Menu

PSALMORUM 115

CLV

1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.]

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate