The Epistles of Grotius to Crellius mentioned by the apologist in his
first defence of him, giving some light to what hath been insisted on, I thought it not unfit to communicate them to the reader as they came to my hand, having not as yet been printed, that I know of:--
Reverendo summæque eruditionis ac pietatis viro, Domino Johanni Crellio, pastori Racov. H. G. S.
Libro tuo quo ad eum quem ego quondam scripseram (eruditissime Crelli) respondisti, adeo offensus non fui, ut etiam gratias tunc intra animum meum egerim, nunc et hisce agam literis. [2] Primo, quod non tantum humanè, sed et valde officiosè mecum egeris, ita ut queri nihil possim, nisi quod in me prædicando, modum interdum excedis, deinde vero, quod multa me docueris, partim utilia, partim jucunda scitu, meque exemplo tuo incitaveris ad penitius expendendum sensus sacrorum librorum. Bene autem in epistola tua quæ mihi longe gratissima advenit, de me judicas, non esse me eorum in numero qui ob sententias salva pietate dissidentes alieno a quoquam sim animo, aut boni alicujus amicitiam repudiem. Equidem in libro "De Vera Religione," quem jam percurri, relecturus et posthac, multa invenio summo cum judicio observata. [3] Illud vero sæculo gratulor, repertos homines qui neutiquam in controversiis subtilibus tantum ponunt quantum in vera vitæ emendatione, et quotidiano ad sanctitatem profectu. Utinam et mea scripta aliquid ad hoc studium in animis hominum excitandum inflammandumque conferre possint: tunc enim non frustra me vixisse hactenus existimem. Liber "De Veritate Religionis Christianæ" magis ut nobis esset solatio, quam ut aliis documento scriptus, non video quid post tot aliorum labores utilitatis afferre possit, nisi ipsa forte brevitate. Siquid tamen in eo est, quod tibi tuique similibus placeat, mihi supra evenit. Libris "De Jure Belli et Pacis" mihi præcipue propositum habui, ut feritatem illam, non Christianis tantum, sed et hominibus indignam, ad bella pro libitu suscipienda, pro libitu gerenda, quam gliscere tot populorum malo quotidie video, quantum in me est, sedarem. Gaudeo ad principum quorundam manus eos libros venisse, qui utinam partem eorum meliorem in suum animum admitterent. Nullus enim mihi ex eo labore suavior fructus eontingere possit. Te vero quod attinet, credas, rogo, si quid unquam facere possim tui, aut eorum quos singulariter amas, causa, experturum te, quantum te tuo merito faciam. Nunc quum aliud possim nihil, Dominum Jesum supplice animo veneror, ut tibi aliisque, pietatem promoventibus propitius adsit.
Tui nominis studiosissimus,
x. Maii. M.DC.XXVI.
H. G.
