Commonitorium (Latin)
The Latin text of Commonitorium. This page has 1 section group and about 847 words. Each row carries its standard reference.
Quomodo sit agendum cum Manichaeis, qui confitentur prauitatem huius nefandi erroris.
Cum anathemauerint eandem haeresim per hanc formam infra scriptam libellumque dederit unusquisque eorum confessionis et paenitentiae suae atque, anathematis eis petens in ecclesia uel catechumeni uel paenitentis locum, si libellus eius episcopo placuerit eumque acceptauerit, det ei epistulam cum die et consule, ut nullam de superiore tempore molestiam uel de publicis legibus uel de disciplina ecclesiastica patiatur. et post ipsum diem si aliquibus indiciis Manichaeus adparuerit, sentiat iustitiae seueritatem, quae talibus adhibenda est: id est, ut ab eius consortio uel amicitia uel quacumque societate christiani se abstineant secundum apostolicam disciplinam. commendentur autem religiosis catholicis uicinis uel cohabitatoribus suis, siue clericis siue laicis, per quorum erga se curam frequentent audientiam sermonis dei et quorum testimonio possint innotescere; nec facile admittantur ad baptismum, si catechumeni sint, nec ad reconciliationem, si paenitentiae locum
acceperint, nisi periculo mortis urguente, uel si eos aliquanto tempore probatos esse cognouerit episcopus per eorum testimonium, quibus fuerint commendati.
Forma ergo, secundum quam debent hanc haeresim qui corriguntur anathemare, haec est.
Qui credit esse duas naturae diuersis principiis existentes, unam bonam. quod est deus, alteram malam, quam non creauit deus, (habentem principes suos et mala sua, quae non creauit deus), anathema sit.
Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse et partem naturae dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus generibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam ab eis teneri conligatam, obpressam, inquinatam, per quod et credi facit dei naturam esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit.
Qui credit partem dei ligatam et inquinatam teneri in daemonibus et in omnibus animalibus fruticumque generibus et per escas Manichaeorum electorum solui atque purgari, ut credatur pars dei polluta teneri in cucumeribus et melonibus et radicibus et porris et quibuscumque uilissimis herbulis, et ei subueniri, cum ab electis Manichaeorum ista comeduntur, anathema sit.
Qui credit hominem primum, qui est appellatus Adam, non a deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, at pars dei, quae in eorum membris captiua tenebatur, copiosius et abundantius in terra teneatur, et isto modo creatum, cum masculi et feminae principes tenebrarum concubuissent et fetus suos maiori principi tenebrarum dedissent t, et ille omnes comedisset et cum sua coniuge concubuisset atque ita ex illa Adam generasset, ligans in illo magnam partem dei, quae ligata fuerat in omnibus fetibus principum tenebrarum. quos ei manducandos dederunt, anathema sit.
Qui credit partem dei, quae de commixtione gentis tunebrarum non potuerit liberari atque purgari. damnari et in aeternum adfigi horribili globo, in quo globo includitur gens tenebrarum, anathema sit
Qui credit legem, quae data est per Moysen, non esse ab uno et uero deo datam dec spiritu boni dei et ueri locutos prophetas, qui fuerunt in populo Israhel et in canone diuinarum scripturarum habentur apud catholicam ecclesiam. anathema sit.
Qui credit non habuisse ueram carnem filium dei, dominum nostrum Iesum Christum, neque natum esse de Maria uirgine neque ueram mortem fuisse perpessum et a mortuis resurrexisse, sed tantummodo spiritum fuisse sine carne, sic autem adparere uoluisse. ut et caro putaretur, quae non erat, atque hoc modo contradicit euangelio, ubi legitur domino ipso dicente: uidete manus meas et pedes meos : palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere: qui ergo sic confitetur deum ut uerum et integrum etiam hominem neget, anathema sit.
Qui credit Manen siue Manichaeum, qui supra scripta omnia, quae anathemate et damnatione sunt digna. praedicauit et docuit, spiritum sanctum habuisse paracletum, cum ea omnia docere non potuerit spiritus ueritatis. sed spiritus falsitatis, anathema sit.
Et praecipue ipse Manes siue Manichaeus, qui omnes supra scriptas inpietates et alias sacrilegas fabulas docuit et conscripsit et credendas miseris persuasit, intendens spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum mendaciloquorum, anathema sit.
Item forma epistulae, quam dat episcopus conuersis, ista est. Quoniam te Manichaeorum auditorem to paenitet fuisse, sicut ipse confessus es, anathema dicens blasphemiis et inpiissimae atque inmundissimae haeresi eorum. ex qua te nonnisi fides catholica saluum fecit : habebis hanc epistulam aduersus eos, qui tibi temporis praeteriti errorem, quantum ad istam nefariam pertinet sectam, obiciendum putauerint, quae scripta est die illo et consule illo.
Electis uero eorum, qui se conuerti dicunt ad catholicam fidem, etiamsi et ipsi secundum superiorem formam eandem haeresim anathemauerint, non facile dandae sunt litterae, sed cum dei seruis esse debebunt, sine clericis siue laicis in monasterio uel xenodochio, donec adpareat penitus ipsa superstitione caruisse. et tunc uel baptizentur, si non fuerint baptizati, uel reconcilientur, si paenitentiae locum acceperint. nec acceptis cito litteris loca mutent et per eandem scriptam incautis in se quaerendi sunt, si quos nouerunt, ut et ipsi sanari possint et sic suscipiantur.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sancti Aureli Augustini Opera edited by Joseph Zycha (Prague, Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1892) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 25.2), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
