- Home
- Books
- Clement of Rome
- The Stromata Or Miscellanies
- Caput VI. -Secundum Genus H&Aelig;Reticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia De Deo Omnium Conditore Sententia, Continentiam Exercent.
Caput VI.--Secundum Genus Hæreticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia de Deo Omnium Conditore Sententia, Continentiam Exercent.
Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dienut, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: "destrui" enim "ventrem et cibos," dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et camis patiuntur affectiones, et alia, quæ non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quæ speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. "Non est" autem, inquit, "regnum Dei cibus est potus." [2497] Certe magis quoque curæ est, qui angelos colunt et dæmones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animæ virtus, quæ non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam." [2498] Deinde nesciunt causam cur Dominas uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in æternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: "Quod Deus conjunxit, homo ne separet." [2499] Et rursus: "Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, ædificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis." [2500] Et quod hoc non dicit ad genies, ostendit, cum subjungit: "Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?" [2501] Et rursus: "Væ prægnantibus et lactantibus in illis diebus." [2502] Quanquamhæc quoque dicuntur allegorice. Propterea nec "tempora" præ finiit, "quge Pater posuit in sua potestate," [2503] ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: "Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propier regnum coelorum. Qui potest capere, capiat;" [2504] nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: "Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;" tunc dixit Dominus: "Non omnes capiunt vetbum hoc, sed quibus datum est." [2505] Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedar aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propier exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeræum. Quinetiam Amoebeus citharoedus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenæus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes advesarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenæ statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: "In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis." [2506] Et rursus dicit: "Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis." [2507] Idem autem ilia quoque scribit: "Alligatus es uxori? ne quæras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quæras uxorem." [2508] Et rursus: "Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tenter vos Satanas." [2509] Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliæ quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quæ comedisset, reliquerat, allatum, dedit edenalum Sauli. Hi autem, qui se cos dicunt vitæ institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. "Qui" itaque "non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit." [2510] Quin etiam Dominus de seipso dicens: "Venit," inquit, "Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: dæmonium habet; venit Filius hominis comedarts et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator." [2511] An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippu" [2512] filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare "conjugem," quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: "Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?" [2513] Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, prædicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres quæ domos custodiebant: per quas etiam in gynæceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quæ cunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum præstantissimus [2514] docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: "Non est regnum Dei esca et potus:" neque vero abstinentia a vino et carnibus; "sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto." [2515] Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, cætera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitæ institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetic. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui æque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: "Te petenti des;" subjungit: "Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;" [2516] hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam.
Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: "Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;" [2517] deinde subjungit: "Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis." [2518] Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? "Qui dat mendico, foeneratur Deo." [2519] Et: "Ne abstinueris a benefaciendo egeno," [2520] inquit. Et rursus: "Eleemosynæ et fides ne te deficiant," [2521] inquit. "Paupertas" autem "virum humiliat, ditant autem manus virorum." [2522] Subjungit autem: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus." Et: "Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ." [2523] Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: "Si vis perfectus esse, vende quæ habes, et da pauperibus," refellit eum qui gloriabatur quod "omnia a juventute præcepta servaverat;" non enim impleverat illud: "Diliges proximum tuum sicut teipsum:" [2524] tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. "Possessio (enim,) quæ cure iniquitate acceleratur, minor redditur." [2525] "Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent." [2526] De quibus scripture est: "Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi." [2527] Qui enim "seminal et plura colligit," is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et æterna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum "thesauros in terra colligit, ubi ærugo et tinea destruunt." [2528] De quo scriptum est: "Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum." [2529] Hujus "agrum" Dominus in Evangelio dicet "fuisse fertilem:" [2530] deinde cum vellet fructus reponere, et esset "majora horrea ædificaturus," sibi dixisse per prosopopoeiam: "Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, lætare:" "Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quæ ergo parasti, cujus erunt?"