbo scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adiuuit.
Et quomodo, inquiunt, scriptum est: sufflauit in faciem eius, et factus est homo in animam uiuam, si non anima dei pars est uel dei omnino substantia? immo uero ex hoc uerbo satis adparet ita non esse. cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subiacentem sibi naturam corporis mouet et de illa, non de se ipsa flatum facit; nisi forte isti tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus, fieri etiam flatum, cum uoluntate sufflamus. quodsi etiam non ex hoc, qui forinsecus adiacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura, qua constat, sufflando aliquid eiceremus, non eadem natura est corporis et animae: quod et ipsi utique consentiunt. quapropter etiam sic aliud est animae substantia, qua corpus regit et mouet, aliud flatus, quem regendo et mouendo facit de corpore sibi subdito, non de se ipsa, cui corpus est subditum. cum itaque longe quidem inconparabili modo sed tamen anima. regat subditum corpus et deus subditam creaturam, cur non potius intellegatur de subiecta sibi creatura fecisse deus animam in eo, quod sufflasse dictus est, quandoquidem ipsa anima, quamuis corpori suo non ita dominetur ut deus uniuersitati, quam condidit, tamen eius motu, non de sua substantia flatum facit?
Possemus quidem dicere nec ipsum dei flatum esse animam hominis, sed deum sufflando fecisse animam in homine; sed ne putentur meliora quae fecit uerbo quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est uerbum quam flatus, nihil est interim secundum supra dictam rationem, cur animam ipsam flatum dei dicere dubitemus, dum intellegatur non esse dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere, quod autem flatum facere, hoc animam facere. cui sententiae congruit quod per Esaiam dicit deus: spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci; nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere sequentia docent. cum enim dixisset: omnem flatum ego feci, et, propter peccatum, inquit, pusillum quid contristaui eum et percussi eum. quid ergo dicit flatum nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? quid igitur est: omnem flatum ego feci, nisi: omnem animam ego feci?
Utrum autem ex eo, quod omnino non erat, id est ex nihilo, an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritaliter. erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. si enim deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creauit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requieuisse credimus, quae inchoauit facere, ut, quidquid deinde faceret, ex his faceret, non uideo, quemadmodum intellegamus adhuc eum ex nihilo animas facere. an dicendum est eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse diem illum occultum ac, si hoc potius credi oportet, spiritalem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est caelum et terram, atque in illis iam extantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum naturarum, non ipsas naturas? alioquin si iam ibi creatae essent, sicut erant futurae, non adhuc essent futurae. quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura et tunc esse coepit, cum eam deus sufflando fecit atque indidit homini.
Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc, utrum eam naturam, quae anima dicitur et antea non erat ex nihilo creauerit, tamquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo, sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum deus flare uoluit, idemque hominis anima factus sit: an uero iam erat aliquid spiritale, quamuis hoc, quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus dei, quae natura esset animae, sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam deus eam de limo terrae uel puluere formauisset. non enim caro humana erat puluis aut limus, sed tamen aliquid erat, unde illa fieret, quae nondum erat.
Num ergo credibile est in primis illis sex dierum operibus deum condidisse non solum futuri corporis humani causalem rationem uerum etiam materiem, de qua fieret, id est terram, de cuius limo uel puluere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret. non etiam quandam pro suo genere materiam, de qua fieret? si enim quiddam incommatabile esset anima, nullo modo eius quasi materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim uitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem uirtutibus ueritatisque doctrina, sed in sua iam natura, qua est anima, sicut etiam caro in sua natura, qua iam caro est, et salute decoratur et morbis uulneribusque foedatur. sed sicut haec excepto, quod iam caro est,-in qua natura uel proficit, ut pulchra, uel deficit, ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, -quae anima dicitur, cuius uel pulchritudo uirtus uel deformitas uitium est, habere aliquam materiem pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima, sicut terra, de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamuis non erat caro.
Sed enim terra inplebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens uniuerso totum suum, ut, etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam. specie tamen sua mundi fabricam molemque conpleret, secundum quam dicitur mundus caelum et terra.
Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit.
Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur — quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est — si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas -falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.
Fieri sane homines uitae genere pecoribus similes et ipsae res humanae clamant et scriptura testatur. unde est illud, quod commemoraui: homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis, sed in hac uita utique, non post mortem. proinde uel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi — quales cauendos significat dominus, ubi dicit eos indutos uestitu ouium, intus autem esse lupos rapaces — uel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est et leo et draco.
Quid enim adferunt argumenti philosophi, qui putant huminum; num animas in pecora uel pecorum in homines post mortem posse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, uelut auaros in formicas, rapaces in miluos, saeuos ac superbos in leones, sectatores inmundae uoluptatis in sues et si qua similia. haec quippe adserunt nec adtendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus uel etiam ouibus fiunt similiores quam hominibus. cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt et quae aliquantulum ceteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, numquam erunt hominum animae istae, si ea, quae similiora sunt, trahunt. si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit uera illa opinio, quandoquidem nihil aliud adferunt, quo etiamsi non uera, saltem uerisimilis habeatur? unde procliuius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines, qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac uita potius intellegi uoluisse quadam peruersitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri ac sic quodam modo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto eos a cupiditatum prauitate reuocarent.
Nam illa, quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint aut falsa narrantur aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse, quod non fuit, aut egisse, quod non egit, quid mirum, si quodam dei iusto occultoque iudicio sinuntur daemones in cordibus etiam uigilantium tale aliquid posse?
Manichaei autem, qui se christianos uel putant uel putari uolunt, in hac opinione translationis uel reuolutionis animarum eo sunt illis gentium philosophis uel si qui alii uani homines hoc putant deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a dei natura discernunt, isti autem, cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam dei substantiam atque id omnino, quod deus est, non trepidant eam tam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu uermiculi genus, ubi eam non esse conmixtam uel quo reuolui non posse mirabili opinentur insania. qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde uersantes necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et prouoluantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et ueraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem deum, tota eorum milleformis fabula repente dilabitur, quam in suis uanis ac sacrilegis mentibus nonnisi de dei turpissima mutabilitate pinxerunt.
Non est igitur materies animae humanae nec anima inratiocalis.
Quid ergo est, unde anima flatu dei facta est? an corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? nullo modo; hinc enim potius caro facta est. nam quid aliud est limus quam terra humida? nec humore solo anima facta credenda est quasi caro de terra, anima de aqua. nimis enim absurdum est inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et uolucris.
Ergo fortassis ex aere? huic enim elemento etiam flatus conpetit; sed noster, non dei. unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tamquam unius maximi animantis deum crederemus, ut ita eam flauerit de aere corporis sui. sicut flat nostra de sui. cum uero deum esse constet supra omne mundi corpus et supra omnem spiritum, quem creauit, inconparabili omnino distantia, quomodo id recte dici potest? an forte quanto magis deus uniuersae creaturae suae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? sed cum anima non sit corporea. quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est inque mundi elementis etiam aer iste numeretur, nec si de puri illius caelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. omne quippe corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui adsererent; corpus autem aliquod, siue terrenum siue caeleste, conuerti in animam fierique naturam incorpoream nec quemquam sensisse scio nec fides habet.
Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putauerunt, quintum quoddam esse corpus unde sint animae, quod nec terra nec aqua sit nec aer nec ignis, siue iste turbulentior atque terrenus, siue ille caelestis purus et lucidus, sed nescio quid aliud, quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit. si enim qui hoc sentiunt hoc dicunt corpus, quod et nos, id est naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine spatium loci occupantem, neque hoc est anima neque inde facta credenda est. quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis diuidi uel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inueniri nihilominus nouit.
Nec ipsa sibi aliquid tale occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando, se ut cognoscat, inquirit. cum enim se quaerit, nouit, quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. neque enim aliunde se quaerit quam a se ipsa. cum ergo quaerentem se nouit, se utique nouit et omne, quod nouit, tota nouit. cum itaque se quaerentem nouit, tota se nouit, ergo et totam se nouit; neque enim aliquid aliud, sed se ipsam tota nouit. quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se nouit? neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se; sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit uel quid futura sit quaerit. desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus, quia, si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se nouit quam caelum et terram, quae per sui corporis oculos nouit.
Omitto dicere, quia illud eius, quod etiam pecora habere intelleguntur uel caeli uolatilia, cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori esse simile deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. at si hoc corpus non est, quia certum est eas simulitudines corporum illic non solum memoriter detineri, uerum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari, quanto minus alia qualibet ui sua corpori esse anima similis potest!
Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est omnem naturam atque substantiam, non quidem admittenda est ista locutio, ne non inueniamus, quomodo loquentes ea, quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus; non tamen nimis est de nomine laborandum. nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quattuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora, sed neque hoc esse, quod deus est. quid sit autem, non dicitur melius quam anima uel spiritus uitae. ideo enim additur" uitae", quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. quamquam et animam eundem aerem appellauerunt, ut iam non possit inueniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus nec deus est nec uita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec uita sine rationali mente, qualis est in pecoribus, sed uita nunc minor quam angelorum, et futura, quod angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic uixerit.
Unde sit autem, id est de qua uelut materie facta sit uel de qua perfecta beataque natura defluxerit uel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur et quaeritur, illud tamen minime dubitandum est et, si aliquid antea fuit, a deo factum esse, quod fuit, et eam nunc a deo factam, ut anima uiua sit; aut enim nihil fuit aut hoc, quod est, non fuit. sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit, iam satis tractauimus.
Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est, quomodo possit intellegi, quod causalis eius ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus dei, quando fecit deus hominem ad maginem suam, quod nisi secundum animam non recte intellegitur. uerendum est autem, ne, cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias, quae futurae fuerant, deum creauisse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam dici deus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam flando fecerat? et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat, ut formaretur, erat et materies, de qua formaretur, id est terra, in qua uideri potest illa ratio uelut in semine latuisse; animae autem faciendae, id est flatum faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quod nisi secundum animam recte intellegi non potest —, si nulla erat natura, ubi conderetur?
Si enim haec ratio in deo erat, non in creatura, nondum ergo erat condita. quomodo ergo dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei? si autem iam in creatura erat, hoc est in his, quae simul omnia creauerat deus, in qua creatura erat? utrum spiritali, an corporali? si spiritali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu caelestibus seu terrestribus? et in ea erat hoc uacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut. in ipso homine iam propriam ducente uitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur nisi per concubitum atque conceptum. an et illa creatura spiritalis, in qua latenter erat haec ratio, nihil agebat sui operis? et ut quid creata erat? an ut contineret rationem futurae animae humanae uel futurarum animarum, tamquam in se ipsis esse non possent, sed in aliqua creatura uita propria iam uiuente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus iam existentibus perfectisque naturis? parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritalis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam deus homini inspirandam facit. neque enim et ex homine fetum uel seminis uel ipsius iam prolis creat et format nisi deus per sapientiam adtingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat, dum pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. sed nescio, quemadmodum possit intellegi ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritalem, quae in dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura, quae commemorata non est. magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae praecedentem rationem facienda.
Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest, utrum, si noluerit, conpellatur. sed melius creditur hoc naturaliter uelle, id est in ea natura creari, ut uelit, sicut naturale nobis est uelle uiuere; male autem uiuere iam non est naturae, sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur.
Frustra ergo iam quaeritur, ei qua ueluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies; sicut enim illa, quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. quodsi et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis — non tamen et ipsa instituta nisi a deo, ex quo sunt omnia — quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut uox cantum, quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?
Si autem aliquis non uult eam existimare factam, nisi cum formato corpori est inspirata, uideat, quid respondeat, cum quaeritur, unde facta sit. aut enim ex nihilo dicturus est deum aliquid fecisse uel facere post illam consummationem operum suorum et debet intueri, quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem dei — quod nisi secundum animam recte intellegi non postet —, id est in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei, quae nondum fuit, aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam et laborabit inquirendo, quaenam illa natura sit, utrum corporalis an spiritalis, secundum eas quaestiones, quas superius uersauimus, manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur, in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum uel de nihilo uel de aliquo fecerat.
Quam si eo modo deuitare uoluerit, ut dicat sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum, uideat de muliere quid dicat, quia, masculum et feminam, dixit, fecit eos et benedixit eos. quodsi et ipsam eo die factam esse de uiri osse responderit, adtendat, quomodo adserat sexto die facta uolatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum scriptura omne genus uolatilium quinto die creatum ex aquis insinuet, item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem scriptura hoc creaturae genus tertio diei tribuerit. ipsa etiam uerba consideret, quid sit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, tamquam illa, quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus, quae fecit deus omnia bona ualde; quid sit etiam: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, uel potius nulla ante producta erant. neque enim dictum est: et finxit deus adhuc de terra ceteras bestias agri et cetera uolatilia caeli, quasi quae minus uel terra sexto die uel aqua quinto die produxerit, sed omnes bestias, inquit, et omnia uolatilia. necnon et illud cogitet, quemadmodum deus et sex diebus fecerit omnia: primo ipsum diem, secundo firmamentum, tertio speciem maris et terrae atque ex terra herbam et ligna, quarto luminaria et sidera, quinto aquarum animalia, sexto terrae, et postea dicatur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, quandoquidem, cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem; quomodo etiam omne uiride agri fecerit, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur; tunc enim factum, cum exortum est, non, antequam exoreretur, quis non diceret, nisi scripturae uerba reuocarent? meminerit etiam scriptum esse: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et uideat, quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. curet quoque ostendere, quomodo utrumque sit uerum, quod contrarium uideri potest, et deum in die septimo ob omnibus operibus suis requieuisse, quod Geneseos liber dicit, et usque nunc eum operari, quod dominus dicit. respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata.
His enim omnibus diuinae scripturae testimoniis, quam esse ueracem nemo dubitat nisi infidelis aut inpius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus deum ab exordio saeculi primum simul omnia creauisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, uerum etiam futura fecit omnipotens et ab eis factis requieuit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium, quia et consummauerat ea propter omnium generum terminationem et inchoauerat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata requiesceret, propter inchoata usque nunc operaretur. sed si possunt haec melius intellegi, non solum non resisto, uerum etiam faueo.
Nunc tamen de anima, quam deus inspirauit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex deo sic est, ut non sit substantia dei et sit incorporea. id est non sit corpus, sed spiritus, non de substantia dei genitus nec de substantia dei procedens, sed factus a deo, nec ita factus, ut in eius naturam natura ulla corporis uel inrationalis animae uerteretur, ac per hoc de nihilo; et quod sit inmortalis secundum quendam uitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam uero mutabilitatem, qua potest uel deterior uel melior fieri, non inmerito etiam mortalis possit intellegi, quoniam ueram inmortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: qui solus habet inmortalitatem. cetera, quae in hoc libro locutus sum disceptando, ad hoc ualeant legenti, ut aut nouerit, quemadmodum sine adfirmandi temeritate quaerenda sint, quae non aperte scriptura loquitur, aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiuerit sciam, ut, si me potest docere, non abnuam, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.
Et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem quem finxit. non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi uolunt, alia eorum, qui spiritaliter tantum, tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritaliter. breuiter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo — quod utique corpus humanum est — in paradiso corporali conlocatus intellegatur, ut, quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id, quod eum formam futuri esse dixit apostolus, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui uixit certo numero annorum et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur et ceteri homines, etsi non sicut ceteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est, ita et paradisus, in quo cum conlocauit deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet, ubi habitaret homo terrenus.
Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est sicut in Regnorum libris et huiuscemodi ceteris. sed quia illic ea dicuntur, quae uitae humanae usus notissimus habet, non difficile, immo promtissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significauerint exculpatur; hic autem, quia ea dicuntur, quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi atque ex illo loco uolunt incipere historiam, id est rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eua conuenerunt atque genuerunt. quasi uero usitatum nobis sit, uel quod tot annos uixerunt uel quod Enoch translatus est uel quod et grandaeua et sterilis peperit et cetera eiusmodi.
Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum; illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum — quae magnalia nominantur — hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. quibus respondetur: sed ideo insolita et ipsa, quia prima. nam quid tam sine exemplo et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? num ideo credendum non est deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos, aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi; nunc uero, cum ipsum sic credant a deo factum, sicut alius nullus factus est, cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc uident siluas fieri ?
Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum litterarum sequuntur; eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi uolunt. nam qui omnino aduersantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus, quamquam et haec . in hoc ipso opere nostro, quantum ualemus, ita defendamus ad litteram, ut, qui non rationabiliter moti propter animum peruicacem uel hebetem credere ista detrectant, nullam tamen inueniant rationem, unde falsa esse conuincant. uerum isti nostri, qui fidem habent his diuinis libris et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum eundemque magnum et magno fonte fecundum, cum uideant nulla humana opera tot ac tanta uirecta siluescere occulto opere dei, miror, quemadmodum credant ipsum hominem ita factum, quemadmodum numquam uiderunt. aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain et Abel et Seth? an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? de proximo ergo adtendant istam praesumtionem quo tendat et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressionem proprietatis accipere. quis enim eis postea non faueat intellegentibus, quid ista etiam figurata significatione commoneant, siue ipsarum spiritalium naturarum uel adfectionum siue rerum etiam futurarum ? sane si nullo modo possent salua fide ueritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, etiam corporaliter accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intellegeremus, quam scripturam sanctam inpie culparemus? porro autem, si non solum non inpediunt, uerum etiam solidius adserunt diuini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta, nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie uiderit malit in pristina remanere sententia, si forte illi uisa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.
Plantauit ergo deus paradisum in deliciis — hoc est enim in Eden — ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. sic enim scriptum est, quia sic factum est. deinde recapitulat, ut hoc ipsum, quod breuiter posuit, ostendat quemadmodum factum sit, hoc est quemadmodum paradisum deus plantauerit et illic hominem, quem finxerat, constituerit. sic enim sequitur: et eiecit adhuc deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. non dixit: et eiecit deus de terra aliud lignum uel ceterum lignum, sed: eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, hoc est tertio die; nam sexto die dixerat: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit uobis ad escam. num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare uoluit? non opinor. sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo, quia tunc scilicet, quod scriptum est ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi uirtutem latenter acceperat, qua uirtute fit, ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.
Uerba ergo dei sexto die dicentis: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram et cetera non sonabili uel temporali uoce prolata uerba sunt, sed sicut in uerbo eius est creandi potentia; dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. futurum enim erat, ut homo iam de limo formatus et flatu eius animatus et quidquid ex illo humani generis extitisset uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa uirtute generandi, quam terra iam acceperat. cuius futuri causales rationes in creatura condens, tamquam iam extitisset, loquebatur interna atque intima ueritate, quam nec oculus uidit nec auris audiuit, sed spiritus eius scribenti utique reuelauit.
Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae corporibus, potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis, ut aptiore scripturarum loco, si ulla necessitas flagitauerit, etiam de hac re quid uel quaeramus uel arbitremur utcumque promamus.
Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et tamen sapientiam figurasse non uideo.
Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. profecto enim licet usitatus panis aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio uindicauit. an forte credere dubitabimus per alicuius arboris cibum cuiusdam altioris significationis gratia homini deum praestitisse, ne corpus eius uel infirmitate uel aetate in deterius mutaretur aut in occasum etiam laberetur, qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus uasculis farina et oleum deficientes reficeret nec deficeret? iam hic de genere contentiosorum quisquam existat et dicat deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi uero non uel de puluere hominem uel de latere uiri mulierem maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitauit.-
Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit operari primum hominem? an non est credibile, quod eum ante peccatum damnauerit ad laborem? ita sane arbitraremur, nisi uideremus cum tanta uoluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde in aliud auocari. quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat aduersi uel terrae uel caelo. non enim erat laboris adflictio, sed exhilaratio uoluntatis, cum ea, quae deus creauerat, humani operis adiutorio laetius feraciusque prouenirent: unde creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac facultatem, quantum animo uolenti satis esset, non quantum inuitum indigentia corporis cogeret.
Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit atque ordinat inuisibiliter deus?
Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam arborem rerum oculus cogitationis adtollitur atque in ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria. et naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum, uoluntaria uero per angelorum opera et hominum; secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis . terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere. senescerere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci. agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate aguntur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam : primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit: uoluntariam uero, quo illa ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga animam naturaliter agitur, ut uiuat, ut sentiat, uoluntarie uero, ut discat, ut consentiat.
. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius magna consideratione prudentibus?
Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur — an eundem paradisum operari, id est ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in paradiso.
Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: nec erat homo, qui operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad utrumque tractemus. si enim non est necesse, ut accipiamus "paradisum custodire", sed "in paradiso", quid ergo in paradiso custodire? nam quid operari in paradiso, iam, ut uisum est, disseruimus. an ut quod operaretur in terra per agriculturam, in se ipso custodiret per disciplinam, id est ut, sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti domino suo, ut sumto praecepto oboedientiae fructum, non spinas inoboedientiae redderet? denique, quoniam similitudinem a se culti paradisi in se ipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit. spinas, inquit, et tribulos pariet tibi.
Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam, quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.
Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum, sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam et mentem prudentis magna atque utilia commonentem, custodiret autem eundem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est quo conseruato non inde proiciatur. recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit, ut amitteret eam, etiamsi alteri salua sit, qui eam uel inuenit uel accipere meruit.
Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se quam illius supra se delectatus dominationemque eius contemnens tutus esse non possit.
Neque enim tale aliquid est homo, ut factus deserente eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex se ipso: sed tota eius actio bona est ad eum conuerti. a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire, quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus seruiens naturae intrinsecus operanti sub deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus. non ergo ita se debet homo ad deum conuertere, ut, cum ab eo factus fuerit iustus, abscedat, sed ita, ut ab illo semper fiat. eo quippe ipso, cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia iustificatur et inluminatur et beatificatur operante et custodiente deo, dum oboedienti subiectoque dominatur.
Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram. ut culta atque fecunda sit, qui, cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam uel aratam uel satam uel rigatam uel si quid aliud, manente opere, quod factum est, cum operator abscesserit, ita deus operatur hominem iustum, id est iustificando eum, ut, si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed potius, sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia, si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus maneret, sic homo deo sibi praesente inluminatur, absente autem continuo tenebratur, a quo non locorum interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur.
Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semperque perfici debemus inhaerentes ei et in ea conuersione, quae ad illum est, permanentes, de quo dicitur: mihi autem adhaerere deo bonum est, et cui dicitur: fortitudinem meam ad te custodiam. ipsius enim sumus figmentum creati, non tantum ad hoc, ut homines simus, sed ad hoc etiam, ut boni simus. nam et apostolus cum fidelibus ab inpietate conuersis gratiam, qua salui facti sumus, commendaret, gratia enim, inquit, salui facti estis per fidem; et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. et alibi cum dixisset: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum, tamquam ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: deus enim est, qui operatur in uobis. sumsit ergo dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est "operari in eo" et "custodire eum."
Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura — quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus —, ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum.
Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: .,noli tangere hanc herbam* — si forte uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit — sequetur quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam alteri, quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur ?
Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.
Nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et hoc experimento didicit, quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae. malum autem inoboedientiae, id est superbiae et contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura malum est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni ? neque ullo modo fieri potest, ut ita sit. sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum. cum habetur quod amatum est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate amisit, quod amare debuit, amittat cum dolore, quod amauit, dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena.
Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere, ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Emmanuhel nobiscum deus reconciliauit nos deo, hominum et dei homo mediator, uerbum apud deum, caro apud nos, uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur enim bonum, ne amissio eius sentiatur malum. item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit, cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, id est noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat. singulare exemplum oboedientiae! quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius, a quo missus est, non sicut ille, qui elegit facere uoluntatem suam, non eius, a quo factus est. merito sicut per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.
Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam numquam experti sumus? nonne quia sentimus, quid sit uiuere, et eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id, quod sentimus, resurrectionem appellamus ? et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim, quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexpertam natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae? quis paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid eius modi expertus sit.
Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.
Quocirca quisquis intellegere conatur, quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere inmortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus, moueat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse adsequi, nisi prius intellexerit, quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud, quod supra est!
Adfecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam se ipsam cum corpore per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si posset diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inueniet ea, quae per spatia locorum mouentur, nisi ab eis, quae loco fixa sunt, non moueri. non enim mouetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo, uelut inmoto cardine, moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum mouetur stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium, quod mouetur; sic plantae in talo est articulus, quo stante moueatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa. et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo, quod loci spatio non mouetur, agi ualeat, quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille, qui motus est, a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, inmoto articulo sui cardinis innitatur.
Porro, si in corpore nullum membrum per locum uoluntas monet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis, quae mouetur, et illa, qua fixa fit, ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id, quod mouendum est, innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus inpleat, sicut aqua utrem sine spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et inperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet nec aliquas loco mouet nisi per illas, quas loco non mouet!
Natura igitur uniuersitatis corporalis non adiuuatur extrinsecus corporaliter. neque enim est extra eam ullum corpus; alioquin non est uniuersitas. intrinsecus autem adiuuatur incorporaliter deo id agente, ut omnino natura sit, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. partes uero eiusdem uniuersitatis et intrinsecus incorporaliter adiuuantur, uel potius fiunt, ut naturae sint, et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum saluae ac fecundiores, uerum etiam decentiores sint.
Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut angelorum sanctorum, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuuatur. intus ei quippe loquitur deus miro et ineffabili modo neque per scripturam corporalibus instrumentis adfixam neque per uoces corporalibus auribus insonantes neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis uel in aliquo excessu spiritus — quod graece dicitur Ixa-caoic et nos eo uerbo iam utimur pro latino - quia et hoc genus uisionum, quamuis interius fiat quam sunt ea, quae animo per sensus corporis nuntiantur, tamen, quia simile est eis, ita ut, cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit aut certe uix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud, quod in ipsa incommutabili ueritate mens rationalis et intellectualis intuetur eaque luce de his omnibus iudicat, inter illa, quae extrinsecus fiunt, arbitror esse deputandum. creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, qualis angelorum est, sicut dixi, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuuatur aeternitate, ueritate, caritate creatoris; extrinsecus uero si adiuuari dicenda est, eo fortasse solo adiuuatur, quod inuicem uident et de sua societate gaudent in deo et quod perspectis etiam eis ipsis omnibus creaturis undique gratias agit laudatque creatorem. quod autem adtinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora. quae angelicae subiacent potestati.
Quapropter, cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie conprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in uerbo eius, quod in principio erat apud deum et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem, qui eam capere non possunt, cum loquitur deus, nonnisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species adparet uel insonant uoces.
Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est, quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum ueritatis inpresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabili ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret dei uoluntatem atque iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli, cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim, quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat, qui fidem catholicam sapit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo adsumto corpore per se ipsam esse uisibilem et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae inpietas procul a catholicis mentibus repellenda est. sed de hoc plenius alias, si domino placuerit, disseremus; nunc terminato isto uolumine id, quod sequitur, quomodo sit mulier ex uiri sui latere creata, in consequenti sperandum est.
Et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa. et omne quodcumque uocauit illud Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. ipsi autem Adam non est inuentus adiutor similis ei et inmisit deus extasin in Adam, et obdormiuit. et accepit unam costarum eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. et dixit Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro suo sumta est. et propter hoc relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur ad uxorem suam; et erunt duo in carne una. si aliquid adiuuant lectorem, quae libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius inmorari, quod finxit adhuc deus de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; cur enim dictum sit "adhuc". id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam, quantum potuimus, in praecedentibus intimauimus. et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter adtendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus adtendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari.
Si quem autem mouet, quia non dixit: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et de aquis omnia uolatilia caeli, sed tamquam utraque genera de terra finxerit, et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, uideat duobus modis esse intellegendum: aut tacuisse nunc, unde finxerit uolatilia caeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur deum finxisse, sed tantummodo bestias agri, ut uolatilia caeli etiam tacente scriptura intellegamus unde finxerit, uelut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta; aut terram uniuersaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi caelestium laudibus terminatis ad terram facta est conuersio sermonis et dictum: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi et cetera, nec postea dictum est "laudate dominum de aquis". ubi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant dominum? ubi etiam reptilia et uolatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant dominum? secundum istam uniuersalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: deus, qui fecit caelum et terram, siue de terra siue de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata ueraciter intelleguntur.
Nunc iam uideamus, quomodo accipiendum sit, quod dixit deus: non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum, utrum temporaliter uocibus ac syllabis editis hoc dixerit deus, an ipsa ratio commemorata est, quae in uerbo dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc scriptura, cum diceret "et dixit deus: fiat" hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. an forte in mente ipsius hominis hoc dixit deus, sicut loquitur quibusdam semis suis in ipsis seruis suis? ex quo genere seruorum eius erat etiam ille, qui dixit in psalmo: audiam, quid loquetur in me dominus deus. an aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta reuelatio in similitudinibus uocum corporalium, quamuis tacuerit scriptura, utrum in somnis an in extasi? ita enim fieri haec solent. an aliquo alio modo sicut reuelatur prophetis? unde illud est: et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me. an per corporalem creaturam uox ipsa sonuerit sicut de nube: hic est filius meus? quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum conprehendere non ualeamus; uerum tamen certissime teneamus et dixisse hoc deum et, si corporali uoce uel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per suam substantiam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractauimus.
Nam uisus est deus etiam postea sanctis uiris alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum, alias aliter atque aliter; non tamen illas uisiones hominibus per substantiam, qua ipse est, sed per sibi subdita, quae creauit, eum praebuisse et per similitudines formarum uocumque corporalium quod uoluit ostendisse ac dixisse certissimum eat eis, qui substantiam trinitatis incommutabiliter aeternam nec per tempus nec per locum moueri et per tempus et per locum mouere uel fideliter credunt uel etiam excellenter intellegunt. non ergo iam quaeramus, quomodo istud dixerit deus, sed potius intellegamus quid dixerit. adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum aeterna ipsa ueritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit, qui potest in ea cognoscere, quid quare creatum sit.
Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est, ut uirgultum ex utroque nascatur; hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius. quae ratio conditionis et coniunctionis masculi et feminae atque benedictio nec post peccatum hominis poenamque defecit. ipsa enim est, secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus eius.
Quamquam enim iam emissi de paradiso conuenisse et genuisse commemorantur, tamen non uideo, quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et torus inmaculatus hoc deo praestante fideliter iusteque uiuentibus eique oboedienter sancteque seruientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi fetus ex eorum semine gigneretur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis, qui genuissent, in aliquo formae statu manentibus et ex ligno uitae, quod ibi plantatum erat, corporalem uigorem sumentibus et illi, qui gignerentur, ad eundem perducerentur statum, donec certo numero inpleto, si iuste omnes oboedienterque uiuerent, tunc fieret illa commutatio, ut sine illa morte animalia corpora conuersa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deseruirent et solo spiritu uiuificante sine ullis alimentorum corporalibus sustentaculis uiuerent, spiritalia uocarentur. potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis subplicium mereretur.
Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae iam post peccatum poenamque humanam sic currentis adtendunt; non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt, nisi quod uidere consuerunt. quis enim dubitet homini oboedienter et pie uiuenti praestari potuisse, quod diximus, qui non dubitat uestibus Israhelitarum inpertitum esse quendam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla uetustatis detrimenta paterentur?
Nam si parentes filiis suis cedere ex hac uita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate inpleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis perfectaque humani officii iustitia hinc ad meliora transferri non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam, qua receptis corporibus fient sancti, sicut angeli in caelis, aut, si illam dari non oportet nisi omnibus simul in saeculi fine, aliqua inferiore quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam uel hoc corpus habet uel illa etiam, quae primitus facta sunt, uiri ex limo terrae, mulieris ex uiri carne.
Neque enim arbitrandum est Heliam uel sic esse iam, sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt, uel sic, quemadmodum sunt homines, qui ex ista uita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migrauit. iam itaque aliquid melius habet, quam in hac uita posset, quamuis nondum habeat, quod ex hac uita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem filiosque procreasset — creditur enim non habuisse. quia hoc scriptura non dixit, quamuis et de caelibatu eius nihil dixerit — quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis deo placens non mortuus, sed translatus est? cur ergo et Adam et Eua, si iuste uiuentes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Helias in Adam mortui mortisque propaginem in carne gestantes — quod debitum ut soluant, creduntur etiam redituri ad hanc uitam et, quod tamdiu dilatum est, morituri — nunc tamen in alia uita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumue peccato uiuentibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam non per carnis mortem, sed per dei uirtutem multo felicius mutarentur!
Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis diuinitus datam sentiunt, nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi propter peccatum, quod admiserant, morituri gignendo requirerent successores, nec adtendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse uicturis. inpleta enim terra genere humano recte proles, nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur; ut autem per duos homines terra inpleretur, quomodo ipsi nisi gignendo officium societatis inplerent? an uero ita quis caecus est mente, ut non cernat, quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque uiuatur, quantumque ualeat ordo reipublicae in cuiusdam pacis terrenae uinculum coercens etiam peccatores? neque enim tantum deprauati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et uolatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam quem non considerare delectet? quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus inpleretur?
Nam quia numerosissima est superna ciuitas angelorum, ideo non recte conubio copularentur, nisi morerentur. hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum angelis sociandam dominus praesciens ait: in resurrectione neque nubent neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei; hic uero cum inplenda esset hominibus terra et eam propter cognationis artiorem necessitudinem et unitatis uinculum maxime commendandum ex uno oporteret inpleri, propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris tamquam terrae fecunditas adiuuaret?
Quamuis honestius meliusque credatur ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso nondum mortis lege damnatum, ut non haberent adpetitum carnalis uoluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt. neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibito edissent, quandoquidem deus dixerat non "ei ederitis, morte moriemini", sed: qua die ederitis, morte moriemini, ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod apostolus gemit dicens: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim sufficeret ei, si diceret: quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius. sicut etiam illud, corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; nec ibi ait mortale, sed mortuum, quamuis utique et mortale, quia moriturum. non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritalia, non tamen mortua, id est quae necesse esset ut morerentur: quod ea die factum est, qua lignum contra uetitum tetigerant.
Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam uiscera depascatur, quo inspecto medici mortem inminere pronuntient, mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter, quam cum esset sanum quamuis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura, nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam caelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris uelut aliqua aegritudo letalis mors ipsa concepta est mutauitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, quia, etsi nondum spiritale, sed animale corpus erat. nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoauimus, qua sumus necessario morituri? neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops uel syntecticus uel elephantiosus factus fuerit. quam eum, qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae, quia hoc non fecit nisi poena peccati.
Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse sicut ceteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia et quasi pruritu uoluptatis mouet? si enim creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donauit, ut sic operentur generationem filiorum quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis, cur incredibile uideatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut, si non peccassent et morbum quendam, quo morerentur, continuo concepissent, eo nutu inperarent membris, quibus fetus exoritur, quo pedibus, cum ambulatur. ut neque cum ardore seminaretur neque cum dolore pareretur. nunc uero transgrediendo praeceptum motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut, quemadmodum de peccato factum est subplicium, sic de subplicio fiat meritum.
Sed quoniam, cui adiutorio femina facta sit uiro, satis, quantum existimo, requisitum est, illud iam uideamus, quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri et omnia uolatilia caeli, ut eis nomina inponeret, atque ita uelut necessitas oreretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inuentum. uidetur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. quid est enim hoc ipsum, quod uolatilibus terrestribusque animantibus non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina inposuit? si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia. quemadmodum eis homines loquendo nomina posuerunt. non solum haec, quae sunt in aquis et terris, uerum etiam ipsa terra et aqua et caelum et quae uidentur in caelo et quae non uidentur, sed creduntur, pro diuersitate linguarum gentilium diuersis nominibus appellantur. unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluuium fabricatae in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, quaecumque autem illa lingua fuerit, quid adtinet quaerere? illa certe tunc loquebatur Adam et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae uoces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et uolatilibus nomina inposuit. num igitur ullo modo credibile est in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed diuinitus instituta, quae deo docente homo postea disceret? quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. sed credendum est paulatim cognitis piscium generibus nomina inposita; tunc autem, cum pecora et bestiae et uolatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis generatimque distinctis nomina inponeret, quibus etiam ipsis paulatim et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina inponere, quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum ualeret? cui rei maxime ordo narrationis huius inuigilat.
Deinde, numquid ignorabat deus nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? an opus erat, ut hoc etiam homo ipse cognosceret et eo commendatiorem haberet mulierem suam, quod in omni carne creata sub caelo et de hoc aere sicut ipse uiuente nihil eius simile inuenerit? mirum, si hoc scire non posset nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. si enim deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quo modo et praeceptum dedit, quo modo et peccantem interrogauit atque iudicauit; si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum ille omnia, cui non credebat, adduxerit, an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.
Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod inpossibile uideri uanis atque incredulis potest aut ipsi auctoritati sanctae scripturae uelut testificatione contraria repugnare id pro meis uiribus, quantum deus adiuuat, disserendo demonstrem neque inpossibile esse neque contrarium, quod autem possibile quidem adparet nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum uel etiam stultum quibusdam uideri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tamquam rerum gestarum naturali uel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamuis eius expositionem uel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus aut in tempus aliud differamus.
Uideamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem quemadmodum haec accipi possint. et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli: unde iam quod uisum est et quantum uisum est disseruimus. et adduxit ea omnia ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. quomodo haec adduxerit deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuuare nos debet, quod de bipertito opere diuinae prouidentiae in libro superiore tractauimus. neque enim sicut indagant atque adigunt uenantes uel aucupantes ad retia quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est aut uox aliqua iussionis de nube facta est eis uerbis, quae rationales animae audientes intellegere atque oboedire adsolent. non enim hoc acceperunt ut possint bestiae uel aues; in suo tamen genere obtemperant deo, non rationali uoluntatis arbitrio, sed sicut mouet ille omnia temporibus oportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in uerbo eius quid quo tempore fieri debeat, et illo non temporaliter moto mouentur ipsa temporaliter, ut in his, quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant,
Omnis enim anima uiua, non solum rationalis sicut in hominibus, uerum etiam inrationalis, sicut in pecoribus et uolatilibus et piscibus, uisis mouetur. sed anima rationalis uoluntatis arbitrio uel consentit uisis uel non consentit; inrationalis autem non habet hoc iudicium, pro suo tamen genere atque natura uiso aliquo tacta propellitur. nec in potestate ullius animae est, quae illi uisa ueniant siue in sensus corporis siue in ipsum spiritum interius, quibus uisis adpetitus moueatur cuiuslibet animantis. ac sic cum ea uisa per angelorum oboedientiam desuper ministrantur, peruenit iussio dei non solum ad homines nec solum ad aues et pecora, uerum etiam ad ea, quae sub aquis latent — sicut ad cetum, qui gluttiuit Ionam — nec solum ad ista maiora, uerum etiam ad uermiculum; nam et huic legimus diuinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo propheta requieuerat. si enim homini donauit deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita nec tantum domesticas aues, sed etiam libere uolitantes quaslibet etiam saeuas feras et capere et mansuetas facere et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis, cum earum adpetitus et dolores captans paulatimque inlectando, premendo laxandoque moderans agresti eas exuit consuetudine et tamquam humanis moribus induit: quanto magis angeli hoc possunt, qui iussione dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili ueritate perspecta mouentes se per tempus et corpora sibi subdita per tempus et locum agilitate mirabili et uisa, quibus moueatur, et adpetitum carnalis indigentiae ualent efficere omni animae uiuae, ut quo eam uenire opus est nesciens adducatur!
Iam ergo uideamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. natura quippe mulieris creata est, quamuis ex uirili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. angeli autem nullam omnino possunt creare naturam; solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est deus, id est ipsa trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis conpage detracta sit.haec enim fortasse dicantur potuisse per angelos fieri; formare autem uel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi deus, a quo uniuersa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis subplementum in corpore uiri, quod in illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim sicut nec ipsum hominem de terrae puluere: non quo nulla sit angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt. quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. non enim qui plantat, est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus. ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse demto locus carne subpletus est, illo scilicet opere dei, quo naturas substituit, ut sint, quo ipsos quoque angelos creauit.
Opus itaque agricolae est, ut aquam ducat, cum rigat; non autem opus eius est, ut aqua per decliuia prolabatur, sed illius, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit. item opus agricolae est, ut surculus auellatur ex arbore terraeque mandetur; at non eius opus est, ut sucum inbibat et germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoueat, quo robur nutriat ramosque diffundat, sed illius, qui dat incrementum. medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet et uulnerato medicamentum: primum non de rebus, quas creauit, sed quas creatas opere creatoris inuenit; deinde cibum uel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento inlitum adponere. num etiam ex his, quae adhibet, operari et creare uires uel carnem potest? natura id agit interiore motu nobisque occultissimo. cui tamen si deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tamquam extincta nulla remanebit.
Quapropter cum deus uniuersam creaturam suam bipertito quodam modo opere prouidentiae, de quo in superiore libro locuti sumus, et in naturalibus et in uoluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest quam nec se ipsum. uoluntas uero angelica oboedienter deo subdita eiusque executa iussionem naturalibus motibus de rebus subiectis tamquam materiem ministrare, ut secundum illas principales in uerbo dei non creatas uel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid tempore creetur. more agricolandi uel medendi potest. quale itaque ministerium deo exhibuerint angeli in illa mulieris formatione, quis audeat adfirmare? certissime tamen dixerim subplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia uiscera, sensus omnes et quidquid erat, quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi illo opere dei factum, quod deus non per angelos, sed per semet ipsum. non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum nec ipsorum angelorum natura subsistat, si non operetur.
Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non nouimus nasci, nisi aut ex istis tamquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus uel lignorum fructibus uel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera uermium siue reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur, quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de uiri latere facta est, nec possumus inuenire, non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra nouimus; quemadmodum autem angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique nouimus. nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus, numquid innotesceret nobis quid ualeret insertio, ut alterius generis lignum radice propria poma portaret aliena et coalescente unitate iam sua? haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in dei opere intima naturae ratio non haberet. quid ergo mirum, si hominem ex osse hominis factam non nouimus, quando creanti deo quemadmodum angeli seruiant ignoramus? qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista deo creanti quemadmodum agricolae seruiant, similiter nesciremus.
Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi deum esse creatorem fideliterque credimus factam feminam ex uiro nullo interueniente concubitu, etiamsi forte . costa hominis ministrata sit per angelos in opere creatoris: sicut fideliter credimus etiam uirum factum ex femina nullo interueniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per angelos in manu mediatoris. utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est et tantum ad figuratam significationem quod de Eua scriptum est credibile uideatur? an uero sine cuiusquam concubitu uir ex femina fieri potuit, femina ex uiro non potuit? et uirginalis uterus unde uir fieret habebat, uirile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic dominus de famula nasceretur, ibi de seruo famula formaretur? poterat et dominus de costa carnem suam uel de aliquo membro uirginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.
Quodsi quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum deus hominem fecit ad imaginem ac similitudinem suam — ibi quippe et hoc dictum est: masculum et feminam fecit eos — utrum iam illa ratio,. ua m mundi primis operibus concreauit atque concreuit deus, id habebat, ut secundum eam iam necesse esset ex uiri latere feminam fieri, an hoc tantum habebat, ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi iam conditum, sed in deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi uideatur sine adfirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos iam christiana fides inbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, dubitandum non esse iudicabunt.
Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus uitae, qui creatura est, habet quosdam adpetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala uoluntas non possit excedere, et elementa mundi huius corporei habent definitam uim qualitatemque suam, quid unumquodque ualeat uel non ualeat, quid de quo fieri possit uel non possit. ex his uelut primordiis rerum omnia, quae gignuntur, suo quaeque tempore exortus processusque sumunt finesque et decessiones sui cuiusque generis. unde fit, ut de grano tritici non nascatur faba uel de faba triticum uel de pecore homo uel de homine pecus. super hunc autem motum cursumque rerum naturalem potestas creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id, quod non in eis posuit, ut de his fieri uel ab ipso possit. neque enim potentia temeraria, sed sapientiae uirtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit, ut possit. alius ergo est rerum modus, quo illa herba sic germinat, illa sic, illa aetas parit, illa non parit, homo loqui potest, pecus non potest. horum et talium modorum rationes non tantum in deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concretae. ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat et fructum gignat, ut per iuuentam sterilis femina in senecta pariat, ut asina loquatur et si quid eius modi est, dedit quidem naturis, quas creauit, ut ex his et haec fieri possent — neque enim ex eis uel ipse faceret, quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam se ipso non est nec ipse potentior — uerum tamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo, quo ita creata essent, ut eorum natura uoluntati potentiori amplius subiaceret.
Habet ergo deus in se ipso absconditas quorundam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque inplet non illo opere prouidentiae, quo naturas substituit, ut sint, sed illo, quo eas administrat, ut uoluerit, quas, ut uoluit, condidit. ibi est et gratia, per quam salui fiunt peccatores. nam quod adtinet ad naturam iniqua sua uoluntate deprauatam, recursum per semet ipsam non habet, sed per dei gratiam, qua adiuuatur et instauratur. neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: omnes, qui ambulant in ea, non reuertentur. dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut, quod reuertitur qui reuertetur, non sibi tribuat, sed gratiae dei, non ex operibus, ne forte extollatur.
Propterea mysterium gratiae huius apostolus absconditum dixit non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est, sed in deo, qui uniuersa creauit. quamobrem omnia, etiam quae ad hanc gratiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam causae in deo absconditae fuerunt: quorum si unum erat, quod ita mulier facta est de latere uiri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tamquam eius osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro subpleta est, non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est: masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret, sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas, quas uoluntate instituit, mutabili uoluntate aliquid faceret. quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in deo, qui uniuersa creauit.
Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, probabiliter creditur, sicut illud semen, cui promissum est, dispositum est per angelos in manu mediatoris, sic omnia, quae ad ipsius seminis aduentum uel praenuntiandum uel adnuntiandum in rerum natura praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus angelis esse facta, ut tamen ubique creator uel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat deus.
Iam quidem ordo ipse uidetur exposcere, ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, scriptura narrauit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint siue non possint, qui credunt animam de anima hominis sicut de carne carnem fieri a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. hinc enim primitus ad hoc mouentur, ut dicant, quod unam animam deus fecerit, quam sufflauit in faciem hominis, quem de puluere finxerat, ut ex illa iam ceterae crearentur animae hominum sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum, quoniam primo Adam formatus est, deinde Eua. et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est: corpus uidelicet puluerem terrae, animam uero flatum dei; at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam deus flando similiter animauerit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima uiri, ut eam, sicut possemus, datam diuinitus uel intellegeremus uel certe crederemus, aut, si hoc propterea scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut hominis carnem de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc uerum non est. quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flauerit deus, quia illud est uerum, quod et anima ex homine propagata est.
Huic suspicioni facile occurritur. si enim propterea putant animam mulieris ex anima uiri factam, quia non scriptum est, quod in mulieris faciem flauerit deus, cur credunt ex uiro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? unde, si deus omnes animas hominum nascentium sicut primam facit, propterea scriptura de aliis tacuit quoniam posset, quod in una factum commemoratum est, etiam de ceteris prudenter intellegi. itaque si oportuit nos per hanc scripturam de hac re aliquid admoneri, magis, si aliquid aliud fiebat in femina, quod in uiro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut uiri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum, quod alio modo fiebat, scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus, quod iam de illo didiceramus. proinde quia non dixit ex anima uiri animam factam esse mulieris, conuenientius creditur eo ipso nos admonere uoluisse nihil hic aliud putare, quam de uiri anima noueramus, id est similiter datam esse mulieri, cum praesertim esset euidentissimae occasionis locus, ut, si non tunc, quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. quanto enim carius amantiusque diceret: et anima de anima mea! non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.
Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad imaginem suam.
Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua et sexto die factus accipitur homo ad imaginem dei et post diem septimum uisibiliter creatus, non tam facile uideri potest. nouas quippe animas fieri, quae neque ipsae neque ratio earum tamquam in parente prolis sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis et inchoatis deus in die septimo requieuit, si dixerimus, cauendum est, ne frustra tam diligenter scriptura commendet sex diebus consummasse deum omnia opera sua, quae fecit bona ualde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit, nisi intellegatur rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in se ipso habere, non in creatura aliqua condidisse, sed, quia non alterius generis creatura est anima quam illius, secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem dei, non recte dici deum ea facere nunc, quae tunc non consummauit. iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod nouum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creauit, nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas uniuersitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas, quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.
Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit, ut, si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere, donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. quodsi ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus saltem non uidebitur nostra dubitatio laborem deuitasse quaerendi, sed adfirmandi temeritatem, ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur, si quem uero nec diuini eloquii nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumtio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.
Illud ergo iam uideamus, cuinam potius sententiae diuina testimonia suffragentur: eine, qua dicitur unam animam deum fecisse et dedisse primo homini, unde ceteras faceret, sicut ex eius corpore cetera hominum corpora, an ei, qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa ceteras. illud enim, quod per Esaiam dicit: omnem flatum ego feci, cum hoc eum de anima dicere quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. nam siue ex una primi hominis anima siue ex aliquo suo secreto omnes procul dubio animas ipse facit.
Et illud, quod scriptum est: qui finxit singillatim corda eorum, si nomine cordium uoluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum, de quibus nunc ambigimus. siue enim ex una illa, quam flauit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora, siue singulas uel fingat et mittat uel in eis ipsis, quibus miserit, eas fingat, quamquam hoc non mihi uideatur dictum, nisi ex eo, quod per gratiam nostrae animae ad imaginem dei renouatione formantur. unde dicit apostolus: gratia enim salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata uel ficta possumus intellegere, . sed sicut in psalmo dictum est: cor mundum crea in me, deus.
Hinc esse etiam illud puto: qui finxit spiritum hominis in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est reficere ac renouare. sed etiam hoc si non de gratia, in qua renouamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest, quia uel ex una illa primi hominis tamquam semen animae adtractum ipse fingit in homine, ut uiuificet corpus, siue spiritum uitae non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam uiuam.
Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae. pro illis enim, qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc uidetur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant, quia non rursus quemadmodum, quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed deus eum reddet, qui resuscitat mortuos. ae per hoc eundem spiritum dixit eorum, cum moriuntur, dei autem, cum resurgunt. quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed deo mittente animas uenire adserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum, cum moriuntur, quia in eis erat et ab eis exit, dei autem, cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur. proinde etiam hoc testimonium neutri eorum aduersatur.
Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia dei, qua interius renouamur. omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis? per oculum quippe fidei contuentes dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. accepto autem spiritu dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. sic innouatur facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sane. torum.
Illud etiam, quod apud Ecclesiasten scriptum est: et conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a deo animam dari, quod conuerso puluere in terram suam, id est carne, quae de puluere facta est, reuerteretur spiritus ad deum, qui dedit illum, respondent illi: utique ita est. redit enim spiritus ad deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflauit conuerso puluere, id est humano corpore, in terram suam, unde primitus factum est. neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamuis inde sit creatus ex illo uno, qui homini primo datus est, sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes reuertitur, a quibus eam constat certe esse propagatam. quemadmodum ergo caro non redit ad homines, ex quibus creata est, sed ad terram, unde primo homini formata est, ita et spiritus non redit ad homines, a quibus transfusus est, sed ad deum, a quo primae illi carni datus est.
Quo testimonio sane satis admonemur ex nihilo deum fecisse animam, quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura sicut corpus ex terra; et ideo, cum redit, non habet. quo redeat, nisi ad auctorem, qui eam dedit, non ad eam creaturam, ex qua facta est, sicut corpus ad terram. nulla est enim creatura, ex qua facta est, quia ex nihilo facta est, ac per hoc ad factorem redit, quae redit, a quo ex nihilo facta est. non enim omnes redeunt, quoniam sunt, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. ,
Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit adcommodari, quod scriptum est: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post: sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. ex his enim uerbis apostoli qui defendunt animarum propaginem sententiam suam sic adstruere moliuntur: si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum uel peccator, non cogimur in his uerbis ex parentibus animam credere; si autem quamuis per inlecebram carnis non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est, quod dictum est : in quo omnes peccauerunt, si non ex Adam etiam anima sicut caro propagata est? aut quomodo per illius inoboedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?
Cauendum est enim, ne uel deus uideatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit, uel possit esse anima praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccauit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum, quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti baptismi etiam cum paruulis atque infantibus currant, in quibus si hoc uinculum peccati soluitur, quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur, quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine baptismo exirent. si enim per hoc sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari; at cum uideamus hoc uniuersaliter ecclesiam retinere, ut cum uiuentibus curratur et uiuentibus succurratur, ne, cum mortui fuerint, nihil fieri possit quod prosit, non uidemus, quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque paruulum non esse nisi Adam et corpore et anima et ideo illi Christi gratiam necessariam. aetas quippe illa in se ipsa nihil egit uel boni uel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est. unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare mirandus est.
Uerissime quippe ac ueracissime scriptum est: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur, ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. carnem itaque concupiscentem aduersus spiritum dicit apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet aduersus delectationem, quam solus habet. solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium non cum carnis uoluptate uel carnalium rerum cupiditate conmixtum, quo desiderat et deficit anima in atria domini; solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: concupisti sapientiam: serua mandatum, et dominus praebebit illam tibi. nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio seruiant, quo solus accenditur, uelut cum adsumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti et cetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia, oboedientiam caro exhibet, non concupiscentiam mouet. his atque huius modi bonis desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum aduersatur aliquid, quod eandem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem.
Sic enim dicta est caro in eo, quod secundum ipsam facit anima, cum ait: caro concupiscit, quemadmodum dictum est: auris audit et oculus uidet, quis enim nescit, quod anima potius et per aurem audiat et per oculum uideat? ita loquimur et cum dicimus; manus tua subuenit homini, cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subueniatur. quodsi de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere, quae per carnem non uidentur, dictum est: uidebit omnis caro salutare dei, non utique nisi de anima, qua uiuit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie uidere, id est formam, qua indutus est propter nos, non pertineat ad con-r cupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita uelit accipere, quod dictum est: uidebit omnis caro salutare dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem uitam praebet, uerum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit, quod in potestate non est, ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est uiolenta quaedam carnis inlecebra in corpore mortis huius, ueniens de uindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae. contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. non autem regnat, cum desideriis eius, id est his, quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non oboeditur. proinde apostolus numquid ait: non sit peccatum in uestro mortali corpore — sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum uocat, deprauata scilicet ex prima transgressione natura - sed, non, inquit, regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato?
Secundum hanc sententiam nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat, nec Manichaeis consentimus, qui cum uiderent non posse carnem sine anima concupiscere aliam quandam animam suam ex alia natura deo contraria carnem habere putauerunt, unde concupiscat aduersus spiritum. nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit nec ex illa est, quae in Adam prima peccauit?
Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt adtribuere quidam nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. quis uero audeat adfirmare furta, mendacia, periuria non esse peccata, nisi qui -talia uult inpune committere? at his plena est puerilis aetas, quamuis in eis non ita ut in maioribus punienda uideantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio conualescat, posse praecepta salutaria Melius intellegere eisque libentius oboedire. sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem uoluntatem uel corporis uel animi si ueritas et aequitas obpugnauerit, quibus possunt uiribus dictorum atque factorum repugnant. pro qua? nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragan uidebitur eis uel ad percipienda, quae alliciunt, uel ad uitanda, quae offendunt. de infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteris; neque enim in prauis moribus naturae dona culpanda sunt, aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea seuit furantis manus. aut uero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad deum conuertendo correxerint? quanto minus filiis, si recte uixerint!\'
Sed illa aetas uehementem quaestionem monet, cuius anima, cum peccatum nullum habeat de proprio uoluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius hominis oboedientiam, si per alterius unius inoboedientiam rea non est. haec uox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas uolunt non quidem nisi a creatore deo, sed sicut etiam corpora. non enim et haec parentes creant, ac non ille, qui ait: priusquam te formarem in utero, noui te.
Quibus respondetur animas quidem corporibus hominum deum nonas singillatim dare ad hoc, ut in carne peccati de originali peccato ueniente recte uiuendo carnalesque concupiscentias sub dei gratia subigendo meritum conparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis et in Christo in aeternum cum angelis uiuant; sed necesse esse, ut, cum membris terrenis atque mortalibus maximeque de peccati carne propagatis miro modo coaptantur, ut ea primitus uiuificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam obliuione praegrauentur. quae si esset quodammodo indigestibilis, creatori tribueretur; cum uero paulatim ab huius obliuionis torpore anima resipiscens possit conuerti ad deum suum eiusque misericordiam et ueritatem primo ipsa pietate conuersionis, deinde seruandi praecepti eius perseuerantia promereri, quid ei obest illo uelut somno paululum inmergi, unde paulatim euigilans in lucem intellegentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per uoluntatem bonam eligere uitam bonam ? quod quidem non poterit, nisi adiuuerit gratia dei per mediatorem. hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, uerum etiam secundum spiritum erit Adam; si autem curauerit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte uiuens illud etiam, quod de Adam culpabile tractum est, mandatum a labe peccati recipere merebitur illa conmutatione, quam sanctis resurrectio pollicetur.
Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum uiuere, necessarium habet mediatoris sacramentum, ut, quod per eius fidem nondum potest, per eorum, qui eum diligunt, fiat. eius enim sacramento soluitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati, a quo nisi adiutus etiam iuuenis carnalem concupiscentiam non domabit nec ea subiugata aeternae uitae meritum adprehendet nisi eius dono, quem promereri studet. ideo uiuus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit, ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. ipsa quippe adfectio grauat etiam corpore exutam, nisi, cum in corpore est, per unicum sacrificium ueri sacerdotis expietur.
Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curauerint sui uel infidelitate uel neglegentia? hoc quidem etiam de maioribus dici potest. possunt enim uel repente emori uel apud eos aegrotare, ubi eis, quo baptizentur, nemo subueniat. sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet inmerito plecti pro his, quae in sua uita sua uoluntate commiserint; illa uero anima, cui quaedam contagio tracta de . carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo inputari potest - neque enim ullo peccato, sed natura, qua sic facta est, et deo dante carni data est — cur alienabitur ab aeterna uita, si baptizando infanti nemo subuenerit? an forte nihil oberit? quid ergo prodest ei, cui subuenitur, si nihil obest, cui non subuenitur?
Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum scripturas sanctas, uel quod apud eas inueniatur uel quod eis non aduersetur, conantur adserere animas nouas non de parentibus tractas corporibus dari, nondum me audisse uel uspiam legisse fateor. non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuuari uideatur, occurrerit. possunt enim adhuc dicere deum praescium, quomodo quaeque anima uictura esset, si diutius in corpore uiueret, ei procurare lauacri salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praeuidet pietatem, cum ad annos fidei capaces ueniret, si nunc eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeueniri. occultum itaque est atque ab humano uel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans uel continuo uel cito moriturus; sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuuet, de quorum nunc sententiis disceptamus. illa enim explosa opinione, qua putantur animae pro ante actae uitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solui meruisse uideatur, quae non multa peccauerat, ne contradicamus apostolo nihil nondum natos boni uel mali egisse testanti, nec illi, qui animae traducem adfirmant, possunt pro se ostendere, cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari nouas uolunt singulis singulas. occulta ergo ista causa est et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur nec aduersatur.
Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cuius inoboedientia peccatores constituti sunt multi, cum respondent peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam uero nonnisi eos, qui eo tempore male uixerunt, quo et bene potuissent, omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium baptismi sacramentum, sine quo ex hac uita etiam in illa aetate emigl-are non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem, nisi, cum adhuc in ipsa carne est, sacramento mediatoris expietur, eique diuinitus hoc auxilium procurari, quam deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic uiueret, pie fuisse uicturam, quam propter aliquid, quod ipse nouit, et nasci uoluit in corpore et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest. nisi incertos nos eorum salutis fieri qui hac uita bene gesta in ecclesiae pace defuncti sunt, si non solum secundum id, quod quisque uixit, uerum etiam secundum id, quod uicturus esset, si amplius uiuere potuisset, quisque iudicandus est? quandoquidem ualent apud deum merita mala non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si, antequam fuerint commissa, pro uenerit, nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. deus enim praescius illius futurae malitiae cur non eum secundum ipsam potius iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata conluuies, ideo subueniendum iudicauit per baptismum, quia praesciuit eam, si uiueret, pie fideliterque fuisse uicturam?
An ideo potius refelli hoc inuentum potest, quia meum est, illi autem, qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt uel testimonia scripturarum uel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem uel certe ostendant non esse contra id, quod sentiunt, illud apostoli, quo gratiam, qua salui efficimur, magna intentione commendans dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, et: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi, eosdemque multos peccatores non quibusdam exceptis, sed omnes intellegi uolens superius ait de Adam: in quo omnes peccauerunt? unde utique infantum animas non posse secerni et eo, quod dictum est "omnes" et eo, quod eis per baptismum subuenitur non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta. et liquida uel ratione* quae scripturis sanctis non repugnet, uel earum ipsarum scripturarum auctoritate redarguantur.
Iam itaque uideamus, quantum suscepti huius operis necessitas patitur; quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. scriptum est enim in libro Sapientiae: puer autem eraming.eniosus et sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. cum enim uideatur illos adiuuare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed uenire ad corpus uel descendere deo mittente animas dicunt, rursus hoc inpedit eorum sententiam, quod ait: sortitus sum animam bonam, cum procul dubio uel ex uno fonte manare quodammodo tamquam riuulos uel pari natura fieri animas credunt, quas deus mittit in corpora, non autem alias bonas uel magis bonas et alias non bonas uel minus bonas. unde enim bonae aut magis bonae seu non bonae aut minus bonae animae, nisi uel moribus secundum liberum uoluntatis arbitrium uel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus grauantur corpore, quod corrumpitur et adgrauat animam? sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam uenirent ad corpora, nec ex corpore minus grauante potuit iste dicere animam suam bonam, qui ait: sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. accessisse enim dixit bonitati, qua bonus erat, sortitus uidelicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum ueniret. aliunde ergo bonus, antequam ueniret ad corpus; sed utique non differentia morum, quia nullum ante uitae gestae meritum, non differentia corporis, quia prius bonus, quam ueniret ad corpus. unde igitur?
Hoc autem illis, qui ex traduce animae illius praeuaricatricis animas creari adserunt, quamuis pro eis sonare non uideatur, quod dictum est: ueni ad corpus, tamen in ceteris non incongrue coaptatur, ut, cum dixisset: puer autem eram ingeniosus, id ipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret: et sortitus sum animam bonam, uidelicet ex paterno ingenio uel corporali temperamento. deinde, cum essem, inquit, magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc quidem, quod dictum est: ueni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno uenisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, uidelicet uel a cruore menstruo — dicuntur enim ex hoc ingenia grauari — uel a contaminatione adulterina. ita et haec uerba libri huius aut magis eis fauent, qui animarum traducem loquuntur, aut, si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.
Quae si de domino secundum humanam, quae a uerbo adsumta est, creaturam uelimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conueniant; maxime illud, quia idem ipse, qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius, cum ista uerba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est ex semine uiri se in sanguine coagulatum: a quo nascendi modo utique alienus est uirginis partus, quam non ex uiri semine carnem concepisse Christi nullus ambigit christianus. sed quia et in Psalmis, ubi ait: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt, ibi etiam dixit: deus, deus meus, respice me; ut quid me dereliquisti? longe a salute mea uerba delictorum meorum, quae rursus ei non conueniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius, et quia in ipso euangelio, puer proficiebat aetate et sapientia, si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro sapientiae leguntur, propter humilem formam serui et unitatem corporis ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi domino coaptari, quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur ? et quid illa anima melius, quae, etiamsi uincant non 15 certando, sed probando, qui animarum traducem adfirmant, non erit consequens, ut etiam ipsa ex illius praeuaricatoris traduce uenisse credenda sit, ne per illius hominis inoboedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius oboedientiam ab illo reatu liberati iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero uirginis, cuius caro, etiamsi de peccati propagatione uenit, non tamen de peccati propagatione concepit, ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex seuerit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis repugnat legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt nec tamen tantummodo quousque licebat eius inpetum pertulerunt. proinde corpus Christi quamuis ex carne feminae adsumtum. est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat, tamen, quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. non enim accepit inde reatum moriendi, qui adparet in motu carnis non uoluntario, quamuis uoluntate superando, aduersus quem spiritus concupiscit, sed accepit inde, non quod contagioni praeuaricationis, sed quod exsoluendae indebitae morti et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret: quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum ualeret.
Denique si a me quaeratur, unde acceperit animam Iesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores; sed tamen pro meo captu libentius responderim "unde Adam* quam de Adam". si enim puluis adsumtus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit diuinitus animari, quanto magis corpus adsumtum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet leuaturus! et fortasse ideo ait: sortitus sum animam bonam — si tamen hoc de illo oportet intellegi — quia solent quae sorte dantur diuinitus dari. aut, quod fidenter dicendum est, ne uel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subuecta putaretur, ut cum ea uerbum caro fieret et habitaret in nobis, ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.
Hic existunt illi, qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Leui constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimauit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat, ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens, ut ibi Leui secundum animam fuerit. hoc ad me non multum adtinet, qui utrorumque conlationem adhuc audire sum paratior quam utrorumlibet iam confirmare sententiam. interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere uolui. inuenient isti, quid eis pro ceteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum mouet, quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum . Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus; sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit; ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc, quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.
Ille est ergo decimatus in Abraham, qui, licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est . Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere . non autem et ille ibi decimatus est, cuius caro inde non feruorem uulneris, sed materiam medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur, quod curabatur, non illud, unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem uulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine adsumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate resurrectionis exemplum. quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto, quod etiam ipsi, qui animarum traducem defendunt, consentiant — per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est — et quod in Abraham, si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a Leuitico sacerdotio distinguit.
Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit non ob aliud, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit et ideo timuit, ne nihil esset, si corpus non esset, nec de deo ualuit aliter sapere: qui sane quoniam est acutus interdum contra opinionem suam uisa ueritate superatur. quid enim uerius dicere potuit quam id, quod ait quodam loco: omne corporale passibile est? debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam deum corpus esse. neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam dei naturam passibilem crederet, ut iam non Christus in carne tantum neque in carne et anima, sed in ipso uerbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, uentum est ad sensus, quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est et ait: hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus populus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus per quos et in cogitationibus utitur et in somnis fungitur.
Ecce, quibus auribus et quibus oculis debuit audire et uidere deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum, si ipsum Tertullianum quisquam uideret in somnis, numquam se diceret ab eo uisum et cum eo locutum, quem uicissim ipse non uidisset. postremo, si anima se ipsam uidet in somnis, cum iacentibus utique uno loco membris corporis sui ipsa per uarias imagines euagatur, quas uidet, quis eam uidit aliquando in somnis aerii coloris et lucidi, nisi forte ut cetera, quae similiter falso uidet? nam et hoc potest uidere. sed absit, ut eam talem, cum euigilauerit, credat; alioquin quando se aliter uiderit, quod magis crebrum est, aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae uidetur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. quis enim Aethiops non paene semper nigrum se uidit in somnis aut, si in alio colore se uidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se umquam uidisset, si numquam istum legisset uel audisset.
Quid? quod ducuntur homines talibus uisis et de scripturis nobis uolunt praescribere tale aliquid esse non animam, sed ipsum deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur. similia quippe sunt illa uisa talibus dictis. ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra uanae opinionis nec intellegentes ita sanctos de suis uisis talibus iudicasse, qualiter iudicarent, si talia diuinitus in figuris dicta legerent uel audirent: sicut septem spicae et septem boues septem anni sunt, sicut linteum quattuor lineis alligatum uelut discus plenus uariis animalibus orbis terrarum est cum omnibus gentibus, sic omnia cetera et multo magis, quae de rebus incorporeis corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.
Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus, adserens etiam timoris sui causam: ne etiam decrescere dicatur substantia, inquit, atque ita et defectura credatur. et tamen, quia per corpus eam localiter tendit, non inuenit exitum incrementorum eius, quam uult de semine exiguo aequari corporis quantitati, et ait: sed uis eius, in quo naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. constitue, inquit, certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: conlectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in lamminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus . tunc. et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam, qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. proinde et animae crementa reputanda non substantiua, sed prouocatiua.
Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit et corpus non sit? quid autem absurdius quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, nisi decrescat ex altera, uel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? quomodo igitur inplebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, inplebit carnem, quam uiuificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius, quod animauerit? timuit uidelicet, ne deficeret etiam minuendo, si cresceret, et non timuit, ne deficeret rarescendo, cum cresceret. sed quid amplius inmorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis nota sit, uel . quid certum teneam uel unde adhuc dubitem et quare dubitem? proinde et hoc uolumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde uideamus.
Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est.in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et uidit mulier, quia bonum lignum in escam et quia placet oculis uidere et decorum est cognoscere. et sumens de fructu eius edit et dedit et uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnosuerunt, quia nudi erant; et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. et audierunt uocem domini dei deambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini dei in medio ligni paradisi. et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi es? et dixit ei: uocem tuam audiui deambulantis in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. et dixit illi: quis nuntiauit tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducare s ab eo edisti? et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: quia audisti uocem mulieris tuae et odisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes. fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es et in terram ibis. et uocauit Adam nomen mulieris suae "Uita"-, quoniam haec est mater omnium uiuentium. et fecit dominus deus Adam et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et dixit dominus deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. et nunc ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat, et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis; et ordinauit Cherubin et flammeam rhomphaeam quae uertitur custodire uiam ligni uitae.
Antequam huius propositae scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur, quod gestum narrat ipse qui scripsit. si autem in uerbis dei uel cuiusquam personae in officium propheticum adsumtae dicitur aliquid, quod ad litteram nisi absurde non possit intellegi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est . hoc enim a fide narratoris et pollicitatione expositoris exigitur.,
Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et non confunderentur.
Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud deum.
Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam . sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardicordes, cum dicunt: utrumque tale esset", nihil se aliud dicere quam: „solum illud esset". ac sic cum aequare uolunt genera bonorum, numerum minuunt et inmoderate augendo unum genus, alterum tollunt. quis autem hos audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae conparatione, sine ulla superbia deo subditur, aliqua uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo subplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: "talis esset ista, qualis illa", nec uideat se nihil aliud dicere quam: "non esset ista, sed sola esset illa"? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sic enim qui gloriatur, nonnisi in domino glorietur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum, ut sit, uerum etiam, ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet, ut sit.
Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.
Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur? -
At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique . sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum conparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodeessent. parumne boni actum est ut sint, qui certe illi generi utiles sunt? quod genus quisquis non uult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit.
Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?
Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud, quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque adpetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem . cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur. cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cedidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores quo ditiores. cui morbo contraria caritas non quaerit, quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur.
Hi duo amores — quorum alter sanctus est, alter inmundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter adrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam - praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta, quae creat, administrantis et ordinantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam . temporali conmixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur, et altera coniuncta angelis bonis in rege suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. de quibus duabus ciuitatibus latius fortasse alio loco, si dominus uoluerit, disseremus.
Porro ista quaestio de beata uita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. nam si futuri sui peccati conscius erat diuinaeque uindictae, beatus esse unde poterat? ergo erat in paradiso non beatus. sed enim non erat futuri peccati sui praescius. ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus, et quomodo iam uere beatus? aut falsa spe certus, non scientia, et quomodo non stultus?
Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui oboedienter uiuenti dandum adhuc esset angelorum consortium et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam uitam secundum quendam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati. neque enim et illi praescii fuerunt, quibus apostolus dicit: uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in s\'piritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris; non absurde tamen nec inprobe dicimus beatos iam fuisse hoc ipso, quod spiritales essent non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes. quanto magis ergo et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamuis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio, cui tolerandae patientia militaret! quamuis enim non uana praesumtione de incerto certus uelut stultus, sed spe non infidelis, antequam adprehenderet illam uitam, ubi certissimus ipsius aeternae uitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est: cum tremore, et hac exsultatione multo abundantius in paradiso quam sancti in his terris beatus esse modo quodam inferiore quam in illa uita aeterna sanctorum supercaelestiumque angelorum, non tamen nullo.
Dicere autem de aliquibus angelis, quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis uel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset, quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, uix ferenda praesumtio est; nisi forte et hoc dicatur ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus. ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam uitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cuius utique spe gaudentes possint non incongrue dici iam beati. ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei, quod cadunt a iustitia fidei etiam homines simili superbia praeuaricati, uel se ipsos seducentes uel illi seductori consentientes.
Sed adserant haec duo genera bonorum angelorum qui potuerint, unum supercaelestium, in quibus numqam fuit, qui cadendo diabolus factus est, alterum autem mundanorum, in quibus fuit; mihi autem. fateor, unde hoc secundum scripturas adseram, non interim occurrit, sed coartatus quaestione illa, qua quaeritur, utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse uel aliquando fuisse angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso uel temporis uel suae conditionis initio cecidisse nec aliquando in ueritate stetisse.
Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero arbitrio uoluntatis esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant quamuis a domino deo summo et uero naturarum omnium creatore adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius: cui sententiae congruit, quod in psalmo scriptum est: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, nisi quod
hic "quem finxisti" dixit, non autem sicut ibi, hoc est initium figmenti domini, tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut inuidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset non uoluntate deprauatus, sed ita creatus.
Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum, quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem . sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur.
Hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis. uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.
Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque ullo modo dici posset id, quod praeceperat deus, oblitam fuisse mulierem, quamquam et obliuio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis neglegentiae pertineret. uerum tamen euidentior eius transgressio est, cum memoria retinetur et tamquam in illo deus adsistens praesensque contemnitur. unde necessarium fuit, cum in psalmo diceretur: et memoria retinentibus mandata eius, addere: ut faciant ea. multi enim memoria retinent, ut contemnant ea praeuaricationis maiore peccato, ubi obliuionis nulla est excusatio.
Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam et decorum ad aspectum et non credens posse inde se mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam opus erat uiro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?
Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi?
Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua, quae fuerant gesta, narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod, cum fregisset eis dominus panem, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt eum, quem per uiam non cognouerant, non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non ualentibus. sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamuis translato uerbo scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum . et cogitandum, quod antea numquam aduerterant. ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, auida experiri latentia, quidnam tacto uetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam — tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant — magis crediderunt posse deum peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere, quidnam esset uel cur eos inde cibum sumere uetuisset. mox ergo ut praeceptum transgressi sunt intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt eaque motu eo, quem non nouerant, concupiuerunt. ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamuis ad alia paterent.
Et audierunt uocem domini dei ambulantis in paradiso ad uesperam. ea quippe hora tales iam conuenerat uisitari, qui defecerant a luce ueritatis. fortassis autem aliis intrinsecus uel effabilibus uel ineffabilibus modis deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum angelis loquitur ipsa incommutabili ueritate inlustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione diuinae sapientiae, quantam capiunt angeli, tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere uisitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam siue in extasi spiritus corporalibus imaginibus siue ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata uel ad uidendum uel ad audiendum, sicut in angelis suis solet uideri deus uel sonare per nubem. nunc tamen quod audierunt uocem dei ambulantis in paradiso ad uesperam, nonnisi per creaturam uisibiliter factum est, ne substantia illa inuisibilis et ubique tota, quae patris et filii est et spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu adparuisse credatur.
Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini in medio ligno, quod est in paradiso. cum deus auertit intrinsecus faciem suam et fit homo conturbatus, non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.
Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi e s ? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.
Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile est solere deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum; et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo uehementius ab illo etiam sic succincti uideri uerebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos. uidendos per creaturam uisibilem uelut humanos oculos adferebat. si enim propterea sic adparebat, ut homines tamquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambrae, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.
Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem conantes referre, si quid egerint mali, cum sibi uelint tribui, si quid egerint boni. mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti, ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius oboediret uiro et ambo deo.
Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi.
Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.
Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo -bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit?
Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum quam fuerat, si praeceptum seruasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae . siue quod ei ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re uisibili, uirtute inuisibili, siue quod in eo esset et sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae, alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri.
Et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit Cherubin et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso non est utique dubitandum._
Non autem ignoro quibusdam esse uisum festinatione praeuertisse illos homines adpetitum scientiae boni et mali et inmaturo tempore percipere uoluisse, quod eis dilatum oportunius seruabatur idque egisse temtatorem, ut praecerpendo, quod nondum talibus congruebat, offenderent deum et ab eius rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut deus uolebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut uerum lignum et uera poma eius, sed ad figuram uelint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei ueritatique probabilem.
Uisum est et quibusdam duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creauerat copulasset: quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec oportuno tempore iungerentur. quasi uero in ea aetate facti esse credendi sunt, ut expectanda esset maturitas pubertatis, aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret; nisi forte sponsa erat a patre tradenda et expectanda erat uotorum sollemnitas et conuiuii celebritas et dotis aestimatio et conscriptio tabularum. ridiculum istuc est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus adserendam et, quantum deus donave uoluit, adseruimus.
Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam, quamuis mente, non corpore, quomodo credere potuerit, quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse, ne fructu ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantum bonum creaturae suae creator inuiderit . hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est, quod ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; mulier autem gloria uiri est, non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat, quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura neque enim frustra et illud, quod apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua. et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeruaricatione facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem, ubi ait: in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri, seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: mulier, quam dedisti mecum, seduxit me, et manducaui, sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducaui; illa uero, serpens, inquit, seduxit me.
Ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est, quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non ualuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque defluebat, mortiferas delicias contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia, non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua pleramqe fit, ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse diuinae sententiae iustus exitus indicauit.
Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. hanc autem proprie seductionem appellauit apostolus, qua id, quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret, qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis . elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea, quae superius tractauimus, non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse, quod eos deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset. sed quid plura? persuasum est illud peccatum, sicut persuaderi talibus posset; conscriptum est autem, sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intellegerentur, sicut oporteret.
Ab exordio scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris siue adserendo atque defendendo, quae certa nobis sunt, siue inquirendo, arbitrando, ambigendo de incertis, quae potuimus et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus, non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitauimus ostendentes temeritatemque adfirmandi amouentes a lectore, ubi non ualuimus praebere scientiae firmitatem. iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum litterarum occupabat, liberius atque prolixius uersabit de paradiso quaestionem, ne putemur euitasse, quod uidetur apostolus in tertio caelo insinuare paradisum, ubi ait: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum . et scio eius modi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.
In his uerbis primum quaeri solet, quid dicat tertium caelum, deinde, utrum illic uoluerit intellegi paradisum, an, posteaquam raptus est in tertium caelum, raptum esse et in paradisum, ubicumque sit paradisus, non ut hoc fuerit rapi in tertium caelum, quod in paradisum, sed prius in tertium caelum et post inde in paradisum. et hoc sic ambiguum est, ut non mihi uideatur posse dissolui, nisi aliquis non ex praesentibus apostoli uerbis, sed ex aliis forte scripturarum locis uel ratione perspicua inueniat aliquid, quo doceat siue in tertio caelo esse paradisum siue non esse, cum et ipsum tertium caelum quid sit non liquido adpareat, utrum in rebus corporalibus, an forte is spiritalibus intellegendum sit. posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit, ut nescire se dixerit, utrum in corpore an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire, quod se nescire apostolus dixit? uerum tamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest nec corpus ad spiritalia, haec ipsa dubitatio eius uelut cogit intellegi — siquidem de se ipso haec eum scripsisse nemo ambigit — tale fuisse illud, quo raptus est, quod, utrum corporale an spiritale esset, dinosci discernique non posset.
Cum enim uel in somnis uel in extasi corporum exprimuntur imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus sensibus corporis recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non per sensus corporis hauriebat. quis enim, cum a somno euigilauerit, non continuo sentiat imaginaria fuisse, quae uidebat, quamuis, cum ea uideret dormiens, a uigilantium corporalibus uisis discernere non ualebat? quamquam mihi accidisse scio et ob hoc etiam aliis accidere potuisse uel posse non dubito, ut in somnis uidens in somnis me uidere sentirem illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem ludificare consuerunt, non esse uera corpora, sed in somnis eas praesentari firmissime etiam dormiens tenerem atque sentirem. hoc tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter. in somnis uidebam, id ipsum persuadere conabar non esse illa corpora, quae uidebamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter illa sic mihi adpareret, quomodo illa: cui tamen et hoc dicebam neque id uerum esse, quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid uidere dormientem et, utrum ista ego uiderem, omnino nescire. uerum cum eidem ipsi persuadere moliebar, quod ipse non esset, adducebar ex parte etiam putare esse ipsum, cui profecto non loquerer, si omni modo sic adficerer, quod ipse non esset. ita non poterat quamuis mirabiliter uigilans anima dormientis nisi duci imaginibus corporum, ac si corpora essent ipsa.
In extasi autem unum audire potui et eum rusticanum uix ualentem quod sentiebat exprimere, qui et uigilare se sciret et uidere quiddam non oculis corporis. nam, ut eius uerbis utar, quantum recolere possum, "anima mea, inquit, uidebat eum, non oculi mei; non tamen sciebam, utrum corpus esset an imago corporis". non enim erat talis, ut ista discerneret, uerum tamen simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud, quod se uidisse narrabat, ipse uidissem.
Ac per hoc si paradisum Paulus ita uidit, ut adparuit Petro ille discus submissus e caelo, ut Iohanni quidquid in Apocalypsi se uidisse conscripsit, ut Ezechieli campus ille cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio, ut Esaiae sedens deus et in conspectu eius Seraphin et ara, unde carbo adsumtus prophetae labia mundauit: manifestum eum est ignorare potuisse, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit.
Sed, si extra corpus uisa sunt et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest, utrum imagines corporum fuerint an ea substantia, quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut deus, sicut ipsa mens hominis uel intellegentia uel ratio, sicut uirtutes, prudentia, iustitia, castitas, caritas, pietas et quaecumque aliae sunt, quas intellegendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes liniamenta earum uel colores aut quomodo sonent aut quid oleant aut quid in ore sapiant aut quid contrectantibus de calore seu frigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient, sed alia quadam uisione, alia luce, alia rerum euidentia et ea longe ceteris praestantiore atque certiore.
Rursus igitur ad eadem ipsa apostoli uerba redeamus et ea diligentius perscrutemur hoc sine dubitatione primitus constituto multo magis atque inconparabiliter amplius apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque conamur. si ergo sciebat spiritalia per corpus, corporalia extra corpus uideri omnino non posse, cor non per ea ipsa, quae uidit, quomodo etiam potuerit uidere, discreuit? si enim certus erat illa esse spiritalia, cur non consequenter extra corpus ea se uidisse certus nihilominus erat? si autem corporalia esse nouerat, nonnisi per corpus uideri potuisse cur non etiam nouerat? unde ergo dubitat, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit, nisi forte ita etiam dubitat, utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? prius itaque uideamus, quid sit in uerborum istorum contextione, unde non dubitet, atque ita, cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his, de quibus non dubitat, quomodo etiam illud dubitet adparebit.
Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum. scit ergo ante annos quattuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum. hoc omnino non dubitat, nec nos ergo debemus. sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat: unde illo dubitante quis nostrum certus esse audeat? num forte hinc etiam illud consequens erit, ut tertium caelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? si enim res ipsa demonstrata est, tertium caelum demonstratum est; si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium caelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut uideretur sibi ascendere primum caelum, super quod uideret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum uideret superius, quo cum peruenisset, posset dicere se in tertium caelum raptum. sed illud, quod tertium caelum esset, quo raptus est, neque dubitauit neque dubitare nos uoluit. ad hoc enim praemisit "scio" et inde coepit, ut quod se scire apostolus dicit, solus ille non credat uerum esse, qui non credit apostolo.
Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium caelum . proinde illud, quo raptus est, uere tertium caelum est, non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam dei substantiam, aliud uisibilem creaturam, in qua se deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret: ostende mihi temet ipsum, nec aliqua imago rei corporalis, quam cum lohannes uideret in spiritu quaerebat, quid esset, eique respondebatur uel: ciuitas est uel: populi sunt uel aliquid aliud, cum uideret ille bestiam siue mulierem siue aquas siue quid eius modi, sed, scio, inquit, raptum hominem usque in tertium caelum.
Quodsi spiritalem imaginem corporali similem caelum appellare uoluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat. sic ergo et suum corpus appellaret quamuis imaginem corporis, quomodo illud caelum quamuis imaginem caeli, neque curaret discernere, quid sciret et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium caelum, nesciret autem, utrum in corpore an extra corpus, sed simpliciter narraret uisionem earum rerum nominibus appellans illa, quae uidit, quarum erant similia. nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus uel aliquam in eis reuelationem: uidi montem, uidi fluuium, uidi tres homines et si quid eius modi ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae, quarum similes erant; apostolus autem, illud, inquit, scio, illud nescio.
At si utrumque imaginaliter adparuit, utrumque pariter scitur pariterue nescitur; si autem proprie caelum — et ideo scitur — quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis adparere?
Nam si caelum corporeum uidebatur, quare latebat, utrum corporeis oculis uideretur? si autem incertum erat, utrum oculis corporis an spiritu uideretur — et ideo dictum est: siue in corpore siue- extra corpus nescio — quomodo non incertum erat et illud, utrum uere caelum corporeum uideretur an imaginaliter ostenderetur? itemque, si substantia incorporea uidebatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut uidetur iustitia, sapientia et si quid eius modi, et hoc erat caelum, id quoque manifestum est oculis huius corporis uideri aliquid tale non posse. ac per hoc, si aliquid tale se uidisse sciebat, non per corpus se uidisse dubitare non poterat. scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim. hoc scio nemo dubitet, qui mihi credit; sed, utrum in corpore an extra corpus nescio, deus scit.
Quid ergo scis, quod discernis ab eo, quod nescis, ne credentes fallantur? raptum, inquit, eundem hominem usque in tertium caelum. at illud caelum aut corpus erat aut spiritus. si corpus erat et corporeis oculis uisum est, cur illud caelum esse scitur et in corpore uisum esse nescitur? si autem spiritus erat, aut corporis imaginem praebuit et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam incertum est utrum in corpore uisum sit; aut sic uisum est, quomodo uidetur mente sapientia sine ullis imaginibus corporum, et nihilominus certum est uideri non potuisse per corpus . aut ergo utrumque certum est aut utrumque incertum aut quomodo certum, quod uisum est, incertum autem, per quod uisum est? manifestum est enim incorpoream naturam ab eo uideri non potuisse per corpus. corpora uero, etiam si non possent uideri sine corpore, non utique sic uidentur per corpus, sed longe ille dispar modus est, si quis est. unde mirum, si posset apostolum tamquam simillimus fallere aut ad dubitationem cogere, ut, si corporeum caelum non corporeis oculis uidit, incertum sibi esse diceret, utrum in corpore an extra corpus id uiderit.
Restat ergo fortasse, ut, quoniam mentiri non posset apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret et quid nesciret, hoc ipsum eum intellegamus ignorasse, utrum, quando in caelum tertium raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus uiuere dicitur, siue uigilantis siue dormientis siue in extasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur et non quasi dormiens euigilaret aut extasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino reuiuisceret. proinde, quod uidit raptus usque in tertium caelum — quod etiam se scire confirmat — proprie uidit, non imaginaliter. sed quia ipsa a corpore alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit an secundum modum quendam uiuentis corporis ibi anima fuerit, sed mens eius ad uidenda uel audienda ineffabilia illius uisionis abrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit: siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit.
Haec sunt tria genera uisionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare uidebatur, non tamen earum numerum commemorauimus; et nunc breuiter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat, ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne adsidue circumloquendo moras faciamus. primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur; secundum spiritale: quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, iam recte spiritus dicitur et utique non est corpus, quamuis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus, quo cernitur; tertium uero inellectuale ab intellectu, quia mentale a mente ipsa uocabuli nouitate nimis absurdum est ut dicamus.
Horum uocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc uel nulla uel certe non tanta necessitas exigat. satis est ergo scire corporale aliquid uel proprie dici, cum de corporibus agitur, uel etiam translato uocabulo, sicut dictum est: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. neque enim diuinitas corpus est, sed quia sacramenta ueteris testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum conparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem diuinitatis, quod in illo inpleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit ueritas. sicut ergo ipsae figurae significatiue translato utique uocabulo non proprie dictae sunt umbrae, ita et quod ait plenitudinem diuinitatis corporaliter habitare translato uerbo usus est.
Spiritale autem pluribus modis dicitur. nam et corpus. quod futurum est in resurrectione sanctorum, spiritale appellat apostolus, ubi ait: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo uiuificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum; neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam et hoc est quod anima, quia dictum est animale. item spiritus dicitur uel aer iste uel flatus eius, id est motus eius, sicut dictum est: ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. dicitur etiam spiritus anima siue pecoris siue hominis, sicut scriptum est: et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio dei. unde dicit apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est, cum et alibi dicat de interiore homine: qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. item cum dixisset: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, alio loco eandem sententiam commemorans, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uultis faciatis, quam dixit mentem, hunc etiam spiritum appellauit. dicitur spiritus etiam deus, sicut ait dominus in euangelio: spiritus est deus; et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare.
Tria igitur ista genera uisorum, corporale, spiritale, intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. iam quidem superius exemplum proposuimus, quo in una sententia omnia tria genera uideantur. cum enim legitur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, corporaliter litterae uidentur, spiritaliter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. sed et litterae absentes possunt spiritaliter cogitari et proximus praesens potest corporaliter uideri, dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni nec per imaginem corpori similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. corporalis sane uisio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spiritali tamquam praesidenti nuntiatur. nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago eius in spiritu; sed non dinoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo, quod per oculos uidebamus, imaginem eius in animo inuenerimus. et siquidem spiritus inrationalis est, ueluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant; si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut, si illud, quod hauserunt oculi atque id spiritui, ut eius illic imago fieret, nuntiauerunt, alicuius rei signum est, aut intellegatur continuo, quid significet, aut quaeratur, quoniam nec intellegi nec requiri nisi officio mentis potest.
Uidit rex Baltasar articulos manus scribentis in pariete continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius inpressa est atque ipso uiso facto ac praeterito illa in cogitatione permansit. uidebatur in spiritu et non intellegebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus adpareret, iam tamen signum esse intellegebatur id habens ex mentis officio. et quia requirebatur, quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat. quo non conperto Danihel accessit et spiritu prophetico mente inlustrata perturbato regi, quid illo signo portenderetur, aperuit, ipse potius propheta per hoc genus uisionis, quod mentis est proprium, quam ille, qui et signum corporaliter factum corporaliter uiderat et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat nec aliquid intellectu poterat nisi nosse signum esse et, quid significaret, inquirere.
Uidit Petrus in alienatione mentis uas quattuor lineis alligatum submitti de caelo, plenum uariis animalibus, cum audiuit et uocem: macta et manduca. qui cum redditus sensibus de uisu disceptaret, ecce quos Cornelius miserat nuntiauit ei spiritus dicens: ecce, uiri quaerunt te; sed surge, descende et uade cum illis, quia ego misi eos. qui cum uenisset ad Cornelium, quid in illa uisione intellexerit, ubi audierat: quae deus mundauit, tu ne communia dixeris, ipse indicauit dicens: et mihi deus ostendit neminem communem aut inmundum dicere hominem. cum ergo illum discum uideret alienatus a corporis sensibus, et illas uoces „macta et manduca" et "quae deus mundauit, tu communia ne dixeris* in spiritu audiebat. redditus autem corporis sensibus id ipsum, quod uisum atque auditum memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat. quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, siue cum primum in ipsa alienatione uisae sunt siue cum postea recordatae atque cogitatae. cum uero disceptabatur et requirebatur, ut illa signa intellegerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus, donec nuntiati sunt qui uenerunt a Cornelio; hac uero corporali etiam accedente uisione, cum et spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret: uade cum eis, ubi et illud signum ostenderat et inpresserat uoces, adiuta diuinitus mens intellexit, quid illis signis omnibus ageretur. his atque huius modi rebus diligenter consideratis satis adparet corporalem uisionem referri ad spiritalem eamque spiritalem referri ad intellectualem.
Sed cum uigilantes neque mente a sensibus corporis . alienata in uisione corporali sumus, discernimus ab ea uisione spiritalem, qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, siue memoriter recordantes, quae nouimus, siue quae non nouimus et tamen sunt in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes siue quae omnino nusquam sunt pro arbitrio uel opinatione fingentes. ab his omnibus ita discernimus illa corporalia, quae uidemus et in quibus praesentibus sunt sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas uero imagines corporum. cum autem uel nimia cogitationis intentione uel aliqua ui morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, uel conmixtione cuiusquam alterius spiritus seu mali seu boni ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines, tamquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur manente tamen etiam in sensibus corporis intentione, sic uidentur, quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus, ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis et absens alius spiritu tamquam oculis. nam experti sumus sic adfectos et cum eis locutos, qui uere aderant, et cum aliis, qui non aderant, tamquam adessent. resipiscentes autem aliqui referunt, quod uidissent, aliqui non possunt; sic enim et somnia quidam obliuiscuntur, quidam meminerunt. quando autem penitus auertitur atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis dici extasis solet. tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora etiam patentibus oculis non uidentur nec ullae uoces prorsus audiuntur: totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritalem aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per intellectualem uisionem.
Sed cum spiritalis uisio penitus alienato a sensibus corporis animo imaginibus corporalium detinetur siue in somnis siue in extasi, si nihil significant, quae uidentur, ipsius animae sunt imaginationes, sicut etiam uigilantes et sani et nulla alienatione moti multorum corporum, quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione imagines uersant. uerum hoc interest, quod eas a praesentibus uerisque corporibus constanti adfectione discernunt. si autem aliquid significant, siue dormientibus exhibeantur siue uigilantibus, cum et oculis uident praesentia corpora et absentium imagines cernunt spiritu, tamquam oculis praesto sint, siue illa quae extasis dicitur alienato prorsus animo a sensibus corporis, mirus modus est, si conmixtione alterius spiritus fieri potest, ut ea, quae ipse scit, per huius modi imagines ei, cui miscetur, ostendat, siue intellegenti siue ut ab alio intellecta pandantur. si enim demonstrantur haec nec utique a corpore demonstrari possunt, quid restat, nisi ut ab aliquo spiritu demonstrentur?
Nonnulli quidem uolunt animam humanam habere uim quandam diuinationis in se ipsa. sed si ita est, cur non semper potest, cum semper uelit? an, quia non semper adiuuatur, ut possit? cum ergo adiuuatur, numquid a nullo aut a corpore hoc adiuuari potest? proinde restat, ut ab spiritu adiuuetur. deinde quomodo adiuuatur? utrum in corpore fit aliquid, ut inde quasi relaxetur et emicet eius intentio, quo in id ueniat, ubi in se ipsa uideat significantes similitudines, quae ibi iam erant nec uidebantur, sicut multa habemus et in memoria, quae non semper intuemur? an fiunt illic, quae ante non fuerant, uel in aliquo spiritu sunt, quo illa erumpens et emergens ibi eas uideat? sed si iam in illa erant quasi proprie, cur eas etiam non consequenter intellegit? aliquando enim, immo plerumque non intellegit. an sicut spiritus eius adiutus est, ut eas in se uideret, ita et mens nisi adiuuetur ea, quae habet spiritus, intellegere non potest? an forte non corporea remouentur uel quasi relaxantur inpedimenta, ut suo inpetu anima in ea, quae uidenda sunt, exeratur, sed ipsa prorsus in haec adsumitur, siue tantum spiritaliter cernenda siue etiam intellectualiter cognoscenda? an aliquando in se ipsa uidet ista, aliquando per alterius spiritus conmixtionem? quidquid horum est, temere adfirmari non oportet. illud tamen dubium esse non debet corporales imagines, quae spiritu cernuntur, non semper signa esse aliarum rerum siue in uigilantibus siue in dormientibus siue in aegrotantibus; mirum est autem, si aliquando extasis fieri potest, ut non illae corporalium rerum similitudines aliquid significent.
Non sane mirum est, si et daemonium habentes aliquando uera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus: quod certe nescio qua occulta mistura eiusdem spiritus fit, ut tamquam unus sit patientis atque uexantis. cum autem spiritus bonus in haec uisa humanum spiritum adsumit aut rapit, nullo modo illas imagines signa rerum aliarum esse dubitandum est, et earum, quas nosse utile est; dei enim munus est. discretio sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi tranquillius agit ac sine aliqua uexatione corporis adsumto humano spiritu dicit quod potest. quando etiam uera dicit et utilia praedicat, transfigurans se, sicut scriptum est: uelut angelum lucis, ad hoc, ut, cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. hunc discerni non arbitror nisi dono illo, de quo ait apostolus, cum de diuersis dei muneribus loqueretur: alii diiudicatio spirituum.
non enim magnum est tunc eum dinoscere, cum ad aliqua peruenerit uel perduxerit, quae sunt contra bonos mores uel regulam fidei; tunc enim a multis discernitur. illo autem dono in ipso primordio, quo multis adhuc bonus adparet, continuo diiudicatur an malus sit.
Tamen et per corporalem uisionem et per imagines corporalium, quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt et mali fallunt. intellectualis autem uisio non fallitur; aut enim non intellegit, qui aliud opinatur quam est, aut, si intellegit, continuo uerum est. quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus uiderint, quod ab alio discernere non possint, aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non ualeat distinguere a corpore. sed adhibetur intellectus quaerens, quid illa significent uel utile doceant, et aut inueniens ad fructum suum peruenit aut non inueniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem.
Iudicat autem sobrius intellectus diuinitus adiutus, quae uel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est non sit animae perniciosum. neque enim putantium periculo et non potius exitio suo quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono, quo fit quisque bonus, non erretur, aut aliquid obest omnibus hominibus, quod, cum dormiunt, uera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis uident; aut aliquid Petro obfuit, quod solutus a uinculis seque angelo deducente factum est repentino miraculo, ut putaret se uisum uidere. uel cum in illa extasi respondit: nequaquam, domine, quia numquam manducaui omne commune et inmundum, putans ea ipsa, quae in disco demonstrabantur, tamquam uera animalia. haec quando aliter inuenta fuerint quam putata sunt, cum uiderentur, non nos paenitet ita nobis fuisse uisa, ad non arguatur uel infidelitas dura uel opinatio uana siue sacrilega. quapropter et cum uisis corporalibus diabolus fallit, nihil obest, quod ludificantur oculi, si non erratur in ueritate fidei et intellegentiae sanitate, quae docet deus subditos sibi. aut si ludificet animam spiritali uisione imaginibus corporum, ut putet corpus esse, quod non est, aliquid obest animae, si perniciosae suasioni non consentiat.
Quae cum ita sint, pertinet corporis sensus ad uisa corporalia, qui per quinque quasi riuulos distanter ualentes distribuitur, cum illud, quod est subtilissimum in corpore et ob hoc animae uicinius quam cetera, id est lux primum per oculos sola diffunditur emicatque in radiis oculorum ad uisibilia contuenda, deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine quinque sensus cum ipso, ubi sola excellit, oculorum sensu efficit, sicut in libro quarto itemque in septimo disseruisse me recolo. est autem hoc caelum oculis conspicuum, unde luminaria et sidera effulgent, excellentius utique omnibus corporeis elementis, sicut oculorum sensus excellit in corpore. quia uero spiritus omnis omni est corpore sine dubitatione praestantior, sequitur, ut non loci positione, sed naturae dignitate praestantior sit natura spiritalis isto corporeo caelo etiam illa, ubi rerum corporalium exprimuntur imagines.
Hic existit quiddam mirabile, ut, cum prior sit corpore spiritus et posterior corporis imago quam corpus, tamen, quia illud, quod tempore posterius est, fit in eo, quod natura prius est, praestantior sit imago corporis in spiritu quam ipsum corpus in substantia sua. nec sane putandum est facere aliquid corpus in spiritu, tamquam spiritus corpori facienti materiae uice subdatur. omni enim modo praestantior est qui facit ea re, de qua aliquid facit. neque ullo modo spiritu praestantius est corpus, immo perspicuo modo spiritus corpore. quamuis ergo prius uideamus aliquod corpus, quod antea non uideramus, atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro, quo illud cum absens fuerit recordemur, tamen eandem eius imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in se ipso facit celeritate mirabili, quae ineffabiliter longe est a corporis tarditate; cuius imago mox, ut oculis uisum fuerit, in spiritu uidentis nullius puncti temporalis interpositione formatur. itemque in auditu, nisi auribus perceptae uocis imaginem continuo spiritus in se ipso formaret ac memoria retineret, ignoraretur secunda syllaba utram secunda esset, cum iam prima utique nulla esset, quae percussa aure transierat . ac sic omnis locutionis usus, omnis cantandi suauitas, omnis postremo in actibus nostris corporalis motus dilapsus occideret neque ullum progressum nancisceretur, si transactos corporis motus memoriter spiritus non teneret, quibus consequentes in agendo conecteret: quos utique non tenet nisi imaginaliter a se factos in se. ipsarum etiam futurarum motionum imagines praeueniunt fines actuum nostrorum. quid enim agimus per corpus, quod non cogitando praeoccupauerit spiritus omniumque uisibilium operum similitudines in se ipso primitus uiderit et quodammodo disposuerit?
Quae spiritales corporalium similitudines in animo nostro quemadmodum innotescant spiritibus etiam inmundis uel quid obstaculi anima nostra patiatur ex isto terreno corpore, ut eas inuicem in nostro spiritu uidere nequeamus, inuenire et explicare difficile est. certissimis tamen indiciis apud nos constitit enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum: qui tamen, si uirtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non temtarent; sicut illam in Iob nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio si posset diabolus cernere, nollet a temtato utique superari. ceterum alicubi longe iam facta quod nuntiant, quae post aliquot dies uera esse firmentur, non est mirandum. possunt enim hoc efficere non solum acrimonia cernendi etiam corporalia inconparabiliter praestantiore quam nostra est, sed etiam ipsorum corporum longe utique subtiliorum mira uelocitate.
Conperimus etiam in domo constitutum patientem spiritum inmundum dicere solere, quando ad eum uenire coepisset ex duodecim milibus presbyter et per omnia loca itineris ubi esset et quam propinquaret et quando ingrederetur et fundum et domum et cubiculum, donec in conspectu eius adstaret. quae omnia, etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen nisi aliquo modo cerneret, non tam ueraciter enuntiaret. erat autem iste febriens et tamquam in phrenesi ista dicebat. et forte reuera phreneticus erat, sed propter ista daemonium pati putabatur. nullum refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo illo presbytero. resistebat etiam suis uiolenter, quantum ualebat; illo solo presbytero ueniente quiescebat, illi tantum subditus erat et subdite respondebat. nec tamen eidem saltem presbytero illa cessit mentis alienatio siue daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut phrenetici sanari solent, nec aliquando postea tale aliquid passus est.
Nouimus etiam sine dubitatione phreneticum futuram mortem cuiusdam feminae praedixisse, non sane specie diuinandi, sed tamquam factum ac praeteritum recolens. nam cum eius apud eum commemoratio fieret, "mortua est", inquit, "ego eam uidi efferri, hac cum eius corpore transierunt", cum illa incolumis uiueret; post paucos autem dies repente defuncta est et per eum locum elata est, qua ille praedixerat.
Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis dolorem acerrimum genitalium patiebatur medicis nequaquam ualentibus, quid illud esset, agnoscere, nisi quod neruus ipse introrsum reconditus erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod inmoderata longitudine propendebat, adparere potuerit, sed postea uix esset inuentus. humor autem uiscosus et acer exudans testes et inguina urebat. sed acutum dolorem non continuum patiebatur: at cum patiebatur, eiulabat uehementer cum iactatione membrorum mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium dolorum fieri solet. deinde inter uoces suas abripiebatur ab omnibus sensibus et iacebat patentibus oculis neminem circumstantium uidens, ad nullam uellicationem se mouens. post aliquantum tamquam euigilans nec iam dolens quae uiderat indicabat. tum interpositis paucis diebus eadem patiebatur. in omnibus sane uel paene omnibus uisionibus suis duos se dicebat uidere, unum prouectioris aetatis, alterum puerum, a quibus ei uel dicebantur uel demonstrabantur, quae se audisse et uidisse narrabat.
Uidit quodam die piorum psallentium laetitiam in luce mirabili et inpiorum in tenebris diuersas et atrocissimas poenas illis ducentibus et ostendentibus et felicitatis aliorum aliorumque infelicitatis meritum insinuantibus. hoc autem uidit die dominico paschae, cum per totam quadragesimam nihil doluisset, cui uix interuallo tridui antea parcebatur. uiderat autem in ipso ingressu quadragesimae illos promittentes sibi, quod per quadraginta dies nullum sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt tamquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo praecideretur, quo facto diu non doluit. cum uero iterum similiter doleret et similia uidere coepisset, accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube tenus intraret et post aliquantam moram inde discederet, promittentibus sane, quod iam deinceps uehementem illum dolorem non esset passurus, sed solius illius uiscosi humoris molestiam; atque ita secutum est. nec umquam talem aliquam postea passus est auersionem mentis a sensibus nec tale aliquid uidit nisi antea cum in mediis doloribus et horrendis uocibus repente obmutescens abriperetur. postea tamen medicis cetera curantibus et sanantibus non permansit in proposito sanctitatis.
Istarum uisionum et diuinationum causas et modos uestigare si quis potest certoque conprehendere, eum magis audire uellem quam de me expectari, ut ipse dissererem. quid tamen putem, ita ut nec docti me tamquam confirmantem derideant nec indocti tamquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo. ego uisa ista omnia uisis conparo somniantium. sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem uera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla, ipsa autem uera aliquando futuris omnino similia uel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata, sic etiam illa omnia. sed amant homines inexperta mirari et causas insolitorum requirere, cum cotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent. nam quemadmodum in uocibus, hoc est signis, quibus in loquendo utimur, audito uerbo inusitato quaerunt primo, quid sit, hoc est quid significet, quo cognito deinde quaerunt, unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid inusitatum in rebus acciderit siue corporalibus siue spiritalibus, causas rationemque sollicite inquirunt et sibi reddi a doctoribus flagitant.
Soleo autem, cum me quisque interrogat, uerbi gratia, quid sit catus, et respondeo "prudens uel acutus", nec ei sufficit, sed pergit quaerere, unde dictus sit catus, uicissim referre et quaerere, unde dictus sit acutus. quod nihilominus utique ignorabat, sed, quia usitatum nomen erat, patienter eius originem nesciebat; quod autem nouum insonuit auribus, parum putat nosse, quid significando ualet, nisi etiam unde dicatur exquirat. quisquis ergo ex me quaerit, unde uisa corporalibus similia in extasi adpareant, quae raro accidit animae, uicissim quaero, unde adpareant dormientibus, quae cotidie sentit anima, et nemo istuc aut non multum curat inquirere. quasi ideo minus mira sit talium natura uisorum, quia cotidiana est, aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt, qui ista non quaerunt, rectius fecerint, si nec in illa curiosi sint. ego uero multo amplius admiror multoque maxime stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos uiderit, quam somniantium uel etiam in extasi uisiones. quaecumque tamen illa natura uisorum est, procul dubio corpus non est. hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.
Sed cum a corpore causa est, ut talia uisa cernantur, non ea corpus exhibet; neque enim habet eam uim, ut formet aliquid spiritale, sed sopito aut perturbato aut etiam intercluso itinere intentionis a cerebro, qua dirigitur sentiendi modus, anima ipsa, quae motu proprio cessare ab hoc opere non potest, quia per corpus non sinitur uel non plene sinitur corporalia sentire uel ad corporalia uim suae intentionis dirigere, spiritu corporalium similitudines agit aut intuetur obiectas. et si quidem ipsa eas agit, phantasiae tantum sunt, si autem obiectas intuetur, ostensiones sunt. denique cum oculi dolent uel extincti sunt, quia non est causa in sede cerebri, unde ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt huius modi uisiones, quamuis cernendis corporalibus obstaculum existat a corpore. magis enim caeci aliquid dormientes quam uigilantes uident; dormientibus quippe in cerebro consopitur uia sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit, ideoque ipsa intentio in aliud auersa cernit uisa somniorum, tamquam species corporales adsint, ut sibi dormiens uigilare uideatur et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet: cum autem uigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio cernendi, quae cum ad loca uenerit oculorum non exeritur foras, sed ibi remanet, ut uigilare se sentiant potiusque esse in tenebris uigilando etiam per diem quam dormiendo siue per diem siue per noctem. nam et qui caeci non sunt, plerique patentibus oculis dormiunt nihil per eos uidentes, sed non ideo nihil uidentes. cum spiritu cernant uisa somniorum, si autem clausis oculis uigilent, neque dormientium praesto sunt uisionibus neque uigilantium. tantum tamen ualet, quod usque ad oculos eorum nec sopita nec perturbata nec interclusa peruenit a cerebro uia sentiendi et animae intentionem usque ad ipsas quamuis clausas fores corporis ducit, ut cogitentur quidem imagines corporum, sed nullo modo pro eis habeantur corporibus, quae per oculos sentiuntur.
Tantum interest, ubi fiat inpedimentum sentiendi corporalia, cum fit in corpore. si enim non fit nisi in ipsis aditibus et quasi ianuis sensuum, uelut in oculis, in auribus ceterisque sensibus corporis, sola inpeditur perceptio corporalium, non autem animae intentio in aliud sic auertitur, ut pro corporibus habeat imagines corporum; si autem causa est intus in cerebro, unde dirigantur uiae ad ea, quae foris sunt, sentienda, ipsius intentionis uasa sopiuntur uel turbantur uel intercluduntur, quibus nititur anima in ea, quae foris sunt, intuenda uel sentienda. quem nisum quoniam non amittit, tanta expressione format similia, ut imagines corporalium a corporalibus discernere non ualens, utrum in illis an in istis sit, nesciat et cum scit longe alio modo sciat, quam dum in cogitando uersantur siue occurrunt similitudines corporum: qui modus nisi ab expertis capi utcumque non potest. hinc enim erat, quod me dormiens in somnis uidere sciebam nec tamen illas corporalium rerum similitudines, quas uidebam, sic ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum eas cogitantes etiam clausis oculis uel in tenebris constituti discernere solemus. tantum ualet ipsa animi intentio utrum perducatur usque ad sensus licet clausos an in ipso cerebro, unde in haec nititur, aliqua causa existente in aliud auertatur, ut, quamuis aliquando se nouerit non corpora, sed corporum similitudines cernere uel minus erudita etiam ipsa esse corpora existimans sentiat se non ea corpore, sed spiritu uidere, longe sit tamen ab effectione, qua suo corpori praesentatur: unde se norunt et caeci. uigilare, cum similitudines corporum cogitatas a corporibus, quae uidere non possunt, certa notione discernunt.
Itaque bono quidem spiritu adsumi spiritum hominis ad has uidendas imagines, nisi aliqua significent, non puto; cum uero in corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur spiritus, non semper aliquid significare credendum est, sed tunc significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu siue dormienti siue aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti. uigilantibus etiam neque ullo morbo adflictis nec furore exagitatis occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas promendo diuinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetauit, cum eius intentio non haberet uoluntatem prophetandi, uerum etiam id suscipientes, ut diuinandi modo aliquid dicerent, nouimus.
Nam quidam iuuenes iocando, ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino, utrum duodecim signa dicerentur. qui cum hospitem suum mirari cernerent, quae dicebant, et adtestari esse uerissima, audacius in plura progressi sunt. at ille adtestans ad omnia mirabatur. postremo ab eis de filii salute quaesiuit, quem diu absentem desiderabat et, quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset, sollicitus erat. at illi non curantes, quid post eorum abscessum ueri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt saluum ac propinquantem et eo ipso die, quo haec loquebantur, esse uenturum; neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset eos ille redarguendos postera die sequeretur. quid multa? dum iam abire disponerent, ecce, subito adhuc eis illic positis uenit.
Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quandam paganorum sollemnitatem, non aliquo . spiritu adreptus, sed imitatione ludicra adrepticios aemulatus scientibus circumstantibus et spectantibus. moris enim erat, ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adulescentes post prandium uellent eo more ludere, nullus prohiberetur. ille ergo inter saltandum facto sibi silentio iocabundus et ridente multitudine circumseptus ea nocte, quae inpendebat, in ea silua, quae iuxta erat, hominem a leone interemtum iri, ad cuius cadauer spectandum inlucescente die confluxuram turbam et illius sollemnitatis locum deserturam praedixit. et factum est, cum satis cunctis, qui aderant, in omnibus eius motibus claruisset hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata uel alienata mente dixisse ipso etiam tanto amplius mirante, quod accidit, quanto magis nosset, quo id animo atque ore protulerit.
Quonam modo haec uisa in spiritum hominis ueniant, utrum ibi primitus formentur an formata ingerantur et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu uident, uerum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, nouerunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus — quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritalibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis nostra corpora, ne aliorum oculis uideantur, abscondimus — et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines sed, utrum aliquid significent, ignoretur, aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur, aliquando uero tamquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent uideat: et scire difficillimum est et, si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.
Haec igitur natura spiritalis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis uisiones habet quam illud mentis atque intellegentiae lumen, quo et ista inferiora diiudicantur et ea cernuntur, quae neque sunt corpora nec ullas gerunt formas similes corporum, uelut ipsa mens et omnis animae adfectio bona, cui contraria sunt eius uitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus. quo enim alio modo ipse intellectus nisi intellegendo conspicitur? ita et caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et cetera huius modi, quibus propinquatur deo, et ipse deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.
Quamquam itaque in eadem anima fiant uisiones, siue quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum caelum et terra et quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt, siue quae spiritu uidentur similia corporum, de quibus multa iam diximus, sine cum mente intelleguntur, quae nec corpora sunt nec similitudines corporum, habent utique ordinem suum et est aliud alio praecellentius. praestantior est enim uisio spiritalis quam corporalis et rursus praestantior intellectualis quam spiritalis. corporalis enim sine spiritali esse non potest, quandoquidem momento eodem, quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit: quod si non fieret, nec sensus ille esset, quo ea, quae extrinsecus adiacent, sentiuntur. neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo uelut nuntio utitur ad formandum in se ipsa, quod extrinsecus nuntiatur. non potest itaque fieri uisio corporalis, nisi etiam spiritalis simul fiat; sed non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id, quod per corpus uidebatur, inueniatur in spiritu. at uero spiritalis uisio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu adparent et finguntur multae pro arbitrio uel praeter arbitrium demonstrantur. item spiritalis uisio indiget intellectuali, ut diiudicetur, intellectualis autem ista spiritali inferiore non indiget. ac per hoc spiritali corporalis, intellectuali autem utraque subiecta est. cum ergo legimus: spiritalis omnia diiudicat, ipse autem a nemine diiudicatur, non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum est: orabo spiritu, orabo et mente, sed ei ilia notione debemus accipere, qua dictum est: reno namini autem spiritu mentis uestrae. iam enim supra docuimus alio modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritalis omnia diiudicat. quapropter non absurde neque inconuenienter arbitror spiritalem uisionem inter intellectualem et corporalem tamquam medietatem quandam obtinere. puto enim non incongruenter medium dici, quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud, quod uere corpus est, et illud, quod nec corpus est nec simile corporis.
Quapropter cum rapitur anima in ea uisa, quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis auertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte, iam diuinae admonitionis est et adiutorii, ut se non corpora, sed uisa corporum similia spiritaliter nouerit cernere, sicuti qui se in somnis uidere, etiam antequam euigilent, sciunt. ibi si etiam uidentur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes uidentur siue ipsa hominis mente diuinitus adiuta siue aliquo inter ipsa uisa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Iohanni exponebatur, magna reuelatio est, etiamsi forte ignoret ille, cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista uideat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur.
Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu uidentur, ita et ab ipsis rapiatur ut in illam quasi regionem intellectualium uel intellegibilium subuehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua ueritas cernitur, nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur, ibi uirtutes animae non sunt operosae ac laboriosae; neque enim opere temperantiae libido frenatur aut opere fortitudinis tolerantur aduersa aut opere iustitiae iniqua puniuntur aut opere prudentiae mala deuitantur. una ibi et tota uirtus est amare quod uideas et summa felicitas habere quod amas. ibi enim beata uita in fonte suo bibitur, unde aspergitur aliquid huic humanae uitae, ut in temtationibus huius saeculi temperanter, fortiter, iuste prudenterque uiuatur. propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis uisio ueritatis, labor suscipitur et continendi a uoluptate et sustinendi aduersitates et subueniendi indigentibus et resistendi decipientibus. ibi uidetur claritas domini non per uisionem significantem siue corporalem, sicut uisa est in monte Sina, siue spiritalem, sicut uidit Esaias uel Iohannes in Apocalypsi, sed per speciem non per aenigmata, quantum eam capere humana mens potest, secundum adsumentis dei gratiam, ut os ad os loquatur deus ei quem dignum tali conloquio fecerit, non os corporis, sed mentis, sicut intellegendum arbitror, quod de Moyse scriptum est.
Concupiuerat enim, sicut in Exodo legimus, uidere deum, non utique sicut uiderat in monte nec sicut uidebat in tabernaculo, sed in ea substantia, qua deus est, nulla adsumta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur, neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum, sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis et intellectualis potest seuocata ab omni corporis sensu, ab omni significatiuo aenigmate spiritus. sic enim scriptum est: si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, cum paulo superius legatur: et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum. sentiebat ergo, quid uidebat et quod non uidebat desiderabat. nam et paulo post, cum dixisset ei deus: inuenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus, respondit ei: ostende mihi claritatem tuam. et tunc quidem responsum accepit a domino figuratum, de quo nunc longum est disputare, quando ei dixit: non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. deinde subiecit et ait illi: ecce locus penes me, et stabis supra petram; statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in specula petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non adparebit tibi. nec tamen secuta scriptura hoc etiam corporaliter factum esse narrauit satisque per hoc demonstratum est figurate dictum esse in ecclesiae significationem. ipse est enim locus penes dominum, quia ecclesia est templum eius et ipsa aedificata est super petram, et cetera, quae ibi dicta sunt, eidem intellegentiae congruunt. nisi tamen concupitam et desideratam dei claritatem Moyses uidere meruisset, non in libro Numerorum diceret deus ad Aaron et Mariam fratres eius: audite uerborum meorum: si fuerit propheta uester, in uisione illi dominus cognoscar et in somno loquar illi! non ita, quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis est; os ad os loquar ad illum in specie et non per aenigmata, et claritatem domini uidit. neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intellegendum est; nam utique sic loquebatur ad
Moysen faci-e ad faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei: ostende mihi temet ipsum, et nunc etiam ad ipsos, quos obiurgabat et quibus Moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. illo ergo modo in illa specie, qua deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo uiuens uidet uita ista, qua mortaliter uiuitur in istis sensibus corporis, sed nisi ab hac uita quisque quodammodo moriatur siue omnino exiens de corpore siue ita auersus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur et subuehitur uisionem.
Si autem quaeritur, cum anima de corpore exierit, utrum ad aliqua loca corporalia feratur an ad incorporalia corporalibus similia, an uero nec ad ipsa, sed ad illud, quod et corporibus et similitudinibus corporum est excellentius, cito quidem responderim ad corporalia loca eam uel non ferri nisi cum aliquo corpore uel non localiter ferri. iam utrum habeat aliquod corpus, cum de hoc corpore exierit, ostendat qui potest; ego autem non puto. ad spiritalia uero pro meritis fertur aut ad loca poenalia similia corporibus, qualia saepe demonstrata sunt his, qui rapti sunt a corporis sensibus et mortuis similes iacuerunt et infernas poenas uiderunt, cum et ipsi in se ipsis gererent quandam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri et talia similibus experiri. neque enim uideo, cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum iacente sine sensu ipso corpore nondum tamen penitus mortuo uidet talia, qualia multi ex illa subductione uiuis redditi narrauerunt, et non habeat, cum perfecta morte penitus de corpore exierit. aut ergo ad ilia fertur poenalia aut ad illa itidem similia corporalibus nec tamen poenarum, sed quietis atque gaudiorum.
Neque enim recte dici potest uel illas falsas esse poenas uel illam falsam requiem atque laetitiam: tunc enim et falsa sunt, quando per opinationis errorum alia pro aliis putantur. nam Petrus non solum cum discum illum uidebat et in eo non similitudines corporum, sed corpora putabat, in hoc utique fallebatur, uerum etiam cum alio tempore ab angelo solutus e uinculis ibat in corpore ambulans et praesentatus corporalibus formis et putabat se uisum uidere, nihilominus fallebatur. nam et illae in disco erant spiritales formae corporalibus similes et ista corporalis expressio soluti de uinculis propter miraculum spiritali similis erat. fallebatur autem anima in utrisque, nonnisi cum alia pro aliis adprobaret. quamuis ergo non sint corporalia, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae adficiuntur seu bene seu male, cum et ipsae corporibus suis similes sibimet adpareant, sunt tamen et uera laetitia est et uera molestia facta de substantia spiritali. nam et in somnis magni interest, utrum in laetis an in tristibus simus. unde quidam in rebus, quas concupiuerant, constituti se euigilasse doluerunt et rursus grauibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque uexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala reuocarentur. et utique dubitandum non est, quod expressiora sint illa, quae inferna dicuntur, atque ob hoc uehementius sentiantur. nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omni modo morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se uidisse narrarunt, quam si somnia narrauissent. est ergo prorsus inferorum substantia, sed eam spiritalem arbitror esse, non corporalem.
Nec audiendi sunt, qui adfirmant inferos in hac uita explicari nec esse post mortem; uiderint enim, quemadmodum poetica figmenta interpretentur. nos ab auctoritate diuinarum scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. quamquam possimus ostendere illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc uitam excipit animas mortuorum. unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur. animam uero non esse corpoream non me putare, sed plane scire audeo profiteri; tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat potest negare animam esse, quae in somnis uidet uel ambulare se uel sedere uel hac atque iliac gressu aut etiam uolatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis uidetur esse non corporalibus, sed corporalium similibus sine in requie siue in doloribus.
Quamquam et illud me nondum inuenisse confiteor inferos appellatos, ubi iustorum animae requiescunt. et Christi quidem animam uenisse usque ad ea loca, in quibus peccatores cruciantur, ut eos solueret a tormentis, quos esse soluendos occulta nobis sua iustitia iudicabat, non inmerito creditur. quomodo enim aliter accipiendum sit, quod dictum est: quem deus suscitauit a mortuis solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis, non uideo, nisi ut quorundam dolores apud inferos eum soluisse accipiamus ea potestate, qua dominus est, cui omne genu flectitur caelestium, terrestrium et infernorum, per quam potestatem etiam illis doloribus, quos soluit, non potuit adtineri. neque enim Abraham uel ille pauper in sinu eius, hoc est in secreto quietis eius, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferna tormenta legimus magnum chaos firmatum, sed nec apud inferos esse dicti sunt; contigit enim, inquit, mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et diues et sepultus est. et cum apud inferos in tormentis esset et cetera. uidemus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in subplicio diuitis.
Illud etiam, quod Iacob dicit ad filios suos, deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos, uidetur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. neque enim paruum animae malum est tristitia, cum et apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne maiore tristitia absorberetur. proinde, ut dixi, nondum inueni et adhuc quaero nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam dumtaxat canonicam; non autem in bono accipiendum sinum Abrahae et illam requiem, quo ab angelis pius pauper ablatus est, nescio utrum quisquam possit audire . et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse non uideo.
Uerum hoc dum quaerimus et aut inuenimus aut non inuenimus, urget nos longitudo libri huius eum aliquando concludere. quapropter quoniam de paradiso sermonem instituimus propter illud, quod apostolus ait scire se raptum hominem usque in tertium caelum, nescire autem siue in corpore siue extra corpus, et quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, non temere adfirmamus, utrum in tertio caelo sit paradisus, an et in tertium caelum et inde rursus in paradisum raptus sit. si enim proprie quidem nemorosus locus, translato autem uerbo omnis etiam spiritalis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest, non solum tertium caelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, uerum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae paradisus est. unde et ecclesia sanctis temperanter et iuste et pie uiuentibus paradisus recte dicitur, pollens adfluentia gratiarum castisque deliciis, quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde eius consolationes dei iucundant animam eius. quanto magis ergo post hanc uitam etiam sinus ille Abrahae paradisus dici potest, ubi iam nulla temtatio, ubi tanta requies post omnes dolores uitae huius neque enim et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et profecto magna, quam diues ille de tormentis et tenebris inferorum tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset in medio, sic tamen uidit, ut ibi illum quondam contemtum pauperem agnosceret.
Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi uel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur, ut, quoniam defunctorum animae inferis dignae carnis amore peccarunt, hoc eis per illas corporum similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terra recondatur. denique inferi eo, quod infra sint, latine appellantur; sicut autem secundum . corpus si ponderis sui ordinem teneant inferiora sunt omnia grauiora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis, quo appellantur inferi, ex eo quod nihil suaue habeant, resonare perhibetur. nec ipsam tamen rerum partem noster saluator mortuus pro nobis uisitare comtemsit, ut inde solueret. quos esse soluendos secundum diuinam secretamque iustitiam ignorare non potuit. quapropter animae illius latronis, cui dixit: hodie mecum eris in paradiso, non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum, sed aut illam requiem sinus Abrahae — non enim alicubi non est Christus, cum ipse sit sapientia dei adtingens ubique propter suam munditiam — aut illum paradisum siue in tertio caelo siue ubicumque alibi est, quo post tertium caelum est raptus apostolus, si tamen non aliquid unum est diuersis nominibus appellatum, ubi sunt animae beatorum.
Si ergo caelum primum recte accipimus hoc omne corporeum generali nomine quidquid est super aquas et terram, secundum autem in similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud, unde animalibus plenus in extasi Petro discus ille submissus est, tertium uero quod mente conspicitur ita secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea, quae in illo caelo sunt, et ipsam dei substantiam uerbumque deum, per quod facta sunt omnia, per caritatem spiritus sancti ineffabiliter ualeat uidere et audire : non incongruenter arbitramur et illuc esse apostolum raptum et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem et, si dici oportet, paradisum paradisorum. si enim animae bonae laetitia in rebus bonis est in omni creatura, quid ea laetitia praestantius, quae in uerbo dei est, per quod facta sunt omnia?
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sancti Aureli Augustini Opera edited by Joseph Zycha (Prague, Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1894) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 28.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
