Menu

PSALMORUM 21

CLV

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. 2 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. 24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium: 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. 31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate