- Home
- Books
- Clement of Rome
- The Stromata Or Miscellanies
- Caput V. -Duo Genera H&Aelig;Reticorum Notat: Prius Illorum Qui Omnia Omnibus Licere Pronuntiant, Quos Refutat.
Caput V.--Duo Genera Hæreticorum Notat: Prius Illorum Qui Omnia Omnibus Licere Pronuntiant, Quos Refutat.
Ultra ignominiam sentire dolores;
ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo "omnia licerent," nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis præ textus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per præcepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quæ dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quæ convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo Iogos ducit; quiâ, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animæ, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quæ est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: "Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum," inquit, "mundum castumque facit, quatenus ille est castus." [2485] Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitæ institutio. Omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia præditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cure eo, quod bonum sit solum pulchrum et honesturn: vel etiam cure eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Dens, et solus amabilis. "In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi. [2486] Si ergo cum Christo consurrexistis, quæ sursum sunt quærite, quæ sursum sunt sapite, non quæ sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;" non autem ea, quam exercent, fornicatio. "Mortificate ergo membra, quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quæ venit ira Dei. Deportant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum." [2487] Vitæ enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, tails est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitæ institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonera dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quæ innata animæ ex præceptorum obedientia, omnia, quæ per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, eta cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. "Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non setvat, mendax est, et in eo veritas non est," [2488] ait Joannes.