De Locis Santis (Latin)
The Latin text of De Locis Santis. This page has 6 section groups and about 11,750 words. Each row carries its standard reference.
Contents (6)
I. De situ Hierusalem.
II. De ecclesia rotundae formulae super sepulchrum Domini aedificata et de ipsius sepulchri figura et eius tegurioli.
III. De illo lapide, qui ad hostium monumenti eius aduolutus est, quem angelus Domini de caelo descendens post resurrectionem eius reuoluit.
IIII. De ecclesia sanctae Mariae, quae rotundae cohaeret ecclesiae.
V. De illa ecclesia, quae in Caluariae loco constructa est.
VI. De basilica, quam Constantinus uicinam supra dictae ecclesiae in eo fabriuauit loco, ubi crux Domini ruinis superata post multa tempora refossa inuenta est terra.
VII. De alia exedra inter ecclesiam Caluariae et Constantini basilicam sita, in qua calix Domini et spongia in eo recondita habetur, de qua in ligno pendens acetum suxerat et uinum.
VIII. De lancea militis, qua latus Domini ipse pupugit.
VIIII. De sudario illo, quo Domini caput sepulti contectum est.
X. De linteo, quod, ut fertur, sancta contexuit Maria.
XI. De alia summa columna in illo sita loco, ubi cruce Domini superposita mortuus reuixit iuuenis.
XII. De ecclesia sanctae Mariae in ualle Iosaphat fabricata, in qua monumentum eius habetur.
XIII. De turre Iosaphat in eadem constructa ualle.
XIIII. De monumentis Symeon et Ioseph.
XV. De spelunca in rupe montis Oliueti habita contra uallem Iosaphat, in qua IIII mensae et putei sunt duo.
XVI. De porta Dauid.
XVII. De illo loco, ubi ludas Scariothis laqueo se suspendit.
XVIII. De forma grandis basilicae in monte Sion fabricatae et de ipsius montis situ.
XVIIII. De agellulo illo, qui hebraice Acheldemag uocitatur.
XX. De asperis et petrosis locis ab Hierusalem usque ad ciuitatem Samuhelis late patentibus et usque ad Caesaream Palaestinae occasum uersus succedentibus.
XXI. De monte Oliuarum.
XXII. De altitudine et qualitate terrae illius.
XXIII. De loco dominicae ascensionis.
XXIIII. De ecclesia in eo aedificata.
XXV. De sepulchro Lazari et ecclesia super illud aedificata.
XXVI. De monasterio eidem adhaerente.
XXVII. De ecclesia ad dexteram Bethaniae partem constructa.
XXVIII. De uineis et segetibus montis Oliueti.
XXVIIII. De superioribus locis eius.
De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his, quae mihi sanctus dictauit Arculfus, ea uero, quae in aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur, a nobis praetermittenda sunt. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus octoginta quattuor numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: Porta Dauid ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur, secunda porta uillae Fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per gradus ad uallem Iosaphat descenditur; sexta porta Tecuitis. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus, exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex eis < tres > portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus, quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a 2 meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam, nullas habere portas conprobatur.
Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium undique prope innumera multitudo quindecima die mensis Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas, mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem descendit ciuitatem, quae totas abstergens abominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit eam. Nam Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a conditore deo dispositus decliuio usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca, ut illa pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium aquarum in similitudinem supersedere possit, sed instar fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. Quae scilicet caelestium aquarum inundatio per orientales interfluens portas et omnia secum stercoralia auferens abominamenta uallem Iosaphat intrans torrentem Cedron auget et post talem Hierosolymitanam baptizationem continuatim eadem fluminalis exuberatio cessat. Hinc ergo non neglegenter annotandum est, quanti uel qualis honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui eam sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificentiam citius eam emundat, qui intra murorum eius ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.
Ceterum in illo famoso loco, ubi quondam templum magnifice constructum fuerat, in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati sunt opere, ipsi frequentant, quae utique domus tria hominum milia simul, ut fertur, capere potest.
Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis eiusdem aedificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte saepius considerasse, quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis eorum aedificiorum structuris, quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt, de quibus diligentius sanctum interrogauimus Arculfum, praecipue de sepulchro Domini et ecclesia super illud constructa, cuius mihi formam in tabula cerata ipse Arculfus depinxit.
Quae utique ualde grandis ecclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata a fundamentis in tribus consurgens parietibus inter unumquemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis: hanc rotundam et summam ecclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis lapideae sustentant columnae. Haec bis quaternales portas habet, hoc est quattuor introitus, per tres e regione interiectis uiarum spatiis stabilitos parietes, ex quibus quattuor exitus ad uulturnum spectant, qui et caecias dicitur uentus, alii uero quattuor ad eurum respiciunt.
In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excisum tegurium, in quo possunt ter terni homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur. Huius tegurioli introitus ad orientem respicit, quod totum extrinsecus electo tegitur marmore, cuius exterius summum culmen auro ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegurii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur, sed eiusdem tegurii pauimentum humilius est loco sepulchri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur. Sic mihi Arculfus, qui saepe sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.
Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda inter monumentum et sepulchrum. Nam illud saepe supra memoratum rotundum tegurium alio nomine euangelistae monumentum uocant, ad cuius hostium aduolutum et ab eius hostio reuolutum lapidem resurgente Domino pronuntiant; sepulchrum uero proprie dicitur ille locus in tegurio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo dominicum corpus linteaminibus inuolutum conditum quieuit, cuius longitudinem Arculfus in septem pedum mensura propria mensus est manu, quod uidelicet sepulchrum non, ut quidam falso opinantur, duplex et quandam de ipsa maceriolam petra habens excisam duo crura et femora duo intercidentem et separantem, sed totum simplex a uertice usque ad plantas lectum unius hominis capacem super dorsum iacentis praebens in modum speluncae, introitum a latere habens ad australem monumenti partem e regione respicientem culmenque humile desuper eminens fabrefactum, in quo utique sepulchro duodenae lampades iuxta numerum XII sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus quattuor in imo illius lectuli sepulchralis loco inferius positae, aliae uero bis quaternales super marginem eius superius conlocatae ad latus dexterum oleo nutriente praefulgent.
Sed et hoc etiam notandum esse uidetur, quod mausoleum Saluatoris, hoc est saepe supra memoratum tegurium, speleum siue spelunca recte uocitari possit, de quo uidelicet Domino Iesu Christo in ea sepulto propheta uaticinatur dicens: Hic habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos laetificandos subinfertur: Regem cum gloria uidebitis.
Supradictae igitur rotundae ecclesiae formulam cum rotundo teguriolo in medio eius collocato, in cuius aquilonali parte dominicum habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura nec non et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur.
Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum iuxta exemplar, quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginula figurauit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura, sed ut dominicum monumentum, licet tali uili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior ecclesia uel quae eminus posita declaretur.
III. DE ILLO LAPIDE, QVI AD HOSTIVM MONVMENTI EIVS ADVOLVTVS EST, QVEM ANGELVS DOMINI DE CAELO DESCENDENS POST RESVRRECTIONEM EIVS REVOLVIT.
Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad hostium monumenti dominici post ipsius Domini sepultionem crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est, breuiter intimandum esse uidetur, quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra scripta ecclesia ante hostium saepe illius memorati tegurii, hoc est dominici monumenti, stans constitutum cernitur; maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem ecclesiae loco quandrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.
De illius ergo petrae coloribus, in qua illud saepe dictum tegurium dolatorum ferramentis interius cauatum dominicumque sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra excisum, qua et monumentum, hoc est ipsum tegurium, Arculfus a me interrogatus dixit: Illud dominici monumenti tegurium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excisores in eodem usi sunt opere; color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus, sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.
Alia uero pergrandis ecclesia orientem uersus in illo fabricata est loco, qui hebraice Golgotha uocitatur, cuius in superioribus grandis quaedam aerea cum lampadibus rota in funibus pendet, infra quam magna argentea crux infixa statuta est eodem in loco, ubi quondam lignea crux, in qua passus est humani generis Saluator, infixa stetit.
In eadem uero ecclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur, quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.
VI. DE BASILICA, QVAM CONSTANTINVS VICINAM SVPRA DICTAE ECCLESIAE IN EODEM FABRICAVIT LOCO, VBI CRVX DOMINI BVINIS SVPERATA POST MVLTA TEMFORA REFOSSA INVENTA EST TERRA.
Huic ecclesiae in loco Caluariae quadrangulata fabricatae structura lapidea illa uicina orientali in parte cohaeret basilica magno cultu a rege Constantino constructa, quae et Martyrium appellatur, in eo, ut fertur fabricatum loco, ubi crux Domini cum aliis latronum binis crucibus sub terra abscondita post ducentorum XXXIII cyclos annorum ipso Domino donante reperta est.
Inter has itaque duales ecclesias ille famosus occurrit locus, in quo Abraham patriarcha altare conposuit super illud inponens lignorum struem, et ut Isaac suum immolaret filium, euaginatum arripuit gladium, ubi nunc mensa habetur lignea non parua, super quam pauperum eleemosynae a populo offeruntur. Sed et hoc mihi diligentius interroganti sanctus addidit Arculfus inquiens: Inter Anastasim, hoc est illam saepe supra memoratam rotundam ecclesiam, et basilicam Constantini quaedam patet plateola usque ad ecclesiam Golgothanam, in qua uidelicet plateola die et nocte semper lampades ardent.
VII. DE ALIA EXEDRA INTER ECCLESIAM CALVARIAE ET CON- STANTINI BASILICAM SITA, IN QVA CALIX DOMINI ET SPONGIA IN EO RECONDITA HABETVR, DE QVA IN LIGNO PENDENS ACETVM SVXERAT ET VINVM.
Inter illam quoque Golgothanam basilicam et Martyrium quaedam inest exedra, in qua est calix Domini, quem a se benedictum propria manu in cena pridie quam pateretur ipse conuiua apostolis tradidit conuiuantibus, qui argenteus calix sextarii Gallici mensuram habens duasque ansulas in se ex utraque parte continens conpositas, in quo utique calice illa inest spongia, quam aceto plenam hysopo circumponentes Dominum crucifigentes obtulerunt ori eius: de hoc eodem calice, ut fertur, Dominus post resurrectionem cum apostolis conuiuans bibit, quem sanctus Arculfus uidit et per illius scrinioli, ubi reconditus habetur, operculi foramen pertusi manu tetigit propria osculatus; quem uidelicet calicem uniuersus ciuitatis populus cum ingenti ueneratione frequentat.
De illo quoque sacrosancto Domini sudario, quod in sepulchro super caput ipsius fuerat positum, sancti Arculfi relatione cognouimus, qui illud propriis conspexit obtutibus, hanc, quam nunc craxamus, narrationem, quam totus Hierosolymitanus ueram esse protestatur populus; plurimorum namque testimonio fidelium Hierosolymitanorum ciuium hanc pronuntiationem sanctus Arculfus didicit, qui sic ipso intentius audiente saepius pronuntiarunt dicentes:
Ante annos ferme ternos sacrosanctum linteolum, quod quidam satis idoneus credulus Iudaeus de sepulchro Domini statim post eius resurrectionem furatus multis diebus apud se occultauit, ipso donante Domino post multorum circulos annorum repertum in notitiam totius populi uenit. Ille igitur felix et fidelis furax illud dominicum sudarium, quod inprimis furanter abstulit, in extremis constitutus duobus filiis manifestans accersitis detulit dicens: 40 filioli mei, nunc optio uobis datur. Dicat ergo quisquis e duobus, quid potius optare desideret unus, ut et ego indubitanter scire possim, quis ex uobis erit, cui iuxta propriam optionem aut omnem substantiam meam, quam habeo, commendare debeo, aut hoc solummodo sacrum Domini sudarium.\' Quibus auditis ex ore patris uerbis unus, qui optauit genitoris diuitias accipere uniuersas, suscepit eas a fratre iuxta promissionem a patre sub testamento commendatas. Mirum dictu, ex illa die omnes eius diuitiae et patrimonia omnia, propter quae sudarium Domini uendidit, decrescere coeperunt et uniuersa, quae habuit, diuersis casibus perdita ad nihilum redacta sunt, alter uero supradicti beati furacis filius beatus, qui sudarium Domini omnibus praetulit patrimoniis, ex qua die illud de manu morientis accepit genitoris, magis ac magis crescens donante deo terrenis etiam opibus est ditatus nec fraudatus caelestibus. Et ita hoc dominicum sudarium patres filiis de eiusdem ter beati hominis semine nati quasi hereditario iure fideles fidelibus secundum eorum prosapiae seriem fideliter usque ad quintam commendabant generationem. Sed post quintae generationis tempora annorum multis processibus transactis eiusdem cognationis deficientibus hereditariis fidelibus sacrum linteum in manus aliquorum infidelium Iudaeorum deuenit, qui et ipsi, quamlibet indigni tali munere, tamen illud honorifice amplexi diuina donante largitione nimis diuersis locupletati opibus diuites facti sunt. Iudaei uero credentes orta in populo de sudario Domini certa narratione coeperunt cum infidelibus Iudaeis de sacro illo linteamine fortiter contendere, totis uiribus illud appetentes in manus accipere. Quae subnixa contentio Hierosolymitanam plebem in duas diremit partes, hoc est fideles credulos contra infideles incredulos. Unde et Saracenorum rex nomine Mauias ab utrisque interpellatus partibus ad eos incredulos Iudaeos, qui sudarium Domini pertinaciter retinebant, coram praesentibus Iudaeis Christianis inter utrosque diiudicans dixit: \'Sacrum quod habetis linteolum date in meam manum*. Qui regis uerbo obtemperantes illud de scrinio proferentes regnatoris in sinum deponunt. Quod cum magna reuerentia suscipiens rex in platea coram omni populo rogum fieri iussit, quo nimia inflammatione ardente surgens ipse et ad ipsum accedens rogum eleuata uoce ad utrasque discordes dixit partes: \'Nunc Christus mundi saluator passus pro humano genere, qui hoc, quod nunc in sinu contineo, sudarium in sepulchro suum super caput habuit positum, inter uos de hoc eodem linteo contendentes per flammam iudicet ignis, ut sciamus, cui parti horum duum exercituum contentiosorum hoc tale donum condonare dignetur\'. Et haec dicens sacrum Domini sudarium proiecit in flammas. Quod nullo modo ignis tangere potuit, sed integrum et incolume de rogo surgens quasi auis expansis alis coepit in sublime uolare et utrasque dissidentes contra se populi partes et quasi in procinctu belli consertas sedentes acies de summis prospiciens duas in uacuo aere per aliquorum interuallum momentorum circumuolans, proinde paulatim descendens, deo gubernante ad partem Christianorum interim Christum iudicem exorantium declinans in eorum sinu consedit. Qui deo gratias leuatis ad caelum manibus agentes cum ingenti laetatione ingeniculantes sudarium Domini magna cum honorificentia suscipiunt ad se de caelo uenerabile emissum donum hymnificasque laudes Christo eius donatori referunt et in scrinio ecclesiae in alio inuolutum linteamine recondunt. Quod noster frater Arculfus alia die de scrinio eleuatum uidit et inter populi multitudinem illud osculantis et ipse osculatus est in ecclesiae conuentu, mensuram longitudinis quasi octenos habens pedes. De quo haec dicta sufficiant.
Hunc paruum agellulum ad australem montis Sion partem situm noster Arculfus saepe frequentans uisitabat, lapidum maceriam habentem, in quo diligentius plurimi humantur peregrini, alii uero ex ipsis aut pannis aut pelliculis tecti neglegentius relinquuntur inhumati super terrae faciem putrefacti iacentes.
XX. DE ASPERIS ET PETROSIS LOCIS AB HIERVSALEM VSQVE AD CIVITATEM SAMVHELIS LATE PATENTIBVS ET VSQVE AD CAESAREAM PALAESTINAE OCCASVM VERSVS SVCCEDENTIBVS.
Ab Helia septemtrionem uersus usque ad Samuhelis ciuitatem, quae Armathem nominatur, terra petrosa et aspera per quaedam monstratur interualla, ualles quoque spinosae usque ad Tamniticam regionem patentes. Aliter uero a supradicta Helia et monte Sion qualitas regionum monstratur usque ad Caesaream Palaestinae occasum uersus; nam quamuis aliqua repperiantur angusta et breuia aspera loca interposita, praecipue tamen latiores plani monstrantur campi interpositis oliuetis laetiores.
In toto monte Oliueti nullus alius locus altior esse uidetur illo, de quo Dominus ad caelos ascendisse traditur, ubi grandis ecclesia stat rotunda ternas per circuitum cameratas habens porticus desuper tectas. Cuius uidelicet rotundae ecclesiae interior domus sine tecto et sine camera ad caelum sub aere nudo aperta patet, in cuius orientali parte altare sub angusto protectum tecto constructum extat. Ideo itaque interior illa domus cameram supra collocatam non habet, ut de illo loco, in quo postremum diuina institerant uestigia, cum in caelum Dominus in nube subleuatus est, uia semper aperta et ad aethera caelorum directa oculis in eodem loco exorantium pateat.
Nam cum haec, de qua nunc pauca commemorantur, basilica fabricaretur, idem locus uestigiorum Domini, ut alibi scriptum repertum est, continuari pauimento cum reliqua stratorum parte non potuit, siquidem quaecumque adplicabantur, insolens humana suscipere terra respueret in ora adponentium excussis marmoribus. Quin etiam calcati deo pulueris adeo perenne documentum est, ut uestigia cernantur inpressa, et cum cotidie confluentium fides a Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentit et eandem adhuc sui speciem ueluti inpressis signata uestigiis terra custodit.
In eodem igitur loco, ut sanctus refert Arculfus, sedulus eiusdem frequentator, aerea grandis per circuitum rota desuper explanata collocata est, cuius altitudo usque ad ceruicem haberi monstratur mensurata. In cuius medietate non parua patet pertusura, per quam desuper apertam uestigia pedum Domini plane et lucide inpressa in puluere demonstrantur. Illa quoque in rota ab occidentali parte quasi quaedam semper patet porta, ut per eam intrantes facile adire locum sacrati pulueris possint et per apertam desuper eiusdem rotae foramen de sacro puluere porrectis manibus particulas sumant.
Igitur nostri Arculfi de loco uestigiorum Domini narratio cum aliorum scriptis recte concordat, quod nec culmine domus nec aliquo speciali inferiore et uiciniore tegmine ullo quoque modo protegi potuerit, ut semper manifeste ab uniuersis eius frequentatoribus conspiciatur et dominicorum uestigia pedum in eiusdem loci puluere depicta clare demonstrentur. Haec enim eadem dominica uestigia ingentis claritudine lampadis supra eandem rotam in trocleis pendentis die et nocte flammantis inluminantur.
Illius itaque supra memoratae ecclesiae rotundae in occidentali parte bis quaternales superne fabrefactae habentur fenestrae ualuas habentes uitreas, quibus utique fenestris eiusdem numeri uicinae lampades intrinsecus e regione positae in funibus pendentes ardent, quae uidelicet lampades sic collocatae, ut unaquaeque lampas nec superius nec inferius pendeat, sed quasi adhaerens eidem fenestrae uideatur, cui interius e regione propinqua specialiter cernitur. Quarum utique lampadum in tantum claritas refulget, ut earum lumine quasi de superiore montis Oliueti loco coruscantium per uitrum habundanter effuso non tantum ea eiusdem montis pars, quae ad occasum uersus eidem adhaeret rotundae et lapideae basilicae, sed etiam ciuitatis Hierosolymae de ualle Iosaphat ascensus per quosdam gradus in altum sublimatus clare quamlibet in tenebrosis noctibus mirabiliter inlustretur et maior eiusdem pars urbis anterior e regione positae similiter eadem inluminetur claritudine. Haec fulgida et praedicabilis octenalium magnarum coruscatio lucernarum de monte sancto et de loco dominicae ascensionis noctu refulgentium maiorem, ut Arculfus refert, diuini amoris alacritatem credulorum respicientium cordibus infundit quendamque pauorem mentis cum ingenti interna conpunctione incutit.
Sed et hoc nobis non esse tacendum uidetur, quod saepe memoratus Arculfus de hac eadem rotunda ecclesia mihi diligentius interroganti retulit dicens: In anniuersaria diei dominicae ascensionis sollemnitate per omnes annos ualidissimi flaminis procella meridianis horis post peracta in eadem basilica sacrosancta missarum sollemnia forti impetu inruere in tantum solet, ut nullus hominum stare uel etiam sedere in illa ecclesia et uicinis ei locis quoquo possit modo, sed omnes tamdiu in terra prostratis uultibus superstrati iacent, donec illa terribilis procella pertranseat. Huius terrifici flatus causa facit, ut illa pars domus habere cameram non possit, quae supra locum inpressorum Domini uestigiorum, qui intra supradictae rotae medium foramen apertae monstratur, ad caelum semper patefacta appareat; nam quascunque materias desuper ad cameram conponendam, si quando humanae manus ars aedificare conabatur, supra memorati diuinitus emissa uenti ualiditas distruebat. De hac itaque formidabili procella sanctus Arculfus taliter nobis enarrauit, qui eadem hora, qua in die dominicae ascensionis ille ualidissimus inruit flatus, et ipse praesens in eadem ecclesia Oliueti interfuit montis. Cuius uidelicet rotundae ecclesiae figura uili quamuis pictura sic depicta declaratur, aereae nec non in eius medietate collocatae rotae formula hac discriptiuncula monstratur subiecta.
Sed et hoc etiam sancti Arculfi relatione didicimus, quod in eadem rotunda ecclesia ad consuetum octo supra memoratarum noctu intrinsecus refulgentium lucernarum prope innumerabiles in nocte festiua dominicae ascensionis aliae adici soleant lampades, quarum terribili et ammirabili coruscatione per uitreas fenestrarum ualuas habundanter effusa mons Oliueti non solum inluminari, sed etiam ardere totus uidetur totaque ciuitas inlustrari in humiliore et uicino sita loco.
De alia celebriore ecclesia ad australem Bethaniae partem in eo montis Oliueti loco fundata, in quo Dominus ad discipulos habuisse sermonem dicitur, breuiter scribendum arbitramur. Hinc non neglegenter inquirendum est, qualem sermonem et quo tempore uel ad quas speciales personas discipulorum Dominus sit locutus. Quae tria, si trium euangelia scriptorum aperire uoluerimus, Matthaei, Marci, Lucae, nobis manifeste clarebunt, qui de sermonis qualitate concinentes loquuntur; de loco ipsius conuentionis nemo dubitare poterit et de sermonis forma, qui Matthaei euangelium legit, ubi de Domino ipse commemorat euangelista dicens: Sedente autem eo super montem Oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? Et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? De personis interrogantium hic Matthaeus tacuit, sed Marcus non tacet, qui ita scribit dicens: Interrogabant eum separatim1\'atim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas. Quibus interrogantibus respondens qualitatem habiti sermonis iuxta tres superius commemoratos euangelistas ostendit ita dicendo: Videte, ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et cetera sequentia de nouissimis temporibus et saeculi consummatione, quae Matthaeus prolixo sermone prosequitur usque ad eum locum, quo et de tempore huius manifeste idem euangelista ex uerbis Domini protracti sermonis ostendit ita dicens: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur et cetera. Aperte ergo ostenditur Dominum in die quartae feriae biduo restante usque ad primam azymorum diem, quae dicitur pascha, supra commemoratum sermonem prolixum ad interrogantes fuisse locutum quatuor supradictos discipulos. In loco itaque habiti illius sermonis superius memorata ob recordationem fundata ecclesia in magna habetur honorificentia.
Hucusque de locis sanctis Hierosolymitanae ciuitatis et montis Sion montisque Oliueti et uallis Iosaphat interiacentis iuxta sancti Arculfi eorundem frequentatoris locorum certam narrationem sufficiat descripsisse.
I. De Bethlem ciuitatis situ.
II. De loco natiuitatis Domini.
III. De illa petra extra murum sita, super quam aqua primae lauationis eius post natiuitatem effusa est.
IIII. De illa ecclesia, in qua illud Dauiticum conspicitur monumentum.
V. De alia ecclesia, in cuius interiore parte sancti Hieronymi sepulchrum habetur.
VI. De monumentis illorum trium pastorum, quos nascente Domino caelestis circumfulsit claritudo.
VII. De sepulchro Rachel.
VIII. De Chebron.
VIIII. De ualle Mambre.
X. De sepulchris IIII patriarcharum.
XI. De monte et quercu Mambre.
XII. De illo pineto, ex quo ligna in camelis ad ignis ministeria in Hierosolymis perficienda uehuntur.
XIII. De Hiericho.
XIIII. De Galgalis.
XV. De XII lapidibus, quos filii Israhel transuadato Iordanis fluuio siccato detulerunt profundo.
XVI. De illo loco, in quo Dominus a Iohanne baptizatus est.
XVII. De Iordanis colore.
XVIII. De mari mortuo.
XVIIII. De fontibus Iordanis.
XX. De mare Galileae.
XXI. De puteo Samariae.
XXII. De quodam solitudinis fonticulo.
XXIII. De locustis et melle siluestri.
XXIIII. De illo loco, in quo Dominus quinque panes et duos benedixit pisces.
XXV. De Capharnaum.
XXVI. De Nazareth et ecclesia eius.
XXVII. De monte Tabor.
XXVIII. De Damasco.
XXVIIII. De Tyro.
XXX. De Alexandria et Nilo flumine et corcodrillis eius.
In huius agelli ualle sanctus Arculfus locum sepulchrorum Arbe uisitauit, hoc est quatuor patriarcharum, Abraham et Isaac et Iacob et Adam primi hominis, quorum plantae non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum conuerti moris est, sed ad meridiem uersae et capita contra septemtrionalem plagam conuersa. Horum locus sepulchrorum quadrato humili circumuenitur muro. Adam protoplastus, cui peccanti continuo post perpetratum peccatum a deo creatore dictum est: Terra es et in terram ibis, separatus a ceteris tribus haut longe ad borealem illius extremam quadrangulati lapidei ualli partem non in saxeo in petra exciso sepulchro super terram, ut ceteri de semine eius honorati quiescunt, sed in terra humatus humo tectus et ipse puluis in puluerem uersus expectans resurrectionem cum uniuerso semine suo pausat. Et sic de tali sepulchro eius ad ipsum de se ipso prolata expletur diuina sententia. Et iuxta exemplum primi parentis sepulchri ceteri tres patriarchae et ipsi uili puluere tecti dormientes pausant. Quorum quatuor sepulchra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas quasi ad formam alicuius basilicae paruas memorias fabricatas iuxta . mensuram longitudinis et latitudinis uniuscuiusque sepulchri formatas. Abraham et Isaac et Iacob tria sepulchra uicina tribus superpositis candidis lapidibus, ad hanc, de qua scripsimus, figuram formatis, ut superius dictum est. proteguntur. Adam uero sepulchrum superposito quidem, sed obscurioris lapide coloris et uilioris operis protegitur. Trium quoque feminarum uiliores et minores memorias ibidem conspexit Arculfus, Sarrae uidelicet et Rebeccae et Liae, humatarum in terra. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquissimae Chebron in unius stadii spatio orientem uersus distare dinoscitur. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae ciuitates condita fuerat, sed etiam uniuersas Aegyptiuas urbes in sua praecessit conditione, quae nunc misere monstratur distructa.
Hucusque de sepulchris patriarcharum sufficiat craxasse. Nunc de Mambre colle.
Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficie quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis longo maris tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni potest.
Quod uidelicet mortuum mare in magnis tempestatibus conlisione fluctuum ad terras sal efficit per illius circuitum maris habundanter haberi, quod non solum undique uicinis, sed etiam longe positis nationibus ualde magnum profectum praebet solis calore satis sufficienter siccatum. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra euulsi uerum naturaliter salsissimum sal esse gustu conprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae uocitari solet. Unde et Dominus in euangelio per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Vos estis sal terrae et cetera. De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperto nobis sanctus intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies in Sicilia manens uisu et gustu atque tactu conprobauit esse uerum salsissimum sal.
Noster saepe memoratus sanctus Arculfus mare Galileae, quod et lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiit parte, cui magnae finitimae adhaerent siluae. Lacus ipsius ueluti quodam maris ambitu < sinus > amplissimus in longitudinem CXL stadia extenditur, latitudine XL diffunditur; cuius aquae dulces et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia harenoso undique litore circumuenitur, unde et purior haustus eius ac mollior est ad usum. Genera quoque piscium gustu et specie nusquam in alio lacu praestantiora repperiri possunt.
Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro, partim de sancti Arculfi experientia excerpta detulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco, quo de faucibus maris Galileae Iordanis egreditur, usque ad eum locum, ubi in mare mortuum intrat, VIII dierum iter habuit; quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula saepius, sicut ipse narrat, sanctus prospexit Arculfus.
Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans ad eiusdem prouinciae peruenit ciuitatem, quae hebraice dicitur Sichem, graeca uero et latina consuetudine Sicima nominatur, quae, quamlibet uitiose, et Sichar uocitari solet. Itaque prope hanc eandem ciuitatem quandam extra murum uidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cuius figura inferius describitur.
In cuius medietate fons Iacob, qui et puteus dici solet, ad eius quatuor respiciens partes intrinsecus medius habetur, super quem Saluator itineris labore fatigatus cuiusdam diei hora sedebat sexta. et ad eundem puteum illa Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam haurire uenit. De quo uidelicet puteo eadem mulier inter cetera ad Dominum respondens dixit: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Arculfus itaque, qui de eiusdem putei bibit aqua, de illius altitudine enarrat dicens: Ille, quem aspexi, puteus altitudinis habet bis uicenas orias, hoc est XL cubitos. Oria ergo siue cubitus est utriusque manus a latere extensio utroque.
Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis ciuitas et fugitiuorum, habetur in tribu Manasse et in monte Effraim, ubi et ossa Ioseph sunt humata.
Plurimarum peragrator regionum noster Arculfus etiam Tyrum Foenicis prouinciae metropolim introiit, quae hebraico et syro sermone Soar appellatur. Quae nullum habuisse de terra introitum in graecis et latinis barbarisque historiis legitur, sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum iactos esse aggeres nonnulli adfirmant et ab obpugnatore iaculis et arietibus locum fuisse praeparatum ac de in<sula paen>insulam factam esse et campi planitiem. Haec pulchra et nobilis ualde erat, quae non inmerito latine interpretatur angustia; nam eandem terrae demensionem angusta habet insula et ciuitas. Haec in terra Canaan posita, de qua mulier Cananaea siue Tyrofinissa in euangelio fuerat commorata.
Notandum itaque est, quod sancti Arculfi de situ Tyri relatio per omnia concordat cum his, quae superius de sancti Hieronymi commentariis excerpta detulimus. Similiter et ea, quae supra de montis Thabor situ et forma iuxta sancti Arculfi narrationem descripsimus, nullo discrepant modo ab his, quae de situ eiusdem montis et mira rotunditate sanctus Hieronymus narrat. A quo uidelicet Thabor monte usque ad Damascum iter septem dierum Arculfus habuit.
Grandis illa ciuitas, quae quondam metropolis Aegypti fuerat, ebraice olim No uocitabatur, urbs ualde populosa, quae ab Alexandro rege Macedone eiusdem conditore famoso Alexandria noto per uniuersas gentes nominatur uocabulo, et magnitudinem urbis et nomen accipiens ab eodem reaedificatore. De cuius situ etiam Arculfus enarrans ab his, quae prius lectione didicimus, nullo discrepat modo, qui ab Hierosolymis discendens et ab Ioppe nauigare incipiens XL dierum iter usque ad Alexandriam habuit, de qua breuiter Naum prophetae sermo habetur ita dicentis: Aqua in circuitu eius, cuius diuitiae mare, aquae muri eius. Ab australi namque parte hostiis Nili fluminis cingitur, ab aquilonali uero plaga lacu Mareotico. Sic itaque discriptus aperte situs monstratur eius, quod super Nilum et mare posita hinc et inde aquis ambiatur. Quae quasi claustrum inter Aegyptum et mare magnum interiacet, ciuitas inportuosa et ab externo difficilis accessu. Cuius portus ceteris difficilior quasi ad formam humani corporis in capite ipso et . statione capacior, in faucibus angustior, qua meatus maris ac nauium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur. Ubi quis angustias atque ora portus euaserit, tamquam reliqua corporis forma ita diffusio maris longe lateque extenditur. In eiusdem dextera portus parua insula habetur, in qua maxima turris eat, quam in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu Farum uocitauerunt, eo quod longe a nauigantibus uideatur, ut, priusquam in portum adpropinquent, nocturno maxime tempore terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant, ne tenebris decepti in scopulos incidant aut ne uestibuli limitem non queant conprehendere. Sunt itaque illic ministratores, per quos subiectis facibus ceterisque lignorum struibus adoletur ignis quasi terrae praenuntius et index portensium faucium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus et uestibuli anfractus, ne tenuis carina praestringat cautes et in ipso ingressu offendat inter opertos fluctibus scopulos. Itaque directum cursum paulisper inflecti oportet, ne caecis inlisa saxis ibi incurrat nauis periculum, <ubi speratur effugium periculorum). Angustior enim aditus in portu, qui a dextera parte laterali artatur; a laeua uero <rupibus, quibus obstructum est sinistrum> latus portus. Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles deiciuntur, ne adsiduo adsurgentis inpetu maris conlisa insulae cedant fundamenta atque uetere iniuria soluantur. Unde procul dubio fit, ut <inlidentibus se in partem insulae fluctibus et recurrentibus) in aduersum inter scrupeas rupes molesque disruptas canalis ille medius semper sit inquietus atque exasperato transitu periculosus fiat nauigiis ingressus.
Amplitudo autem portus stadiorum triginta patet dimensione, et quamuis maxima tempestate intus tutissimus est portus compensatione, . quia supra memoratis angustiis atque obiectu insulae a se maris repellit undas, quod per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus, summouetur a tempestatibus, placidatur a fragoribus, per quos ingressus exasperatur. Nec inmerito uel tutamen uel magnitudo est portus huiusmodi, cum in eum, quae ad usum totius orbis proficiant, conuectari necessarium sit. Nam et populi innumerabiles eorundem locorum ad usum sui totius orbis expetunt commercia, et frugum regio ferax ceterorumque terrae munerum uel negotiorum abundans totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum. Cui scilicet tali regioni, quae procul dubio pluuiarum indiga est, Nili inrigua spontaneos imbres ministrant, ubi utrumque arua temperat, hoc est caeli ubertas et terrae fecunditas, et ubi t opime nautis et agricolis solum usui commodum habetur. Hi nauigant, illi serunt, isti circumuehuntur nauigiis, illi excolunt sine aratro serentes, uiantes sine carpento. Distinctam fluentis cernas regionem et quasi quibusdam excelsam moenibus nauigiorum. Totis domicilia terris <uagantur>, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque cohaerent parte. Nauigabilis enim est usque ad urbem, ut appellant, Elefantorum; ulterius nauem procedere cataractae, hoc est fluminales aquarum tolli, non sinunt, non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitio et quadam ruina currentium aquarum.
Sancti igitur Arculfi relatio de Alexandriae situ et Nilo non discrepare conprobatur ab his, quae in aliorum libris scripta ex lectione cognouimus. De quibus quaedam breui textu excerpta in hac praesenti discriptione interposita inseruimus, hoc est de illius inportuositate urbis, de portuensi difficultate, de insula et turre in ea constructa, de Alexandriae inter mare et hostia fluminis Nili terminata positione et de ceteris.
Quae procul dubio causa facit, ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex duabus coartatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protendatur, quod etiam Arculfi narratio demonstrat, qui, ut ipse refert, hora diei tertia coepit intrare ciuitatem mense octobri per longitudinem deambulans urbis et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat. Haec longo ambitu murorum crebris insuper turribus conmunitorum per marginem fluminis et oram culpi maris ambitur conpositorum. Item de parte Aegypti aduentantibus et urbem intrantibus Alexandrinam ab aquilonali latere occurrit grandis ecclesia structurae, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet, cuius sepulchrum ante altare in orientali eiusdem quadrangulae loco ecclesiae memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.
Haec itaque Alexandria, quae, priusquam ab Alexandro Magno in maius aucta aedificaretur, No, ut supra dictum est. uocitabatur, cui, ut superius descriptum est, hostium Nili fluminis cohaerens, quod Canopicum nominatur, Asiam cum Aegypto et Libyam disterminat. Ob cuius itaque Niloei fluminis inunda tionem Aegyptii excelsos aggeres circa ripas eius construunt, qui, si custodum neglegentia uel nimia aquarum eruptione rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant, sed obprimunt et populantur. Ob quam causam plurimi, qui plana Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eundem fluuium in Aegypto means saepe transmeauit, in domibus transuersis tabulis suffultis aquas supra inhabitant.
Corcodrilli, ut Arculfus refert, in Nilo fluuio aquaticae conmorantur quadrupedes bestiae non grandes, ualde edaces et in tantum ualidae, ut una etiam ex eis, si forte equum aut asinum uel bouem iuxta ripam fluminis herbas carpentem inuenire potuerit, subita inruptione emergens inuadat uel etiam animantis unum pedem mordens et sub aquas trahens penitus totum deuoret animal.
I. De Constantinopolitana ciuitate.
II. De conditione eiusdem ciuitatis.
III. De illa ecclesia, in qua crux Domini habetur.
IIII. De Georgio martyre.
V. De imagine sanctae Mariae.
VI. De monte Vulcano.
Ceterum de celeberrima eiusdem ciuitatis rotunda mirae magnitudinis lapidea ecclesia silere non debemus. Quae, ut sanctus refert Arculfus, qui eam non breui frequentauit tempore, ab imo fundamentorum in tribus consurgens parietibus triplex super illos altius sublimata rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur culminata camara. Haec arcibus suffulta grandibus inter singulos supra memoratos parietes latum habet spatium uel ad inhabitandum uel etiam ad exorandum Dominum aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in parte pergrande et ualde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa habetur recondita lignea, quae similiter ligneo supercluditur operculo, in quo illud salutare habetur reconditum crucis lignum, in quo noster saluator pro salute humani generis suspensus passus est. Quae uidelicet praedicabilis capsa, ut sanctus refert Arculfus, in tribus continuis diebus post expletum annum super altare aureum cum tali pretioso eleuatur thesauro. Quod utique altarium in eadem habetur rotunda ecclesia duos longitudinis habens cubitos et unum latitudinis. In ternis, inquam, tantummodo anniuersariis sibi succedentibus diebus dominica crux supra altare eleuata ponitur, hoc est in caena Domini, qua die imperator et exercitus militum ecclesiam intrantes et ad illud accedentes altare aperta illa sacrosancta capsella salutarem osculantur crucem. Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur uultu, deinde iuxta condicionum uel aetatum ordinem unus post unum accedens honorabile osculatur patibulum. Proinde crastina die, hoc est sexta feria ante pascha, reginae, matronae et omnes populi mulieres supra obseruato memorato ordine accedunt cum omni ueneratione osculantes. Tertia die, hoc est sabbato paschali, episcopus et uniuersus post eum clerus cum timore et tremore et omni honorificentia accedunt ordinatim uictoriale osculantes lignum in sua positum capsa, finitisque sanctis et laetificis talibus sacrosanctae crucis osculationibus illa uenerabilis capsa supercluditur et ad suum cum tali honorifico thesauro reportatur armarium.
Sed et hoc non neglegenter intuendum, quod non duo, sed tria ibidem crucis habeantur breuia ligna, hoc est transuersum lignum et longum incisum et in duas aequas diuisum partes, e quibus tripertitis honorificabilibus lignis, quando illa aperitur capsa, miri odoris fragrantia ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suauitate exoritur satians et laetificans omnes in propatulo intra illius ecclesiae parietes interiores positos, qui eodem temporis spatio intrantes stant; nam de nodis eorundem trinalium lignorum liquor quidam odorifer quasi in similitudinem olei expressus talem facit uniuersos intrantes ex diuersis gentibus adgregatos supra memoratam sentire suauissimi odoris fragrantiam. Cuius uidelicet liquoris si etiam paruula quaedam stillula supra aegrotantes inponatur. qualicumque languore uel morbo molestati plenam recuperant sanitatem. Sed de his ista sufficiant discripsisse.
Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam nobis de aliquo confessore Georgio nomine relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis didicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant: In Diospoli ciuitate cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statuta marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est; qui tamen post flagellationem e uinculis absolutus multis uixit annis. Quadam uero die, cum quidam duricors et incredulus homuncio in equo sedens eandem intrasset domum, eandemque uidens marmoream columnam ab his, qui ibidem inerant, interrogat dicens: (Cuius est haec imago in marmorea columna formata?\' Quibus respondentibus et dicentibus: , Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et mastigatus est columnam\': quo audito ille stolidissimus homunculus ualde iratus contra ing(ensibilem rem sancti confessoris formulam instigante diabolo lancea percussit. Quae uidelicet eiusdem aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam exteriore parte eius. Cuius ferrum interius haerens retentum est nec unquam quomodo retrahi potuit, hastile autem eius ad sancti confessoris conlisum marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus, in quo sedebat, eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus, ipse autem simul misellus in terram cadens manus in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in polline uel luto intrantes in eadem inpressi inhaeserunt columna.
Quod uidens miser, qui retrahere denos duarum digitos manuum ad se non poterat in marmorea sancti confessoris inhaerentes formula conligatos et insertos, nomen dei aeterni eiusdemque confessoris agens paenitudinem inuocat et, ut ab eodem absolueretur uinculo, inlacrimatus precatur. Quam eius lacrimosam paenitentiam misericors deus suscipiens, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat, non solum ab illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo, sed etiam a peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens misericorditer liberauit.
Hinc itaque manifeste ostenditur, quantae et qualis fuerit honorificentiae apud Dominum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius thoracidam in re natura inpenetrabili penetrabilem potentia fecit lanceamque aduersarii aeque naturaliter inpenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem digitosque eiusdem homunculi infirmos in eadem natura inpenetrabili re potenter penetrales fecit, quos in marmore uinculatos primule et ipse durus retrahere non potuit, sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus paenitens deo miserante retraxit. Mirum dictu, usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius uestigia digitulorum apparent usque ad radices in marmorea insertorum columna, in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos similiter ad radices usque intrantes. Eiusdem quoque homulli sanguis equi, cuius coxa in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pauimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor.
Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata stantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore, quo ad expeditionem faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum, in qua supra memorata marmorea extat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: (Me tibi, Georgio confessori, et meum commendo equum, et ut per orationum uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi perueniamus, et si tibi ita deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum optionem nostrae paruitatis, ego hunc meum, quem ualde amo, ippum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.\' Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat, qui post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem christicolae Georgio deo condonante ad Diospolim prospere reuertitur illamque domum, in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui gaudenter intrat sanctumque Georgium ac si praesentem adloquitur dicens: Sancte confessor. deo aeterno grates refero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi uiginti solidos auri adfero equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem.\' Haec dicens supra discriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit plus equum amans quam aurum et egressus foras ingeniculatione expleta tale iumentum supra sedens ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moueri potuit. Quod ille homunculus uidens discendit de equo reuersusque domum intrat, alios decem adfert solidos inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti, sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in commercio equi.\' Haec dicens X super XX solidos adiciens ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias et meum ad ambulandum resoluas equum.\' Hoc dicto egressus iterum ascendens equum ad meandum incitat, qui quasi infixus in eodem stabat loco nec etiam unum poterat mouere pedem. Quid plura? Post equum ascensum discensumque per quatuor singulas uices intrans domum decem secum solidos adferens et ad inmobilem reuersus equum iterum in domum regressus huc atque illuc currebat et tamdiu illius ippus nulla instigatione remoueri poterat, usquequo numerus solidorum LX adinpleretur congregatorum. Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia et de eius quasi duritia uel etiam in commerciis auaritia commemorans, quae talia uerba, ut fertur, per quaternales singulas uices in domum reuersus repetebat, ad ultimum hoc modo sanctum adloquitur Georgium dicens: \'Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco uoluntatem. Hoc itaque iuxta id, quod desideras, totum auri pondus, uidelicet LX solidos, tibi munus offero, ippum quoque meum; quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi, licet inuisibilibus alligamentis uinculatum, condono, sed mox, ut credo, resoluendum per tuam in deo honorificentiam.J Hoc terminato sermone egressus domum eodem horae momento absolutum repperit ippum, quem secum deducens in domum sancto donatum adsignauit confessori in conspectu imaginis ipsius indeque laetabundus Christum magnificans discessit.
Hinc manifeste colligitur, quod omne, quodcunque Domino consecratur, siue homo erit siue animal, iuxta id quod in Leuitico scriptum est libro, nullo modo redimi possit aut mutari. Nam si quis mutauerit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino et non redimetur.
Quaedam insula in mari magno habetur ad orientalem plagam XII milibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae terrifico tremore submoueri putetur; sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur. Qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus uero fumare. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictauit monte, qui propriis illum oculorum aspexit obtutibus noctu ignitosum, die uero fumosum; eius quoque tonitrualem sonitum propriis aurium audiuit auditibus in Sicilia per aliquot hospitatus dies.
Obsecro itaque eos, quicumque hos breues legerint libellos, ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo diuinam precentur clementiam, qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime nobis dictauit, quae et ego, quamlibet inter laboriosas et prope insustentabiles tota die undique conglobatas ecclesiasticae sollicitudinis occupationes constitutus, uili quamuis sermone, discribens declaraui. Horum ergo lectorem ammoneo experimentorum, ut pro me misello peccatore eorundem craxatore Christum iudicem saeculorum exorare non neglegat.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII edited by Paul Geyer (Prague, Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1898) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 39), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
