Menu

De civitate dei (Latin, part 2 of 3)

The Latin text of De civitate dei. This page has 8 section groups and about 117,957 words. Each row carries its standard reference.

The golden age of the Fathers AD 354–430 Augustine of Hippo Latin original 8 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Contents (8)
  1. Liber Xii — Caput I — De una bonorum angelorum malorumque natura
  2. Liber Xiii — Caput I — De lapsu primorum hominum, per quem est contracta mortalitas
  3. Liber Xiiii
  4. Liber Xv — De duobus ordinibus generationis humanae in diuersos fines ab initio procurrentis
  5. Liber Xvi
  6. Liber Xvii
  7. Liber Xviii
  8. Liber Xviiii
Liber Xii — Caput I — De una bonorum angelorum malorumque natura

Antequam de institutione hominis dicam, ubi duarum ciuitatum, quantum ad rationalium mortalium genus adtinet. apparebit exortus, sicut superiore libro apparuisse in angelis iam uidetur: prius mihi quaedam de ipsis angelis uideo esse dicenda, quibus demonstretur, quantum a nobis potest, quam non inconueniens neque incongrua dicatur esse hominibus angelisque societas, ut non quattuor (duae scilicet angelorum totidemque hominum), sed duae potius ciuitates, hoc est societates, merito esse dicantur, una in bonis, altera in malis non solum angelis, uerum etiam hominibus constitutae.

Angelorum bonorum et malo rum inter se contrarios adpetitus non naturis principiisque diuersis, cum Deus omnium substantiarum bonus auctor et conditor utrosque creauerit, sed uoluntatibus et cupiditatibus extitisse dubitare fas non est. dum alii constanter in communi omnibus bono, quod ipse illis Deus est, adque in eius aeternitate ueritate caritate persistunt; alii sua potestate potius delectati, uelut bonum suum sibi ipsi essent, a superiore communi omnium beatifico bono * ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excelsissima aeternitate, uanitatis astutiam pro certissima ueritate. studia partium pro indiuidua caritate superbi fallaces inuidi effecti sunt. Beatitudinis igitur illorum causa est adhaerere Deo; quocirca istorum miseriae causa ex contrario est intellegenda, quod est non adhaerere Deo. Quam ob rem si, cum quaeritur, quare illi beati sint, recte respondetur: Quia Deo adhaerent; et cum quaeritur, quur isti sint miseri, recte respondetur: Quia non adhaerent Deo: non est creaturae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi Deus. Ita quamuis non omnis beata possit esse creatura (neque enim hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae ligna saxa et si quid huius modi est), ea tamen, quae potest, non ex se ipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est. Hoc enim adepto beata, quo amisso misera est. Ille uero qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo miser non potest esse, quia non se potest amittere.

Dicimus itaque incommutabile bonum non esse nisi unum uerum beatum Deum; ea uero, quae fecit, bona quidem esse, quod ab illo, uerum tamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sunt. Quamquam ergo summa non sint, quibus est Deus maius bonum: magna sunt tamen ea mutabilia bona, quae adhaerere possunt, ut beata sint, inmutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse sit. Nec ideo cetera in hac creaturae uniuersitate meliora sunt, quia misera esse non possunt; neque enim cetera membra corporis nostri ideo dicendum est oculis esse meliora, quia caeca esse non possunt. Sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere nullo modo potest: ita rationalis natura praestantior etiam misera, quam illa quae rationis uel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria. Quod cum ita sit, huic naturae, quae in tanta excellentia creata est, ut, licet sit ipsa mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendae non sufficiat nisi Deus, profecto non illi adhaerere uitium est. Omne autem uitium naturae nocet ac per hoc contra naturam est. Ab illa igitur, quae adhaeret Deo, non natura differt ista, sed uitio; quo tamen etiam uitio ualde magna multumque laudabilis ostenditur ipsa natura. Cuius enim recte uituperatur uitium, procul dubio natura laudatur. Nam recta uitii uituperatio est, quod illo dehonestatur natura laudabilis. Sicut ergo, cum uitium oculorum dicitur caecitas, id ostenditur, quod ad naturam oculorum pertinet uisus; et cum uitium aurium dicitur surditas, ad earum naturam pertinere demonstratur auditus: ita, cum uitium creaturae angelicae dicitur, quo non adhaeret Deo, hinc apertissime declaratur, eius naturae ut Deo adhaereat conuenire. Quam porro magna sit laus adhaerere Deo, ut ei uiuat, inde sapiat, illo gaudeat tantoque bono sine morte sine errore sine molestia perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui? Quapropter etiam uitio malorum angelorum, quo non adhaerent Deo, quoniam omne uitium naturae nocet, satis manifestatur Deum tam bonam eorum creasse naturam, cui noxium sit non esse cum Deo.

Caput Ii

Nullam essentiam Deo esse contrariam, quia ab eo, qui summe et semper est, hoc in totum uidetur diuersum esse quod non est.

Haec dicta sint, nec quisquam, cum de angelis apostaticis loquimur, existimet eos aliam uelut ex alio principio habere potuisse naturam, nec eorum naturae auctorem Deum. Cuius erroris inpietate tanto quisque carebit expeditius et facilius, quanto perspicacius intellegere potuerit, quod per angelum Deus dixit, quando Moysen mittebat ad filios Israel: Ego sum, qui sum. Cum enim Deus summa essentia sit, hoc est summe sit, et ideo inmutabilis sit: rebus, quas ex nihilo creauit, esse dedit, Sed non summe esse, sicut est ipse; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, adque ita naturas essentiarum gradibus ordinauit (sicut enim ab eo, quod est sapere, uocatur sapientia, sic ab eo, quod est esse, uocatur essentia, nouo quidem nomine, quo usi ueteres non sunt Latini sermonis auctores, sed iam nostris temporibus usitato, ne deesset etiam linguae nostrae, quod Graeci appellant coatav; hoc enim uerbum e uerbo expressum est, ut diceretur essentia); ac per hoc ei naturae, quae summe est, qua faciente sunt quaecumque sunt, contraria natura non est, nisi quae non est. Ei quippe, quod est, non esse contrarium est. Et propterea Deo, id est summae essentiae et auctori omnium qualiumcumque essentiarum, essentia nulla contraria est.

Caput Iii

De inimicis Dei non per naturam, sed per contrariam uoluntatem, quae cum ipsis nocet, bonae utique naturae nocet, quia uitium, si non nocet, non est.

Dicuntur autem in scripturis inimici Dei, qui non natura, sed uitiis aduersantur eius imperio, nihil ei ualentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi uoluntate, non potestate laedendi. Deus namque inmutabilis est et omni modo incorruptibilis. Idcirco uitium, quo resistunt Deo qui eius appellantur inimici, non est Deo, sed ipsis malum, neque hoc ob aliud, nisi quia corrumpit in eis naturae bonum. Natura igitur contraria non est Deo sed uitium, quia malum contrarium est bono. Quis autem neget Deum summe bonum? Vitium ergo contrarium est Deo, tamquam malum bono. Porro autem bonum est et natura quam uitiat; unde et huic bono utique contrarium est; sed Deo tantummodo tamquam bono malum, naturae uero, quam uitiat, non tantum malum, sed etiam noxium. Nulla quippe mala Deo noxia sed mutabilibus corruptibilibusque naturis, bonis tamen ipsorum quoque testimonio uitiorum. Si enim bonae non essent, eis uitia nocere non possent. Nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimunt integritatem pulchritudinem, salutem uirtutem et quidquid boni naturae per uitium detrahi siue minui consueuit? Quod si omnino desit, nihil boni adimendo non nocet ac per hoc nec uitium est. Nam esse uitium et non nocere non potest. Unde colligitur, quamuis non possit uitium nocere incommutabili bono, non tamen posse nocere nisi bono, quia non inest, nisi ubi nocet. Hoc etiam isto modo dici potest, uitium esse nec in summo posse bono nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam; quoniam naturae etiam illae, quae ex malae uoluntatis initio uitiatae sunt, in quantum uitiosae sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt. Et cum in poenis est natura uitiosa, excepto eo, quod natura est, etiam hoc ibi bonum est, quod inpunita non est. Hoc enim est iustum et omne iustum procul dubio bonum. Non enim quisquam de uitiis naturalibus, sed de uoluntariis poenas luit. Nam etiam quod uitium consuetudine nimioue progressu roboratum uelut naturaliter inoleuit, a uoluntate sumsit exordium. De uitiis quippe nunc loquimur eius naturae, cui mens inest capax intellegibilis lucis, qua discernitur iustum ab iniusto.

Caput Iiii — De naturis inrationalium aut uita carentium, quae in suo genere adque ordine ab uniuersitatis decore non discrepantCeterum uitia pecorum et arborum aliarumque rerum mutabilium adque mortalium uel intellectu uel sensu uel uita omnino carentium, quibus eorum dissolubilis natura corrumpitur, damnabilia putare ridiculum est, cum istae creaturae eum modum nutu Creatoris acceperint, ut cedendo ac succedendo peragant infimam pulchritudinem temporum in genere suo istius mundi partibus congruentem. Neque enim caelestibus fuerant terrena coaequanda, aut ideo uniuersitati deesse ista debuerunt, quoniam sunt illa meliora. Cum ergo in his locis, ubi esse talia conpetebat, aliis alia deficientibus oriuntur et succumbunt minora maioribus adque in qualitates superantium superata uertuntur, rerum est ordo transeuntium. Cuius ordinis decus nos propterea non delectat, quoniam parti eius pro condicione nostrae mortalitatis intexti uniuersum, cui particulae, quae nos offendunt, satis apte decenterque conueniunt, sentire non possumus. Unde nobis, in quibus eam contemplari minus idonei sumus, rectissime credenda praecipitur prouidentia Conditoris, ne tanti artificis opus in aliquo reprehendere uanitate humanae temeritatis audeamus. Quamquam et uitia rerum terrenarum non uoluntaria neque poenalia naturas ipsas, quarum nulla omnino est, cuius non sit auctor et conditor Deus, si prudenter adtendamus, eadem ratione commendant, quia et in eis hoc nobis per uitium tolli displicet, quod in natura placet; nisi quia hominibus etiam ipsae naturae plerumque displicent, cum eis fiunt noxiae. non eas considerantibus, sed utilitatem suam, sicut illa animalia, quorum abundantia Aegyptiorum superbia uapulauit. Sed isto modo possunt et solem uituperare, quoniam quidam peccantes uel debita non reddentes poni a iudicibus iubentur ad solem. Non itaque ex commodo uel incommodo nostro, sed per se ipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. Sic est et natura ignis aeterni sine ulla dubitatione laudabilis, quamuis damnatis inpiis futura poenalis. Quid enim est igne flammante uigente lucente pulchrius? quid calfaciente curante coquente utilius? quamuis eo nihil sit urente molestius. Idem igitur ipse aliter adpositus perniciosus, qui conuenienter adhibitus commodissimus inuenitur. Nam eius in uniuerso mundo utilitates uerbis explicare quis sufficit? Nec audiendi sunt, qui laudant in igne lucem, ardorem autem uituperant, uidelicet non ex ui naturae, sed ex suo commodo uel incommodo. Videre enim uolunt, ardere nolunt. Sed parum adtendunt eam ipsam lucem, quae certe et illis placet, oculis infirmis per inconuenientiam nocere, et in illo ardore, qui eis displicet, nonnulla animalia per conuenientiam salubriter uiuere.
Caput V — Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit CreatorNaturae igitur omnes, quoniam sunt et ideo habent modum suum, speciem suam et quandam secum pacem suam, profecto bonae sunt; et cum ibi sunt, ubi esse per naturae ordinem debent, quantum acceperunt, suum esse custodiunt; et quae semper esse non acceperunt, pro usu motuque rerum, quibus Creatoris lege subduntur, in melius deteriusue mutantur, in eum diuina prouidentia tendentes exitum, quem ratio gubernandae uniuersitatis includit; ita ut nec tanta corruptio, quanta usque ad interitum naturas mutabiles mortalesque perducit, sic faciat non esse quod erat, ut non inde fiat consequenter quod esse debebat. Quae cum ita sint, Deus, qui summe est adque ob hoc ab illo facta est omnis essentia, quae non summe est (quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset), nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione laudandus est.
Caput Vi — Quae causa sit beatitudinis angelorum bonorum et quae causa sit miseriae angelorum malorumProinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. Cum uero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo, qui summe est, auersi ad se ipsos conuersi sunt, qui non summe sunt; et hoc uitium quid aliud quam superbia nuncupetur? Initium quippe omnis peccati superbia. Noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam, et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo id quod minus est praetulerunt. Hic primus defectus et prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset, et tamen ad beatitudinem habendam eo, qui summe est, frui posset, a quo auersa non quidem nulla, sed tamen minus esset adque ob hoc misera fieret. Huius porro malae uoluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil inuenitur. Quid est enim quod facit uoluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum? Ac per hoc mala uoluntas efficiens est operis mali, malae autem uoluntatis efficiens nihil est. Quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet aliquam uoluntatem; si habet, aut bonam profecto habet aut malam; si bonam, quis ita desipiat, ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem malam? Erit enim, si ita est, bona uoluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest. Si autem res ista, quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo, adque ita, ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae uoluntatis inquiro. Non est enim prima uoluntas mala, quam fecit uoluntas mala; sed illa prima est, quam nulla fecit. Nam si praecessit a qua fieret, illa prior est, quae alteram fecit. Si respondetur quod eam nulla res fecerit et ideo semper fuerit: quaero utrum in aliqua natura fuerit. Si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc bono priuabat. Et ideo in mala natura uoluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc posset nocere. Si enim non nocuit, non utique uitium fuit, ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. Porro si nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. Non igitur esse potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo posset adimere. Si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. Restat ut dicatur, quod ea res fecerit malam uoluntatem, in qua nulla uoluntas fuit. Haec utrum superior sit, requiro, an inferior, an aequalis. Sed superior utique melior; quo modo ergo nullius, ac non potius bonae uoluntatis? Hoc idem profecto et aequalis. Duo quippe quamdiu sunt pariter uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam. Relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit angelicae naturae, quae prima peccauit, uoluntatem malam. Sed etiam res ipsa quaecumque est inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est, procul dubio bona est, habens modum et speciem suam in genere adque ordine suo. Quo modo ergo res bona efficiens est uoluntatis malae? Quo modo, inquam, bonum est causa mali? Cum enim se uoluntas relicto superiore ad inferiora conuertit, efficitur mala, non quia malum est, quo se conuertit, sed quia peruersa est ipsa conuersio. Idcirco non res inferior uoluntatem malam fecit, sed rem inferiorem praue adque inordinate, ipsa quia facta est, adpetiuit. Si enim aliqui duo aequaliter affecti animo et corpore uideant. unius corporis pulchritudinem, qua uisa unus eorum ad inlicite fruendum moueatur, alter in uoluntate pudica stabilis perseueret, quid putamus esse causae, ut in illo fiat, in illo non fiat uoluntas mala? Quae illam res fecit in quo facta est? Neque enim pulchritudo illa corporis; nam eam non fecit in ambobus, quando quidem amborum non dispariliter occurrit aspectibus. An caro intuentis in causa est? quur non et illius? An uero animus? quur non utriusque? Ambos enim et animo et corpore aequaliter affectos fuisse praediximus. An dicendum est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione tentatum, quasi non eidem suggestioni et qualicumque suasioni propria uoluntate consenserit? Hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit uoluntatem, quae in eo res fecerit, quaerimus. Nam ut hoc quoque inpedimentum ab ista quaestione tollatur, si eadem tentatione ambo tententur, et unus ei cedat adque consentiat, alter idem qui fuerat perseueret: quid aliud apparet, nisi unum noluisse, alterum uoluisse a castitate deficere? Unde, nisi propria uoluntate. ubi eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio? Amborum oculis pariter uisa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta tentatio; propriam igitur in uno eorum uoluntatem malam res quae fecerit scire uolentibus, si bene intueantur, nihil occurrit. Si enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante uoluntatem malam nisi natura bona, cuius auctor Deus, qui est inmutabile bonum? Qui ergo dicit eum, qui consensit tentanti adque suadenti, cui non consensit alius, ad inlicite utendum pulchro corpore, quod uidendum ambobus pariter adfuit, cum ante illam uisionem ac tentationem similes ambo animo et corpore fuerint, ipsum sibi fecisse uoluntatem malam, qui utique bonus ante uoluntatem malam fuerit: quaerat quur eam fecerit, utrum quia natura est, an quia ex nihilo facta est, et inueniet uoluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est. Nam si natura causa est uoluntatis malae, quid aliud cogimur dicere, nisi a bono fieri malum et bonum esse causam mali? si quidem a natura bona fit uoluntas mala. Quod unde fieri potest, ut natura bona, quamuis mutabilis, antequam habeat uoluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam uoluntatem malam?
Caput Vii — Causam efficientem malae uoluntatis non esse quaerendamNemo igitur quaerat efficientem causam malae uoluntatis; non enim est efficiens sed deficiens, quia nec illa effectio sed defectio. Deficere namque ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est, hoc est incipere habere uoluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, uelle inuenire tale est, ac si quisquam uelit uidere tenebras uel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei priuatione. Nemo ergo ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum est. Ea quippe quae non in specie, sed in eius priuatione sciuntur, si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras uidet, nisi ubi coeperit non uidere. Ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur. Sic species intellegibiles mens quidem nostra intellegendo conspicit; sed ubi deficiunt, nesciendo condiscit. Delicta enim quis intellegit?
Caput Viii — De amore peruerso, quo uoluntas ab incommutabili bono ad mutabile bonum deficitHoc scio, naturam Dei numquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere, et ea posse deficere, quae ex nihilo facta sunt. Quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt (tunc enim aliquid faciunt), causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt (quid enim tunc faciunt nisi uana?). causas habent deficientes. Itemque scio, in quo fit mala uoluntas, id in eo fieri, quod si nollet non fieret, et ideo non necessarios, sed uoluntarios defectus iusta poena consequitur. Deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. Neque enim auri uitium est auaritia, sed hominis peruerse amantis aurum iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi; nec luxuria uitium est pulchrorum suauiumque corporum, sed animae peruerse amantis corporeas uoluptates neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suauioribus coaptamur; nec iactantia uitium est laudis humanae, sed animae peruerse amantis laudari ab hominibus spreto testimonio conscientiae; nec superbia uitium est dantis potestatem uel ipsius etiam potestatis, sed animae peruerse amantis potestatem suam potentioris iustiore contemta. Ac per hoc qui peruerse amat cuiuslibet naturae bonum, etiamsi adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore priuatus.
Caput Viiii

An sancti angeli, quem habent creatorem naturae, eundem habeant bonae uoluntatis auctorem per Spiritum sanctum in eis caritate diffusa.

Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici potest, essentialis nulla sit causa (ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur adque deprauatur naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur Deus. cuius defectionis etiam causa utique deficit): si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis bonae, cauendum est, ne uoluntas bona bonorum angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum ergo ipsi facti sint, quo modo illa non esse facta dicetur? Porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerunt prius? Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit, a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei. a quo facti sunt, amore. cum quo facti sunt, adhaeserunt; eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet uoluntate hoc ipso quod a bona defecerunt; a qua non defecissent. si utique noluissent. Si autem boni angeli fuerunt prius sine bona uoluntate eamque in se ipsi Deo non operante fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam ab illo facti sunt. Absit. Quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? Aut si propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat (neque enim ab ea, quam nondum coeperant habere, defecerant), certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona uoluntate coeperunt. At si non potuerunt se ipsos facere meliores, quam eos ille fecerat, quo nemo melius quidquam facit: profecto et bonam uoluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio Creatoris habere non possent. Et cum id egit eorum uoluntas bona, ut non ad se ipsos, qui minus erant, sed ad illum, qui summe est, conuerterentur eique adhaerentes magis essent eiusque participatione sapienter beateque uiuerent: quid aliud ostenditur nisi uoluntatem quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille, qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex se ipso faceret inplendo meliorem, prius faciens excitando auidiorem?

Nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt bonam uoluntatem, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. Si nulla, utique nec fecerunt. Si aliqua. utrum mala an bona? Si mala, quo modo esse potuit mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? Si bona, iam ergo habebant. Et istam quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto quo illi adhaererent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? Unde sine bona uoluntate, hoc est Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum est. Isti autem, qui, cum boni creati essent, tamen mali sunt (mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono), aut minorem acceperunt diuini amoris gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt, aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt; sicut iam etiam in libro, quem sequitur iste, tractauimus. Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris non ad solos sanctos homines pertinere, uerum etiam de sanctis angelis posse dici, quod caritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse. quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas Dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. Cuius pars. quae coniungenda inmortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur et nunc mortaliter peregrinatur in terris uel in eis, qui mortem obierunt, secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit, eodem Deo creante quem ad modum exorta sit, sicut de angelis dictum est, iam uideo esse dicendum. Ex uno quippe homine. quem primum Deus condidit, humanum genus sumsit exordium secundum sanctae scripturae fidem. quae mirabilem auctoritatem non inmerito habet in orbe terrarum adque in omnibus gentibus, quas sibi esse credituras inter cetera uera, quae dixit, uera diuinitate praedixit.

Caput X — De opinione eorum, qui humanum genus sicut ipsum mundum semper fuisse existimantOmittamus igitur coniecturas hominum nescientium quid loquantur de natura uel institutione generis humani. Alii namque, sicut de ipso mundo crediderunt, semper fuisse homines opinantur. Unde et ait Apuleius, cum hoc animantium genus describeret: \'Singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui.\' Et cum illis dictum fuerit, si semper fuit humanum genus, quonam modo uerum eorum loquatur historia narrans qui fuerint quarumque rerum inuentores, qui primi liberalium disciplinarum aliarumque artium institutores. uel a quibus primum illa uel illa regio parsque terrarum. illa adque illa insula incoli coeperit, respondent diluuiis et conflagrationibus per certa interualla temporum non quidem omnia, sed plurima terrarum ita uastari, ut redigantur homines ad exiguam paucitatem, ex quorum progenie rursus multitudo pristina reparetur; ac sic identidem reperiri et institui quasi prima, cum restituantur potius, quae fuerant illis nimiis uastationibus interrupta et extincta; ceterum hominem nisi ex homine existere omnino non posse. Dicunt autem quod putant. non quod sciunt.
Caput Xi — De falsitate eius historiae, quae multa milia annorum praeteritis temporibus adscribitFallunt eos etiam quaedam mendacissimae litterae, quas perhibent in historia temporum multa annorum milia continere, cum ex litteris sacris ab institutione hominis nondum conpleta annorum sex milia conputemus. Unde ne multa disputem quem ad modum illarum litterarum, in quibus longe plura annorum milia referuntur, uanitas refellatur et nulla in illis rei huius idonea reperiatur auctoritas: illa epistula Alexandri Magni ad Olympiadem matrem suam, quam scripsit narrationem cuiusdam Aegyptii sacerdotis insinuans, quam protulit ex litteris quae sacrae aput illos haberentur, continet etiam regna, quae Graeca quoque nouit historia; in quibus regnum Assyriorum in eadem epistula Alexandri quinque milia excedit annorum; in Graeca uero historia mille ferme et trecentos habet ab ipsius Beli principatu, quem regem et ille Aegyptius in eiusdem regni ponit exordio; Persarum autem et Macedonum imperium usque ad ipsum Alexandrum, cui loquebatur, plus quam octo annorum milia ille constituit, cum aput Graecos Macedonum usque ad mortem Alexandri quadringenti octoginta quinque reperiantur, Persarum uero, donec ipsius Alexandri uictoria finiretur, ducenti et triginta tres conputentur. Longe itaque hi numeri annorum illis Aegyptiis sunt minores. nec eis, etiamsi ter tantum conputarentur, aequarent. Perhibentur enim Aegyptii quondam tam breues annos habuisse, ut quaternis mensibus finirentur; unde annus plenior et uerior, qualis nunc et nobis et illis est, tres eorum annos conplectebatur antiquos. Sed ne sic quidem. ut dixi, Graeca Aegyptiae numero temporum concordat historia. Et ideo Graecae potius fides habenda est, quia ueritatem non excedit annorum, qui litteris nostris, quae uere sacrae sunt. continentur. Porro si haec epistula Alexandri, quae maxime innotuit, multum abhorret in spatiis temporum a probabili fide rerum: quanto minus credendum est illis litteris, quas. plenas fabulosis uelut antiquitatibus proferre uoluerint contra auctoritatem notissimorum diuinorumque librorum, quae totum orbem sibi crediturum esse praedixit, et cui totus orbis, sicut ab ea praedictum est, credidit; quae uera se narrasse praeterita ex his, quae futura praenuntiauit, cum tanta ueritate inplentur, ostendit.
Caput Xii

De his, qui hunc quidem mundum non sempiternum putant, sed aut innumerabiles aut eundem unum certa conclusione saeculorum semper nasci et resolui opinantur.

Alii uero, qui mundum istum non existimant sempiternum, siue non eum solum, sed innumerabiles opinentur. siue solum quidem esse, sed certis saeculorum interuallis innumerabiliter oriri et occidere, necesse est fateantur hominum genus prius sine hominibus gignentibus extitisse. Neque enim ut alluuioibus incendiisque terrarum, quas illi non putant toto prorsus orbe contingere, et ideo paucos homines, ex quibus multitudo pristina reparetur, semper remanere contendunt, ita et hi possunt putare, quod aliquid hominum pereunte mundo relinquatur in mundo; sed sicut ipsum mundum ex materia sua renasci existimant, ita in illo ex elementis eius genus humanum ac deinde a parentibus progeniem pullulare mortalium, sicut aliorum animalium.

Caput Xiii — Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causanturQuod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio uerteretur, eis, qui nolunt credere non eum semper fuisse, sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur, quamuis a nonnullis contra quam loquitur sensisse credatur: hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter eos, qui similiter mouentur, quur homo per innumerabilia adque infinita retro tempora creatus non sit tamque sero sit creatus, ut minus quam sex milia sint annorum, ex quo esse coepisse in sacris litteris inuenitur. Si enim breuitas eos offendit temporis, quod tam pauci eis uidentur anni, ex quo institutus homo in nostris auctoritatibus legitur: considerent nihil esse diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia saeculorum spatia definita, si aeternitati interminae comparentur, non exigua existimanda esse, sed nulla. Ac per hoc si non quinque uel sex, uerum etiam sexaginta milia siue sescenta, aut sexagiens, aut sescentiens, aut sescentiens miliens dicerentur annorum, aut itidem per totidem totiens multiplicaretur haec summa, ubi iam nullum numeri nomen haberemus, ex quo Deus hominem fecit: similiter quaeri posset, quur ante non fecerit. Dei quippe ab hominis creatione cessatio retrorsus aeterna sine initio tanta est, ut, si ei conferatur quamlibet magna et ineffabilis numerositas temporum, quae tamen fine conclusa certi spatii terminatur, nec saltem tanta uideri debeat, quanta si umoris breuissimam guttam uniuerso mari, etiam quantum oceanus circumfluit, conparemus; quoniam istorum duorum unum quidem perexiguum est, alterum incomparabiliter magnum, sed utrumque finitum; illud uero temporis spatium, quod ab aliquo initio progreditur et aliquo termino cohercetur. magnitudine quantacumque tendatur, conparatum illi, quod initium non habet, nescio utrum pro minimo an potius pro nullo deputandum est. Hinc enim si a fine uel breuissima siugillatim momenta detrahantur, decrescente numero licet tam ingenti, ut uocabulum non inueniat, retrorsum redeundo (tamquam si hominis dies ab illo, in quo nunc uiuit, usque ad illum, in quo natus est, detrahas) quandoque ad initium illa detractio perducetur. Si autem detrahantur retrorsus in spatio, quod a nullo coepit exordio, non dico singillatim minuta momenta uel horarum aut dierum aut mensum aut annorum etiam quantitates, sed tam magna spatia, quanta illa summa conprehendit annorum, quae iam dici a quibuslibet conputatoribus non potest, quae tamen momentorum minutatim detractione consumitur, et detrahantur haec tanta spatia non semel adque iterum saepiusque, sed semper: quid fit, quid agitur, quando numquam ad initium, quod omnino nullum est, peruenitur? Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum. possent et posteri etiam post annorum sescentiens miliens eadem curiositate requirere. si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et occubando et inperita perseueraret infirmitas. Potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam mouere quaestionem. Ipse denique primus homo uel postridie uel eodem die postea quam factus est potuit inquirere, quur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non uires tunc alias et alias nunc uel etiam postea ista de initio rerum temporalium controuersia reperiret.
Caput Xiiii

De reuolutione saeculorum, quibus certo fine con- clusis uniuersa semper in eundem ordinem eandemque speciem reditura quidam philosophi crediderunt.

Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt posse uel debere dissoluere, nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse renouata adque repetita in rerum natura adque ita deinceps fore sine cessatione adseuerarent uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum; siue in mundo permanente isti circuitus fierent, siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. A quo ludibrio prorsus inmortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. Quo modo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut inperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit? At si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit: fit ergo aliquid noui in tempore, quod finem non habet temporis. Quur non ergo et mundus? quur non et homo factus in mundo? ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque conperti in doctrina sana tramite recti itineris euitentur.

Nam quidam et illud, quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: Quid est quod fuit? Ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? Ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. Qui loquetur et dicet: Ecce hoc nouum est: iam fuit saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus. aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus: aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur adque occidunt. Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos: ita quaeque animantia uel arbusta. Monstra quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id, quod generaliter miracula et monstra sunt, utique et fuerunt et erunt. nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. Quamuis haec uerba quidam sic intellexerint, tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi, et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis. sed tamen certis, et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. Absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens autem a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus, cui modo dicimus, quod sacer admonet psalmus: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. Satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: In circuitu inpii ambulabunt; non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina.

Caput Xv — De temporali conditione generis humani, quam Deus nec nouo consilio instituerit nec mutabili uoluntateQuid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt? quia genus humanum adque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt, nec quo fine claudatur; quando quidem altitudinem Dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed inmutabili aeternoque consilio. Quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem uestigare et inscrutabilem perscrutari, secundum quam Deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? Quando quidem psalmus ipse cum praemisisset adque dixisset: Tu, Domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde repercussisset eos, in quorum stulta inpiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: In circuitu inpii ambulabunt: tamquam ei diceretur: \'Quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito Deo placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est?\' continuo respondit ad ipsum Deum loquens: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Sentiant, inquit, homines quod putant, et quod eis placet opinentur et disputent: Secundum altitudinem tuam, quam nullus potest nosse hominum, multiplicasti filios hominum. Valde quippe altum est et semper fuisse, et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse, nec consilium uoluntatemque mutasse.
Caput Xvi

An ut Deus semper etiam dominus fuisse intellegatur, credendum sit creaturam quoque numquam defuisse cui dominaretur, et quo modo dicatur semper creatum quod dici non potest coaeternum.

Ego quidem sicut Dominum Deum aliquando dominum non fuisse dicere non audeo, ita hominem numquam antea fuisse et ex quodam tempore primum hominem creatum esse dubitare non debeo. Sed cum cogito cuius rei dominus semper fuerit, si semper creatura non fuit, adfirmare aliquid pertimesco, quia et me ipsum intueor et scriptum esse recolo: Quis hominum potest scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid uelit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidae et incertae adinuentiones nostrae. Corruptibile enim corpus adgrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ex his igitur, quae in hac terrena inhabitatione multa cogito (ideo utique multa, quia unum, quod ex illis uel praeter illa. quod forte non cogito, uerum est, inuenire non possum), si dixero semper fuisse creaturam, cuius dominus esset. qui semper est dominus nec dominus umquam non fuit; sed nunc illam, nunc aliam per alia adque alia temporum spatia, ne aliquam Creatori coaeternam esse dicamus, quod fides ratioque sana condemnat: cauendum est, ne sit absurdum et a luce ueritatis alienum mortalem quidem per uices temporum semper fuisse creaturam, decedentem aliam, aliam succedentem; inmortalem uero non esse coepisse, nisi cum ad nostrum saeculum uentum est, quando et angeli creati sunt, si eos recte lux illa primum facta significat aut illud potius caelum, de quo dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram, cum tamen non fuerint, antequam fierent, ne inmortales, si semper fuisse dicuntur, Deo coaeterni esse credantur. Si autem dixero non in tempore creatos angelos, sed ante omnia tempora et ipsos fuisse, quorum Deus dominus esset, qui numquam nisi dominus fuit: quaeretur a me etiam, si ante omnia tempora facti sunt, utrum semper potuerint esse qui facti sunt. Hic respondendum forte uideatur: Quo modo non semper, cum id. quod est omni tempore, non inconuenienter semper esse dicatur? Usque adeo autem isti omni tempore fuerunt. ut etiam ante omnia tempora facti sint; si tamen a caelo coepta sunt tempora, et illi iam erant ante caelum. At si tempus non a caelo, uerum et ante caelum fuit; non quidem in horis et diebus et mensibus et annis (nam istae dimensiones temporalium spatiorum, quae usitate ac proprie dicuntur tempora, manifestum est quod a motu siderum coeperint; unde et Deus, cum haec institueret, dixit: Et sint in signa et in tempora et in dies et in annos), sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud posterius praeterit, eo quod simul esse non possunt; — si ergo ante caelum in angelicis motibus tale aliquid fuit et ideo tempus iam fuit adque angeli, ex quo facti sunt, temporaliter mouebantur: etiam sic omni tempore fuerunt, quando quidem cum illis facta sunt tempora. Quis autem dicat: Non semper fuit, quod omni tempore fuit?

Sed si hoc respondero, dicetur mihi: Quo modo ergo non coaeterni Creatori, si semper ille, semper illi fuerunt? Quo modo etiam creati dicendi sunt, si semper fuisse intelleguntur? Ad hoc quid respondebitur? An dicendum est et semper eos fuisse, quoniam omni tempore fuerunt, qui cum tempore facti sunt, aut cum quibus facta sunt tempora, et tamen creatos? Neque enim et ipsa tempora creata esse negabimus, quamuis omni tempore tempus fuisse nemo ambigat. Nam si non omni tempore fuit tempus, erat ergo tempus, quando nullum erat tempus. Quis hoc stultissimus dixerit? Possumus enim recte dicere: Erat tempus, quando non erat Roma; erat tempus, quando non erat Hierusalem; erat tempus, quando non erat Abraham; erat tempus, quando non erat homo, et si quid huius modi; postremo si non cum initio temporis, sed post aliquod tempus factus est mundus, possumus dicere: Erat tempus, quando non erat mundus; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, tam inconuenienter dicimus, ac si quisquam dicat: Erat homo, quando nullus erat homo, aut: Erat iste mundus, quando iste non erat mundus. Si enim de alio adque alio intellegatur, potest dici aliquo modo, hoc est: Erat alius homo, quando non erat iste homo; sic ergo: Erat aliud tempus, quando non erat hoc tempus, recte possumus dicere; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus, quis uel insipientissimus dixerit? Sicut ergo dicimus creatum tempus, cum ideo semper fuisse dicatur, quia omni tempore tempus fuit: ita non est consequens, ut, si semper fuerunt angeli, ideo non sint creati, ut propterea semper fuisse dicantur, quia omni tempore fuerunt, et propterea omni tempore fuerunt, quia nullo modo sine his ipsa tempora esse potuerunt. Ubi enim nulla creatura est, cuius mutabilibus motibus tempora peragantur, tempora omnino esse non possunt; ac per hoc etsi semper fuerunt, creati sunt, nec si semper fuerunt, ideo Creatori coaeterni sunt. Ille enim semper fuit aeternitate inmutabili; isti autem facti sunt; sed ideo semper fuisse dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sine quibus tempora nullo modo esse potuerunt; tempus autem quoniam mutabilitate transcurrit, aeternitati inmutabili non potest esse coaeternum. Ac per hoc etiamsi inmortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt, et ideo Creatori, in cuius motu dicendum non est uel fuisse quod iam non sit, uel futurum esse quod nondum sit, coaeterni esse non possunt.

Quapropter si Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui seruientem; uerum tamen non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam nec ei coaeternam; erat quippe ante illam, quamuis nullo tempore sine illa; non eam spatio transcurrente, sed manente perpetuitate praecedens. Sed hoc si respondero eis qui requirunt, quo modo semper creator, semper dominus fuit, si creatura seruiens non semper fuit; aut quo modo creata est et non potius creatori coaeterna est, si semper fuit: uereor ne facilius iudicer adfirmare quod nescio, quam docere quod scio. Redeo igitur ad id, quod creator noster scire nos uoluit; illa uero, quae uel sapientioribus in hac uita scire permisit uel omnino perfectis in alia uita scienda seruauit, ultra uires meas esse\' confiteor. Sed ideo putaui sine adfirmatione tractanda, ut qui haec legunt uideant, a quibus quaestionum periculis debeant temperare, nec ad omnia se idoneos arbitrentur potiusque intellegant quam sit apostolo obtemperandum praecipienti salubriter, ubi ait: Dico autem per gratiam Dei quae data est mihi omnibus qui sunt in uobis, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei. Si enim pro uiribus suis alatur infans, fiet, ut crescendo plus capiat; si autem uires suae capacitatis excedat, deficiet antequam crescat.

Caput Xvii — Quo modo intellegenda sit promissa homini a Deo uita aeterna ante tempora aeternaQuae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: In spem uitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; man i fe s tau ita autem temporibus suis uerbum suum. Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum? Hoc est enim uita aeterna. Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate adque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?
Caput Xviii

Quid de incommutabili consilio ac uoluntate Dei fides sana defendat contra ratiocinationes eorum. qui opera Dei ex aeternitate repetita per eosdem semper uolunt saeculorum redire circuitus.

Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium aliquem, natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas aput se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem damnasse quodam modo adque ob hoc mutasse credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia adque alia perhibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem faciendum, quem numquam antea fecerat, peruenisse, non scientia, qua putant non posse quaecumque infinita conprehendi, sed quasi ad horam, sicut ueniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia uideatur fecisse quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus uel manente mundo uel ipso quoque reuolubiles ortus suos et occasus eisdem circuitibus inserente eadem temporalia repetuntur, nec ignauum otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo tribuitur, nec inprouida temeritas operum suorum; quoniam si non eadem repetantur, non possunt infinita diuersitate uariata ulla eius scientia uel praescientia conprehendi.

Has argumentationes, quibus inpii nostram simplicem pietatem, ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus: Conparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt): profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi conparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis. qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.

Caput Xviiii — Contra eos, qui dicunt ea, quae infinita sunt, nec - Dei posse scientia conprehendiIllud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant adque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione adque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se adque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, aput quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et aput nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.
Caput Xx — De saeculis saeculorumQuod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum. alia tamen adque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec duo aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus adseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum necesse esse repeti existimantur. Quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non eadem repetita, sed alterum ex altero conexione ordinatissima procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit aeterna uita sanctorum.
Caput Xxi

De inpietate eorum, qui adserunt animas summae ueraeque beatitudinis participes iterum adque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras.

Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa et horrenda tandem aliquando per ueram religionem adque sapientiam expiata adque finita ita peruenire ad conspectum Dei adque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus inplicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et hoc itidem adque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis euntibus semper adque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo beati erimus, quur hic per eorum scientiam grauatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.

Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo ergo fatentur, quanto plus quisque amauerit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem peruenturum, qui ea docent, quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et contra eius ueritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione peruenerit? quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum nouit inimicum. Sed absit ut uera sint, quae nobis minantur ueram miseriam numquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius adque fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta ueritatis luce nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim uenturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi uenturam beatitudinem nouimus; si autem nos illic clades inminens non latebit. beatius tempora transigit anima misera, quibus transactis ad beatitudinem subleuetur, quam beata, quibus transactis in miseriam reuoluatur. Adque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Unde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus inminentia, uerius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.

Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas, cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto inpiorum circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem sequi noluit, siue ipsius rei uanitate permotus siue iam tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui, dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata adque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare debemus! His autem circuitibus euacuatis __ adque frustratis nulla necessitas nos conpellit ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam antea liberata est, fit in illa aliquid, quod antea numquam factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu, quur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur, ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit anima per inprudentiam facere sibi nouam miseriam, quae non esset inprouisa diuinae prouidentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret et ab hac eam non inprouide liberaret: qua tandem temeritate humanae uanitatis audemus negare diuinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo nouas, quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprouisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reuersuras, sed cum hoc fit in rebus nihil noui fieri, quoniam semper aliae adque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: hoc certe concedunt, si ita est, nouas animas fieri, quibus sit et noua miseria et noua liberatio. Nam si antiquas eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cottidie noui fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter uixerint, ita liberentur, ut numquam ad miserias reuoluantur, consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non ualeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas uolunt, infinitus sit numerus animarum.

Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos uero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.

Caput Xxii — De conditione unius primi hominis adque in eo generis humaniHac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae adque in gregibus malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui damulae et cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero, cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem Dominum Deum suum libera uoluntate superbe adque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.
Caput Xxiii

Quod praescierit Deus hominem, quem primum condidit, peccaturum simulque praeuiderit, quan- tum piorum populum ex eius genere in angelicum consortium sua esset gratia translaturus.

Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium morituros propagaturum eoque progressuros peccandi inmanitate mortales, ut tutius adque pacatius inter se rationalis uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines, quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praeuidebat etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum remissisque peccatis iustificatum Spiritu sancto sanctis angelis in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura, quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus. quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset humanum.

Caput Xxiiii — De natura humanae animae creatae ad imaginem DeiFecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam creauit, qua per rationem adque intellegentiam omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices ex materia quacumque terrena corporalibus membris. quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cottidianis metiuntur operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam non nouerunt, infideliter cogitant; quasi non haec ipsa, quae nouerunt de humanis conceptibus adque partubus, si inexpertis narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus diuinae mentis adsignent.
Caput Xxv — An ullius uel minimae creaturae possint dici angeli creatoresSed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in quibus homo praecipuum disque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas frugum adque arborum.
Caput Xxvi — Omnem naturam et omnem speciem uniuersae creaturae non nisi opere Dei fieri adque formariCum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et fabri adque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus efficientes causas habet de secreto et occulto naturae uiuentis adque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: Caelum et terram ego inpleo, et cuius sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut quorumque animalium siue marium feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio imperio fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?
Caput Xxvii — De Platonicorum opinione, qua putauerunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse h\'umanorum corporum conditoresIta sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut 5 quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, diuinum munus est: quo modo poena est \' ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
Caput Xxviii

In primo homine exortam fuisse omnem plenitu- dinem generis humani, in qua praeuiderit Deus, quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio.

Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corpo- \' rum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitata, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Quur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.

Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia.

Liber Xiii — Caput I — De lapsu primorum hominum, per quem est contracta mortalitas
Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut perfunctos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret damnatione iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.
Caput Ii — De ea morte, quae animae semper utcumque uicturae accidere potest, et ea, cui corpus obnoxium estSed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius disserendum. Quamuis enim anima humana ueraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit uiuere adque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni uita potest nec per se ipsum aliquatenus uiuit. Mors igitur animae fit, cum eam deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo uiuit ipsa nec corpus ex ipsa. Huius modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem diuinorum eloquiorum appellat auctoritas. Hanc Saluator significauit, ubi ait: Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremtione separentur: mirum uideri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur. Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non uiuit ex Deo; mors autem corporis quonam modo, cum uiuat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. An quia uita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec uiuere corpus dicendum est, in quo anima non uiuendi causa est, sed dolendi? Viuit itaque anima ex Deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi Deo in se operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima, cum anima uiuit in corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex Deo. Inpiorum namque in corporibus uita non animarum, sed corporum uita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est Deo deserente, quantulacumque propria uita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione nouissima quamuis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec uoluptate suauis nec quiete salubris, sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam uita. Ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua fit cohaerentium diremtio naturarum, siue Dei et animae siue animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala; secunda uero sine dubio sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
Caput Iii — Utrum mors, quae per peccatum primorum homi- num in omnes homines pertransiit, etiam in sanctis poena peccati sitNon autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re uera mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccauissent, perpessi utique non fuissent. Quo pacto igitur bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Et rursus si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona esse, sed nulla. Quur enim esset ulla poena in quibus non essent ulla punienda? Quapropter fatendum est primos quidem homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte multatos, ut etiam quidquid de eorum stirpe esset exortum eadem poena teneretur obnoxium. Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutauit in peius, ut, quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris. Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex puluere. Puluis namque homini faciendo materies fuit, homo. autem homini gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamuis ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc est et proles homo. In primo igitur homine per feminam in progeniem transiturum uniuersum genus humanum fuit. quando illa coniugum copula diuinam sententiam suae damnationis excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum quidem adtinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam uidemus in paruulis, peccato uel poena ille redactus est (quae Deus uoluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem uitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum est: Homo in honore cum esset, non intellexit; conparatus est pecoribus non intellegentibus et similis factus est illis; nisi quod infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi adque uitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium; tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera animantia uis humana, quanto magis inpetum suum, uelut sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); — non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumtione inlicita et damnatione iusta prolapsus uel inpulsus est primus homo; sed hactenus in eo natura humana uitiata adque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscedi et obstringeretur necessitate moriendi, adque ita id, quod uitio poenaque factus est, id eat obnoxios peccato mortique generaret. A quo peccati uinculo si per Mediatoris Christi gratiam soluuntur infantes, hanc solam mortem perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore; in secundam uero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione non transeunt.
Caput Iiii — Quur ab his, qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est poena peccatiSi quem uero mouet, quur uel ipsam patiantur, si et ipsa peccati poena est, quorum per gratiam reatus aboletur: iam ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de baptismo paruulorum, tractata ac soluta est; ubi dictum est ad hoc relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamuis ablato iam criminis nexu, quoniam, si regenerationis sacramentum continuo sequeretur inmortalitas corporis, ipsa fides eneruaretur, quae tunc est fides, quando expectatur in spe, quod in re nondum uidetur. Fidei autem robore adque certamine, in maioribus dumtaxat aetatibus, etiam mortis fuerat superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminuit; cuius profecto certaminis esset nulla uictoria, nulla gloria (quia nec ipsum omnino posset esse certamen), si post lauacrum regenerationis iam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum paruulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solueretur? Adque ita non inuisibili praemio probaretur fides, sed iam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc uero maiore et mirabiliore gratia Saluatoris in usus iustitiae peccati poena conuersa est. Tunc enim dictum est homini: Morieris, si peccaueris: nunc dicitur martyri: Morere, ne pecces. Tunc dictum est: Si mandatum transgressi fueritis, morte moriemini; nunc dicitur: Si mortem recusaueritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum fuerat, ut non peccaretur, nunc suscipiendum est, ne peccetur. Sic per ineffabilem Dei misericordiam et ipsa poena uitiorum transit in arma uirtutis, et fit iusti meritum etiam supplicium peccatoris. Tunc enim mors est adquisita peccando, nunc inpletur iustitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus, quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant fidem aut sufferant mortem. Iusti enim malunt credendo perpeti, quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim peccassent illi, non morerentur; peccabunt autem isti, nisi moriantur. Mortui ergo sunt illi, quia peccauerunt; non peccant isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut ueniretur in poenam; fit per istorum poenam, ne ueniatur in . culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam uitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad uitam.
Caput V — Quod sicut iniqui male utuntur lege, quae bona est, ita iusti bene utantur morte, quae mala estApostolus cum uellet ostendere, quantum peccatum gratia non subueniente ad nocendum ualeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitauit dicere uirtutem esse peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione uincatur. Ut autem diligatur et delectet uera iustitia, non nisi diuina subuenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam uirtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco uersans huius modi quaestionem: Itaque, inquit, lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. Super modum dixit, quia etiam praeuaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur. Quur hoc commemorandum putauimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum uel illa pro iniquitate deseritur et efficit praeuaricatores, uel ista pro ueritate suscipitur et efficit martyres. Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, uerum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum.
Caput Vi — De generali mortis malo, quo animae et corporis societas separaturQuapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam uis ipsa, qua utrumque diuellitur, quod fuerat in uiuente coniunctum adque consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque conplexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis uel animae raptus intercipit nec eam sentiri praeueniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fideliterque tolerando auget meritum patientiae, non aufert uocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis. tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur peccato.
Caput Vii — De morte, quam quidam non regenerati pro Christi confessione suscipiuntNam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor [et ego] eum coram Patre meo qui in caelis est; et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hinc -est quod scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum peruenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant Christum, in quo lauacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur, ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque uictoriae debita iustitiae palma reddatur.
Caput Viii — Quod in sanctis primae mortis pro ueritate susceptio secundae sit mortis abolitioSi enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte conpleta secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleraretur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, inpiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reuiuescant.
Caput Viiii — Tempus mortis, quo uitae sensus aufertur, in morientibus an in mortuis esse dicendum sitSed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors. quae transacta adque praeterita est, sed post eam uita praesens animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum morerentur, quoniam grauis et molestus eius inerat sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo uel bona uel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius grauem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum in tanta est extremitate uitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc uiuit. Idem ipse igitur simul et moriens est et uiuens, sed morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et uiuens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare uiuentem. Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest esse uiuens et moriens: nescio quando sit uiuens.
Caput X — An uita mortalium mors potius quam uita dicenda sitEx - quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, numquam in eo non agitur ut mors ueniat. Hoc enim agit eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita dicenda est), ut ueniatur in mortem. Nemo quippe est, qui non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cottidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus uitae huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum stare uel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui uita breuior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus, alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate ambo currebant. Aliud est autem amplius uiae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque singulis agitur, donec ea consumta mors, quae agebatur, inpleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod, cum uita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in uita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius quam uiuente, si et in uita et in morte simul non potest esse. An potius et in uita et in morte simul est; in uita scilicet, in qua uiuit, donec tota detrahatur; in morte autem, quia iam moritur, cum uita detrahitur? Si enim non est in uita, quid est quod detrahitur, donec eius fiat perfecta consumtio? Si autem non est in morte, quid est uitae ipsa detractio? Non enim frustra, cum uita fuerit corpori tota detracta, post mortem iam dicitur, nisi quia mors erat, cum detraheretur. Nam si ea detracta non est homo in morte, sed post mortem: quando, nisi cum detrahitur, erit in morte?
Caput Xi — An quisquam simul et uiuens esse possit et mortuus

Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit, mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus ante mortem, in morte, post mortem\', ita tria singulis singula \'uiuens, moriens mortuusque reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum uero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter utrumque, quo moriens uel in morte sit; quoniam si adhuc uiuit, ante mortem est; si uiuere destitit, iam post mortem est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec inuenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum. Nonne ergo uidendum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando quidem si uiuitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non in morte; si autem uiuere iam cessatum est, iam non est, quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors est ante quid uel post, quid est quod dicitur ante mortem siue post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Adque utinam in paradiso bene uiuendo egissemus, ut re uera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, uerum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione uitari.

Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus (ante mortem\', priusquam mors accidat; sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille testatus est, et: Illis adque illis illud adque illud moriens dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur; quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse. quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo enim post mortem, si adhuc in morte? praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui, priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina lingua nec grammatici declinare potuerint, ea regula qua cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit uerbum praeteriti temporis \'ortus est\'; et si qua similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero, quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum, responderi adsolet \'mortuus est>, u littera geminata. Sic enim dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, [carduus], conspicuus et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemtoris nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque conplexu. Ibi e contrario non erunt homines ante mortem adque post mortem, sed semper in morte; ac per hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes. Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi erit mors ipsa sine morte.

Caput Xii — Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatusCum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda] ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors, cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda uero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo uetito: Quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini: non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima priuatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa conplexa est.
Caput Xiii — Praeuaricatio primorum hominum quam primam senserit poenamNam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate confusi sunt. Unde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis prima conperta sunt, pudenda texerunt; quae prius eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam poenam inboedientiae suae. Iam quippe anima libertate in peruersum propria delectata et Deo dedignata seruire pristino corporis seruitio destituebatur, et quia superiorem dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere aduersus spiritum, cum qua controuersia nati sumus, trahentes originem mortis et in membris nostris uitiataque natura contentionem eius siue uictoriam de prima praeuaricatione gestantes.
Caput Xiiii — Qualis homo sit factus a Deo et in quam sortem deciderit suae uoluntatis arbitrioDeus enim creauit hominem rectum, naturarum auctor, non utique uitiorum; sed sponte deprauatus iusteque damnatus deprauatos damnatosque generauit. Omnes enim fuimus in illo uno, quando omnes fuimus ille unus, qui per feminam lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum. Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma, in qua singuli uiueremus; sed iam erat natura seminalis, ex qua propagaremur; qua scilicet propter peccatum uitiata et uinculo mortis obstricta iusteque damnata non alterius condicionis homo ex homine nasceretur. Ac per hoc a liberi arbitrii malo usu series calamitatis huius exorta est, quae humanum genus origine deprauata, uelut radice corrupta, usque ad secundae mortis exitium, quae non habet finem, solis eis exceptis qui per Dei gratiam liberantur, miseriarum conexione perducit.
Caput Xv

Quod Adam peccaturus prius ipse reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo, et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse.

Quam ob- rem etiamsi in eo quod dictum est: Morte moriemini, quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua uita, quod illi Deus est (non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est uoluntas eius; ad bonum uero eius prior est uoluntas Creatoris eius; siue ut eam faceret, quae nulla erat, siue ut reficiat, quia lapsa perierat), — etiamsi ergo hanc intellegamus Deum denuntiasse mortem in eo quod ait: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini, tamquam diceret: Qua die me deserueritis per inoboedientiam, deseram uos per iustitiam: profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae. Nam in eo, quod inoboediens motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit animam Deus. Ea significata est uerbis eius, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit: Adam, ubi es? non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet ubi esset, in quo Deus non esset. Cum uero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, uenit in experimentum mors altera, de qua Deus peccatum adhuc puniens homini dixerat: Terra es et in terram ibis; ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, conpleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur. Neque enim corpus, quod de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, cum deseritur sua uita, id est anima. Unde constat inter Christianos ueraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum uindicans Deus dixit homini, in quo tunc omnes eramus: Terra es et in terram ibis.

Caput Xvi

De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum deum dis minoribus promittentem, quod numquam sint corporibus exuendi. a

Sed philosophi, contra quorum calumnias defendimus ciuitatem Dei, hoc est eius ecclesiam, sapienter sibi uidentur inridere, quod dicimus animae a corpore separationem inter poenas eius esse deputandam, quia uidelicet eius perfectam beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus corpore exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda redierit. Ubi si nihil, quo ista refelleretur opinio, in eorum litteris inuenirem, operosius mihi disputandum esset, quo demonstrarem non corpus esse animae, sed corruptibile corpus onerosum. Unde illud est quod de scripturis nostris in superiore libro commemorauimus: Corpus enim corruptibile adgrauat animam. Addendo utique corruptibile non qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente uindicta, animam perhibuit adgrauari. Quod etiamsi non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte soluentur: quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere? Nempe Platonis haec uerba sunt, sicut ea Cicero in Latinum uertit, quibus inducit summum deum deos quos fecit adloquentem ac dicentem: Vos, qui deorum satu orti estis, adtendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissolubilia me inuito, quamquam omne conligatum solui potest; sed haudquaquam bonum est ratione uinctum uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos quidem esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen dissoluemini, neque uos ulla mortis fata periment, nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram, quam illa quibus estis [tum, cum gignebamini,] conligati). Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales dei a quo facti sunt uoluntate adque consilio. Si ergo animae poena est in qualicumque corpore conligari, quid est quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur, id est dissoluantur a corpore, de sua facit inmortalitate securos; non propter eorum naturam, quae sit conpacta, non simplex, sed propter suam inuictissimam uoluntatem, qua potens est facere, ut nec orta occidant nec conexa soluantur, sed incorruptibiliter perseuerent?

Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia quaestio est. Neque enim ei continuo concedendum est globos istos luminum siue orbiculos luce corporea super terras seu die seu nocte fulgentes suis quibusdam propriis animis uiuere eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso uniuerso mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera continerentur animalia, instanter adfirmat. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus. Hoc tantum contra istos commemorandum putaui, qui se Platonicos uocari uel esse gloriantur, cuius superbia nominis erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum uulgo uocabulum uilem faciat palliatorum tanto magis inflatam, quanto magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina Christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tamquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus animae et eam semper esse uelimus in corpore, uelut aerumnoso uinculo conligatam; cum eorum auctor et magister Plato donum a deo summo dis ab illo factis dicat esse concessum, ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus eos conexuit, separentur.

Caput Xvii — Contra eos, qui adserunt corpora terrena in cor. ruptibilia fieri et aeterna non posse

Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse non posse, cum ipsam uniuersam terram dei sui, non quidem summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum in medio positum et sempiternum esse non dubitent. Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum, id est istum mundum, ceteris dis, qui infra eum sunt, praeferendum, eundemque esse existiment animantem, anima scilicet, sicut adserunt, rationali uel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa, ipsiusque corporis tamquam membra locis suis posita adque digesta quattuor constituerit elementa, quorum iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam uelint: quid causae est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium corpora, si Deus sicut illud uelit, aeterna esse non possint? Sed terrae, inquiunt, terra reddenda est, unde animalium terrestria sumta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit necesse dissolui et emori et eo modo terrae stabili ac sempiternae, unde fuerant sumta, restitui. Si quis hoc etiam de igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse uniuerso igni corpora, quae inde sumta sunt, ut caelestia fierent animalia: nonne inmortalitas, quam talibus dis, uelut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam uiolentia disputationis huius intercidet? An ibi propterea non fit, quia Deus non uult, cuius uoluntatem, ut ait Plato, nulla uis uincit? Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt uincta soluantur nec ea quae sunt ex elementis sumta reddantur adque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato? Quur ergo non possit, ut nec terrestria moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani credunt, sed quo usque Platonici uolunt? Nimirum quippe consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt nosse prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, uoluntatem Spiritus eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura humana deceperit.

Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia, uerum etiam peruicacia, ut et sibi apertissime refragentur magnis disputationum uiribus adserentes animae, ut beata esse possit, non terrenum tantum, sed omne corpus esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas animas et tamen aeternis corporibus inligatas, caelestes quidem igneis, Iouis autem ipsius animam, quem mundum istum uolunt, omnibus omnino corporeis elementis, quibus haec tota moles a terra in caelum surgit, inclusam. Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron uocant, per omnes partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa uiueret et eam quamuis non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare adque tardare non posset. Cum igitur suspicionibus suis ista permittant, quur nolunt credere, diuina uoluntate adque potentia inmortalia corpora fieri posse terrena, in quibus animae nulla ab eis morte separatae, nullis eorum oneribus adgrauatae sempiterne ac feliciter uiuant, quod deos suos posse adserunt in corporibus igneis Iouemque ipsum eorum regem in omnibus corporeis elementis? Nam si animae, ut beata sit, corpus est omne fugiendum, fugiant di eorum de globis siderum, fugiat Iuppiter de caelo et terra; aut si non possunt, miseri iudicentur. Sed neutrum isti uolunt, qui neque a corporibus separationem audent dare dis suis, ne illos mortales colere uideantur, nec beatitudinis priuationem, ne infelices eos esse fateantur. Non ergo ad beatitudinem consequendam omnia fugienda sunt corpora; sed corruptibilia molesta, grauia moribunda; non qualia fecit primis hominibus bonitas Dei, sed qualia esse conpulit poena peccati.

Caput Xviii

De terrenis corporibus, quae philosophi adfirmant in caelestibus esse non posse, quia, quod terrenum est, naturali pondere reuocetur ad terram.

Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale pondus uel in terra teneat uel cogat ad terram et ideo in caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa adque fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit; sed quia et ad hoc respondendum est uel propter Christi corpus cum quo ascendit in caelum uel propter sanctorum qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo adtentius pondera ipsa terrena. Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis uasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima uoluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata posse dissolui, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamuis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi uolunt ponant et quo uolunt agant, situ motuque facillimo! An uero si hoc angeli faciant et quaelibet animalia terrestria rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse aut onera sentire credendum est? Quur ergo sanctorum perfectos et beatos diuino munere spiritus sine ulla difficultate posse ferre quo uoluerint et sistere ubi uoluerint sua corpora non credamus? Nam cum terrenorum corporum, sicut onera in gestando sentire consueuimus, quanto maior est quantitas, tanto sit maior et grauitas, ita ut plura pondo quam pauciora plus premant: membra tamen suae carnis leuiora portat anima, cum in sanitate robusta sunt quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit saluus et ualidus quam exilis et morbidus, ipse tamen ad suum corpus mouendum adque portandum agilior est, cum in bona ualetudine plus habet molis, quam cum in peste uel fame minimum roboris. Tantum ualet in habendis etiam terrenis corporibus, quamuis adhuc corruptibilibus adque mortalibus, non quantitatis pondus, sed temperationis modus. Et quis uerbis explicat, quantum distet inter praesentem quam dicimus sanitatem et inmortalitatem futuram? Non itaque nostram fidem redarguunt philosophi de ponderibus corporum. Nolo enim quaerere, quur non credant terrenum esse posse corpus in caelo, cum terra uniuersa libretur in nihilo. Fortassis enim de ipso medio mundi loco, eo quod in eum coeant quaeque grauiora, etiam argumentatio ueri similior habeatur. Illud dico: Si di minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne remouere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille uoluntati potestatique concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diuersa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem, corruptionem auferat, naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem? Sed de fide resurrectionis mortuorum et de corporibus eorum inmortalibus diligentius, si Deus uoluerit, in fine huius operis disserendum est.

Caput Xviiii

Contra eorum dogmata, qui primos homines, si non peccassent, inmortales futuros fuisse non credunt, aeternitatem animarum uolunt carere corpori bus.

Nunc de corporibus primorum hominum quod instituimus explicemus; quoniam nec mors ista, quae bona perhibetur bonis nec tantum paucis intellegentibus siue credentibus, sed omnibus nota est, qua fit animae a corpore separatio, qua certe corpus animantis, quod euidenter uiuebat, euidenter emoritur, eis potuisset accidere, nisi peccati meritum sequeretur. Licet enim iustorum ac piorum animae defunctorum quod in requie uiuant dubitare fas non sit, usque adeo tamen eis melius esset cum suis corporibus bene ualentibus uiuere, ut etiam illi, qui omni modo esse sine corpore beatissimum existimant, hanc opinionem suam sententia repugnante conuincant. Neque enim quisquam audebit illorum sapientes homines, siue morituros siue iam mortuos, id est aut carentes corporibus aut corpora relicturos, dis inmortalibus anteponere. quibus Deus summus aput Platonem munus ingens, indissolubilem scilicet uitam, id est aeternum cum suis corporibus consortium, pollicetur. Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc uitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum, qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum, . Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; quod Vergilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur. Ita quippe animas mortalium nec in suis corporibus semper esse posse existimat, sed mortis necessitate dissolui, nec sine corporibus durare perpetuo, sed alternantibus uicibus indesinenter uiuos ex mortuis et ex uiuis mortuos fieri putat; ut a ceteris hominibus hoc uideantur differre sapientes, quod post mortem feruntur ad sidera, ut aliquanto diutius in astro sibi congruo quisque requiescat adque inde rursus miseriae pristinae oblitus et cupiditate habendi corporis uictus redeat ad labores aerumnasque mortalium; illi uero, qui stultam duxerint uitam, ad corpora suis meritis debita siue hominum siue bestiarum de proximo reuoluantur. In hac itaque durissima condicione constituit etiam bonas adque sapientes animas, quibus non talia corpora distributa sunt, cum quibus semper adque inmortaliter uiuerent, ut neque in corporibus permanere neque sine his possint in aeterna puritate durare. De quo Platonico dogmate iam in libris superioribus diximus Christiano tempori erubuisse Porphyrium et non solum ab animis humanis remouisse corpora bestiarum, uerum etiam sapientium animas ita uoluisse de corporeis nexibus liberari, ut corpus omne fugientes beatae aput Patrem sine fine teneantur. Itaque ne a Christo uinci uideretur uitam sanctis pollicente perpetuam, etiam ipse purgatas animas sine ullo ad miserias pristinas reditu in aeterna felicitate constituit; et ut Christo aduersaretur, resurrectionem incorruptibilium corporum negans non solum sine terrenis, sed sine ullis omnino corporibus eas adseruit in sempiternum esse uicturas. Nec tamen ista qualicumque opinione praecepit saltem ne dis corporatis religionis obsequio subderentur. Quid ita, nisi quia eas, quamuis nulli corpori sociatas, non credidit illis esse meliores? Quapropter, si non audebunt isti, sicut eos ausuros esse non arbitror, dis beatissimis et tamen in aeternis corporibus constitutis humanas animas anteponere: quur eis uidetur absurdum, quod fides Christiana praedicat, et primos homines ita fuisse conditos, ut, si non peccassent, nulla morte a suis corporibus soluerentur, sed pro meritis oboedientiae custoditae inmortalitate donati cum eis uiuerent in aeternum; et talia sanctos in resurrectione habituros ea ipsa, in quibus hic laborauerunt, corpora, ut nec eorum carni aliquid corruptionis uel difficultatis nec eorum beatitudini aliquid doloris et infelicitatis possit accidere?

Caput Xx

Quod caro sanctorum, quae nunc requiescit in spe, in meliorem reparanda sit qualitatem, quam fuit primorum hominum ante peccatum.

Proinde nunc sanctorum animae defunctorum ideo non habent grauem mortem, qua separatae sunt a corporibus suis, quia caro eorum requiescit in spe. quaslibet sine ullo iam sensu contumelias accepisse uideatur. Non enim, sicut Platoni uisum est, corpora obliuione desiderant, sed potius, quia meminerunt quid sibi ab eo sit promissum, qui neminem fallit, qui eis etiam de capillorum suorum integritate securitatem dedit, resurrectionem corporum, in quibus multa dura perpessi sunt, nihil in eis ulterius tale sensuri desiderabiliter et patienter expectant. Si enim carnem suam non oderant, quando eam suae menti infirmitate resistentem spiritali iure cohercebant, quanto magis eam diligunt etiam ipsam spiritalem futuram! Sicut enim spiritus carni seruiens non incongrue carnalis, ita caro spiritui seruiens recte appellabitur spiritalis, non quia in spiritum conuertetur, sicut nonnulli putant ex eo quod scriptum est: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, sed quia spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur usque ad inplendam inmortalitatis indissolubilis securissimam uoluntatem, omni molestiae sensu, omni corruptibilitate et tarditate detracta. Non solum enim non erit tale, quale nunc est in quauis optima ualetudine, sed nec tale quidem, quale fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri non essent, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur, nondum spiritalia, sed adhuc animalia corpora terrena gestantes. Quae licet senio non ueterescerent, ut necessitate perducerentur ad mortem (qui status eis de ligno uitae, quod in medio paradiso cum arbore uetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur), tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem, quae fuerat interdicta, non quia ipsa erat malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae bonum, quae magna uirtus est rationalis creaturae sub Creatore Domino constitutae. Nam ubi nullum malum tangebatur, profecto, si prohibitum tangeretur, sola inoboedientia peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem uitae propterea gustabatur, ne mors eis undecumque subreperet uel senectute confecta decursis temporum spatiis interirent; tamquam cetera essent alimento, illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum uitae in paradiso corporali, sicut in spiritali, hoc est intellegibili, paradiso sapientia Dei, de qua scriptum est: Lignum uitae est amplectentibus eam.

Caput Xxi

De paradiso, in quo primi homines fuerunt, quod recte per significationem eius spiritale aliquid intellegatur, salua ueritate narrationis historicae de corporali loco.

Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes generis humani sanctae scripturae ueritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna fructifera in uirtutes uitae moresque conuertunt; tamquam uisibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta uel scripta sint. Quasi \' propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sarra, et ex eis duo filii Abrahae, unus de ancilla, alius de libera. quia duo testamenta in eis figurata dicit apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit, quia potest illic figurata significatione etiam Christus intellegi, eodem apostolo dicente: Petra autem erat Christus. Nemo itaque prohibet intellegere paradisum uitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor uirtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam adque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas, et lignorum fructus mores piorum, et lignum uitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam, et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati experimentum. Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam iuste, constituit Deus, sed non suo bono experitur homo. Possunt haec etiam in ecclesia intellegi, ut ea melius accipiamus tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum; paradisum scilicet ipsam ecclesiam, sicut de illa legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor euangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera eorum, lignum uitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae boni et mali proprium uoluntatis arbitrium. Nec se ipso quippe homo diuina uoluntate contemta nisi perniciose uti potest, adque ita discit, quid intersit, utrum inhaereat communi omnibus bono an proprio delectetur. Se quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque conpletus cantet in psalmo, si tamen mala sua sentit: Ad me ipsum turbata est anima mea; correctusque iam dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Haec et si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter paradiso nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae ueritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur.

Caput Xxii — De corporibus sanctorum post resurrectionem, quae sic spiritalia erunt, ut non in spiritum caro uertaturCorpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo uel senectute inueterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia deuitetur; quoniam certo et omni modo inuiolabili munere inmortalitatis induentur, ut non nisi uelint, possibilitate, non necessitate uescantur. Quod angeli quoque uisibiliter et tractabiliter apparentes, non quia indigebant, sed quia uolebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt. Neque enim in phantasmate angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt, quamuis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis indigentia uesci uiderentur. Unde est quod ait angelus in libro Tobiae: Videbatis me manducare, sed uisu ueatro uidebatis; id est necessitate reficiendi corporis, sicut uos facitis, me cibum sumere putabatis. Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana de ipso Saluatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen uera, cibum ac potum cum discipulis sumsit. Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur. Unde et spiritalia erunt, -non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu uiuificante subsistent.
Caput Xxiii

Quid intellegendum sit de corpore animali et de corpore spiritali, et qui moriantur in Adam, qui uero uiuificentur in Christo.

Nam sicut ista, quae habent animam uiuentem, nondum spiritum uiuificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia uocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu uiuificante passura. Tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conueniat. Primus autem homo de terra terrenus in animam uiuentem factus est, non in spiritum uiuificantem, quod ei post oboedientiae meritum seruabatur. Ideo corpus eius, quod cibo ac potu egebat, : ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta adque indissolubili, sed ligno uitae a mortis necessitate prohibebatur adque in iuuentutis flore tenebatur, non spiritale, sed animale fuisse non dubium est, nequaquam tamen moriturum, nisi in Dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo conruisset et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen uitae prohibitus traditus esset tempori uetustatique finiendus, in ea dumtaxat uita, quam in corpore licet animali, donec spiritale oboedientiae merito fieret, posset in paradiso nisi peccasset habere perpetuam. Quapropter etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intellegamus simul significatam in eo quod Deus dixerat: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini: non ideo debet absurdum uideri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumserunt. Eo quippe die mutata in deterius uitiataque natura adque a ligno uitae separatione iustissima mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus. Propter quod apostolus non ait: Corpus quidem moriturum est propter peccatum, sed ait: Corpus quidem mortuum est. propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Deinde subiunxit: Si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis: qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. Tunc ergo erit corpus in spiritum uiuificantem, quod nunc est in animam uiuentem; et tamen mortuum dicit apostolus, quia iam moriendi necessitate constrictum est. Tunc autem ita erat in , animam uiuentem, quamuis non in spiritum uiuificantem, ut tamen mortuum dici non recte posset, quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. Cum uero Deus et dicendo: Adam, ubi es? mortem significauerit animae, quae facta est illo deserente, et dicendo: Terra es et in terram ibis mortem significauerit corporis, quae illi fit anima discedente: propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse uoluit propter dispensationem testamenti noui, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo uenisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus; mors uero secunda non utique communis est omnibus propter eos, qui secundum propositum uocati sunt, quos ante praesciuit et praedestinauit, sicut ait apostolus, conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos a secunda morte per Mediatorem Dei gratia liberauit.

In corpore ergo animali primum hominem factum sic apostolus loquitur. Volens enim ab spiritali, quod in resurrectione futurum est, hoc quod nunc est animale discernere: Seminatur, inquit, in corruptione, surget in in corruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Deinde ut hoc probaret: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale. Et ut quid esset animale corpus ostenderet: Sic, inquit, scriptum est: Factus est primus homo in animam uiuentem. Isto igitur modo uoluit ostendere quid sit corpus animale, quamuis scriptura non dixerit de homine primo, qui est appellatus Adam, quando illi anima flatu Dei creata est: Et factus est homo in corpore animali; sed: Factus est homo in animam uiuentem. In eo ergo quod scriptum est: Factus est primus homo in animam uiuentem, uoluit apostolus intellegi corpus hominis animale. Spiritale autem quem ad modum intellegendum esset, ostendit addendo: Nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, procul dubio Christum significans, qui iam ex mortuis ita resurrexit, ut mori deinceps omnino non possit. Denique sequitur et dicit: Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Ubi multo apertius declarauit se animale corpus insinuasse in eo quod scriptum est factum esse primum hominem in animam uiuentem, spiritale autem in eo quod ait: Nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. Prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam, quamuis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus et nos, hactenus eius mutata uitiataque natura, quatenus in illo, postea quam peccauit, effectum est, unde haberet iam moriendi necessitatem; tale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non quidem necessitate, sed potestate; postea uero spiritale, quale iam praecessit in Christo tamquam in capite nostro, secuturum est autem in membris eius ultima resurrectione mortuorum.

Adiungit deinde apostolus duorum istorum hominum euidentis simam differentiam dicens: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo est. Hoc apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis secundum sacramentum regenerationis fiat, sicut alibi dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis, quod est animale nascendo, spiritale factum fuerit resurgendo. Ut enim eius itidem uerbis utar: Spe salui facti sumus. Induimus autem imaginem terreni hominis propagatione prae. uaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; sed induimus imaginem caelestis hominis gratia indulgentiae uitaeque perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, non nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum; quem caelestem hominem uult intellegi, quia de caelo uenit, ut terrenae mortalitatis corpore uestiretur, quod caelesti inmortalitate uestiret. Caelestes uero ideo appellat et alios, quia fiunt per gratiam membra eius, ut cum illis sit unus Christus, uelut caput et corpus. Hoc in, eadem epistula euidentius ita ponit: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur; iam utique in corpore spiritali quod erit in spiritum uiuificantem; non quia omnes, qui in Adam moriuntur, membra erunt Christi (ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte plectentur); sed ideo dictum est omnes adque omnes, quia, sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo corpore spiritali nisi in Christo uiuificatur. Proinde nequaquam putandum est nos in resurrectione tale corpus habituros, quale habuit homo primus ante peccatum; nec illud, quod dictum est: Qualis terrenus, tales et terreni, secundum id intellegendum, quod factum est admissione peccati. Non enim existimandum est eum prius, quam peccasset, spiritale corpus habuisse et peccati merito in animale mutatum. Ut enim hoc putetur, parum adtenduntur tanti uerba doctoris, qui ait: Si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam uiuentem. Numquid hoc post peccatum factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua beatissimus £aulus ad corpus animale monstrandum hoc testimonium legis adsumsit?

Caput Xxiiii

Qualiter accipienda sit uel illa insufflatio Dei, qua primus homo factus est in animam uiuentem, uel illa, quam Dominus fecit dicens discipulis - suis: Accipite Spiritum sanctum.

Unde et illud parum considerate quibusdam uisum est, in eo quod legitur: Inspirauit Deus in faciem eius spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuentem, non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae iam inerat, Spiritu sancto uiuificatam. Mouet enim eos, quod Dominus Iesus, postea quam resurrexit a mortuis, insufflauit dicens discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Unde tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi et hic secutus euangelista dixerit: Et facti sunt in animam uiuentem. Quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus, quod animarum quaedam uita sit Spiritus Dei, sine quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamuis earum praesentia uiuere corpora uideantur. Sed non ita factum, quando est conditus homo, satis ipsa libri uerba testantur, quae ita se habent: Et formauit Deus hominem puluerem de terra. Quod quidam planius interpretandum putantes dixerunt: Et finxit Deus hominem de limo terrae, quoniam superius dictum fuerat: Fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae; ut ex hoc limus intellegendus uideretur, umore scilicet terraque concretus. Ubi enim hoc dictum est, continuo sequitur: Et formauit Deus hominem puluerem de terra, sicut Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura ipsa conuersa est. Siue autem formauit siue finxit quis dicere uoluerit, quod Graece dicitur licXaasv, ad rem nihil interest; magis tamen proprie dicitur finxit. Sed ambiguitas uisa est deuitanda eis, qui formauit dicere maluerunt, eo quod in Latina lingua illud magis obtinuit consuetudo, ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante conponunt. Hunc igitur formatum hominem de terrae puluere siue limo (erat enim puluis umectus) — hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut scriptura locuta est, puluerem de terra animale corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit: Et factus est iste homo in animam uiuentem\', id est, formatus iste puluis factus est in animam uiuentem.

Iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo, quoniam homo non est corpus solum uel anima sola, sed qui et anima constat et corpore. Hoc quidem uerum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis loquimur. Quis enim dicere prohibetur cottidiani quadam lege sermonis: Homo ille defunctus est et nunc in requie est uel in poenis. cum de anima sola possit hoc dici, et: Illo aut illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore non possit intellegi? An dicturi sunt sic loqui scripturam non solere diuinam? Immo uero illa ita nobis in hoc adtestatur, ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et uiuit homo, tamen etiam singula hominis uocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem uocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque sit homo unus. Sed intellegendum est, secundum quid dicatur homo ad imaginem Dei et homo terra adque iturus in terram. Illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem Deus insufflando uel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, id est hominis corpori; hoc autem secundum corpus, qualem hominem Deus finxit ex puluere, cui data est anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam uiuentem.

Quapropter in eo, quod Dominus fecit, quando insufflauit dicens: Accipite Spiritum sanctum, nimirum hoc intellegi uoluit, quod Spiritus sanctus non tantum sit Patris, uerum etiam ipsius Unigeniti Spiritus. Idem ipse est quippe Spiritus . et Patris et Filii, cum quo est trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille corporeus de carnis ore procedens substantia erat Spiritus sancti adque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum est. Semper autem iste Spiritus in scripturis sanctis Graeco uocabulo rcveufia dicitur, sicut eum et hoc loco Iesus appellauit, quando eum corporalis sui oris flatu significans discipulis dedit; et locis omnibus diuinorum eloquiorum non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit. Hic uero, ubi legitur: Et finxit Deus hominem puluerem de terra et insufflauit siue inspirauit in faciem eius spiritum uitae, non ait Graecus rcveofta, quod solet dici Spiritus sanctus, sed 7cvoVjv, quod nomen in creatura quam in Creatore frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam hoc uocabulum non spiritum, sed flatum appellare maluerunt. Hoc enim est in Graeco etiam illo loco aput Esaiam, ubi Deus dicit: Omnem flatum ego feci, omnem animam sine dubitatione significans. Quod itaque Graece nvoifj dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem uel aspirationem, quando etiam Dei dicitur, interpretati sunt; Trveufjia uero numquam nisi spiritum, siue hominis (de quo ait apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?) siue pecoris (sicut in Salomonis libro scriptum est: Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram?) siue istum corporeum, qui etiam uentus dicitur, (nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: Ignis, grando, nix, glacies spiritus tempestatis) siue iam non creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus in euangelio: Accipite Spiritum sanctum, eum corporei sui oris flatu significans, et ubi ait: Ite, baptizate[omnes] gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi ipsa trinitas excellentissime et euidentissime commendata est, et ubi legitur: Deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum litterarum locis. In his quippe omnibus testimoniis scripturarum, quantum ad Graecos adtinet, non TWOTJV uidemus scriptum esse, sed πνεῡμα; quantum autem ad Latinos, non flatum, sed spiritum. Quapropter in eo, quod scriptum est: Inspirauit, uel si magis proprie dicendum est: Insufflauit in faciem eius spiritum uitae, si Graecus non irvoVjv, sicut ibi legitur, sed πνεῡμα; posuisset, nec sic esset consequens, ut Creatorem Spiritum, qui proprie dicitur in trinitate Spiritus sanctus, intellegere cogeremur; quando quidem πνεῡμα, ut dictum est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura dici solere manifestum est.

Sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet uitae, nisi illum sanctum Spiritum uellet intellegi; et cum dixisset: Factus est homo in animam, non adderet uiuentem, . nisi animae uitam significaret, quae illi diuinitus inpertitur dono Spiritus Dei. Cum enim uiuat anima, inquiunt, proprio suae uitae modo, quid opus erat addere uiuentem, nisi ut ea uita intellegeretur, quae illi per sanctum Spiritum datur? Hoc quid est aliud nisi diligenter pro humana suspicione contendere et scripturas sanctas neglegenter adtendere? Quid enim magnum erat non ire longius, sed in eodem ipso libro paulo superius legere: Producat terra animam uiuentem, quando animalia terrestria cuncta creata sunt? Deinde aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro quid magnum erat aduertere quod scriptum est: Et omnia, quae habent spiritum uitae, et omnis, qui erat super aridam, mortuus est, cum insinuaret omnia quae uiuebant in terra perisse diluuio? Si ergo et animam uiuentem et spiritum uitae etiam in pecoribus inuenimus, sicut loqui diuina scriptura consueuit, et cum hoc quoque loco, ubi legitur: Omnia quae habent spiritum uitae, non Graecus πνεῡμα, sed πνοην dixerit: quur non dicimus: Quid opus erat ut adderet uiuentem, cum anima nisi uiuat esse non possit? aut quid opus erat ut adderet uitae, cum dixisset spiritum? Sed intellegimus animam uiuentem et spiritum uitae scripturam suo more dixisse, cum animalia, id eat animata corpora, uellet intellegi, quibus inesset per animam perspicuus iste etiam corporis sensus. In hominis autem conditione obliuiscimur, quem ad modum loqui scriptura consueuerit, cum suo prorsus more locuta sit, quo insinuaret hominem etiam rationali anima accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et terra producentibus, sed Deo flante creatam uoluit intellegi, sic tamen factum, ut in corpore animali, quod fit anima in eo uiuente, sicut illa animalia uiueret, de quibus dixit: Producat terra animam uiuentem, et quae itidem dixit habuisse in se spiritum uitae; ubi etiam in Graeco non dixit πνεῡμα, sed ffvoVjv; non utique Spiritum sanctum, sed eorum animam tali exprimens nomine.

Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intellegitur, quem si animam crediderimus, consequens erit, ut eiusdem fateamur esse substantiae paremque illius sapientiae, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodii. Non quidem dixit sapientia ore Dei efflatam se fuisse, sed ex eius ore prodisse. Sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respil\'ando ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus: ita omnipotens Deus non de sua natura neque subiacenti creatura, sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis inserendo inspirasse uel insufflasse conuenientissime dictus est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia non creatus creatum. Verum tamen ut sciant isti, qui de scripturis loqui uolunt et scripturarum locutiones non aduertunt, non hoc solum dici exire ex ore Dei, quod est aequalis eiusdemque naturae, audiant uel legant quod Deo dicente scriptum est: Quoniam tepidus es et neque calidus neque frigidus, incipiam te reicere ex ore meo.

Nulla itaque causa est, quur apertissime loquenti resistamus apostolo, ubi ab spiritali corpore corpus animale discernens, id est ab illo in quo futuri sumus hoc in quo nunc sumus, ait: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale; si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. Sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo modo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. De quibus omnibus apostolicis uerbis superius locuti sumus. Corpus igitur animale, in quo primum hominem Adam factum esse dicit apostolus, sic erat factum, non ut mori omnino non posset, sed ut non moreretur, nisi homo peccasset. Nam illud, quod spiritu uiuificante spiritale erit et inmortale, mori omnino non poterit, sicut anima creata est inmortalis, quae licet peccato mortua perhibeatur carens quaiam uita sua, hoc est dei Spiritu, quo etiam sapienter et beate uiuere poterat, tamen propria quadam, licet misera, uita sua non desinit uiuere, quia inmortalis est creata; sicut etiam desertores angeli, licet secundum quendam modum mortui sint peccando, quia fontem uitae deseruerunt, qui Deus est, quem potando sapienter et beate poterant uiuere, tamen non sic mori potuerunt, ut omni modo desisterent uiuere adque sentire, quoniam inmortales creati sunt; adque ita in secundam mortem post ultimum praecipitabuntur iudicium, ut nec illic uita careant, quando quidem etiam sensu, cum in doloribus futuri sunt, nori\'carebunt. Sed homines ad Dei gratiam pertinentes, ciues sanctorum angelorum in beata uita manentium, ita spiritalibus corporibus induentur, ut neque peccent amplius neque. moriantur; ea tamen inmortalitate uestiti, quae. sicut angelerum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente ca s, sed nulla omnino carnali corruptibilitate uel tarditate remanente.

Sequitur autem quaestio necessario pertractanda et Domino Deo ueritatis adiuuante soluenda: Si libido membrorum inoboedientium ex peccato inoboedientiae in illis primis hominibus, cum illos diuina gratia deseruisset, exorta est; unde in suam nuditatem oculos aperuerunt, id est eam curiosius aduerterunt, et quia inpudens motus uoluntatis arbitrio resistebat, pudenda texerunt: quo modo essent filios propagaturi. si, ut creati fuerant, sine praeuaricatione mansissent. Sed quia et liber iste claudendus est nec tanta quaestio in sermonis angustias coartanda, in eum qui sequitur commodiore dispositione differtur.

Liber Xiiii

Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, uerum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis uinculo conligandum ex homine uno Deum uoluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diuersis ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum uestium sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas ciuitates duas secundum scripturas nostras merito appellare pos25 semus. Una quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum uiuere in - sui cuiusque generis pace uolentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace uiuentium.

Caput Ii — De uita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit uitiis:

Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum uiuere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, uel non recolens uel minus aduertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem uiuere, quia summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne uulgus, qui non aliquo dogmate uel eo modo philosophantur, sed procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum uiuere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur scriptura diuina, secundum carnem uiuere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni adque mortalis aninr.antis (ueluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia uolucrum, alia piscium), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Quid enim uoluit intellegi nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo exoperibuslegis. Secundum hoc intellegitur: Et Verbum caro factum est, id est homo; quod non recte accipientes quidam putauerunt Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur dicentis: Tulerant Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemorauimus.

Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, diuina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem uiuere (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad + rem praesentem satis esse uidebitur, consideratus poterit hanc dissoluere quaestionem, quid sit secundum carnem uiuere. In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata damnauit, non illa tantum inuenimus, quae ad uoluptatem pertinent camis, sicuti sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; uerum etiam illa, quibus animi uitia demonstrantur a uoluptate carnis aliena. Quis enim seruitutem, quae idolis exhibetur, ueneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidias non potius intellegat animi uitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam uel haeresis alicuius errorem a uoluptatibus corporis tempe- . retur; et tamen etiam tunc homo, quamuis carnis libidines continere adque cohibere uideatur, secundum carnem uiuere hac apostolica auctoritate conuincitur, et in eo, quod abstinet a uoluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo uel quem putat inimicum dicat: \'Malam carnem,\' ac non potius: \'Malum animum habes aduersus me\'? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam. si quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere. Quur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et ueritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem uult nomine carnis intellegi?

Caput Iii — Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam

Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis moribus quorumcumque uitiorum, eo quod anima carne adfecta sic uiuit, profecto non uniuersam hominis naturam diligenter aduertit. Nam (cs o rpu s quidem corruptibile adgrauat animam). Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterior homo noster corrumpitur: Scimus, inquit, quia, terrena nostra domus habitationis resoluatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus, habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi inueniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemescimus grauati, in quo nolumus exspoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita. Et adgrauamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgrauationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate uestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non grauabit. Adgrauat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Verum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.

Quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens:
Igneus est illis uigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra,
omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium peccatorum adque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:
tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis, quae adgrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia uitae iniquae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huius modi mali est, quod ad carnis pertinet uoluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus: est tamen maxime superbus adque inuidus. Quae illum uitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem uitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, inuidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput adque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis aduersus eos contentiosior, animosior et magis aemulus adque inuidus inuenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, factus est homo similis diabolo; quia et ille secundum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, uerum etiam mendacii pater est. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

Caput Iiii — Quid sit secundum hominem, quid autem secundum Deum uiuere

Cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum uiuendum fuit, ut staret in ueritate et ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem ueritas Dei in meo mendacio abundauit. Nostrum dixit mendacium, ueritatem Dei. Cum itaque uiuit homo secundum ueritatem, non uiuit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim qui dixit: Ego sum ueritas. Cum uero uiuit secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium uiuit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, uiueret, id est illius potius quam suam faceret uoluntatem: non ita uiuere, quem ad modum est factus ut uiueret, hoc est mendacium. Beatus quippe uult esse etiam non sic uiuendo ut possit esse. Quid est ista uoluntate mendacius? Unde non frustra dici potest omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi ea uoluntate, qua uolumus ut bene sit nobis uel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, hinc potius male est nobis, uel cum fiat ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non de se ipso, secundum quem uiuendo delinquit?

Quod itaque diximus, hinc extitisse duas ciuitates diuersas inter se adque contrarias, quod alii secundum carnem, alii secundum spiritum uiuerent: potest etiam isto modo dici quod alii secundum hominem, alii secundum Deum uiuant Apertissime quippe <Paulus) ad Corinthios dicit: Cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed doctis spiritu, spiritalibus spiritalia conparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt a spiritus Dei; stultitia est enim illi. Talibus igitur, id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est a parte totum. Et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; adque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem uiuens homo; sicut non aliud quam homines significantur, siue ubi legitur: Ei operibus legis non iustificabitur omnis caro, siue quod scriptum est: Septuaginta quinque animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur. Et quod dictum est: Non in sapientiae humanae doctis uerbis, potuit dici: (Non in sapientiae carnalis\'; sicut quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit dici: \'Secundum carnem em). Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homines estis, quod est: \'Secundum hominem uiuitis, non secundum Deum, secundum quem si uiueretis, di essetis.\'

Caput V

Quod de corporis animaeque natura tolerabilior quidem Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed et ipsa reprobanda, quoniam uitiorum omnium causas naturae carnis adscribunt.

Non igitur opus est in peccatis uitiisque nostris ad Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere adque ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono uiuere secundum creatum bonum non est bonum, siue quisque secundum carnem siue secundum animam siue secundum totum hominem, qui ex anima constat et carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat uiuere. Nam qui uelut summum bonum laudat animae naturam et tamquam malum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter adpetit et carnem carnaliter fugit, quoniam id uanitate sentit humana, non ueritate diuina. Non quidem Platonici sicut Manichaei desipiunt, ut tamquam mali naturam terrena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus iste mundus uisibilis contrectabilisque conpactus est, qualitatesque eorum Deo artifici tribuant; uerum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic adfici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae siue tristitiae; quibus quattuor uel perturbationibus, ut Cicero appellat, uel passionibus, ut plerique uerbum e uerbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum uitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas aput Vergilium, cum audisset a patre aput inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinionem miratur exclamans:
O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
Sublimes animas iterumque ad tarda reuerti
Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum illi praedicatissimae puritati? Nonne ab huius modi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas adserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora uelle reuerti? Unde colligitur, etiamsi ita se haberet, quod est omnino uanissimum, uicissim alternans incessabiliter euntium adque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse ueraciter dici omnes culpabiles adque uitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, si quidem secundum ipsos illa, ut locutor nobilis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsam esse conpellat in corpore. Unde etiam illis fatentibus non ex carne tantum adficitur anima, ut cupiat metuat, laetetur aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

Caput Vi — De qualitate uoluntatis humanae, sub cuius iudicio adfectiones animi aut prauae habentur aut rectaeInterest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, uerum etiam laudalibes erunt. Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensione quae uolumus? Et quid est metus adque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. Et omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur adque fugiuntur, sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel illos adfectus mutatur et uertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, uitio malus est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. Sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit.
Caput Vii — Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo aput sacras litteras inueniri

Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere, quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus non ait: *Diligis me?\' sed: Amas me? ubi secutus ait euangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutauit huius unius rei uerbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te.

Hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur. Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli Iohannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores pecuniae. Recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas peruersa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo; et: Concupiuit anima mea desiderare iudicia tua, uel si adcommodatius dicitur: Desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupi- ■ ditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam in cor meum; et: Adinplebis me laetitia cum uultu tuo. Timor in bono est aput apostolum, ubi ait: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua. sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. De tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: (dolent gaudentque\', (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.

Caput Viii

De tribus perturbationibus, quas in animo sa- 10 pientis Stoici esse uoluerunt, excluso dolore siue tristitia, quam uirtus animi sentire non debeat.

Quas enim Graeci appellant eDrcadetac, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, adpetit bonum, quod facit sapiens: gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur eorcatetai; istae autem quattuor πάθη. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus; tamquam inpii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in euangelio: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt \'bona* et ita interpretati sunt: \'Quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona.\' Cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet iupleturum. Sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur \'bona\', sed: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi \'bona*. Non enim ait \'cupitis).

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. Quis enim nescit inpios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere inpiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberl\'imum uerissimumque praeceptum est: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti additum est (bon.ae\\ si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? Et aput auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: (Cupio, patres conscripti, me esse clementem.) Quia id uerbum in bono posuit. quis tam peruerse doctus existat, qui non eum \'Cupio\', sed \'Volo* potius dicere debuisse contendat? Porro aput Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:.
Nihil nolo aliud, inquit, nisi Philumenam.
Quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
Quanto satius est,
Te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoueas tuo,
Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua?
Gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate conplexus est:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.
Dixit etiam idem auctor:
Mala mentis gaudia
.

Proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; adque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime aput nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit uos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari quantam perfecit in uobis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

Caput Viiii — De perturbationibus animi, quarum adfectus rectos habet uita iustorum

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. Aput nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes adfectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem, expectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseuerare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseuerare, audiunt quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari; dolent in tentationibus, gaudent in tentationibus. Ut enim metuant tentari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum. ne et tu tenteris; ut autem cupiant tentari, audiunt quendam uirum fortem ciuitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in tentationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant in tentationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his mouentur adfectibus, uerum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab illo uidebantur, uerum etiam illos, qui futuri praeuidebantur, instruxit; illum, inquam, uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi adfectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere uitia sunt, uirtutes uocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae adfectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma serui agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicauit. Neque enim, in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus, falsus erat humanus adfectus. Cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo.

Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has adfectiones, huius uitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus. Itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita Dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum uitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. Vituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine adfectione. Culpauit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam aput saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore. Quocirca illa, quae arcflKteia Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his adfectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. Non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum multumque iustorum adque sanctorum: Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Tunc itaque andfeia. ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc uero satis bene uiuitur, si sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat, non id agit, ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat. Porro, si ajcofhta illa dicenda est, cum animum contingere omnino non potest ullus adfectus, quis hunc stuporem non omnibus uitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a ueritate seclusus? Si autem ducadeux illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, auersanda est in hac uita, si recte, hoc est secundum Deum, uiuere uolumus; in illa uero beata, quae sempiterna promittitur, plane speranda est.

Timor namque ille, de quo dicit apostolus Iohannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. Timor uero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi?) non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cauere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam peruenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.

Quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua perueniendum sit ad beatam, omnes adfectus istos uita recta rectos habet, peruersa peruersos. Beata uero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam -certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues ciuitatis Dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Ciuitas porro, id est societas, inpiorum non secundum Deum, sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae contemtuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue sectantium his adfectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos ciues habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic inpietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto inmaniore, quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur adque inclinentur adfectu: humanitatem totam potius amittunt, quam ueram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.

Caput X

An primos homines in paradiso constitutos ullis perturbationibus, priusquam delinquerent, adfectos fuisse credendum sit.

Sed utrum primus homo uel primi homines (duorum erat quippe coniugium) habebant istos adfectus in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non inmerito quaeritur. Si enim habebant, quo modo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore adficitur uel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta afluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala ualetudo, nec aberat quicquam, quod bona uoluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumue hominis feliciter uiuentis offenderet? Amor erat inperturbatus in Deum adque inter se coniugum fida et sincera societate uiuentium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat deuitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, inruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad uescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere adque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus ait: Si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quam igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix uniuersa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate committeret, quod damnationem reciperet; adque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: Crescite et multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus conpleretur, alia maior daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem neminemque moriturum, et talis esset uita sanctorum post nullum laboris doloris mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum.

Caput Xi — De lapsu primi hominis, in quo bene condita natura uitiata est, nec potest nisi a suo auctore reparari

Sed quia Deus cuncta praesciuit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praesciuit adque disposuit, ciuitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem peruenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo peccato suo diuinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo utrumque praeuenerit, id est, et homo, quem bonum ipse creauit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare (unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur Deum), iuxta id dicitur, quod homo sperauerat uel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciuerat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc uoluntatis bonae. Non enim rectus esset bonam non habens uoluntatem. Bona igitur uoluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala uero uoluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum uoluntas ipsa esset uelut arbor mala aut ipse homo in quantum malae uoluntatis. Porro mala uoluntas quamuis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia uitium est, tamen eius naturae est, cuius est uitium, quod nisi in natura non potest esse; sed in ea, quam creauit ex nihilo, non quam genuit Creator de semet ipso, sicut genuit Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae puluere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. Usque adeo autem mala uincuntur a bonis, ut, quamuis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia prouidentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse uerus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis inuisibilis uisibilisque creatura; mala uero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in quantum naturae sunt, utique bonae sunt. Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, uel ulla eius parte sublata, sed ea, quae uitiata ac deprauata fuerat, sanata adque correcta. Arbitrium igitur uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque non seruit. Tale datum est a Deo; quod amissum proprio uitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Unde Veritas dicit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Id ipsum est autem, ac si diceret: (Si uos Filius saluos fecerit, tunc uere salui eritis.\' Inde quippe liberator, unde saluator.

Viuebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali et spiritali. Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut uero erat spiritalis quo per interiores, et non erat corporalis quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque propter utrumque. Postea uero quam superbus ille angelus ac per hoc inuidus per eandem superbiam a Deo ad semet ipsum conuersus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo huius operis satis, quantum potui, disputaui), malesuada uersutia in hominis sensum serpere adfectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, inuidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina, animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia uersabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perueniret ad totum, non existimans uirum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus, nec Salomonem credibile est errore putasse idolis esse seruiendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse conpulsum: ita credendum est illum uirum suae feminae, uni unum. hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam uerum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit apostolus: Adam non est seductus, mulier autem seducta est, nisi quia illa quod ei serpens locutus est, tamquam uerum esset, accepit, ille autem ab unico noluit consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccauit. Unde et apostolus non ait: \'Non peccauit\\ sed: Non est seductus; nam utique ipsum ostendit, ubi dicit: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et paulo post apertius: In similitudine, inquit, praeuaricationis Adae. Hos autem seductos intellegi uoluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum; ille autem sciuit. Alioquin quo modo uerum erit: Adam non est seductus? Sed inexpertus diuinae seueritatis in eo falli potuit, ut ueniale crederet esse commissum. Ac per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille seductus, sed eum fefellit, quo modo fuerat iudicandum quod erat dicturus: Mulier. quam dedisti mecum, ipsa mihi dedit, et manducaui. Quid ergo pluribus? Etsi credendo non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et diaboli laqueis inplicati.

Caput Xii — De qualitate peccati a primis hominibus admissiSi quem uero mouet. quur aliis peccatis sic natura non mutetur humana. quem ad modum illa duorum primorum hominum praeuaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam uidemus adque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret adfectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit — si quis hoc mouetur, ut dixi, non ideo debet existimare leue ac paruum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quidquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet adque plantaret. Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae uirtus in creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque uirtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere uoluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leue praeceptum ad obseruandum, tam breue ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore posset obseruantia custodiri.
Caput Xiii — Quod in praeuaricatione Adae opus malum uoluntas praecesserit malaIn occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboedientiam laberentur. Non enim ad malum. opus perueniretur, nisi praecessisset uoluntas mala. Porro malae uoluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est. Quid est autem superbia nisi peruersae celsitudinis adpetitus? Peruersa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodam modo fieri adque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis placet. Sibi uero ita placet, cum ab illo bono inmutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus est autem iste defectus, quoniam, si uoluntas in amore superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut uideret et accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum auerteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut uel illa crederet uerum dixisse serpentem, uel ille Dei mandato uxoris praeponeret uoluntatem putaretque se uenialiter transgressorem esse praecepti, si uitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio ut cibo prohibito uescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala. Ut autem esset arbor mala, centra naturam factum est, quia nisi uitio uoluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret. Sed uitio deprauari nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semet ipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare. Unde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes. Bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc quidem quasi contrarium uidetur, ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in uitio est, eo ipso respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quidquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est: Deiecisti eos, cum extollerentur. Non enim ait: \'Cum elati fuissent\\ ut prius extollerentur et postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli iam deici est. Quapropter quod nunc in ciuitate Dei et ciuitati Dei in hoc peregrinanti saeculo maxime commendatur humilitas et. in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur contrariumque huic uirtuti elationis uitium in eius aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris edocetur: profecto ista est magna differentia, qua ciuitas, unde loquimur, utraque discernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera inpiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor sui. Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi iam ille sibi ipsi placere coepisset. Hinc enim et delectauit quod dictum est: Eritis sicut di. Quod melius esse possent summo ueroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. Di enim creati non sua ueritate, sed Dei ueri participatione sunt di. Plus autem adpetendo minus est, qui, dum sibi sufficere deligit, ab illo, qui ei uere sufficit, deficit. Illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, auertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen — illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. Illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae fit in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus Excelsus? Quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens adque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. Et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumsit. Hoc dicit et sacer psalmus: Inple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.
Caput Xiiii — De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior,Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: Mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. Nam licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem. Sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati diuini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente commisit, quasi quidquam Deo, cui uel crederetur uel cederetur, anteponendam fuit.
Caput Xv — De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt

Quia ergo contemtus est Deus iubens, qui creauerat, qui ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo adque leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte damnatus. Quisquis huius modi damnationem uel nimiam uel iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in paradiso tanto maior inboedientia fuit, quanto id, quod prae- . ceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et tanto terrente supplicio?

Denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest uelit? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non nolebat, et ideo poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe cognoscimus et diurna scriptura testatur: Homo uanitati similis factus est. Quis enim enumerat, quam multa quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? Ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura omni modo adque ex omnibus partibus oboediret. At enim aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. Quid interest unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non seruiendo molesta sit, quamuis nos Deo non seruiendo molesti nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro, ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? Sed quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est, sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem. Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne et quaedam ab eius passione. dissensio, sicut animi dolor, quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem uero praecedit adpetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius libido nominatur, cum hoc sit generale uocabulum omnis cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi libidinem ueteres definierunt; quamuis nonnumquam homo, ubi uindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis irascatur, et male scribentem stilum conlidat uel calamum frangat iratus. Verum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam ulciscendi libido est, ut nescio qua, ut ita dixerim, quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae auaritia; est libido quomodocumque uincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur. Sunt multae uariaeque libidines, quarum nonnullae habent etiam uocabula propria, quaedam uero non habent. Quis enim facile dixerit, quid uocetur libido dominandi, quam tamen plurimum ualere in tyrannorum animis etiam ciuilia bella testantur?

Caput Xvi — De libidinis malo, cuius nomen cum multis uitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribiturCum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec solum extrinsecus, uerum etiam intrinsecus uindicat totumque commouet hominem animi simul adfectu cum carnis adpetitu coniuncto adque permixto, ut ea uoluptas sequatur, qua maior in corporis uoluptatibus nulla est; ita ut momento ipso temporis, quo ad eius peruenitur extremum, paene omnis acies et quasi uigilia cogitationis obruatur. Quis autem amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens uitam, sed, sicut apostolus monuit, sciens suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum, non mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc opus creata sunt, quem ad modum cetera suis quaeque operibus distributa membra seruirent, nutu uoluntatis acta, non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores huius uoluptatis siue ad concubitus coniugales siue ad inmunditias flagitiorum cum uoluerint commouentur; sed aliquando inportunus est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferueat, friget in corpore; adque ita mirum in modum non solum generandi uoluntati, uerum etiam lasciuiendi libidini libido non seruit, et cum tota plerumque menti cohibenti aduersetur, nonnumquam et aduersus se ipsam diuiditur commotoque animo in commouendo corpore se ipsa non sequitur.
Caput Xvii — De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque uideruntMerito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo ad arbitrium nostrum mouet aut non mouet, pudenda dicuntur, quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum est: Nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commouebat, nondum ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia caro quodam modo testimonium perhibebat. Neque enim caeci creati erant, ut inperitum uulgus opinatur; quando quidem et ille uidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum. Patebant ergo oculi eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando membra eorum uoluntati repugnare nesciebant. Qua gratia remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit in motu corporis quaedam inpudens nouitas, unde esset indecens nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione uiolarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi amborum et agnouerunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. Aperti sunt, inquit, oculi amborum, non ad uidendum, nam et antea uidebant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo quod istam faceret dignoscentiam, si ad uescendum contra uetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia euidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognouerunt ergo quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante confunderet. Hoc itaque cognouerunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. Nam quidam interpretes \'succinctoria\' posuerunt. Porro autem \'campestria\' latinum quidem uerbum est, sed ex eo dictum, quod iuuenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos uulgus appellat. Quod itaque aduersus damnatam culpa inoboedientiae uoluntatem libido inoboedienter mouebat, uerecundia pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda uelare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis nudas habeant, sed cum earum tegimentis lauent. Per opacas quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus tegmina, quibus per cetera membrorum carent.
Caput Xviii — De pudore concubitus non solum uulgaris, sed etiam coniugalisOpus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur, quod eius ciuitatis nulla lex uindicat, deuitat tamen publicum etiam permissa adque inpunita libido conspectum, et uerecundia naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis, quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? Nonne omnes famulos adque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam \'Romani maximus auctor eloquii\', omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est adpetunt sciri: hoc recte factum sic adpetit sciri, ut tamen erubescat uideri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem adpetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?
Caput Xviiii

Quod partes irae adque libidinis, quae in homine tam uitiose mouentur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint.

Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati propius accesserunt, iram adque libidinem uitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide adque inordinate mouerentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente adque ratione. Quam partem animi tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte seruari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet adque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium) — hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum uitiosae non erant. Non enim contra rectam uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt, alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque adfectionum in quibusque dictis adque factis non sic abscondit uerecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae adfectiones, sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis uerbum emittit iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodam modo uoluntate mouerentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur eadem uoluntate. At uero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipauit, ut moueri non ualeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum et quando iuste miscetur uxori.

Caput Xx — De uanissima turpitudine CynicorumHoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem concubitum deuitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes adfectarent. Unde et illum uel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse illam peragi uoluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uerum etiam clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in singulis expietur.
Caput Xxi

De benedictione multiplicandae fecunditatis humanae ante peccatum data, quam praeuaricatio non ademerit et cui libidinis morbus accesserit.

Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, inpleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum eam natura non inpudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte seruiebat, sensit adtendit, erubuit ciuitate. Illa uero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, quamuis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii. non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, de qua uidemus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas diuinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii uero quamuis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem uolunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima mea in uirtute, ut id, quod in genesi sequitur: Et inplete terram et dominamini eius, terram intellegant carnem, quam praesentia sua inplet anima eiusque maxime dominatur, cum in uirtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa uelata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.

Caput Xxii — De copula coniugali a Deo primitus instituta adque benedictaNos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem Dei crescere et multiplicari et inplere terram donum esse nuptiarum, quas Deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam, qui sexus euidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. Nam cum scriptura dixisset: Masculum et feminam fecit eos, continuo subdidit: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius, et cetera. Quae omnia quamquam non inconuenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia uidelicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur; sed sicut euidentissime apparet in diuersi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, magnae absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit et inrationali cupiditate quae regitur, aut de uirtute contemplatiua quae excellit et de actiua quae subditur, aut de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de uinculo coniugali, quo inuicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses dari permisit libellum repudii, respondit adque ait: Non legistis, quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Certum est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et apostolus per hoc primum, quod Deo instituente praecessit, exemplum singulos quosque admonet, ut uiri uxores suas diligant.
Caput Xxiii

an etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset, uel utrum contra aestum libidinis pugnatura illic fuisset ratio castitatis.

Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae ciuitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quo usque filii saeculi huius generant et generantur.

Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent. Sed quo modo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet uideri etiam illud unum sine ista libidine uoluntati potuisse seruire, cui tot membra nunc seruiunt. An uero manus et pedes mouemus, cum uolumus, ad ea quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis uidemus, maxime in artificibus quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inoboedientiae retributa est, oboedienter hominibus ad uoluntatis nutum similiter ut cetera potuisse illa membra seruire? Nonne Cicero in libris de re publica, cum de imperiorum differentia disputaret et huius rei similitudinem ex natura hominis adsumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem; uitiosas uero animi partes ut seruos asperiore imperio coherceri? Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verum tamen haec libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda extitit, quod animus in ea nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat, nec omni modo corpori, ut pudenda membra uoluntas potius quam libido commoueat; quod si ita esset, pudenda non essent. Nunc uero pudet animum resisti sibi a corpore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe adfectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia, cum a se ipso uincitur, ipse se uincit; etsi inordinate adque uitiose, quia ex his partibus, quae rationi subici debent, tamen a partibus suis ac per hoc, ut dictum est, a se ipso uincitur. Nam cum ordinate se animus uincit, ut inrationabiles motus eius menti rationique subdantur, si tamen et illa Deo subdita est, laudis adque uirtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex uitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est adque infra illum est et cuius sine illo natura non uiuit, uolenti iubentique non cedit.

Sed cum alia membra retinentur uoluntatis imperio, sine quibus illa, quae contra uoluntatem libidine concitantur, id quod adpetunt inplere non possunt, pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc uoluntatis et libidinis rixam uel certe ad uoluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed uoluntati membra, ut cetera, ita cuncta seruirent. Ita genitale aruum uas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus, et quod modo de hac re nobis uolentibus diligentius disputare uerecundia resistit et conpellit ueniam honore praefato a pudicis auribus poscere, quur id fieret nulla causa esset, sed in omnia, quae de huius modi membris sensum cogitantis adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur. nec ipsa uerba essent, quae uocarentur obscena, sed quidquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non uerba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector uel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem nunc, sicut ille, commemoramus adque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus uerba tamen, sicut ille, obscena uitamus.

Caput Xxiiii

Quod insontes homines et merito oboedientiae in paradiso permanentes ita genitalibus membris usuri fuissent ad generationem prolis, sicut ceteris ad arbitrium uoluntatis.

Seminaret igitur prolem uir, susciperet femina genitalibus membris, quando id opus esset et quantum opus esset, uoluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra mouemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus, sicut manus et pedes et digitos, uerum etiam illa, quae mollibus remissa sunt neruis, cum uolumus, mouemus agitando et porrigendo producimus et torquendo flectimus et constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie, quantum potest, uoluntas mouet. Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi uiscerum et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum uocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum uel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis seruiunt uoluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus omne uestitur, si quid in quocumque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moueant, ubi sentiunt, nec solum insidentes muscas, uerum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus uoluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius uoluntate moueretur, quod nunc nisi libidine non mouetur.

Nam et hominum quorundam naturas nouimus multum ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut uolunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita uix credunt. Sunt enim, qui et aures moueant uel singulas uel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite inmoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem reuocantque cum uolunt. Sunt qui eorum quae uoratterint incredibiliter plurima et uaria paululum praecordiis contrectatis tamquam de sacculo quod placuerit integerimum proferunt. Quidam uoces auium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur adque exprimunt, ut, nisi uideantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine putore ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare uideantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere, cum uellet. Notum est quosdam flere, cum uolunt, adque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter fuit quidam Restitutus nomine ifl paroecia Calamensis ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas quasi lamentantis cuiuslibet hominis uoces ita se auferebat a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum uellicantes adque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum ex uulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo non mouere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto nullus inueniebatur anhelitus; hominum tamen uoces, si - clarius loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea referebat. Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet in carne corruptibili hanc aerumnosam ducentibus uitam, ita in plerisque motionibus et adfectionibus extra usitatum naturae modum mirabiliter seruiat: quid causae est, ut non credamus ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad propagandam prolem sine ulla libidine seruire uoluntati humanae humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi, quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non potuit oboedire nec sibi. Hinc euidentior miseria, qua homo non uiuit ut uult. Nam si ut uellet uiueret, beatum se putaret; sed nec sic tamen esset, si turpiter uiueret.

Caput Xxv — De uera beatitudine, quam temporalis uita non obtinetQuamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non uiuit ut uult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus non uiuet ut uult, nisi eo peruenerit, ubi mori falli offendi omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. Hoc enim natura expetit, nec plene adque perfecte beata erit nisi adepta quod expetit. Nunc uero quis hominum potest ut uult uiuere, quando ipsum uiuere non est in potestate? Viuere enim uult, mori cogitur. Quo modo ergo uiuit ut uult, qui non uiuit quamdiu uult? Quod si mori uoluerit, quo modo potest ut uult uiuere, qui non uult uiuere? Et si ideo mori uelit, non quo nolit uiuere, sed ut post mortem melius uiuat: nondum ergo ut uult uiuit, sed cum ad id quod uult moriendo peruenerit. Verum ecce uiuat ut uult, quoniam sibi extorsit sibique imperauit non uelle quod non potest, adque hoc uelle quod potest, sicut ait Terentius:
Quoniam non potest id fieri quod uis,
Id uelis quod possis:
num ideo beatus est, quia patienter miser est? Beata quippe uita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur, ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus est, a quo ipsa beata uita non amatur ut digna est): fieri non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam uelit. Tunc igitur beata erit, quando aeterna erit. -
Caput Xxvi — Quod felicitas in paradiso uiuentium sine erubescendo adpetitu generandi officium credenda sit inplere potuisseViuebat itaque homo in paradiso sicut uolebat, quamdiu hoc uolebat quod Deus iusserat; uiuebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; uiuebat sine ulla egestate, ita semper uiuere habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret, lignum uitae ne illum senecta dissolueret. Nihil corruptionis in corpore uel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate uel timore accidebat bonae uoluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum. Gaudium uerum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, adque inter se coniugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque uigilia et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat inuitum. In tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo uoluntatis nutu mouerentur membra illa quo cetera, et sine ardoris inlecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse utero coniugis salua integritate feminei genitalis uirile semen inmitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex utero uirginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe uia posset illud inici, qua hoc potest eici. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis inpulsus feminea uiscera relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis adpetitus, sed uoluntarius usus naturam utramque coniungeret. De rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamuis, antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis frenetur ea, quae nos reuocat, uerecundia, quam eloquentia, quae nobis parum subpetit, adiuuetur. Nam cum id quod dico nec ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt (quoniam praeoccupante peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio conuenirent), quo modo nunc, cum ista commemorantur, sensibus occurrit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectura placidae uoluntatis? Hinc est quod inpedit loquentem pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. Verum tamen urnnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, uoluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori. malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum ciuium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae ciuitatis inpleret, non eos iam meritis, quando quidem uniuersa massa tamquam in uitiata radice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, uerum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens. Non enim debita, sed gratuita bonitate tunc se quisque agnoscit erutum malis, cum ab eorum hominum consortio fit inmunis, cum quibus illi iusta esset poena communis. Quur ergo non crearet Deus, quos peccaturos esse praesciuit, quando quidem in eis et ex eis, et quid eorum culpa mereretur, et quid sua gratia donaretur, posset ostendere, nec sub illo creatore ac dispositore peruersa inordinatio delinquentium rectum peruerteret ordinem rerum?
Caput Xxvii — De peccatoribus, et angelis et hominibus, quorum peruersitas non perturbat prouidentiam — Caput Xxviii — De qualitate duarum ciuitatum, terrenae adque caelestis

Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo inpediantur magna opera Domini, exquisita in omnes uoluntates eius, quoniam qui prouidenter adque omnipotenter sua cuique distribuit, non solum bonis, uerum etiam malis bene uti nouit. Ac per hoc propter meritum primae malae uoluntatis ita damnato adque obdurato angelo malo, ut iam bonam uoluntatem ulterius non haberet, bene utens Deus quur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui rectus, hoc est bonae uoluntatis, creatus fuerat, tentaretur? Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei fideret bonus homo, malum angelum uinceret; si autem creatorem adque adiutorem Deum superbe sibi placendo de- \' sereret, uinceretur; meritum bonum habens in adiuta diuinitus uoluntate recta, malum uero in deserente Deum uoluntate peruersa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his diuinae gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate. Nam sicut in hac carne uiuere sine adiumentis alimentorum in potestate non est, non autem in ea uiuere in potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene uiuere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate; erat autem in potestate male uiuere, sed beatitudine non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, quur eum non sineret inuidi angeli malignitate tentari? nullo modo quidem quod uinceretur incertus, sed nihilo minus praescius quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus fuerat sanctorum gloria maiore uincendus. Ita factum est, ut nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam cuiusque praesumtionem et suam tuitionem, angelicae et humanae rationali creaturae consequenti experientia demonstraret. Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum potestati maluit non auferre adque ita, et quantum mali eorum superbia et quantum boni sua gratia ualeret, ostendere.

Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemtum Dei, caelestem uero amor Dei usque ad contemtum sui. Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem Deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit Deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum. Illi in principibus eius uel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac seruiunt inuicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando. Illa in suis potentibus diligit uirtutem suam; haec dicit Deo suo: Diligam te, Domine, uirtus mea. Ideoque in illa sapientes eius secundum hominem uiuentes aut corporis aut animi sui bona aut utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum, non ut Deum honorauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes) stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium (ad huiusce modi enim simulacra adoranda uel duces populorum uel sectatores fuerunt), et coluerunt adque seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula; in hac autem nulla est hominis sapientia nisi pietas, qua recte colitur uerus Deus, id expectans praemium in societate sanctorum non solum hominum, uerum etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus.

Liber Xv — De duobus ordinibus generationis humanae in diuersos fines ab initio procurrentis

De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi primorum hominum eorumque peccato adque supplicio multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt. Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices adque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sint uoluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit, quod non ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requirere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores ad intellegendum, nos oporteat inmorari. Arbitror tamen satis nos iam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio uel mundi uel animae uel ipsius generis humani, quod in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt; quas etiam mystice appellamus ciuitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum siue in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, siue in duobus primis hominibus satis dictum est, iam mihi uidetur earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim uniuerso tempus siue saeculum, in quo cedunt morientes succeduntque nascentes, istarum duarum ciuitatum, de quibus disputamus, excursus est.

Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum ciuitatem, posterior Abel, ad ciuitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus adque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic in uniuerso genere humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo adque moriendo procurrere ciuitates, prior est natus ciuis huius saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia electus, gratia peregrinus deorsum gratia cinis sursum. Nam quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter introducit apostolus) ex eadem massa fecit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. Prius autem factum est uas in contumeliam, post uero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam dixi, homine prius est reprobum, unde necesse est incipiamus et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius uero probum, quo proficientes ueniamus et quo peruenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod adprehendit celerius, et posteriore cooperit uocabulum prius. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit ciuitatem; Abel antem tamquam peregrinus non condidit. Superna est enim sanctorum ciuitas, quamuis hic pariat ciues, in quibus peregrinatur, donec regni eius tempus adueniat, cum congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes, quando eis promis sum dabitur regnum, ubi cum suo principe rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.

Caput Ii — De filiis carnis et filiis promissionisUmbra sane quaedam ciuitatis huius et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae seruiuit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa ciuitas sancta merito significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, ueritatis. De hac imagine seruiente et de illa, quam significat, libera ciuitate sic apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed ille quidem, qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar; Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem. libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpeetexclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberauit. Haec forma intellegendi de apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit, quem ad modum scripturas duorum testamentorum, ueteris et noui, accipere debeamus. Pars enim quaedam terrenae ciuitatis imago caelestis ciuitatis effecta est, non se significando, sed alteram, et ideo seruiens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam est instituta, et praecedente alia significatione et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae eiusque filius imago quaedam huius imaginis fuit; et quoniam transiturae erant umbrae luce ueniente, ideo dixit libera Sarra, quae significabat liberam ciuitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra seruiebat: Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait apostolus: Cum filio liberae. Inuenimus ergo in terrena ciuitate duas formas, unam suam praesentiam demonstrantem, alteram caelesti ciuitati significandae sua praesentia seruientem. Parit autem ciues terrenae ciuitatis peccato uitiata natura, caelestis uero ciuitatis ciues parit a peccato naturam liberans gratia unde illa uocantur uasa irae, ista uasa misericordiae. Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter est autem de Sarra libera secundum repromissionem natus Isaac. Uterque quidem de semine Abrahae; sed illum genuit demonstrans consuetudo naturam, illum uero dedit promissio significans gratiam; ibi humanus usus ostenditur, hic diuinum beneficium commendatur.
Caput Iii — De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundauitSarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam uiro, de quo parere uoluerat nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito utens iure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est: Secundum carnem; non quod ista beneficia Dei non sint aut non illa operetur Deus, cuius opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter; sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quem ad modum naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic adfectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato uitiata ac per hoc iure damnata nihil uerae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae, ciues ciuitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac priuatae quodam modo uoluntatis, sed communi eodemque inimitabili bono gaudens adque ex multis unum cor faciens, id est perfecte concors oboedientia caritatis.
Caput Iiii — De terrenae ciuitatis uel concertatione uel paceTerrena porro ciuitas, quae sempiterna non erit (neque enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam ciuitas erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis esse de talibus laetitia rebus potest. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo ciuitas ista aduersus se ipsam plerumque diuiditur litigando, bellando adque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales uictorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte aduersus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse uictrix gentium, cum sit captiua uitiorum; et si quidem, cum uicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si uero condicionem cogitans casusque communes magis quae accidere possunt aduersis angitur, quam eis quae prouenerunt secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista uictoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare uincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse, quae concupiscit haec ciuitas, quando est et ipsa in suo humano genere melior. Concupiscit enim terrenam quandam pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat peruenire bellando; quoniam si uicerit et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes in uicem aduersantes et pro bis rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur quae putatur gloriosa uictoria. Quando autem uincunt qui causa iustiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse uictoriam et prouenisse optabilem pacem? Haec bona sunt et sine dubio Dei dona. sunt. Sed si neglectis melioribus, quae ad supernam pertinent ciuitatem, ubi erit uictoria in aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur, ut uel sola esse credantur uel his, quae meliora creduntur, amplius diligantur: necesse est miseria consequatur et quae inerat augeatur.
Caput V — De primo terrenae ciuitatis auctore fratricida, cuius inpietati Romanae urbis conditor germani caede responderitPrimus itaque fuit terrenae ciuitatis conditor fratricida; nam suum fratrem ciuem ciuitatis aeternae in hac terra peregrinantem inuidentia uictus occidit. Unde mirandum non est, quod tanto post in ea ciuitate condenda, quae fuerat huius terrenae ciuitatis, de qua loquimur, caput futura et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, apxetoTttj) quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemorauit illorum,
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre Romulo Romana testatur historia; nisi quod isti terrenae ciuitatis ambo ciues erant. Ambo gloriam de Romanae rei publicae institutione quaerebant, sed ambo eam tantam, quantam, ni unus esset,- habere non poterant. Qui enim uolebat dominando gloriari, minus utique dominaretur, si eius potestas uiuo consorte minueretur. Ut ergo totam dominationem haberet unus, ablatus est socius, et scelere creuit in peius, quod innocentia minus esset et melius. Hi autem fratres Cain et Abel non habebant ambo inter se similem rerum terrenarum cupiditatem, nec in hoc alter alteri inuidit, quod eius dominatus fieret angustior, qui alterum occidit, si ambo dominarentur (Abel quippe non quaerebat dominationem in ea ciuitate, quae condebatur a fratre), sed inuidentia illa diabolica, qua inuident bonis mali, nulla alia causa, nisi quia illi boni sunt, illi mali. Nullo enim modo fit minor accedente seu permanente consorte possessio bonitatis, immo possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius indiuidua sociorum possidet caritas. Non habebit denique istam possessionem, qui eam noluerit habere communem, et tanto eam reperiet ampliorem, quanto amplius ibi potuerit amare consortem. Illud igitur, quod inter Remum et Romulum exortum est, quem ad modum aduersus se ipsam terrena ciuitas diuidatur, ostendit; quod autem inter Cain et Abel, inter duas ipsas ciuitates, Dei -et hominum, inimicitias demonstrallit. Pugnant ergo inter se mali et mali; item pugnant inter se mali et boni: boni uero et boni, si perfecti sunt, inter se pugnare non possunt. Proficientes autem nondumque perfecti ita possunt, ut bonus quisque ex ea parte pugnet contra alterum, qua etiam contra semet ipsum; et in uno quippe homine caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. Concupiscentia ergo spiritalis contra alterius potest pugnare carnalem uel concupiscentia carnalis contra alterius spiritalem, sicut inter se pugnant boni et mali; uel certe ipsae concupiscentiae carnales inter se duorum bonorum, nondum utique perfectorum, sicut inter se pugnant mali et mali, donec eorum, qui curantur, ad ultimam uictoriam sanitas perducatur.
Caput Vi

De languoribus, quos ex poena peccati etiam ciues ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione patiuntur et a quibus Deo medente sanantur.

Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua in libro quarto decimo disseruimus, primae inoboedientiae supplicium, et ideo non natura, sed uitium; propter quod dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione uiuentibus: In uicem onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi; item alibi dicitur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; uidete ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, nos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam uestram; et in euangelio: Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; item de peccatis, in quibus multorum cauetur offensio, apostolus dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Propter hoc et de uenia in uicem danda multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit uidere Deum; ubi ille terror, quando iubetur seruus decem milium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conseruo suo non relaxauit; qua similitudine proposita Dominus Iesus adiecit adque ait: Sic et uobis faciet Pater uester caelestis. si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. Hoc modo curantur ciues ciuitatis Dei in hac terra peregrinantes et paci supernae patriae suspirantes. Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus, ut ualeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus. Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in aliqua specie humana sensus adloquatur humanos, siue istos corporis siue illos, quos istis simillimos habemus in somnis, nec interiore gratia mentem regat adque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio ueritatis. Facit autem hoc Deus a uasis misericordiae irae uasa discernens, dispensatione qua ipse nouit multum occulta, sed tamen iusta. Ipso quippe adiuuante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum quod habitat in membris nostris, quae potius iam poena peccati est, sicut apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec ei membra nostra uelut iniquitatis arma exhibemus, conuertitur ad mentem non sibi ad mala, Deo regente, consentientem et eam regentem tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta adque inmortalitate percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit.

Caput Vii — De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo reuocauit

M Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis ao inpleuit? Nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo adtestante uisibili, et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona: contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. In hac admonitione uel monitu, quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet quur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae quae offeruntur uel qui offert et cui offertur uel hi, quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet, aut quod non tunc sed alias oportet, siue cum id offertur, quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, siue eius rei. quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. Sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit, 9 ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta: datur intellegi propterea Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae proprium ciuitatis, Deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur mundo, uti uolunt Deo; qui tamen eum uel esse uel res humanas curare iam credunt. Sunt enim multo deteriores, qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogauit dicens: Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim fratri inuidebat, Deus uidebat et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium eius adspexit. Sed rationem reddens Deus, quur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo, et indignus cuius adprobaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit.

Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: Quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde addidit: Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: Ad te enim conuersio eius, non subaudiatur \'erit\', sed (sit); praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur \'erit\', id est: Ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: Nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad te enim conuersio eius, dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis adsuescat etiam intrinsecus non moueri. Dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante adque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset ei: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios, deinde addidit: Et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Sananda sunt enim haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. Inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor ciuitatis. Quo modo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo.

Caput Viii — Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet ciuitatem

Nunc autem defendenda mihi uidetur historia, ne sit scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine ciui tatem eo tempore, quo non plus quam uiri quattuor uel potius tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse uidentur in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa ciuitas nuncupata est. Sed hoc quos mouet, parum considerant non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum peruenire ad Abraham ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia, quae de ciuitate, cuius aeternum erit regnum, et de rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praeuidebantur esse uentura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus ciuitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut ciuitas Dei etiam suae aduersariae conparatione clarescat. Cum igitur scriptura diuina, ubi et numerum annorum, quos illi homines uixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies illius uel illius quos uixit anni tot, et mortuus est: numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non debernus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi huius prima aetate uiuebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae \'ciuitates? Sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diuersis generationibus primitus digerere adque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum uiuentium, generationes contexerentur usque diluuium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui uocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia bonis in deterius declinantibus tales uniuersi facti fuerant, ut diluuio delerentur, excepto uno iusto, cui nomen erat Noe, et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium uastatione mortalium per arcam euadere meruerunt.

Quod igitur scriptum est: Et cognouit Cain uxorem. suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans" ciuitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognouisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum uidetur habuisse: uerum etiam posterius eadem scriptura: Cognouit, inquit, Adam Euam uxorem suam, et concepit et peperit filium, et nominauit nomen illius Seth. Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui, quamuis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa ciuitas nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius. Neque enim et ludas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata est et Iudaei. Sed etiamsi conditori ciuitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae ciuitati nomen eius inpositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat ciuitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis uinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti sui constitutae inponeret ciuitati. Tam longa quippe uita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui uixit minimum ante diluuium, ad septingentos quinquaginta tres perueniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamuis nemo ad mille peruenerit. Quis itaque dubitauerit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur non una, sed plurimae ciuitates? Quod ex hoc conici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta hominum milia fuisse referantur bellicae iuuentutis: ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias natas ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.

Caput Viiii — De longa uita hominum, quae fuit ante diluuium et de ampliore humanorum corporum formaQuam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitauerit Cain non solum aliquam, uerum etiam magnam potuisse condere ciuitatem, quando in tam longum tempus protendebatur uita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua uixisse tunc homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum uir fortis illorum temporum pugnans et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:
Vix illum — inquit — lecti bis sex ceruice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus,
significans maiora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud nobile diffamatumque diluuium! Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per uetustatem siue per uim fluminum uariosque casus sepulcra conuincunt, ubi apparuerunt uel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi litore, molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis uideretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo quam nostra maiora tunc corpora, gigantes longe ceteris anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed numquam ferme defuerunt; quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus. doctissimus homo. quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec uelut poetica figmenta deridens, sed in liistoricam fidem tamquam miraculorum naturalium scriptor adsumens. Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inuenta plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis uenire in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non credimus, quanto inpleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos annos uiuitur. Si ergo humanarum uitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, quur non habuisse credantur et tempora? An uero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?
Caput X — De differentia. qua inter Hebraeos et nostros codices uidentur annorum numeri dissonare. 25Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla uidetur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaeuos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta uixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea quam eum genuit, septingentos uixisse legitur in nostris, octingentos uero in illis; adque ita in utrisque uniuersitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus uixisse aput Hebraeos pater eius inuenitur centum annos; sed postea quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inueniuntur in nostris; adque ita et hinc et inde numeri uniuersitas consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima uero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, adque in summa similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octaua generatio habet quidem nonnullam diuersitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed uiginti amplius uixit annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa uniuersi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa uniuersitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quattuor annos plus uixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus inuenitur. Namque antequam gigneret filium, qui uocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea uero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde sex illis detractis restant uiginti quattuor, ut dictum est.
Caput Xi — De annis Mathusalae, cuius aetas quattuordecim annis diluuium uidetur excederePer hanc autem discrepantiam Hebraeorum codicum adque nostrorum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalam quattuordecim annos uixisse post diluuium conputatur, cum scriptura ex omnibus, qui in terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret euasisse diluuii, in quibus Mathusalam non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalam priusquam gigneret illum, quem uocauit Lamech, uixit annos centum sexaginta septem; deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, uixit annos centum octoginta octo, qui fiunt simul trecenti quinquaginta quinque; his adduntur sescenti Noe, quoto eius anno diluuium factum est: qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalam natus est usque ad annum diluuii. Omnes enim anni uitae Mathusalam nongenti sexaginta nouem conputantur, quia, cum uixisset annos centum sexaginta septem et genuisset filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum uixit annos octingentos duo; qui omnes, ut diximus. nongenti sexaginta nouem fiunt. Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluuium remanent quattuordecim, quibus uixisse creditur post diluuium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem, quam uiuere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, . cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse adque ibi, donec diluuium praeteriret, uixisse arbitrantur, nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem suscepit ecclesia, et credentes Iudaeorum potius quam istos non habere quod uerum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in nostram per Graecam scriptura ipsa translata est, sed inquiunt non esse credibile septuaginta inter- r pretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse aut ubi nihil eorum intererat uoluisse mentiri; Iudaeos uero, dum nobis inuident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem uel / suspicionem accipiat quisque ut putauerit; certum est tamen non uixisse Mathusalam post diluuium, sed eodem anno fuisse defunctum, si uerum est quod de numero annorum in Hebraeis codicibus inuenitur. De illis autem septuaginta interpretibus quid mihi uideatur, suo loco diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas huius operis postulat, commemoranda adiuuante Domino uenerimus. Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas habuisse uitas illius aeui homines, ut posset aetate unius, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit, parentibus primus est natus, ad constituendam etiam ciuitatem multiplicari genus humanum.
Caput Xii — De opinione eorum. qui primorum temporum homines tam longaeuos, quam scribitur, fuisse non credunt

Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus conputatos, id est tantae breuitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter, inquiunt, cum audierit quisque uel legerit nongentos annos quemque uixisse, debet intellegere nonaginta; decem quippe illi anni unus est noster et decem nostri centum illi fuerunt. Ac per hoc, ut putant, uiginti trium annorum fuit Adam, quando genuit Seth, et ipse Seth uiginti agebat et sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat scriptura ducentos et quinque annos; quoniam sicut isti suspicantur, quorum exponimus opinionem, unum annum, qualem nunc habemus, in decem partes illi diuidebant et easdem partes annos uocabant; quarum partium habet una quadratum senarium, eo quod sex diebus Deus perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret (de qua re in libro undecimo, sicut potui, disputaui); sexiens autem seni, qui numerus quadratum senarium facit, triginta sex dies sunt; qui multiplicati deciens ad trecentos sexaginta perueniunt, id est duodecim menses lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris annus inpletur, et diei quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum uocant, unus dies adicitur, addebantur a ueteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quos dies Romani intercalares uocabant. Proinde etiam Enos, quem genuit Seth, decem et nouem agebat annos, quando ex illo natus est filius eius Cainan, quos annos dicit scriptura centum nonaginta. Et deinceps per omnes generationes, in quibus hominum anni commemorantur ante diluuium, nullus fere in nostris codicibus inuenitur, qui, cum esset centum annorum uel infra uel etiam centum uiginti aut non multo amplius, genuerit filium; sed qui minima aetate genuerunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur; quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis hominibus; sed in annis sedecim est matura pubertas et proli iam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse conputatum non sit incredibile, adiciunt quod aput plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quattuor mensum, Acarnanas sex mensum, Lauinios tredecim mensum. Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quendam uixisse centum quinquaginta duos <annos>, aliam decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse uitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sescentos, nonnullos ad octingentos etiam peruenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. \'Alii quippe, inquit, aestate <unum> determinabant annum et alterum hieme, alii quadripertitis temporibus. sicut Arcades, inquit, quorum anni trimenstres fuerunt.\' Adiecit etiam aliquando Aegyptios, quorum paruos annos quaternorum mensum fuisse supra diximus, lunae fine limitasse annum. \'Itaque aput eos, inquit, et singula milia annorum uixisse produntur.\'

His uelut probabilibus argumentis quidam non destruentes fidem sacrae huius historiae, sed adstruere nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos uixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se suadere inpudenter existimant, tam exiguum spatium temporis tunc annum uocatum, ut illi decem\' sint unus noster et decem nostri centum illorum. Hoc autem esse falsissimum documento euidentissimo ostenditur. Quod antequam faciam, non mihi tacendum uidetur, quae credibilior possit esse suspicio. Poteramus certe hanc adseuerationem ex Hebraeis codicibus redarguere adque conuincere, ubi Adam non ducentorum tringinta, sed centum triginta annorum fuisse reperitur, quando tertium genuit filium; qui anni si tredecim nostri sunt, procul dubio, primum quando genuit, undecim uel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est potuit; non enim eum tam paruum, quam infantes nostri sunt, factum fuisse credibile est. Seth filius eius non ducentorum quinque, sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit Enos; ac per hoc secundum istos nondum habebat undecim annos aetatis. Quid dicam de Cainan eius filio, qui cum aput nos centum septuaginta reperiatur, aput Hebraeos septuaginta legitur fuisse, quando genuit Maleleel? Quis generat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur qui septem fuerunt? . Ii

Caput Xiii — An in dinumeratione annorum Hebraeorum magis quam septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas

5 Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Iudaeorum esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta interpretes laudabiliter celebratos uiros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum men10 dacium uno consilio conspirare potuisse et, dum aliis inuident auctoritatem, sibi abstulisse ueritatem, an septuaginta homines, qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciuerat, ipsam ueritatem gentibus alienigenis inuidisse et communicato istuc 15 fecisse consilio: quis non uideat quid procliuius faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam uel Iudaeos cuiuslibet peruersitatis adque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, uel septuaginta illos memorabiles uiros hoc de inuidenda gentibus so ueritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quae1!5 stione de uita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in illo alio, ubi superantibus uiginti quattuor annis summa non conuenit. In his autem, in quibus continuatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint, ut summa conueniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione inuenitur: uidetur habere quandam, si s dici potest, error ipse constantiam nec casum redolet, sed industriam.

. Itaque illa diuersitas numerorum aliter se habentium in codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius adbitis et postea detractis per tot 10 generationes continuata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec diligentiae uel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur eirori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit 15 intellegi uel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur; et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius 10 appareat? Hic uero, ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum uellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos uixisse » antiquos, quod eos breuissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere, adque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tamdiu uixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem ao non inuenit aetatem, eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe uoluit credibiles facere idonearum generandae proli conuenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret uniuersas aetates uiuentium singulorum. & Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est quod magis mouet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus, postulauit, quia non fecit, ubi non postulauit. Inuenit namque in eadem generatione aput Hebraeos uixisse Iared, antequam genuisset Enoch, centum sexaginta duos (aonos), qui secunłU dum illam rationem breuium annorum fiunt anni sedecim et aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad gignendum, et ideo addere centum annos breues, ut nostri uiginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est 15 ut hic nulla esset inter codices utrosque uarietas.

Sed rursus mouet, quur in octaua generatione, antequam de Mathusalam nasceretur Lamech, cum aput Hebraeos legantur centum octoginta duo anni, uiginti minus inueniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum 20 Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem decem et septem uolebat intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat, quia inuenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter 25 quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inueniebat, addebat. Hoc autem de uiginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat, restitaere postea curaret, ut summae conueniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic, ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, uerum tamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istuc accipiatur, siue credatur ita esse factum siue non credatur, siue postremo ita siue non ita sit: recte fieri nullo modo dubitauerim, ut, cum diuersum aliquid in utrisque codicibus inuenitur, quando quidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest uerum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam codicibus Graecis tribus et uno Latino et uno etiam Syro inter se consentientibus inuentus est Mathusalam sex annis ante diluuium fuisse defunctus. u

Caput Xiiii — De parilitate annorum, qui eisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt

Nunc iam uideamus quonam modo euidenter possit ostendi. non tam breues, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum uita prolixissima conputatos. Sescentensimo nempe anno uitae Noe scriptum est factum esse diluuium. Quur ergo ibi legitur : Et aqua diluuii facta est super terram sescentensimo anno in uita Noe, secundi mensis, septima et uicensima mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum \'nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus, si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno, secundi mensis, septima et uicensima mensis, nisi quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter uicensimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluuium? Deinde postea in fine diluuii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et uicensima mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem; in undecimo autem mense prima die mensis paruerunt capita montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani uiginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur: ergo nec toto quadriduo nostro factum est illud tam grande diluuium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et uanitatem ferat? Proinde remoueatur hic error, qui coniectura falsa ita uult adstruere scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit. quantus et nunc est, quem uiginti quattuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant, quanti anni sescentensimi uitae Noe secundus erat mensis eiusque mensis uicensimus et septimus dies, quando coepit esse diluuium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes pluuiae memorantur, qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed uicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos uixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea uixit Abraham centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum octoginta et filius eius Iacob prope centum quinquaginta, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum uiginti, et quantos etiam nunc uiuunt homines septuaginta uel octoginta uel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor.

Illa uero numerorum uarietas, quae inter codices Hebraeos inuenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaeuitate dissentit, et si quid habet ita diuersum, ut uerum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum uolentibus ubique gentium praesto sit, non tamen uacat, quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diuersa dicere uidentur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diuersitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos diuino spiritu, ubi sensus esset consentaneus ueritati et praedicans ueritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere uoluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, uerum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica inuenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adiuuerit, - promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine primus est natus, quando tamdiu uiuebant, potuisse constitui ciuitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur ciuitas Dei, de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus sumsimus.

Caput Xv — An credibile sit primi saeculi uiros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse

Dicet ergo aliquis: Itane credendum est hominem filios generaturum nec habentem propositum continentiae centum et amplius, uel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere uacuisse, aut si non uacaret, nihil prolis gignere potuisse?\' Haec quaestio duobus modis soluitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto uitae totius maior annositas; aut, quod magis uideo esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perueniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham uidemus esse peruentum, ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae ciuitatis in hoc mundo peregrinantis et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex coniunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur: Adquisiui hominem per Deum, nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem quandam peregrinantis ciuitatis Dei, quod ab inpiis et quodam modo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus et. terrenae ciuitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo, quem genuit Adam in eius successionem, quem frater occidit, et appellauit nomen illius Seth dicens, ut scriptum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas, de quibus agimus, distinctis ordinibus insinuent ciuitates, unam caelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tamquam sola sint gaudiis inhiantem uel inhaerentem: nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octauam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum, qui commemoratur post eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae ciuitatis generationibus tempora notare ante diluuium, sed in caelestis maluit, tamquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris eius, sed iam genuerat alios; et utrum solos Cain et Abel, adfirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens uideri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnium nominibus ceterorum legatur eum genuisse filios et filias: quota fuerit ista proles eius, quis praesumat adserere, si culpam temeritatis euitat? Potuit quippe Adam diuinitus admonitus dicere, postea quam Seth natus est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quoniam talis erat futurus, qui inpleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde quod scriptum est: Vixit autem Seth quinque et ducentos annos (uel secundum Hebraeos quinque et centum annos), etgenuitEnos: quis possit nisi inconsideratus adseuerare hunc eius primogenitum fuisse? ut admirantes merito requiramus, quo modo per tot annos inmunis fuerit a conubio sine ullo proposito continentiae uel non genuerit coniugatus; quando quidem etiam de ipso legitur: Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est. Adque ita deinceps, quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum, qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus; immo uero, quoniam credibile non est patres illos aetate tam longa aut inpuberes fuisse aut coniugibus caruisse uel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum uitamque Noe, cuius tempore diluuium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet peruenire, eas utique commemorauit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem uenerint.

Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Euangelista Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum uolens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham adque ad Dauid primitus ut perueniret intendens: Abraham, inquit, genuit Isaac; quur non dixit Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit lacob; quur non 30 dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad Dauid peruenire non posset. Deinde sequitur: Iacob autem genuit ludam et fratres eius; numquid ludas primogenitus fuit? ludas, inquit, genuit Phar-es et Zarat; nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae, sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad Dauid adque inde quo intenderat perueniret. Ex quo intellegi potest, ueteres quoque homines ante diluuium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget.

Caput Xvi — De iure coniugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima conubia

Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere et coniugis eius ex uiri latere manum feminarumque coniunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur, nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent: uiri sorores suas coniuges acceperunt; quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis adque honesta concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos ac sic ad socialem uitam diligentius conligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se caritas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque conubio iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater altera et socrus altera, copiosius se socialis dilectio conligaret. Ipsa denique iam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines; quibus per singulas distributis, ut altera esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant iam sorores, et non solum illud ut fieret nulla necessitas esset, uerum etiam si fieret nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui iam consobrinas poterant accipere coniuges, sororibus matrimonio iungerentur, non iam duae, sed tres in homine uno necessitudines fierent, quae propter caritatem numerosiore propinquitate nectendam disseminari per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique coniugibus, et pater et socer et auunculus; ita et uxor eius eisdem communibus filiis et mater et amita et socrus; idemque inter se filii eorum non solum essent fratres adque coniuges, uerum etiam consobrini, quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines conectebant, nouem conecterent, si essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum auunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum; adque ita se non in paucitate coartatum, sed latius adque numerosius propinquitatibus crebris uinculum sociale diffunderet.

Quod humano genere crescente et multiplicato etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari cernimus, ut, etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, et cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic auersetur, quasi numquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum uel adliciendum uel offendendum mos ualet plurimum; qui cum in hac causa inmoderationem concupiscentiae coherceat, eum dissignari adque corrumpi merito esse nefarium iudicatur. Si enim est iniquum auiditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subuertere limitem morum! Experti autem sumus in conubiis consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis fraterno gradui proximum quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges licebat, quia id nec diuina prohibuit et nondum prohibuerat lex humana. Verum tamen factum etiam licitum propter uicinitatem horrebatur inliciti et, quod fiebat cum consobrina, paene cum sorore fieri uidebatur; quia et ipsi inter se propter tam propinquam consanguinitatem fratres uocantur et paene germani sunt. Fuit autem antiquis patribus religiosae curae, ne ipsa propinquitas se paulatim propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii uinculo conligare et quodam modo reuocare fugientem. Unde iam pleno hominibus orbe terrarum, non quidem sorores ex patre uel matre uel ex ambobus suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores. Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita esse coniugia? non solum secundum ea, quae disputauimus, propter multiplicandas adfinitates, ne habeat duas necessitudines una persona, cum duae possint eas habere et numerus propinquitatis augeri; sed etiam quia nescio quo modo inest humanae uerecundiae quiddam naturale adque laudabile, ut, cui debet causa propinquitatis reuerendum honorem, ab ea contineat, quamuis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere uidemus et ipsam pudicitiam coniugalem.

Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad genus mortalium, quoddam seminarium est ciuitatis; sed terrena ciuitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis euadat. Utrum autem aliquod fuerit, uel si fuit, quale fuerit corporale adque uisibile regenerationis signum ante diluuium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe post diluuium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse. De qua re in praecedentibus libris iam diximus, non ob aliud daemones adrogantes sibi diuinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium et gaudere huius modi honoribus, nisi quia uerum sacrificium uero Deo deberi sciunt.

Caput Xvii — De duobus ex uno genitore procreatis patribus adque principibusCum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet ciuitatem, occiso Abel adque in eius interfectione commendato mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum ciuitatum in genere mortalium euidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cuius nomine condidit ciuitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem in hoc mundo, sed in eius temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur possessio; unde dictum est, quando natus est, siue a patre siue a matre eius: Adquisiui hominem per Deum. Enoch uero dedicatio; hic enim dedicatur terrena ciuitas, ubi conditur, quoniam hic habet eum, quem intendit et adpetit, finem. Porro ille Seth interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo; non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur; sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos et benedixit illos et cognominauit nomen eorum Adam. Unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Euam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseuerent, tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent neque uxores ducent. Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque, pertendunt, nouissima femina genita nominatur. Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech; et sumsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Tobel; et erat malleator aerarius aeramenti et ferri. Soror autem Tobel Noemma. Huc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octaua est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est terrenam ciuitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proueniunt. Unde et ipsae, quod praeter Euam nusquam reperitur ante diluuium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic nouissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor ciuitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch, quod interpretatur dedicatio, indicat istam ciuitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio, cum sit generationum seorsus commemoratarum pater, quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.
Caput Xviii — Quid significatum sit in Abel et Seth et Enos, quod appareat ad Christum et corpus eius, id est ecclesiam, pertinereEt Seth, inquit, natus est filius, et nominauit nomen eius Enos; hic sperauit inuocare nomen Domini Dei. Nempe clamat adtestatio ueritatis. In spe igitur uiuit homo filius resurrectionis; in spe uiuit, quamdiu peregrinatur hic, ciuitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod interpretatur resurrectio. mors Christi et uita eius ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic ciuitas Dei, id est homo, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei. Spe enim salui facti sumus, ait apostolus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Nam quis uacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non sperauit inuocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non sperauit inuocare nomen Domini Dei, de quo dictum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro Abel? Quur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae ciuitatis, separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum uiuit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est: <Hic sperauit in Dominum Deum\', aut: \'Hic inuocauit nomen Domini Dei\', sed: sperauit, inquit, inuocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc uult: Sperauit inuocare, nisi quia prophetia est exorturum populum, qui secundum electionem gratiae inuocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intel- • legit ad Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis qui inuocauerit nomen Domini saluus erit. Hoc ipsum enim quod dicitur: Et nominauit nomen eius Enos, quod interpretatur homo, ac deinde additur: Hic sperauit inuocare nomen Domini Dei, satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in se, ut sit ciuis alterius ciuitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa inmortali tate beatitudinis sempiternae.
Caput Xviiii — De significatione, quae in Enoch translatione monstraturNam et ista propago, cuius est pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen, quae septima est ex Adam adnumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a progenie Cain, id est a Seth, sextus est; quoto die factus est homo et consummauit Deus omnia opera sua. Sed huius Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio. Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus est; restat autem altera dedicatio uniuersae domus, cuius ipse Christus est fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio non moriturorum amplius. Siue autem domus Dei dicatur siue templum Dei siue ciuitas Dei, id ipsum est nec abhorret a Latini eloquii consuetudine. Nam et Vergilius imperiosissimam ciuitatem domum appellat Assaraci, Romanos uolens intellegi, qui de Assaraco per Troianos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos, quia eo duce Troiani cum Italiam uenissent ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille litteras sacras, in quibus dicitur domus Iacob iam ingens populus Hebraeorum.
Caput Xx

De eo, quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus inuenitur.

Dicet aliquis: *Si hoc intendebat scriptor huius historiae Ie. in commemorandis generationibus ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est diluuium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus euangelista incipit generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem ciuitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere uolebat?1 Respondetur: Usque ad diluuium, quo totum illud genus terrenae ciuitatis absumtum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem uero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec generantur. Hic ergo generari et generare ciuitati utrique commune est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses condiderunt; secundum hominem quippe uiuunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cibi esu ot a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluuium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.

Quur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem, quae centum uel amplius annos uacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae ueniunt de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in quo caelesti ciuitati etiam terrena Hierusalem figuram propheticam praebuit, uel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator adque regnator, cum tota progenies Cain diluuio sit deleta? Unde uideri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Quur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluuium tot esse potuerunt, non uacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaeuitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluuium non generauerunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluuium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse ueriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluuium, progeniem Cain a generationibus uacare potuisse?

Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad eum, quem intendebat auctor libri, poterat perueniri, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluuium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamuis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perueniente contextu commendaretur haec ciuitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluuium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, quur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem ciuitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est ciuitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Meuia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Meuia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter uirtutem terrenae utilem ciuitati. uel sors aliqua reperiret, uel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis dilexisset. Potuit autem uiuente adhuc Lamech adque regnante fieri diluuium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inueniret. Neque enim mirandum est, si uaria quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluuium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluuium remansisset.

Sed quoquo modo se habeat siue per primogenitos siue per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio uidetur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inuentus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus inpleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum uidetur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae uero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei uelut templum ambulatorium, undecim uela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo scriptum est: Et peccatum meum ante me est semper. Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et uoluptas camis, quae spiritui resisteret,. sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma uoluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni uel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus uideo considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat ciuitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit adque confusa, ut uniuersum genus humanum exceptis octo hominibus diluuio perire mereretur.

Caput Xxi

Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis eius usque ad diluuium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.

Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros posteros eius illo, in cuius nomine condita est ciuitas, id est Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de qua locutus sum, donec illud genus adque uniuersa propago diluuio deleretur; cum uero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluuium additis ceteris articulus quidam interponitur et dicitur: Hic liber natiuitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominauit nomen eorum Adam, qua die fecit illos. Quod mihi uidetur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere, qui haec scripsit, in ciuitate terrena; tamquam eum Deus sic commoneret, ut non conputaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, homo qui sperauit inuocare nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere ciuitates, unam per homicidam usque ad homicidam (nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur), alteram per eum, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis ciuitatis Dei totum adque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae ciuitatis est unitas, nondum quidem conpleta, sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?) habeat nomen in ciuitate terrena, quia in eius nomine condita est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo: lnuocabunt nomina eorum in terris ipsorum; propter quod sequitur eos quod in alio psalmo scriptum est: Domine, in ciuitate tua imaginem eorum ad nihilum redige. Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret inuocare nomen Domini Dei; eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei speraui in misericordia Dei; uanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat; beatus est enim uir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Propositis itaque duabus ciuitatibus, una in re huius saeculi, altera in spe Dei, tamquam ex communi, quae aperta est in Adam, ianua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum; in qua et aliae generationes adiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cuius origine damnata, ueluti massa una meritae damnationi tradita, facit Deus alia in contumeliam uasa irae, alia in honorem uasa misericordiae, illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia; ut ex ipsa etiam conparatione uasorum irae superna ciuitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret inuocare nomen Domini Dei. Quoniam uoluntas in natura, quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab inmutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio, et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine diuino adiutorio.

Caput Xxii

De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes exceptis octo hominibus diluuio perire meruerunt.

Hoc itaque libero uoluntatis arbitrio genere humano progrediente adque crescente facta est permixtio et iniquitate participata quaedam utriusque confusio ciuitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus inuenit; non quidem illo modo quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum uiris); sed ab initio quae prauis moribus fuerant in terrena ciuitate, id est in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, ciuibus scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius ciuitatis, propter pulchritudinem corporis. Quod bonum Dei quidem donum est; sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum uideatur bonis. Deserto itaque bono magno et bonorum proprio lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune; ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, adque ut eis coniugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate, quam in sancta societate seruabant. Sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale carnale infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno interno sempiterno bono, quem ad modum iustitia deserta et aurum amatur ab auaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene amari potest et male: bene scilicet ordine custodito, male ordine perturbato. Quod in laude quadam Cerei breuiter uersibus dixi:
Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti.
Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes
Ordine neglecto pro te, quod conditur abs te
. Creator autem si ueraciter ametur, hoc est si ipse, non aliud pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in nobis metus qua uiuitur bene. Unde mihi uidetur, quod definitio breuis et uera uirtutis ordo est amoris; propter quod in sancto cantico canticorum cantat sponsa Christi, ciuitas Dei: Ordinate in me caritatem. Huius igitur caritatis, hoc est dilectionis et amoris, ordine perturbato Deum filii Dei neglexerunt et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis ciuitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam; sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in eadem scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii Dei, idem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non homines fuisse, sed angelos.

Caput Xxiii

An credendum sit angelos substantiae spiritalis amore speciosarum mulierum captos earundem inisse coniugia, ex quibus gigantes sint creati.

Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio huius operis libro reliquimus insolutam, utrum possint angeli, cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est enim: Qui facit angelos suos spiritus, id est eos, qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur SyyeXoi, quod nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter adiunxerit dicendo: Et ministros suos ignem ardentem, an quod caritate tamquam igne spiritali feruere debeant ministri eius, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus angelos in talibus corporibus, ut non solum uideri, uerum etiam tangi possent, eadem ueracissima scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est multique se expertos uel ab eis, qui experti essent, de quorum fide dubitandum non esset, audisse confirmant, Siluanos et Panes, quos uulgo incubos uocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum adpetisse ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, adsidue hanc inmunditiam et tentare et efficere, plures talesque adseuerant, ut hoc negare inpudentiae uideatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur flabello sensu corporis tactuque sentitur) possint hanc etiam pati libidinem, ut, quo modo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei tamen angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim; nec de his dixisse apostolum Petrum: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari; sed potius de illis, qui primum apostatantes a Deo cum diabolo suo principe ceciderunt, qui primum hominem per inuidiam serpentina fraude deiecit. Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos eadem scriptura sancta locupletissima testis est. Nam et de Iohanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et Malachiel propheta propria quadam, id est proprie sibi inpertita gratia dictus est angelus.

Verum hoc mouet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus, quas amauerunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi uero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoraui, non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam uisendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos uidere consueuimus. Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain. Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cuius uerba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis; uidentes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum uiginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi; illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec libri uerba diuini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos uocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud. Quod autem ait: Et. generabant sibi, satis ostendit, quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed seruiente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed ciues ciuitatis Dei. quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et sperauit inuocare nomen Domini Dei; in qua spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum et sub Deo patre fratres filiorum.

Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod uidentes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, mox adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu Dei quippe fuerant facti angeli Dei et filii Dei, sed declinando ad inferiora dicuntur homines nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro, desertores spiritus et deserendo deserti. Et septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos et filios Dei; quod quidem non omnes codices habent, nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem Iudaei ceteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios Dei, sed filios deorum interpretatus est. Utrumque autem uerum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam dis geniti erant, cum quibus et ipsi di erant iuxta illud psalmi: Ego dixi: Di estis et filii Excelsi omnes. Merito enim creduntur septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut, si quid eius auctoritate mutarent adque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc diuinitus dictum esse dubitaretur. Quamuis hoc in Hebraeo esse perhibeatur ambiguum, ut et filii Dei et filii deorum posset interpretari.

Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit. In his autem apocryphis etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla diuine illum Enoch, septimum ab Adam, negare non possumus, cum hoc in epistula canonica ludas apostolus dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone scripturarum, qui seruabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent, quae ille scripsisset, poterat inueniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite seruasse. Unde illa, quae sub eius nomine proferuntur et continent istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub nominibus et aliorum prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti exami. natione remota sunt. Igitur secundum scripturas canonicas Hebraeas adque Christianas multos gigantes ante diluuium fuisse non dubium est, et hos fuisse ciues terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluuium temporibus ceteris. Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, uerum etiam magnitudines et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti, qui spiritalibus adque inmortalibus longe melioribus adque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes proelium. Non hos elegit Dominus, nec uiam scientiae dedit illis; sed interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam.

Caput Xxiiii

Quo modo intellegendum sit, quod de eis, qui diluuio perdendi erant, Dominus dixerit: Erunt dies eorum centum uiginti anni.

Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum uiginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum uiginti annos uiuendo non transgredi, cum et post diluuium etiam quingentos excessisse inueniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta uitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos uocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno uitae Noe, secundo mense factum est diluuium; ac sic centum uiginti anni praedicti sunt futuri uitae hominum periturorum, quibus transactis diluuio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluuium, iam non inuentis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in inpios uindicatum est; non quo quic- ■ quam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; uerum tamen nullus eorum diluuio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. Sic autem diuinitus diluuii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitauit Deus, quia fecit hominem super terram, et recogitauit, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos.

Caput Xxv

De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo inrogatur poena peccato. Cogitatio uero eius et recogitatio mutandarum rerum est inmutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes, et exerceat quaerentes et alat intellegentes; quod non faceret, si non se prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque denuntiat: magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium.

Caput Xxvi

Quod arca, quam Noe iussus est facere, in omnibus Christum ecclesiamque significet.

Iam uero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis Dei in illa inmortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate: procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Nam et mensurae ipsae/longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. Humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem; uelut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra in sinistram uel a sinistra in dextram, et deciens. quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat: quacumque enim uerteris quadratum, stabit; et cetera, quae in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.

Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluuio peregrinantem omnia referantur. si ab eius sensu. qui ista conscripsit, non uult longe aberrare, qui exponit. Exempli gratia, uelut si quispiam, quod hic scriptum est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam, non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ex omnibus gentibus ecclesia congregatur, bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos; tricameratam uero eo, quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluuium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam uoluit, uerum etiam in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus superiorum (et haec appellauit tricamerata), ut ab imo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa, quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra uidualis adque hac superior uirginalis, et si quid melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest. Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

Caput Xxvii

De arca adque diluuio nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione, nec illis, qui solas figuras defendunt repudiata historica ueritate.

Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum ueritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse uerborum figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad prophetiam ecclesiae pertinere. Quis enim nisi mente peruersus inaniter scriptos esse contendat libros per annorum milia tanta religione et tam ordinatae successionis obseruantia custoditos, aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, inmunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque seruari? Aut uero Deus, qui propter genus reparandum seruanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non ualebat?

Qui uero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse diluuium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi uerticem montis, supra quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublime iam caelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior, ubi uenti nebulae imbresque gignuntur; nec adtendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram uerticem montis? Quur igitur usque ad illa caeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mens ores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores adque leuiores? Quid itaque rationis adferunt, quare terra grauior et inferior locum caeli tranquillioris inuaserit per uolumina tot annorum, et aqua leuior ac superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum?

Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de inmundis, septena de mundis. Qui mihi uidentur non conputare nisi trecenta cubita longitudinis et latitudinis quinquaginta, nec cogitare aliud tantum esse in superioribus itemque aliud tantum in superioribus superiorum, ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta super centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter adstruxit, Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum, qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse, ubi unum quantum sex nostra ualere adseuerant, quis non uideat quantum rerum capere illa potuit magnitudo? Nam illud quod disputant tantae magnitudinis arcam non potuisse conpingi, ineptissime calumniantur, cum sciant inmensas urbes fuisse constructas, nec adtendunt centum annos, quibus arca illa est fabricata; nisi forte lapis lapidi adhaerere potest sola calce coniunctus, ut murus per tot milia circumagatur, et lignum ligno per suscudines, epiros, clauos, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca non curuis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed leuet unda, cum uenerit, naturali ordine ponderum, magisque diuina prouidentia quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium.

Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, uerum etiam quales lucustae, scarabei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt, quos haec mouent, sic accipiendum esse quod dictum est: Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit conseruari in arca, quae possunt in aquis uiuere, non solum mersa, sicut pisces, uerum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur: Masculus et femina erunt, profecto intellegitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus uel rerum corruptionibus nasci; uel si fuerunt, sicut in domibus esse consuerunt, sine ullo numero definito esse potuisse; aut si mysterium sacratissimum, quod agebatur, et tantae rei figura etiam ueritate facti aliter non posset inpleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae uiuere in aquis natura prohibente non possent, non fuit ista cura illius hominis uel illorum hominum, sed diuina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed uenientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim ualet quod dictum est: Intrabunt ad te; non scilicet hominis actu, sed Dei nutu; ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent. Praescriptum enim adque definitum est: Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae; alia uero in quibus nihil sit maris et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mutae, mirum si fuerunt ibi, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum uidelicet adque asininum genus; et si qua alia sunt, quae commixtione diuersi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam.

Solet etiam mouere nonnullos, genera escarum, quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carne uesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; an uero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerint, quae omnibus conuenirent. Nouimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus pomisque uescantur et maxime fico adque castaneis. Quid ergo mirum, si uir ille sapiens et iustus, etiam diuinitus admonitus quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparauit et condidit? Quid est autem, quo uesci non cogeret fames? aut quid non suaue ac salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo uiuerent. diuina facilitate donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc inplendae figurae tanti mysterii conueniret? Non autem ad praefigurandam ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit. contentiosus, nemo permittitur opinari. Iam enim gentes ita ecclesiam repleuerunt, mundique et inmundi, donec certum ueniatur ad finem, ita eius unitatis quadam conpagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo etiam de ceteris, quae obscurius aliquanto dicta sunt et difficilius agnosci queunt, dubitare fas non sit. Quae cum ita sint, sic nec inaniter ista esse conscripta putare quisquam uel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significatiua non facta, nec aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum est et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid, et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere. Iam usque ad hunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum ciuitatum cursus, terrenae scilicet secundum hominem uiuentis et caelestis secundum Deum, post diluuium et deinceps in rebus consequentibus requiratur.

Liber Xvi

An post diluuium a Noe usque ad Abraham aliquae familiae secundum Deum uiuentium reperiantur.

Post diluuium procurrentis sanctae uestigia ciuitatis utrum continuata sint an intercurrentibus inpietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum ueri unius Dei cultor existeret, ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est, propterea quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione diluuii liberari, non inuenimus usque Abraham cuiusquam pietatem euidenti diuino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et lapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post futurum. Unde factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote maledicerethis uerbis: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. Unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: Benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem, sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta adque conscripta sunt, propheticis sunt grauidata sensibus et uelata tegminibus.

Caput Ii

Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.

\' Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter et intellegenter aduertens non agnoscat in Christo? Sem quippe, de cuius semine in carne natus est Christus, interpretatur nominatus. Quid autem nominatius Christo, cuius nomen ubique iam fragrat, ita ut in cantico canticorum etiam ipsa praecedente prophetia unguento conparetur effuso; in cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo? Nam Iapheth latitudo interpretatur. Cham porro, quod interpretatur calidus, medius Noe filius, tamquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium, quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed inpatientiae, quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum ? Sed haec in usum cedunt proficientium, iuxta illud apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis. Unde etiam scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, inprudente autem ministro utetur. Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut aduersus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelleguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi existit occasio. Quamuis non solum qui sunt apertissime separati, uerum omnes, qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt, non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et adnuntiant profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Ideo Cham in filio suo maledictus est, tamquam in fructu suo, id est in opere suo. Unde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum; quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tamquam circumcisio et praeputium, uel sicut alio modo eos appellat apostolus, ludaei et Graeci, sed uocati et iustificati, cognita quoquo modo nuditate patris, qua significabatur passio Saluatoris, sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui, nec uiderunt quod reuerendo texerunt. Quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. Yestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi eo scilicet iam tempore, quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum, transactam celebrat ecclesia, non adhuc prospectat futuram.

Sed malus frater in filio suo, hoc est in opere suo, puer. id est seruus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem patientiae uel ad prouectum sapientiae scienter utuntur malis boni. Sunt enim teste apostolo, qui Christum adnuntiant non caste; sed siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur [in hoc gaudeo, sed et gaudebo]. Ipse quippe plantauit uineam, de qua dicit propheta: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et bibit de uino eius (siue ille calix hic intellegatur, de quo dicit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et: Pater, si fieri potest, transeat calix iste, quo suam sine dubio significat passionem; siue, quia uinum fructus est uineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa uinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, adsumsit), et inebriatus est, idest passus est, et nudatus est; ibi namque nudata est, id est apparuit, eius infirmitas, de qua dicit apostolus: Etsi crucifixu.s est ex infirmitate. Unde idem dicit: Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus. Quod uero cum dictum esset: Et nudatus est, addidit scriptura: In domo sua, eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi adnuntiant; non enim quod adnuntiant intellegunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium adque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Huius rei figura est, quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth, ut hoc uelarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius id egerunt.

Haec scripturae secreta diuinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusue congruenter, uerum tamen fideliter certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta adque conscripta neque nisi ad Christum et eius ecclesiam, quae ciuitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia uidemus inpleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe adque uno in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica prouidentia. Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum scriptor istarum uel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, uerum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad ciuitatem Dei; quia et de hominibus, qui non sunt ciues eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex conparatione contraria uel proficiat uel emineat. Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur. Solo enim uomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis adque huius modi uasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et cetera in conpagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his conectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodam modo religentur.

Caput Iii

De generationibus trium filiorum Noe.

Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de his dicendum uidetur, adtexendum est huic operi, quo ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a minimo filio, qui uocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim. Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno; fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis reditur tamquam ad caput et dicitur: Chus autem genuit Nebroth; hic coepit esse gigans super terram. Hic erat gigans uenator contra Dominum Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gigans uenator contra Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon, Oreg, Archad et Chalemne in terra Sennaar. De terra illa exiuit Assur et aedificauit Nineuen et Roboth ciuitatem et Chalach et Dasem inter medium Nineuae et Chalach: haec ciuitas magna. Iste porro Chus, pater gigantis Nebroth, primus nominatus est in filiis Cham, cuius quinque filii iam fuerant conputati et nepotes duo. Sed istum gigantem aut post nepotes suos natos genuit, aut, quod est credibilius, seorsum de illo propter eius eminentiam scriptura locuta est; quando quidem et regnum eius commemoratum est, cuius initium erat illa nobilissima Babylon ciuitas, et quae iuxta commemoratae sunt siue ciuitates siue regiones. Quod uero dictum est de terra illa, id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse Assur et aedificasse Nineuen et alias quas contexuit ciuitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatauit Ninus, Beli filius, conditor Nineuae ciuitatis magnae; cuius ciuitatis nomen ex illius nomine deriuatum est, ut a Nino Nineue uocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, medii filii Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem. exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent et inde procederent adque alias conderent ciuitates, quarum prima est a Nino, appellata Nineue. Hinc reditur ad alium filium Cham, qui uocabatur Mesraim, et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem. Et de sexta, uelut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines peruenerint commemoratis quibusdam ciuitatibus dicitur. Ac per hoc filiis nepotibusque conputatis de progenie Cham triginta unus geniti referuntur. Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum peruenit a minimo exorta narratio. Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione inlustrandum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus. Sic enim legitur: Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum, Heber, fratri Iapheth maiori. Ordo uerborum est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum. Sem ergo patriarcham intellegi uoluit omnium, qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, siue sint filii, siue nepotes et pronepotes et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non itaque frustra ipse primus est nominatus in progenie ueniente de Sem et praelatus etiam filiis, cum sit quintus nepos, nisi quia uerum est, quod traditur, ex illo Hebraeos esse cognominatos, tamquam Heberaeos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse uideantur; sed nimirum hoc uerum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt, ac deinde una detrita littera Hebraei, quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei ciuitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quattuor nepotes eius, itemque alter filiorum Sem genuit eius nepotem, adque ex illo itidem pronepos natus est adque inde abnepos, qui est Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellauit Phalech, quod interpretatur diuidens. Deinde scriptura subiungens rationemque huius nominis reddens: Quia diebus, inquit, eius diuisa est terra. Hoc autem quid sit, postea apparebit. Alius uero, qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem uiginti septem. In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est quindecim de Iapheth, triginta unus de Cham, uiginti septem de Sem fiunt septuaginta tres. Deinde sequitur scriptura dicens: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis; itemque de omnibus: Haec, inquit, tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. Unde colligitur septuaginta tres uel potius (quod postea demonstrabitur) septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius, cum fuissent commemorati filii Iapheth, ita conclusum est: Ex his segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unus quisque secundum linguam in tribubus suis et in gentibus suis.

Iam uero in filiis Cham quodam loco apertius gentes commemoratae sunt, sicut superius ostendi. Mesraim genuit eos, qui dicuntur Ludiim; et eodem modo ceterae usque ad septem gentes. Et enumeratis omnibus postea concludens: Hi filii Cham, inquit, in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati. quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere nequiuerunt. Nam qua alia causa, cum filii Iapheth octo enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur, et cum filii Cham quattuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt adiciuntur, et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantum posteritas adtexitur? Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere; sed gentes, propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia, sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur.

Caput Iiii

De diuersitate linguarum principioque Babylonis.

Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diuersitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Et factum est, cum mouerent ipsi ab Oriente, inuenerunt campum in terra Sennaar, et habitauerunt ibi. Et dixit homo proximo: Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismet ipsis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoauerunt facere, et nunc non deficient ei illis omnia quae conati fuerint facere; uenite, et descendentes, confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque uocem proximi. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessauerunt aedificantes ciuitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius confusio, quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae. Ista ciuitas, quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem constructionem etiam gentium commendat historia. Babylon quippe interpretatur confusio. Unde colligitur, gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breuiter fuerat intimatum, ubi, cum de illo scriptura loqueretur, ait initium regni eius fuisse Babylonem, id est quae ciuitatum ceterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni; quamuis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat inpietas. Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, sine unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias, siue omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milia militum; ut rana, ut lucusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac lucustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen. Quid autem factura fuerat humana et uana pra«sumtio, si cuiuslibet et quantumlibet in caelum aduersus Deum altitudinem molis extolleret? quando montes transcenderet uniuersos, quando spatium nebulosi aeris huius euaderet? Quid denique noceret Deo quantacumque uel spiritalis uel corporalis elatio? Tutam ueramque in caelum uiam molitur humilitas, sursum leuans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste uenator contra Dominum. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; ivavtiov quippe et contra et ante significat. Hoc enim uerbum est in psalmo: Et ploremus ante Dominum qui nos fecit; et hoc uerbum est etiam in libro Iob, ubi scriptum est: In furorem erupisti contra Dominum. Sic ergo intellegendus est gigans iste uenator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est uenator, nisi animalium terrigenarum deceptor obpressor extinctor ? Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Deum, qua est inpia significata superbia. Merito autem malus punitur adfectus, etiam cui non succedit effectus. Genus uero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, adgregaret; et per linguas diuisae sunt gentes dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque inconprehensibilibus fecit.

Caput V

De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.

Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat: ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi uult: Venite et descendentes confundamus (quod intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: Venite et descendentes confundite,\' sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos. ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii.

Caput Vi

Qualis intellegenda sit esse locutio, qua Deus angelis loquitur.

Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: \'Faciam\'; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisLet: cF a c iam us): \'Et fecit, inquit, Deus hominem adimaginem Dei\', non dixit fecerunt di\' aut ad imaginem deorum). Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis. sed ineffabili suo modo; nobis autem hoc indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem adque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, siue spiritalibus imaginibus nostro spiritui siue corporalibus uocibus corporis sensui.

Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:
Non arma expedient totaque ex urbe sequentur
? Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: \'Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?\' Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est W, ut diceremus \'nonne1, quoniam uocem pronuntiantis non possumus scribere.

Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas inpleuerunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus, et homines quidem multiplicato genere humano ad insulas inhabitandas nauigio transire potuisse, quis ambigat?

Caput Vii

An omne bestiarum genus etiam remotissimae a terris insulae ex eo numero acceperint, qui in arca a diluuii inundatione seruatus est.

Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi adque huius modi. cetera, quo modo post diluuium, quo ea, quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum genera in utroque sexu arca seruauit. Possunt quidem credi ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla uideatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum aduexerunt et eo modo ubi habitabant earum genera instituerunt uenandi studio, fieri potuisse incredibile non est; quamuis iussu Dei siue permissu etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri. Si uero terra exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: Producat terra animam uiuam, multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum uariarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa animalia terra produxit.

Caput Viii

An ex propagine Adam uel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.

Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe uel potius ex illo uno homine, unde etiam ipsi extiterunt, propagata esse credendum sit quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat historia, sicut perhibentur quidam unum habere oculum in fronte media, quibusdam plantas uersas esse post crura, quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam uii-ilem, sinistram muliebrem, uicibusque inter se coeundo et gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo halitu uiuere, alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos a cubito Graeci uocant, alibi quinquennes concipere feminas et octauum uitae annum non excedere. Item ferunt esse gentem, ubi singula crura in pedibus habent nec poplitem flectunt, et sunt mirabilis celeritatis; quos Sciopodas uocant, quod per aestum in terra iacentes resupini umbra se pedum protegant; quosdam sine ceruice oculos habentes in umeris, et cetera hominum uel quasi hominum genera. quae in maritima platea Carthaginis musiuo picta sunt, ex libris depromta uelut curiosioris historiae. Quid dicam de Cynocephalis, quorum canina capita adque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum, quae dicuntur esse, credere non est necesse. Verum quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam seu colorem siue motum siue sonum sine qualibet ui, qualibet parte, qualibet qualitate naturam: ex illo uno protoplasto originem ducere nullus fidelium dubitauerit. Apparet tamen quid in pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile.

Qualis autem ratio redditur de monstrosis aput nos hominum partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando creari quid oporteat uel oportuerit, ipse nouit, sciens uniuersitatis pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel diuersitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et quo referatur ignorat. Pluribus quam quinis digitis in manibus et pedibus nasci homines nouimus; et haec leuior est quam ulla distantia; sed tamen absit, ut quis ita desipiat, ut existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem, quamuis nesciens quur hoc fecerit. Ita etsi maior diuersitas oriatur, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit. Aput Hipponem Zaritum est homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos tantummodo digitos, similes et manus. Si aliqua gens talis esset, illi curiosae adque mirabili adderetur historiae. Num igitur istum propter hoc negabimus ex illo uno, qui primus creatus est, esse propagatum? Androgyni, quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamuis admodum rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in quibus sic uterque sexus apparet, ut, ex quo potius debeant accipere nomen, incertum sit; a meliore tamen, hoc est a masculino, ut appellarentur, loquendi consuetudo praeualuit. Nam nemo umquam Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit. Ante annos aliquot, nostra certe memoria, in Oriente duplex homo natus est superioribus membris, inferioribus simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quattuor manus, uenter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et tam diu uixit, ut multos ad eum uidendum fama contraheret. Quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe dissimiles his, ex quibus eos natos esse certissimum est? Sicut ergo haec ex illo uno negari non possunt originem ducere, ita quaecumque gentes in diuersitatibus corporum ab usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent, uelut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur, ut rationalia animalia sint adque mortalia, ab eodem ipso uno primo patre omnium stirpem trahere confitendum est, si tamen uera sunt quae de illarum nationum uarietate et tanta inter se adque nobiscum diuersitate traduntur. Nam et simias et cercopithecoB et sphingas si nesciremus non homines esse, sed bestias, possent illi historici de sua curiositate gloriantes uelut gentes aliquas hominum nobis inpunita uanitate mentiri. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: quid, si propterea Deus uoluit etiam nonnullas gentes ita creare, ne in his monstris, quae aput nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam, qua naturam fingit humanam, uelut artem cuiuspiam minus perfecti opificis, putaremus errasse? Non itaque nobis uideri debet absurdum, ut, quem ad modum in singulis quibusque gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in uniuerso genere humano quaedam monstra sint gentium. Quapropter ut istam quaestionem pedetemtim cauteque concludam: aut illa, quae talia de quibusdam gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut ex Adam sunt, si homines sunt.

Caput Viiii

An inferiorem partem terrae; quae nostrae habitationi contraria est, antipodas habere credendum sit.

Quod uero et antipodas esse fabulantur, id est homines a contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, aduersa pedibus nostris calcare uestigia, nulla ratione credendum est. Neque hoc ulla historica cognitione didicisse se adfirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra conuexa caeli terra suspensa sit, eundemque locum mundus habeat et infimum et medium; et ex hoc opinantur alteram terrae partem, quae infra est, habitatione hominum carere non posse. Nec adtendunt, etiamsi figura conglobata et rutunda mundus esse credatur siue aliqua ratione monstretur, non tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda sit terra; deinde etiamsi nuda sit, neque hoc statim necesse esse, ut homines habeat. Quoniam nullo modo scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem eo, quod eius praedicta conplentur, nimisque absurdum est, ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani inmensitate traiecta, nauigare ac peruenire potuisse, ut etiam illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum. Quapropter inter illos tunc hominum populos, qui per septuaginta duas gentes et totidem linguas colliguntur fuisse diuisi, quaeramus, si possumus inuenire, illam in terris peregrinantem ciuitatem Dei, quae usque ad diluuium arcamque perducta est adque in filiis Noe per eorum benedictiones perseuerasse monstratur, maxime in maximo, qui est appellatus Sem, quando quidem Iapheth ita benedictus est, ut in eius, fratris sui, domibus habitaret.

Caput X

De generatione Sem, in cuius progenie tendens ad Abraham ciuitatis Dei ordo dirigitur.

Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei. sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque uixisset. Ubi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram esse diuisam nisi diuersitate linguarum? Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri; sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos ueniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abraham, et quot annos postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum adque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum; unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit.

Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluuio usque ad Abraham colligamus et propter illa, in quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque >\' tangamus. Secundo igitur anno post diluuium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque <annorum>, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta. genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat. quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato uocabulo nominauit Abraham. Fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum septuaginta. Iu Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.

Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus ciuitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu ueri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas uera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua inpia significatur elatio, apparuit ciuitas, hoc est societas, inpiorum. Utrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; inpia uero in eo, qui maledictus est, adque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans uenator contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemtores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si quidem et quando dictum est: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est quifaciatbonum, non est usque ad unum, in utroque psalmo, ubi haec uerba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum meum in cibo panis? Erat ergo etiam tunc populus Dei. Unde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, de filiis hominum dictum est, non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intellegens aut requirens Deum, ac deinde illa subiuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad ciuitatem pertinentes, quae uiuit secundum hominem, non secundum Deum, reprobos esse demonstrant.

Caput Xi

Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata est, et in cuius familia remansit, cum diuersitas esset facta linguarum.

Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluuium una erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum deleri diluuio meruerunt): ita, quando merito elatioris inpietatis gentes linguarum diuersitate punitae adque diuisae sunt et ciuitas inpiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret. Unde, sicut supra memoraui, cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inueniatur exortus. Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, diuisis per alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque uocatae sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua uel humana locutio uocabatur, qua sola uniuersum genus humanum loquebatur.

Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber diuisa est terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut uocaretur Phalech, quod interpretatur diuisio, quia tunc ei natus est, quando per linguas terra diuisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit quod dictum est: In diebus eius diuisa est terra. Nam nisi adhuc Heber uiueret quando linguarum facta est multitudo, non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae aput illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse prima illa communis, quoniam de poena uenit illa multiplicatio mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, sed in eos tantum, qui propagati per Tacob et insignius adque eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eandem linguam in uniuersam progeniem suam refudit, sed in eam tantum, cuius generationes perducuntur ad Abraham. Quapropter etiamsi non euidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab inpiis Babylonia condebatur, non ad hoc ualuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamuis ex illo quintus oriatur, et Hebraea uocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non solum in sermonibus suis, uerum etiam in litteris sacris custodiuit auctoritas: profecto, cum quaeritur in diuisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non paruum apparuisse uestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non peruenit tale supplicium ?

Sed adhuc illud mouet, quo modo potuerunt singulas gentes facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata usque ad Abraham et per eum deinceps, donec magnus fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati sunt, trium filiorum Noe fecerunt singulas gentes, si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus septuaginta duarum gentium adque linguarum. Phalech autem propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed propter tempus insigne, quod in diebus eius terra diuisa sit. Nec mouere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio facta linguarum adque ex hoc diuisio gentium. Non enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo non potuerunt ad idem tempus conuenire uiuendo. Hoc enim contigit, cum plus uiuerent ubi pauciores sunt generationes, minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra diuisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, qui commemorantur patres gentium. sed etiam eius aetatis fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent nominibus gentium. Unde nequaquam putandum, quod eo fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, diuisa est terra. Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, ut in linguas proprias diuidi possent. Sic enim potuit prior commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus. Illarum autem gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerint deriuata, sicut ex Assur Assyrii et ex Heber Hebraei; partim temporis uetustate mutata sunt. ita ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui uocabatur Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo uocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura mutata quam manentia nomina apparent.

Caput Xii

De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis nouus ordo contexitur.

Nunc iam uideamus procursum ciuitatis Dei etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde incipit esse notitia eius euidentior, et ubi clariora leguntur promissa diuina, quae nunc in Christo uidemus inpleri. Sicut ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium pertinebat. Aput Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones inpiae praeualebant, quem ad modum per ceteras gentes. Una igitur Tharae domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius ueri Dei cultus et, quantum credibile est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat (quamuis et ipse. sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia seruisse dis alienis Iesu Naue narrante referatur) ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per aquarum diluuium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluuio multarum superstitionum per uniuersum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio ciuitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris et exposita diluuii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae autem generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut dicatur: Hae sunt generationes Tharae. Tharagenuit Abram et Nachor et Arran, et Arran genuit Loth. Et mortuus est Arran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. Et sumsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Arran. Iste Arran pater Melchae fuit et pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sarra uxor Abrahae.

Caput Xiii

Quae ratio fecisse uideatur, ut in transmigratione Tharae, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam transiit. nulla filii eius Nachor facta sit mentio.

Deinde narratur quem ad modum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum et uenerit in Mesopotamiam et habitauerit in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui uocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita narratur: Et sumsit Thara Abram filium suum et Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et uenit in Charran et habitauit ibi. Nusquam hic nominatus est Nachor et uxor eius Melcha. Sed inuenimus postea, cum seruum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in ciuitatem Nachor. Isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitauerat Abraham. Quur ergo eum scriptura non commemorauit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitauit in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, uerum etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod eos duxerit secum? Quur, putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciuerat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum et postea inde siue paenitendo siue persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigrauit? In libro enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum aduersus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum: Audiat dominus noster uerbum de ore pueri sui, et referam tibi ueritatem de populo, qui habitat iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium de ore serui tui. Haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt Deum caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et habitauerunt ibi dies multos. Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram Chanaan, et illic habitauerunt, et cetera, quae narrat Achior Ammanites. Unde manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro uera pietate, qua unus et uerus ab eis colebatur Deus.

Caput Xiiii

De annis Tharae, qui in Charra uitae suae tempus inpleuit.

Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari factae ad Abraham promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in Charran uenent; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum uitae suae neminem continet.

Caput Xv

De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.

Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham. deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum. cum exiit ex Charra. Quo modo potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat conpleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo conputarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et ueni in terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate, iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi Deus (neque enim post illa Dei uerba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset. in Mesopotamia), sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: <Tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis et habitauit in Charra.\' Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater eius, conlocauit illum in terra hac, in qua uos nunc habitatis et patres uestri, non ait: \'Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra\'; sed: \'Inde hic eum conlocauit, postquam mortuus est pater eius\'. Intellegendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram peruenisse cum patre, retento aput se praecepto Dei, et inde exisse septuagensimo et quinto suo. patris autem sui centensimo quadragensimo et quinto anno. Conlocationem uero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut animum auelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium Deo iubente ac iuuante et illo oboediente fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini inplesse, ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui exiret de Charra.

Caput Xvi

De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.

Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei ueri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiauit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui [et uade] in terram, quam tibi demonstrauero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Aduertendum est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur, quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abraham erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra? Sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius promissionis conputat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, uerum etiam quia id commemorat apostolus Paulus.

Caput Xvii

De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito sublimius eminebat.

Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum.. hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum, Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius adque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius excepta India uniuersae Asiae populos subiugauerat. Asiam nunc dico non illam partem quae huius maioris Asiae una prouincia est, sed eam quae uniuersa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali diuisione fecerunt. Namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero a septentrione usque ad occidentem, adque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Unde uidentur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem diuidas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa. Quam ob rem trium regnorum, quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quo modo eis non subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, exceptis? In Assyria igitur praeualuerat dominatus inpiae ciuitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae ciuitatis nomen aptissimum est, id est confusio. Ibi iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnauerat sexaginta quinque annos. Filius uero eius Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duos regnauit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millensimus ducentensimus ante conditam Romam, ueluti alteram in occidente Babyloniam.

Caput Xviii

De iterato adloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini eius Chanaan terra promittitur.

Egressus ergo Abraham de Charra septuagensimo quinto anno aetatis suae, centensimo autem quadragensimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est.

Caput Xviiii

De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita, quam Abraham non uxorem suam esse dixerat, sed sororem.

Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus est inde et habitauit in eremo adque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Ubi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate. cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam, si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis tentaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique factum est, quod de Domitio praesumsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter adflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.

Caput Xx

De secessione Loth et Abrahae, quae illis salua caritate conplacuit.

Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, nunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrahae uerba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me; si tu in sinistram. ego in dextram; uel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minor eligat.

Caput Xxi

De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.

Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio dixit Dominus ad Abraham: Respiciens oculis tuis uide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. Surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam. In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non euidenter apparet. Potest enim uideri ad hoc pertinere: Et faciam semen tuum tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est. quam Graeci uocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus. id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non uideat. quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, uerum etiam quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus! Quod semen in conparatione multitudinis inpiorum profecto in paucis est; quamuis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed uniuersum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae multitudini conparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio. Sed ideo diximus, quod non euidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum creuit, ut paene omnes partes orbis inpleuerit. Et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini conparari, quia et haec sola innumera est homini. Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest mouere nonnullos, si usque in saeculum intellegant (in aeternum*. Si autem in saeculum hoc loco sic accipiant, quem ad modum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos mouebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis ciuitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et uniuersa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.

Caput Xxii

De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum. quando et Loth de captiuitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant, multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, inpleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus. quae illis umbris praenotabantur.

Caput Xxiii

De uerbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur secundum multitudinem stellarum multiplicanda posteritas; quod credens iustificatus est adhuc in praeputio constitutus.

Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret ualde multam, ille de posteritate sollicitus quendam Eliezer uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed sicut stellae caeli; ubi mihi magis uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam conparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures uidet. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.

Caput Xxiiii

De significatione sacrificii, quod Abraham offerre praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat doceretur.

In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Ubi cum interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et capram trimam et arietem trimum et turturem et columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri; aues autem non diuisit. Et descenderunt, sicut scriptum est, aues supra corpora quae diuisa erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint. iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione conuertent se hoc. Nondum enim inpleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et Cedmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos.

Haec omnia in uisu facta diuinitus adque dicta sunt, de quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus. Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres eius ero? (terrae quippe illius promissa erat hereditas) — non enim ait: \'Unde sciam?\' quasi adhuc non crederet; sed ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; sicut non est uirginis Mariae diffidentia quod ait: Quo modo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et hoc cum quaesisset, audiuit —: denique et hic similitudo data est de animalibus, iuuenca et capra et ariete et duabus uolucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Siue ergo per iunencam significata sit plebs posita sub iugo legis, per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura ( quae animalia propterea trima dicuntur. quia, cum sint insignes articuli temporum ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad Dauid, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est uoluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abraham usque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens ille populus adoleuit), siue aliquid aliud conuenientius ista significent: nullo modo tamen dubitauerim spiritales in ea praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum est: Aues autem non diuisit, quoniam carnales inter se diuiduntur, spiritales autem nullo modo, siue a negotiosis conuersationibus hominum se remoueant, sicut turtur, siue inter illas degant, sicut columba; utraque tamen auis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo. cui terra illa danda erat, futuros indiuiduos filios promissionis et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aues autem descendentes supra corpora, quae diuisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam suum de carnalium diuisione quaerentes. Quod autem illis consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium diuisiones ueros usque in finem perseueraturos fideles. Et circa solis occasum quod pauor inruit in Abraham et timor tenebrosus magnus significat circa huius saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in euangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio.

Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi conpleti sunt: ita et hic propterea interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem adflictione conpletus est, non quia ibi uniuersus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc tempore conputentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Conputantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata et dicta sunt Abrahae, uel quando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere.

Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum. id est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem saluandos et igne damnandos. Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod diuidit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est ciuitas Rhinocorura.

Caput Xxv

De Agar ancilla Sanae, quam eadem Sarra Abrahae uoluit esse concubinam.

Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae. Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret suum, et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret, etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugii. pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem illius inpleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit.s o uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!

Caput Xxvi

De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.

Post haec natus est Ismael ex Agar, in. quo putare posset inpletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum suum adoptare uoluisset. Deo dicente: Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret inpletum, iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querella, et ponam testamentum meum inter me et inter te et inplebo te ualde. Et procidit Abraham in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt: et statuam testamentum meum inter me et [inter] te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conseruabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conseruabis inter me et uos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur uestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem praeputii uestri, et erit in signo testamenti inter me et uos. Etpueroctodierumcircumcidetur, uestrum omne masculinum in progenies uestras. Yernaculus et emticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur uernaculus domus tuae et emticius. Et erit testamentum meum in carne uestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octauo die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur [filius], et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem.

Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et emticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum octauus dies, qui hebdomade conpleta. hoc est post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum nonaginta pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem uero monet quod dictum est: Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, quo modo accipiatur inpletum siue adhuc expectetur inplendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant ahóvtOv, quod a saeculo deriuatum est; alwv quippe Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur. ut breui etiam tempore transeant: altoviov autem quod dicitur. aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.

Caput Xxvii

De masculo, qui si octauo die non fuerit circumcisus, perit anima eius, quia testamentum Dei dissipauit.

Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octauo die, interibii anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit, cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. Unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior postea data sit, et dicat apostolus: Ubi autem non est lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem . si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, et: Ubi lex non est, nec praeuaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina, tamquam dictum sit: \'Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius\', quia testamentum Dei dissipauit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim dixisset: (Quia hoc testamentum meum dissipauit\', non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis obligatione peccati.

Caput Xxviii

De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus fecunditatis indepti sunt.

Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui euidentissime dictum est: Patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt (quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi), ex illo deinceps illi coniuges non uocantur in scripturis, sicut antea uocabantur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio uocauimus, quoniam sic iam uocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. Quur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum est [Abraham]; Abram uero, quod ante uocabatur, interpretatur pater excelsus. De nomine autem mutato Sanae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem uirtus. Unde scriptum est in epistula ad Hebraeos: Fide et ipsa Sarra uirtutem accepit ad emissionem seminis. Ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit prouectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuuene parere potest, de seniore non potest; quamuis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sanae de Cettura potuit, quia uiuidam eius inuenit aetatem. Hoc ergo est, quod mirum commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia, non iam senectus uiui, sed cadauer est mortui. Quamuis etiam sic solui soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi uidetur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu uiuebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

Caput Xxviiii

De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis inmu: tabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante te, et cetera): quur non et illud aduertunt, duos ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum inpio in Sodomis perderet? Illos autem duos sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, ip eo quod parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeri} retro, nec steteris in tota regione; in monte saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et \'quae sequuntur. Deinde post haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione » indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; adque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc. inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem.

Caput Xxx

De Loth a Sodomis liberato adque eisdem caelesti igne consumtis et de Abimelech, cuius concupiscentia castitati Sarrae nocere non potuit.

Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente igneo imbre de caelo tota illa regio inpiae ciuitatis in cinerem uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere indicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.

Inde rursus Abraham fecit in Geraris aput regem ciuitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti regi, quur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea est de patre, sed non de matre, quia de patre suo soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.

Caput Xxxi

De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.

Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum obprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, uetus et nonum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est ciuitatis Dei, figuram gerit.

Caput Xxxii

De oboedientia et fideAbrahae, quaperoblationem immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae.

Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, tentatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia eius oboedientia probaretur, saeculis in notitiam proferenda, non Deo. Neque enim omnis est culpanda tentatio, quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires suas sibi non uerbo, sed experimento tentatione quodam modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante praecepto oboediendum sit, non disputandum; uerum tamen Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis nollet inplere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae huius in magnam gentem faciam illum, quia semen tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine. Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens. quia per hunc oportebat inpleri, quem Deus iubebat occidi, non haesitauit, quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit, praecessit Abraham Isaac tentatus et unicum obtulit, qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cogitans quia et ex mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit; cuius similitudinem, nisi illius unde dicit apostolus: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita sibi ligna ad uictimae locum, quibus fuerat inponendus, ipse portauit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, postea quam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo immolato inpletum est significatiuo sanguine sacrificium? Nempe quando eum uidit Abraham, cornibus in frutice tenebatur. Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, spinis Iudaicis coronatus?

Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim sciui quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc sciui dictum est \'nunc sciri feci\'; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, etmultiplicansmultiplicabosementuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labiummaris. Ethereditatepossidebitsemen tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio?

Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur [filius], et si Sarra annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est conlocatu\'s, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus.

Caput Xxxiii

De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.

Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te per Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chanallaeorum, nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri uidemus in Christo?

Caput Xxxiiii

Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem.

Quid autem sibi uult, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam duxit uxorem? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto si Agar et Ismael, doctore apostolo, significauerunt carnales ueteris testamenti, quur non etiam Cettura et filii eius significent carnales, qui se ad testamentum nouum existimant pertinere? Ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae sunt appellatae; Sarra uero numquam dicta est concubina. Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: Et adprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitauerat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem. De Cettura autem, quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: Adiciens autem Abraham sumsit uxorem, cui nomen Cettura. Ecce ambae dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente scriptura: Dedit autem Abraham omnem censumsuumlsaacfiliosuo, etfiliisconcubinarum suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se uiuo ad orientem, in terram orientis. Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perueniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, et non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine, de quo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen. Neque enim uideo, quur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis haec non uult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. Quid si enim et hoc prouisum est contra haereticos futuros secundarum aduersarios nuptiarum, ut in ipso patre multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari demonstraretur non esse peccatum? Et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta <quinque>. Annorum ergo septuaginta < quinque > Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.

Caput Xxxv

De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicauerit diuina responsio.

Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, adque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis iam multa diximus. Quod autem dictum est: Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit. quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit inpletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: Populus populum superabit et maior seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter inpletur?

Caput Xxxvi

De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, accepit.

Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames super terram praeter famem, quae prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac adAbimelech regemPhilistinorumin Gerara. Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum; habita autem in terra, quam tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc, et statuam iuramentummeum, quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod uxor esset, mansit intacta. Nec ideo tamen istum patri eius praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit, in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum, inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum; ut intellegamus quam caste Abraham fecerit, quod hominibus inpudicis et nequitiae suae de scripturis sanctis patrocinia requirentibus uidetur fecisse libidine; deinde ut etiam hoc nouerimus, non ex bonis singulis inter se homines conparare, sed in uno quoque consideremus uniuersa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid in uita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit longe praestabilius, quam est illud, unde ab alio superatur. Ac per hoc sano ueroque iudicio, cum continentia coniugio praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus laudandus, uerum etiam maxime detestandus est. Constituamus ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus et oboedientissimus Deo quam continens minoris fidei minorisque oboedientiae. Si uero paria sint cetera, continentem coniugato praeferre quis ambigat?

Caput Xxxvii

De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur.

Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat, maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua fratri iuratione interposita uendidit. Ubi discimus in uescendo non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum. Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur. Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis manibus subponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo sciens uenari, agrestis; Iacob autem homo simplex, habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt <sine dolo\'. Siue autem \'sine dolo\' siue \'simplex\' siue potius \'sine fictione) dicatur, quod est Graece acXaato<;: quis est in ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui benedixerit te, benedictus. Benedictio igitur Iacob praedicatio est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur. Lex et prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus ab illa benedicitur, uelut a nesciente, quia ipsa nescitur. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus inpletur; eius est benedictio de rore caeli, hoc est de uerborum pluuia diurnorum, et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum; eius est multitudo frumenti et uini, hoc est multitudo quam colligit frumentum et uinum in sacramento corporis eius et sanguinis. Ei seruiunt gentes, ipsum adorant principes; ipse est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis; ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrahae secundum fidem, quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem; ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum quamuis errantium, sed tamen legem prophetasque cantantium benedicitur, id est ueraciter dicitur; et alius benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam repetente maiore expauescit Isaac, et alium se pro alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur; nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo confestim reuelato sibi intus in corde magno sacramento deuitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo, inquit, uenatus est mihi uenationem et intulit mihi, et manducaui ab omnibus, antequam tu uenires? et benedixi eum, et benedictus sit. Quis non hic maledictionem potius exspectaret irati, si haec non superna inspiratione, sed terreno more gererentur?s o res gestas, sed prophetice gestas; in terra, sed caelitus; per homines, sed diuinitus! Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa sunt inplenda uolumina; sed huic operi modus moderate inponendus nos in alia festinare conpellit.

Caput Xxxviii

De misso Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem et de uisione, quam in itinere somniauit, et de quattuor ipsius feminis, cum unam petisset uxorem.

Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat uxorem. Patris mittentis uerba haec sunt: Non accipies uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus. Laban, fratris matris tuae. Deus autem meus benedicat te et augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris tui, tibi et semini tuo post te, ut heres fias terrae incolatus tui, quam dedit Deus Abraham. Hic iam intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau. Quando enim dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, pertinens utique semen ad ciuitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret: et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur Iacob et dicitur ei: Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem Abraham patris tui.

Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charran et deuenit in locum et dormiuit ibi; occiderat enim sol; et sumsit ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormiuit in loco illo et somniauit. Et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et angeli. Dei ascendebant et descendebant per illam, et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae, et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni uia quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit: Quam terribilis locus hic! non est hoc nisi domus Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumsit lapidem, quem subposuit ibi sub caput suum, et statuit illum titulum et superfudit oleum in cacumen eius; et uocauit Iacob nomen loci illius: domus Dei. Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idolatriae lapidem perfudit oleo Iacob, uelut faciens illum Deum; neque enim adorauit eundem lapidem uel ei sacrificauit; sed quoniam Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum. Scalam uero istam intellegitur ipse Saluator nobis in memoriam reuocare in euangelio, ubi, cum dixisset de Nathanael: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est, quia Israel uiderat istam uisionem (ipse est enim Iacob), eodem loco ait: Arnen, amen, dico uobis, uidebitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis.

Pen-exit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem. Unde autem illi acciderit quattuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreauit, cum earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura diuina. Ad unam quippe accipiendam uenerat; sed cum illi altera [pro altera] subposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam uideretur habuisse, et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam maior soror eius, quamuis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, coniugali iure seruato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius id fieri flagitassent, quae corporis uiri sui habebant legitimam potestatem. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Ioseph, qui uenditus ab inuidentibus fratribus eo perductus fuit adque ibidem sublimatus.

Caput Xxxviiii

Quae ratio fecerit, ut Iacob etiam Israel cognominaretur.

Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi euidentissime gerens. Nam quod ei praeualuit Iacob, utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superauerat, inpetrauit; ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel \'uidens Deum\\ quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus ueluti praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus adque idem Iacob et benedictus et claudus: benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, adque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicauerunt a semitis suis.

Caput Xxxx

Quo modo Iacob cum septuaginta quinque animabus Aegyptum narretur ingressus, cum plerique ex his, qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.

Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die uel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum erat Iacob, filius uero eius Ioseph triginta nouem; quem cum accepisse tricensimo anno suo uel amplius constet uxorem, quo modo potuit per nouem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam nouennes Iacob Aegyptum ingressus inuenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Ioseph, id est Utalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum uenit et filios Ioseph, nepotes suos, auos istorum, minores quam nouem annorum pueros inuenit. Sed nimirum introitus Iacob in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus scriptura commemorat, non unus dies uel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu uixit loseph, per quem factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem scriptura sic loquitur: Et habitauit Ioseph in Aegypto, ipse et fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et uixit annos centum decem, et uidit Ioseph Ephraem filios usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos eius ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph. Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut scriptura consueuit, quae unam quoque filiam Iacob filias nuncupauit; sicut in Latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius. Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur felicitas, quia potuit uidere pronepotes, nullo modo putandi sunt iam fuisse tricensimo nono anno proaui sui Ioseph, quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius aduenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est: Haec autem nomina filiorum Israel, qui intrauerunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo. Hoc enim dictum est, quia simul cum illo conputantur septuaginta quinque, non quia simul iam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus habetur eius ingressus, quo uixit Ioseph, per quem uidetur ingressus.

Caput Xxxxi

De benedictione, quam Iacob in ludam filium suum promisit.

Igitur propter populum Christianum, in quo Dei ciuitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis ceteris occurrit ludas, quia de tribu Iuda exortus est Christus. Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios benediceret, quem ad modum ludam prophetice benedixerit, audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium; adligans ad uitem pullum suum et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. Fului oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. Exposui haec aduersus Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum ueritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi praedicta est uerbo dormitionis et non necessitas, sed potestas in morte nomine leonis. Quam potestatem in euangelio ipse praedicat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendieam. Nemo eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam. Sic leo fremuit, sic quod dixit inpleuit. Ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius adiunctum est: Quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud. Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno uerbo intellegitur, quod ait: Ascendisti. Quod uero addidit: Recumbens dormisti, euangelista exponit, ubi dicit: Et inclinato capite tradidit spiritum; aut certe sepultura eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum nullus hominum, sicut prophetae aliquos uel sicut ipse alios, suscitauit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro eius, quam lauat in uino, id est mundat a peccatis in sanguine suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adiungit: Et in sanguine uuae amictum suum, quid est nisi ecclesia? Et fului oculi eius a uino spiritales eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est! Et dentes eius candidiores lacte, quod potant aput apostolum paruuli, uerba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo. Ipse igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec uenirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa stirpe defuerunt. Et ipse exspectatio gentium; quod clarius est uidendo quam fit exponendo.

Caput Xxxxii

De filiis Ioseph, quos Iacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.

Sicut autem duo Isaac filii. Esau et Iacob, figuram praebuerunt duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamuis, quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei uenerint de semine Esau. sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura ualuit, quod dictum est: Maior seruiet minori): ita factum est etiam in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum, Christianorum autem minor. Quos cum benediceret Iacob, manum dextram ponens super minorem quem habebat ad sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: graue uisum est patri eorum, et admonuit patrem uelut corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens. At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium. Etiam hic duo illa promissa demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem gentium. Quid euidentius quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem?

Caput Xxxxiii

De temporibus Moysi et Iesu Naue ac iudicum adque inde regum, quorum quidem Saul primus est, sed Dauid praecipuus et sacramento habetur et merito.

Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti, in modum incredibilem illa gens creuit, etiam tantis adtrita persecutionibus, ut quodam tempore nati masculi necarentur, cum mirantes Aegyptios nimia populi illius incrementa terrerent. Tunc Moyses subtractus furto trucidatoribus paruulorum ad domum regiam, ingentia per eum Deo praeparante, peruenit nutritusque et adoptatus a filia Pharaonis (quod nomen in Aegypto omnium regum fuit) in tantum prouenit uirum, ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam ex durissimo et grauissimo, quod ibi ferebat, iugo seruitutis extraheret, immo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. Prius quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, Aegyptum occiderat et territus fuerat, postea diuinitus missus in potestate spiritus Dei superauit Pharaonis resistentes magos. Tunc per eum Aegyptiis inlatae sunt decem memorabiles plagae, cum dimittere populum Dei nollent, aqua in sanguinem uersa, rana et sciniphes, cynomyia, mors pecorum, ulcera, grando, lucusta, tenebrae, mors primogenitorum. Ad extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque perfracti tandem aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum persequuntur extincti sunt. Illis quippe abeuntibus diuisum mare uiam fecit; hos autem insequentes in se rediens unda submersit. Deinde per annos quadraginta duce Moyse Dei populus in deserto actus est, quando tabernaculum testimonii nuncupatum est, ubi Deus sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur, cum scilicet iam data lex fuisset in monte multum terribiliter; adtestabatur enim euidentissima mirabilibus signis uocibusque diuinitas. Quod factum est, mox ut exitum est de Aegypto et in deserto populus esse coepit, quinquagensimo die post celebratum Pascha per ouis immolationem; qui usque adeo typus Christi est praenuntians eum per uictimam passionis de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha quippe Hebraea lingua transitus interpretatur), ut iam cum reuelaretur testamentum nouum, postea quam Pascha nostrum immolatus est Christus, quinquagensimo die ueniret de caelo Spiritus sanctus, qui dictus est in euangelio digitus Dei, ut recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam reuocaret, quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae referuntur.

Defuncto Moyse populum rexit Iesus Naue et in terram promissionis introduxit eamque populo diuisit. Ab his duobus mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium illas eis prouenisse uictorias. Post istos duces iudices fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum; quod Christi aduentus in carne et non ueteris legis obseruationes, sed euangelii fides fuerat inpletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus uocaretur, populum in terram promissionis induxit. Temporibus autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternauerunt prospera et aduersa bellorum.

Inde uentum est ad regum tempora, quorum primus regnauit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, Dauid successit in regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. In quo articulus quidam factus est et exordium quodam modo iuuen- tutis populi Dei; cuius generis quaedam uelut adulescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc Dauid. Neque enim frustra Matthaeus euangelista sic generationes commemorauit, ut hoc primum interuallum quattuordecim geneTationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad Dauid. Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea generationum ex Abraham sumsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo uelut pueritia fuit huius generis populi Dei a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inuenta est, id est Hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit obliuio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluuio. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in isto procursu ciuitatis Dei, sicut superior unam eandemque primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia propter uaccam trimam, capram trimam, arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum.

Liber Xvii

De temporibus prophetarum.

Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum conpleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno. quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babyloniam duceretur adque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus uniuersa diluuio terra diluta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura siue quoquo modo significata siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sint praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata tractetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum adque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitat?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria, quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.

Caput Ii

Quo tempore sit inpleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit.

In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam), aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, • secundum carnem adque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicum inpleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur inplendum. Inpletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio conpleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat inpleturus.

Caput Iii

De tripertitis significationibus prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem, nunc autem ad utramque referuntur.

Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad libe- . ram ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec adque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Ubi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non per- , manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere adque ipsius esse summum ibi est adque totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur inpleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque ueluti conpactum adque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum conpletumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid inplendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, uel effectum quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur adque conpletur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur?

Caput Iiii

De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii et de his, quae Anna, mater Samuelis, personam gerens ecclesiae prophetauit.

Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans adque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta. uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum. qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei ministerium Samuel simul officio functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddidit eadem. pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exal. tatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornu christi sui.

Itane uero uerba haec unius putabuntur esse mulierculae. de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione conpleri, conuenienter mouetur, nonne intendit et adspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam ciuitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles inplentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram; quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamuis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus- septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornu christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?

Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum; quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec in praeconibus adligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens paruum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit. Domine, seruum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Haec dicuntur aduersariis ciuitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ei quibus sunt etiam carnales Israelitae, - terrenae Hierusalem ciues terrigenae, qui, ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus adque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum adque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exsequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam potentes sibi uidentur, ut sine Dei dono adque adiutorio humana sufficientia diuina possint inplere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus. nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo uerbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est diuinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, postea quam per nouum testamentum ad eloquia illa uenerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc uelut quaereretur causa quur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod propbetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersae ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificauit sibi domum et subfulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est.

Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam. quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo: Deducit ad inferos et reducit Quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus inpletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam cum proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundem rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.

Iam uero quod adiungitur: Suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores ludaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino quisquam quidquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur. nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat inplere quod uouit. Potest ex ambiguo Graeco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.

Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit. qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Quur ergo additum est: In medio terrae? Quod si non adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum \'cum quisque uiuit in corpore\'. In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium adque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi diiit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente adque inpia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus. quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.

Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset inpleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae, comminatus est aput Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: \'Etiam extrema terrae.\' Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis: quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornu christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornu christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornu christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornu exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc inpleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

Caput V

De his, quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum.

Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et uenit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum. quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam partem sacerdotii tui manducare panem.

Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse conpleta. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta. fuerat a Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum legum futura fuerat, adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non uideat esse conpleta? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit ludaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus. de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia seruitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam uidemus inpletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur. tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit. dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies. qui praenuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo. cum uidet sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.

Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnia qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: die uno morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius. quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum huius significauit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu noui testamenti uero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum fidelem. Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit dixit \'conuersabitur\'; sicut superius dixerat de domo Aaron: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait: Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator adque saluator. Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad uitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: Sub umbra alarum tuarum proteges me; ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum uocabulis ista dici.

Quod uero adiungitur: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, non proprie de domo dicitur huius Heli. sed illius Aaron, de qua usque ad aduentum Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque- non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: Et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Quo modo ergo hic uere dici potuit: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, si illud est uerum, quod ultore gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi uoluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: Reliquiae saluae fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superauerit in domo tua: profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et inpletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei obolo argenti. Cui adorare, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron ad hoc ueniebant homines ad templum uel altare Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: Obolo argenti, nisi breuitate uerbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: Verbum consummans et breuians faciet Dominus super terram? Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.

Quid ergo dicit iste, qui uenit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. Quamuis nonnulli \'sacrificii tui\' sint interpretati, non (sacerdotii tui\'; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Unde dicit apostolus Paulus: Unus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem eg4 dedero, caro mea est pro saeculi uita. Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Breuis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me in partem sacerdotii tui manducare panem; ipse est obolus argenti, quia et breue est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron de uictimis ueteris testamenti, ubi ait: Dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam (haec quippe fuerant sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: Manducare panem, quod est in nouo testamento sacrificium Christianorum.

Caput Vi

De Iudaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta, non permanent. ut alia intellegantur, quorum spondetur aeternitas.

Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moueri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus uenire omnia, quae in libris illis uentura praedicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi diuinitus dictum est: Domus tua et domus patris tui transibunt coram meinaeternum, effectum habere non potuit? quoniam uidemus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est. nec sperari aliquando conplendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.

Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus adque reiectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum ueneratus est ipse Dauid, ut percusso corde pauitauerit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intrauerat necessitate naturae, exiguam particulam uestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, adque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum Dauid putans inimicum suum uehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule uiolati, quia uel indumentum eius sic adtrectauit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor Dauid super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius. Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum; quia christus Domini est hic. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat, tanta ueneratio exhibebatur. Unde et illud, quod ait Sauli Samuel: Quoniam non seruasti mandatum meum, quod mandauit tibi Dominus, quem ad modum nunc parauerat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum; quia non custodisti quae mandauit tibi Dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparauerit regnaturum, et hoc postea noluerit seruare peccanti (neque enim eum peccaturum esse nesciebat); sed praeparauerat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes uideretur inpleri quod dictum est: In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem; siue Dauid siue ipsum Mediatorem significans testamenti noui, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse Dauid et progenies eius. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri. uerum ipsi quoque Unigenito eius, qui uenit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo dixit \'suum habebit\'. Unde in Latina lingua hoc uerbum accipit praepositionem et Cadquirit) dicitur; quod satis apertum est quid significet. Quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra uocantur et quaestus.

Caput Vii

De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua diuisio Israelis spiritalis ab Israele carnali.

Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini. spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur Saul et ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Non autem habet scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum camem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegi (meliori te\'; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Israel. in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus: inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.

De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Israel in duo, in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo, in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae. donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum adque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti uastatione subuersa adque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna adque inmutabilis significata est per hoc, quod adiunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet: non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Ubi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente diuina. Ubi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.

Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt; sed in diuisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda eorum positura est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamauit ad Dominum pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel adque superati sunt: adsumsit lapidem unum et statuit illum inter Massephat nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer, quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Usque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris. per quem transeundum est a Massephat uetere ad nonam, id est ab intentione, qua exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum exspectatur in regno caelorum beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.

Caput Viii

De promissionibus ad Dauid in filio eius, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inueniuntur in Christo.

Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid. qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem de qua agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Dei ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso Dauid sibi aedificaretur domus. neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum. et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo, sicut amoui, a quibus amoui faciem meam; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum.

Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse conpletam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobile struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me. Adtendat ergo et adspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum adque deiectum; et non audeat existimare Deum uel hoc promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista conpleri, ne uane adque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo, qui promissus est tanta iam manifestatione, declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificauit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram definiat futurorum. Nam praeter libros diuinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa ueritas praesentata. Notum est enim, quibus. terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe dominandi sumsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem,. monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, uerum etiam Dominum appellauerunt.

Nec ob aliud uiuente adhuc patre suo Dauid regnare coepit Salomon, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesigDat, quae ad eius patrem loquitur dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum illius. Quo modo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem Dauid praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus ueniret, procul dubio post mortem regis Dauid, cui sic est promissus, eum uenire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos.

Caput Viiii

Quam similis in psalmo octogensimo octauo sit prophetia de Christo his, quae in regnorum libris Nathan prophetante promittuntur.

Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae. commemorantur promissiones Dei factae regi Dauid, et istis, quae in libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in adspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum aput reges terrae. In aeternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam de semine Dauid idem Mediator adsumsit ex uirgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si uenerit, inquit, iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Unde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam (De laeseritis\'? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixit (ab eis\\ cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus seruata misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est, nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in con-. spectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

Caput X

Quam diuersa acta sint in regno terrenae Hieru salem ab his, quae promiserat Deus, ut intellegeretur promissionis ueritas ad alterius regis et regni gloriam pertinere.

Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone conpleta, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit adque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est obprobrium uicinis suis; exaltasti dexteram inimicorum eius, iucundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia. -

Caput Xi

De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem.

Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Usque quo, Domine, auertis in finem? subauditur \'faciem tuam\', sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sed \'auerteris\'; quamquam possit intellegi: \'Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid\'. Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri oportebat, quae superius aerumnosa defleuit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum et conparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima adque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Quis est iste. nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincula descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.

Caput Xii

Ad quorum personam pertinere intellegenda sit flagitatio promissorum, de quibus in psalmo dicitur: Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae et cetera.

Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se propheta transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobrasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat. quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine. obprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc obprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur. quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse promissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui. Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationem sed consumtionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem. quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter exspectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exultabat adque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo adque in populo suo; ita ut Deus sit inplens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborant aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio. tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.

Caput Xiii

An promissae pacis ueritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.

Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse conpletum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum. postea quam dictum est: Et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur cuidens Deum\'; cuius praemii desiderio pia per fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.

Caput Xiiii

De studio Dauid in dispositione mysterioque psalmorum.

Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate conpactam bene ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta . liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae opinio uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem. quamuis latebrosaru, non tamen inanem Dominus inspirauit. Nec mouere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum. qui longe post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid haec etiam futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine reuelatus est.

Caput Xv

An omnia, quae in psalmis de Christo et ecclesia prophetantur, ad contextum huius operis adhibenda sint.

Nunc iam exspectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut uidetur ipsa exspectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis inpedior; omnia enim ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor. Vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium aut certe nihil sit, quod ei refragetur, si non omnia suffragantur, ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit.

Caput Xvi

De his, quae in quadragensimo quarto psalmo ad Christum et ecclesiam pertinentia aut aperte dicuntur aut tropice.

Quamlibet enim de quacumque re propriae sint adque manifestae propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, potentissimae (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, uirga directionis uirga regni tui Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiae regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in saecula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritali adque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis amanda adque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, quae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ei otio.

Deinde adspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur \' diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur cum laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat adque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis. Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate adque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis inpiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi. magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Unde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in capite gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est — -iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Israelitis ciuitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumsit. De qua ciuitate psalmus alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginae ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus inpletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.

Caput Xvii

De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo nono, et de his, quae in psalmo uicensimo primo ad passionem ipsius spectant.

Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam inpudenter negetur. Et ipsi quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, ot non paenitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo. quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quae prophetia quem ad modum inpleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt: praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

Caput Xviii

De psalm.o tertio et de quadragensimo et de quinto decimo et de sexagensimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetatur.

De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me? An forte quisquam ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et euigilatio resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae uentura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei uelut facta erant [quia certa erant]. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor eius, congregauit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebantur simul in unum. Aduersus me susurrabant omnes inimici mei, aduersus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt aduersus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt uerba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: \'Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?\' Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius. et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non ocurrat ex discipulo eius factus traditor ludas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos uana malitia frustra occisuros resurrecturum, sic adiecit hunc uersum, uelut diceret: \'Quid agitis uani? quod uestrum scelus erit, meus somnus erit\': Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat uersibus dicens: Etenim homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum, hoc est conculcauit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos uidet? Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis seruat, quando uiuos et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam uersum psalmi huius commemorauit et in se dixit inpletum: Qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum. Quod autem ait: In quem speraui, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Saluator, de quo ante iam dixerat: Unus ex uobis diabolus est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in euangelio: Esuriui, et dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque dixit sperasse, quod tunc sperauerant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.

Iudaei autem Christum. quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiauerunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate adque caecitate uerba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur, sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. Quid apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex uirgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est: Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista uita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem."

Caput Xviiii

De psalmo sexagensimo octauo, in quo Iudaeorum infidelitas et pertinacia declaratur.

Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis omnino non cedant, profecto in eis illud inpletur, quod in eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in euangelio patuit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Et uelut post tale conuiuium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera, quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non uident, quorum oculi sunt obscurati, ne uideant? Quid mirum, si caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incuruum est? His enim uerbis translatis a corpore uitia significantur animorum. Ista de psalmis, hoc est de prophetia regis Dauid, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa nouerunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse uel intellegunt uel existimant, non querantur.

Caput Xx

De regno ac merito Dauid et de filio ipsius Salomone eaque prophetia, quae ad Christum pertinens inuenitur uel in eis libris, qui scriptis ipsius copulantur, uel in eis, quos ipsius esse non dubium est.

Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo uiuente coepit regnare. Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa sapientia. etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Inpii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamatis in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt. et tentemus quae uentura sunt illi, et sciemus quae erunt nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes; extolle manum tuam super gentes alienas et uideant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per legum Christum uidemus inpletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.

In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros inpios dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste, absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia aedificauit sibi domum et subfulsit columnas septem; immolauit suas uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? Diuertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero uirginali domum sibi aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam in uino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et quaerite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere uitam. Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis ueteris testamenti, quae immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad ciuitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque uitia, quae huic aetati adsolent abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam ciuitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non exspectant opportunam, quae uera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter exspectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim qui te exspectant, non confundentur. Iam uero canticum canticorum spiritalis quaedam sanctarum est uoluptas mentium in coniugio illius regis et reginae ciuitatis, quod est Christus et ecclesia. Sed haec uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta est, ut desideretur ardentius nudeturque iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tuis. Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.

Caput Xxi

De regibus post Salomonem siue in Iuda siue in Israel.

Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum uix inueniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum- rerumue gestarum, quod ad Christum et ecclesiam pertineat. prophetasse, siue in Iuda siue in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur Israel, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus uero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter Dauid ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante Dauid. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda uocabantur, et hoc nomine discernebantur. ab Israel, quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum tamen etiam tribus Leui ad regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem diuisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse. Unde apparuit nullum in ea re uel regis Israel uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis inpletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio.

Caput Xxii

De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum sibi populum profanauit, in quo tamen non destitit Deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae crimine custodire.

Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit. idolatriam n regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda inpietate decepit. Nec tamen omni modo cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores eius et inpietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua ante Bahal.

Caput Xxiii

De uario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captiuitatem diuerso tempore ducerentur, reuocato postea Iuda in regnum suum, quod nouissime in Romanorum transiit potestatem.

Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; sicut Deo placebat eos mittere uel ad praenuntiandum, quod opus erat, uel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen exstiterunt reges, qui suis inpietatibus Deum grauiter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Piorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Israel autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, uerum etiam inter se ciuilibus bellis, ut certis exsistentibus causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione crescente uniuersa gens illa a Chaldaeis debellantibus non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quae uocabatur Israel in tribubus decem; postea uero etiam ludas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat, instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, adque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus inuenit.

CAPUT XXIIII.

De prophetis, qui uel aput Iudaeos postremi fuerunt, uel quos circa tempus natiuitatis Christi euangelica prodit historia.

Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris aduentum, nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est. ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles euangelio crediderunt. Tunc enim est uere Israel diuisus in duo diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem canonicam receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum. sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.

Liber Xviii

De his, quae usque ad tempora Saluatoris decem et septem uoluminibus disputata sunt.

De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci. De hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, adque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse Dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora uariauerint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur inplenda, sine interpellatione a contrario alterius ciuitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, uideo esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium conparari.

Caput Ii

De terrenae ciuitatis regibus adque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora subputata conueniunt.

Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamen eius- .. demque naturae quadam communione deuincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod adpetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, quae praeualet, obprimit. Victrici enim uicta subcumbit, dominationi scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia, in cuius potestate est, ut quisque bello aut subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata adque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.

Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut antiquo tempore. exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in conparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamuis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: \'Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia.\' Accedit huic ciuitati non parua etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno aput Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios memorare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate procurrat; res autem, quas propter conparationem ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.

Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant aput Assyrios Ninus, aput Sicyonios Europa; primi autem illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram et in eius semine omnium gentium benedictionem. Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum; aput illos enim regnabat filius Nini post matrem Samiramidem: quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam uero deriuato a patre uocabulo Ninyan uocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat TelIioD. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum uelut deum colerent sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.

Caput Iii

Quibus regnantibus aput Assyrios adque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, uel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de Rebecca sint editi.

Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi uero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit. auo eorum Abraham adhuc uiuente et centum sexaginta aetatis annos agente, qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est, regnantibus aput Assyrios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus uocabatur, et aput Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argiuorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sane, quod praetereundum non fuit, etiam aput sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere Varro refert. Regnantibus porro octauis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo et primo Argiuorum Inacho Deus locutus est ad Isaac adque ipsi quoque eadem, quae patri eius, duo illa promisit, semini scilicet eius terram Chanaan et in eius semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio eius, nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Iacob, post Israel, cum iam Belocus rex nonus Assyriae et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argiuis, Leucippo adhuc aput Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et iudiciorum quibusdam clarior facta est institutis. Phegous tamen frater huius Phoronei iunior cum esset mortuus, ad eius sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut Deus et ei boues immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo uiuente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos et docuerat obseruari tempora per menses adque annos, quid eorum quatenus metirentur adque numerarent. Haec in eo noua mirantes rudes adhuc homines morte obita deum esse factum siue opinati sunt siue uoluerunt. Nam et Io filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata ut magna dea culta est in Aegypto; quamuis alii scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum uenisse reginam, et quod late iusteque imperauerit eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse diuinum. postea quam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.

Caput Iiii

De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.

Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum pro altero putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et reliquit geminos suos annorum centum et uiginti; quorum minor Iacob pertinens ad ciuitatem Dei, de qua scribimus, maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum illam, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres adhuc Isaac auo eorum uiuente uendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum; quoniam somnia regis diuine interpretatus praenuntiauit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumturi, et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter seruans male amanti dominae et male credulo domino mentiturae ueste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum no sterilium Iacob in Aegyptum cum suis omnibus uenit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et nouem, ad triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis et duobus famis.

Caput V

De Api rege Argiuorum, quem Aegyptii Serapim nominatum diuino honore coluerunt.

His temporibus rex Argiuorum Apis nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius, quur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca, in qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum uocant, aopds dicitur Graece, et ibi eum uenerari sepultum coeperant, priusquam templum eius esset exstructum: uelut soros et Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis inpresso admonere uideretur, ut silentium fieret: hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili uanitate decepta Aegyptus in eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago uiuum uenerabantur, Apis, non Serapis uocabatur. Quo boue mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur uitulus coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter insignitus, mirum quiddam et diuinitus sibi procuratum esse credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare uaccae concipienti adque praegnanti, unde libido matris adtraheret, quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut Iacob de uirgis uariatis, ut oues et caprae uariae nascerentur, effecit. Quod enim homines coloribus et corporibus ueris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.

Caput Vi

Quo regnante aput Argiuos quoue aput Assyrios Iacob in Aegypto sit mortuus.

Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argiui appellati sunt; superioribus autem regibus nondum uel locus uel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante aput Argiuos et aput Sicyonios Erato, aput Assyrios uero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini priuato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boues iunxerit.

Caput Vii

Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus sit.

Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph in Aegypto annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur incrementis eius erantque suspecta, quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis seruitutis. In Assyria uero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.

Caput Viii

Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum eisdem temporibus sit orta religio.

Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argiuis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de seruitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus, quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur, qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula inuenit, ut eum caelum portare confingeret; quamuis mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem uulgi uenisse uideatur. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt; sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem ciuitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et uana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis coniux Melantomice et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argiuorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius Iasus et rex nonus Sthenelas siue Stheneleus siue Sthenelus, uarie quippe in diuersis auctoribus inuenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perhibetur, nepos Atlantis ex Maia filia, quod uulgatiores etiam litterae personant. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse uoluerunt siue etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argiuorum; quamuis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore; quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graues, qui haec antiqua litteris mandauerunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam uitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse diuinos. Minerua uero longe his antiquior; nam temporibus Ogygi ad lacum, qui Tritonis dicitur, uirginali apparuisse fertur aetate, unde et Tritonia nuncupata est; multorum sane operum inuentrix et tanto procliuius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. Quod enim de capite Iouis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est adplicandum. Quamquam Ogygus ipse quando fuerit, cuius temporibus etiam diluuium magnum factum est, non illud maximum, in quo nulli homines euaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt, quod gentium nec Graeca nec Latina nouit historia, sed tamen maius quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non conuenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perueniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluuium, hoc est Ogygi factum temporibus. Nostri autem qui chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione seeuti sunt, post annos amplius quam trecentos iam secundo Argiuorum Phoroneo rege regnante Ogygi diluuium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, iam tamen Minerua tamquam dea colebatur regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam uel instauratam ferunt uel conditam ciuitatem.

Caput Viiii

Quando Atheniensium sit ciuitas condita, et quam causam nominis eius Varro perhibeat.

Nam ut Athenae uocarentur, quod certe nomen a Minerua est, quae Graece \'Adijva dicitur, hanc causam Varro indicat. Cum apparuisset illic repeute oliuae arbor et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista mouerunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intellegendum esset quidue faciendum. Ille respondit, quod olea Mineruam significaret, unda Neptunum, et quod esset in ciuium potestate, ex cuius potius nomine duorum deorum, quorum illa signa essent, ciuitas uocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto ciues omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat,\' ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium conuocauit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerua tulere sententias, et quia una plus inuenta est feminarum, Minerua uicit. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est; quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus adfectas esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas uocaret. Ita illa ciuitas, mater aut nutrix liberalium doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius adque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de uictoria per feminas feminae Athenas nomen accepit, et a uicto laesa ipsam uictricis uictoriam punire conpulsa est, plus aquas Neptuni quam Mineruae arma formidans. Nam in mulieribus, quae sic punitae sunt, et Minerua quae uicerat uicta est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum Atbenaeas saltem uocari liceret et eius deae mereri uocabulum, quam uiri dei uictricem fecerant ferendo suffragium. Quae et quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret!

Caput X

Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi et de diluuio Deucalionls.

Et tamen Marcus Varro non uult fabulosis aduersus deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areon pagon, ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputauit, ex quo loco Areopagitae appellati sunt curiales urbis eiusdem, uult inde accepisse nomen, quod Mars, qui Graece Ἄρης dicitur, cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim dis in eo pago sex sententiis absolutus est (quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat); sed contra istam, quae multo amplius est celebrata, opinionem aliam quandam de obscurarum notitia litterarum causam nominis huius conatur adstruere, ne Areon pagon Athenienses de nomine Martis et pagi quasi Martis pagum nominasse credantur, in iniuriam uidelicet numinum, a quibus litigia uel iudicia existimat aliena; non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse adseuerans, quam illud quod de tribus deabus, Iunone scilicet et Minerua et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo aput iudicem Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur et ad placandos ludis deos, qui delectantur seu ueris seu falsis istis criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur adque saltantur. Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua; et tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum uocabulo reddens tantam Neptuni et Mineruae litem suis litteris inserit, de cuius nomine potius illa ciuitas uocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi uinceret Minerua suffragiis et in poena suarum suffragatricium uinceretur, quae in aduersariis suis uiris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluuium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est. Hoc autem diluuium nequaquam ad Aegyptum adque ad eius uicina peruenit.

Caput Xi

Quo tempore Moyses populum Dei ex Aegypto eduxerit, et Iesus Naue, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.

Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei nouissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum aput Assyrios regnaret Ascatades, aput Sicyonios Marathus, aput Argiuos Triopas. Educto autem populo in monte Sina diuinitus acceptam tradidit legem, quod uetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem seruari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et uerum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et uiginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras obseruationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Naue et in terra promissionis introductum populum conlocauit ex auctoritate diuina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post mortem Moysi uiginti et septem annos, etiam ipse defunctus est regnante aput Assyrios octauo decimo Amynta, aput Sicyonios sexto decimo Corace, aput Argiuos decimo Danao, aput Athenienses quarto Erichthonio.\'

Caput Xii

De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad Iesu Naue obitum dinumerantur.

Per haec tempora, id est ab exitu Israel ex Aegypto usque ad mortem Iesu Naue, per quem populus idem terram promissionis accepit, sacra sunt instituta dis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluuii et ab eo liberationis hominum uitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium sollemni celebritate reuocarunt. Nam et Lupercorum per sacram uiam adscensum adque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiuerunt et rursus eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysum, qui etiam Liber pater dictus est et post mortem deus habitus, uitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira eius, qua putabant adflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus, cum easdem terras bello inuasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent, oraculo sunt eius admoniti. In Attica uero rex Erichthonius ei ludos primus instituit, nec ei tantum. sed etiam Mineruae, ubi praemium uictoribus oleum ponebatur, quod eius fructus inuentricem Mineruam, sicut uini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho Cretensium, cuius aput alios aliud nomen inuenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon et Minos. quos magis ex eadem muliere filios Iouis esse uulgatum est. Sed talium deorum cultores illud, quod de rege Cretensium diximus, historicae ueritati, hoc autem, quod de Ioue poetae cantant, theatra concrepant, populi celebrant, uanitati deputant fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules in Syria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille, de quo supra. locuti sumus. Secretiore quippe historia plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem, cuius ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso incensum produnt suis litteris, cum ea uirtute, qua multa subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore uel rex uel potius tyrannus Busiris suis dis suos hospites immolabat, quem filium perhibent fuisse Neptuni ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne di accusentur; sed poetis et theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium, cuius nouissimis annis Iesus Naue mortuus reperitur, Vulcanus et Minerua parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Mineruam uirginem uolunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse aiunt semen in terram adque inde homini nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua εριςcontentio, Xł}-rov terra est, ex quibus duobus conpositum uocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis dis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem fabulosam hinc exortam ferunt, quia in templo Vulcani et Mineruae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inuentus est puer dracone inuolutus, qui eum significauit magnum futurum, et propter commune templum, cum essent parentes eius ignoti, Vulcani et Mineruae dictum esse filium. Nominis tamen eius originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad nos? Hoc in ueracibus libris homines instruat religiosos, illud in fallacibus ludis daemones delectet inpuros; quos tamen illi religiosi tamquam deos colunt, et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi turpiter aguntur, quae uelut sapienter negantur, et his falsis ac turpibus di placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum, delectari tamen falso . crimine crimen est uerum.

Caput Xiii

Qnalium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis iudices praeesse coeperunt.

Post mortem Iesu Naue populus Dei iudices habuit, quibus temporibus alternauerunt aput eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta uolando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho,\' quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod uecti ariete uolauerint; de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus et adspicientes conuertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis uolante sit uectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suauitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis uolauerint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi soleret uelut insolubili quaestione suo praecipitio perire conpulerit; de Antaeo. quem necauit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finiuit, ex occasione historiarum, quae res ueraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint obprobriis numinum adfixae. Porro autem quicumque finxerunt a Ioue ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Ioui fabula tribuit, uel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus uel facta uel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Ioue, dici non potest quantum mali de hominum praesumserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. Qui utique quanto deuotius Iouem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, seuerius punire debuerunt. Nunc uero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum, qui cum Hercule seruiuit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellauit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam uirtute nobiles quam furore. Aliqui sane et uictum scribunt istum Liberum et uinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent; et tamen eius uelut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra uel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda postea quam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

Caput Xiiii

De theologis poetis.

Per idem temporis interuallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de dis carmina faciebant, sed talibus dis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt aut mundi huius, quem uerus Deus fecit, elementa sunt aut in principatibus et potestatibus pro uoluntate Creatoris et suis meritis ordinati, et si quid de uno uero Deo inter multa uana et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios, qui di non sunt, eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite seruierunt nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam sibi se abstinere potuerunt — Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro dis culti sunt; quamuis Orpheum nescio quo modo infernis sacris uel potius sacrilegiis praeficere soleat ciuitas inpiorum. Uxor autem regis Athamantis, quae uocabatur Ino, et eius filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean Graeci, Matutam Latini uocauerunt, utrique tamen putantes deam.

Caput Xv

De occasu regni Argiuorum, quo tempore aput Laurentes Picus Saturni filius regnum [patris] primus accepit.

Per ea tempora regnum finitum est Argiuorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit. iudicante aput Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante . Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et Vergilius notioribus litteris dicit:
Is genus indocile et dispersum montibus altis
Conposuit legesque dedit Latiumque uocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris
.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
Saecula
.

Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseuerent, a quo peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium uocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse adserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis uel est uel fuit. Hos ante Troianum bellum diuinos honores mortuis hominibus detulerunt.

Caput Xvi

De Diomede post excidium Troiae in deos relato, cuius socii crediti sunt in uolucres esse conuersi.

Troia uero euersa excidio illo usquequaque cantato pueris- . que notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum adque uulgatum est gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessauit, Graeci uictores deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diuersis et horrendis cladibus dilacerati adque contriti sunt; et tamen etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena diuinitus inrogata perhibent ad suos non reuertisse: eiusque socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a Ioue suo rege tamquam caelicola nouicius inpetrauit. Quin etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumuolare adque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam inpleant et adspergant; et eo si Graeci uenerint uel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, uerum et insuper adulare; si autem alienigenas uiderint, subuolare ad capita tamque grauibus ictibus, ut etiam perimant, uulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

Caput Xvii

De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.

Hoc Van\'o ut adstruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranatabant quoddam stagnum adque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant. Si autem carne non uescerentur humana, rursus post nouem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. Denique etiam nominatim expressit quendam Demaenetum gustasse de sacrificio, quod Arcades immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco uicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen adfictum Pani Lycaeo et loui Lycaeo nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi ui diuina fieri non putarent. Lupus enim Graece Xoxoc dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum ueluti semine dicit exortos.

Caput Xviii

Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus uidentur accidere.

Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis exspectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi ciuitate, quae profecto et angelorum et hominum societas inpiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui eius modi quaedam uel certissima audisse uel etiam expertos se esse adseuerent. Nam et nos cum essemus in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres inbutas his malis artibus in caseo dare solere dicebant quibus uellent seu possent uiatoribus, unde in iumenta ilico uerterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari. sicut Apuleius in libris, quos asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto ueneno humano animo permanente asinus fieret, aut indicauit aut finxit.

Haec uel falsa sunt uel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum posse omnia facere quae uoluerit, siue uindicando siue praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio uitio sit maligna) nisi quod ille permiserit, cuius iudicia occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista uertitur quaestio; sed specie tenus, quae a uero Deo sunt creata, commutant, ut uideantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed ne corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte uel potestate in membra et liniamenta bestialia ueraciter posse conuerti, sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando siue somniando per rerum innumerabilia genera uariatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut obpressis corporeis hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum alicubi iaceant, uiuentia quidem, sed multo grauius adque uehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud ueluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo uideatur, sicut talis sibi uideri posset in somnis, et portare onera; quae onera si uera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut inludatur hominibus, partim uera onerum corpora, partim iumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut uenenum illud per caseum in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum uelut euigilasse dicebat et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narrauit, factum fuisse conpertum est; quae tamen ei sua somnia uidebantur. Indicauit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, uidisse uenientem ad se philosophum quendam sibi notissimum sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, quur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti negauerat: "Non feci, inquit, sed me fecisse somniaui." Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est uigilanti, quod alter uidit in somnis.

Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus peruenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur mandatumque est litteris ab dis uel potius daemonibus Arcadibus in lupos solere conuerti, et quod

Carminibus Circe socios mutauit Ulixi,
secundum istum modum mihi uidetur fieri potuisse, quem dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem uolucres, quando quidem genus earum per successionem propaginis durare perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse subpositas, sicut cerua pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huius modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa uirgo postea uiua reperta est, subpositam pro illa esse ceruam facile cognitum est. Socii uero Diomedis quia nusquam subito conparuerunt et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perductae ac repente subpositae, creduntur esse conuersi. Quod autem Diomedis templo aquam rostris adferunt et adspergunt, et quod blandiuntur Graecigenis adque alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines, ut falsos deos cum ueri Dei iniuria multos colant et hominibus mortuis, qui nec cum uiuerent uere uixerunt, templis altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt non nisi uni Deo uiuo et uero debentur) inseruiant.

Caput Xviiii

Quod eo tempore Aeneas in Italiam uenerit, quo Labdon iudex praesidebat Hebraeis.

Eo tempore post captam Troiam adque deletam Aeneas cum uiginti nauibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in Italiam uenit, regnante ibi Latino et aput Athenienses Menestheo, aput Sicyonios Polyphide, aput Assyrios Tautane, aput Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnauit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat et Hebraeorum iudex Samson; qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum siue, ut aliqui appellant, Sane tum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium Peloponnensibus eiusdem hostibus ciuitatis se interficiendum ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo et in suam necem per iurgium prouocando. Unde ait Vergilius:
Et iurgia Codri
. Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Siluio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnauit, sed de Lauinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse, Assyriorum autem uicensimo et nono Oneo et Melantho Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli sacerdote regnum Sicyoniorum consumtum est, quod per annos nongentos quinquaginta et nouem traditur fuisse porrectum.

Caput Xx

De successione ordinis regii aput Israelitas post iudicum tempora.

Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumsit exordium, quo tempore fuit propheta Samuel. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Siluios; ab eo quippe, qui filius Aeneae primus dictus est Siluius, ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto Dauid successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae rei publicae. Post Dauid, qui etiam ipse quadraginta regnauit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit. Cuius tempore aput Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam, sub quo in duo regna populus ille diuisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.

Caput Xxi

De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus Auentinus di facti sunt.

Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Auentinus autem, qui duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum, sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius uocabulo appellatum montem, sed ex aduentu auium dictum Auentinum. Post hunc non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae. Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum primus est, ut eum Vergiliano uersu eloquar:

Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis. Cuius tempore quia iam quodam modo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit et illic paruo contentus imperio primus rex fuit. tempora conputentur. Procas autem regnauit ante Amulium. Porro Amulius fratris sui Numitoris filiam, Rheam nomine, quae etiam Ilia uocabatur, Romuli matrem, Vestalem uirginem fecerat, quam uolunt de Marte geminos concepisse, isto modo stuprum eius honorantes uel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriuerit. Hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut uidelicet ideo lupa credatur admouisse ubera paruulis, quia filios domini sui Martis agnouit; quamuis non desint qui dicant, cum expositi uagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem lupas uocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur), et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem adque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat, eis infantibus, per quos tanta ciuitas condenda fuerat, de aqua diuinitus liberatis per lactantem feram Deus uoluit subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnauit.

Caput Xxii

Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat in Iuda.

Ne multis morer, condita est ciuitas Roma uelut altera Babylon et uelut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam populi ualidi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et uastatione utrimque non parua adque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugauit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant nec tam multae uel magnae. Si quidem post illud maximum adque uniuersale diluuium, cum in arca Noe octo soli homines euaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta India subiugauit. Roma uero tot gentes [et] Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim crescendo robustas eas et bellicosas, quaqua uersum dilatabatur, inuenit. Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex quibus uiginti septem pertinent ad Iesum Naue, deinde ad tempus iudicum trecenti uiginti nouem. Ex quo autem reges ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rei tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz uel, sicut alii conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In ea uero Hebraei populi parte, quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.

Caput Xxiii

De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo euidentia multa cecinisse.

Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam uaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit; quod etiam nos prius in Latina lingua uersibus male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis inperitiam, sicut post cognouimus. Nam uir clarissimus . Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus uersuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo uerba legerentur: Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ, quod est Latine, Iesus Christus Dei filius saluator. Hi autem uersus, quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus uersibus est interpretatus, hoc continent:
Ι Indicii signum tellus sudore madescet
.
Η E caelo rex adueniet per saecla futurus,
Σ Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem
.
Ο Unde Deum cernent incredulus adque fidelis
Υ Celsum cum sanctis aeni iam termino in ipso
.
Σ Sic animae cum carne aderunt, quas indicat ipse,
Χ Cum iacet incultus densis in uepribus orbis,
Ρ Reicient simulacra uiri, cunctam quoque gazam,
Ε Exuret terras ignis pontumque polumque
Ι Inquirens taetri portas effringet Auerni
.
Σ Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
Τ Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit
.
Ο Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
Σ Secreta, adque Deus reserabit pectora luci
.
Θ Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes
.
Ε Eripitur solis iubar et chorus interit astris
.
Ο Voluetur caelum, lunaris splendor obibit;
Υ Deiciet colles, ualles extollet ab imo
.
Υ Non erit in rebus hominum sublime uel altum. »
Ι Iam aequantur campis montes et caerula ponti
Ο Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:
Σ Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni
.
Σ Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
Ω Orbe, gemens facinus miserum uariosque labores,
Τ Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens
.
Η Et coram hic Domino reges sistentur ad unum
.
Ρ Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis
.

In his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, conectuntur, ubi Υ littera in Graeco posita est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae conuenirent. Hi autem sunt uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Υ litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus Dei filius saluator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. Et sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt nouem; et ipsa nouem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad uiginti septem perueniunt. Horum autem Graecorum quinque uerborum, quae sunt Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ υἱὸς σωτήρ, quod est Latine Iesus Christus Dei filius saluator, si primas litteras iungas, erit ἰχθύς, id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est sine peccato, esse potuerit.

Haec autem Sibylla sine Erythraea siue, ut quidam magis credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum siue factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda uideatur, qui pertinent ad ciuitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sibyllae, quamuis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. \'In manus [iniquas], inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem Deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent uenenatos sputus; dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi uero uelum scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio reuocatis ostenso.\' Ista Lactantius carptim per interualla disputationis suae, sicut ea poscere uidebantur, quae -probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea seruare non neglegant, distinguenda curauimus. Nonnulli sane Erythraeam Si-10 byllam non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt.

Caput Xxiiii

Quod regnante Romulo septem sapientes claruerint, quo tempore decem tribus, quae Israel dicebantur, in captiuitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus diuino honore donatus est.

Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, cotpoi appellati sunt, quod est Latine sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in diuisione populi uocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captiuae ductae sunt, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae uocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et uulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores, quamuis nondum efiferbuerat ac pullulauerat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae ueteres non habebant, auxerunt uanae adque inpiae superstitionis inlecebram, id efficientibus inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnauit deinde Numa post Romulum, qui cum illam ciuitatem putauerit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et aput Hebraeos initio regni Manasse, a quo inpio rege propheta Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.

Caput Xxv

Qui philosophi enituerint regnante aput Romanos Tarquinio Prisco, aput Hebraeos Sedechia, cum Hierusalem capta est templumque subuersum.

Regnante uero aput Hebraeos Sedechia et aput Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum euersa Hierusalem et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos prophetae de iniquitatibus et inpietatibus suis haec eis uentura praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum definiuit annorum. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui, ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemorauimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captiuus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi, septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, quia genere uitae quodam laudabili praestabant hominibus ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum breuitate conplexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras adtinet, posteris reliquerant, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales uero physicus fuit et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captiuitatis Iudaicae tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi.

Caput Xxvi

Quod eo tempore, quo inpletis septuaginta annis Iudaeorum est resoluta captiuitas, Romani quoque a dominatu sint regio liberati.

Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captiuitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando ualuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canone scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo rege Persarum inpletis septuaginta annis, quos Hieremias propheta praedixerat, reddita est Iudaeis soluta captiuitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Usque ad hoc tempus prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et aput Iudaeos et aput nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod iam uideo esse faciendum.

Caput Xxvii

De temporibus prophetarum, quorum oracula habentur in libris quique tunc de uocatione gentium multa cecinerunt, quando Romanorum regnum coepit Assyriorumque defecit.

Tempora igitur eorum ut possimus aduertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini, quod factum est ad Osee in diebus Oziae et Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda. Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit. Nec non Esaias, filius Amos, siue supradicti prophetae siue, quod magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine uocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur. Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominauit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt, quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris inuenitur. His adiungitur Ionas eodem Ozia rege regnante et Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in eorum libris potuimus inuenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca siue superiore Auentino usque ad regem Romulum iam Romanum, uel etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii (Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnauit); ac per hoc per ea tempora isti uelut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum; ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante uenturus, in quo inplerentur illa promissa, oracula prophetarum non solum loquentium, uerum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium soluerentur. Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec ciuitas, quae gentibus imperaret.

Caput Xxviii

De his, quae ad euangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetauerint.

Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est uciuitate dei lib. XVIII . cap 27. 28.305 et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis: Non populus meus uos, uocabuntur et ipsi filii Dei uiui. Hoc testimonium propheticum de uocatione populi gentium, qui prius non per5 tinebat ad Deum, etiam apostoli intellexerunt. Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id ipsum, et ponent sibi principatum unum et adscenlodent a terra. Hoc si adhuc uelimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in id ipsum innitentes et adscendentes agnoscantur i5 a terra. Istos autem carnaliter Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine 20 sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quis non uideat nunc sic esse Iudaeos? Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, reuertentur filii Israel et inquirent Dominum Deum suum et Dauid regem suum, et stupescent in Domino et in bonis ipsius in nouissimis diebus. Nihil est ista prophetia manifestius, cum Dauid regis nomine significatus intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit apostolus, ex semine Dauid secundum carnem. Praenuntiauit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit apostolus: Si resurre-xistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut inuoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit, et reaedificabo, quae ceci. derunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum et omnes gentes, in quibus inuocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.

Caput Xxviiii

Quae ab Esaia de Christo et ecclesia sint praedicta.

Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt 10 breues in eorum conparatione, qui maiores ideo uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate, multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam euangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde. Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria priuabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui reuelatum est? Adnuntiauimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi neque gloria. Et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam auersa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; liuore eius nos sanati sumus. Omnes ut oues errauimus, homo a uia sua errauit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. Ut ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus uult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis semen longaeuum; et Dominus uult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene seruientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium diuidet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam obliuisceris et obprobrium uiduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inuiti.

Caput Xxx

Quae Michaeas et Ionas et Ioel nouo testamento congruentia prophetarint.

Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: Erit in nouissimis diebus manifestus mons Domini paratus super uertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et uerbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum. Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius conuertentur ad filios Israel. Et stabit et uidebit et pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae. Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetauit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem uoce clamaret. Ut quid enim exceptus est uentre beluino et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?

Ioel omnia, quae prophetat, multis uerbis conpellit exponi. ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant. Unum tamen, quod etiam apostoli commemorauerunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper uenit, non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de spiritu meo super omnem carnem; et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et seniores uestri somnia somniabunt, et iuuenes uestri uisa uidebunt; et quidem in seruos et ancillas meas in illis diebus effundam de spiritu meo.

Caput Xxxi

Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire. Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum; et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et adscendent, inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant montem E sau, et erit Domino regnum. Apparet quippe id esse conpletum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, adscenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons uero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?

Naum uero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non adicientultra, uttranseantinuetustatem. Consummatum est, consumtum est, ablatum est. Adscendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione. Quis adscenderit ab inferis et insufflauerit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit euangelium. Ad nouum enim testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innouantur, ut in uetustatem transire non possint. Porro per euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam conpletam esse cognoscimus.

Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus fuerat, intellegitur dicere: Et respondit Dominus ad me et dixit: Scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit, sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur?.

Caput Xxxii

De prophetia quae in oratione Ambacu et cantico continetur.

In oratione autem sua cum cantico cui nisi Domino Christo dicit: Domine, audiui auditionem tuam, et timui; Domine, consideraui opera tua, et expaui? Quid enim hoc est nisi praecognitae nouae ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum anima lium cognosceris quid est nisi aut in medio duorum testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Heliae cum illo in monte sermocinantium? Dum adpropinquant anni, nosceris; in aduentu temporis ostenderis, nec exponendum est. In eo cum turbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt? Deus de Theman ueniet et sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic dictum est: De Theman ueniet, alii interpretati sunt lab Austro) uel cAfrico); per quod significatur meridies, id est feruor caritatis et splendor ueritatis. Montem uero umbrosum adque condensum, quamuis multis modis possit intellegi, libentius acceperim scripturarum altitudinem diuinarum, quibus prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa adque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem uenit, cum ibi eum, qui intellegit, inuenit. Operuit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra quid est nisi quod etiam in psalmo dicitur: Exaltare supercaelos, Deus, et super omnem terram gloria tua? Splendor eius ut lumen erit quid est nisi cfama eius credentes inluminabit\'? Cornua in manibus eius sunt quid est nisi tropaeum crucis? Et posuit caritatem firmam fortitudinis suae nec exponendum est. Ante faciem eius ibit uerbum, etprodietin campum post pedes eius quid est nisi quod et antequam huc ueniret praenuntiatus est, et postea quam hinc reuersus est, adnuntiatus est? Stetit, et terra commota est quid est nisi *stetit ad subueniendum, et terra commota est ad credendum\'? Respexit. et tabuerunt gentes, hoc est \'misertus est et fecit populos paenitentes\'. Contriti sunt montes uiolentia, hoc est \'uim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia\'. Defluxerunt colles aeternales, hoc est humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum\\ Ingressus aeternos eius pro laboribus uidi, hoc est (non sine mercede aeternitatis laborem caritatis adspexi*. Tabernacula Aethiopum expauescent et tabernacula terrae Madiam, hoc est \'gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo Christiano.\' Numquid in fluminibus iratus es, Domine. aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus? hoc ideo dictum est, quia non uenit nunc ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Quia adscendes super equos tuos, et equitatio tua salus, hoc est \'euangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et euangelium tuum salus erit eis, qui credunt in te/ Intendens intendes arcum tuumsupersceptra, dicitDominus hoc est ccomminaberis iudicium tuum etiam regibus terrae.\' Fluminibus scindetur terra, hoc est influentibus sermonibus praedicantium te aperientur ad confitendum hominum corda, quibus est dictum: Scindite corda uestra et non uestimenta.\' Quid est: Videbunt te et dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? Quid est: Dispergens aquas incessu, an \'ambulando in eis, qui te usque quaque adnuntiant, hac adque hac dispergis fluenta doctrinae\'? Quid est: Dedit abyssus uocem suam, an \'profunditas cordis humani quid ei uideretur expressit\'? Altitudo phantasiae suae tamquam uersus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. Quod autem ait: Phantasiae suae, subaudiendum est (uocem dedit); hoc est, quod diximus, quid ei uideretur expressit). Phantasia quippe uisio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructauit. Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo, hoc est \'adscendit Christus in caelum, et ordinata est ecclesia sub rege suo*. In lucem iacula tua ibunt, hoc est \'non in occultum, sed in manifestum tua uerba mittentur.\' In splendorem coruscationis armorum tuorum, subaudiendum est iacula tua ibunt\\ Dixerat enim suis: Quae dico uobis in tenebris, dicite in lumine. In comminatione minor a b i s terram, id est \'comminando humiliabis homines.) Et in furore deicies gentes, quia eos, qui se exaltant, uindicando conlides. Existi in salutem populi tui, ut saluos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem, nihil horum est exponendum. Excitasti uincula usque ad collum, et bona hic possunt intellegi uincula sapientiae, ut iniciantur pedes in conpedes eius et collum in torquem eius. Praecidisti in stupore mentis, subaudimus (uincula); excitauit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur: Disrupisti uincula mea, et hoc in stupore mentis, id est mirabiliter. Capita potentium mouebuntur in ea, in ea scilicet admiratione. Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse. Potentes enim quidam Iudaeorum ueniebant ad Dominum facta eius et uerba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit euangęlium. Et inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas, quae nihil sunt aliud quam populi multi; non enim alii timore conuerterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. Obseruaui, et expauit uenter meus a uoce orationis labiorum meorum; et introiit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea. Intendit in ea, quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in qua futura cernebat; turbatis enim populis multis uidit inminentes ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius agnouit adque ait: Requiescam in die tribulationis. tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes. Ut adscendam, inquit, ad populum peregrinationis meae, recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit, non adferet fructus, et non erunt natiuitates in uineis; mentietur opus oliuae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oues, et non supersunt in praesepibus boues. Vidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figurauit Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia ignorans Dei iustitiam suam uoluit constituere, iste continuo: Ego autem, inquit, in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus meus uirtus mea, statuit pedes meos in consummationem; super excelsa inponet me, ut uincam in cantico eius, illo scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in psalmo: Statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos, et inmisit in os meum canticum nouum, hymnum Deo nostro. Ipse ergo uincit in cantico Domini, qui placet in eius laude non sua, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Melius autem mihi uidentur quidam codices habere: Gaudebo in Deo Iesu meo, quam hi, qui uolentes id Latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.

Caput Xxxiii

De Christo et uocatione gentium quae Hieremias et Sophonias prophetico spiritu sint praefati.

Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. Prophetauit autem regnante Iosia in Hierusalem et aput Romanos Anco Marcio, iam propinquante captiuitate Iudaeorum Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captiuitatis, sicut in eius litteris inuenimus. Sophonias autem unus de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. Prophetauit ergo Hieremias non solum Anci Marcii, uerum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando illa captiuitas facta est, regnare iam coeperat. Prophetans ergo de Christo Hieremias: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, sic breuiter ostendensetdominum nostrum Christum et passum esse pro nobis. Item loco alio: Hic Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad eum; qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. Hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed scribae eius adtribuunt, qui uocabatur Baruch; sed Hieremiae celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce. inquit, dies ueniunt, ait Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt eum: Dominus iustus noster. De uocatione etiam gentium, quae fuerat futura et eam nunc inpletam cernimus, sic locutus est: Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Quia uero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: Graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? Huius est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento nouo, cuius est mediator Christus. Ipse quippe Hieremias ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo super domumlacob testamentum nouum, et cetera quae ibi leguntur.

Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna. Et iterum: Horribilis, inquit, Dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit eum uir de loco suo, omnes insulae gentium. Et paulo post: Tunc, inquit, transuertam in populos linguam et progenies eius, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae adferent hostias mihi. In illo die [non] confunderis ex omnibus adinuentionibus tuis, quas inpie egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris super montem sanctum meum, et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel. Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.

Caput Xxxiiii

De prophetia Danielis et Hiezechielis, quae in Christum ecclesiamque concordat.

In ipsa POITO Babyloniae captiuitate prius prophetauerunt Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus. Quorum Daniel etiam tempus, quo uenturus fuerat Christus adque passurus, numero definiuit annorum; quod longum est conputando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. De potestate uero eius et ecclesia sic locutus est: Videbam, inquit, in uisu noctis, et ecce cum nubibus caeli ut filius hominis ueniens erat; et usque ad uetustum dierum peruenit, et in conspectu eius praelatus est; et ipsi datus est principatus et honor et regnum, et omnes populi, tribus, linguae ipsi seruient. Potestas eius potestas perpetua. quae non transibit, et regnum eius non corrump e t u r.

Hiezechiel quoque more prophetico per Dauid Christum significans, quia carnem de Dauid semine adsumsit (propter quam formam serui, qua factus est homo, etiam seruus Dei dicitur idem Dei filius), sic eum prophetando praenuntiat ei persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit, superpecora mea pastorem unum qui pascat ea, seruum meum Dauid; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et seruus meus Dauid princeps in medio eorum; ego Dominus locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit. unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec diuidentur amplius ia duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis. Et saluos eos faciam de uniuersis sedibus suis, in quibus peccauerunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus; et seruus meus Dauid rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum.

Caput Xxxv

De trium prophetarum uaticinio, id est Aggaei, Zachariae et Malachiae.

Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram et mare et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Haec prophetia partim conpleta iam cernitur, partim speratur in fine conplenda. Mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes uidemus ad fidem. Iam uero quod sequitur: Et ueniet desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius exspectatur aduentu. Ut enim esset desideratus exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.

Zacharias de Christo et ecclesia: Exuit, inquit, ualde, filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et adscendens super asinum et super pullum filium asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum est. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae loquens de remissione peccatorum per eius sanguinem: Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tu-i emisisti uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quid per hunc lacum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam secundum rectam fidem. Mihi tamen uidetur non eo significari melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur: Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi.

Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi uoluntas in uobis, et munus non suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam uideamus offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est: Non est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam munus de manibus uestris, cessasse negare non possunt: quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum legunt et inpletum uident, inpleri non potuerit nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: Testamentum meum erat cum eo uitae et pacis. et.dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis mei reuereretur. Lex ueritatis erat in ore ipsius. in pace dirigens ambulauit mecum et multos conuertit ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis custodient scientiam et legem inquirent ex ore eius; quoniam angelus Domini omnipotentis est. Nec mirandum est, quia Domini omnipotentis angelus dictus est Christus Iesus. Sicut enim seruus propter formam serui, in qua uenit ad homines, sic angelus propter euangelium, quod nuntiauit hominibus. Nam si Graeca ista interpretemur, et euangelium bona nuntiatio est et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: Ecce mittam angelum meum, et prospiciet uiam ante faciem meam; et subito ueniet in templum suum Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis. Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiauit aduentum; primum scilicet, de quo ait: Et subito ueniet in templum suum, id est in carnem suam, de qua dixit in euangelio: Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud; secundum uero, ubi ait: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis resistet in adspectu eius? Quod autem dixit: Dominus, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos uultis, significauit utique etiam Iudaeos secundum scripturas, quas legunt, Christum quaerere et uelle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et uoluerunt, uenisse non agnouerunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, uel supra, ubi ait: Testamentum meum erat cum eo, uel hic, ubi eum dixit angelum testamenti, nouum procul dubio testamentum debemus accipere, ubi sempiterna, non uetus, ubi temporalia sunt promissa; quae pro magno habentes plurimi infirmi et Deo uero talium rerum mercede seruientes, quando uident eis inpios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut noui testamenti aeternam beatitudinem, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a ueteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingrauastis, inquit, super me uerba uestra, dicit Dominus, et dixistis: In quo detraximus de te? Dixistis: Vanus est omnis, qui seruit Deo, et quid plus, quiacustodiuimusobseruationes eius, et quia ambulauimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, etreaedificanturomnes, quifaciunt iniqua; et aduersati sunt Deo, et salui facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum; et animaduertit Dominus et audiuit; et scripsit librum memoriae in conspectu suo eis, qui timent Dominum et reuerentur nomen eius. Isto libro significatum est testamentum nouum. Denique quod sequitur audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum seruientem sibi; et conuertimini, et uidebitis inter iustum et in ius t u ro, et inter seruientem Deo et non seruientem. Quoniam ecce dies uenit ardens sicut clibanus et concremabit eos, et erunt omnes alienigenae et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies, qui adueniet, dicitDominusomnipotens; et non derelinquetur eorum radix neque sarmentum. Et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius; et exibitis et exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens. Hic est qui dicitur dies iudicii; de quo suo loco, si Deus uoluerit, loquemur uberius.

Caput Xxxvi

De Esdra et libris Macchabaeorum.

Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babylonica seruitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus inuenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophe tasse intellegendus est, quod inter quosdam iuuenes orta quaestione, quid amplius ualeret in rebus, cum reges unus dixisset, alter uinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent, idem tamen tertius ueritatem super omnia demonstrauit es. e uictricem. Consulto autem euangelio Christum esse cognoscimus ueritatem. Ab hoc tempore aput Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum: quorum subputatio temporum non in scripturis sanctis, quae appellantur canonicae, sed in aliis inuenitur, in quibus sunt et Macchabaeorum libri, quos non Iudaei, sed ecclesia pro canonicis habet propter quorundam martyrum passiones uehementes adque mirabiles, qui, antequam Christus uenisset in carne, usque ad mortem pro Dei lege certarunt et mala grauissima adque horribilia pertulerunt.

Caput Xxxvii

Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inueniatur antiquior.

Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium peruenerunt, et multo magis post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine uocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Iudaeorum est soluta captiuitas, coepit excellere adque cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis uel actiua dicitur, principatum, post Esdram in chronicis inuenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi uocabantur, septem scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur: nec illi prophetas nostros uniuersos temporis antiquitate praecedunt, quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel in\' eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus et si quis alius aput Graecos fuit, his prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores. Sed nec ipsi uerum theologum nostrum Moysen, qui unum uerum Deum ueraciter praedicauit, cuius nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam iactent, quo religione nostra, ubi uera sapientia est, si non superior, saltem uideatur antiquior. Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis adoptatus adque nutritus etiam liberaliter educatus est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et Abraham propheta fuit. Quid autem sapientiae potuit esse in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argiuis, quando Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti.

Caput Xxxviii

Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit uetustatem, ne per occasionem eorum falsa ueris insererentur.

Iam uero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluuium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non inmerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam fecit et in qua cum suis euasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur? Quorum scripta ut aput Iudaeos et aput nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam uidebantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro ueris. Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis, qui pro suo sensu passim quod uolunt credunt. Sed ea castitas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet uideri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris dicuntur aliis inueniri, quos prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina non tacentur; nec tamen inueniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus reuelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione diuina scribere potuisse, adque haec ita fuisse distincta, ut illa tamquam ipsis, ista uero tamquam Deo per ipsos loquenti iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad uber. tatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam sub nomine uerorum prophetarum scripta proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae ualent, quoniam utrum eorum sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.

Caput Xxxviiii

De Hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae proprietate non fuerint.

Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam tantum linguam per illum, qui uocabatur Heber, unde Hebraeorum uocabulum est, fuisse seruatam, adque inde peruenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam. Denique Moyses in populo constituit qui docendis litteris praeessent, priusquam diuinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat scriptura 7pa[i{iatostoaif«>Yoy(:, qui Latine dici possunt litterarum inductores uel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium uel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas nostros, quibus diuina inerat sapientia, ulla se uanitate iactauerit, quando nec Aegyptus inuenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore praeuenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo uenisset easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia quam ad inluminandas uera sapientia mentes solet ualere? Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum uocauerunt, in illis terris eius modi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes uel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph, nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius,

Caput Xxxx

De Aegyptiorum mendacissima uanitate, quae antiquitati scientiae suae centum milia adscribit annorum.

Frustra itaque uanissima praesumtione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat. Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia conpleantur, quo modo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem ciues inpiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inueniunt. Nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, quo recte beateque uiuamus.

Caput Xxxxi

De philosophicarum opinionum dissensionibus et canonicarum aput ecclesiam concordia scripturarum.

Ut autem iam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a quibus ad ista progressi sumus, qui non uidentur laborasse in studiis suis, nisi ut inuenirent quo modo uiuendum esset adcommodate ad beatitudinem capessendam, quur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? Ubi quamuis esse potuerit et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior uideri cupit nec sententiae quodam modo addictus alienae. sed sui dogmatis et opinionis inuentor, tamen ut nonnullos uel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis doctoribus uel discendi sociis amor ueritatis abruperit, ut pro ea certarent, quam ueritatem putarent, siue illa esset, siue non esset: quid agit aut quo uel qua, ut ad beatitudinem perueniatur, humana se porrigit infelicitas, si diuina non ducit auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non inmerito, cum illa scriberent, eis Deum uel per eos locutum, non pauci in scholis adque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed in agris adque urbibus cum doctis adque indoctis tot tantique populi crediderunt. Ipsi sane pauci esse debuerunt, ne multitudine uilesceret, quod religione carum esse oporteret; nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio. Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis inuenerit, inter quos cuncta quae sensere conueniant: quod ostendere hoc opere longum est.

Quis autem sectae cuiuslibet auctor sic est in hac daemonicola ciuitate adprobatus, ut ceteri inprobarentur, qui diuersa et aduersa senserunt? Nonne aput Athenas et Epicurei clarebant, adserentes res humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes eas regi ti adque muniri dis adiutoribus et tutoribus disputabant? Unde miror quur Anaxagoras reus factus sit, quia solem dixit esse lapidem ardentem, negans utique deum, cum in eadem ciuitate gloria floruerit Epicurus uixeritque securus, non solum solem uel ullum siderum deum esse non credens, sed nec Iouem nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces hominum supplicationesque perueniant. Nonne ibi Aristippus in uoluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes uirtute animi potius hominem fieri beatum adseuerans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diuersis adque inter se contrariis finibus uitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rem publicam, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat? Nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis ac priuatis cateruatim pro sua quisque opinione certabant, alii adserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii uero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente diuina, alii fortuito et casibus agi; alii inmortales esse animas, alii mortales; et qui inmortales, alii reuolui in bestias, alii nequaquam; qui uero mortales, alii mox interire post corpus, alii uiuere etiam postea uel paululum uel diutius, non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporis semper, alii non semper, alii numquam putantes esse credendum. Has et alias paene innumerabiles dissensiones philosophorum quis umquam populus, quis senatus, quae potestas uel dignitas publica inpiae ciuitatis diiudicandas et alias probandas ac recipiendas, alias inprobandas repudiandasque curauit, ac non passim sine ullo iudicio confuseque habuit in gremio suo tot controuersias hominum dissidentium, non de agris et domibus uel quacumque pecuniaria ratione, sed de his rebus, quibus aut misere uiuitur aut beate? Ubi etsi aliqua uera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa, prorsus ut non frustra talis ciuitas mysticum uocabulum Babylonis acceperit. Babylon interpretatur quippe confusio, quod nos iam dixisse meminimus. Nec interest diaboli regis eius, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multae uariaeque inpietatis pariter possidet.

At uero gens illa, ille populus, illa ciuitas, illa res publica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum ueris prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se adque in nullo dissentientes sacrarum litterarum ueraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi eis erant philosophi, hoc est amatores sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis adque pietatis. Quicumque secundum illos sapuit et uixit, non secundum homines, sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit et uixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: Honora patrem [tuum] et matrem tuam, Deus iussit. Si dictum est: Non moechaberis, non homicidium facies, non furaberis, et cetera huius modi, non haec ora humana. sed oracula diuina fuderunt. Quidquid philosophi quidam inter falsa, quae opinati sunt, uerum uidere potuerunt et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum Deus fecerit eumque ipse prouidentissimus administret, de honestate uirtutum, de amore patriae; de fide amicitiae, de bonis operibus adque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamuis nescientes ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est diuinis, uocibus, quamuis per homines, in illa ciuitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret.

Caput Xxxxii

Qua dispensatione prouidentiae Dei scripturae sacrae ueteris testamenti ex Hebraeo in Graecum eloquium translatae sint, ut gentibus innotescerent.

Has sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem, partim ui et annis, partim terrore subegerat, quando inter cetera Orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit; eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona regia in templum Dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupiuerat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Has ei cum idem pontifex misisset Hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi, Hebraeae scilicet adque Graecae, quorum interpretatio ut Septuaginta uocetur, iam obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare), in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat; quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.

Caput Xxxxiii

De auctoritate septuaginta interpretum, quae, saluo honore Hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda.

Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen, quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est, quod ecclesiae Latinae tenent; quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus. qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem . scripturas conuerterit. Sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei fateantur esse ueracem, septuaginta uero interpretes in multis errasse contendant: tamen ecclesiae Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicant praeferendum; quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut, quod placuisset omnibus, hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuerit, profecto quisquis alius illarum scripturarum ex Hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus, aut si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. Spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut, si non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret, et aliquid praetermittere et aliquid addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis. Nonnulli autem codices Graecos interpretationis Septuaginta ex Hebraeis codicibus emendandos putarunt; nec tamen ausi sunt detrahere, quod Hebraei non habebant et Septuaginta posuerunt; sed tantum modo addiderunt, quae in Hebraeis inuenta aput Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. Illa uero, quae non habent Hebraei, habent autem Septuaginta. similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et Latini. Quae autem non praetermissa uel addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciant etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. Si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis. nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in Hebraeis codicibus et non est aput interpretes septuaginta, noluit ea per istos, sed per illos prophetas Dei Spiritus dicere. Quidquid uero est aput Septuaginta, in Hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo alia per Esaiam, alia per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit. ut uoluit. Quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere uoluit unus adque idem Spiritus; sed ita ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando; quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem Spiritus unus apparuit.

Caput Xxxxiiii

Quid intellegendum sit deNineuitarum excidio. cuius denuntiatio in Hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in Septuaginta autem tridui breuitate concluditur.

Sed ait aliquis: lQuo modo sciam quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: Triduum, et Nineue euertetur. an: Quadraginta dies? Quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione inminenti exitii ciuitatem? Cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragensimo die; si autem quadragensimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in Hebraeo: Quadraginta dies, et Nineue euertetur. Septuaginta -quinque longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret, admoneretque lectorem utraque auctoritate non spreta ab historia sese adtollere ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta est. Gesta sunt quippe illa in , Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. Quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineue figuram gerebat, siue per quadraginta dies sine per triduum idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et adscendit in caelum; per triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint septuaginta interpretes idemque prophetae ad perscrutandam altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint: lIn quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris inuenire; illud in adscensione, hoc in eius resurrectione reperies.\' Propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per septuaginta interpretum prophetiam, tamen unus adque idem Spiritus dixit. Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab Hebraica ueritate putantur septuaginta interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utriusque, id est ex Hebraeis et ex Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una adque diuina est. Sed iam quae restant, ut possumus, exsequamur.

Caput Xxxxv

Quod post instaurationem templi Iudaei prophetas habere destiterint et exinde usque ad natiuitatem Christi continuis aduersitatibus sint adflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis uocibus fuisse promissam.

Postea quam gens Iudaea coepit non habere prophetas, procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captiuitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intellegebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeuni prophetam dicentem: Magna erit gloria domus istius nouissimae, plus quam primae; quod de nouotestamento dictum esse paulo superius demonstrauit, ubi ait aperte Christum promittens: Et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. Quo loco septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est magis ecclesiae quam Christo, conuenientem prophetica auctoritate dixerunt: Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus ipse Iesus in euangelio: Multi, inquit, uocati, pauci uero electi. Talibus enim electis gentium domus aedificatur Dei per testamentum nouum lapidibus uiuis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est et post captiuitatem instauratum. Propter hoc ergo nec prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus adflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur inpletam.

Non multo post enim adueniente Alexandro subiugata est, quando etsi nulla est facta uastatio, quoniam non sunt ei ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. Hostias sane Alexander immolauit in Dei templo, non ad eius cultum uera pietate conuersus, sed inpia uanitate cum dis eum falsis colendum putans. Deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoraui, post Alexandri mortem captiuos inde in Aegyptum transtulit, quos eius successor Ptolomaeus Philadelphus beneuolentissime inde dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narraui, ut septuaginta interpretum scripturas haberemus. Deinde contriti sunt bellis, quae in Macchabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus , Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et grauissimis malis ad idola colenda conpulsi, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium. quod tamen dux eorum strenuissimus ludas, qui etiam Macchabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis ab omni illa idolatriae contaminatione mundauit.

Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est. Hinc iam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamuis aliqua et prospere gesserint, primus aput eos Aristobolus adsumto diademate et rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae captiuitate reuersi sunt templumque instauratum est, non reges, sed duces uel principes habuerunt; quamuis et qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobolus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rei et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius tempore deinceps mala sunt eos secuta grauiora. Filii quippe huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes uires aduersus Israeliticam gentem prouocauere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium. Tunc iam Roma subiugauerat Africam, subiugauerat Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans, tamquam se ipsam non ualens ferre, sua se quodam modo magnitudine fregerat. Peruenerat quippe ad seditiones domesticas graues ? adque inde ad bella socialia moxque ciuilia, tantumque se commmuerat et adtriuerat, ut ei mutandus rei publicae status. quo regeretur regibus, inmineret. Pompeius ergo, populi Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus ciuitatem capit, templum reserat, non deuotione supplicis, sed iure uictoris. et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut uenerator, sed ut profanator accedit; confirmatoque Hyrcani pontificatu et subiugatae genti inposito custode Antipatro, quos tunc procuratores uocabant, uinctum secum Aristobolum ducit. Ex illo Iudaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea Cassius etiam templum exspoliauit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus. Iam enim uenerat plenitudo temporis significata prophetico spiritu per os patriarchae Iacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium. Non ergo defuit Iudaeorum princeps ex Iudaeis usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo iam erat, ut ueniret ille, cui repositum erat, quod nouo promissum est testamento, ut ipse esset exspectatio gentium. Fieri autem non posset, ut exspectarent eum gentes uenturum, sicut eum cernimus exspectari, ut ueniat ad faciendum iudicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum uenit ad patiendum iudicium in humilitate patientiae.

Caput Xxxxvi

De ortu Saluatoris nostri, secundum quod Verbum caro factum est, et de dispersione Iudaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.

Regnante ergo Herode in Iudaea, aput Romanos autem iam mutato rei publicae statu imperante Caesare Augusto et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in Bethleem Iudae, homo manifestus ex homine uirgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta praedixerat: Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus. Qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse uisum est, scriptura euangelica continet. Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore adscendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient. Ceteri uero excaecati sunt, de quibus praedictum est: Fiat mensa eorum [coram ipsis] in laqueum et in retributionem et scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne uideant; et dorsum illorum semper incurua. Proinde cum scripturis nostris non credunt, conplentur in eis suae, quas caeci legunt. Nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine proferuntur uel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis quidem illae sufficrunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inuiti perhibent eosdem codices habendo adque seruando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua uersum Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeueniet me; Deus meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge eos in uirtute tua. Demonstrauit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et obpressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil ualerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.

Caput Xxxxvii

An ante tempora Christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad caelestis ciuitatis consortium pertinerent.

Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam uenit aut uenerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium. reuelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue expertes, sed per malos angelos docti sunt. quos etiam prae- \' sentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re uera, qui proprie Dei populus diceretur. nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad ueros Israelitas supernae ciues patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt: quia si negant, facillime conuincuntur de sancto et mirabili uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur. Quae tempora eius quamuis non inueniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum uixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est. nisi cui diuinitus reuelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui uenturus in carne sic antiquis sanetis praenuntiabatur, quem ad modum nobis uenisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei ciuitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per legum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad conuincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut diuina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus auulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque creuit ecclesia.

Caput Xxxxviii

Prophetiam Aggaei, qua dixit maiorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in ecclesia Christi esse conpletam.

Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione conpleta est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur. Haec autem domus ad nouum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides uiui, quibus credentibus renouatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renouatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur nouum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur, quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi dabo pacem in loco, quem significat locus iste). Quoniam omnia significantia uidentur quodam modo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: Petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria domus huius noui testamenti quam domus prioris ueteris testamenti, et tunc apparebit maior cum dedicabitur. Tunc enim ueniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius aduentus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) uenient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim uere non uenient nisi electa, de quibus dicit apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi uocati, pauci uero electi, non de his, qui uocati sic uenerunt, ut de conuiuio proicerentur, sed de electis demonstraturus eat aedificatam domum, quae nullam ruinam deinceps formidabit. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area uentilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.

Caput Xxxxviiii

De indiscreta multiplicatione ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.

In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram conparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, tentationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis, et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus. Proinde uocem nunc agnoscimus eius inpleri, qui loquebatur in psalmo adque dicebat: Adnuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum. Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis inpleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro ueritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conuersatus est in teiTa quadraginta dies cum discipulis suis adque ipsis uidentibus adscendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius ueni. entis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.

Caput L

De praedicatione euangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est.

Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et ubi rursus eis de aduentu eius nouissimo requirentibus respondit adque ait: Non est uestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum in Iudaea adque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus euangelium, quos ipse sicut luminaria et aptauerat uerbo et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem uiderant et audierant, uerum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et uarios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe euangelium, contestante Deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemtione crucifixus est, Christiano amore uenerarentur sanguinem martyrum, quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus uastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei ueri fuerant antea persecuti.

Caput Li

Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.

Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos mouit, qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei, sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. Qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter adfligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam, siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps inpiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur aduersis, et rebus aduersis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per diuinam prouidentiam procuratur, adque ita temperatur utrumque ab alterutro. ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Hinc est et illud apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.

Nam et id, quod ait idem doctor: Quicumque uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patiuntur, nullis putandum est deesse posse temporibus. Quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui uolunt pie uiuere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His adque huius modi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui uolunt in Christo pie uiuere, etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa uox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait: (In corpore meo.* Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia diuina promissa, et quod ait apostolus: Nouit Dominus qui sunt eius (quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo psalmo: Consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec inpedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciauerunt. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum inpius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia.

Caput Lii

An credendum sit, quod quidam putant, inpletis decem persecutionibus, quae fuerunt, nullam iam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antichristi tempore sit futura.

Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum siue credendum, quod nonnullis uisum est uel uidetur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi. quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque nouissima sit ab Antichristo. Primam quippe conputant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Seuero quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octauam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut nouissima Antichristi persecutio similis uideatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamuis ab eis. qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis conpai-ata uideantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad uerum peruenit, aliquando fallitur.

Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant conputandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est adpetitum et occisum: quid agent de illa. quae, postea quam Christus adscendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati adque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, uastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia faciebat, est passus, siue per Iudaeam siue per alias gentes, quacumque Christum feruentissimus praedicabat? Quur ergo eis a Nerone uidetur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post adscensum Domini grauissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere uetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor exstitit militiaque priuatus est; ut omittam quae aput Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuuenis, qui multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem adque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam uastauit ecclesiam? Quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem adque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio conputanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista uidisse incunctanter recordabantur, audiuimus? Quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quieuit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? Haec adque huius modi mihi cogitanti non uidetur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam. Sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam nouissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius adstruentes siue destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumtione reuocantes.

Caput Liii

De tempore nouissimae persecutionis nulli hominum reuelato.

Illam sane nouissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua exstinguet ipse Iesus. Sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et euacuabit inluminatione praesentiae suae. Hic quaeri solet: Quando istud erit? Inportune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde aput eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille: Non est, inquit, uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non utique illi de hora uel die uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, conputare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab adscensione Domini usque ad eius ultimum aduentum conpleri posse dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum adstruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium uero de hac re calculantium digitos resoluit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.

Sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. Cum enim uiderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumsisse, excogitauerunt nescio quos uersus Graecos tamquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem. Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde conpleto memorato numero annorum, sine mora sumeret finem.s o hominum corda doctorum!s o ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non uultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam uitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti di qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi aduersariam tam prolixo tempore conualescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum euersionem peruenire permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui uel inlectus tanto scelere uel inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi uersus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.

Caput Liiii

De stultissimo mendacio paganorum, quo Christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt.

Haec adque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem diuinatio ficta promisit et decepta uanitas credidit. Cum uero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque conpleti sint, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Ut enim in Christi natiuitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluuio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in uiro quo definiuit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis): melius in hac quaestione soluenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum uocatur uetus. De hac autem. quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem. Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in legum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conuersa uenditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem uoluntariam peruenirent adque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum est, quur credere dubitant eadem uirtute diuina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce uel fixerat prensum uel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque conpleti sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octauo Kalendas Aprilis. Resurreiit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probauerunt. Deinde post quadraginta dies adscendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum. Tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et ueritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit uanitas inpia uel putauit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad uerbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi saluus exsiliuit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis adque aliis accessibus credentium creuit ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est per Idus Maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur inpleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Mallio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in ciuitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iouius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa euerterunt et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non uideat quantum creuerit cultus nominis Christi. praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam uera illa diuinatione reuocabantur a fide eamque conpleto eodem numero annorum inanem ridendamque uiderunt? Nos ergo, qui sumus uocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus uenenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad uitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.

Sed aliquando iam concludamus hunc librum, huc usque disserentes et quantum satis uisum est demonstrantes, quisnam sit duarum ciuitatum, caelestis adque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est, fecit sibi quos uoluit uel undecumque uel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando seruiret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a uero Deo ipsa fit, cuius uerum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus uel bonis pariter utuntur uel malis pariter adfliguntur, diuersa fide, diuersa spe, diuerso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.

Liber Xviiii

Quod in quaestione, quam de finibus bonorum etmalorum philosophica disputatio uentilauit, ducentas octo- « ginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.

Quoniam de ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi uideo disputandum: prius exponenda sunt, quantum operis huius terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus sibi ipsi beatitudinem facere in huius uitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum rebus uanis spes nostra quid differat, quam Deus nobis dedit, et res ipsa, hoc est uera beatitudo, quam dabit, non tantum auctoritate diuina, sed adhibita etiam ratione, qualem propter infideles possumus adhibere, clarescat. De finibus enim bonorum et malorum multa et multipliciter inter se philosophi disputarunt; quam quaestionem maxima intentione uersantes inuenire conati sunt, quid efficiat hominem beatum. Illud enim est finis boni nostri, propter quod adpetenda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum; et illud finis mali, propter quod uitanda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum. Finem boni ergo nunc dicimus, non quo consumatur, ut non sit, sed quo perficiatur, ut plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Fines itaque isti sunt summum bonum et summum malum. De quibus inueniendis adque in hac uita summo bono adipiscendo, uitando autem summo malo, multum, sicut dixi, laborauerunt, qui studium sapientiae in saeculi huius uanitate professi sunt; nec tamen eos, quamuis diuersis errantes modis, naturae limes in tantum ab itinere ueritatis deuiare permisit, ut non alii in animo, alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent et malorum. Ex qua tripertita uelut generalium distributione sectarum Marcus Varro in libro de philosophia tam multam dogmatum uarietatem diligenter et subtiliter scrutatus aduertit, ut ad ducentas octoginta et octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perueniret.

Quod ut breuiter ostendam, inde oportet incipiam, quod ipse aduertit et posuit in libro memorato, quattuor esse quaedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae adminiculo, sine industria uel arte uiuendi, quae uirtus dicitur et procul dubio discitur, uelut naturaliter adpetunt, aut uoluptatem, qua delectabiliter mouetur corporis sensus, aut quietem, qua fit ut nullam molestiam corporis quisque patiatur, aut utramque, quam tamen uno nomine uoluptatis Epicurus appellat, aut uniuersaliter prima naturae, in quibus et haec sunt et alia, uel in corpore, ut membrorum integritas et salus adque incolumitas eius, uel in animo, ut sunt ea, quae uel parua uel magna in hominum reperiuntur ingeniis. Haec igitur quattuor, id est uoluptas, quies, utrumque, prima naturae, ita sunt in nobis, ut uel uirtus, quam postea doctrina inserit, propter haec adpetenda sit, aut ista propter uirtutem, aut utraque propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae; per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod cum in una demonstrauero, difficile non erit id in ceteris inuenire. Cum ergo uoluptas corporis animi uirtuti aut subditur aut praefertur aut iungitur, tripertita uariatur diuersitate sectarum. Subditur autem uirtuti, quando in usum uirtutis adsumitur. Pertinet quippe ad uirtutis officium et uiuere patriae et propter patriam filios procreare, quorum neutrum fieri potest sine corporis uoluptate; nam sine illa nec cibus potusque sumitur, ut uiuatur, nec concumbitur, ut generatio propagetur. Cum uero praefertur uirtuti, ipsa adpetitur propter se ipsam, uirtus autem adsumenda creditur propter illam, id est, ut nihil uirtus agat nisi ad consequendam uel conseruandam corporis uoluptatem; quae uita deformis est quidem, quippe ubi uirtus seruit dominae uoluptati, quamuis nullo modo haec dicenda sit uirtus; sed tamen etiam ista horribilis turpitudo habuit quosdam philosophos patronos et defensores suos. Virtuti porro uoluptas iungitur, quando neutra earum propter alteram, sed propter se ipsas ambae adpetuntur. Quapropter sicut uoluptas uel subdita uel praelata uel iuncta uirtuti tres sectas facit, ita quies, ita utrumque, ita prima naturae alias ternas inueniuntur efficere. Pro uarietate quippe humanarum opinionum uirtuti aliquando subduntur, aliquando praeferuntur, aliquando iunguntur, ac sic ad duodenarium sectarum numerum peruenitur. Sed iste quoque numerus duplicatur adhibita una differentia, socialis uidelicet uitae, quoniam, quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectam, profecto aut propter se tantum id agit aut etiam propter socium, cui debet hoc uelle quod sibi. Quocirca duodecim sunt eorum, qui propter se tantum unamquamque tenendam putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se sic uel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter alios, quorum bonum adpetunt sicut suum. Hae autem sectae uiginti quattuor iterum geminantur addita differentia ex Academicis nouis et fiunt quadraginta octo. Illarum quippe uiginti quattuor unamquamque sectarum potest quisque sic tenere ac defendere ut certam, quem ad modum defenderunt Stoici, quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantummodo uirtute consisteret; potest alius ut incertam, sicut defenderunt Academici noui, quod eis etsi non certum, tamen ueri simile uidebatur. Viginti quattuor ergo fiunt per eos, qui eas uelut certas propter ueritatem, et aliae uiginti quattuor per eos, qui easdem quamuis incertas propter ueri similitudinem sequendas putant. Rursus, quia unamquamque istarum quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu ceterorum philosophorum, itemque alius potest habitu Cynicorum, ex hac etiam differentia duplicantur et nonaginta sex fiunt. Deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines possunt adque sectari, ut aut otiosam diligant uitam, sicut hi, qui tantummodo studiis doctrinae uacare uoluerunt adque ualuerunt, aut negotiosam, sicut hi, qui cum philosopharentur tamen administratione rei publicae regendisque rebus humanis occupatissimi fuerunt,. aut ex utroque genere temperatam, sicut hi, qui partim erudito otio partim necessario negotio alternantia uitae suae tempora tribuerunt: propter has differentias potest etiam triplicari numerus iste sectarum et ad ducentas octoginta octo perduci.

Haec de Varronis libro, quantum potui, breuiter ac dilucide posui, sententias eius meis explicans uerbis. Quo modo autem refutatis ceteris unam eligat, quam uult esse Acaderaicorum ueterum (quos a Platone institutos usque ad Polemonem, qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia dicta est, habuisse certa dogmata uult uideri et ob hoc distinguit ab Academicis nonis, quibus incerta sunt omnia, quod philosophiae genus ab Arcesila coepit successore Polemonis), eamque sectam, id est ueterum Academicorum, sicut dubitatione ita omni errore carere arbitretur, longum est per omnia demonstrare; nec tamen omni ex parte res omittenda est. Remouet ergo prius illas omnes differentias, quae numerum multiplicauere sectarum, quas ideo remouendas putat, quia non in eis est finis boni. Neque enim existimat ullam philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris. quod diuersos habeat fines bonorum et malorum. Quando quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quam ob rem quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est. Cum ergo quaeritur de sociali uita, utrum sit tenenda sapienti, ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita uelit et curet amici sui, quem ad modum suum, an suae tantummodo beatitudinis causa faciat quidquid facit: non de ipso summo bono quaestio est, sed de adsumendo uel non adsumendo socio ad huius participationem boni, non propter se ipsum, sed propter eundem socium, ut eius bono ita gaudeat, sicut gaudet suo. Item cum quaeritur de Academicis nouis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an, sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus: non quaeritur quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni ueritate, quod sectandum uidetur, utrum sit necne dubitandum; hoc est, ut id planius eloquar, utrum ita sectandum sit, ut, qui sectatur, dicat esse uerum, an ita, ut, qui sectatur, dicat uerum sibi uideri, etiamsi forte sit falsum, tamen uterque sectetur unum adque idem bonum. In illa etiam differentia, quae adhibetur ex habitu et consuetudine Cynicorum, non quaeritur, quisnam sit finis boni, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit uiuendum ei, qui uerum sectatur bonum, quodlibet ei uerum uideatur esse adque sectandum. Denique fuerunt, qui cum diuersa sequerentur bona finalia, alii uirtutem, alii uoluptatem, eundem tamen habitum et consuetudinem tenebant, ex qua Cynici appellabantur. Ita illud quidquid est, unde philosophi Cynici discernuntur a ceteris, ad eligendum ac tenendum bonum, quo beati fierent, utique nil ualebat. Nam si aliquid ad hoc interesset, profecto idem habitus eundem finem sequi cogeret, et diuersus habitus eundem sequi finem non sineret.

Caput Ii

.Quo modo remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi boni definitionem Varro perueniat, quarum tamen una sit eligenda.

In tribus quoque illis uitae generibus, uno scilicet non segniter, sed in contemplatione uel inquisitione ueritatis otioso, altero in gerendis rebus humanis negotioso, tertio ex utroque genere temperato, cum quaeritur quid horum sit potius eligendum, non finis boni habet controuersiam: sed quid horum trium difficultatem uel facilitatem adferat ad consequendum uel retinendum finem boni, id in ista quaestione uersatur. Finis enim boni, cum ad eum quisque peruenerit, protinus beatum facit; in otio autem litterato, uel in negotio publico, uel quando utrumque uicibus agitur, non continuo quisque beatus est. Multi quippe in quolibet horum trium possunt uiuere, et in adpetendo boni fine, quo fit homo beatus, errare. Alia est igitur quaestio de finibus bonorum et malorum, quae unamquamque philosophorum sectam facit, et aliae sunt quaestiones de sociali uita, de cunctatione Academicorum, de uestitu et uictu Cynicorum, de tribus uitae generibus. otioso. actuoso, ex utroque modificato; quarum nulla est, in qua de bonorum et malorum finibus disputatur. Proinde quoniam Marcus Varro has quattuor adhibens differentias, id est ei uita sociali, ex Academicis nouis, ex Cynicis, ex isto uitae genere tripertito ad sectas ducentas octoginta octo peruenit, et si quae aliae possunt similiter adici: remotis eis omnibus, quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem et ideo sectae nec sunt nec uocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur, quod sit bonum hominis, quo adsecuto fit beatus, ut ex eis unam ueram, ceteras falsas ostendat esse, reuertitur. Nam remoto illo tripertito genere uitae duae partes huius numeri detrahuntur et sectae nonaginta sex remanent. Remota uero differentia ex Cynicis addita ad dimidium rediguntur et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam quod ex Academicis nouis adhibitum est: rursus dimidia pars remanet, id est uiginti quattuor. De sociali quoque uita quod accesserat similiter auferatur: duodecim sunt reliquae, quas ista differentia, ut uiginti quattuor fierent, duplicauerat. De his ergo duodecim nihil dici potest, quur sectae non sint habendae. Nihil quippe aliud in eis quaeritur quam fines bonorum et malorum. Inuentis autem bonorum finibus profecto e contrario sunt malorum. Hae autem ut fiant duodecim sectae, illa quattuor triplicantur, uoluptas, quies, utrumque et prima naturae, quae primigenia Varro uocat. Haec quippe quattuor dum singillatim uirtuti aliquando subduntur, ut non propter se ipsa, sed propter officium uirtutis adpetenda uideantur, aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter haec adipiscenda uel conseruanda necessaria uirtus putetur, aliquando iunguntur, ut propter se ipsa et uirtus et ista adpetenda credantur, quaternarium numerum triplum reddunt et ad duodecim sectas perueniunt. Ex illis autem quattuor rebus Varro tres tollit, uoluptatem scilicet et quietem et utrumque; non quod eas inprobet, sed quod primigenia illa naturae et uoluptatem in se habeant et quietem. Quid ergo opus est ex his duabus tria quaedam facere, duo scilicet, cum singillatim adpetuntur uoluptas aut quies, et tertium cum ambae simul, quando quidem prima naturae et ipsas et praeter ipsas alia multa contineant? De tribus ergo sectis ei placet diligenter esse tractandum, quaenam sit potius eligenda. Non enim ueram plus quam unam uera ratio esse permittit, siue in his tribus sit siue alicubi alibi, quod post uidebimus. Interim de his tribus quo modo unam Varro eligat, quantum breuiter aperteque possumus, disseramus. Istae nempe tres sectae ita fiunt, cum uel prima naturae propter uirtutem, uel uirtus propter prima naturae, uel utraque, id est et uirtus et prima naturae, propter se ipsa sunt expetenda.

Caput Iii

De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus quam eligendam Varro definiat sequens ueteris Academiae Antiocho auctore sententiam.

Quid ergo istorum trium sit uerum adque sectandum, isto modo persuadere conatur. Primum, quia summum bonum in philosophia non arboris, non pecoris, non Dei, sed hominis quaeritur, quid sit ipse homo, quaerendum putat. Sentit quippe in eius natura duo esse quaedam, corpus et animam. 6t horum quidem duorum melius esse animam longeque praestabilius omnino non dubitat, sed utrum anima sola sit homo. ut ita sit ei corpus tamquam equus equiti (eques enim non homo et equus, sed solus homo est; ideo tamen eques dicitur, quod aliquo modo se habeat ad equum), an corpus solum sit homo, aliquo modo se habens ad animam, sicut poculum ad potionem (non enim calix et potio, quam continet calix. simul dicitur poculum, sed calix solus; ideo tamen quod potioni continendae sit adcommodatus), an uero nec anima sola nec solum corpus, sed simul utrumque sit homo, cuius sit pars una siue anima siue corpus, ille autem totus ex utroque constet, ut homo sit (sicut duos equos iunctos bigas uocamus, quorum siue dexter siue sinister pars est bigarum, unum uero eorum, quoquo modo se habeat ad alterum, bigas non dicimus, sed ambo simul). Horum autem trium hoc elegit tertium hominemque nec animam solam nec solum corpus, sed animam simul et corpus esse arbitratur. Proinde summum bonum hominis, quo fit beatus, ex utriusque rei bonis constare dicit, et animae scilicet et corporis. Ac per hoc prima illa naturae propter se ipsa existimat expetenda ipsamque uirtutem, quam doctrina inserit uelut artem uiuendi, quae in animae bonis est excellentissimum bonum. Quapropter eadem uirtus, id est ars agendae uitae, cum acceperit prima naturae, quae sine illa erant, sed tamen erant etiam quando eis doctrina adhuc deerat, omnia propter se ipsa adpetit simulque etiam se ipsam, omnibusque simul et se ipsa utitur, eo fine, ut omnibus delectetur adque perfruatur, magis minusque, ut quaeque inter se maiora adque minora sunt, tamen omnibus gaudens et quaedam minora, si necessitas postulat, propter maiora uel adipiscenda uel tenenda contemnens. Omnium autem bonorum uel animi uel corporis nihil sibi uirtus omnino praeponit. Haec enim bene utitur et se ipsa et ceteris, quae hominem faciunt beatum, bonis. Ubi uero ipsa non est, quamlibet multa sint bona, non bono eius sunt, cuius sunt, ac per hoc iam nec eius bona dicenda sunt, cui male utenti utilia esse non possunt. Haec ergo uita hominis, quae uirtute et aliis animi et corporis bonis, sine quibus uirtus esse non potest, fruitur, beata esse dicitur; si uero et aliis, sine quibus esse uirtus potest, uel ullis uel pluribus, beatior; si autem prorsus omnibus, ut nullum omnino bonum desit uel animi uel corporis, beatissima. Non enim hoc est uita, quod uirtus, quoniam non omnis uita, sed sapiens uita uirtus est; et tamen qualiscumque uita sine ulla uirtute potest esse; uirtus uero sine ulla uita non potest esse. Hoc et de memoria dixerim adque ratione, et si quid tale aliud est in homine. Sunt enim haec et ante doctrinam, sine his autem non potest esse ulla doctrina, ac per hoc nec uirtus, quae utique discitur. Bene autem currere, pulchrum esse corpore, uiribus ingentibus praeualere et cetera huius modi talia sunt, ut et uirtus sine his esse possit et ipsa sine uirtute; bona sunt tamen, et secundum istos etiam ipsa propter se ipsam diligit uirtus, utiturque illis et fruitur, sicut uirtutem decet.

Hanc uitam beatam etiam socialem perhibent esse, quae amicorum bona propter se ipsa diligat sicut sua eisque propter ipsos hoc uelit quod sibi; siue in domo sint, sicut coniux et liberi et quicumque domestici, siue in loco, ubi domus est eius, sicuti est urbs, ut sunt hi qui ciues uocantur, siue in orbe toto, ut sunt gentes quas ei societas humana coniungit, siue in ipso mundo, qui censetur nomine caeli et terrae, sicut esse dicunt deos, quos uolunt amicos esse homini sapienti, quos nos familiarius angelos dicimus. De bonorum autem et e contrario malorum finibus negant ullo modo esse dubitandum et hanc inter se et nouos Academicos adfirmant esse distantiam, nec eorum interest quidquam, siue Cynico siue alio quolibet habitu et uictu in his finibus, quos ueros putant, quisque philosophetur. Ex tribus porro illis uitae generibus, otioso, actuoso et quod ex utroque conpositum est, hoc tertium sibi placere adseuerant. Haec sensisse adque docuisse Academicos ueteres Varro adserit, auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus fuisse Stoicum quam ueterem Academicum I unIt uideri. Sed quid ad nos, qui potius de rebus ipsis iudicare debemus, quam pro magno de hominibus quid quisque senserit scire?

Caput Iiii

De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant contra philosophos, qui summum bonum in se sibi esse dixerunt.

Si ergo quaeratur a nobis, quid ciuitas Dei de his singulis interrogata respondeat ac primum de finibus bonorum malorumque quid sentiat: respondebit aeternam uitam esse summum bonum, aeternam uero mortem summum malum; propter illam proinde adipiscendam istamque uitandam recte nobis esse uiuendum. Propter quod scriptum est: Iustus ex fide uiuit; quoniam neque bonum nostrum iam uidemus, unde oportet ut credendo quaeramus, neque ipsum recte uiuere nobis ex nobis est, nisi credentes adiuuet et orantes qui et ipsam fidem dedit. qua nos ab illo adiuuandos esse credamus. Illi autem, qui in ista uita fines bonorum et malorum esse putauerunt, siue in corpore siue in animo siue in utroque ponentes summum bonum, adque, ut id explicatius eloquar, siue in uoluptate siue in uirtute siue in utraque; siue in quiete siue in uirtute siue in utraque; siue in uoluptate simul et quiete siue in uirtute siue in utrisque, siue in primis naturae siue in uirtute siue in utrisque; hic beati esse et a se ipsis beati fieri mira uanitate uoluerunt. Inrisit hos Veritas per prophetam dicentem: Dominus nouit cogita- . tiones hominum uel, sicut hoc testimonium posuit apostolus Paulus: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanae sunt.

Quis enim sufficit quantouis eloquentiae flumine uitae huius miserias explicare? Quam lamentatus est Cicero in consolatione de morte filiae, sicut potuit; sed quantum est quod potuit? Ea quippe, quae dicuntur prima naturae, quando, ubi, quo modo tam bene se habere in hac uita possunt, ut non sub incertis casibus fluctuent? Quis enim dolor contrarius uoluptati, quae inquietudo contraria quieti in corpus cadere sapientis non potest? Membrorum certe amputatio uel debilitas hominis expugnat incolumitatem, deformitas pulchritudinem, inbecillitas sanitatem, uires lassitudo, mobilitatem torpor aut tarditas; et quid horum est, quod nequeat in carnem sapientis inruere? Status quoque corporis adque motus, cum decentes et congruentes sunt, inter naturae prima numerantur; sed quid si aliqua mala ualetudo membra tremore concutiat? quid si usque ad ponendas in terra manus dorsi spina curuetur et hominem quodam modo quadrupedem faciat? Nonne omnem statuendi corporis et mouendi speciem decusque peruertet? Quid ipsius animi primigenia quae appellantur bona, ubi duo prima ponunt propter conprehensionem perceptionemque ueritatis sensum et intellectum? Sed qualis quantusque remanet sensus, si, ut alia taceam, fiat homo surdus et caecus? Ratio uero et intellegentia quo recedet, ubi sopietur, si aliquo morbo efficiatur insanus? Phrenetici multa absurda cum dicunt uel faciunt, plerumque a bono suo proposito et moribus aliena, immo suo bono proposito moribusque contraria, siue illa cogitemus siue uideamus, si digne consideremus, lacrimas tenere uix possumus aut forte nec possumus. Quid dicam de his, qui daemonum patiuntur incursus? Ubi habent absconditam uel obrutam intellegentiam suam, quando secundum suam uoluntatem et anima eorum et corpore malignus utitur spiritus? Et quis confidit hoc,. malum in hac uita euenire non posse sapienti? Deinde perceptio ueritatis in hac carne qualis aut quanta est, quando. sicut legimus in ueraci libro sapientiae, corpus corruptibile adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem? Inpetus porro uel adpetitus actionis, si hoc modo recte Latine appellatur ea, quam Graeci uocant oppjv, quia et ipsam primis naturae deputant bonis, nonne ipse est, quo geruntur etiam insanorum illi miserabiles motus et facta, quae horremus, quando peruertitur sensus ratioque sopitur?

Porro ipsa uirtus, quae non est inter prima naturae, quoniam eis postea doctrina introducente superuenit, cum sibi bonorum culmen uindicet humanorum, quid hic agit nisi perpetua bella cum uitiis, nec exterioribus, sed interioribus, nec alienis, sed plane nostris et propriis, maxime illa, quae Graece ococpoaovirj, Latine temperantia nominatur, qua carnales frenantur libidines, ne in quaeque flagitia mentem consen* tientem trahant? Neque enim nullum est uitium, cum, sicut dicit apostolus, caro concupiscit aduersus spiritum; cui uitio contraria uirtus est, cum, sicut idem dicit, spiritus. concupiscit aduersus carnem. Haec enim, inquit, inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. Quid autem facere uolumus, cum perfici uolumus fine summi boni, nisi ut caro aduersus spiritum non concupiscat, nec sit in nobis hoc uitium, contra quod spiritus concupiscat? Quod in hac uita, quamuis uelimus, quoniam facere non ualemus, id saltem in adiutorio Dei facimus, ne carni concupiscenti aduersus spiritum spiritu succumbente cedamus et ad perpetrandum peccatum nostra consensione pertrahamur. Absit ergo ut, quamdiu in hoc bello intestino sumus, iam nos beatitudinem, ad quam uincendo uolumus peruenire, adeptos esse credamus. Et quis est usque adeo sapiens, ut contra libidines nullum habeat omnino conflictum?

Quid illa uirtus, quae prudentia dicitur, nonne tota uigilantia sua bona discernit a malis, ut in illis adpetendis istisque uitandis nullus error obrepat, ac per hoc et ipsa nos in malis uel mala in nobis esse testatur? Ipsa enim docet malum esse ad peccandum consentire bonumque esse ad peccandum non consentire libidini. Illud tamen malum, cui nos non consentire docet prudentia, facit temperantia, nec prudentia nec temperantia tollit huic uitae. Quid iustitia, cuius munus est sua cuique tribuere (unde fit in ipso homine quidam iustus ordo naturae, ut anima subdatur Deo et animae caro, ac per hoc Deo et anima et caro), nonne demonstrat in eo se adhuc opere laborare potius quam in huius operis iam fine requiescere? Tanto minus quippe anima subditur Deo, quanto minus Deum in ipsis suis cogitationibus concipit; et tanto minus animae subditur caro, quanto magis aduersus spiritum concupiscit. Quamdiu ergo nobis inest haec infirmitas, haec pestis, hic languor, quo modo nos iam saluos, et si nondum saluos, quo modo iam beatos illa finali beatitudine dicere audebimus? Iam uero illa uirtus, cuius nomen est fortitudo, in quantacumque sapientia euidentissima testis est humanorum malorum, quae conpellitur patientia tolerare. Quae mala Stoici philosophi miror qua fronte mala non esse contendant, quibus fatentur, si tanta fuerint, ut ea sapiens uel non possit uel non debeat sustinere, cogi eum mortem sibimet inferre adque ex hac uita emigrare. Tantus autem superbiae stupor est in his hominibus hic se habere finem boni et a se ipsis fieri beatos putantibus, ut sapiens eorum, hoc est, qualem mirabili uanitate describunt, etiamsi excaecetur obsurdescat obmutescat, membris debilitetur doloribus crucietur et, si quid aliud talium malorum dici aut cogitari potest, incidat in eum, quo sibi mortem cogatur inferre, hanc in his malis uitam constitutam eum non pudeat beatam uocare.s o uitam beatam, quae ut finiatur mortis quaerit auxilium! Si beata est, maneatur in ea. Quo modo ista non sunt mala, quae uincunt fortitudinis bonum eandemque fortitudinem non solum sibi cedere, uerum etiam delirare conpellunt, ut eandem uitam et dicat beatam et persuadeat esse fugiendam? Quis usque adeo caecus est, ut non uideat, quod, si beata esset, fugienda non esset? Sed aperta infirmitatis uoce fugiendam fatentur. Quid igitur causae est, quur non etiam miseram fracta superbiae ceruice fateantur? Utrum, obsecro, Cato ille patientia an potius inpatientia se peremit? Non enim hoc fecisset, nisi uictoriam Caesaris inpatienter tulisset. Ubi est fortitudo? Nempe cessit, nempe succubuit, nempe usque adeo superata est, ut uitam beatam derelinqueret desereret fugeret. An non erat iam beata? Misera ergo erat. Quo modo igitur mala non erant, quae uitam miseram fugiendamque faciebant?

Quaproptu etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut Peripatetici, sicut ueteres Academici, quorum sectam VaiTO defendit, tolerabilius quidem loquuntur, sed eorum quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam grauia sint, ut morte fugienda sint ab ipso sibimet inlata, qui haec patitur, uitam beatam tamen esse contendunt. \'Mala sunt, inquit, tormenta adque cruciatus corporis, et tanto sunt peiora, quanto potuerint esse maiora; quibus ut careas, ex hac uita fugiendum est.\' Qua uita, obsecro? (Hac, inquit, quae tantis adgrauatur malis.\' Certe ergo beata est in eisdem ipsis malis, propter quae dicis esse fugiendam? An ideo beatam dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in eis aliquo diuino iudicio tenereris nec permittereris mori nec umquam sine illis esse sinereris? Nempe tunc saltem miseram talem diceres uitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito relinquitur. Quando quidem si sempiterna sit, etiam abs te ipso misera iudicatur; non itaque propterea, quoniam breuis est, nulla miseria debet uideri aut, quod est absurdius, quia breuis miseria est, ideo etiam beatitudo appellari. Magna uis est in eis malis, quae cogunt hominem secundum ipsos etiam sapientem sibimet auferre quod homo est; cum dicant et uerum dicant, hanc esse naturae primam quodam modo et maximam uocem, ut homo concilietur sibi et propterea mortem naturaliter fugiat, ita sibi amicus, ut esse se animal et in hac coniunctione corporis adque animae uiuere uelit uehementer adque adpetat. Magna uis est in eis malis, quibus iste naturae uincitur sensus, quo mors omni modo omnibus uiribus conatibusque uitatur, et ita uincitur, ut, quae uitabatur optetur adpetatur et, si non potuerit aliunde contingere, ab homine ipso sibimet inferatur. Magna uis est in eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam; si tamen adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis uincitur, ut hominem, quem sicut uirtus regendum tuendumque suscepit, non modo non possit per patientiam custodire, sed ipsa insuper cogatur occidere. Debet quidem etiam mortem sapiens ferre patienter, sed quae accidit aliunde. Secundum istos autem si eam sibi ipse inferre conpellitur, profecto fatendum est eis non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse. quae hoc eum perpetrare conpellunt. Vita igitur, quae istorum tam magnorum tamque grauium malorum aut premitur oneribus aut subiacet casibus, nullo modo beata diceretur, si homines, qui hoc dicunt, sicut uicti malis ingrauescentibus, cum sibi ingerunt mortem, cedunt infelicitati, ita uicti certis rationibus, cum quaerunt beatam uitam, dignarentur cedere ueritati et non sibi putarent in ista mortalitate fine summi boni esse gaudendum, ubi uirtutes ipsae, quibus hic certe nihil melius adque utilius in homine reperitur, quanto maiora sunt adiutoria contra uim periculorum laborum dolorum, tanto fideliora testimonia miseriarum. Si enim uerae uirtutes sunt, quae nisi in eis, quibus uera inest pietas, esse non possunt: non se profitentur hoc posse, ut nullas miserias patiantur homines, in quibus sunt (neque enim mendaces sunt uerae uirtutes, ut hoc profiteantur), sed ut uita humana, quae tot et tantis huius saeculi malis esse cogitur misera, spe futuri saeculi sit beata, sicut et salua. Quo modo enim beata est, quae nondum salua est? Unde et apostolus Paulus non de hominibus inprudentibus inpatientibus, intemperantibus et iniquis, sed de his, qui secundum ueram pietatem uiuerent et ideo uirtutes, quas haberent, ueras haberent, ait: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Sicut ergo spe salui, ita spe beati facti sumus, et sicut salutem, ita beatitudinem non iam tenemus praesentem, sed exspectamus futuram, et hoc per patientiam; quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec ad illa ueniamus bona, ubi omnia erunt, quibus ineffabiliter delectemur, nihil erit autem, quod iam tolerare debeamus. Talis salus, quae in futuro erit saeculo, ipsa erit etiam finalis beatitudo. Quam beatitudinem isti philosophi, quoniam non uidentes nolunt credere, hic sibi conantur falsissimam fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore uirtute.

Caput V

De sociali uita, quae, cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subuertitur.

Quod autem socialem uitam uolunt esse sapientis, nos multo amplius adprobamus. Nam unde ista Dei ciuitas, de qua huius operis ecce iam undeuicensimum librum uersamus in manibus, uel inchoaretur exortu uel progrederetur excursu uel adprehenderet debitos fines, si non esset socialis uita sanctorum? Sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis abundet malis humana societas, quis enumerare ualeat? quis aestimare sufficiat? Audiant aput comicos suos hominem cum sensu adque consensu omnium hominum dicere:
Duxi uxorem; quam ibi miseriam uidi! Nati filii
.
Alia cura
. Quid itidem illa, quae in amore uitia commemorat idem Terentius, <iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum\': nonne res humanas ubique inpleuerunt? nonne et in amicorum honestis amoribus plerumque contingunt? nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias suspiciones, inimicitias bellum mala certa sentimus; pacem uero incertum bonum, quoniam corda eomm, cum quibus eam tenere uolumus, ignoramus, et si hodie nosse possemus qualia cras futura essent utique nesciremus. Qui porro inter se amiciores solent esse uel debent, quam qui una etiam continentur domo? Et tamen quis inde securus est, cum tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis exstiterint, tanto amariora, quanto pax dulcior fuit, quae uera putata est, cum astutissime fingeretur? Propter quod omnium pectora sic adtingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: \'Nullae sunt occultiores insidiae quam hae, quae latent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum, qui palam est aduersarius, facile cauendo uitare possis; hoc uero occultum intestinum ac domesticum malum non solum exsistit, uerum etiam obprimit, antequam prospicere adque explorare potueris.\' Propter quod etiam diuina uox illa: Et inimici hominis domestici eius cum magno dolore cordis auditur, quia, etsi quisque tam fortis sit, ut aequo animo perferat, uel tam uigilans, ut prouido consilio caueat, quae aduersus eum molitur amicitia simulata, eorum tamen hominum perfidorum malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus est, grauiter excrucietur necesse est, siue semper mali fuerint et se bonos finxerint, siue in istam malitiam ex bonitate mutati sint. Si ergo domus, commune perfugium in his malis humani generis, tuta non est, quid ciuitas, quae quanto maior est, tanto forum eius litibus et ciuilibus et criminalibus plenius, etiamsi quiescant non. solum turbulentae, uerum saepius et cruentae seditiones ac bella ciuilia, a quorum euentis sunt aliquando liberae ciuitates, a periculis numquam?

Caput Vi

De errore humanorum iudiciorum, cum ueritas latet.

Quid ipsa iudicia hominum de hominibus, quae ciuitatibus in quantalibet pace manentibus deesse non possunt, qualia putamus esse, quam misera, quam dolenda? Quando quidem hi iudicant, qui conscientias eorum, de quibus iudicant, cernere nequeunt. Unde saepe coguntur tormentis innocentium testium ad alienam causam pertinentem quaerere ueritatem. Quid cum in sua causa quisque torquetur et, cum quaeritur utrum sit nocens, cruciatur et innocens luit pro incerto scelere certissimas poenas, non quia illud commisisse detegitur, sed quia non commisisse nescitur? Ac per hoc ignorantia iudicis plerumque est calamitas innocentis. Et quod est intolerabilius magisque plangendum rigandumque, si fieri possit, fontibus Iaci-imarum, cum propterea iudex torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et innocentem occidat, quem ne innocentem occideret torserat. Si enim secundum istorum sapientiam delegerit ex hac uita fugere quam diutius illa sustinere tormenta: quod non commisit, commisisse se dicit. Quo damnato et occiso, utrum nocentem an innocentem iudex occiderit, adhuc nescit, quem ne innocentem nesciens occideret torsit; ac per hoc innocentem et ut sciret torsit, et dum nesciret occidit. In his tenebris uitae socialis sedebit iudex ille sapiens an non audebit? Sedebit plane. Constringit enim eum et ad hoc officium pertrahit humana societas, quam deserere nefas ducit. Hoc enim nefas esse non ducit, quod testes innocentes in causis torquentur alienis; quod hi, qui arguuntur, ui doloris plerumque superati et de se falsa confessi etiam puniuntur innocentes, cum iam torti fuerint innocentes; quod, etsi non morte puniantur, in ipsis uel ex ipsis tormentis plerumque moriuntur; quod aliquando et ipsi, qui arguunt, humanae societati fortasse, ne crimina inpunita sint, prodesse cupientes et mentientibus testibus reoque ipso contra tormenta durante inmaniter nec fatente probare quod obiciunt non ualentes, quamuis uera obiecerint, a iudice nesciente damnantur. Haec tot et tanta mala non deputat esse peccata; non enim haec facit sapiens iudex nocendi uoluntate, sed necessitate nesciendi, et tamen, quia cogit humana societas, necessitate etiam iudicandi. Haec est ergo quam dicimus miseria certe hominis, etsi non malitia sapientis. An uero necessitate nesciendi adque iudicandi torquet insontes, punit insontes, et parum est illi, quod non est reus, si non sit insuper et beatus? Quanto consideratius et homine dignius agnoscit in ista necessitate miseriam eamque odit in se et, si pie sapit, clamat ad Deum: De necessitatibus meis erue me!

Caput Vii

De diuersitate linguarum, qua societas hominum dirimatur, et de miseria bellorum, etiam quae iusta dicuntur.

Post ciuitatem uel urbem sequitur orbis terrae, in quo tertium gradum ponunt societatis humanae, incipientes a domo adque inde ad urbem, deinde ad orbem progrediendo uenientes; qui utique, sicut aquarum congeries, quanto maior est, tanto periculis plenior. In quo primum linguarum diuersitas hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimet inuicem fiant obuiam neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitate cogantur, quorum neuter linguam nouit alterius: facilius sibi muta animalia, etiam diuersi generis, quam illi, cum sint homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt inter se communicare non possunt propter solam diuersitatem linguae, nihil prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturae; ita ut libentius homo sit cum cane suo quam cum homine alieno. At enim opera data est, ut imperiosa ciuitas non solum iugum, uerum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis inponeret, per quam non deesset, immo et abundaret etiam interpretum copia. Velum est; sed hoc quam multis et quam grandibus bellis, quanta strage hominum, quanta effusione humani sanguinis conparatum est? Quibus transactis, non est tamen eorundem malorum finita miseria. Quamuis enim non defuerint neque desint hostes exterae nationes, contra quas semper bella gesta sunt et geruntur: tamen etiam ipsa imperii latitudo peperit peioris generis bella, socialia scilicet et ciuilia, quibus miserabilius quatitur humanum genus, siue cum belligeratur, ut aliquando conquiescant, siue cum timetur, ne rursus exsurgant. Quorum malorum multas et multiplices clades, duras et diras necessitates si ut dignum est eloqui uelim, quamquam nequaquam sicut res postulat possim: quis erit prolixae disputationis modus? Sed sapiens, inquiunt, iusta bella gesturus est. Quasi non, si se hominem meminit, multo magis dolebit iustorum necessitatem sibi extitisse bellorum, quia nisi iusta essent, ei gerenda non essent, ac per hoc sapienti nulla bella essent. Iniquitas enim partis aduersae iusta bella ingerit gerenda sapienti; quae iniquitas utique homini est dolenda, quia hominum est, etsi nulla ex ea bellandi necessitas nasceretur. Haec itaque mala tam magna, tam horrenda, tam saeua quisquis cum dolore considerat, miseriam fateatur; quisquis autem uel patitur ea sine animi dolore uel cogitat, multo utique miserius ideo se putat beatum, quia et humanum perdidit sensum.

Caput Viii

Quod amicitia bonorum secura esse non possit, dum a periculis, quae in hac uita sunt, trepidari necesse est.

Si autem non contingat quaedam ignorantia similis dementiae, quae tamen in huius uitae misera condicione saepe contingit, ut credatur uel amicus esse, qui inimicus est, uel inimicus, qui amicus est: quid nos consolatur in hac humana societate erroribus aerumnisque plenissima nisi fides non ficta et mutua dilectio uerorum et bonorum amicorum? Quos quanto plures et in locis pluribus habemus, tanto longius latiusque metuimus, ne quid eis contingat mali de tantis malorum aggeribus huius saeculi. Non enim tantummodo solliciti sumus, ne fame, ne bellis, ne morbis, ne captiuitatibus adfligantur, ne in eadem seruitute talia patiantur, qualia nec cogitare sufficimus; uerum etiam, ubi timor est multo amarior, ne in perfidiam malitiam nequitiamque mutentur. Et quando ista contingunt (tanto utique plura, quanto illi sunt plures) et in nostram notitiam perferuntur, quibus cor nostrum flagris uratur, quis potest, nisi qui talia sentit, aduertere? Mortuos quippe audire mallemus, quamuis et hoc sine dolore non possimus audire. Quorum enim nos uita propter amicitiae solacia delectabat, unde fieri potest, ut eorum mors nullam nobis ingerat maestitudinem? Quam qui prohibet, prohibeat, si potest, amica conloquia, interdicat amicalem uel intercidat adfectum, humanarum omnium necessitudinum uincula mentis inmiti stupore disrumpat aut sic eis utendum censeat, ut nulla ex eis animum dulcedo perfundat. Quod si fieri nullo modo potest, etiam hoc quo pacto futurum est, ut eius nobis amara mors non sit, cuius dulcis est uita? Hinc enim est et luctus quoddam non inhumani cordis quasi uulnus aut ulcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes. Non enim propterea non est quod sanetur, quoniam quanto est animus melior, tanto in eo citius faciliusque sanatur. Cum igitur etiam de carissimorum mortibus, maxime quorum sunt humanae societati officia necessaria, nunc mitius, nunc asperius adfligatur uita mortalium: mortuos tamen eos, quos diligimus, quam uel a fide uel a bonis moribus lapsos, hoc est in ipsa anima mortuos, audire seu uidere mallemus. Qua ingenti materia malorum plena est terra, propter quod scriptum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? et propter quod ipse Dominus ait: Vae mundo ab scandalis, et iterum: Quoniam abundauit, inquit, iniquitas, refrigescet caritas multorum. Ex quo fit, ut bonis amicis mortuis gratulemur et, cum mors eorum nos contristet, ipsa nos certius consoletur, quoniam caruerunt malis, quibus in hac uita etiam boni homines uel conteruntur uel deprauantur uel in utroque periclitantur.

Caput Viiii

De amicitia sanctorum angelorum, quae homini in hoc mundo non potest esse manifesta propter fallaciam daemonum, in quos inciderunt, qui multos sibi deos colendos putarunt.

In societate uero sanctorum angelorum, quam philosophi illi, qui nobis deos amicos esse uoluerunt, quarto constitnerunt loco, uelut ad mundum uenientes ab orbe terrarum, ut sic quodam modo conplecterentur et caelum, nullo modo quidem metuimus, ne tales amici uel morte nos sua uel deprauatione contristent. Sed quia nobis non ea, qua homines, familiaritate miscentur (quod etiam ipsum ad aerumnas huius pertinet- uitae) et aliquando Satanas, sicut legimus, transfigurat se uelut angelum lucis ad tentandos eos, quos ita uel erudiri opus est uel decipi iustum est: magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam, cum bonos angelos amicos se habere putat, habeat malos daemones fictos amicos, eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores, patiatur inimicos. Et cui magna ista Dei misericordia necessaria est nisi magnae humanae miseriae, quae ignorantia tanta premitur, ut facile istorum simulatione fallatur? Et illos quidem philosophos in inpia ciuitate, qui deos sibi amicos esse dixerunt, in daemones malignos incidisse certissimum est, quibus tota ipsa ciuitas subditur, aeternum cum eis habitura supplicium. Ex eorum quippe sacris uel potius sacrilegiis, quibus eos colendos, et ex ludis inmundissimis, ubi eorum crimina celebrantur, quibus eos placandos putarunt eisdem ipsis auctoribus et exactoribus talium tantorumque dedecorum, satis ab eis qui colantur apertum est.

Caput X

Quis fructus sanctis de superata huius uitae tentatione pariatur.

Sed neque sancti et fideles unius ueri Dei summique cultores ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt. In hoc enim loco infirmitatis et diebus malignis etiam ista sollicitudo non est inutilis, ut illa securitas, ubi pax plenissima adque certissima est, desiderio feruentiore quaeratur. Ibi enim erunt naturae munera, hoc est, quae naturae nostrae ab omnium naturarum creatore donantur, non solum bona, uerum etiam sempiterna, non solum in animo, qui sanatur per sapientiam, uerum etiam in corpore, quod resurrectione renouabitur; ibi uirtutes, non contra ulla uitia uel mala quaecumque certantes, sed habentes uictoriae praemium aeternam pacem. quam nullus aduersarius inquietet. Ipsa est enim beatitudo finalis, ipse perfectionis finis, qui consumentem non habet finem. Hic autem dicimur quidem beati, quando pacem habemus, quantulacumque hic haberi potest in uita bona; sed haec beatitudo illi, quam finalem dicimus, beatitudini conparata prorsus miseria reperitur. Hanc ergo pacem, qualis hic potest esse, mortales homines in rebus mortalibus quando habemus, si recte uiuimus, bonis eius recte utitur uirtus; quando uero eam non habemus, etiam malis, quae homo patitur, bene utitur uirtus. Sed tunc est uera uirtus, quando et omnia bona, quibus bene utitur. et quidquid in bono usu bonorum et malorum facit, et se ipsam ad eum finem refert, ubi nobis talis et tanta pax erit, qua melior et maior esse non possit.

Caput Xi

De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est uera perfectio.

Quapropter possemus dicere fines bonorum nostrorum esse pacem, sicut aeternam diximus uitam, praesertim quia ipsi ciuitati Dei, de qua nobis est ista operosissima disputatio, in sancto dicitur psalmo: Lauda Hierusalem Dominum, conlauda Deum tuum Sion; quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te, qui posuit fines tuos pacem. Quando enim confirmatae fuerint serae portarum eius, iam in illam nullus intrabit nec ab illa ullus exibit. Ac per hoc fines eius eam debemus hic intellegere pacem, quam uolumus demonstrare finalem. Nam et ipsius ciuitatis mysticum nomen, id est Hierusalem, quod et ante iam diximus, uisio pacis interpretatur. Sed quoniam pacis nomen etiam in his rebus mortalibus frequentatur, ubi utique non est uita aeterna, propterea finem ciuitatis huius, ubi erit summum bonum eius, aeternam uitam maluimus commemorare quam pacem. De quo fine apostolus ait: Nunc uero liberati a peccato, serui autem facti Deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Sed rursus quia uita aeterna ab eis, qui familiaritatem non habent cum scripturis sanctis, potest accipi etiam malorum uita, uel secundum quosdam etiam philosophos propter animae inmortalitatem uel secundum etiam fidem nostram propter poenas interminabiles inpiorum, qui utique in aeternum cruciari non poterunt, nisi etiam uixerint in aeternum: profecto finis ciuitatis huius, in quo summum habebit bonum, uel pax in uita aeterna uel uita aeterna in pace dicendus est, ut facilius ab omnibus possit intellegi. Tantum est enim pacis bonum, ut etiam in rebus terrenis adque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inueniri. De quo si aliquanto diutius loqui uoluerimus, non erimus, quantum arbitror, onerosi legentibus, et propter finem ciuitatis huius, de qua nobis sermo est, et propter ipsam dulcedinem pacis, quae omnibus cara est.

Caput Xii

Quod etiam bellantium saeuitia omnesque hominum inquietudines ad pacis finem cupiant peruenire, sine cuius adpetitu nulla natura sit.

Quod enim mecum quisquis res humanas naturamque communem utcumque intuetur agnoscit, sicut nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit. Quando quidem et ipsi, qui bella uolunt, nihil aliud quam uincere uolunt; ad gloriosam ergo pacem bellando cupiunt peruenire. Nam quid est aliud uictoria nisi subiectio repugnantium ? quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione geruntur et bella, ab his etiam, qui uirtutem bellicam student exercere imperando adque pugnando. Unde pacem constat belli esse optabilem finem. Omnis enim homo etiam belligerando pacem requirit; nemo autem bellum pacificando. Nam et illi qui pacem, in qua sunt, perturbari uolunt, non pacem oderunt, sed eam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non ergo ut sit pax nolunt, sed ut ea sit quam uolunt. Denique etsi per seditionem se ab aliis separauerint, cum eis ipsis conspiratis uel coniuratis suis nisi qualemcumque speciem pacis teneant, non efficiunt quod intendunt. Proinde latrones ipsi, ut uehementius et tutius infesti sint paci ceterorum, pacem uolunt habere sociorum. Sed etsi unus sit tam praepollens uiribus et conscios ita cauens, ut nulli socio se committat solusque insidians et praeualens quibus potuerit obpressis et exstinctis praedas agat, cum eis certe, quos occidere non potest et quos uult latere quod facit, qualemcumque umbram pacis tenet. In domo autem sua cum uxore et cum filiis, et si quos. alios illic habet, studet profecto esse pacatus; eis quippe ad nutum obtemperantibus sine dubio delectatur. Nam si non fiat, indignatur corripit uindicat et domus suae pacem, si ita necesse sit, etiam saeuiendo conponit, quam sentit esse non posse, nisi cuidam principio, quod ipse in domo sua est, cetera in eadem domestica societate subiecta sint. Ideoque si offerretur ei seruitus plurium, uel ciuitatis uel gentis, ita ut sic ei seruirent, quem ad modum sibi domi suae seruiri uolebat: non se iam latronem latebris conderet, sed regem conspicuum sublimaret, cum eadem in illo cupiditas et malitia permaneret. Pacem itaque cum suis omnes habere cupiunt, quos ad arbitrium suum uolunt uiuere. Nam et cum quibus bellum gerunt, suos facere, si possint, uolunt eisque subiectis leges suae pacis inponere.

Sed faciamus aliquem, qualem canit poetica et fabulosa narratio, quem fortasse propter ipsam insociabilem feritatem semihominem quam hominem dicere maluerunt. Quamuis ergo huius regnum dirae speluncae fuerit solitudo tamque malitia singularis, ut ex hac ei nomen inuentum sit (Graece namque malus xax:m dicitur, quod ille uocabatur), nulla coniux ei blandum ferret referretque sermonem, nullis filiis uel adluderet paruulis uel grandiusculis imperaret, nullo amici conloquio frueretur, nec Vulcani patris, quo uel hinc tantum non parum felicior fuit, quia tale monstrum ipse non genuit; nihil cuiquam daret, sed a quo posset quidquid uellet et quando posset et cum uellet auferret: tamen in ipsa sua spelunca solitaria. cuius, ut describitur, \'semper recenti caede tepebat humus,\' nihil aliud quam pacem uolebat, in qua nemo illi molestus esset, nec eius quietem uis ullius ten\'orne turbaret. Cum corpore denique suo pacem habere cupiebat, et quantum habebat, tantum bene illi erat. Quando quidem membris obtemperantibus imperabat, et ut suam mortalitatem aduersum se ex indigentia rebellantem ac seditionem famis ad dissofciandam adque excludendam de corpore animam concitantem quanta posset festinatione pacaret, rapiebat necabat uorabat et quamuis inmanis ac ferus paci tamen suae uitae ac salutis inmaniter ac ferociter consulebat; ac per hoc si pacem, quam in sua spelunca adque in se ipso habere satis agebat, etiam cum aliis habere uellet, nec malus nec monstrum nec semihomo uocaretur. Aut si eius corporis forma et atrorum ignium uomitus ab eo deterrebat hominum societatem, forte non nocendi cupiditate, sed uiuendi necessitate saeuiebat. Verum iste non fuerit uel, quod magis credendum est, non talis fuerit, qualis poetica uanitate describitur; nisi enim nimis accusaretur Cacus, parum Hercules laudaretur. Talis ergo homo siue semihomo melius, ut dixi, creditur non fuisse, sicut multa figmenta poetarum. Ipsae enim saeuissimae ferae, unde ille partem habuit feritatis (nam et semiferus dictus est), genus proprium quadam pace custodiunt, coeundo gignendo pariendo, fetus fouendo adque nutriendo, cum sint pleraeque insociabiles et soliuagae; non scilicet ut [oues] cerui columbae sturni apes, sed ut leones uulpes aquilae noctuae. Quae enim tigris non filiis suis mitis inmurmurat et pacata feritate blanditur? Quis miluus, quantumlibet solitarius rapinis circumuolet, non coniugium copulat, nidum congerit, oua confouet, pullos alit et quasi cum sua matre familias societatem domesticam quanta potest pace conseruat? Quanto magis homo fertur quodam modo naturae suae legibus ad ineundam societatem pacemque cum hominibus, quantum in ipso est, omnibus obtinendam, cum etiam mali pro suorum pace belligerent omnesque, si possint, suos facere uelint, ut uni cuncti et cuncta deseruiant; quo pacto, nisi in eius pacem uel amando uel timendo consentiant? Sic enim superbia peruerse imitatur Deum. Odit namque cum sociis aequalitatem sub illo. sed inponere uult sociis dominationem suam pro illo. Odit ergo iustam pacem Dei et amat iniquam pacem suam. Non amare tamen qualemcumque pacem nullo modo potest. Nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia.

Itaque pacem iniquorum in pacis conparatione iustorum ille uidet nec pacem esse dicendam, qui nouit praeponere recta prauis et ordinata peruersis. Quod autem peruersum est, etiam hoc necesse est ut in aliqua et ex aliqua et cum aliqua rerum parte pacatum sit, in quibus est uel ex quibus constat; alioquin nihil esset omnino. Velut si quisquam capite deorsum pendeat, peruersus est utique situs corporis et ordo membrorum, quia id, quod desuper esse natura postulat, subter est. et quod illa subter uult esse, desuper factum est; conturbauit carnis pacem ista peruersitas et ideo molesta est: uerum tamen anima corpori suo pacata est et pro eius salute satagit, et ideo est qui doleat: quae si molestiis eius exclusa discesserit, quamdiu conpago membrorum manet, non est sine quadam partium pace quod remanet, et ideo est adhuc qui pendeat. Et quod terrenum corpus in terram nititur et uinculo quo suspensum est renititur, in suae pacis ordinem tendit et locum quo requiescat quodam modo uoce ponderis poscit, iamque exanime ac sine ullo sensu a pace tamen naturali sui ordinis non recedit, uel cum tenet eam, uel cum fertur ad eam. Si enim adhibeantur medicamenta adque curatio, quae formam cadaueris dissolui dilabique non sinat, adhuc pax quaedam partes partibus iungit totamque molem adplicat terreno et conuenienti ac per hoc pacato loco. Si autem nulla adhibeatur cura condendi, sed naturali cursui relinquatur, tamdiu quasi tumultuatur dissidentibus exhalationibus et nostro inconuenientibus sensui (id enim est quod in putore sentitur), donec mundi conueniat elementis et in eorum pacem paulatim particulatimque discedat. Nullo modo tamen inde aliquid legibus summi illius creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo pax uniuersitatis administratur; quia, etsi de cadauere maioris animantis animalia minuta nascantur, eadem lege creatoris quaeque corpuscula in salutis pace suis animulis seruiunt; etsi mortuorum carnes ab aliis animalibus deuorentur. easdem leges per cuncta diffusas ad salutem generis cuiusque mortalium congrua congruis pacificantes, quaqua uersum trahantur et rebus quibuscumque iungantur et in res quaslibet conuertantur et commutentur, inueniunt.

Caput Xiii

De pace uniuersali, quae inter quaslibet perturbationes priuari non potest lege naturae, dum sub iusto iudice ad id quisque peruenit ordinatione, quod meruit uoluntate.

Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium, pax animae inrationalis ordinata requies adpetitionum, pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio, pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis, pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia, pax hominum ordinata concordia, pax domus ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium, pax ciuitatis ordinata imperandi adque oboediendi concordia ciuium, pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo, pax omnium rerum tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Proinde miseri, quia, in quantum miseri sunt, utique in pace non sunt, tranquillitate quidem ordinis carent, ubi perturbatio nulla est; uerum tamen quia merito iusteque sunt miseri, in ea quoque ipsa miseria sua I praeter ordinem esse non possunt; non quidem coniuncti beatis, sed ab eis tamen ordinis lege seiuncti. Qui cum sine perturbatione sunt, rebus, in quibus sunt, quantacumque congruentia coaptantur; ac per hoc inest eis ordinis nonnulla tranquillitas, inest ergo nonnulla pax. Verum ideo miseri sunt, quia, etsi in aliqua securitate non dolent, non tamen ibi sunt, ubi securi esse ac dolere non debeant; miseriores autem, si pax eis cum ipsa lege non est, qua naturalis ordo administratur. Cum autem dolent, ex qua parte dolent, pacis perturbatio facta est; in illa uero adhuc pax est, in qua nec dolor urit nec conpago ipsa dissoluitur. Sicut ergo est quaedam uita sine dolore, dolor autem sine aliqua uita esse non potest: sic est quaedam pax sine ullo bello, bellum uero esse sine aliqua pace non potest; non secundum id, quod bellum est, sed secundum id, quod ab eis uel in eis geritur, quae aliquae naturae sunt; quod nullo modo essent, si non qualicumque pace subsisterent.

Quapropter est natura, in qua nullum malum est uel etiam in qua nullum esse malum potest; esse autem natura, in qua nullum bonum sit, non potest. Proinde nec ipsius diaboli natura, in quantum natura est, malum est; sed peruersitas eam malam facit. Itaque in ueritate non stetit, sed ueritatis iudicium non euasit; in ordinis tranquillitate non mansit, nec ideo tamen a potestate ordinatoris effugit. Bonum Dei, quod illi est in natura, non eum subtrahit iustitiae Dei, qua ordinatur in poena; nec ibi Deus bonum insequitur quod creauit, sed malum quod ille commisit. Neque enim totum aufert quod naturae dedit, sed aliquid adimit, aliquid relinquit, ut sit qui doleat quod ademit. Et ipse dolor testimonium est boni ademti et boni relicti. Nisi enim bonum relictum esset, bonum amissum dolere non posset. Nam qui peccat, peior est, si laetatur in damno aequitatis; qui uero cruciatur, si nihil inde adquirat boni, dolet damnum salutis. Et quoniam aequitas ac salus utrumque bonum est bonique amissione dolendum est potius quam laetandum (si tamen non sit conpensatio melioris; melior est autem animi aequitas quam corporis sanitas): profecto conuenientius iniustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto. Sicut ergo laetitia deserti boni in peccato testis est uoluntatis malae, ita dolor amissi boni in supplicio testis est naturae bonae. Qui enim dolet amissam naturae suae pacem, ex aliquibus reliquiis pacis id dolet, quibus fit, ut sibi amica natura sit. Hoc autem in extremo supplicio recte fit, ut iniqui et inpii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes eorum ablatorem iustissimum Deum, quem contemserunt benignissimum largitorem. Deus ergo naturarum omnium sapientissimus conditor et iustissimus ordinator, qui terrenorum ornamentorum maximum instituit mortale genus humanum, dedit hominibus quaedam bona huic uitae congrua, id est pacem temporalem pro modulo mortalis uitae in ipsa salute et incolumitate ac societate sui generis, et quaeque huic paci uel tuendae uel recuperandae necessaria sunt (sicut ea, quae apte et conuenienter adiacent sensibus, lux uox, aurae spirabiles aquae potabiles, et quidquid ad alendum tegendum curandum ornandumque corpus congruit), eo pacto aequissimo, ut, qui mortalis talibus bonis paci mortalium adcommodatis recte usus fuerit, accipiat ampliora adque meliora, ipsam scilicet inmortalitatis pacem eique conuenientem gloriam et honorem in uita aeterna ad fruendum Deo et proximo in Deo; qui autem perperam, nec illa accipiat et haec amittat.

Caput Xiiii.-

De ordine ac lege siue terrena siue caelesti, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo seruitur.

Omnis igitur usus rerum temporalium refertur ad fructum pacis terrenae in terrena ciuitate; in caelesti autem ciuitate refertur ad fructum pacis aeternae. Quapropter si inrationalia essemus animantia, nihil adpeteremus praeter ordinatam temperaturam partium corporis et requiem adpetitionum; nihil ergo praeter quietem carnis et copiam uoluptatum, ut pax corporis prodesset paci animae. Si enim desit pax corporis, inpeditur etiam inrationalis animae pax, quia requiem adpetitionum consequi non potest. Utrumque autem simul ei paci prodest, quam inter se habent anima et corpus, id est ordinatae uitae ac salutis. Sicut enim pacem corporis amare se ostendunt animantia, cum fugiunt dolorem, et pacem aahnae, cum propter explendas indigentias adpetitionum uoluptatem sequuntur: ita mortem fugiendo satis indicant, quantum dili. gant pacem, qua sibi conciliantur anima et corpus. Sed quia homini rationalis anima inest, totum hoc, quod habet commune cum bestiis, subdit paci animae rationalis, ut mente aliquid contempletur et secundum hoc aliquid agat, ut sit ei ordinata cognitionis actionisque consensio, quam pacem rationalis animae dixeramus. Ad hoc enim uelle debet nec dolore molestari nec desiderio perturbari nec morte dissolui, ut aliquid utile cognoscat et secundum eam cognitionem uitam moresque conponat. Sed ne ipso studio cognitionis propter humanae mentis infirmitatem in pestem alicuius erroris incurrat, opus habet magisterio diuino, cui certus obtemperet, et adiutorio, ut liber obtemperet. Et quoniam, quamdiu est in isto mortali corpore, peregrinatur a Domino: ambulat per fidem, non per speciem; ac per hoc omnem pacem uel corporis uel animae uel simul corporis et animae refert ad illam pacem, quae homini mortali est cum inmortali Deo, ut ei sit ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia. Iam uero quia duo praecipua praecepta, hoc est dilectionem Dei et dilectionem proximi, docet magister Deus, in quibus tria inuenit homo quae diligat, Deum, se ipsum et proximum, adque ille in se diligendo non errat, qui Deum diligit: consequens est, ut etiam proximo ad diligendum Deum consulat, quem iubetur sicut se ipsum diligere (sic uxori, sic filiis, sic domesticis, sic ceteris quibus potuerit hominibus), et ad hoc sibi a proximo, si forte indiget, consuli uelit; ac per hoc erit pacatus, quantum in ipso est, omni homini pace hominum, id est ordinata concordia, cuius hic ordo est, primum ut nulli noceat, deinde ut etiam prosit cui potuerit. Primitus ergo inest ei suorum cura; ad eos quippe habet opportuniorem facilioremque aditum consulendi, uel naturae ordine uel ipsius societatis humanae. Unde apostolus dicit: Quisquis autem suis et maxime domesticis non prouidet, fidem denegat et est infideli deterior. Hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. Imperant enim, qui consulunt; sicut uir uxori, parentes filiis, domini seruis. Oboediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, serui dominis. Sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis, quibus uidentur imperare. Neque enim dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed prouidendi misericordia.

Caput Xv

De libertate naturali et de seruitute, cuius prima causa peccatum est, quia homo malae uoluntatis, etiamsi non est mancipium alterius hominis, seruus est propriae libidinis.

Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit.

Nam: Dominetur, inquit, piscium maris et uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. Rationalem factum ad imaginem suam noluit nisi inrationabilibus dominari; non hominem homini. sed hominem pecori. Inde primi iusti pastores pecorum magis quam reges hominum constituti sunt, ut etiam sic insinuaret Deus, quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum peccatorum. Condicio quippe seruitutis iure intellegitur inposita peccatori. Proinde nusquam scripturarum legimus seruum, antequam hoc uocabulo Noe iustus peccatum filii uindicaret. Nomen itaque istuc culpa meruit, non natura. Origo autem uocabuli seruorum in Latina lingua inde creditur ducta, quod hi, qui iure belli possent occidi. a uictoribus cum seruabantur serui fiebant, a seruando appellati; quod etiam ipsum sine peccati merito non est. Nam et cum iustum geritur bellum, pro peccato e contrario dimicatur; et omnis uictoria, cum etiam malis prouenit, diuino iudicio uictos humiliat uel emendans peccata uel puniens. Testis est homo Dei Daniel. cum in captiuitate positus peccata sua et peccata populi sui confitetur Deo et hanc esse causam illius captiuitatis pio dolore testatur. Prima ergo seruitutis causa peccatum est. ut homo homini condicionis uinculo subderetur; quod non fit nisi Deo iudicante, aput quem non est iniquitas et nouit diuersas poenas meritis distribuere delinquentium. Sicut autem supernus Dominus dicit: Omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati, ac per hoc multi quidem religiosi dominis iniquis, non tamen liberis seruiunt: A quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. Et utique felicius seruitur homini, quam libidini, cum saeuissimo dominatu uastet corda mortalium, ut alias omittam, libido ipsa dominandi. Hominibus autem illo pacis ordine, quo aliis alii subiecti sunt, sicut prodest humilitas seruientibus, ita nocet superbia dominantibus. Nullus autem natura, in qua prius Deus hominem condidit, seruus est hominis aut peccati. Verum et poenalis seruitus ea lege ordinatur, quae naturalem ordinem conseruari iubet, perturbari uetat; quia si contra eam legem non esset factum, nihil esset poenali seruitute cohercendum. Ideoque apostolus etiam seruos monet subditos esse dominis suis et ex animo eis cum bona uoluntate serio; ut scilicet, si non possunt a dominis liberi fieri, suam seruitutem ipsi quodam modo liberam faciant, non timore subdolo, sed fideli dilectione seruiendo, donec transeat iniquitas et euacuetur omnis principatus et potestas humana et sit Deus omnia in omnibus.

Caput Xvi

De aequo iure dominandi.

Quocirca etiamsi habuerunt seruos iusti patres nostri, sic administrabant domesticam pacem, ut secundum haec temporalia bona filiorum sortem a seruorum condicione distinguerent; ad Deum autem colendum, in quo aeterna bona speranda sunt, omnibus domus suae membris pari dilectione consulerent. Quod naturalis ordo ita praescribit, ut nomen patrum familias hinc exortum sit et tam late uulgatum, ut etiam inique dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui autem ueri patres familias sunt, omnibus in familia sua tamquam filiis ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes adque optantes uenire ad caelestem domum, ubi necessarium non sit officium imperandi mortalibus, quia necessarium non erit officium consulendi iam in illa inmortalitate felicibus; quo donec ueniatur, magis debent patres quod dominantur, quam serui tolerare quod seruiunt. Si quis autem in domo per inoboedientiam domesticae paci aduersatur, corripitur seu uerbo seu uerbere seu quolibet alio genere poenae iusto adque licito, quantum societas humana concedit, pro eius qui corripitur utilitate, ut paci unde dissiluerat coaptetur. Sicut enim non est beneficentiae adiuuando efficere, ut bonum quod maius est amittatur: ita non est innocentiae parcendo sinere. ut in malum grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, uerum etiam cohibere a peccato uel punire peccatum, ut aut ipse qui plectitur corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo. Quia igitur hominis domus initium siue particula debet esse ciuitatis, omne autem initium ad aliquem sui generis finem et omnis pars ad uniuersi, cuius pars est, integritatem refertur, satis apparet esse consequens, ut ad pacem ciuicam pax domestica referatur, id est, ut ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium referatur ad ordinatam imperandi oboediendique concordiam ciuium. Ita fit, ut ex lege ciuitatis praecepta sumere patrem familias oporteat, quibus domum suam sic regat, ut sit paci adcommoda ciuitatis.

Caput Xvii

Unde caelestis societas cum terrena ciuitate pacem habeat et unde discordiam.

Sed domus hominum, qui non uiuunt ex fide, pacem terrenam ex huius temporalis uitae rebus commodisque sectatur: domus autem hominum ex fide uiuentium exspectat ea, quae in futurum aeterna promissa sunt, terrenisque rebus ac temporalibus tamquam peregrina utitur, non quibus capiatur et auertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad facilius toleranda minimeque augenda onera corporis COITUPtibilis, quod adgrauat animam. Idcirco rerum uitae huic mortali necessariarum utrisque hominibus et utrique domui communis est usus; sed finis utendi cuique suus proprius multumque diuersus. Ita etiam terrena ciuitas, quae non uiuit ex fide, terrenam pacem adpetit in eoque defigit imperandi oboediendique concordiam ciuium, ut sit eis de rebus ad mortalem uitam pertinentibus humanarum quaedam conpositio uoluntatum. Ciuitas autem caelestis uel potius pars eius, quae in hac mortalitate peregrinatur et uiuit ex fide, etiam ista pace necesse est utatur, donec ipsa, cui talis pax necessaria est, mortalitas transeat; ac per hoc, dum aput terrenam ciuitatem uelut captiuam uitam suae peregrinationis agit, iam promissione redemtionis et dono spiritali tamquam pignore accepto legibus terrenae ciuitatis, quibus haec administrantur, quae sustentandae mortali uitae adcommodata sunt, obtemperare non dubitat, ut, quoniam communis est ipsa mortalitas. seruetur in rebus ad eam pertinentibus inter ciuitatem utramque concordia. Verum quia terrena ciuitas habuit quosdam suos sapientes, quos diuina inprobat disciplina, qui uel suspicati uel decepti a daemonibus crederent multos deos conciliandos esse rebus humanis, ad quorum diuersa quodam modo officia diuersa subdita pertinerent, ad alium corpus, ad alium animum, inque ipso corpore ad alium caput, ad alium ceruicem et cetera singula ad singulos; similiter in animo ad alium ingenium, ad alium doctrinam, ad alium iram, ad alium concupiscentiam; inque ipsis rebus uitae adiacentibus ad alium pecus, ad alium triticum, ad alium uinum, ad alium oleum, ad alium siluas, ad alium nummos, ad alium nauigationem, ad alium bella adque uictorias, ad alium coniugia, ad alium partum ac fecunditatem et ad alios alia cetera: caelestis autem ciuitas cum unum Deum solum colendum nosset eique tantum modo seruiendum seruitute illa, quae Graece Xocrpeia dicitur et non nisi Deo debetur, fideli pietate censeret: factum est, ut religionis leges cum terrena ciuitate non posset habere communes proque his ab ea dissentire haberet necesse adque oneri esse diuersa sentientibus eorumque iras et odia et persecutionum inpetus sustinere, nisi cum animos aduersantium aliquando terrore suae multitudinis et semper diuino adiutorio propulsaret. Haec ergo caelestis ciuitas dum peregrinatur in terra, ex omnibus gentibus ciues euocat adque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem, non curans quidquid in moribus legibus institutisque diuersum est, quibus pax terrena uel conquiritur uel tenetur. nihil eorum rescindens uel destruens, immo etiam seruans ac sequens, quod licet diuersum in diuersis nationibus, ad unum tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem, qua unus summus et uerus Deus colendus docetur. non inpedit. Utitur ergo etiam caelestis ciuitas in hac sua peregrinatione pace terrena et de rebus ad mortalem hominum naturam pertinentibus humanarum uoluntatum conpositionem. quantum salua pietate ac religione conceditur, tuetur adque adpetit eamque terrenam pacem refert ad caelestem pacem,: quae uere ita pax est, ut rationalis dumtaxat creaturae sola pax habenda adque dicenda sit, ordinatissima scilicet et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo; quo cum uentum erit, non erit uita mortalis, sed plane certeque uitalis nec corpus animale, quod, dum corrumpitur, adgrauat animam, sed spiritale sine ulla indigentia ex omni parte subditum uoluntati. Hanc pacem, dum peregrinatur in fide, habet adque ex hac fide iuste uiuit, cum ad illam pacem adipiscendam refert quidquid bonarum actionum gerit erga Deum et proximum, quoniam uita ciuitatis utique socialis est.

Caput Xviii

Quam diuersa sit Academiae nouae ambiguitas a constantia fidei Christianae.,

Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis nouis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino ciuitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente adque ratione conprehendit, etiamsi paruam propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus), tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque euidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum: credit etiam scripturis sanctis et ueteribus et nouis, quas canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua iustus uiuit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino; qua salua adque certa de quibusdam rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque . nobis per scripturam canonicam claruerunt nec per testes, quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam peruenerunt, sine iusta reprehensione dubitamus.

Caput Xviiii

De habitu et moribus populi Christiani.

Nihil sane ad istam pertinet ciuitatem quo habitu uel more uiuendi, si non est contra diuina praecepta, istam fidem, qua peruenitur ad Deum, quisque sectetur; unde ipsos quoque philosophos, quando Christiani fiunt. non habitum uel consuetudinem uictus, quae nihil inpedit religionem, sed falsa dogmata mutare conpellit. Unde illam quam Varro adhibuit ex Cynicis differentiam, si nihil turpiter adque intemperanter agat, omnino non curat. Ex tribus. uero illis uitae generibus. otioso, actuoso et ex utroque conposito, quamuis salua fide quisque possit in quolibet eorum uitam ducere et ad sempiterna praemia peruenire, interest tamen quid amore teneat ueritatis, quid officio caritatis inpendat.fNec sic esse quisque debet otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners uacatio delectare debet, sed aut inquisitio aut inuentio ueritatis, ut in ea quisque proficiat et quod inuenerit ne alteri inuideat. In actione uero non amandus est honor in hac uita siue potentia, quoniam omnia uana sub sole, sed opus ipsum, quod per eundem honorem uel potentiam fit, si recte adque utiliter fit, id est, ut ualeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est; unde iam superius disputauimus. Propter quod ait apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim adque inde ductum uocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens; oxoso? quippe intentio est; ergo 67cioxojrslv, si uelimus, Latine superintendere possumus dicere, ut intellegat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque ab studio cognoscendae ueritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium; locus uero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur adque administretur ut decet, tamen indecenter adpetitur. Quam ob rem otium sanctum quaerit caritas ueri-. tatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus inponit, percipiendae adque intuendae uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem: sed nec sic omni modo ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas et obprimat ista necessitas.

Caput Xx

Quod ciues sanctorum in huius uitae tempore spe beati sint.

Quam ob rem summum bonum ciuitatis Dei cum sit pax aeterna adque perfecta, non per quam mortales transeant nascendo adque moriendo, sed in qua inmortales maneant nihil aduersi omnino patiendo: quis est qui illam uitam uel beatissimam neget uel in eius comparatione istam, quae hic agitur, quantislibet animi et corporis externarumque rerum bonis plena sit, non miserrimam iudicet? Quam tamen quicumque sic habet, ut eius usum referat ad illius finem, quam diligit ardentissime ac fidelissime sperat, non absurde dici etiam nunc beatus potest, spe illa potius quam re ista. Res ista uero sine spe illa beatitudo falsa et magna miseria est; non enim ueris animi bonis utitur, quoniam non est uera sapientia, quae intentionem suam in his, quae prudenter discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter iusteque distribuit, non in illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia in omnibus, aeternitate certa et pace perfecta.

Caput Xxi

An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana res publica.

Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus aput Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam rem publicam fuisse Romanam. Breuiter enim rem publicam definit esse rem populi. Quae definitio si uera est, numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res populi, quam definitionem uoluit esse rei publicae. Populum enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat iuris consensum, disputando explicat, per hoc ostendens geri sine iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia uera non est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest Non enim iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta, cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest. utile est. Quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi. sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia porro ea uirtus est, quae sua cuique distribuit. Quae igitur iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo uero tollit et inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere? An qui fundum aufert eius, a quo emtus est, et tradit ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis seruit spiritibus, iustus est?

Disputatur certe acerrime adque fortissime in eisdem ipsis de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. Et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare: responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura sumtum nobile exemplum adque dictum est: \'Quur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque uitiosis animi partibus?\' Plane hoc exemplo satis edoctum est quibusdam esse utilem seruitutem, et Deo quidem ut seruiatur utile esse omnibus. Seruiens autem Deo animus recte imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita recte imperat libidini uitiisque ceteris. Quapropter ubi homo Deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae? quando quidem Deo non seruiens nullo modo potest iuste animus corpori aut humana ratio uitiis imperare. Et si in homine tali non est ulla iustitia. procul dubio nec in hominum coetu, qui ex hominibus talibus constat. Non est hic ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum facit, cuius res dicitur esse res publica. Nam de utilitate quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum, sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur? Quamuis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla uiuentium, qui uiuunt inpie, sicut uiuit omnis, qui non seruit Deo seruitque daemonibus, tanto magis inpiis, quanto magis sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam dis sacrificari uolunt: tamen quod de iuris consensu diximus satis esse arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, cuius res publica esse dicatur, in quo iustitia non est. Si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed dis bonis adque sanctis in sua re publica seruisse Romanos: numquid eadem totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam satis est diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores huius operis libros peruenit, qui dubitare adhuc possit malis et inpuris daemonibus seruisse Romanos, nisi uel nimium stolidus uel inpudentissime contentiosus? Sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant: in lege ueri Dei scriptum eat: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. Nec bonis igitur nec malis dis sacrificari uoluit, qui hoc cum tanta comminatione praecepit.

Caput Xxii

An uerus sit Deus, cui Christiani seruiunt, cui soli debeat sacrificari.

Sed responderi potest: \'Quis iste Deus est aut unde dignus probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum praeter ipsum colerent sacrificiis ?\' Magnae caecitatis est, adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt. Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est, quorum praedicta adque conpleta per ecclesiam, quam uidemus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos putat, deum magnum Porphyrius confitetur.

Caput Xxiii

Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.

Nam in libris. quos ex XoTfwv <ptXooo<ptac appellat, in quibus exsequitur adque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: \'Interroganti, inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo/ Deinde uerba uelut Apollinis ista sunt: Torte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis uolare, quam pollutae reuoces inpiae uxoris sensum. Pergat quo modo uult inanibus fallaciis [perseuerans et lamentari fallaciis] mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro uincta mors interfecit.\' Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit adque ait: lIn his quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti.\' Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, ubi a iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderim quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit adque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos. tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: cRespondit, inquit, uersibus haec dicens.\' Ac deinde subicit Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: (In Deum uero, inquit, generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra adque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei.) Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit: Sacrificans dis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans dis eradicari non formidauerit.

Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut quasi in somnis di eius maledixerint Christo et euigilantes eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique tamquam mirabile aliquid adque incredibile prolaturus: Traeter opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod dicturi sumus. Christum enim di piissimum pronuntiauerunt et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et errore inplicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos blasphemiis utuntur.\' Deinde subicit uelut oracula deorum blasphemantium Christianos et post haec: \'De Christo autem, inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: Quoniam quidem inmortalis anima post corpus ut incedit, nosti; a sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate.)

Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens: Tiissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam, sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam et hanc colere Christianos ignorantes.) (Interrogantibus autem, inquit: Quur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: Corpus quidem debilitantibus tormentis semper obpositum est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem, errore inplicari. Propterea ergo dis exosi, quia, quibus fato non fuit nosse Deum nec dona ab dis accipere, his fataliter dedit iste errore inplicari. Ipse uero pius et in caelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile praecepsque periculum.\' \'

Qui ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur ueraciter uituperare Christianos adque ita, si possint, intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus? Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum, qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus nerus non sit, sed Photimanus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum nouerit Christum, et ideo per eum saluus esse non possit nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos uitare uel soluere. Nos autem neque Apollinem uituperantem Christum neque Hecaten possumus adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum uult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Una est tamen et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. Iste uero philosophus, uel potius qui talibus aduersus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate adque Apollo concordent eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si facere potuissent, nihilo minus nos et uituperatores et laudatores Christi fallaces daemones uitaremus. Cum uero eorum deus et dea inter se de Christo, ille uituperando, ista laudando dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.

Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut inplicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris inplicationem, utrum nolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. \'Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti diuina Apollinis, quae superius dicta sunt) — ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et di praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et inpiae naturae, quibus uere fatum non concessit ab dis dona obtinere neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem ad ipsum facientes per\'imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat adfectionem ad ipsum operando.\' Bene quidem praedicauit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille. quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans dis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt di, non Hebraeorum, sed gentium; quod euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: Quoniam [omnes] di gentium daemonia), — ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.

Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege eiusque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur inpleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. Sacrificans, inquit, dis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Huius autem praechuissimum adque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam . operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus adque oboedientibus Deo animus etiam corpori adque ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, — ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione . sociatus. Quod si non est, utique populus non est si uera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est.

Caput Xxiiii

Qua definitione constet populi et rei publicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia uindicare.

Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo, uelut si dicatur: Topulus est coetus multitudinis rationalis rerum quas diligit concordi communione sociatus\', profecto, ut uideatur qualis quisque populus sit, illa sunt intuenda, quae diligit. Quaecumque tamen diligat, si coetus est multitudinis non pecorum, sed rationalium creaturarum et eorum quae diligit concordi communione sociatus est, non absurde populus nuncupatur; tanto utique melior, quanto in melioribus, tantoque deterior, quanto est in deterioribus concors. Secundum istam definitionem nostram Romanus populus populus est et res eius sine dubitatione res publica. Quid autem primis temporibus suis quidue sequentibus populus ille dilexerit et quibus moribus ad cruentissimas seditiones adque inde ad socialia adque ciuilia bella perueniens ipsam concordiam, quae salus est quodam modo populi, ruperit adque corruperit, testatur historia; de qua in praecedentibus libris multa posuimus. Nec ideo tamen uel ipsum non esse populum uel eius rem dixerim non esse rem publicam, quamdiu manet qualiscumque rationalis multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi communione sociatus. Quod autem de isto populo et de ista re publica dixi, hoc de Atheniensium uel quorumcumque Graecorum, hoc de Aegyptiorum, hoc de illa priore Babylone Assyriorum, quando in rebus publicis suis imperia uel parua uel magna tenuerunt, et de alia quacumque aliarum gentium intellegar dixisse adque sensisse. Generaliter quippe ciuitas inpiorum, cui non imperat Deus oboedienti sibi, ut sacrificium non offerat nisi tantummodo sibi, et per hoc in illa et animus corpori ratioque uitiis recte ac fideliter imperet, caret iustitiae ueritate.

Caput Xxv

Quod non possint ibi uerae esse uirtutes, ubi non est uera religio.

Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non seruit, sicut sibi esse seruiendum ipse Deus praecepit, nullo modo corpori uitiisque recte imperat. Nam qualis corporis adque uitiorum potest esse mens domina ueri Dei nescia nec eius imperio subiugata, sed uitiosissimis daemonibus corrumpentibus prostituta? Proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur, per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum uel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae uitia sunt potius quam uirtutes. Nam licet a quibusdam tunc uerae adque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac superbae sunt, et ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt. Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem facit uiuere: sic non est ab homine, sed super hominem, quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem.

Caput Xxvi

De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem populus Dei, dum in hoc peregrinus est mundo.

Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Miser igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. Hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut aput hanc interim peregrinetur. Propter quod et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius adque sublimibus, addens et dicens: Ut quietam et tranquillam uitam agamus cum omni pietate et caritate, et propheta Hieremias, cum populo Dei ueteri praenuntiaret captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia seruientes monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: Quia in eius est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est.

Caput Xxvii

De pace seruientium Deo, cuius perfecta tranquillitas in hac temporali uita non potest adprehendi.

Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic siue illa communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoquo nostra iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione uirtutum. Testis est oratio totius ciuitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur. Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgrauat animam, non perfecte uitiis imperat ratio, ideo necessaria est iustis talis oratio. Nam profecto quamquam imperetur, nequaquam sine conflictu uitiis imperatur; et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti siue hostibus talibus uictis subditisque dominanti, unde si non facili operatione, certe labili locutione aut uolatili cogitatione peccetur. Et ideo, quamdiu uitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo tentationibus, de quibus omnibus in diuinis eloquiis breuiter dictum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? quis ita uiuere se praesumat, ut dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra necesse non habeat nisi homo elatus? nec uero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. Propter quod scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hic itaque in unoquoque iustitia est. ut oboedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem uitiis etiam repugnantibus imperet, uel subigendo uel resistendo, adque ut ab ipso Deo petatur et meritorum gratia et uenia delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persoluatur. In illa uero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate adque incorruptione natura uitia non habebit nec unicuique nostrum uel ab alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio uitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas. Et hoc illic in omnibus adque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit.

Caput Xxviii

In quem finem uenturus sit exitus inpiorum.

Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei, erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est adque laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum possit intellegi. Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam rerum esse inter se aduersitatem adque conflictum. Quod igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat?

Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas tollit. Ibi autem et dolor permanet ut adfligat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donauerit, in consequenti uolumine disputabo.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sancti Aureli Augustini Opera edited by Emmanuel Hoffmann (Prague, Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1899-1900) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 40), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate