ADVERSUS HERMOGENEM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Tertullian · c. AD 155–220 Source: Open Greek and Latin project, stoa0275.stoa004.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 1 TO 30 III. ADVERSVS HERMOGENEM [1] Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. in quantum enim ueritatis regula prior, quae etiam haeresis futuras renuntiauit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haeresis praeiudicabuntur, [qua est] quae futurae ueritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermogenis autem doctrina tam nouella est, *** denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet et impudentiam constantiam deputet et maledicere singulis officium bonae conscientiae iudicet. praeterea pingit materia communicare possem, si uellem. cum enim non extat proprium uocabulum eius rei, cui commune uocabulum adscribitur, quando non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi. ita Hermogenes, et si materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret. [25] Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura. unam, quam in principio deus fecit, aliam [materiam] ex qua fecit, de qua dictum sit: terra autem erat inuisibilis et rudis. utique si quaeram, ei duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur hanc, quae facta sit, ex illa. ex qua facta est, uocabulum deriuasse, quia ueri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a sobole uocitari. hoc si ita est, alia nobis obuoluitur quaestio, an competat terram hanc. quam deus fecit, ex illa, ex qua fecit, cognomentum deriuasse. audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos terram quidem illam informem et inuisibilem et rudem fuisse, hanc uero nostram uideo et formam et conspectum et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea, ex qua facta est. porro aliud facta non potuit cum ea de nomine sociari, a cuius condicione desciuerat. si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen, alienum et statu suo extraneum. sed materia facta, id est haec terra, habuit cum sua origine consortium nominis sicut et generis. non adeo. nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non argillam uocabo sed testam, et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo sed electrum. a cuius habitu quid diuertit, pariter et a uocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate. quam autem transierit de statu terrae illius [id est materiae ista terra, uel eo palam est, quod haec apud Genesim testimonium boni accepit: et uidit deus quia bonum, illa autem apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. postremo si ideo haec terra, quia et illa, cur non et materia haec quoque. quia et illa? immo et caelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae uocari debuerunt. satis ista de terrae nomine, in quo materiam intellegi uoluit. quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente, nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseueranti de alio orbe credendum est, auctore Theopompo. sed et deos multos idem refert. [26] Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit; sicut et caelum primo factum professa: in principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit et separauit inter aquam, quae erat infra firmamentum et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum caelum, ipsum, quod in primordio fecerat. proinde et de homine...: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: et finxit deus hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam. et utique sic decet narrationem inire: praefari primo, postea prosequi; nominare, deinde describere. alioquin uanum, si eius rei, cuius nullam praemiserat mentionem. id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit, ante enarrauit, qualis esset, quam an esset ostendit, figuram deformauit, nomen abscondit. at quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit, cuius institutionem simulque nominationem praemisit? quam denique integer sensus est: in principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat inuisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime dixerat? nam et \'autem\' ipsum uelut fibula coniunctiuae particulae ad conexum narrationi adpositum est: \'terra autem.\' hoc enim uerbo reuertitur ad eam, de qua supra dixerat, et alligat sensum. adeo aufer hinc \'autem\', et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum uideri: terra erat inuisibilis et rudis. [27] Sed tu supercilia, capitis nutu digiti adcommodato, altius tollens et quasi retro iactans: \'erat\' inquis; quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. at ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re posse dici \'erat\', etiam de ea, quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit et quae materia non sit. omne enim, quod habet esse. (unde) unde habet, siue per initium siue sine initio, hoc ipso, quod \'est\', etiam \'erat\' dicetur. cui competit prima uerbi positio in definitionem, eidem etiam declinatio uerbi decurret in relationem. \'est\' definitionis caput. \'erat\' relationis facit. haec sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium uerborum torquentes in quaestionem. magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. sane discutiendum, an ei competat inuisibilem et rudem fuisse, quae facta est, an ei, ex qua facta est, ut eiusdem sit \'erat\', cuius et quod erat. [28] Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. nam si nuda materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique inuisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras uolet in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae uisibiles sunt, — hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, uidetur — nedum deo. et utique, si inuisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut inuisibilis latebat? aut si hoc a deo reuelatum est, probare debet. sic et an rudis dici potuerit, expostulo. certe enim rude illud est, quod imperfectum est. certe imperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, imperfectum (est.) certe, inquis. ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit. etiam rudis non fuit. initium non habens. quia facta non fuit, caruit et rudimento. initii enim accidens est rudimentum. terra uero, quae facta est, meruit et rudis dici. statim enim ut facta st, habuit imperfectae locum, ante perfectionem, [29] siquidem omnia opera sua deus consummauit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum. dehinc exornatis uelut dedicans. nam et lumen non statim splendore solis impleuit, et tenebras non statim solatio lunae t.emperauit, et caelum non statim sideribus stellisque signauit, et maria non statim beluis frequentauit, et ipsam terram non statim uaria fecunditate dotauit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in uacuum esse suppleuit. sic enim et Esaias: non in uacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari. postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat inuisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso, quod inuisibilis, ut nec uisui perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa, inuisibilis uero, ut adhuc aquis tamquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius, caro nostra, producitur. nam et Dauid ita canit: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illo; ipse super maria fundauit eum et super flumina praeparauit eum. segregatis enim aquis in cauatiorem sinum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. exinde itaque et uisibilis efficitur dicente deo: congregetur aquain congregatione una, et uideatur arida. (uideatur,) inquit, non \'fiat.\' iam enim facta erat, sed, inuisibilis usque tunc, uideri sustinebat. \'arida\' autem, quod erat futura ei diuortio humoris, iam terra: et uocauit deus aridam terram, non materiam. sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: fruticet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. item: producat terra animam uiuam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. impleuit igitur ordinem suum scriptura diuina. quam enim praedixerat inuisibilem et rudem, ei et uisionem reddidit et perfectionem. non alias autem materia erat inuisibilis et rudis. ergo (et) materia erit postea uisibilis et perfecta. uolo itaque uidere materiam; uisibilis enim facta est. uolo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum et ex illa animalia usui meo famulem. sed materia quidem nusquam, terra uero id est haec, coram. hanc uideo, hanc perfruor, ex quo inuisibilis et rudis esse desiit. de qua manifestissime Esaias: haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstrauit terram et fecit illam. certe eandem demonstrauit quam et fecit. quomodo demonstrauit? utique dicendo: uideatur arida. quare uideri iubet, nisi quia retro non uidebatur, ut sic quoque eam non in uacuum fecisset faciendo uisibilem, et ita habitabilem? et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et inuisibilem quam quae et facta et ostensa est. atque ita: terra autem erat inuisibilis et rudis ad eam pertinet, quam deus cum caelo parauit. [30] Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur: et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, quasi et haec confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. atquin singillatim definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas, nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa relatio certorum et distinctorum elementorum. hoc quidem amplius: cum situs proprios eis adscribit, tenebris super abyssum, spiritui super aquas, negauit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam distinctionem. uanissimum denique, ut materia, quae informis inducitur, de tot -formarum uocabulis informis adseueretur. non edito, quid sit illud corpus confusionis, [quod] unicum utique credendum est, si informe est. uniforme etenim. quod informe. et informe autem, quod ex uarietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet, [speciem] dum (nihil) ex multis unam habet speciem. ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum uocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat: si [enim] habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, (unde) agnoscitur? SECTIONS 31 TO 45 [31] Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod ea in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas, quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere. respondebimus huic quoque scrupulo. scriptura diuina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset, caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intellegi possent. suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerunt tenebrae et abyssus, [et] spiritus et aquae. nam terrae quidem suberant abyssus et tenebrae. si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. caelo uero spiritus et aquae subiacebant. nam si aquae super terram. quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. quae uero super terram, ea utique infra caelum. et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. et ita nouum non est, ut id solum, quod continet, nominetur. qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. ecce, si dicam: \'ciuitas extruxit theatrum et circum; scaena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et oboliscus super omnia ferebatur\': quia non et has species edixerim factas a ciuitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci factas has quoque species. quia inerant eis, quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? sed uacet hoc exemplum, ut humanum: aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. fecit, inquit, deus hominem de terra et adflauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam. faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem uero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea loquitur, quae nec tunc facta a deo significauit. quid respondebit Hermogenes? numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? an et haec in hominis factitatione censentur? proinde membra erant caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. in corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. nullum elementum non membrum est eius elementi, quo continetur. omnia autem elementa caelo aut terra continentur. [32] Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare uidetur caeli et terrae. sciit esse, qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est prouidit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris uerbum factitationis significatorium exigerent. itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. habes Sophiam prior autem abysso genita sum dicentem. ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi,. quod non daretur, si materiae [subiciatur] esset. de tenebris uero ipse dominus per Esaiam: ego, qui struxi lucem et feci tenebras. de spiritu aeque Amos: qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum, eum spiritum conditum ostendens, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator uniuersitatis. non .. ut quidam putant, ipsum deum significari spiritum, quia deus spiritus; neque enim aquae dominum sustinere sufficerent. sed eum spiritum dicit, de quo etiam uenti constiterunt, ut ait per Esaiam: quia spiritus a me exiuit, et flatum omnem ego feci. item de aquis eadem Sophia: et quomodo firmos ponebat fontes quae sub caelo. ego eram modulans cum ipso. cum uero et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diuerso plane factas eas. sed ex materia. ut stilus, quidem Moysei: et tenebrae super aby.ssum et spiritus dei super aquas ferebatur materiam (ipsam)sonet. ceterae uero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt? at, sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, (si) species habebat; *** ut et aliae ex eis sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis, - siquidem non capit diuersas fuisse quae iisdem nominibus eduntur — quo iam et operatio diuina otiosa uideri possit, si quae erant fecit, cum generosior esset, quae non erant [facta quam si fierent. igitur ut concludam: aut materiam tunc significauit Moyses scribens: et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, - at cum hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae — aut si species istas et non materiam significauit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero. [33] Sed dum illam Hermogenes inter colores suos inuenit, — inter scripturas enim dei inuenire non potuerit — satis est, quod omnia et facta a deo constat et ex materia facta non constat. quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. in hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas prouocata deficiat exhibitio materiae. expedita summa est: nihil inuenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum inuenio non fuisse cognosco. etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et uolatiles animae. huiusmodi origines [rerum ex his prolatarum] potero materias appellare, sed factas a deo et ipsas. [34] Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo diuina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est. siquidem et caelum conuoluetur ut liber, immo nusquam fiet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est: caelum et terra praeteribunt, inquit; caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est inuentus illis, quia scilicet quod finit et locum amittit. sic et Dauid: opera manuum tuarum caeli; et ipsi peribunt. sed et si mutabit illos uelut opertorium, et mutabuntur, et mutari perire est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum ualido commota uento acerba sua amittit, montes uero tamquam cera liquescent a conspectu domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. sed et paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam nec inuenient; etiam mare hactenus. quae omnia et si aliter putauerit [spiritaliter] interpretanda, non tamen poterit auferre ueritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt. si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex uacantibus, quia nihil potest ad similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum, quod tali similitudini praestet. reuertor igitur ad causam, definiens omnia ex nihilo edita (ut) in nihilum peruentura. ex aeterno enim, id est ex materia, nihil deus interibile fecisset. nec ex maioribus minora condidisset cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cuius uirtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem uoluit in nobis collocasse, ut credamus illum etiam uniuersitatem ex nihilo, uelut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse. [35] De cetero uero statu materiae etsi non est retractandum, — prius enim erat, ut eam esse constaret - tamen acsi constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet, cuius nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. prima, inquit, facie uidetur nobis corporalis esse materia; exquisita autem ratione recta inuenitur neque corporalis neque incorporalis. quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? nisi fallor enim, omnis res aut corporalis sit necesse est aut incorporalis, ut concedam interim esse aliquid incorporale, de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque. certe post corporale et incorporale nihil tertium. age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid uocatur? quid describitur? quid intellegitur? (an) tantum hoc ratio renuntiauit, nec corporalem materiam nec incorporalem? [36] Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? erit enim corporalis et incorporalis, aduersus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. corporale enim materiae uult esse, de quo corpora edantur, incorporale uero inconditum motum eius. \'si enim\', ait, \'corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus; si uero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret). quanto haec rectior ratio! nisi quod, si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. quis enim tibi concedit motum in secundam partem substantiae deputare, cum substantiua res non sit, quia nec corporalis, sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et pulsus, ut lapsus et casus, ita et motus. nam siue (ab alio siue) a semetipso quid mouetur, actus eius est motus, certe pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem. omnia denique mouentur aut a semetipsis, ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia; tamen nec hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus. quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est. si qua incorporalia eis adsunt, aut actus aut passiones aut officia aut libidines eorum, non portiones deputamus. quo ergo facit portionem materiae in motum disponere. qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? quid enim, si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae uideretur? sic itaque nec motus. sed de motu et alibi licebit. [37] Nunc enim uideo te ad illam rursus rationem reuerti, quae tibi nihil certi renuntiare consueuit. nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas et proinde superargumentans: \'si enim\', inquis, \'esset bona, quae semper hoc fuerat non dosideraret compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus, tali natura; in uacuum enim laborasset\'. uerba haec tua sunt, quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractauimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia, cum dicis: (si esset bona, non desideraret componi a deo,\' malam portendis, et cum adponis: (si esset mala natura, non admitteret in melius translationem\', bonam subostendis. atque ita et boni et mali adfinem constituisti quam nec bonam nec malam pronuntiasti. ut autem et argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? bonum non desiderat quod aut non optat aut non capit profectum, ut fiat de bono melius. aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo conuerti, ut a potentiore, ut ab eo, qui lapidum quoque naturam conuertere ualeat in filios Abrahae? nempe ergo non tantum comparas deum materiae sed et subicis, a quo natura materiae deuinci et edomari (in) melius potuisset. sed et quam hic non uis natura malam alibi te confessum negabis. [38] De situ materiae id tracto, quod et de modo peruersitatem tuam traducat. subiacentem facis deo materiam et utique locum. illi, qui sit infra deum. in loco ergo materia. si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco, intra quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam tu, quantum proprie pictor. agnoscis finem esse omni rei, cuius linea extrema est. non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est, a loco determinatur. et dum determinatur ab illo, extremam eum lineam patitur. at tu infinitam facis dicens: (infinita est autem eo, quod semper est.\' et si qui discipulorum tuorum uoluerit argumentari, quasi infinitam aeuo, non modo corporis intellegi uelis. atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. \'unde,\' inquis, (nec tota fabricatur, sed partes eius.\' adeo corpore infinita, non tempore est, et obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens intra locum et extremam loci lineam includis. sed tamen cur non totam eam formauerit deus non scio, nisi qua aut inualidus aut inuidus. itaque dimidium eius, quae non tota formata sit, quaero. ut qualis tota fuerit agnoscam. debuerat enim deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse. [39] Sit nunc definitiua, sicut rectius tibi uidetur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, 'ut quae fabricatur,\' inquis, ca deo,\' et dispartibilis, quia et conuertibilis et demutabilis, - (demutationes enim eius,\' inquis, \'dispartibilem eam ostendunt\': et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes uenire non posset qui sit aeternus et manens in aeuum ac per hoc immutabilis et indiuisibilis. si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus. in aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et uires et leges et condiciones aeternitatis. aeque cum dicis: \'partes autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur,\' utique eas partes intellegi uis, quae ex illa prolatae sunt, quae hodie uidentur a nobis. quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie uidentur aliter habeant quam pristina fuerunt?. [40] Dicis in melius reformatam materiam, utique (de) deterioribus, et uis meliora deteriorum exemplarium ferre? confusa res erat, nunc uero composita est, et uis ex compositis incomposita praeberi? nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis; nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit, nisi si qui putat in hac extructione mundi dispositae iam et comptae informem et incultam materiam respondere. quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae? cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornatae materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci? certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non uenit in deformationem; et supra edidisti non totam eam fabricatam. igitur uel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari conuenit, cum a forma eius. ex mutatione diuisa, recesserunt. [41] Renertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam: inconditus et confusus et turbulentus fuit materiae motus.\' sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim uis materiam nec bonam nec malam inducere: igitur.) inquis, \'subiacens materia, aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum uertit.\' si aequalis momenti, iam non turbulentus (motus) nec caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediam, quod aiunt, aginam tenens aequilibrato impetu ferebatur. haec inquies non est, haec turbulentia et passiuitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis neutram (in) partem inclinantis. plane si huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur, ut ex hoc quoque materiam determinabilem adpareat, cuius motus nec malo nec bono pronus, eo, quod in neutrum uertebat, inter utrumque ab utroque censebatur et hoc nomine ab utroque determinabatur. sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc deuergens in loca non deuergebat, in quibus erat bonum et malum. dans autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia, quia quae locum habent prius est, ut corporalia sint. denique incorporalia proprium locum non habent, nisi in corpore cum corpori accidunt. (ad) bonum autem et malum non t deuergent materia ut aut corporalia aut localia non deuergebat. bonum ergo et malum erras si (non) substantias esse uis. substantias enim facis quibus loca adsignas; loca autem adsignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis. [42] Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. at ego colligam singula et conferam. inconditum adseueras motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc alibi, desiderare componi a deo. desiderat formationem quae sectatur informitatem? aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? non uis uideri deum aequare materiae, et subicis habere illam cum deo communionem. (impossibile enim,\' inquis, \'non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.\' atquin, si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari ab ipso. pars scilicet dei per communionem. aut et deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune. etiam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in materia. propter quod eam formaret. commune autem inter illos facis, quod a semetipsis moueantur et semper moueantur. quid minus materiae quam deo adscribis? totum consortium diuinitatis hoc erit: libertas et aeternitas motus. sed deus composite, materia incondite mouetur. tamen diuinum proinde (utrumque), motu proinde libero et aeterno. atquin plus materiae das. cui licuit sic moueri, quomodo deo non licuit. [43] De motu et illud notauerim. nam secundum ollae similitudinem: \'sic erat,\' inquis, \'materiae motus antequam disponeretur: concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis.\' dehinc subicis: (stetit autem in dei compositionem et adprehensibilem habuit inconditum motum pro tarditate inconditi motus.\' supra certamen motui adscribis hic tarditatem. iam de natura materiae quotiens cadas accipe. supra dicis: *si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec deus aliquid compositionis accommodasset illi; in uacuum enim laborasset.\' finisti igitur duas sententias: nec materiam natura malam nec naturam eius a deo potuisse conuerti. horum immemor postea infers: \'at ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessauit a natura\'. si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessauit a natura, .(:1) mali natura cessauit. ergo et mala fuit natura ante compositionem et desinere potuit a natura post reformationem. [44] Sed et qualiter operatum facias deum, sequitur ut ostendam. plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis. Stoici enim uolunt deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per fauos. at tu \'non,\' inquis, (pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid acor solummodo apparens et magnes lapis solummodo adpropinquans\'. quid simile deus fabricans mundum et acor uulnerans animum aut magnes attrahens ferrum? nam etsi apparuit deus materiae, sed non uulnerauit illam, quod acor animum, etsi adpropinquauit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. puta nunc exempla tua competere: certe si apparendo et adpropinquando materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit et ex quo adpropinquauit. ergo quando non \' fecerat retro, nec apparuerat illi nec appropinquauerat. et cui credibile est deum non apparuisse materiae, uel qua consubstantiali suae per aeternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere, cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danihelem? quantus hic locus, in quo deus a materia tantum distabat, ut neque appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei uoluit apparere et adpropinquare. [45] At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo factum, apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec materiam ullam nominauerunt, sed primo sophiam conditam, initium uiarum in opera ipsius, dehinc et sermonem prolatum, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. denique sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius uniuersae uirtutes eorum. haec est dei dextra et manus ambae, per quas operatus est atque molitus est: opera enim manuum tuarum, inquit, caeli, per quas et mensus est: mensus est ** caelum et palmo terram. noli ita deo adulari, ut uelis illum solo uisu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse et non propriis uiribus instituisse. sic enim et Hieremias commendat: deus, faciens terram in ualentia sua, parans orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. haec sunt uires eius, quibus enixus totum hoc condidit. maior est gloria eius, si laborauit. denique septima die requieuit ab operibus. utrumque suo more. aut si apparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid, cum fecerat, desiit rursus apparere et adpropinquare cessauit? atquin magis apparere coepit et ubique conueniri deus, ex quo factus est mundus. uides ergo, quemadmodum operatione dei uniuersa consistunt, ualentia facientis terram, intellegentia parantis orbem et sensu extendentis caelum, non apparentis solummodo nec adpropinquantis sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam ualentiam sensum sermonem spiritum uirtutem, quae illi non erant necessaria, ut adparendo tantummodo et adpropinquando praefectus fuisset. haec autem, non materiae nescio quae sensualia sed ipsius, sunt inuisibilia eius. quae secundum apostolum ab institutione mundi factis eius conspiciuntur. quis enim cognouit sensum domini? de quo exclamat: (o) profundum diuitiarum et sophiae, ut (in)inuentibilia iudicia eius et (in)inuestigabiles uiae eius! quid haec magis sapiunt quam: ut ex nihilo omnia facta sunt! quo nec inueniri nec inuestigari nisi soli deo possunt, alioquin inuestigabilia, si ex materia. [sunt inuestigata et non inuenta.] igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam, quod nec talem competat fuisse, qualis inducitur, in tantum probatur omnia a deo ex nihilo facta.... nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et feruidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse (se) pinxit. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/tertullian-adversus-hermogenem-latin/