PSALMORUM 74
CLV1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. 2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. 5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: 6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. 10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]
