SermonIndex Audio Sermons
SermonIndex - Promoting Genuine Biblical Revival
SermonIndex.net : Christian Books : Chap. XII.--De Utero, Et Conceptione Atque Sexibus.

On The Workmanship Of God by Lactantius

Chap. XII.--De Utero, Et Conceptione Atque Sexibus.

De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid præ terisse videamur; quæ quamquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quæ seminium continet, duplex est, paulo interior, quam illud humoris obscoeni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, itemque testes, ita et venæ seminales duæ, in una tamen compage cohæ rentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta patefiunt. Sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior foemininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra veto foeminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in foeminis uterus in duas se dividit partes, quæ in diversum diffussæ ac reflexæ, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quæ pars in dextram retorquetur, masculina est; quæ in sinistram, foeminina.

Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. Aiunt non tantum maribus inesse semen, verum etiam foeminis, et inde plerumque matribus similes procreari; sed earum semensanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixture sit, utraque concreta et simul co-agulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus hæ c fortasse collecta sunt. In avium tamen foetibus primurn oculos fingi dubium non est, quod in ovis sæ pe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium.

Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. Cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire, seu marem, seu foeminam; si muliebre præ valuerit, progeniem cujusque sexus ad imaginem respondere maternam. Id autem præ valet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fled, ut unius tantum lineamenta præ tendat. Si vero æqua fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri, ut soboles illa communis aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet; aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. Nam in cor-poribus animalium videmus aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. Dispares quoque naturæ hoc modo fieri putantur. Cum forte in læ vam uteri partem masculinæ stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in foeminina parte conceptus, aliquid in se habere foemineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. Item, si partem in dextram semen foeminini sexus influxerit, foeminam quidem procreari; sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilita-tis, ultra quam sexus; ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam Iongitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vulture indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura.

Si vero masculinum in dexteram, foemininum in sinistram pervenerit, utrosque foetus recte provenire; ut et foeminis per omnia naturæ suæ decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac foeminæ machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam jugi maritalis foeminæ cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod major in eo vis est, quire in foemina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, velut mollier; cui suscepto foetu, cum partus appropinquare jam coepit, turgescentes mammæ dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis foecundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pinguis humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ad capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut cæ tera, quæ supersunt, breviter explicemus.

<<  Contents  >>





©2002-2021 SermonIndex.net
Promoting Genuine Biblical Revival.
Affiliate Disclosure | Privacy Policy