SermonIndex Audio Sermons
SermonIndex - Promoting Revival to this Generation
Give To SermonIndex
SermonIndex.net : Christian Books : PSALMUS DE PASSIONE D. N. JESU CHRISTI.

Holy Wisdom Or Directions For The Prayer Of Contemplation by Ven. F. Augustine Baker

PSALMUS DE PASSIONE D. N. JESU CHRISTI.

1. Memor ero ab initio mirabilium tuorum Domine: et misericordias Tuas in æternum cantabo.

2. Tu splendor Paternæ gloriæ, et figura substantiæ Ejus, Teipsum exinanisti, formam servi accipiens.

3. Parvulus natus es nobis, et Filius datus es nobis: quia Tu es qui mittendus eras, Tu es expectatio Gentium.

4. Pauper factus es, et in laboribus a juventute Tua: expandisti manus Tuas tota die ad populum incredulum.

5. Omnes nos quasi oves erravimus: et posuit Dominus in Te iniquitatem omnium nostrum.

6. Tacebas consternatus super faciem Tuam: et vultus Tuus hærebat terræ.

7. Non remansit in To fortitudo: sed et species Tua immutata est in Te.

8. Rubrum factum est vestimentum Tuum: quia torcular calcasti solus.

9. Vere languores nostros Ipse tulisti: et dolores nostros Ipse portasti.

10. Circumdederunt Te canes multi: concilium malignantium obsedit Te.

11. Homo pacis Tuæ, qui edebat panes Tuos, magnificavit super Te supplantationem.

12. Amici Tui et proximi Tui a longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam Tuam.

13. Tu spiritus oris nostri, Christe Domine: captus es in peccatis nostris.

14. Data sunt super To vincula et ligabant Te in eis: et noti Tui quasi alieni, recesserunt a Te.

15. Dedisti percutienti Te maxillam: saturatus es opprobriis.

16. Suscitatur falsiloquus adversus faciem Tuam: Tu redemisti eos, et ipsi locuti sunt contra Te mendacia.

17. Hostis Tuus terribilibus oculis intuitus est Te: et quasi Agnus coram tendente se obmutuisti.

18. Aperuerunt super Te ora sua: et exprobrantes percusserunt maxillam Tuam.

19. Corpus Tuum dedisti percutientibus: et gonas Tuas vellentibus.

20. Faciem Tuam velarunt: quia portentum dedit Te Dominus domui Israel.

21. Abominati sunt Te: et faciem Tuam conspuere non verebantur.

22. Inquilini domus Tuæ, sicut alienum habuerunt Te: et quem maxime diligebas adversatus es Te.

23. Contumelia et tormento interrogaverunt Te: morte turpissima condemnaverunt Te.

24. Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Christum Domini.

25. Quæ ignorabas interrogabant Te: Tu vero tacuisti, semper siluisti, patiens fuisti.

26. Dorsum Tuum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam.

27. Sicut ovis ad occisionem ductus es: factus est principatus super humerum Tuum.

28. Egredimini filiæ Sion: videte Regem Salomonem in diademate quo coronavit illum Mater sua.

29. Cui comparabo te Virgo filia Jerusalem: magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?

30. Recordare Domine, paupertatis et nuditatis: absinthii et fellis.

31. Federunt manus Tuas et pedes Tuos: dinumeraverunt omnia ossa Tua.

32. Abjectionem Te posuit Dominus in medio populi Tui, et cum sceleratis deputatus es.

33. Ipsi consideraverunt et inspexerunt Te: Diviserunt sibi vestimenta Tua, et super vestem Tuam miserunt sortem.

34. Dederunt in escam Tuam fel: et in siti Tua potaverunt Te aceto.

35. Plauserunt super Te manibus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt inimici Tui, et moverunt caput suum.

36, Dixerunt, Devorabimus: en ista est dies quam expectabamus; invenimus, vidimus.

37. Omnia luminaria coeli moerere fecisti: et dedisti tenebras super terram.

38. Occidit sol in meridie; et tenebrescere fecisti terram in die luminis.

39. Tradidisti in mortem animam Tuam; abscissus es de terra viventium: propter scelus populi Tui percussus es.

40. Circumdederunt To lanceis suis: consciderunt To vulnere super vulnus.

41. Lapsa est in lacum vita Tua: et posuerunt lapidem super Te.

42. Requiescens accubuisti ut leo: et quasi leæna; quis suscitabit Te?

43. Tu quoque in sanguine testamenti Tui emisisti vinctos Tuos de lacu, in quo non est aqua.

44. Quantas ostendit tibi Pater tribulationes, multas et malas? et conversus vivificavit Te, et de abyssis terræ iterum reduxit Te.

45. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, dedisti dona in hominibus: etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

46. Ecce quomodo dilexisti me: facta es at mors dilectio Tua.

47. Te laudent coelum et terra: quia To decet laus, O expectatio Israel, Salvator ejus in die malorum.

48. Memor esto verbi Tui servo Tuo: in quo mihi spem dedisti.

49. Dixisti enim: Ego si exaltatus fuero, omnia traham ad Meipsum.

50. Ecce exaltaris super coelos Deus: trahe nos ad Te: curremus in odorem unguenturum Tuorum. Amen.

<<  Contents  >>





©2002-2024 SermonIndex.net
Promoting Revival to this Generation.
Privacy Policy