DE CARNIS RESURRECTIONE (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Tertullian · c. AD 155–220 Source: Open Greek and Latin project, stoa0275.stoa026.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 1 TO 30 II.- DE CARNIS RESVRRECTIONE [1] Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. illam credentes sumus; hoc credere ueritas cogit; ueritatem deus aperit. sed uulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo officio pro moribus sepultorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negat sentire quicquam etiam desiderare praesumat. at ego magis ridebo uulgus tunc, cum ipsos quoque defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. o pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat an insultat, cum crematis cremat? plane cum uulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. nihil esse post mortem Epicuri schola est. ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. satis est autem, si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant. etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pauum, re(dire) censeantur, certe re-I cidiuatum animae corporalem pronuntiauerunt, tolerabilius mutata\' quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita ueritate.Į ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat. [2] Si uero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus, quid audiant a Christo Saducaei. Christo enim seruabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum uerum etiam in semetipso probare. nunc autem ad alios Saducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum: dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, ita aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. nulli denique alii salutem corporali substantiae inuident quam alterius diuinitatis haeretici. ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne\' eius errauerunt, aut nullius ueritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden aut propriae qualitatis secun-I dum haereses Valentini et Appellen. atque ita sequitur, ut salutem eius substantiae excludant, cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instrue-I tam, si iam in Christo resurrexit caro. propterea et nos uolumen praemisimus \'de carne Cristi\', quo eam et solidam probamus aduersum phantasmatis uanitatem et humanam uindicamus aduersus qualitatis proprietatem, cuius condicio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinosci. dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. obducti dehinc (et) de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam et de - resurrectione carnis reuincentur. congruenter scilicet hoc ferme modo dicimus ineundam cam haereticis disceptatio* nem, - nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit — ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur, atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis numquam ordinare tractant. certi enim, quam laborant in alterius diuinitatis insinuatione aduersus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis . ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una diuinitas; atque ita tractatum uiribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim ad alterius diuinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. deiectus enim unusquisque uel motus de gradu eius spei, quam susceperat apud creatorem, facile iam declinatur ad alterius spei auctorem, etiam ultro suspicandum. per diuersitatem enim promissionum diuersitas insinuatur deorum. sic multos inretitos uidemus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione diuinitatis. [elidunt] igitur quantum ad haereticos demonstrauimus, quo cunco occurrendum sit a nobis. et occursum est iam 800 quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius aduersus Marcionem, de carne uero domini etiam aduersus quatuor haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tamquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem, — nam et multi rudes et plerique sua fide dubii et simplices plures, quos instrui dirigi muniri oportebit — quia et (ex) hoc latere unio diuinitatis defendetur. sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita uindicata constabilitur. animae autem salutem credo retractatu carere. omnes enim fere haeretici eam, quoquo modo uolunt, tamen non negant. uiderit unus aliqui Lucanus nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissoluens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. habet et iste a nobis plenissimum (de omni statu animae\' stilum. quam inprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine. [3] Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium ueri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum diuinam, non contra diuinam dispositionem. quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis: omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum; utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant: (deus uidet* et (deo commendo.. at cum aiunt: \'mortuum quod mortuum\' et (uiue dum uiuis* et (post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa\', tunc meminero et cor uulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam, tunc, si haereticus ad uulgi uitia uel saeculi ingenia confugerit, łdiscede,> dicam, ab ethnico, haerectice; etsi unum estis omnes, qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi uideris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. quid caeco duci inniteris, si uides? quid uestiris a nudo, si Christum induisti? quid alieno uteris clipeo, si ab apostolo armatus es? ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de uulgi ignorantia instui. ad eo non erit Christianus qui eam negabit, quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur, non Christianus. aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas - opinionum. eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt; ratio autem diuina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis. [4] Itaque haeretici inde statim [incipiunt] praestruunt et inde dehinc interstruunt, u:nd. sciunt facile capi mentes, de communione fauorabili sensuum. an aliud prius uel magis audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et non ubique conuicium carnis, in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius, inmundae a primordio ex faecibus terrae, inmundioris deinceps ex seminis sui limo. friuolae infirmae criminosae onerosae molestae et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem, terram, et cadaueris nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum inde iam nomen, in omnis iam uocabuli mortem? \'hancne ergo,1 (ait) uir sapiens, (et uisui et contactui et recordatui tuo ereptam persuadere uis, quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito; in aliquid omnino de nihilo, et utique rehibentibus eam ignibus et undis et aluis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gola? adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus . et luscus [caecus] et leprosus et paralyticus reuertantur, ut redisse non libeat ad pristinum ? an integri, ut iterum talia pati timeant? quid tum de consequentiis carnis? rursusne omnia necessaria illi et inprimis pabula atque potacula? et pulmonibus halandum et intestinis aestuandum et pudendis non pudendum et omnibus membris laborandum P rursus ulcera et uulnera et febris et podagra ? et mors redoptanda? nimirum haec erunt nota carnis recuperandae. iterum cupere de ea euadere\'. et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore. ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum. in congressibus experiri (est) tam ethnicorum quam haereticorum.\' [5] Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus sapiunt et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur et ubique in primis iste in nos aries temperatur, quo carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum condicio munietur, uitupera.tione laudatione depulsa. ita nos rhetoricari quoque prouocant haeretici, sicut etiam philosophari. futtile et frioulu istud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet, etsi ignei alicuius extructio aeque angeli, ut Appelles docet, sufficeret ad auctoritatem carnis secundae diuinitatis patrocinium. angelos post deum nouimus. iam nunc quisquis ille summus deus haeretici cuiusque est, non inmerito ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo uoluntas producendae ei adfuisset utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. ita et secundum illos aeque caro dei res. nihil operis non est eius, qui passus est esse. bene autem, quod et plures et clariores quaeque doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. quantus hic sit, satis nosti qui unicum credidisti. incipiat iam tibi caro placere, cuius artifex tantus est. (sed et mundus\', inquis, \'dei opus est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia dei opus est. et utique si uniuersitas inreformabilis post decessum, quid portio\'? plane, si portio uniuersitati adaequatur. ad distantiam enim prouocamus: primo quidem, \'omnia* quod sermone dei facta sunt [et sine illo nihil, caro autem et sermone dei constitit propter formam, ne quid sine sermone (fieret) - faciamus enim hominem ante praemisit - et amplius manu propter praelationem, ne uniuersitati compararetur: et finxit, inquit, deus hominem. magnae sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. minora enim quae fiebant eo, cui fiebant, si quidem homini fiebant, cui mox a deo addicta sunt. merito igitur, ut famula, iussu et imperio et sola uocali potestate uniuersa processerant, contra homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso deo extructus est. [ut dominus esse possit, dum fit a domino.J hominem autem memento carnem proprie dici, quae prior uocabulum hominis occupauit: et finxit deus hominem, limum de terra, - iam homo, qui adhuc limus — et insufflauit lauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo, id est limus, in animam uiuam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso. adeo homo figmentum primo, dehinc totus. hoc eo commendarim, uti quicquid omnino homini a deo prospectum atque promissum est non soli animae uerum et carni scias debitum, ut] si non ex consortio generis, certe uel ex priuilegio nominis. [6] Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei, quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de contactu dei figmentum constitisset? (non) adeo magna res, [agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur, quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo, quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et fecit hominem deus, id utique quod fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur, non substantia. [reuocatur datum] est esse aliquid origine generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra, quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus . excusato censu eliquasse. [7] Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in carnem. quando? cum factus est homo in animam uiuam de dei flatu, uaporeo scilicet et idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in testam, ita in carnem. sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. nam et si scriptum est: numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, et si apostolus: in testaceis, ait, uasculis, [tamen] et argilla homo, quia limus ante, et testa caro, quia ex limo per adflatus diuini uaporem. quam postea pelliciae tunicae, id est cutes superductae, uestierunt. usque adeo, si detraxeris cutem, nudaueris carnem. ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. hinc et apostolus circumcisionem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmauit. haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. num es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, et unguentis pretiosissimis quibusque uasculorum prius congruentiam cures, proinde perspectae ferruginis gladiis uaginarum adaeques dignitatem, — deus uero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam uilissimo alicui commiserit capulo et indigne collocando utique damnauerit? collocauit autem — an potius inseruit et inmiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit, utrumne caro animam an carnem anima circumferat, utrumne animae caro an anima pareat carni. sed etsi magis animam inuehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam, hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, uisu auditu gustu odoratu contactu? per quam diuina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, uel tacite praemisso? et sermo enim de organo carnis est. artes per carnem, studia ingenia per carnem, opera negotia officia per carnem, atque adeo totum uiuere animae carnis est, ut non uiuere animae (nil) aliud sit quam a carne diuertere. sic etiam ipsum mori carnis est, cuius et uiuere. porro si uniuersa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. per quod utaris, cum eo utaris necesse est ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et coheres inuenitur. si temporalium, cur non et aeternorum? [8] Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit, ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis uincta quo absoluta! [9] Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. bonum deum nouimus: solum optimum a Christo eius addiscimus. qui, dilectionem mandans post suam in proximum, faciet et ipse quod praecepit. diliget carnem tot modis sibi proximam: etsi infirmam, sed uirtus in infirmitate perficitur: etsi imbecillam, sed medicum non desiderant nisi male habentes: etsi ingonestam, sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem: etsi perditam, sed ego, inquit, ueni, ut quod periit saluum faciam: etsi peccatricem, sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris quam mortem: etsi damnatam, sed ego, inquit, percutiam et sanabo. quid ea exprobras carni, quae deum expectant, quae in deum sperant? honorantur ab illo quibus subuenit. ausim dicere: si haec carni non accidissent, benignitas gratia misericordia omnis uis dei benefica uacuisset. [10] Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno stilo noris, quo carnem plerumque compungit. nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos, qui in carne sint, deo placere non posse, quia concupiscat aduersus spiritum, et si qua alia ita ponit, ut carnis non tam actus, sed substantia inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit, uerum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum uitiari uetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam probarit. [11] Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere? an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse, qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur, plane apud philosophos habes, qui mundum hunc (000) innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet, cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat, quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo: siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione. [12] Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis. dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent silent stupent cuncta, ubique iustitium est. [quies rerum] ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi reuiuescit, interficiens mortem suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat; redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit, reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno. semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque conueneris, fuit; quodcumque amiseris, (erit.) nihil non iterum est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus. praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata . sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit? [13] Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei tale documentum? deus etiam (in) scripturis suis: et florebis enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt, auibus Arabiae de resurrectione securis? [14] Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui, etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate. at nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. et bono enim iuuando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc uindicans istud, inde remunerans illud. sed cum Marcione plenius disces, an hoc sit dei totum. interim [talis est noster] merito iudex, quia dominus, merito dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. hinc et ille nescio quis haereticorum: merito non iudex, non enim dominus, merito non dominus, non enim auctor. nescio iam, si deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, (quod) auctor. igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum agnoscere et obseruare curarit an non, id utique iudicium [resurrectio] expunget. haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo, destinatori iudicii. de cuius dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae diiudicandae censura diuina praesideat, tam animae quam et carni. quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum. atquin plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare. totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus utique non uixerit. qualis ergo uixerit, talem iudicatuiri, quia de eo, quod uixerit, habeat iudicari. uita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est. [15] Age iam scindant aduersarii nostri carnis animaeque contextum prius in uitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam in uitae remuneratione. negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. non sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. sola anima reuocetur, si sola decedit. at enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud, unde decedit, uitam hanc dico. adeo autem non sola anima transigit uitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in corde. hanc denique carnis speciem arcem animae etiam dominus in suggillatione cogitatuum taxat: quid cogitatis in cordibus uestris nequam? et: qui conspexerit. ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. adeo et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. sed etsi in cerebro uel in medio superciliorum discrimine uel ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata est, quod fje[i.ovtxv appellatur, caro erit omne animae cogitatorium. numquam anima sine carne est, (quamdiu in carne est.) nihil non cum illa agit, sine qua non est. quaere adhuc, an cogitatus quoque per carnem administrantur, qui per carnem dinoscuntur extrinsecus. uolutet aliquid anima: uultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est. negent factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. et illi quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur supplicio. nos uero etiam uirtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio. et si anima est, quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est. deum non licet aut iniustum iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat, cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cuiusque deposcit, nec parcens nec inuidens illis, quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent fructum. [16] Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant, ut uelint carnem secus in officio animae collocare, non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. iam ergo innocens caro ex ea parte, qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine saluam eam fieri. licet enim nec bona opera reputentur illi sicut nec mala, diuinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. beneficos enim debet; optimi est autem, etiam quod non debetur offerre. et tamen calicem, non dico uenenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis uel archigalli uel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero, an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum uel non pro animo temperatum elidere solemus, quo magis puero irascamur. gladium uero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio religabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inuidias animarum somniaturum urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? at enim et calix bene sibi conscius et de diligentia ministerii commendatus de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur, et gladius [bene] de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. est ergo et in uascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo uacet diuersitas rerum. omne enim uas uel instrumentum aliunde in usus uenit, extranea omnino materia a substantia hominis; caro autem, ab exordio uteri consata conformata congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi. nam etsi uas uocatur apud apostolum, quod iubet in honore tractare, eadem tamen ab eodem homo appellatur exterior, ille scilicet limus, qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut uasculi ullius. uas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo uero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. ita et [ministerium] tenebitur iudicio, ut de suo nihil sapiat, quia portio est eius, quae sapit, non suppellex. hoc et apostolus, sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo, quod ab anima uideatur impelli, iudicio liberata credatur. sic et cum aliquas laudis operas carni indicit: glorificate, tollite deum in corpore uestro, certus et hos conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio uacarent erga carnem, si uacaret et merces, quae in resurrectione captatur. [17] Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus, habentem proprium genus [substantiae] soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. dedi igitur aduersario dicere: ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit. habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere, ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat. cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animae decerpuntur apud inferos. [si solis animabus destinaretur.] [18] Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur. cui cum tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile sit aut deo impossibile> aut iudicio inhabile. plane incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum. at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest, ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor, apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum. duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem homini inminere, quaeram necesse est, quid eius cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum. hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit dirui, cuius elidi, cuius iacere, cuius et releuari et resuscitari. — quamquam et animam circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem per mortem, - quia et scriptura de corpore, inquit, suo dixerat. atque adeo caro est, quae morte subruitur, ut exinde a cadendo cadauer renuntietur. anima porro nec uocabulo cadit, quia nec habitu ruit. atquin ipsa est, quae ruinam corpori infert, cum efflata est, sicut ipsa est, quae illud de terra suscitauit ingressa. non potest cadere quae suscitauit ingressa; non potest ruere quae elidit egressa. artius dicam: ne in somnum quidem cadit anima cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne, sedenim agitatur in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret. ita nec in ueritate mortis cadit quae nec in imagine eius ruit. sequens nunc uocabulum mortuorum aeque dispice, cui substantiae insidat. quamquam in hac materia admittamus interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et carni non minus mortali resurrectionem communicaturae, sed nunc proprietas uocabuli uindicanda est suae sorti. iam quidem eo ipso, quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in nomine mortui. [quia caducae rei est resurrectio quae dicitur mortuorm] sic et per Abraham, patrem fidei, diuinae familiaritatis uirum, discimus. postulans enim Sarrae humandae locum de filiis Heth: date ergo, inquit, mihi possessionem sepulcri uobiscum, et humabo mortuum meum, carnem scilicet. neque enim animae humandae spatium desiderasset. et si anima mortalis crederetur, et si mortuus dici mereretur. quodsi mortuus corpus est, corporum erit resurrectio, cum dicitur mortuorum. [19] Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt: uae, qui non, dum in hac carne est, cognouerit arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio. sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte detineat. [20] Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae, quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes. si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\', sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiphas, aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem. sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum ponens ad flagella et maxillas in palmas et faciem non auertens a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis (et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam. [21] Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? et utique aequum sit. quod et supra demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum. manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur, ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio. neminem ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora. tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur. [22] Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, — in aduentu, opinor Christi, — nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. euoluerem prophetias, si dominus ipse tacuisset - nisi quod et prophetiae uox erant domini — sed plus est, quod illas suo ore consignat. interrogatus a discipulis, quando. euentura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. nam posteaquam edixit: et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israhelis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Iohelem et Danihelem et uniuersum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum, cum stupore sonitus maris et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum, quae immineant orbi terrae. uirtutes enim, inquit, caelorum commouebuntur, et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. ubi autem coeperint ista fieri, emergetis et eleuabitis capita uestraquod redemptio uestra adpropinquauerit. et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum, cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis antecursorem. ita et uos, cum uideritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. uigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. quis ergo dominum tam intempestiue, tam acerbe excitauit iam a dextera dei ad confringendam terram secundum Esaiam, quae. puto, adhuc integra est? quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum Dauid, quasi uelocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem\'? quis caelo descendentem legum talem conspexit qualem ascendentem apostoli uiderant secundum angelorum constitutum? nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fleuit: est iam, qui resurrexerit, nisi (quod) haereticus. exiit plane iam de corporis sepulcro etiamnunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcauit iam inimicos etiamnunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiamnunc Caesari quae sunt Caesaris debens. [23] Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui essetis delictis et praeputiatione carnis uestrae, uiuificauit cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis, inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite, ubi est Christus in dextera dei residens; ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus. subicit etiam: mortui enim estis, — scilicet delictis, nonuobis-et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est. sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. non ait \'tenemus\'; \'iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus scribit: si qua, inquit, concurram in resuscitationem, quae a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. et utique crediderat et omnia sacramenta cognouerat, uas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. et amplius: ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus, sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: det illi dominus inuenire misericordiam in illo die. in quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi. quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. de quibus temporibus et Petrus in Actis: paeniteat itaque uos et respicite ad abolenda delicta uestra, uti tempora nobis superueniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum nobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhib.itionis omnium, quae locutus est deus ore sanctorum prophetarum. [24] Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum uiuo et uero deo et ad expectandum a caelis filium eius, quem suscitauit ex mortuis, Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium uel exultationis corona, quam ut et uos coram domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius? item: coram deo et patre nostro in aduentu domini nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius. de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri, non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest, qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit, qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes. et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thesalonicenses epistola suggerit: de temporibus ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet. cum dicent et ipse thesaurus ? perituris enim peritura creduntur, sicut ueteribus utribus nouum uinum. cum item subicit: semper mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum iam et sepulcrum Christi potest dici? cur autem mortificationem domini circumferimus in corpore? ut et uita, inquit, manifestetur. ubi? in corpore. in quo? in mortali. ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et uitali secundum gratiam; uide quantam, ut in illa uita Christi manifestetur. in re ergo aliena salutis. in substantia perpetuae dissolutionis manifestabitur uita Christi aeterna iugis incorrupta. iam et dei uita? aut cuius temporis uita domini manifestabitur in corpore nostro? illa quidem. quam uixit usque in passionem, non modo apud Iudaeos in manifesto fuit uerum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. adeo eam significat, quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde iam nostra est. denique manifestabitur in corpore. quando? post mortem. quomodo? dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. ne enim quis argumentetur nunc habere manifestari uitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini uita floruerit, prouidentissima apostoli intentio ingerit: si enim nos. qui uiuimus, in mortem tradimur propter Iesum, et uita eius manifestetur in corpore nostro mortali. adeo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato. eo? proinde et in clausula: scientes, ait, quod qui suscitauit Iesum et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexerit a mortuis, nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit; si uero sicut ipsum, non utique sine carne. [45] Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt. in ueterem et in nouum, monente apostolo deponere nos ueterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renouari autem spiritu sensus et induere nouum hominem, qui secundum deum conditus est in iustitia et religione ueritatis\', ut et hic ad duas substantias distinguendo, uetustatem ad carnem, nouitatem ad animam, corruptionem perpetuam ueteri defendant, id est carni. porro si secundum substantias, nec anima (ideo) nouus homo, quia posterior, nec caro ideo uetus, quia prior. quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? ausim dicere: etiam si multo prior anima caro, eo ipso, quod anima impleri se expectauit, priorem eam fecit. omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu anticipat. magis illud prius est, sine quo priora non possunt. si caro uetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam nouus totus, et ex nouo uetus nemo. nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. contemporant fetu, coaetant natu. duo isti homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum eduntur, dum prior neuter. rectius est totos nos aut ueteres aut nouos esse; qua enim (unum et) alterum possimus esse, nescimus. sed apostolus ueterem hominem manifeste notat. expone enim, inquit, secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. neque enim carnem praecipit deponamus sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. irascimini autem et nolite delinquere. sol non occidat super iracundiam uestram. neque dederitis diabolo locum. qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impertire indigenti. omnis sermo turpis non procedat ex ore uestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. estote autem in alterutrum benigni misericordes donantes inuicem, sicut et deus uobis donauit in Christo. igitur qui carnem ueterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut uetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam uetustatem hominis quam nouitatem ad moralem, non ad substantialem. differentiam pertinere defendimus. atque ita pariter agnoscimus hominem, qui secundum pristinam conuersationem uetus fuerit, eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et ueterem secundum pristinam conuersationem, non secundum carnem per interitum perpetuum. ceterum carne tam saluum quam eundem, utpote uitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum. [46] Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum -suggestu procurantem. nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens: uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim, quos in carne esse constabat, negando - in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam morti, (si) non est illic, ubi est et ipsa, cui eam opposuit. excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor. tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores sumus non carni ad uiuendum infirmitatem, ut ipsius sit etiam consurgere in incorruptelam et in gloriam et in uirtutem. sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro iacuit in infirmitate, caro paene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo uinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo quatriduo uiderat seminatam. totum habitum. totum exitum Lazari omnium quoque caro hodie experitur. anima uero nullius. in qua ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur. nam ut ita intellegas. manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in animam uiuentem. si Adam homo primus, caro autem homo ante animam, sine dubio caro erit facta in animam. facta porro in animam, cum esset corpus, utique animale corpus est facta. quid eam appellari uelint quam quod per animam facta est. quam quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit, nisi cum resurgit? recepta enim anima rursus animale corpus efficitur, ut fiat spiritale. non enim resurgit nisi quod fuit. ita unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo competit. caro enim ante corpus quam animale corpus. animata enim, postea facta est corpus animale. anima uero etsi corpus, tamen, quia ipsa est corpus non animatum sed animans potius, animale corpus non potest dici nec fieri quod facit. alii enim accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se faciet animale? sicut ergo ante animale corpus caro, recipiens animam. ita et postea spiritale, induens spiritum. hunc ordinem apostolus disponens in Adam quoque et in Christo. eum merito distinguit ut in capitibus distinctionis ipsius *** at cum Christum nouissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae uiribus operatum. si enim et primus homo, Adam, caro, non anima, qui denique in animam uiuam factus est, et nouissimus Adam, Christus, ideo Adam quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima. atque ita (si) subiungit: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, secundum utrumque Adam. ecquid tibi uidetur corpus animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit? ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? scilicet ex carne. licet et ex anima, sed carnis nomine homo uterque sunt; prior enim caro homo. ex illa et ordinem admittere potuerunt, ut alter primus, alter nouissimus homo, id est Adam, deputarentur. ceterum diuersa in ordinem disponi non possunt, de substantia dumtaxat. de loco enim aut tempore aut condicione forsitan possint. hic autem de substantia carnis primus et nouissimus dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundas de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem. itaque cum carni conueniat ordo in utroque Adam, non animae, [ut primus homo in animam uiuam, nouissimus in spiritum uiuificantem distincti sunt] aeque distinctio eorum carni distinctionem praeiudicabit, ut de carne sit dictum: non primum quod spiritale sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita eadem sit et supra intellegenda et quae seminetur, corpus animale, et quae resurgat, corpus spiritale, [quia non primum quod spiritale. sed quod animale] quia primus Adam in animam, nouissimus Adam in spiritum. totum de homine, totum de carne, quando de homine quid ergo dicemus? nonne et nunc habet caro , spiritum ex fide? ut quaerendum sit, quomodo corpus animale dicatur seminari. plane accipit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae autem non arrabonem sed plenitudinem. itaque etiam propterea, maioris substantiae nomine, animale corpus nuncupata est, in quo seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale, in quo resuscitatur. quid mirum, si magis inde uocitata est, unde conferta est, quam unde respersa est? [54] Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. denique cum et illud scriptum sit: oportet mortale hoc induere inmortalitatem, ostenditur, quomodo mortale deuoretur a uita, dum indutum inmortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. ergo et mors, inquis, salua erit, cum fuerit deuorata. ideo discerne pro sensibus communionem uerborum, et integre intelleges. aliud enim mors et aliud mortale. aliter itaque deuorabitur mors et aliter mortale. mors non capit inmortalitatem, mortale autem capit. denique et scriptum est, quod \'necesse sit mortale hoc induere inmortalitatem\'. quomodo ergo capit? dum deuoratur a uita. quomodo deuoratur a uita? dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. ceterum mors merito (in) interitum deuoratur, quia et ipsa in hoc deuorat. deuorauit, inquit, mors inualescendo, et ideo deuorata est in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? proinde et uita, mortis scilicet aemula, per contentionem deuorabit in salutem quod per contentionem tum deuorauerit mors in interitum. [55] Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\' tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae exhibita fuerit in resurrectione. quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non resurrexisse, (ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est. perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est, id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem enim passum est, non perditionem. atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur, et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat; ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt. de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari licebit cum salute substantiae. [56] Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque autem quam deo indignum, aliam substantiam operari aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae, uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit, in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur. iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit. [57] Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si, inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit, ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. in hac nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio: prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo. ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus. naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum. cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum. cum cadauer? quando magis homo debilis. nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum inmobilis? ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. idoneus deus reficere quod fecit; hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit, non tantum resuscitatore carnis uerum etiam redintegratore. atque adeo et apostolus: et mortui, inquit, resurgent incorrupti. quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam uitio ualitudinis quam et senio sepulturae? nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem, non iterauit sententiam sed differentiam demandauit. inmortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae diuidendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperauit. puto autem et Thesalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. nihil poterit amittere integritas uel conseruata uel restituta. ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam aduersus dominum suum temere defendis, legem aduersus gratiam impie adseris. quasi domino non liceat et mutare naturam sine lege et seruare. quo enim legimus: quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum et: stulta mundi elegit deus, ut sapientia mundi confundat? oro te, si famulum tuum libertate mutaueris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illas eadem pati oportebit? non opinor. atquin et uestis albae nitore et anuli aurei honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. permitte hanc et deo potestatem per uim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit. [58] Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit, inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum? aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem? quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et calciamenta filiorum Israhelis quadraginta illis annis indetrita inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et capillorum facilia crementa et habilitatis et dignitatis iustitia defixit, ne etiam enormitas corruptela deputaretur, quod Babylonii ignes trium fratrum nec tiaras nec sarabaras, quamquam Iudaeis alienas, laeserunt, quod Ionas deuoratus a belua maris, in cuius aluo naufragia digerebantur, triduo post incolomis expuitur, quod hodie Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni uitio et ab omni damno et ab omni iniuria et contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta? figurae enim nostrae fuerunt apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et dominum potentiorem credamus omni corporum lege et carnis magis utique conseruatorem, cuius etiam uestimenta etiam calciamenta protexit. [59] Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem futuram et non dispositio propter hominem. sed enim apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt. eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias, distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? omnis igitur caro foenum. quae igni destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare. sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt — nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer. cede disiunxit.- [60] Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni. maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat? igitur hoc tantummodo discere sufficit, cum dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud deum uacabit. SECTIONS 61 TO 63 [61] Sed accepisti, homo, os ad uorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes? denique Adam ante nomina animalibus enuntiauit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetauit quam uorauit sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non ad pulsus linguae temperandos, ad uocis articulos offensione signandos? denique et edentulos et audi et uide, ut honorem oris et organum dentium quaeras. forata sunt inferna in uiro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis. qua defluxurae colentur? est adhuc feminis intus, quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? dicenda enim et haec, quatenus quae uolunt et quorum uolunt et qualiter uolunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae resurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc uacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis uictum. sublata enim morte neque uictus fulcimenta ad praesidia uitae neque generis subparatura grauis erit membris. ceterum et hodie uacare intestinis et pudendis licebit. quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur. iam tunc enim dedicabatur: non in pane uiuet homo sed in dei uerbo. ecce uirtutis futurae liniamenta. nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus; etiam sexum a congressione subducimus. quot spadones uoluntarii? quot uirgines Christo maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi? nam si et hic iam uacare est et officia et emolumenta membrorum temporali uacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus saluus est, proinde homine saluo, et quidem magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consueuimus. [62] Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit: erunt, inquit, tamquam angeli. si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis condicionis, quia et angeli aliquando tamquam homines fuerunt, edendo et bibendo et pedes lauacro porrigendo; humanam enim induerant superficiem salua intus substantia propria. igitur si angeli, facti tamquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tamquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem? non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus spiritus sub humano, nec ideo non permansuri in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus. denique non dixit: erunt angeli, ne homines negaret, sed tamquam angeli, ut homines conseruaret. non abstulit substantiam cui similitudinem adtribuit. [63] Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. in deposito est ubicumque apud deum per fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem. utrumque iam in semetipso foederauit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparauit. nam et si animam quis contenderit sponsam, uel dotis nomine sequetur animam caro. non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. habet instrumentum, habet cultum. habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem passa est. huius interitum, quem putas, secessum scias esse: non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. cum in haec dissolui uidetur, uelut in uasa transfunditur. si etiam ipsa uasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram quasi per ambages, resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino: ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, uere tunc compos mali, quod euasit, et boni, quod inuasit. quid, anima, inuides carni? nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quam quae tecum etiam in deo nascitur. tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. sed nihil mirum. si odisti. cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus est, uel stilo uel interpretatione corrumpens. arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. at enim deus omnipotens aduersus haec incredulitatis et peruersitatis ingenia prouidentissima gratia sua effundens in nouissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem, in seruos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animauit et pristina instrumenta manifestis uerborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgauit. nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis uidentur subministrasse, et ipsas quidem isdem litteris reuincicibiles. sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat, quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum uersutiis semina subspargerent, immo et ueteres eorum cespites uellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quas uolunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per nouam prophetiam de paracleto inundantem. cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum: resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/tertullian-de-carnis-resurrectione-latin/