SermonIndex Audio Sermons
SermonIndex - Promoting Revival to this Generation
Give To SermonIndex
SermonIndex.net : Christian Books : Caput XIV.--2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit.

The Stromata Or Miscellanies by Clement of Rome

Caput XIV.--2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit.

Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: |Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo.| Seal certum est, Dominum quoque |venisse| ad ea, |quæ aberraverant.| Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam |quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam| ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: |Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,| nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. |Veterem| autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedienti regeneraæ. |Pelliceas| autem |tunicas| existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. |Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus.| Recte ergo nos hæ quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.

<<  Contents  >>





©2002-2024 SermonIndex.net
Promoting Revival to this Generation.
Privacy Policy