ADVERSUS MARCIONEM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Tertullian · c. AD 155–220 Source: Open Greek and Latin project, stoa0275.stoa006.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER PRIMVS [1.1] Si quid retro gestum est nobis aduersus Marcionem. iam hinc uiderit. nouam rem adgredimur ex uetere. primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae. emendationis necessitas facta est innouationis. eius occasio aliquid adicere persuasit. ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne quem uarietas eius in disperso reperta confundat. Pontus igitur, qui Euxinus natura negatur, nomine inluditur. ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes; ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore secessit. gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur in plaustro. sedes incerta, uita cruda, libido promiscua et plurimum nuda; etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pharetris ut indicibus notantur, ne qui intercedat. ita nec armis suis erubescunt. parentum cadauera cum pecudibus caesa conuiuio conuorant. qui non ita decesserint, ut escatiles iuerint, maledicta mors est. nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere. duritia de caelo quoque. dies numquam patens, sol numquam ridens, unus aer nebula, totus annus hibernum, omne quod fiauerit aquilo est. liquores niuibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet, quae fabulas scaenis dedit de sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum. sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Histro fallacior, Caucaso abruptior. quidni? penes quem uerus Prometheus, deus omnipotens, blasphemiis lancinatur. iam et bestiis illius barbariei importunior Marcion. quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit? quis tam comesor mus Ponticus quam qui euangelia conrosit? ne tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis. nam ille canicola Diogenes hominem inuenire cupiebat. lucernam meridie circumferens, Marcion deum, quem inuenerat, extincto lumine fidei suae amisit. non negabunt discipuli eius primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit, quod retro non erat. in tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum ueritas habebitur quod retro et a primordio traditum est. sed alius libellus hunc gradum sustinebit aduersus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum reuincendos. quod hoc sint de praescriptione nouitatis. nunc quatenus admittenda congressio est interdum, ne compendium praescriptionis ubique aduocatum diffidentiae deputetur, regulam prius aduersarii praetexam, ne cui lateat, in qua principalis quaestio dimicatura est. [1.2] Duos Ponticus deos adfert, tamquam duas Symplegadas naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem, id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum, passus, infelix, huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens uel fides bona malas edat operas neque mala bonas. languens enim — quod et nunc multi, et maxime haeretici — circa mali quaestionem, unde malum, et obtusis sensibus ipsa enormitate curiositatis inueniens creatorem pronuntiantem: ego sum, qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent peruerso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus. et ita in Christo quasi aliam inueniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diuersae a creatoris, facile nouam et hospitam argumentatus est diuinitatem in Christo suo reuelatam modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit. habuit et Cerdonem quendam informatorem scandali huius: duo facilius duos deos caeci perspexisse se existimauerunt. unum enim non integre uiderant. lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari conitebatur, de bono praeferendo construxit. has naturas quibus disposuerit articulis, per ipsas responsiones nostras ostendemus. [1.3] Principalis itaque et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poetica et pictoria licentia, et tertia iam, haeretica. sed ueritas Christiana destricte pronuntiauit: deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcumque non ita fuerit, ut esse debebit. deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter inuenies. quantum humana condicio de deo definire potest, id definio, quod et omnium conscientia agnoscet: deum summum esse magnum in aeternitate constitutum, [innatum, infectum, sine initio, sine-fine] — hunc enim statum aeternitati t censendum, quae summum magnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa — atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et ui et potestate. cum de isto conuenit apud omnes, — nemo enim negabit deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est - quae erit iam condicio ipsius summi magni? nempe, ut nihil illi adaequetur, id est, ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, euersa condicione et, ut ita dixerim, lege, quae summo magno nihil sinit adaequari. ergo unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo — ne non sit summum magnum. ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. proinde deus cum summum magnum sit, recte ueritas nostra pronuntiauit: deus, si non. unus est, non est, non quasi dubitemus esse deum dicendo: si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse, quod si non est, deus non est. [et summum scilicet magnum] porro (si) summum magnum unicum sit necesse est, ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. certe quemcumque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum quam ut et illi proprium diuinitatis adscripseris, sicut aeternum ita et summum magnum. duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habere uni competat, in duobus esse nullo modo possit? [1.4] Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique aduocabit exemplum regna terrarum, tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana diuinis conferenda. iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, uerum tot iam numero quot et gentium reges? de deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere comparationem. hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, uel ipse per Esaiam deus, contionabitur: cui mesimilabitis? diuinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita. aliud enim deus, aliud quae dei. denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, uide ne iam non possis eo uti. rei enim, etsi summum magnum est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum; comparatus autem ad deum excidet iam de summo magno, translato in deum. hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? quid nunc, si nec inter reges plurifarium uideri potest summum magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet, qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur\'? sed etiam [alterius formae] reges, qui singulares in unione imperii praesunt si(militer) minutalibus, ut ita dixerim, regnis, (si) undique conferantur in examinationem, qua constet, quis eorum praecellat in substantiis et uiribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. I adeo etsi in disperso multifarium uidetur summum magnum, suis uiribus et sua natura et suo statu unicum est. proinde cum duo dii conferuntur ut duo [reges et duo] summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia comparationis, quia summum uictoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione, aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae possidens unicum est. ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit: aut negandum deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum. [1.5] Aut quae ratio duo summa magna composuit? primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam diuinitatis, si competeret ei numerus. honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, tum usque ad triginta Aeonum fetus, tamquam Aeneiae scrofae, examen diuinitatis effudit. quaecumque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut (et) ipsa plura. [post unum] post ; unum enim numerus. quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. et duo enim multitudo, unione iam excessa. denique apud nos uis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quo nec duos illa regula unum deum sistens. i qua deum id esse oporteat, cui nihil adaequetur, ut summo i magno, unicum autem sit, cui nihil adaequetur. iam nunc i duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? quid interfuit numeri, cum duo paria non differant uno? una enim res est, quae eadem in duobus est. etiamsi plura essent paria, tantundem omnia (quantum) ; unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. porro si i neutrum ex duobus altero distat, ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam iam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes, numerus autem diuinitatis summa ratione constare deberet, uel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid facerem? si ambos colerem, uererer, ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero uenerarer, dum in uno mihi duo sunt. si alterum colerem, aeque recogitarem, ne suffundere uiderer numeri uanitatem sine differentia superuacui, hoc est: tutius censerem neutrum colendum quam alterum cum scrupulo [colendum ] aut ambos uane. [1.6] Sic adhuc uidemur disputare, quasi Marcion duos pares constituat. nam dum defendimus deum, summum magnum, unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractauimus, nihilominus tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni formam satis confirmauimus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum. dispiciamus aeque et hanc partem, an diuersitas saltim duos capiat, si parilitas capere non potuit. porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum uindicet diuinitatis. conueniens enim et quodammodo iniecta manu detinens aduersarii sensum non negantis creatorem deum, iustissime praescribo illi diuersitati locum non esse inter eos, quos ex aequo deos confessus non potest facere diuersos. non quia non et homines licet sub eadem appellatione diuersissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum. cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti, ut summo magno aliquam adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo magno. desinit enim, si subiciatur. non est autem dei desinere de statu suo, id est de summo magno. nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore. ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut deiectius. nega deum quem dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem. deum uero confessus utrumque duo summa magna confessus es. nihil alteri adimes aut alteri adscribes. agnoscens diuinitatem negasti diuersitatem. [1.7] Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ; ut passiuo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit: ! deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et: ego dixi, uos dii estis. nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia dii cognominentur; ita nec creatori. respondebo et stulto, qui nec hoc recogitauerit, ne tantundem et in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines creatoris. si communio nominum condicionibus praeiudicat, quanti nequam serui regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernae? nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur. nam et ipsa idola gentium dei uulgo, sed deus nemo ea re, qua deus dicitur. ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contigit. hanc inueniens solam innatam infectam, solam aeternam et uniuersitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et adscribo et uindico. et ideo. quia deus iam uocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus dicitur. at summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur. denique hoc et Marcion suo deo uindicans, secundum statum, non secundum uocabulum uindicat. id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant, quae deus dicitur, quia in quantum dii uocantur, id est summa magna, substantiae scilicet mento innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non sustinens, nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens. haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. utrimque te fluctus ueritatis inuoluunt. nec pares nec dispares deos sistere potes. duo enim non sunt. quod pertineat proprie ad numeri retractatum, quamquam tota materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eum clusimus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur. [1.8] Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod nouum deum proferant, quasi nos ueteris dei pudeat. inflantur et pueri nouis calceis, sed a uetere paedagogo calceati mox uanam gloriam uapulabunt. nouum igitur audiens deum, in uetere mundo et in uetere aeuo et sub uetere deo ignotum inauditum, quem, tantis retro saeculis neminem et ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in ueteribus nominibus nouus, reuelauerit, nec alius antehac. gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc iam haeresim probaturus, nouae scilicet diuinitatis professionem. haec erit nouitas, quae etiam ethnicis deos peperit nouo, semper ac nouo titulo consecrationis cuiusque. quis deus nouus nisi falsus? ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum nouitas aliquando produxerit.. cum primum consecrauit. atenim uiua et germana diuinitas nec de nouitate nec de uetustate, sed de sua ueritate cense-!i tur. non habet tempus aeternitas. omne enim tempus ipsa, est. quod facit, pati non potest. caret aetate quod non licet\' nasci. deus si est uetus, non erit, si est nouus, non fuit., nouitas initium testificatur, uetustas finem comminatur. deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.I [1.9] Scio quidem, quo sensu nouum deum iactitent, agnitione utique. sed ipsam nouitatem cognitionis percutientem\', rudes animas ipsamque naturalem nouitatis gratiositatem uolui repercutere, et hinc iam de ignoto deo prouocare. utique enim quem agnitione nouum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. age igitur, ad lineas rursum et in gradum! per-I suade deum ignotum esse potuisse. inuenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idolatria est. item incertis deis, sed superstitio Romana est. porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis? utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. sicut enim ignotum eum fecit deus notus, creator, ita et incertum deus certus. sed non euagabor, uti dicam: deus si ignotus fuit latuitque, illum regio latebrarum obumbrauit, noua utique et ipsa et ignota et similiter nunc quoque incerta, certe inmensa aliqua et maior indubitate eo, quem abscondit. sed breuiter proponam et plenissime exequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro creatore. sed quoniam animaduerto in quibusdam ad formam creatoris prouocari oportere omnis dei noui et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. ante omnia quidem quale est, ut qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus iam in alio didicisti deum nosse? omnis res anterior posteriori normam praeministrauit. duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus. de noto uacat quaestio. esse eum constat, quia notus non fuisset nisi esset. de ignoto instat altercatio. potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset. quod ergo quaeritur, quamdiu ignoratur, in incerto est, quamdiu quaeritur, et potest non esse, quamdiu in incerto est. habes deum certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. si ita est, ecquid tibi uidetur iusta ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta? ceterum si ad hanc causam, et ipsam adhuc incertam, etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam indeterminabiles quaestiones, quas apostolus non amat; sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus, incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt. plane in quibus diuersitas status inuenitur, fortassean non prouocentur incerta ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis prouocatione per diuersitatem status principalis. cum uero duo dii proponuntur, communis est illis status principalis. quod enim deus est, ambo sunt: innati infecti aeterni. hic erit status principalis; cetera uiderit Marcion, si in diuersitate disposuit. posteriora enim (non) sunt in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet. porro constat, quia dii ambo: et ita de quorum statu constat communem esse.i cum sub eo ad probationem deuocantur si incerta sunt. ad eorum certorum formam prouocanda erunt, cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. hinc itaque constantissime diri-: gam deum non esse, qui sit hodie incertus, quia retro ignotus, quando quem constat esse ex hoc ipso constet quod numquam fuerit ignotus, [ideo nec incertus] [1.10] siquidem a primordio rerum conditor harum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut deus cognosceretur. I nec enim si aliquanto posterior Moyses primus uidetur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysei stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio enarret, a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam, denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysei compotes, nedum instrumenti, deum Moysei tamen norunt; etiam tantam idolatria dominationem obumbrante, seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum') perhibent et \'deum deorum\' et \'si deus dederit\' et \'quod deo placet\' et \'deo commendo.\' uide, an nouerint quem omnia posse testantur. nec hoc ullis Moysei libris debent. ante anima quam prophetia. animae enim a primordio conscientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis. [Iudaeorum enim deum dicunt animae deum.] noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. et si unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. accipiat igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus: numquam deus latebit, numquam deus deerit, semper intellegetur, semper audietur, etiam uidebitur, quomodo uolet. habet deus testimonia: totum hoc quod sumus et in quo sumus. sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante. [1.11] Et merito, inquiunt. quis enim non tam suis notus est quam extraneis? nemo. teneo et hanc uocem. quale est enim, ut aliquid extraneum deo sit? cui nihil extraneum esset, si quis esset, — quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere — uel ne statim audiret a nobis: quid ergo illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. at nunc satis est nullum probari cuius nihil probatur. sicut enim creator ex hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus, quia omnia non eius ideoque et extranea. denique si uniuersitas «rpatoris est, iam nec locum uideo dei alterius. plena et occupata sunt omnia suo auctore. si uacat aliquid spatii alicuius diuinitati in creaturis, plane falsae uacabit. patet mendacio ueritas. tanta uis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis? igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum (eius) ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur. quoniam aliquid ab unoquoque prospectum uidetur utilitatibus et commodis uitae. ita et hoc ex forma dei creditum est diuinum esse, instituere uel demonstrare quid aptum et necessarium rebus humanis. adeo inde auctoritas accommodata si falsae diuinitati, unde praecesserat uerae, unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut nouus aliqui Triptolemus praedicaretur. aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio, quo et nostrum deum non alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc., semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri creatorem et eum, quem uolunt aeque deum credi, non ad eius formam probare, quem et ipsi et omnes deum (agnoscunt,) ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet. quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum, qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. duplex ista uideatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit. tertium cessat sed non potuisse indignum deo est. noluisse an dignum, uolo inquirere. dic mihi, Marcion, uoluit deus tuus cognosci se quocumque in tempore an non? alio proposito et descendit et praedicauit et passus resurrexit quam uti cognosceretur? at sine dubio, si cognitus est, uoluit. nihil enim circa eum fieret, nisi uoluisset. qui ergo tantopere notitiam sui procuranit, ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem maiore, si falsae, - nam hoc turpius, si et mentitus est substantiam corporis — qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus, quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset! maxime aduersus eum cognosci habens, apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. nam et quale est, ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut uolunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans adseuerabat, tantis operibus notitiam sui armauerit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suae praesumptionem, ille autem sublimior, sciens inferiorem deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum creatorem et ex honestioribus potior et generosior creatore. [1.12] Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari. sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis, cuius res sit. porro in quantum nihil oportet esse sine causa, [id est sine re] quia si sine causa sit, proinde est atque si non sit. [non habens rei causam rem ipsam] in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa. sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam. deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet. ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tamquam sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare. aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum. quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit. nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt. non habentes dei pignus, opera eius deo digna. itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit. malignitatis. qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando. [1.13] Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio\' tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionitae conuertuntur ad destructionem operum creatoris. \'nimirum\', inquiunt. \'grande opus et dignum deo mundus\'! numquid ergo ereator minime deus? plane deus. ergo nec mundus deo indignus: nihil etenim deus indignum se fecisset, etsi mundum homini.\' non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est nihil eum omnino fecisse! ** uel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari. ut ergo aliquid + et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas uidelicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur. deos pronuntiauerunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem. ut Anaximander uniuersa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et uim et potestatem et honorem et decorem, opem fidem legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis alendis conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidauerint, [initium ac finem mundo constare] ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. ipsa quoque uulgaris superstitio communis idolatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis ueterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iouem in substantiam feruidam et Iunonem eius in aeream secundum sonum Graecorum uocabulorum. item Vestam in ignem et Camenas in aquam et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lauacris rigatam. sic et, Osiris quod semper sepelitur et in uiuido quaeritur et cum gaudio inuenitur, reciprocarum frugum et uiuidorum elementorum et recidiui anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. ad humilia deficiam? unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pinnula, taceo de pauo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem? [1.14] At cum et animalia inrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut uiribus ampliauit, sic magnitu-i dinem in mediocritate probari docens quemadmodum uirtutem ; in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias,I cantharidis uenena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuuaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit tibi uel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamauit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio caelo descendere laborauit, cuius causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est? sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobauit creatoris, qua suos abluit, nec oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, qua suos infantat, nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. at tu, super magistrum discipulus et seruus super dominum. I, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. uolo inspicere, si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis adpetas. I aduersaris caelum, et libertatem caeli in habitationibus captas:I despicis terram — plane inimicae iam tuae, carnis, matricem — et, omnes medullas eius uictui extorques; reprobus et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem. hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris, — nam haec apud uos pro martyrio adfectari debuisset, si uobis mundus displiceret — in quamcumque materiam resolueris, substantiam creatoris uteris. quanta obstinatio duritiae tuae! depretias in quibus et uiuis et moreris. [1.15] Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo quod capitur. et uidendum, ne qua adhuc illic uacent subsiciua. in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. ergo iam incipe deos computare. erit enim et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. et materia enim deus secundum formam diuinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna, aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in substantiam mundi. sed ex, materia et ille fecisse debebit. eadem ratione occurrente illi quoque, [deo] quae opponitur creatori, ut aeque deo. atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam. proinde et creatorem in loco facit, utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit, utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut dominum. amplius; I et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae et aeternum aeternae, quartum iam hinc deum fecit. habes igitur in superioribus tres substantias diuinitatis, in inferioribus quat- i tuor. his cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio alter qui a creatore promittitur. manifestam iam fraudem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre : praesumunt, cum nouem adsignet, licet nesciens, [1.16] Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius. consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia. duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit. quam eius, qui uisibilia operatus inuisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? uidebimus et apostolus cui auctori inuisibilia deputet, cum et illum explorauerimus. nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque aduocationi fidem sternimus, confirmantes diuersitatem hanc uisibilium et inuisibilium deo creatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diuersitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex uocalibus et mutis, ex mobilibus et statiuis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et sucidis, ex calidis et frigidis. sic et hominem ipsum diuersitas temperauit, tam in corpore quam in sensu. alia membra fortia alia infirma, alia honesta alia inhonesta. alia gemina alia unica, alia comparia alia disparia. proinde et in sensu nunc laetitia nunc anxietas nunc amor nunc odium nunc ira nunc lenitas. quod si ita est, ut aemula inter se conditionis uniuersitas ista modulata sit, iam igitur et uisibilibus inuisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum. (qui) ipsum creatorem diuersum notant, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem, cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, uisibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et uisibilia et inuisibilia condidisse quemadmodum et uitam et mortem, et mala et pacem? et utique, si illa inuisibilia maiora sunt uisibilibus creatoris suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora, cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant, cuius nec modica comparent. [1.17] His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem, cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo, quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? . Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam cur postea et non a primordio rerum quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit ++ aut non potuit aut noluit. omnia haec deo indigna, maxime optimo. sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae reuelationis, sicut nunc sola demonstratione. [1.18] Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris. tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt. ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari, maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis, ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem. [1.19] \'Immo\', inquiunt Marcionitae, \'deus noster, etsi non ah initio, etsi non per conditionem, sed per sometipsum reuelatus est in Christo Iesu? dabitur et in Christum liber de omni statu eius — distingui enim materias oportet, quo plenius et ordi natius retractentur —: interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum legum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. anno quinto . decimo Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est. spiritus salutaris Marcionis. [salutis] qui ita uoluit quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalauerit aura canicularis, non curaui inuestigare. de quo tamen constat. Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. a Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere centum quindecim et dimidium anni cum dimidio mensis. tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. cum igitur sub Antonino primus: Marcion hunc deum induxerit, sicut probauimus, statim. qui sapis, plana res est: praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo reuelatum quem constat a Marcione primo praedicatum. hoc nunc ut probem constare. quod superest ab ipsis aduersariis sumam. separatio legis et euangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterant negare discipuli eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. nam hae sunt \'Antithesis\' Marcionis, id est contrariae oppositiones. quae conantur discordiam euangelii cum lege committere. ut ex diuersitate sententiarum utriusque instrumenti diuersitatem quoque argumententur deorum. igitur cum ea separatio legis et euangelii ipsa sit, quae alium deum euangelii insinuauerit aduersus deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo reuelatum qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem aduersus euangelii legisque pacem, quam retro inlaesam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio seruauit, quae non alium deum et legis et euangelii tuebatur praeter creatorem, aduersus quem tanto post tempore separatio a Pontico inmissa est. [1.20] Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est aduersus obstrepitacula diuersae partis. aiunt enim Marcionem non tam innouasse regulam separatione legis et euangelii quam retro adulteratam recurasse. o Christe, patientissime domine, qui tot annis interuersionem praedicationis tuae sustinuisti, donec tibi scilicet Marcion subuenirct! nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt, quod non recto pede incederent ad euangelii ueritatem, ab illo certe Paulo, qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique, ne in uacuum currisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. igitur si feruenter adhuc, ut neophytus, aduersus Iudaismum aliquid in conuersatione reprehendendum existimauit, passiuum scilicet (uindicans) conuictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus et eis, qui sub lege, tamquam in lege, tu illam solius conuersationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam uis haberi etiam de praedicationis erga deum praeuaricatione. atquin de praedicationis unitate. quod supra legimus, dexteras iunxerant, et ipsa officii distributione de euangelii societate condixerant. sicut et alibi: siue ego, inquit, siue illi, sic praedicamus. sed et si quosdam falsos fratres inrepsisse descripsit, qui uellent Galatas ad aliud euangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud euangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conseruandam habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem uindicantes et obseruantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caerimoniarum, quas iam exclusas agnouisse debuerant, secundum innouatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos, ut per Esaiam: uetera transierunt. inquit, ecce noua, quae ego nunc facio. sic et per Hieremiam: et disponam testamentum, non quale disposui ad patres uestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti; et alibi: renouate uobis nouamen nouum, et circumcidimini deo uestro, et circumcidimini praeputia cordis uestri. hanc ergo circumcisionem iam sistens apostolus et hoc nouamen, illas quoque uetustates caerimoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee: et auertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caerimonias eius. sic enim et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos uestros odit anima mea. quodsi et creator omnia haec iam pridem recusauerat et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia apostoli consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa, qui euangelium Christi creatoris transferrent a nouitate praenuntiata a creatore ad uetustatem recusatam a creatore.\' [1.21] Ceterum si, qua nouum deum praedicans, ueteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem nouo nihil praescribit, sed de uetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? ut et psalmus ille praececinerat: disrumpam ua a nobis is uincula eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstitel\'unt reges terrae et magi stratus conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset seruandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum nouum et aemulum legis. ipsa enim dei nouitas atque diuersitas abstulisset non modo quaestionem ueteris et alienae legis uerum omnem eius mentionem. sed hic erat totus status quaestionis, quid, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conuersatio et disciplina nutabat. nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum uelamento, alii de nuptiis uel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. nam (si) fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inueniretur, uel quanto principalis. quodsi post apostolorum tempora adulterium ueritas passa est circa dei regulam, ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. nullam autem apostolici census ecclesiam inuenias, quae non in creatore christianizet. aut si hae erunt a primordio corruptae. quae erunt integrae? nimirum aduersariae creatoris. exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex euangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum, quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes. id est non de suis sensibus. quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari; ** nihil retractare oportebit. hoc enim cuneo ueritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur. [1.22] Sed quomodo funditus euertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur. relaxata praescriptionum defensione? accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, uel potius umbram et phantasma secundum Christum ipsius. per idque examinetur, per quod creatori praefertur. et utique erunt regulae certae ad examinandam dei bonitatem. sed prius est, ut inueniam illam et adprehendam. et ita ad regulas perducam. cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum et introitu causarum. cum quibus debuerat inueniri, exinde agens, quo agere habuit. erat enim iam et mors et aculeus mortis, delictum, et ipsa malitia creatoris. aduersus quam subuenire deberet alterius dei bonitas, t primae huic regulae diuinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut causa coepit. omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obuenticia et extranea reputentur ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. denique non minus et hic quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesiuimus, cur non a primordio sit reuelatus? quidni? qui per bonitatem reuelari haberet, si qui fuisset. non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi. quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt. et otium enim sui natura non nouit; hinc censetur, si agat. sic nec noluisse uidebitur exercere bonitatem, interim naturae nomine. natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit, ut, si cessauerit, non sit. sed cessauit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas: ergo non fuit naturalis bonitas, quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par. quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. nam ut a primordio non fuit, et in finem sine dubio non erit. potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius — (non) enim a primordio liberauit hominem — et uoluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam uoluntas subpressae bonitatis finis inuenietur malignitatis. quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis,, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? totum denique creatoris elogium in illum rescribetur, qui saeuitias eius i bonitatis suae mora iuuit. nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur, cum fit. homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum caespitem norunt. et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? si ut ex hoc melior inueniretur, quanto creator deterior haberetur. satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum uoluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in uexatione detinuit. quid de tali medico iudicabis, qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praeuaricatorem, quam non statim causae suae exhibuit; plane exhibiturus, si natura bonus et non accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aeuo deus et non a Tiberio, immo, quod uerius, a Cerdone et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius diuina bonitas in terris dedicaretur, [1.23] aliam illi regulam praetendo: sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas inrationalis deprehendatur. facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur quam ut bonum ratone desertum non pro malo iudicetur. nego rationalem bonitatem\', dei Marcionis iam hoc primo, quod in salutem processerit; hominis alieni. scio dicturos atquin hanc esse principalem \' et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis iri extraneos uoluntaria et libera effundatur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. cur ergo non a primordio hominem respexit. a primordio extraneum? cessando praeiudicauit cum extraneo nihil sibi esse. ceterum disciplinam diligendi extraneum uel inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam te ipsum. quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior, ut ministra et comite sua [id est indebita] prior. igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima, non habenti proprium hominem ac per hoc quoque exiguae? porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundauit? exhibe principalem rationem, et tunc uindica sequentem. nulla res sine ordine rationalis potest uindicari; tanto abest, ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet: nec secundus illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. tunc enim rationalis habebitur uel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur, cuius est res. quamcumque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. sicut in principali gradu, cum in rem suam exhibetur, rationalis erit si iusta sit, sic et in extraneum rationalis uideri poterit, si non sit iniusta. ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. pro extraneo uero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere seruo, ut domino eripiatur, ut alii uindicetur, ut aduersus caput domini subornetur, et quidem, quod indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis uiuens, sub ipsius adhuc plagis tremens? talis adsertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. non aliter ** deus Marcionis, inrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori aluminum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri inreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret inrationalis? non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tingitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine elemosynae et dilectionis operatur. quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, tam propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum? [1.24] Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita, opinor, et perfectus in omnibus: eritis enim perfecti quemadmodum pater uester, qui in caelis est. exhibe perfectam quoque bonitatem eius, etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis inuenitur neque rationalis. nunc et alio ordine traducetur: nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, quae, minor numero materiarum suarum, non in omnibus exhibetur. non enim omnes salui fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. pluribus uero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? quodsi plures salui non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. sicut enim bonitatis operatio est, quae facit saluos, ita malignitatis, quae non facit saluos. magis autem non faciens saluos, dum paucos facit, perfectior erit in non iuuando quam (in) iuuan lo. non poteris et in creatorem referre bonitatis in omnes defectionem. quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod tuo deo uindicas. usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori. quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectae bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos saluos facit, imperfectae salutis inuentos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus saluos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis? quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo adlectum? quod sciam, et caro tingitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaeuitur. sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus et culpae principatus animae potius adscribendus. cui caro ministri nomine occurrit. carens denique anima caro hactenus peccat. ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem. cuius Christus etsi non induit ueritatem. ut tuae haeresi uisum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. ipsum quod mentitus est illam, aliquid ei t debuit debuisse quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam uiuam; quis? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flauit: qui caro nunc, non qui anima. itaque si ita est. quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? si plena est gratia et solida misericordia, quae soli animae salutaris est, plus praestat haec uita, qua toti et integri fruimur. ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. erat et illud perfectae bonitatis, ut homo, liberatus in fidem dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saeui. at nunc et febriculas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris sed et scorpiis eius obiectus, in quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. tu tantummodo bonum deum praefers. non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris. [1.25] Quod adtinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequare, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conueniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo uerum et sola. iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris adpendicibus sensibus et adfectibus. quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem. nos uero [et] agnoscimus in creatore ut deo dignos, et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia, quae deo digna sint, constent. si aliquem de Epicuri schola deum adfectauit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet — hanc enim sententiam ruminans Marcion remouit ab illo seueritates et iudiciarias uires —: aut in totum inmobilem et stupentem deum concepisse debuerat — et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per Iesum? — aut et de ceteris motibus eum agnouisse. — et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario? ecce enim hoc ipso, quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curauerit, post tantum aeui senserit in hominis salutem, utique per uoluntatem, nonne concussibilis tunc fuit nouae uoluntati, ut et ceteris motibus uideatur obnoxius? quae enim uoluntas sine concupiscentiae stimulo est? [quis uolet quod non concupiscet?] sed et cura accedet uoluntati. quis enim uolet quid et concupiscet, et non curabit? igitur cum et uoluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcionis. nam et aduersarium sibi constituit: ipsum illud, aduersus quod et uoluit et concupiit et curauit, siue delictum siue mortem. inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum hominis, creatorem. porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine aduersario non erit. denique uolens et concupiscens et curans hominem liberare, hoc ipso iam aemulatur et eum, a quo liberat, aduersus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus liberat, in alia liberaturus. proinde autem aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea, quae aemulatur: ira discordia odium dedignatio indignatio bilis nolentia offensa. haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et adfectibus, per quos administratur aduersus creatorem, ne sic quoque inrationalis praescribatur, si careat et sensibus et adfectibus debitis. haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur. [1.26] At hic sufficit peruersissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi, quos in creatore reprehendunt. si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque uexat. utpote qui nec iudicem praestat, non inuenio, quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. quale est enim. ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non uindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus seueritatis et animaduersionis? cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? immo et permisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae uoluntatis. aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. nam et ultio fructus est irae et ira debitum offensae et offensa, ut dixi, comes frustratae uoluntatis. sed non ulciscitur; ergo nec offenditur, si non offenditur, ergo nec laeditur uoluntas eius, cum fit quod noluit fieri: et fit iam delictum secundum uoluntatem eius. quia non fit aduersus uoluntatem quod non laedit uoluntatem. aut si hoc erit diuinae uirtutis siue bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moueri tamen, si fiat, dicimus iam motum esse illum, qui noluit, et uane non moueri ad factum qui motus sit ad non faciendum. I quando noluit fieri; nolendo enim prohibuit. non autem et iudicauit nolendo fieri et idcirco prohibendo? non faciendum enim iudicauit et prohibendo pronuntiauit. ergo et ille iam iudicat. si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et prohibeat non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat uindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia (boni) aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit, malo autem parcere deum indignius sit quam animaduertere, et quidem deo optimo, qui non alias plane bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat. [1.27] Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non uindicando et absoluit non puniendo. o deum ueritatis praeuaricatorem, sententiae suae circumscriptorem! timet damnare quod damnat. timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mauult ostendere quid nolit quam probare. hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta. audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis:\' deus melior inuentus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. denique prohibet delinquere, sed litteris solis. in uobis est, si uelitis illi obsequium subsignare. ut honorem deo habuisse uideamini; timorem enim non uult atque adeo prae se ferunt Marcionitae, quod deum suum omnino non timeant. \'malus enim\', inquiunt, \'timebitur, bonus autem diligetur\', stulte, quem dominum appellas negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae? at quomodo diliges, nisi timeas non diligere? plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio. diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim con-, stat, non auctoritate, et adulatione. non potestate. quid denique adulantius quam delicta non exequi? age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum uitae omnibus, qui deum non timent? quid non frequentas tam sollemnes uoluptates circi furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? absit, inquis, absit! ergo iam times delictum et timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. aliud est, si eadem dei tui peruersitate quae non times obseruas, qua et ille quod non uindicat prohibet. — multo adhuc uanius, cum interrogati: quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum. qua? si ab oculis, nonne et hoc iudicio agitur? iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abicitur peccator, ut et hoc deo optimo competat. et quid erit abici, nisi amittere id, quod erat consecuturus. si non abiceretur, id est salutem? ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice. [1.28] Exitus autem illi abiecto quis? \'ab igni\', inquiunt, \'creatoris deprehendetur\'. adeone nullum habet elemeutum uel in hanc causam prouisum, quo peccatores suos uel sine saeuitia releget, ne illos dedat creatori? quid tunc creator? credo. sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus aduersarii sui parcat. o deum usquequaque peruersum, ubique inrationalem, in omnibus uanum, atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem uideo consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? si remissio delictorum est, quomodo uidebitur delicta dimittere qui non uidebitur retinere, quia, si retineret, iudicaret? si absolutio mortis est, quomodo absoluet a morte qui non deuinxit ad mortem? damnasset enim, si a primordio deuinxisset. si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generauit? iteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel factum est. si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo spiritus animae. signat igitur hominem numquam apud se resignatum, lauat hominem numquam apud se coinquinatum. et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exortem salutis? nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam. nisi tam uanus quam deus Marcionis. proinde. cum tantam sine sarcinam siue gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem, quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? quid non salute remunerat quam onerat uel exornat? quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur? [1.29] Quid dicam autem de disciplinae uanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? non tingitur apud illum caro. nisi uirgo, nisi uidua, nisi caeleps, nisi diuortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. uideamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae, adsertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione nouerimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus. sed suademus sanctitatem, seruantes et bonum et melius pro uiribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exerte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in crementum generis humani, quemadmodum et uniuersum conditionis in integros et bonos usus. non ideo autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam committunt, [tunc] nec uestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. sic nec matrimonii res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam: crescite et multiplicamini, quam et: non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstrosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit, unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere, qui modum aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet siluam. qui plantauit: is metet segetem, qui seminauit; is dicet: superest, ut et qui uxores habent sic sint atque si non habeant, cuius et retro fuit: crescite et multiplicamini: eiusdem finis, cuius et initium. non tamen ut accusanda caeditur silua, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. sic et conubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reseruata, cui cedendo praestaret esse. unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, aduersus ipsam facere sanctitatem, cui uidetur studere. materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. uacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diuersis probantur. sicut et uirtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum est? quae temperantia gulae in fame? quae ambitionis repudiatio in egestate? quae libidinis infrenatio in castratione? iam uero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. quomodo enim saluum hominem uolet quem uetat nasci. de quo nascitur auferendo? quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? quomodo diliget cuius originem non amat? timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. non erit humanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix? nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de uita, hic non admittit in uitam. nihil apud ambos de homicidio differt. sub utroque homo interficitur: sub altero iam editus, sub altero edendus. gratus esses. o dee haeretice. si esses, in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae diuinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. sed et totius opusculi series in hoc utique succedet. proinde. si cui minus quid uidemur egisse, speret reseruatum suo tempori. sicut et ipsarum scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur. LIBER SECVNDVS [2.1] Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\' Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse. — sic quoque, dum alium esse non constat — tanto qualemcumque sine controuersia haberi deceret, adorandum potius quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum. [uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut + ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat? [2.2] at nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis. ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est. o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui (in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\' infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte. qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.) iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit, cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus et scientiae quis demonstrauit ei? cui et apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit), quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei. mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus et inualidum dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei? aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non): obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\' [2.3] Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi. [2.4] Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum, promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum, utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit: et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret, sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis . possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum — iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia. cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua die autem ederitis, morte moriemini. benignissime enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuuaret obsequii. porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.\' [2.5] Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt, hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini. [2.6] Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente . institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat — ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ; constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.- [2.7] Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion: o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. (in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis. [2.8] Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum dei administratur. [2.9] Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris. hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset. [2.10] Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. sume planctum super principem Sor et dices: haec. dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, corona decoris — hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem optimum indutus es. sardium, topazium. smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, achaten, am ethystum, chrysolithum, beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium conditionum et excultus omni gloria angelica et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae , exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum. [2.11] Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum. [2.12] Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus: eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae in domino inuenta sit arbitratrix operum eius. [2.13] At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur. si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori. [2.14] Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'. amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum, ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur. ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse, iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat: postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum. impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas aetatis uerecundiam debentis. [2.15] Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat. [2.16] Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici; accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur, sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia, tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam propter t non respicientes et praestantiam propter merentes et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more. [2.17] Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion. de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla: notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere : non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro parcitur egenis cedendo locum, (cum) boui etiam terenti uincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur. [2.18] Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis. nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum + desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est. nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator, quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? et: quis exquisiuit ista de manibus uestris? sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris faciendo delinqueret. [2.19] Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et non comminuentur. redimet dominus animas seruorum suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant. [2.20] Sed enim sepiae isti, quorum (in) figuram illud quoque pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt. tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque, Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud auri et argenti, (si) sexcentorum milium operae per tot annos uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant. [2.21] Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem. opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit, diebus operare et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est. ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre neque cotidianum opus uideri potest neque humanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem. nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate. sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant. [2.22] Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum. adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset. non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet. nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non. quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio, nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et sollemnitates et dies festos et uestra sabbata dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum. % quae administranda praescripserat. [2.23] Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi, cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam (et) bono et iudici conuenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et numquam adlegetur. ceterum si ** idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat. [2.24] Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit, quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio, ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi, non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem et miserescentem. patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur, quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae, si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. et quia et Marcion defendit arborem bonam malos; quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et: ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria. quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus* ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat. non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli: discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israhel in duas partes, et non conuertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum, haec itaque definitio in omnibus aliam formam diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri ostendimus. [2.25] Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. (inclamat deus: Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum + domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi, ubicumque Adam, (et) ante euocationem uiseretur, tam latens quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel horti tui lepus aut furunculus non latet: (et) deum puta, de sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse. stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis audisset, [sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno uitae et uiuat in aeuum. interponens enim (et nunc\', praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit (nec) ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo, ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur, si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet ex ignorantia incertus et scire cupidus. an (et) hic sonus pronuntiationis necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium, nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et ille descendit, ut quod uellet efficeret. [2.26] Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis? \'immo>, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum. ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me. et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille. postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum. [2.27] Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille, qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium, dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\' dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-, gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis. et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis. nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si tamen saeuum. [2.28] Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si + non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster, sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster. sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit. deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum, nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis paucis amat. multa mendacio erunt necessaria. [2.29] Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars. bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antithesis retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso. magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare * quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses. ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo. LIBER TERTIVS [3.1] Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur. quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem, — ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed [decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum, qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae dicatus. [3.2] Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione. [3.3] \'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos? si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet, praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo, noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse. cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur? hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci per deum debuit., [3.4] Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere. alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum, ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit? quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est, nihil scilicet peracturus. [3.5] His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem. duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere. [3.6] Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur, ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam, quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset — sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum et prudentiam prudentiam; eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et \'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun: meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni. turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus. nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios. generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur: persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus, scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel. si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris. non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors. his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum, cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum. id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius ut alienum iudicauerunt. [3.7] Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum. et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genera et omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt: circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse uenturum. [3.8] Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi. qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur. non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur, ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte. dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-: niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint. quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt. sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I [3.9] In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n aedes dei super summos montes, utique Christus, — catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias uirtutum et potestatum — et uenient ad eum uniuersae nationes, et ibunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob, et adnuntiabit nobis uiam suam et incedemus in ea; ex Sion enim exibit lex et sermo domini ex Hierusalem, - haec erit uia nouae legis, euangelium, et noui sermonis, in Christo, iam non in Moyse — et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum, et reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et proselytorum, et concident machaeras suas in aratra et zibinas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia conuertent in studia modestiae et pacis, et non accipiet gens super gentem machaeram, utique discordiae, et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum. haec aut prophetata nega, cum coram uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum uocationis in nationes, a nouissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus adlectio est. etenim fidem istam apostoli induxerunt. [3.22] Habes et apostolorum opus praedicatum: quam tempestiui pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona, non bellum nec mala. respondet et psalmus: in omnem terram exiuit sonus eorum et in terminos terrae uoces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est: quique long\'e a iustitia mea. adpropinquauerunt iustitiae meae et ueritati. cum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiauerunt presbyteris et archontis et sacerdotibus Iudaeorum, an non? uel maxime. inquit, ut alterius dei praedicatores. atquin ipsius eiusdem. cuius scripturam cum maxime implebant: diuertite, diuertite, inclamat Esaias, excedite illinc et inmundum ne attigeritis, — blasphemiam scilicet in Christum — excedite de medio eius, - utique synagogae — separamini, qui dominica uasa portatis. iam enim secundum supra scripta reuelauerat dominus brachio suo sanctum, id est uirtute sua Charistum, coram nationibus, ut uiderent uniuersae nationes et summa terrae salutem. quae erat a deo. sic et ab ipso Iudaismo diuertentes, cum legis obligamenta et onera euangelica iam libertate mutarent, psalmum exequebantur: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum, postea certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; adstiterunt reges terrae et principes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. quae dehinc passi sunt apostoli? omnem, inquis. iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut aduersarii eius, quem praedicabant. et qui creator, si aduersarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius uerum et exprobrat? nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut uultis, neque exprobrasset quod ipse curasset: uidete, quomodo perit iustus, nec quisquam excipit corde, et uiri iusti auferuntur, nec quisquam animaduertit; a persona enim (in)iustitiae sublatus est iustus. quis, nisi Christus? uenite, inquiunt, auferamus iustum, quia inutilis est nobis. praemittens itaque et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros, tam apostolos quam et deinceps omnes fideles, prophetauit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel: dicit dominus ad me: pertransi medio portae in media Hierusalem et da signum Tau in frontibus uirorum. ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud ueram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam fore deo relaturos psalmus uicesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam, — quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat — et paulo infra: ate laus mihi in ecclesia magna in sexagesimo septimo: in ecclesiis benedicite domi. num deum, ut pariter concurreret et Micheae prophetia: non est uoluntas mea, dicit dominus, et sacrificia uestra non excipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est nationibus et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et benedictio et laus et hymni. quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse. [3.23] Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum. recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt. primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae + fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide an quod sequitur expunctum sit. abstulit enim dominus Sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum et ciuitatem dei. nam exinde apud illos destitit dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui Israhelis. fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque ad Iohannem; dehinc, cum ex perseuerantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: propter uos nomen meum blasphematur in nationibus, — ab illis enim coepit infamia — et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non (in) paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant, derelicta filia Sion est tamquam specula in uinea uel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israhel dominum non cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit et in indignationem prouocauit sanctum Israhelis. sic et machaerae condicionalis comminatio: si nolueritis nec audieritis mie, machaera uos comedet, probabit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: disperge eos in uirtute tua, qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: propter me haec, inquit, facta sunt uobis, in anxietate dormietis. satis uane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius. atquin Christum. inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus, ut aemulis, in crucem actum. sed ecce defensus ostenditur a creatore: et dati sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam adseuerauerant, et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem redemerant et a militibus falsum testimonium cadaueris subrepti. igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis — sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum — aut, si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius ludam, si aduersarium sui peremissent. certe, si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi ciuitates exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris inueniat, et alium contende uenisse. iam uero quale est, ut per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata. ipsa aula sua et arce calcata? an hoc magis adfectauit? plane deus zelotes. tamen uicit. erubesce, qui uicto deo credis. quid sperabis ab eo, qui se protegere non ualuit? aut enim per infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret. [3.24] \'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium>, et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam. hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus, a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem. qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae. nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur. cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite primum regnum dei, et haec adicientur uobis. ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis, imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant, unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium. cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset: quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit (uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi, inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens: uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae. auferemur enim in nubes obuiam domino secundum apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus, eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi, caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente, satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium, quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat. qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis: adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne! o praestigia magna etiam promissionis! LIBER QVARTVS [4.1] Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum iam euangelium eius prouocamus. quod interpolando suum fecit. et ut fidem instrueret, dotem Ii + quandam commentatus est illi. — opus ex contrarietatum oppositionibus \'Antithesis\' cognominatum et ad separationem legis et euangelii coactum — qua duos deos diuidens, proinde diuersos ut alterum alterius instrumenti uel, quod magis usui est dicere, testamenti, exinde euangelio quoque secundum antithesis credendo patrocinaretur. sed et istas proprio congressu comminus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo oportunius in ipso et cum ipso euangelio. cui procurant, retunderentur. quamquam tam facile est praescriptiue occurrere, equidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, nostrae iam antithesis aduersus Marcionem. atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in ueteri dispositione apud creatorem, alium in noua apud Christum. non nego distare documenta eloquii, praecepta uirtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diuersitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet, a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque sermonem. denique iudicabit, inquit, inter nationes et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per nouam legem euangelii et nouum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras in aratra. et zibinas, quod genus uenabulorum est, in falces, id est feros et saeuos quondam animos conuertunt in sensus probos et bonae frugis operarios. et rursus: audite me, audite, populus meus, et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in lucem nationum, quo iudicauerat atque decreuerat nationes quoque inluminandas per euangelii legem atque sermonem. haec erit et lex apud Dauid, inuituperabilis, qua perfecta, conuertens animam, utique ab idolis ad deum, hic erit et sermo, de quo idem Esaias: quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra. compendiatum est enim nouum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum. sed quid pluribus, cum manifestius et luce ipsa clarius nouatio praedicetur a creatore per eundem? ne rememineritis priorum et antiqua ne recogitaueritis — uetera transierunt, noua oriuntur — ecce facio noua, quae nunc orientur. item per Hieremiam: nouate uobis nouamen nouum et ne seueritis. in spinas et circumcidimini praeputia cordis uestri et alibi: ecce ueniet dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Aegypti. adeo pristinum testamentum temporale significat. dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur. nam per Esaiam: audite me, (inquit,) et uiuetis, et disponam uobis testamentum aeternum, adiciens sancta et fidelia Dauid, ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. ex genere Dauid secundum Mariae censum. eundem etiam in uirga, ex radice Iesse processura, figurate praedicabat. igitur si alias leges aliosque sermones et nouas testamentorum dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia: non est uoluntas mea in uobis, inquit dominus, et sacrificia uestra non excipiam de manibus uestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio ueniens ex innouatione diuersitatem ineat cum his, quorum fit, et contrarietatem ex diuersitate. sicut enim nihil demutatum quod non diuersum, ita nihil diuersum quod non contrarium. eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diuersitate, cuius fuerit demutatio ex innouatione. qui disposuit demutationem, iste instituit et diuersitatem; qui praedicauit innouationem, iste praenuntiauit et contrarietatem. quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid antithesis exemplorum distorques aduersus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et adfectionibus eius potes recognoscere? ego, inquit, percutiam et ego sanabo, ego, inquit, occidam et ego uiuificabo, condens scilicet mala et faciens pacem. quo etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae iubet et iubentem quae prohibet. cur ergo non et antithesis ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris, nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex diuersitatibus structum aemularum inuicem substantiarum? prius itaque debueras alium deum luminis alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis alium euangelii adseuersse. ceterum praeiudicatum est ex manifestis. cuius opera et ingenia per antithesis constant, eadem forma constare etiam sacramenta. [4.2] Habes hanc (ad) \'Antithesis\' expeditam a nobis responsionem. transeo nunc ad euangelii, sane non Iudaici sed Pontici, interim adulterati, demonstrationem, praestructuram ordinem. quem adgredimur. constituimus inprimis euangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus euangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis, [et postapostolicos] quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum. immo Christi, quae magistros apostolos fecit. denique nobis fidem ex apostolis Iohannes et Matheus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum ex uirgine, subplementum legis et prophetarum. uiderit enim. si narrationum dispositio uariauit, dummodo de capite fidei conueniat, de quo cum Marcione non conuenit. contra Marcion euangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque adfingere, cui nefas non fuit ipsum corpus euertere. et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris. sed per omnia congredi, malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest nam ex his commentatoribus, quos habemus, Lucam uidetur Marcion elegisse, quem caederet. porro Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine euangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instru-, menti destituta patrocinio antecessorum. exigeretur enim id quoque euangelium, quod Paulus inuenit, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in uacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset et non secundum illos euangelizaret. denique ut cum auctoribus contulit et conuenit de regula fidei, dexteras miscuerunt et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. igitur si ipse inluminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optauit; quanto magis eam euangelio Lucae expostulem, quae euangelio magistri eius fuit necessaria? [4.3] Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis Christianae sacramentum. ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque peruenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti. sed enim Marcion nactus epistolam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad ueritatem euangelii, simul et accusantis pseudoapostolos quosdam peruertentes euangelium Christi, conititur ad destruendum statum eorum euangeliorum, quae propria et sub apostolorum nomine eduntur uel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. porro etsi reprehensus est Petrus et Iohannes et Iacobus, qui existimabantur columnae, manifesta causa est: personarum enim respectu uidebantur uariare conuictum. et tamen cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat. proinde si et pseudoapostoli inrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem uindicantium et Iudaicos fastus. adeo non de praedicatione, sed de conuersatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. igitur distinguenda erunt singula. si apostolos praeuaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad euangelii deprauationem, Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. si uero apostoli quidem integrum euangelium contulerunt, de sola conuictus inaequalitate reprehensi, pseudoapostoli autem ueritatem eorum interpolauerunt et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros (non) passum est? quod Paulum inluminauit et ab eo Lucam? at si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam ita inundatione falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet uerum. aut si ipsum erit uerum, id est apostolorum, quod Marcion habet solus, id quomodo nostro consonat, quod non apostolorum. sed Lucae refertur? aut si non statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum est, iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum est. sed adulteratum de titulo quoque.\' [4.4] funis ergo ducendus est contentionis pari hinc inde nisu fluctuante: ego meum dico uerum, Marcion suum; ego Marcionis adfirmo adulteratum, Marcion meum. quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem. quod antiquius repperietur, et ei praeiudicans uitiationem, quod posterius reuincetur? in quantum enim falsum corruptio est ueri, in tantum praecedat necesse est ueritas falsum. prior erit res passione et materia aemulatione. alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probauerimus, Marcionis uero posterius, et nostrum ante uideatur falsum quam habuerit de ueritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam et editum et postremo id uerius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine euangelii ueritate, id est ante euangelii ueritatem. quod ergo pertinet ad euangelium interim Lucae, quatenus communio eius inter nos et Marcionem de ueritate disceptat, adeo antiquius Marcionis est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra ueritate desciit. quid nunc, si negauerint Marcionitae primam apud nos fidem eius aduersus epistolam quoque ipsius? quid, si nec epistolam agnouerint? certe \'Antithesis\' non modo fatentur Marcionis sed et praeferunt. ex his mihi probatio sufficit. si enim id euangelium, quod Lucae refertur penes nos, — uiderimus an et penes Marcionem — ipsum est, quod Marcion per Antithesis suas arguit ut interpolatum a protectoribus ludaismi ad concorporationem legis et prophetarum, quo etiam Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi quod inuenerat. nemo post futura reprehendit, quae ignorat futura. emendatio culpam non antecedit. emendator sane euangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora euersi Marcion solus et primus obuenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam, quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. nisi quod humanae temeritatis, non diuinae auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat euangelia, dum uitiat, cum, et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, siue ego, inquit Paulus, siue illi, sic praedicamus, et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi; non enim euersionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam euangelizator qui aliter euangelizauit. itaque dum emendat, utrumque confirmat: et nostrum anterius, id emendans quod inuenit, et id posterius, quod de nostri emendatione constituens suum et nouum fecit. [4.5] In summa: si constat id uerius quod prius, id prius quod (ab initio.) id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum. uideamus, quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philipenses Thesalonicenses Ephesii, quid etiam Romani de proximo sonent, quibus euangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. habemus et Iohannis alumnas ecclesias. nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Iohannem stabit auctorem. sic et ceterarum generositas recognoscitur. dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud uniuersas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id euangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime tuemur, Marcionis uero plerisque nec notum. nullis autem notum ut non eo damnatum? habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, quarum si censum requiras, facilius apostaticum inuenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore uel aliquo de Marcionis examine. faciunt fauos et uespae, faciunt ecclesias et Marcionitae. eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur euangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Iohannis dico atque Mathei, licet et Marcus quod edidit Petri adfirmetur, cuius interpres Marcus. nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. capit autem magistrorum uideri quae discipuli promulgarint. itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucae. atquin haec magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis dedicata. ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent • sine ulla doctrina magistrorum? igitur, dum constet haec quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? nam et competit ut, si qui euangelium peruertebant, eorum magis curarent peruersionem, quorum sciebant auctoritatem receptiorem. ideo et pseudoapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. in quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmauit non fuisse corrupta quae non putauit emendanda. denique emendauit quod corruptum existimauit. sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum. si enim apostolica integra decucurrerunt Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae eorum, ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diuersum et aemulum factum est apostolicis. igitur dabo consilium discipulis eius, ut aut et illa conuertant, licet sero, ad formam sui, *** quo cum apostolicis conuenire uideatur. nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie reuincuntur. aut erubescant de magistro suo utrobique traducto, cum euangelii ueritatem nunc ex conscientia tramittit nunc ex impudentia euertit. his fere compendiis utimur. cum de euangelii fide aduersus haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia ueritasfalsum praecedat necesse est et ab eis procedat, a quibus tradita est. [4.6] Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, euangelium Marcionis prouocantes, sic quoque probaturi adulteratum. certe enim totum quod elaborauit, etiam : antithesis praestruendo, in hoc cogit, ut ueteris et noui testamenti diuersitatem constitu(ens constitu)at proinde Christum ! suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et i prophetarum. certe propterea contraria quaeque sententiae suae I erasit, conspirantia cum creatore, quasi (ab) adsertoribus eius in-: texta, competentia autem sententiae suae reseruauit. haec conueniemus, haec amplectemur: si nobiscum magis fuerint. si Marcionis praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem i uitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reseruata. sic 1 habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique con-i dicione, quae ex utraque parte condicta sit. constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a deo quon- 1 dam ignoto reuelatus sit in salutem omnium gentium, alium, qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus, quandoque uenturus. inter hos magnam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam inter legem et euangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore: ceterum creatoris pronuntiandum, si administrauerit dispositiones eius, si impleuerit prophetias eius, si adiuuerit leges eius, si repraesentauerit promissiones eius, si restaurauerit uirtutes eius, si sententias reformauerit, si mores, si proprietates expresserit. huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris. [4.7] Anno quintodecimo principatus Tiberii proponit eum descendisse in ciuitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris, in quod de suo ante descenderat. ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? cur enim non et ista reprehendam, quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? plane semel dicta sint per quae iam alibi retractauimus: an descendens per creatorem, et quidem aduersus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens (descendisse) illum. uiderit enim, sicubi \'apparuisse* positum est. apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id, quod sine mora apparuit, descendisse autem dum fit uidetur et subicit oculos de facto. etiam ordinem facit atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu uel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisue descenderit; praeterea, quis uiderit descendentem, quis retulerit, quis adseuerauerit rem, utique nec adseueranti facile credendam. indignum denique, ut Romulus quidem ascensus sui in caelum habuerit Proculum adfirmatorem, Christus uero dei descensus de caelo sui non inuenerit adnuntiatorem, *** quasi non sic et ille ascenderit isdem mendacii scalis, sicut et iste descendit. quid autem illi cum Galilaea. si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem, dicente Esaia: hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nepthalim, et ceteri quimaritimam, etIordanis, Galilaea nationum. populus, qui sedetis in tenebris, uidete lumen magnum; qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super uos? bene autem, quod et deus Marcionis inluminator uindicatur nationum, quo magis debuerit, uel de caelo etsi descenderet, utique in Pontum potius descendere quam in Galilaeam. ceterum et loco et inluminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu uenisse se, non ut legem et prophetas dissolueret, sed ut potius adimpleret. hoc enim Marcion ut additum erasit. sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. prophetiam enim interim de loco adimpleuit: de caelo statim. ad synagogam. ut dici solet: \'ad quod uenimus, hoc age\\ Marcion: aufer etiam illud de euangelio: non sum missus nisi ad oues perditas domus Israhel, et: non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Israhelis uideatur. sufficiunt mihi facta pro dictis. detrahe uoces Christi mei: res loquentur. ecce uenit in synagogam: certe ad oues perditas domus Israhelis. ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israhelitis: certe, ut filios praefert. ecce aliis eum nondum impertit: certe, ut canes praeterit. quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris? et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae natiuitatis Romana archiua custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato iam pridem in hoc ipsum uel aliunde commendato cum hoc munere. stupebant autem omnes ad doctrinam eius. plane. quoniam, inquit, in potestate erat sermo eius, non quoniam aduersus legem et prophetas docebat. utique enim eloquium diuinum et uim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam legis et prophetarum. alioquin non stuperent, sed horrerent, nec mirarentur, sed statim auersarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedi. catorem, quia nec potuisset aduersus legem et prophetas docere et hoc nomine aduersus creatorem non praemissa diuersae atque aemulae diuinitatis professione. cum ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam uim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negauit, quam aduersus creatorem, quia non significauit. atque ita aut eius erit agnoscendus, secundum quem docuit, aut praeuaricator iudicandus, si secundum eum, aduersus quem uenerat, docuit. exclamat ibidem spiritus daemonis: quid nobis et tibi est, Iesu uenisti perdere nos; scio qui sis, sanctus dei. hic ego non retractabo, an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec Christum uocari oporteret, si non creatoris, — alibi iam de nominibus expostulatum est — at nunc discepto, quomodo hoc eum uocari cognouerit daemon, nulla umquam retro emissa praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti (et)iam ipsi suo creatori. quid autem iam tale ediderat nouae diuinitatis. per quod posset alterius dei sanctus intellegi? tantum quod synagogam introgressus et nec sermone operatus (erat) aliquid aduersus creatorem? sicut ergo quem ignorabat nullo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnouit. nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse et Iesum nomen domini esse in filio Naue. haec et ab angelo exceperat secundum nostrum euangelium: propterea quod in te nascetur uocabitur sanctum, filius dei, et uocabis nomen eius Iesum. sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis — licet daemon tamen — magis quam alienae et nondum satis cognitae. nam et praemisit: quid nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, (sed) ad quem pertinent spiritus creatoris. nec enim dixit: \'quid tibi et nobis\'? sed \'quid nobis et tibi\'? se deplorans et sorti suae exprobrans. quam iam uidens adicit: uenisti perdere nos. adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saeui dei filium agnouerat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. quorsum hunc locum praemisimus? ut Iesum et a daemone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris. \'atquin\', inquis, \'increpuit illum Iesus). plane, ut inuidiosum et in ipsa confessione petulantem, ut male adulantem, quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum uenisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari uolebat. aut cur eum increpuit? si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus nec dei sanctus omnino; si quasi ex parte mentitum, quod eum legum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non aestimantem, quod ignorabat aestimandum: alium legum et alterius dei sanctum. quodsi uerisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter quem alium daemon agnouisse non poterat, et Iesus eum confirmauit, quem agnouerat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem. [4.8] Nazaraeus uocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris. unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant per eum. nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati sunt super niuem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris, (in) quas apud Nazareth descendit, uitando Archelaum, filium Herodis. hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita Christo creatoris per -prophetas emancipata. ceterum prophetarum erit Christus, ubicumque secundum prophetas inuenitur. et tamen apud Nazareth quoque nihil noui notatur praedicasse, dum alio merito [unius prouerbii] eiectus refertur. hic primum manus ei iniectas animaduertens necesse habeo iam de substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem uiolentia plenum detentus et captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. nam etsi per medios euasit, sed ante iam uim expertus et postea dimissus, scilicet soluto, uti adsolet, tumultu, uel etiam inrupto, non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset. tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res etiam saecularis sapientiae digna sententia est. ad summam: et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam uera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. ipse igitur est Christus Esaiae, remediator ualitudinum: hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et langores portat. portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere. sufficit interim mihi generalis repromissio. quodcumque curauerit Iesus, meus est. ueniemus tamen et ad species curationum. Ceterum et a daemoniis liberare curatio est ualitudinis. itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum testimonio excedebant uociferantes: tu es filius dei. cuius dei, uel hic pareat. (sed proinde increpabantur et iubebantur tacere\'. proinde enim Christus ab hominibus, non ab spiritibus inmundis uolebat se filium dei agnosci, ille Christus dumtaxat, cui hoc congruebat, quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. illius erat praeconium inmundi spiritus respuere, cui sancti abundabat. porro qui numquam fuerat adnuntiatus, si tamen uolebat agnosci, — frustra autem uenerat, si nolebat — non esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscumque substantiae, quia propriae non habebat qui in aliena descenderat. iam nunc et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et diuulgari prae timore; nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira saeuitia iudicia uindicta damnatio. sed et daemonia timore utique cedebant, — ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi — et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. aut numquid ideo increpabat, quia timebatur, nolens timeri? et quomodo ea uolebat excedere, quod nisi timore non facerent? cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere, cecidit et in aliam praeuaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. In solitudinem procedit. sollemnis et huiusmodi regio creatoris. oportebat sermonem illic quoque uideri in corpore, ubi egerat aliquando et in nube. competebat et euangelio habitus loci, qui placuerat et legi. capiat itaque iocunditatem solitudo; hoc Esaias promiserat. detentus a turbis: oportet me, inquit, et aliis ciuitatibus adnuntiare regnum dei. ostenderat iam alicubi deum suum? non puto adhuc usque. sed [de] his loquebatur, qui alium quoque deum nouerant? nec hoc credo. ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi nouerant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portendebat, quem solum sciebat notum eis, qui audiebant. [4.9] De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei — non enim simplex factum uideri potest de quo argumentum processurum erat — dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium: ne time, abhinc enim homines eris capiens? hoc enim dicto intellectum illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse, qui per Hieremiam pronuntiarat: ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet. denique relictis nauclis secuti sunt eum, ipsum intellegentes, qui coeperat facere quod edixerat. aliud est, si adfectauit de nauiculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem aduersus antithesis nihil proficere proposito Marcionis quam putat diuersitatem legis et euangelii. ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione nouae legis et noui sermonis et noui testamenti. sed quoniam adtentius argumentatur apud illum suum nescio quem ouvTaXawutopov (commiseronem) et auvp.iao6(x=vov (coodibilem) in leprosi purgatione, non pigebat ei occurrere et inprimis figuratae legis uim ostendere, quae in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio summouendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque uetat sumere; participari enim stigmata delictorum quasi ex contagione, si qui se cum peccatore miscuerit. itaque dominus, uolens altius intellegi legem per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non destruens sed magis exstruens quam pertinentius uolebat agnosci, tetigit leprosum. a quo et si homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet: ita non praescribetur illi, quod debuerit legem obseruare et non contingere inmundum, quem contactus inmundi non erat inquinaturus. hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro. si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari qui corpus non habebat, quod inquinaretur? phantasma enim inquinari non posset. qui ergo inquinari non poterat, ut phantasma, iam non uirtute diuina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate, nec contempsisse uideri potest inquinamentum, cuius materiam non habebat: ita nec legem destruxisse qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione uirtutis euaserat. Si autem Heliseus. prophetes creatoris, unicum leprosum Naaman Syrum ex tot leprosis Israhelitis emundauit, nec hoc ad diuersitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israheliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus emundare non ualuerat: Syro facilius emundato significat t per nationes emundationis in Christo, lumine earum, quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent: idolatria blasphemia homicidio adulterio stupro falso testimonio fraude. quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane lauit, simul ut et totius hebdomadis caneret expiationem et quia unius lauacri uis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris sicut sermonem compendiatum ita et lauacrum. nam et hoc opponit Marcion: Heliseum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum uero uerbo solo, et hoc semel functo, curationem statim repraesentasse. quasi non audeam et uerbum ipsum in substantiam creatoris uindicare: nullius rei non ille potior auctor, qui prior. incredibile plane, ut potestas creatoris uerbo remedium uitii unius operata sit, quae uerbo tantam mundi molem semel protulit. unde magis dinoscitur Christus creatoris quam ex uerbi potestate? sed \'ideo alius Christus, quia aliter quam Heliseus, quia potentior dominus famulo suo\\ quid constituis, Marcion? proinde res agi a seruis, quemadmodum ab ipsis dominis? non times, ne in dedecus tibi uertat, si ideo Christum negas creatoris, quia potentior fuerit famulo creatoris, quia ad Helisei pusillitatem maior agnoscatur, si tamen maior? par enim curatio, licet distet operatio. quid amplius praestitit tuus Christus quam meus Heliseus? immo quid magnum praestitit Christi tui uerbum, cum id praestiterit, quod fluuius creatoris? Secundum haec cetera quoque occurrunt. quantum enim ad gloriae humanae auersionem pertinebat, uetuit eum diuulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri: uade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses. argumenta enim figurata utpote prophetae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem uerbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. itaque adiecit: ut sit uobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissoluere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse, qui morbos et ualitudines eorum suscepturus adnuntiabatur. hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. nam (ut bonus\', inquit, (praeterea (ut) sciens omnem, qui lepra esset liberatus, sollemnia legis executurum, ideo ita praecepit\'. in uanum ergo descendit quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. atquin, quasi sciens formam eorum, magis ab ea auertendos praeuenire debuerat, si in hoc uenerat. quid tum? perseuerauitne in bonitate, id est permissione legis. an non? si enim bonus perseuerauit, nusquam destructor erit legis nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione, per quam alterius dei uindicatur. si non perseuerauit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium [postea collocauit apud illos in curatione leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. malus iam, quando legis euersor, si bonus, cum legis indultor. sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmauit. nemo enim malo obsequi patitur. ergo et sic malus, si obsequium legi malae indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor aduenit. proinde si ut sciens omnem, qui lepra liberatus esset, ita facturum, ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. cur enim non tacuit. ut homo solo suo arbitrio legi oboediret? tunc enim aliquatenus posset uideri patientiae suae praestitisse. sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. cuius iam testimonii, nisi legis adsertae? certe nihil interest. quomodo firmauerit legem, siue qua bonus siue qua superuacuus, siue qua patiens siue qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. ecce praecepit legem impleri. quocumque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam: non ueni legem dissoluere, sed adimplere. quid ergo tibi fuit de euangelio erasisse quod saluum est? confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius uocem domini de euangelio eradicasse quam nostros iniecisse. [4.10] Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. uidebit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. quam sublimitatem et quam gloriam? conualescite, manus dimissae et genua dissoluta — hoc erit paralysis —; conualescite. ne timete, non otiose iterans (conualescite') nec uane subiungens \'ne timete\', quoniam cum redintegratione membrorum uirium quoque repraesentationem pollicebatur: exurge et tolle grabattum tuum, simul et animi uigorem ad non timendos qui dicturi erant: quis dimittet peccata nisi solus deus? habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam et eorum, quae medicinam sunt secuta. pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam: quoniam, inquit in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse auferet. nam et in primore ex ipsius domini persona: etsi fuerint delicta uestra tamquam roseum, uelut niuem exalbabo, etsi tamquam coccinum, uelut lanam exalbabo, in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. etiam Micheas de uenia delictorum: quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis hereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram suam, quia t uoluit et misericordiae; auertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra et demerget in profundum maris peccata nostra. sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris adfectus. uideo Niniuitas scelerum ueniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, qui a primordio egit in patris nomine. lego et Nathan prophetam agnoscenti Dauid delictum suum in Uriam dixisse: et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idolatriae et sanguinis Nabuthae, ueniam meruisse paenitentiae nomine, (et) Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. quid de ipso populo retexam, totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo, qui mauult misericordiam quam sacrificium et peccatoris paenitentiam quam mortem. prius est igitur, neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis nouam istam Christi, noui scilicet, benignitatem, si probaueris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. sed et peccata dimittere an eius possit esse, qui negetur tenere, et an eius sit absoluere, cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere, in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi malumus admonere quam retractare. De filio hominis duplex est nostra praescriptio: neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non uere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus ex homine, uel patre uel matre. atque ita discutiendum, cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. si ex deo patre est, utique non ex homine; si non est ex homine (patre), superest, ut ex homine sit matre; si ex homine (matre,) iam apparet. quia ex uirgine. cui enim homo pater non datur nec uir matri eius deputabitur. porro, cui uir non deputabitur uirgo est. ceterum duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non uirgo sit mater. habebit enim uirum, ut uirgo non sit, et habendo uirum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. talem, si forte. Castori aut Herculi natiuitatem fabulae tradunt. si haec ita distinguntur, id est si ei matre filius est hominis, quia ex patre non est, ex matre autem uirgine, quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae, quem concepturam uirginem praedicat. qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque (martris neque) patris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est, mendacium admiserit qui se quod non erat dixit. unum potest angustiis tuis subuenire: si audeas aut deum tuum, patrem Christi, hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut uirginem hominem negare. quod nec Valentinus quidem fecit. quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danihelem? nonne sufficiet ad probationem prophetici Christi ? cum enim id se appellat, quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi, in quem praedicabatur. nominum communio simplex, si forte, uideri potest, — et tamen nec Christum nec Iesum (eum) uocari debuisse defendimus diuersitatis condicionem tenentes — appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obuenit, in tantum difficile est, ut et ipsa concurrat super nominis communionem, — ex accidenti enim proprio est — maxime cum causa non conuenit, [eadem] per quam deueniat in communionem. atque adeo. [si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem. et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. ergo] cum appellatio propria est eius, in quo habet causam, si et alii uindicetur, in quo est communio nominis, [non etiam appellationis] suspecta iam fit communio nominis quoque in eo, cui uindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur, ut unus [idemque] credatur qui et nominis et appellationis capacior inuenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. nec alius erit capacior utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis. Iesus scilicet creatoris. hic erit uisus Babylonio regi in fornace, cum martyribus suis quartus. tamquam .\'-\'....... filius hominis, idem ipsi Daniheli reuelatus directo filius hominis, ueniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat. Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. nam cum Iudaei, solummodo hominem eius intuentes necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit, habere eum potestatem dimittendi delicta. quando et filium hominis nominans hominem nominaret, nisi quia ideo ipsa uoluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danihelis repercutere, ut ostenderet esse et hominem, qui delicta dimitteret? illum scilicet solum filium hominis apud Danihelis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem ac per eam utique et dimittendi delicta, — qui enim iudicat et absoluit — ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicauit, dum absoluit. ad haec quodcumque diuersa pars fuerit argumentata quale sit, dispice. nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium uirginis concedat. quodsi et auctoritas diuina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam breuissime de substantia corporis aduersus phantasmata Marcionis. si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. plane facilius inuenias hominem natum cor non habere uel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum. [4.11] Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab aduersario legis adlectum extraneum legis et ludaismi profanum. excidit ei uel de Petro, legis homine et tamen non tantum adlecto sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre; nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. atquin probauit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. si enim male ualentes uoluit intellegi ethnicos et publicanos, . quos adlegebat sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam quasi ad malam ualitudinem remediandam, in qua qui agebant bene ualebant, quibus medicus necessarius non erat. quale est autem, ut similitudinem medici proposuerit nec impleuerit? nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem et ab illo potius medicum Christum. hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Iohannes uenit in medium? subito Christus, subito Iohannes. sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. sed de Iohanne cetera alibi. ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. nunc illud tuebor, ut demonstrem et Iohannem Christo et Christum Iohanni conuenire, utique qua prophetae creatoris Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, Iohannes ordinem frustra frustratus. si enim nihil omnino administrasset Iohannes, secundum Esaiam uociferator in solitudinem et praeparator uiarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Iohannis adsidue ieiunantium et orantium prouocasset, quia, si qua diuersitas staret inter Christum et Iohannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, uacaret prouocationis intentio. nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diuersae diuinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter ae non conuenirent, non conuenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. adeo Iohannis erat Christus et Iohannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis praedicatores et magistri. si Christus - reiecisset Iohannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos diuinitatem, — at nunc, humi liter reddens rationem, quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea uero ieiunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusauit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Iohannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, [tempori Iohannis eam praestans] ut tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus: ipse tamquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deuersio eius ad summum usque eius, qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem: exultet, inquit, anima mea in domino; induit enim me indumentum salutaris et tunicam iocunditatis, uelut sponso circumposuit mihi mitram, uelut sponsae **. in se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum: et circumpones tibi omnes eos uelut ornamentum sponsae. hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex uocatione gentium arcessit, si quidem legisti: ueni, sponsa, de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis uocabulo est penes Graecos; de idolatria enim sibi sponsabat ecclesiam. nega nunc te dementissimum, Marcion. ecce legem tui quoque dei impugnas. nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma seruat. quid itaque Christum eius sponsum facis? illius hoc nomen est, qui masculum et feminam coniunxit, non qui separauit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione, qua uidetur noua et uetera . discernere. inflatus es utribus ueteribus et excerebratus es nouo uino, atque ita ueteri, id est priori euangelio, pannum haereticae nouitatis adsuisti. in quo aliter creator, uelim discere. cum per Hieremiam praecipit: nouato uobis nouamen nouum, nonne a ueteribus auertit? cum per Esaiam edicit: uetera transierunt. ecce noua, quae ego facio, nonne ad noua conuertit? olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub unius [dei] et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et uetera et noua. nam et uinum nouum is non committit in ueteres utres, qui nec ueteres utres habuerit, et nouum additamentum nemo inicit ueteri uestimento, nisi cui non defuerit et uetus uestimentum. ille non facit quid, si faciendum non est. qui (non) habeat, unde faciat, si faciendum esset. itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se euangelii nouitatem separare a legis uetustate, suam demonstrabat et illam, a qua separabat. alienorum separatio non fuisset notanda, quia nemo alienis sua adiungit, ut ab alienis separare possit. separatio per coniunctionem capit, de qua fit. ita quae separabat et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. et tamen, si concedimus separationem istam, per l\'eformationein, per amplitudinem, per profectum. sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine, sic et euangelium separatur a lege, dum prouehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum. diuersum, sed non contrarium. nec forma sermonis in Christo noua. cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo (septimo) uenit psalmo: aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata. id est edisseram quaestiones. si hominem alterius gentis probare uoluisset, utique de proprietate loquelae probaret. , [4.12] De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaesti- onem consistere potuisse, si non deum sabbati circumferret Christus. nec enim disceptaretur, cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique nouemus ad omnem argumentationem aduersarii ex aliqua noua Christi institutione nitentem. haec iam definitio stabit: ideo de nouitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de nouitate diuinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum ***, nec posse retorqueri ex ipsa nouitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam diuinitatem, quando et ipsam nouitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam peruersas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. cetera de sabbato ita dirigo: si sabbatum Christus interuertit, secundum exemplum fecit creatoris, si quidem in obsidione ciuitatis Hierichonis circumlata per muros arca testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. et tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur. etiam si odio insecutus est sollemnissimum Iudaeorum diem ut Christus non Iudaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae: neomenias et sabbata uestra odit anima mea. sed et haec quoque, (quo)modo dicta sint, scimus. adhibenda tamen in hac specie etiam abrupta defensio est aduersus abruptam prouocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua uisa est destruere sabbatum Christi disciplina. esurierant discipuli ea die, spicas decerptas manibus effrixerant, cibum operati ferias ruperant. excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant Pharisaei. Marcion captat statum controuersiae quasi — ut aliquid ludam cum mei domini ueritate — \'scripti et uoluntatis\'. de scriptura enim sumitur creatoris et de Christi uoluntate color, quasi ** de exemplo Dauid, introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. meminerat enim et ille hoc priuilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse compertus est, ueniam ieiunii dico. cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. bene igitur, quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita uolunt dici, destructione; bene, quod et adfectum creatoris expressit in sabbati non ieiunandi honore. denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset aduersus statum \'scripti et uoluntatis\' creatoris. sed quoniam discipulos non constanter tuetur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati seruat non contristandi quam uacandi, quoniam Dauid comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in uenia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde obseruant Pharisaei, si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua noui dei professorem. fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium t Christum nusquam praedicatum. in totum autem errabant Pharisaei circa sabbati legem, non animaduertentes condicionaliter deum indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. nam cum de die sabbati dicit: omne opus tuum non facies in ea, dicendo (tuum) de humano opere definiit, quod quisque ex artificio uel negotio suo exequitur, non de diuino. opus autem salutis et incolomitatis non est hominis, sed dei proprium, sicut et rursus in lege: non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae, quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen. quod facturus fuerat et Christus homo, qua et deus. in hunc ergo sensum legis inducere uolens illos per manus arefactae restitutionem, interrogat: licetne sabbatis benefacere an non? animam liberare an perdere? ut id operis permittens, quod pro anima facturus esset, admoneret eos quae opera lex sabbati prohiberet, humana scilicet, et, quae praeciperet, diuina scilicet, quae fierent animae omni, dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. quod etiam si destruxisset merito qua dominus, magis ille, qui instituit. sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichonem sabbatum a creatore destructum. nam et illud opus dei erat, quod ipse praeceperat et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. sed et si odium alicubi sabbatorum professus est, (uestra sabbata\' dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrabat populus, plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecumque disciplina eius agerentur, alium statum fecit: quae per eundem postea propheten uera et delicata et non profananda pronuntiat. ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit, et supra in causa discipulorum pro anima operatus — esurientibus enim solatium cibi indulsit — et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens: non ueni dissoluere legem, sed adimplere, si Marcion hac uoce * os ei obstruxit. adimpleuit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, dum operum differentiam inluminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio -sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet diuina praesi) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant. quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti. [4.22] Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent, quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus. sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscumque alios secum angelum ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit. [5.3] Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in) uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret. necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant. id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem. tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. \'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur. cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit: maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico: eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat, secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit. ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum est. [5.4] Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur. adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, alium super omnem principatum generans uim dominationemet omne omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.] cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit. [5.5] Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant — sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. euangelizatur enim bonorum, id est gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus utatur competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus. nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. si haec creatoris sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit: nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet, ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ? ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo. etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei? quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est: qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur. [5.6] Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari. [5.7] Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, qui Christum in lumen nationum repromisit quique se lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus ex hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\' sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\' tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem. quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'. uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super iracundiam uestram; nolite communicare operibus tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum, et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis; separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: et potum dabatis sanctis meis uinum, quod prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae. similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu (ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur: honora patrem et matrem; et parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini: audisti enim et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui, in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat? [5.19] Soleo in praescriptione aduersus haeresis: omnes de testimomio temporum compendium figere, priorem uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. hoc nunc probabit et apostolus dicens: de spe reposita ia caelis quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod peruenit ad uos sicut et in totum mundum. nam si iam tunc traditio euangelica ubique manauerat, quanto magis nunc? porro, si nostra est quae ubique manauit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum repleuit, illius scilicet dei euangelio, qui et hoc cecinit de praedicationibus eius: in omnem terram exiit sonus eorum et in terminos orbis uerba eorum. Inuisibilis dei imaginem ait Christum. sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: dominum nemo uidebit et uiuet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris, per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita, — haec enim Marcioni displicere oportebant — non utique tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes. quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? unde (autem) ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis, quae Marcion detraxit, conditis in Christo in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus: nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? aut si haec pseudoapostoli nostri et Iudaici euangelizatores de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion. qui nihil condidit. ceterum quale est, ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit? cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem, cuius nouissime fuerant? conciliari enim extraneo possent. reconciliari uero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam colentes conditionem aduersus creatorem. sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse - ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia —, non propterea et in totum mentionem corporis transferens a substantia carnis. nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem. utique in eo corpore, in quo mori potuit, per carnem mortuus et non per ecclesiam, plane propter ecclesiam corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, — non secundum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum - longum est quidem et alterius operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae uiribus et philosophiae regulis constent, sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, deum inferens [nec] hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra, ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat, et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus philosophis, et haereticis et ethnicis ipsis. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. hac simplicitate ueritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo uiuificat donans delicta nobis, non possumus credere ab eo donari delicta, in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit: nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neom-eniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? de lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit, edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. ergo et umbra eius, cuius et corpus, id est et lex eius, (cuius) et Christus. «egrega alii deo legem et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cuius umbra est, separare. manifeste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos taxat, qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum — ne attigeris, ne gustaueris - uolentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat. quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. denique hanc disciplinam — secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum - deputauit in eos, qui caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur [in Christum] ad initium reuocata, etiam differentia escarum. cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui, cum uetera praedicaret transitura noua facturus uniuersa, mandans etiam: nouate uobis nouamen nonum, iam tum docebat exponere ueterem hominem et nouum induere. [5.20] Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii ei fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat aliqui uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate sententiae, quae\' tantam efficeret etiam animorum uarietatem. sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum in diuersitate proponen, unum tamen Christum et unum eius deum quocumque consilio praedicatum confirmat et ideo: nihil mea, inquit, siue causatione eine ueritate Christus adnuntietur, quia unus adnuntiabatur siue ex cauastione siue ex ueritate fidei. ad fidem enim praedicationis retulit mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium. quorundam uera, id est simplex, quorundam nimis docta. quod cum ita sit, apparet eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. nans si alius longe at apostolo induceretur, fecisset diuersitatem nouitas rei. nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, eum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. quo nac hic apostolus de diuersitatis denotatione et increpatione tacuisset. ita, cum diuersitas ne taxatur quidem, nouitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari sibi apostolum, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dioit quod in effigie dei constitutus. n.on rapinam existimauit pariari deo, sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inuentus homo, non substantia, id est non carne. quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quo. que accedant. bene autem, quod et alibi Christum imaginem dei inuisibilis appellat. numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec homo uere fuit in effigie hominis constitutus? utrobique enim ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati uindicabuntur. quodsi in effigie et in imagine (dei,) qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem inuentum. nam et \'inuentum* ratione posuit, id est certissime hominem. quod enim inuenitur, constat esse. sic(ut) et deus inuentus est per uirtutem, sic et homo per carnem, quia nec \'morti subditum\' pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis. non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem colluctationis, quam imaginariam (in) phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto nec uirtute functo in passione sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat? quae et supra numerat: gloriam carnis in nota circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, Pharisaeae candidae dignitatem. haec nunc detrimento sibi deputat: non deum, sed stuporem Iudaeorum. haec et si stercora existimat, prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam, quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet per Christum, ex deo. \'ergo,\' inquis, 'hac distinctione lex non ei deo erat Christi.\' subtiliter satis. accipe itaque subtilius. cum enim dicit: non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset (per ipsum\' de alio, quam cuius fuit lex. N Noster, in quit, municipatus in caelis. agnosco ueterem ad Abraham promissionem creatoris: et faciam semen tuum tamquam stellas in caelo. ideo et stella a stella differt in gloria. quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. quomodo enim transfigurabitur, si nullum erit? aut si de eis dictum, qui in aduentu domini deprehensi in carne demutare habebunt, quid facient (qui primi resurgent\'? non habebunt de quo transfigurentur? atquin cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obuiam domino. si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.\' [5.21] Soli huic epistolae breuitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis euaderet. miror tamen, cum ad unum\' hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recu sauerit. adfectauit, opinor, etiam numerum epistolarum interpolare. Memento, inspector, quod ea, quae praetractata sunt retro, de apostolo quoque probauerimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic superuacuam existimes itera- tionem, qua confirmauimus rem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempori ista. si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/tertullian-adversus-marcionem-latin/