DE GUBERNATIONE DEI (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Salvian the Presbyter · c. AD 400–480 Source: Open Greek and Latin project, stoa0249a.stoa002.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. BOOK PR: PRAEFATIO [pr.1] Sancto episcopo Salonio Saluianus salutem in domino. Omnes admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent, id speciali cura elaborarunt ut, siue utiles res ac probas siue inutiles atque probas stilo tegerent, seriem tantum rerum nitore uerborum inlustrarent causisque ipsis quas loqui uellent loquendo lucem accenderent. itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes, quam probabilibus materiis se impenderent, dummodo ea quaecumque dicerent aut compto et blando carmine canerent aut luculenta oratione narrarent. [pr.2] omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt suas et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus consulentes non id facere adnisi sunt, ut salubres ac salutiferi sed ut scholastici ac diserti haberentur. itaque scripta eorum aut uanitate sunt tumida aut falsitate infamia aut uerborum foeditatibus sordida aut rerum obscenitate uitiosa, ut uere, cum ingeniorum tantum laudem aucupantes tam indignis rebus curam impenderent, non tam inlustrasse mihi ipsa ingenia quam damnasse uideantur. [pr.3–4] nos autem, qui rerum magis quam uerborum amatores utilia potius quam plausibilia sectamur neque id quaerimus, ut in nobis inania saeculorum ornamenta sed ut salubria rerum emolumenta laudentur, in scriptiunculis nostris non lenocinia esse uolumus sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum ex utraque re caelestibus donis fructum reportaturi. si enim haec salus nostra sanauerit quorundam non bonam de deo nostro opinionem, fructus non paruus erit, quod multis profui. sin autem id non prouenerit, et hoc ipsum infructuosum forsitan non erit, quod prodesse temptaui. mens enim boni studii ac pii uoti, etiamsi effectum non inuenerit coepti operis, habet tamen praemium uoluntatis. hinc ergo ordiar. LIBER I [1.1] I. Incuriosns a quibusdam et quasi neglegens humanorum actuum deus dicitur utpote nec bonos custodiens nec coercens malos, et ideo in hoc saeculo bonos plerumque miseros, malos beatos esse. sufficere quidem ad refellenda haec, quia cum Christianis agimus, solus deberet sermo diuinus. sed quia multi incredulitatis paganicae aliquid in se habent, etiam\' paganorum forsitan electorum atque sapientium testimoniis delectentur. probamus igitur, ne illos quidem de incuriositate ac neglegentia ista sensisse, qui uerae religionis expertes nequaquam utique deum nosse potuerunt, quia legem per quam deus agnoscitur nescierunt. [1.2–3] Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum philosophia ipsa suspexit, de natura ac beneficiis dei disserens sic locutus est: animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt. quomodo igitur mundum neglegere deus dicitur, quem hoc ipso scilicet satis diligit, quod ipsum se per totum mundi corpus intendit? Plato et omnes Platonicorum scholae moderatorem rerum omnium confitentur deum. Stoici eum gubernatoris uice intra id quod regat semper manere testantur. quid potuerunt de affectu ac diligentia dei rectius religiosiusque sentire quam ut eum gubernatori similem esse dicerent? hoc utique intellegentes, quod sicut nauigans gubernator numquam manum suam a gubernaculo, sic numquam penitus curam suam deus tollit a mundo; ac sicut ille et auras captans et saxa uitans et astra suspiciens totus sit simul tam corporis quam cordis officio operi suo deditus, ita scilicet deum nostrum ab uniuersitate omnium rerum nec munus dignantissimae uisionis auertere nec regimen prouidentiae suae tollere nec indulgentiam benignissimae pietatis auferre. [1.4] unde etiam illud mysticae auctoritatis exemplum, quo se non minus philosophum Maro probare uoluit quam.poetam, dicens: deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum. Tullius quoque: nec uero deus ipse, inquit, qui intellegitur a nobis, alio modois intellegi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens. alibi quoque nihil est inquit, praestantius deo: ab eo igitur mundum regi necesse est. nulli igitur naturae oboediens aut subiectus deus: omnem ergo regit ipse naturam: nisi forte nos uidelicet sapientissimi ita sentiamus, ut eum, a quo omnia regi dicimus, et regere simul et neglegere credamus. [1.5] cum ergo omnes etiam religionis expertes ni ipsa et quadam necessitate compulsi et sentiri omnia a deo et moueri et regi dixerint, quomodo nunc eum incuriosum quidam ac neglegentem putant, qui et sentiat omnia per subtilitatem et moueat per fortitudinem et regat per potestatem et custodiat per benignitatem ? dixi, quid de maiestate ac moderamine summi dei principes et philosophiae simul et eloquentiae iudicarint. ideo autem nobilissimos utriusque excellentissimae artis magistros protuli, quo facilius \'uel omnes alios idem sensisse uel certe sine auctoritate aliqua dissensisse monstrarem. et sane inuenire aliquos, qui ab istorum iudicio discrepauerint, praeter Epicureorum uel quorundam epicurizantium deliramenta non possum, qui sicut uoluptatem cum uirtute sic deum cum incuria ac torpore iunxerunt, ut appareat eos, qui ita sentiunt, sicut sensum Epicureorum atque sententiam ita etiam uitia sectari.\' [1.6] II. Non puto quod ad probandam nunc rem tam perspicuam etiam diuinis uti hoc loco testimoniis debeamus, maxime quia sermones sacri ita abunde et euidenter cunctis impiorum proposositionibus contradicunt, ut, dum sequentibus eorum calumniis. satisfacimus, etiam ea quae supra dicta sunt plenius refutare possimus. aiunt igitur a deo omnia praetermitti, quia nec coerceat malos nec tueatur bonos, et ideo in hoc saeculo deteriorem admodum statum esse meliorum: bonos quippe esse in paupertate malos in abundantia, bonos in infirmitate malos in fortitudine, bonos semper in luctu malos semper in gaudio, bonos in miseria et abiectione malos in prosperitate et dignitate. [1.7] primum igitur ab ns, qui hoc ita esse uel dolent uel accusant, illud requiro, de sanctis hoc, id est de ueris ac fidelibus Christianis, an de falsis et inpostoribus doleant. si de falsis, superfluus dolor, qui malos doleat non beatos esse, cum utique quicumque mali sunt successu rerum deteriores fiant, gaudentes sibi nequitiae studium bene cedere, et ideo uel ob hoc ipsum miserrimi esse debeant, ut mali esse desistant, uindicantes improbissimis quaestibus nomen religionis et praeferentes ad sordidissimas negotiationes titulum sanctitatis: quorum scilicet nequitiis si miseriae comparentur, minus sunt miseri quam merentur, quia in quibuslibet miseriis constituti non sunt tamen tam miseri quam sunt mali. [1.8] nequaquam ergo pro his dolendum, quod non sint diuites ac beati, multo autem pro sanctis minus, ia quia quamlibet uideantur ignorantibus esse miseri, non possunt tamen , esse aliud quam beati. superfluum autem est, ut eos quispiam uel infirmitate uel paupertate uel aliis istiusmodi rebus existimet esse miseros, quibus se illi cofidunt esse felices; nemo enim aliorum sensu miser est sed suo. et ideo non possunt cuiusquam falso iudicio esse miseri, qui sunt uere sua conscientia beati; nulli enim, ut opinor, beatiores sunt quam qui ex sententia sua atque ex uoto agunt. humiles sunt religiosi, hoc uolunt; pauperes sunt, pauperie delectantur; sine ambitione sunt, ambitum respuunt; inhonori sunt, honorem fugiunt; lugent, lugere gestiunt; infirmi sunt, infirmitate laetantur. cum enim, inquit apostolus, infirmor, tunc potens sum. nec immerito sic arbitratur, ad quem deus ipse sic loquitur: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. [1.9] nequaquam ergo nobis dolenda est haec adflictio infirmitatum, quam intellegimus matrem esse uirtutum. itaque quicquid illud fuerit, quicumque uere religiosi sunt, beati esse dicendi sunt, quia inter quamlibet dura quamlibet aspera nulli beatiores sunt quam qui hoc sunt quod uolunt. soleant quamuis esse nonnulli, qui turpia atque obscena sectantes, etsi iuxta opinionem suam beati sunt, quia adipiscuntur quod uolunt, re tamen ipsa beati non sunt, quia quod uolunt nolle debuerant. religiosi autem hoc cunctis beatiores sunt, quia et habent quae uolunt et meliora quam quae habent omnino habere non possunt. labor itaque et ieiunium et paupertas et humilitas et infirmitas non omnibus sunt onerosa tolerantibus sed tolerare nolentibus. siue enim grauia haec siue lenia; animus tolerantis facit. nam sicut nihil est tam leue, quod non ei graue sit qui inuitus facit, sic nihil est tam graue, quod non ei qui id libenter exequitur leue esse uideatur. [1.10] nisi forte antiquis illis priscae uirtutis uiris, Fabiis, Fabriciis, Cincinnatis, graue fuisse existimamus, quod pauperes erant qui diuites esse nolebant, cum omnia scilicet studia omnes conatus suos ad communia emolumenta conferrent et crescentes reipublicae\'uires priuata paupertate ditarent. numquid parcam illam tunc agrestemque uitam cum gemitu et dolore tolerabant, cum uiles ac rusticos cibos ante ipsos quibus coxerant focos sumerent, eosque ipsos capere nisi ad uesperam non liceret? numquid aegre ferebant, quod auara ac diuite conscientia auri talenta non premerent, cam etiam argenti usum legibus coercerent? numquid illecebrae et cupiditatis poenam putabant, quod distenta aureis nummis marsupia non haberent, cum patricium hominem, quod usque ad decem argenti libras dines esse uoluisset, indignum curia iudicarent? [1.11] non despiciebant tunc, puto, pauperes cultus, cum uestem hirtam ac breuem sumerent, cum ab aratro arcesserentur ad fasces et inlustrandi habitu consulari illis fortasse ipsis quas adsurapturi erant imperialibus togis madidum sudore puluerem detergerent. itaque tunc illi pauperes magistratus opulentam rempublicam habebant, nunc autem dines potestas pauperem facit esse rempublicam. et quae, rogo, insania est aut quae caecitas, ut egestuosa ac mendicante republica diuitias posse credant stare priuatas ? tales ergo tunc ueteres Romani erant et sic illi tunc contemnebant diuitias nescientes deum, sicut nunc spernunt sequentes dominum. [1.12] quamquam quid ego de illis loquor, qui cura imperii propagandi contemptum propriae facultatis ad opes publicas conferebant et, licet priuatim pauperes essent, diuitiis tamen communibus abundabant, cum etiam Graeci quidam sapientiae sectatores sine ullo publicae utilitatis affectu prope omni se rei familiaris usu assequendae gloriae auiditate nudauerint, nec solum hoc, sed etiam usque ad contemptum doloris ac mortis doctrinae suae culmen erexerint, dicentes scilicet etiam in catenis atque suppliciis beatum esse sapientem. tantam uirtutis uim esse uoluerunt, ut non possit esse umquam uir bonus non beatus. si ergo illi a quibusdam nunc etiam sapientibus uiris miseri non putantur, qui nullos laboris sui fructus nisi ex praesenti tantum laude capiebant, quanto magis religiosi ac sancti uiri miseri non putandi sunt, qui et praesentis fidei oblectamenta capiunt et beatitudinis futurae praemia consequentur. [1.13] III. Dixit quidam ex istis, de quibus querimur, cuidam sancto uiro secundum ueritatis regulam sentienti, id est, quod deus omnia regeret ac, prout humano generi necessarium nosset, moderationem suam et gubernaculum temperaret: quare ergo, inquam, tu ipse infirmus es ? hoc utique eo sensu atque iudicio, hoc est: si deus, ut putas, in hac praesenti uita omnia regit, si deus cuncta dispensat, qua ratione sanus ac fortis est homo, quem peccatorem scio, et tu infirmus, quem sanctum esse non ambigo? quis tam profundi cordis uirum non admiretur, qui merita religiosorum atque uirtutes tam magnis retributionibus dignas putat, ut in praesenti hac uita carnes et fortitudines corporum praemia putet debere esse sanctorum? [1.14] respondeo igitur non unius tantum religiosi nomine sed uniuersorum: quaeris igitur, quisquis ille es, qua ratione infirmi sint sancti uiri? respondeo breuiter: quia ideo sancti uiri infirmiores se esse faciunt, quia, si fortes fuerint, sancti esse uix possunt. opinor enim omnes omnino homines cibis ac poculis fortes esse, infirmos autem abstinentia ariditate ieiuniis. non ergo mirum est, quod infirmi sunt qui usum earum rerum respuunt, per quas alii fortes fiunt. et est ratio cur respuant, dicente Paulo apostolo de se ipso: castigo corpus meum et seruituti subicio, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipsereprobus efficiar. si infirmitatem corporis adpetendam sibi etiam apostolus putat, quis sapienter euitat? si fortitudinem carnis apostolus metuit, quis rationabiliter fortis esse praesumit? haec ergo ratio est, qua homines Christo dediti et infirmi sunt et uolunt esse. [1.15] absit autem ut hoc argumento religiosos putemus a deo neglegi, per quod confidimus plus amari. legimus Timotheum apostolum carne infirmissimum fuisse. numquid neglegebatur a domino aut ob infirmitatem Christo non. placuit qui ad hoc infirmus esse uoluit ut placeret?. quemque etiam ipse apostolus Paulus, licet nimiis iam infirmitatibus laborantem, non tamen nisi pauxillulum uini sumere ac delibare permisit: hoc est, ita eum uoluit infirmitati suae consulere, quod noluit tamen ad fortitudinem peruenire. et hoc cur ita? cur absque dubio, nisi quia, ut ipse dicit: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem? haec enim, inquit, inuicem sibi aduersantur, ut non quaecumque uultis, illa faciatis. [1.16] non imprudenter quidam hoc loco dixit, quod, si repugnante corporis fortitudine quae optamus facere non possumus,. infir-15 mandum nobis carne sit, ut optata faciamus. infirmitas enim, inquit, carnis uigorem mentis exacuit, et affectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animarum. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore adfecto quasi aduersario subiugato. haec ergo, ut dixi, religiosis uiris causa infirmitatis est: eamque esse nec tu, ut arbitror, iam negas. 35 [1.17] IIII. Sed sunt fortasse, inquis, alia maiora, id est, quod multa in uita ista aspera atque acerba patiuntur, quod capiuntur, quod torquentur, quod trucidantur. uerum est: sed quid facimus, quod et prophetae in captiuitatem abducti sunt et apostoli etiam tormenta tolerarunt? et certe dubitare non possumus, quod tunc deo maxime curae erant cum pro deo ista paterentur. at forsitan hoc ipso magis probare te dicis, quod deus in saeculo isto omnia neglegat et futuro totum iudicio reseruet, quia semper et boni omnia mala passi sunt et fecerunt mali. non infidelis quidem uidetur adsertio, maxime quia futurum dei iudicium confitetur. [1.18–19] sed nos ita iudicandum humanum genus a Christo dicimus, ut tamen etiam nunc omnia deum, prout rationabile putat, regere ac dispensare credamus, et ita in futuro iudicaturum adfirmamus, ut tamen semper etiam in hoc saeculo iudicasse doceamus. dum enim semper gubernat deus, semper et iudicat, quia gubernatio ipsa iudicium est. quot modis hoc uis probemus? ratione an exemplis an testimoniis ? si ratione, quia tam expers humanae intellegentiae est et huius ipsius de qua loquimur ueritatis alienus, qui non agnoscat ac uideat pulcherrimum mundi opus et inaestimabilem supernarum infernarumque rerum magnificentiam ab eodem regi a quo creata sit, quemque elementorum fabricatorem eundem etiam gubernatorem fore; qui cuncta scilicet qua potestate ac maiestate condiderit, eadem etiam prouidentia ac ratione moderetur, praesertim cum etiam in his quae humano actu administrantur nihil penitus sine ratione consistat, omniaque ita a prouidentia incolumitatem quasi corpus ab anima uitam trahant; ideoque in hoc mundo non solum imperia et prouincias neque rem ciuilem ac militarem, sed etiam minora officia et priuatas domos, pecudes denique ipsas et minutissima quaeque domesticarum animantium genera non nisi humana ordinatione atque consilio quasi quadam manu et gubernaculo contineri. et haec omnia sine dubio uoluntate ac iudicio summi dei: [1.20] scilicet ut eo exemplo omne humanum genus particulas rerum et membra regeret, quo ipse summam totius mundani corporis gubernaret. sed in principio, inquis, creaturarum haec sunt a deo statuta atque disposita: ceterum patrata uniuersitate rerum atque perfecta remouit a se cunctam terrestrium rerum curam et ablegauit: laborem uidelicet forte fugiens a suo loco amandauit et molestiam fatigationis euitans aut occupatus negotiis aliis partem rerum reliquit, quia totum obire non possit. [1.21] V. Remouet igitur a se, inquis, curam mortalium deus. et quae ergo nobis diuinae religionis est ratio? quae uel causa Christum colendi uel spes propitiandi? si enim neglegit deus in hoc saeculo genus hominum, cur ad caelum cotidie manus tendimus? cur orationibus crebris misericordiam dei quaerimus? cur ad ecclesiasticas domus currimus? cur ante altaria supplicamus? nulla est enim nobis ratio precandi, si spes tollitur impetrandi. uides ergo quam stulta atque inanis sit huius persuasionis adsertio: quae utique si recipitur, nihil penitus de religione seruatur. [1.22] sed ad illud forte confugias, ut dicas nos metu futuri iudicii deum colere et id omni praesentium officiorum cultu elaborare, ut in die futuri iudicii mereamur absolui. quid ergo sibi uult apos.tolus Paulus praecipiens cotidie in ecclesia ac iubens ut offeramus iugiter deo nostro orationes obsecrationes postulationes gratiarum actiones? et haec omnia quam ob causam? quam utique nisi, ut ipse dicit, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni castitate? pro praesentibus, ut uidemus, domino supplicari iubet et orari, quod utique non iuberet nisi exorari posse confideret. [1.23] quomodo ergo aliquis pro obtinendis futuri temporis bonis apertas dei aures, pro praesentibus autem clausas atque obstructas putat ? aut quomodo nos in ecclesia supplicantes praesentem nobis salutem a deo poscimus, si audiendos nos penitus non putamus? nulla ergo nobis pro incolumitatibus ac prosperitatibus nostris uota facienda sunt. quin potius, ut modestia supplicationis uocem conciliet postulantis, dicendum fortasse nobis est: domine, non prosperitatem uitae istius petimus nec pro bonis praesentibus supplicamus: scimus enim aures tuas his obsecrationibus clausas esse et auditum te ad preces istiusmodi non habere, sed pro his tantummodo petimus, quae sunt futura post mortem. [1.24–25] esto igitur postulatio talis utilitate non careat: quomodo ratione subsistit? si enim deus a respectu huius saeculi curam re-\' mouet et postulantium precibus aures suas claudit, absque dubio, qui non audit nos pro praesentibus, non audit etiam pro futuris, nisi forte credimus pro precum diuersitate aures suas Christum uel tribuere uel negare, id est, ut claudat eas cum rogatur praesentia, aperiat cum futura. sed de his dicendum amplius non est; tam stulta enim sunt et tam friuula, ut cauendum sit, ne id ipsum, quod pro honore dei dicitur, iniuria dei esse uideatur. tanta quippe est maiestatis sacrae et tam tremenda reuerentia, ut non solum ea, quae ab illis contra religionem dicuntur, horrere, sed etiam ea, quae pro religione nos ipsi dicimus, cum grandi metu ac disciplina dicere debeamus. [1.26–27] igitur si stulte atque impie creditur, quod curam rerum humanarum pietas diuina despiciat, ergo non 25 despicit: si autem non despicit, regit: si autem regit, hoc ipso quod regit iudicat, quia regimen esse non potest, nisi fuerit iugiter in rectore iudicium. VI. Sed parum esse fortasse quispiam putet, quod hoc ratio declarat, nisi probetur exemplis. uideamus qualiter mundum 30 a principio deus rexerit, et ita eum semper omnia gubernasse monstrabimus, ut simul etiam iudicasse doceamus. quid enim scriptura dicit? formauit igitur deus hominem de limo terrae et inspirauit in eum spiraculum uitae. et quid postea? posuit, inquit, eum in paradiso uoluptatis. quid deinceps? dedit scilicet legem, praeceptis imbuit, institutione formauit. quid autem post haec secutum est? praeteriit homo mandatum sacrum, sententiam subiit, paradisum perdidit, poenam damnationis excepit. [1.28] quis non in his omnibus et gubernatorem deum uideat et iudicem ? constituit enim Adam in paradiso innocentem, expulit reum. in constitutione or.dinatio est, in expulsione iudicium. quando enim eum in loco uoluptatis posuit, ordinauit, quando autem reum de regno expulit, iudicauit. ergo hoc de primo homine, id est de patre. quid de secundo, id est de filio? factum est, inquit scriptura sacra, post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera domino. Abelis quoque obtulit de primitiis gregis sui et de adipibus eius. et respexit dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et ad munera illius non respexit. [1.29] priusquam de euidentiore iudicio dei dicam, puto quod etiam in his quae iam diximus quaedam censura iudicii est; in hoc enim, quod unius sacrificium deus suscipit alterius excludit, euidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate alterius iudicauit. sed hoc parum est. Cain igitur futuro facinori uiam sternens fratrem in solitudinem trahit, secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere sibi credidit, si aspectus uitaret hominum fratricidium deo teste facturus. unde puto, quod haec in illo iam tunc opinio fuerit quae nunc in multis est, deum scilicet terrestria non respicere et actus sceleratorum hominum non uidere. necso dubium est, cum post facinus admissum dei sermone conuentus nihil se de caede fratris scire responderit. adeo inscium facti sui deum arbitrabatur, ut crederet feralissimum nefas tegi posse mendacio. at aliter expertus est quam putabat. nam deum, a quo non existimauit uideri scelera cum occideret, sensit uidere cum damnaretur. [1.30] hic nunc requirere ab illis uolo, qui negant res nunc humanas uel respici a deo uel regi uel iudicari, an cuncta in his quae diximus e diuerso sint. puto enim, quod praesens est qui sacrificio interest, et regit qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium iusta animaduersione condemnat. in quo quidem etiam illud non incommode, uerum ne miremur nunc sanctos homines quaedam aspera pati, cum uideamus, quod iam tunc deus etiam per maximum nefas primum sanctorum sinit occidi. quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis est plena indage cognoscere neque nunc temporis disputare. interim probare satis est, omnia istiusmodi non neglegentia aut incuria dei fieri, sed consilio ac dispensatione permitti. nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo diuinum esse iudicium non possimus denegare, quia summa iustitia est uoluntas dei; neque enim ideo non iustum est, quod diuinitas agit, quia capere uim diuinae iustitiae homo non ualet. sed ad propositum reuertamur. [1.31] VII. Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria dei actum, sed quia quaedam ex his dispositio diuina ita ordinauit, quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia uindicauit. sed non satis quidam forte existimant, haec quae dicimus nos probasse per paucos: uideamus an id ipsum manifestare possimus etiam per uniuersos. aucta igitur ac multiplicata humani generis multitudine simul et iniquitate, uidens deus, inquit scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, paenituit eum quod hominem fecisset in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo, inquit, hominem quem creaui, a facie terrae. [1.32] consideremus quemadmodum in his omnibus et sollicitudo domini pariter et seueritas indicetur. primum enim ait \'uidens autem deus\', secundo \'tactus dolore cordis intrinsecus\', tertio \'delebo, inquit, hominem quem creaui\'. in hoc siquidem, quod uidere omnia deus dicitur, cura eius ostenditur, in hoc, quod dolet, terror irati, in hoc, quod punit, seueritas iudicantis. \'paenituit ergo deum\', inquit scriptura sacra, \'quod hominem fecisset in terra\', non quod deus huic sit obnoxius motui aut ulli subiaceat passioni, sed sermo diuinus ad insinuandam plenius nobis ueram scripturarum intellegentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub nomine paenitentis dei uim demonstrauit irati; ira est autem diuinitatis poena peccantis. [1.33] quid ergo post haec secutum est ? cum, inquit, uidisset deus terram esse corruptam, dixit ad Noe: finis uniuersae carnis uenit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra. et quid postea? rupti sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt factaque est pluuia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. et paulo post: consumpta est omnis caro, quae mouebatur super terram. et deinceps: remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in area. hic nunc requirere ab illis uolo, qui incuriosum rerum humanarum appellant deum, an illo tempore uel curasse eum terrestria credant uel iudicasse? puto enim non iudicauit tantum sed etiam dupliciter iudicauit; nam et dum seruat bonos pium se retributorem, et dum condemnat malos seuerum iudicem comprobauit. [1.34] sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluuium, id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus auctoritatis habere uideantur: quasi uero aut tunc alius deus fuerit aut postea eandem mundi curam habere noluerit. possum quidem diuino munere per singulas post diluuium generationes probare quae dico, sed et enormitas uetat et tamen certa quaedam ac maiora sufficiunt, quia, cum idem sit absque dubio maiorum pariter ac minorum deus, id profecto intellegendum est in minoribus, quod in maioribus comprobatur. [1.35] VIII. Igitur cum post diluuium generationi hominum benedixisset deus, immensam hominum multitudinem benedictio ipsa generasset, loquitur ad Abraham dominus e caelo, iubet ut deserat terram suam, inquirat alienam. uocatur sequitur adducitur conlocatur, fit de paupere locuples de ignoto potens, infimus peregrinatione excellentissimus dignitate. sed ne haec tamen, quae ei data a deo fuerant, muneris tantum uiderentur fuisse non meriti, qui laetabatur prosperis probatur aduersis. sequitur quippe labor periculum timor: uexatur commigratione fatigatur exilio, contumelia adficitur uxore priuatur immolari sibi deus filium iussit, pater obtulit et quantum ad definitionem cordis pertinet immolauit. rursum exilia rursum metus, Philistinorum inuidia Abimelech rapina, multa quidem mala sed tamen paria solacia: nam etsi a plurimis adficitur, tamen de omnibus uindicatur. [1.36] quid igitur? in cunctis istis, quae memorauimus, num deus non est et inspector et inuitator et ductor et sollicitus et sponsor et protector et munerator et probator et sublimator et ultot et iudex? inspector quippe est, dum ex omnibus unum eligit, quem meliorem uidit; inuitator, dum uocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dant ad ilicem uisitat; sponsor, dum futura promittit; protector, quia inter gentes barbaras texit; munerator, quia locupletauit; probator, quia temptare asperis uoluit; sublimator, quia potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de aduersariis ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicauit. [1.37] subiungit autem statim huic historiae deus, dicens: clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est, etpeccatum eorum adgrauatum est nimis. clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est. pulchre clamorem dixit in se habere peccata; grandis enim absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit ad caelum. quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? scilicet quia caedi aures suas deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena peccantium. et uere clamor et grandis clamor est, quando pietas dei peccatorum clamoribus uincitur, ut peccantes punire cogatur. ostendit ergo dominus, quam inuitus puniat etiam grauissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se ascenderit. hoc est dicere: miselricordia quidem mea mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut puniam. cum ergo ista dixisset, quid consecutum est? [1.38] mittuntur angeli Sodomam, proficiscuntur introeunt, bonorum fouentur officio malorum uexantur iniuria; caecantur improbi saluantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur, urbs cum habitatoribus impiis concrematur. interrogo hic, utrumuam deus ex iudicio malos an sine iudicio concremarit? qui sine iudicio Sodomitas punitos a deo dicit, iniquum deum arguit: si autem cum iudicio malos perdidit, iudicauit. iudicauit utique et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicauit, cum enim ad supplicium malorum gehennam in futuro arsuram esse manifestum sit, Sodomam autem et uicinas ei urbes caelestis flamma consumpserit. [1.39] in praesenti autem illud quod futurum est deus uoluit declarare iudicium, quando super impium populum gehennam misit e caelo, sicut etiam apostolus dicit, quod deus ciuita\'tes Sodomam et Gomorram euersione damnarit exemplum ponens impie acturis, quamuis id ipsum quod ibi actum est plus habuerit misericordiae quam seueritatis. quod enim poenam tam diu distulit, misericordiae fuit, iustitiae, quod aliquando puniuit. et ideo cum angelos Sodomam deus mitteret, hoc nobis probare uoluit, quod etiam malos puniret inuitus: scilicet ut, cum legeremus quae a Sodomitis angeli pertulissent et uideremus scelerum immanitatem criminum turpitudinem libidinum obscenitatem, probaret utique nobis deus, quod ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint ut perirent. [1.40] VIII!. Possum innumera proferre, sed uereor, ne dum satis rem probare nitimur, historiam texuisse uideamur. Moyses in - deserto. positos gregem pascit, rubum ardere conspicit, deum ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem mittitur, uenit loquitur contemnitur uincit. Aegyptus percutitur, Pharaonis inoboedientia uerberatur. et quidem non uno modo, scilicet ut plus sacrilegus torqueatur diuersitate supplicii. et quid postremo? decies rebellat decies uerberatur. quid ergo dicimus? puto quod in his Omnibus et curare pariter res humanas deum et iudicare cognoscas. in Aegypto quippe tunc enim non simplex tantum sed multiplex constat dei fuisse iudicium; quotienscumque enim rebellantes Aegyptios percussit totiens iudicauit. [1.41] sed post ista, quae diximus, quid secutum est? Israhel dimittitur, pascha celebrato Aegyptios spoliat, diues abscedit. Pharaonem paenitet, exercitum contrahit, ad fugientes peruenit, castris iungitur, tenebris separatur, siccatur pelagus, Israhel graditur, officiosa undarum patientia liberatur. Pharao sequitur, mare super eum reuoluitur, fluctu operiente deletur. puto iam non obscurum in his quae acta sunt dei esse iudicium, et quidem non iudicium tantum sed etiam moderationem atque patientiam: patientiae enim fuit quod Aegyptii rebellantes saepe percussi sunt, iudicii quod contumaciae pertinaces morte damnati. [1.42–43] igitur post hunc rerum gestarum ordinem ingreditur heremum uictrix sine bello gens Hebraeorum. agit iter sine itinere, uiatrix sine uia, praeuio deo, diuino commilitio honorabilis, ductu caelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte, congruas colorum diuersitates pro temporum diuersitate sumentem, scilicet ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret et caliginem noctis flammeo splepdore claritate radiaret. adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas uel datas uel immutatas, speciem seruantes naturam relinquentes, adde -aperta erumpentibus riuis montium capita, adde scaturrientia nouis puluerulenta arua torrentibus, adde inlatos itinerantium castris alitum greges, deum pietate indulgentissima non usibus tantum hominum sed etiam inlecebris seruientem, datum per quadraginta annos astris cotidie famulantibus -cibum, rorantes iugiter escis dulcibus polos, non ad uictum tantum sed etiam ad delicias profluentes : adde homines in nullis membrorum suorum partibus accessus et decessus humanorum corporum sentientes, ungues non auctos, dentes non imminutos, capillos semper aequales, non adtritos pedes, non scissas uestes, calciamenta non rupta, , redundantem hominum honorem usque ad induuiarum uilium dignitatem: adde huc erudiendae gentis officio descendentem ad terras deum, adcommodantem se terrenis uisibus deum filium, innumerae multitudinis plebem in consortium diuinae familiaritatis admissam, sacrae amicitiae honore pollentem: adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles bucinarum caelestium sonos, tremendum undique totius aeris fragorem, polos sacris clangoribus mugientes, ignes caligines nebulas deo plenas, loquentem comminus dominum, legem diuino ore resonantem, incisas digito dei litteras apices paginas, saxeum uolumen, discentem populum et docentem deum ac mixtis paene hominibus atque angelis unam caeli ac terrae scholam. [1.44] sic enim scriptum est, quod cum retulisset Moysee uerba populi ad dominum, dixerit ei dominus : iam nunc ueniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te. et paulo post: ecce, inquit, coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem. et iterum: descenditque dominus super montem Sina in ipso montis uertice. ac deinceps: loquebaturque cum Moyse uidentibus uniuersis, quod columna nubis ad ostium staret tabernaculi, stabantque et ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. quae cum ita sint, uideturne habere hominis curam deus, haec tanta tribuens, haec tanta praestans, participem sermonis sui uilem homunculum faciens et quasi in consortium sacrae sodalitatis admittens, aperiens ei plenas diuitiis immortalibus palmas suas, alens eos nectaris poculo, pascens caelesti cibo? quam, rogo, maiorem eis gubernaculi sui praestare curam, quam maiorem praestare potuit affectum, quam ut cum praesentis saeculi uitam agerent, speciem iam futurae beatitudinis possiderent ? [1.45–46] X. Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse quondam hanc hominum curam deum, ceterum nunc penitus non habere. unde hoc ita credimus? forsitan quia, ut illi, tunc, manna cotidie non comedimus, cum agros triticeis plenos messibus demetamus? quia coturnices humanis se manibus ingerentes non adprehendimus, cum omnia auium pecudum bestiarum genera deuoremus?quod saliences rupibus aquas apertis oribus non excipimus, cum uinarias, domos uinearum fructibus iuri-. gemus? addo ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tnnc deo curae fuisse et nos a deo neglegi dicimus, si accipere pro praesentibus bonis praeterita possemus, respueremus penitus condicionis istius optionem. nollemus enim haec quae nunc habemus amittere, ut possemus ea quibus tunc illi, usi sunt possidere, non quod nos meliora nunc habeamus, quam gens illa tunc habuit, sed quia et illi, qui cotidiano tunc caeli ac dei ministerio pascebantur, antiquam uentris ingluuiem bonis praesentibus praeferebant, turpissima scilicet ciborum carnalium recordatione maesti et foetidissimo caeparum atque alliorum amore aegrescentes, non quod potiora. essent quibus antea usi erant, sed quia quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab illis. illi horrebant quae erant et quae non erant desiderabant: nos magis laudamus illa quae tunc fuerunt, quam ista quae nunc sunt, non quia, si eligendi facultas esset, semper habere illa mallemus, sed quia usitatum hoc humanae mentis est uitium, [1.47] illa magis semper uelle quae desunt, et quia, ut illeait, aliena nobis, nostra plus aliis placent. accedit quoque illud, quod generale ferme est omni homini, ut deo semper . ingratus sit, insitoque hoc at quasi natiuo malo se cuncti inuicem uinciunt, ut beneficiis dei detrahant, ne debitores se esse cognoscant. sed haec hactenus. nunc ad negotii dudum coepti ordinem reuertamur, quamuis, ut reor, non mediocriter iam probauerinpms quae proposuimus: sed addamus tamen. adhuc, si placet, quippiam. quia melius est plus probare aliquid quam necesse est, quam minus forsitan quam negotio debeatur. [1.48] XI. Liberatus quondam de Pharaonis iugo populus Hebraeorum ad Sina montem praeuaricatus est et statim a domino pro errore percussus. sic enim scriptum est: percussit ergo dominus populum pro errore uituli quem fecerat Aaron. quod potuit maius et euidentius de peccatoribus deus ferre iudicium, quam ut statim consequeretur poena peccantes? et tamen cum omnis populus reus fuerit, cur non est in omnes missa damnatio ? quia pius scilicet dominus partem percussit sententiae suae gladio, ut partem corrigeret exemplo probiretque omnibus simul et coercendo censuram et indulgendo pietatem. censura enim fuit, quod castigauit, pietas quod pepercit, quamuis utrumque impari modo : plus siquidem tunc pietati datum est quam seueritati. ideo utique, quia cum indulgentissimus dominus propensiorem se semper miserationi praestet quam ultioni, licet in coercenda tunc Iudaici exercitus parte iudicio ac seueritati censura diuina aliquid adtribuerit, maiorem sibi tamen populi portionem pietas uindicauit, specialiter quidem hoc et peculiari tunc innumerae plebis misericordia, ne omnes scilicet quos reatus complectebatur poena consumeret. [1.49] ceterum erga personas quasdam, ut legimus, ac familias censura dei inexorabilis est, sicut illud, ubi otiante sabbatis populo is, qui colligere ligna usurparat, occiditur: quamuis enim opus ipsum hominis uideretur innoxium, faciebat tamen eum diei obseruatio criminosum: uel cum duobus lite certantibus unus quia blasphemarat morte multatur. sic enim scriptum est: ecce autem filius mulieris Israhelitis, quem pepererat de uiro Aegyptio inter filios Israhel, iurgatus est in castris cum uiro Israhelite: cumque blasphemasset dominum et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. et paulo post: miserunt, inquit, eum in carcerem, donec uiderent, quid iuberet dominus, qui locutus est ad Moysen dicens: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus super caput eius et lapidet eum populus uniuersus. [1.50] numquid non praesens dei est manifestumque iudicium -et prolata quasi iuxta humani examinis formam caelesti disceptatione sententia? primum qui peccauerat comprehensus est, secundo quasi ad tribunal adductus, tertio accusatus, deinde in carcerem missus, postremo caelestis iudicii auctoritate punitus: porro autem non punitus tantum sed punitus sub testimonio, ut damnare scilicet uideretur reum iustitia non potestas, exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne qui postea admitteret, quod omnis in uno populus uindicasset. hac igitur ratione atque iudicio omnia deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quicquid singuli pertulissent. [1.51] sicut etiam illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis uiri, caelesti igne consumpti sunt: in quibus utique non iudicium tantum sed praesens ostendere deus uoluit imsependensque iudicium. sic enim scriptum est, quod, cum egressus ignis a domino deuorasset holocaustum, arreptis Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressusque ignis a domino deuorauit eos, et mortui sunt coram domino. quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium uoluit ostendere, qui errorem supradictorum statim in ipso opere puniuit, nec prius paene est peractum facinus peccantium quam ulcisceretur poena peccatum. quamuis non id tantum in hac re [1.52] actum sit sed etiam multa alia- cum enim in illis tunc non mens impia sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declarauit profecto dominus; quo supplicio digni essent qui contemptu diuinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a deo essent, qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur, qui iniussa fecissent. porro autem etiam ex hoc consulere deus uoluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intellegerent, quantum iram dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet nec ministerii sacri priuilegium uindicaret. [1.53] sed quid ego de his dico, quorum inconsiderantia quodammodo deum tetigit et ad caelestem iniuriam redundauit? Maria contra Moysen loquitur et punitur, nec punitur tantum sed punitur more iudicii. primum enim ad iudicium uocatur, deinde arguitur, tertio uerberatur. in obiurgatione enim excipit uim sententiae, in lepra autem patitur piaculum criminosae: quamuis coercitio istiusmodi non Mariam tantum sed etiam Aaronem humiliauerit, quia, etsi deformari lepra summum antistitem non oportuit, et ipsum tamen domini castigatio flagellauit, nec solum hoc, sed in poena, quam Maria patitur, Aaron etiam quasi culpae particeps coercetur; Maria enim supplicio adficitur, ut Aaron confusione multetur. [1.54] porro autem, ut inexorabilem in quibusdam agnosceremus formam diuini esse iudicii, ne illius quidem intercessu qui laesus fuerat indulsit. sic enim legimus ad Aaronem et Mariam dixisse dominum: quare igitur non timuistis detrahere seruo meo Moysi? iratusque abiit. et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix, oU.mauitque Moyses ad dominum dicens: obaecro, domine, sana earn. cui respondit dominus; si pater eius spuisset in faciem illius., non debuerat saltem decem dierum rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea reuocabitur. sufficiant igitur de hoc genere diuisionis et de hac parte sermonis ista quae diximus; infinitum enim est de omnibus disputare, quae nimis longum est etiam sine disputatione numerare. sed adhuc tamen aliquid addamus.. [1.55–56] XII. Paenitet gentem Hebraeorum 4e Aegypto recessisse, percutitur; dolet deinde fatigari ae labore itineris, adfligitur: carnes desiderat, uerberatur. et quia cotidie manna edens explere inlecebris cupit uentris ingluuiem, optata quidem cupiditate saturatu sed in ipsa tamen saturitate torquetur. adhuc enim, inquit scriptura, escaerat in ore ipsorum et ira dei ascendit in eos et occidit plurimos eorum et electos Israhel impediuit. Qg contra Mpysen rebellat, extinguitur: Core conuiciatur, obruitur: Dathan et Abiron murmurant, deuorantur. aperta est enim,.inquit, terra, et degluttiuit Dathan et operuit synagogam Abiron. ducenti quoque et quinquaginta, ut sacer sermo testatur, principes uiri, qui tempore conoilii per nomina uocabantur, surrexerunt contra Moysen. cumque stetissent contra Moysen et Aaron, dixerunt: sufficiat uobis, quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est dominus: cur eleuamini super populum domini? et quid post haec ? ignis, inquit, egressus adomino interfecit CCL uiros, qui offerebant incensum. [1.57–58] sed cum haec tanta fierent, caelestis cura non profuit. adhibita est saepissime coercitio, sed emendatio non secuta. sicut enim nos, cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi, cum caederentur saepissime, non emendabantur. quid enim scriptum est? murmurauit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: uos interfecistis populum domini. et quid postea? percussa sunt statim et diuino igne consumpta quattuordecim milia hominum et septingenti. cum omnis ergo tunc populi multitudo peccauerit, cur non est in omnibus uindicatum? praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione Core nullus euaserit. cur ibi cunctum peccantium coetum interfici deus uoluit, hic tantummodo portionem? scilicet quia plenus et iustitia et misericordia dominus et pietati suae multa donat per indulgentiam et seueritati per disciplinam. et ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi poena omnium noxiorum: hic autem misericordiae suae tribuit, ne uniuersus populus deperiret. [1.59] et tamen cum tam misericorditer egerit, quia in parte plebis castigatio totiens repetita non profuit, ad ultimum omnes morte damnauit: quae res et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse exitu puniamur. non nim dubium est, quid actum de eis fuerit. nam cum uniuersa gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit, ut terram repromissionis intraret, praeter duos tantum sanctos nullus intrauit. sic enim scriptum est: locutus est dominus ad Moysen et Aaron, dicens: usque quo multitudo haec pessima murmurat contra me? uiuo ego, ait dominus; sicut locuti estis hodie ante me, sic faciam uobis: in solitudine hac iacebunt cadauera uestra. et quid postea? paruulos, inquit, uestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut uideant terram, quae uobis displicuit: uestra cadauera iacebunt in solitudine. et quid deinde? omnes, inquit, mortui sunt atque percussi in conspectu domini. [1.60] quid est, quod in his omnibus non sit? uis uidere rectorem? ecce et praesentia corrigit et futura disponit: uis uidere seuerum iudicem? ecce noxios punit: uis uidere iustum et pium? ecce innocentibus parcit: uis uidere in omnibus iudicem? ecce ubique iudicium est. nam et ut iudex arguit et ut iudex regit: iudex promit sententiam, iudex noxios perimit, iudex innoxios muneratur. LIBER II [2.1] I. Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus, quibus utique iugiter deus noster et contemplator sollicitissimus et gubernator piissimus et iudex iustissimus comprobatur. sed cogitat de imperitioribus forte aliquis: si sic aguntur nunc a deo omnia, ut tunc acta sunt, quid est quod mali praeualent 5 adfliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint et misericordiam boni, nunc uidentur sentire quodammodo boni iram et mali gratiam? paulo post ad ista respondeam: nunc quia tria haec, id est praesentiam dei, gubernationem atque iudicium, tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione exemplis ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, superest ut testimoniis declaremus: quamuis exempla ipsa quae diximus haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo rerum ueritas adprobatur. [2.2] quid igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt per testimonia 15 sacra primum probari debet, praesentia an gubernatio anne iudicium? praesentia, opinor, quia, qui uel recturus est uel iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut uel regere quicquid illud est uel iudicare possit. loquens in uoluminibus suis sermo diuinus sic ait: in omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. ecce habes praesentem, ecce intuentem, ecce in omni loco ac per uisionem uigilantem. idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut probaret scilicet nihil ab eo neglegi, quem ostenderet uniuersa rimari. [2.3] quod ut plenius capias, audi quid in alio scripturarum loco idem testatur spiritus sanctus: ()oculi, inquit, domini super timentes eum, ut eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame. ecce cur aspicere iustos homines detis dicitur, utique ut conseruet ut protegat. aspectus enim diuinitatis propitiae munus est conuersationis humanae. nam et alibi idem diuinus spiritus: oculi, inqurit, domini super iustos, et aures eius in preces eorum. uide, qua benignitate agere cum suis deum scriptura dicit. in hoc siquidem, quod ait, oculos domini super iustos esse, affectus aspicientis ostenditur, in hoc autem, quod aures in precibus paratas semper, exaudientis largitas demonstratur: quamuis per id, quod dicit, diuinas aures in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum dei sed quaedam quasi oboedientia dei designetur. [2.4] quomodo enim in precibus iustorum diuinae aures sunt? quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut ilico exaudita concedant ? semper ergo ad audiendas sanctorum preces paratae domini nostri aures, semper attentae sunt. quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos audientiam dei legimus, tam prompte ipsi deum uellemus audire. sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit generalis diuinitatis intuitus, qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur. [2.5] iam quidem superius sacer sermo testatus est, quia oculi domini contemplantur bonos et malos. sed si etiam nunc uis plenius probare, respice quid sequatur; hoc enim subditur: uultus autem domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. uides absque dubio, quia non potes queri, quod non aspiciat etiam iniustos deus,. quia intellegis generalem quidem esse in, omnes domini uisionem sed meritorum fieri disparilitate diuersam. boni quippe aspiciuntur ut conseruentur, mali ut disperdantur: cum quibus utique partem et ipse habens,. qui homines a deo aspici negas, non solum uideri te a domino euidenter intellege, sed periturum quoque indubitanter agnosce. nam cum ad hoc sit uultus domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est, ut qui aspicere dei uultum perfide negas, aspicientis iram perditione cognoscas. igitur de praesentia ac de aspectu dei ista sufficiunt. [2.6] IL Videamus nunc, an qui respicit regat, cum utique ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi, quia non ad hoc respicit, ut cum aspexerit, neglegat, qui scilicet per id ipsum non neglegere intellegitur, quia respicere dignatur, praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad perditionem a deo aspici bonos ad salutem. hoc ipso utique dispensatio diuini gubernaculi demonstratur; hoc est enim iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro meritorum diuersitate tractare. [2.7] sed accipe tamen de hac re plenius testimonium. dicit ad deum patrem in psalmo spiritus sanctus: qui regis Israhel, intende. Israhel \'uidens deum\' interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde uideant, qui fideliter credunt, licet gubernator omnium deus sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a deo dicitur, qui regi peculiariter a diuinitate mereantur. unde et tu quicumque ille es, si Christianus es, necesse est ut te regi a deo credas. si autem gubernari te a deo cum ceteris Christianis omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos te esse cognoscas. [2.8] sed si illud, ut supra iam diximus, magis quaeris, quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet Christianos, ecce euidenter dicit uolumen sacrum cuncta cotidie nutu diuinitatis regi et incessabiliter a deo omnia gubernari; ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam. nec est enim alius deus, cuius cura est de omnibus. cum sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis et cum magna reuerentia disponis nos. ecce habes iugiter disponentem deum iugiter gubernantem: quamuis in isto scripturae loco non gubernatio tantum sacra sed etiam dignitas declaretur humana. in hoc enim quod ait \'disponis nos\' diuinae uis gubernationis, in hoc autem quod cum magna reuerentia\' culmen humanae ostenditur dignitatis. [2.9] alibi quoque in propheta: numquid non caelum, inquit, et terram ego impleo? cur autem cuncta implet, ipse declarat: quia uobiscum sum, inquit, ut saluos faciam uos. ecce enim non modo regimen suum dominus et impletionem sed etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit; hunc. enim fructum in se habet diuinitatis impletio, ut saluet ea quae adimplentu. et ideo in apostolorum actibus beatissimus Paulus: in ipso, inquit, et uiuimus et mouemur et sumus. plus absque dubio quam gubernator est uitae, in quo motus ipse uiuentis est. non enim dixit ab ipso nos sed in ipso moueri, docens scilicet insitam intra uirtutes sacras omnium nostrum esse substantiam, quia in ipso profecto [2.10] uiuimus, a quo hoc ipsum adducimus quod sumus. sed et saluator ipse in euangelio: ecce ego, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. non solum nobiscum se esse dixit sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? quid ergo facit nobiscum? numquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut neglegat? et quomodo sibi utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam impietati tribuat incuriam? ecce enim, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. [2.11] praeclare uidelicet affectum dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter neglegi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui. ille per hoc ostendere uoluit, quod a nobis affectu ac protectione iugiter non discederet, quia a nobis etiam praesentia non abesset. nos in contemptum nostri diuinam uertimus caritatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. hoc enim, quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. nam si absentem se dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter neglegit qui a nobis iugiter non recedit; et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet, ut qui nos praesentia numquam deserit semper repudiet affectu. [2.12] sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit adsistere, ut nos maiore fastidio neglegere uideretur adsistens: absit hoc scelus dici. nemo enim, puto, uel in toto humano genere tam malus est, qui ideo cum ullo hominum uelit esse, quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat, ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. ipsa nos uel doceat natura humana uel uincat, si non ideo cum quocumque homine esse cupimus, quia eum, cum quo esse cupimus, diligamus. et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam nostram cupimus, quem amamus. quod ergo etiam malo homini auferre non possumus, deo tollimus et peiorem pessimis hominibus deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit, ut fastidiosius nos neglegeret, cum fuisset. sed haec hactenus. [2.13–14] III. Superest ut, quia testimoniis sacris et respici et regi a deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim deo exsecutore percepit. extincto itaque paulo post aduersario suo et manu caelesti obruto sic locutus est: benedictus dominus, qui iudicauit causam obprobrii mei de manu Nabal. eundem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui dominus uindicauit nec uindicauit tantum sed cumulatius uindicauit, quam ipse uoluit qui uindicabatur, ut ostenderet scilicet deus grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. nam qui supra uotum eius uindicat, qui uindicatur, quid aliud uult intellegi quam se ipsum in eo, quem sic ulciscitur, uindicari? acto itaque in crucem non manu factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic nuntiatam refert sermo diuinus: bonum adporto nuntium, domine mi rex; iudicauit enim pro te hodie dominus de manu omnium, qui surrexerant contra te. [2.15] IIII. Vides, quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii deum etiam praesenti saeculo iudicare diuinae per sacros testes? litterae probent. sed forsitan putes, id specialiter sancto uiro a deo praestitum, ut de aduersariis eius protinus iudicaret. dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis atque iudiciis uelim dicere. sed tamen, ut euidenter agnoscas, censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare quam causis, audi quomodo iudex deus, qui pro Dauid seruo suo sententiam adsidue euidentem dedit, contra Dauid ipsum saepius iudicarit. et quidem hoc non in multorum hominum negotio aut, quod forsitan potuisset deum magis mouere, sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari et ubi tantum uirum persona penitus non grauauerat, nisi causa multasset. [2.16] interfecto Uria Chettaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam Chettaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon: quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. itaque haec dicit dominus: ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo. tu enim fecisti abscondite: ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis. [2.17] quid dicis tu, qui non solum non iudicari quaecumque agimus, sed nec respici omnino a deo credis? uidesne etiam a secreto illo, quo Dauid semel lapsus est, nequaquam dei oculos afuisse? unde et tu, qui, ad solacium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus nostros a deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo semper intellege et puniendum forsitan propediem esse cognosce, quia etiam Dauid sanctum uides unum errorem suum nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere nec a praesentibus poenis priuilegio saltim magnorum operum uindicare. quid enim ait ad eum dominus? tollam uxores tuas in conspectu tuo, et gladius non recedet a domo tua usque in sempiternum. [2.18–19] uides, quam praesens excipiat tantus uir pro uno statim errore iudicium. protinus culpam secuta damnatio est et damnatio statim puniens nihil reseruans, atque ilico coercens reum non in futurum differens reatum. et ideo non dixit: quia fecisti hoc, uenturum iudicium dei senties et futuro gehennae igne torquebere, sed, praesentia, inquit, tormenta senties atque imminentem iam ceruicibus tuis diuinae seueritatis gladium sustinebis. et quid post haec? agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur compungitur, confitetur luget, paenitet deprecatur, gemmas regias abdicat crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur diademate exhonoratur, cultu et corpore mutatur, totum regem cum ornatibus suis abicit, profugum paenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris adsumit, ieiunio exigitur ariditate siccatur, fletu effunditur solitudine carceratur. et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogatiuis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non euadit. [2.20] et hic tantum tam grandis paenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen ueniam non meretur. denique quid paenitenti propheta ait? quia blasphemare fecisti inimicos domini, filius qui ex te natus est morietur. praeter poenam acerbae orbitatis etiam hunc addi piissimo patri intellectum summi supplicii deus uoluit, ut dilectissimo filio causa mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum ex crimine puerum crimen ipsum occideret, quod creasset. [2.21] Y. Hoc ergo primum est diuinae animaduersionis exorditlm, primum utique non solum. secuta namque est aerumnarum ingentium longa series atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur, Amnon ab Absalone iugulatur. scelus quidem grande ab uno fratre committitur, sed peius ab alio uindicatur. inter haec Dauid pater facinore utriusque punitur. duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur ; in Thamar enim uirginitas amittitur, in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater grauius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro. [2.22] iam uero hinc iuxta uerbum dei inaestimabilis mali cumulus. insidias diu a filio pater patitur, regno pellitur et, ne occidatur, profugus abscedit. impurior nescias an cruentior filius, quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu et quidem incestu praeter incesti nefas per industriam adcumulandi sceleris elato, cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetrarit, scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur, quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu. [2.23] iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit, cum tantus rex tanti nominis, cunctis regibus altior mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis seruis fugeret, in comparatione dudum sui egestuosus in comparatione. sui solus, fugiens cum metu cum dedecore cum luctu: operto, inquit scriptura, capite et nudis pedibus incedens, superstes prioris status, a se ipso exsulans, paene iam post se uiuens, deiectus usque in . seruorum suorum uel, quod graue est, contumeliam, uel quod grauius, misericordiam, ut uel Siba eum pasceret uel maledicere Semei publice non timeret, ita dei iudicio a se alter effectus, ut ei, quem timuerat forsitan totus orbis, unus in faciem insultaret inimicus. [2.24–25] VI. Ubi sunt, qui a deo respici res humanas negant? ecce quotiens testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo deum uerum etiam iudicasse docuerunt. et cur haec omnia? cur utique, nisi ut intellegeremus, eandem futuram semper in mundo censuram et coercitionem domini, quae fuisset? et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam iudicio dei legimus, ut iudicandos nos deo iudice etiam praesenti saeculo nosceremus, quia sicut est deus semper sic iustitia dei semper, sicut omnipotentia domini indeficiens sic censura indemutabilis, sicut deus iure perpetuus sic iustitia perseuerans. et ideo omnes admodum sancti in libris sacris inter discriminum imminentium metus et persecutorum gladios constitui praesens iudicium dei postulant. [2.26] sic enim iustus dicit in psalmo: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. quod ne ad futurum dei iudicium trahi posset, subdidit statim: ab homine iniquo et doloso eripe me. praesens utique iudicium dei postulat qui liberari se de manu persecutoris implorat. et bene pro conscientia bonae causae non tam suffragium domini quam iudicium deprecatur, quia bonae causae optimum semper suffragium tribuitur, si cum iustitia iudicetur. alibi quoque euidentissime: [2.27] iudica, domine, nocentes me, expugna inpugnantes me: adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. uides etiam hoc loco non futuri examinis seueritatem sed censuram praesentis iudicii postulari. hoc est enim illud quod ait: adprehende scutum et arripe gladium', scutum scilicet ad protectionem gladium ad ultionem: non quia hoc iudicans deus egeat apparatu, sed quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intellegentiam humanarum rerum significationibus loquens, quia iudicari ac uindicari se de aduersariis precabatur, per instrumenta terrenae istius ultionis uim diuinae animaduersionis expressit. [2.28] denique alibi propheta idem, quid inter praesens et futurum iudicium dei esset, ostendit. quid enim de censura praesentis examinis dicit ad dominum? sedes super thronum, qui iudicas aequitatem. quid autem de futuro dei aeternoque iudicio? iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate et iterum: iudicabit populos cum iustitia. ipsis scilicet uerbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque distinxit. ut enim praesens iudicium ostenderet, \'iudicas\' posuit: ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea \'iudicabit\'. haec igitur de cura erga nos dei et gubernaculo et iudicio ratione exemplis testimoniis probasse satis est, maxime quia etiam, quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum. omnia pertinebunt. nunc si a deo, cuius negotium agimus, uires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab aduersariis dici solent, et proferre simul et refutare temptabimus. LIBER III [3.1] I. Bene habet: iacta sunt fundamenta operis pia molitione coepti et diuini officii amore suscepti: et ideo non sunt solubili luto posita nec temporali lapide constructa sed sacrarum expensarum confectione ualida et diuini magisterii arte firmata: quae, ut ipse in euangelio deus dicit, nec uentis possint furentibus concuti nec adluuione fluminum subrui nec pluuiarum infusione dissolui. cum enim opus hoc manus quodammodo diuinorum uoluminum instruxerit et caelestium scripturarum compago solidarit, necesse est tam firma haec per dominum Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt quae fecerunt. aedificium itaque hoc naturam status sui de stirpe sumit et labefactari saluis auctoribus suis non potest. sicut enim in terrenis aedificiis deicere parietes nullus potest, nisi lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus dissoluere nullus ualet, nisi id, unde structum est et consummatum, ante dissoluerit: quod quia labefactari utique nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur. [3.2] quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc mundo est cura et gubernaculo et iudicio dei agitur, cur melior multo sit barbarorum condicio quam nostra, cur inter nos quoque ipsos sors bonorum durior quam malorum? cur probi iaceant improbi conualescant? cur iniquis uel maxime potestatibus uniuersa succumbant? possim quidem rationabiliter et satis constanter dicere: nescio; secretum enim et consilium diuinitatis ignoro. sufficit mihi ad causae huius probationem dicti caelestis oraculum. deus a se, ut libellis superioribus iam probauimus, omnia dicit aspici omnia regi omnia iudicari. [3.3] si scire uis quid tenendum sit, habes litteras sacras: perfecta ratio est hoc tenere quod legeris. qua causa autem deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me requiras. homo sum, non intellego secreta dei, inuestigare non audeo et ideo etiam adtemptare formido, quia et hoc ipsum genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias quam sinaris. sufficiat tibi quod deus a se agi ac dispensari cuncta testatur: quid me interrogas, quare alter maior sit alter minor, alter miser alter beatus, alter fortis alter infirmus? qua causa quidem haec deus faciat, non intellego, sed ad plenissimam rationem abunde sufficit, quod a deo agi ista demonstro. sicut enim plus est deus quam omnis humana ratio, sic plua. mihi debet esse quam ratio, quod a deo agi cuncta cognosco. nihil ergo in hac re opus est nouum aliquid audire: satis sit pro uniuersis rationibus auctor deus. nec licet, ut de his quae diuino aguntur arbitrio aliud dicas iustum aliud iniustum, quia quicquid a deo agi uides atque conuinceris, necesse est plus quam iustum esse fatearis. [3.4] haec ergo de gubernaculo dei atque iudicio expeditissime ac certissime dici possunt. neque enim necesse est, ut argumentis a me probetur, quod hoc ipso, quia a deo dicitur, comprobatur. itaque, cum legimus dictum a deo, quia aspiciat iugiter omnem terram, hoc ipso probamus quod aspicit, quia aspicere se dicit: . cum. legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso adprobamus quod regit, quia se regere testatur: cum legimus quod praesenti iudicio uniuersa dispenset, hoc ipso euidens est quod iudicat, quia se iudicare confirmat. alia enim omnia, id est humana dicta, argumentis ac testibus egent: dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quicquid incorrupta ueritas loquitur, incorruptum sit testimonium ueritatis. [3.5] sed tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est Christiano probari quod dico. [3.6] II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus ? sed quia multi ista non sapiunt et putant homines Christianos haec quasi stipendia fidei suae a deo capere debere, ut, quia sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores, adquiescamus opinioni eorum atque sententiae. [3.7] sed uideamus tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. quid est igitur credulitas uel fides ? opinor, fideliter hominem Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores, quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint. [3.8] quaeritur forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum. [3.9] cum ergo ista sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis dei quis obsequatur interrogo. [3.10] neo dico illa quae ita multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis saltim agere dignetur? [3.11] quae etiam, si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. [3.12] hoc enim ad crimina nostra addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, fratrem suum, homicida est. intellegere ergo possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia, ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram I uoluit, ne ex ira odium nasceretur. [3.13] si ergo non solum odium sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio. r.acha quod genus sit contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis conciliis expiari. [3.14] III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. et qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare. [3.15] quae non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare. [3.16] IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad populos ecclesiasticos dicit ? filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. [3.17] nobis hoc imperat, ut se imitemur, qui sibi hoc imperauerat, ut Christi esset imitator. et quidem, quod ipse Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo: Christus pro nobis taedia et labores grauissimos pertulit, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis passionem mortemque tolerauit, et hoc ipse pro Christo. et ideo non sine causa meritorum suorum conscius dicit: certamen bonum certaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae. [3.18–19] itaque cum ille Christum sic imitatus sit, uideamus quis nostrum apostoli imitator appareat. scribit enim ipse de se primum, quod nulli dederit umquam offensionem sed in omnibus exhibuerit se sicut dei ministrum in patientia multa in tribulationibus in necessitatibus in plagis in carceribus in lacerationibus. et alibi, dum se aliis comparat, sic ait: in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego; ut minus sapiens dico, magis ego; in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. ter uirgis caesus sum, semel lapidatus, ter naufragium feci. sane, etsi de ceteris quas dixit uirtutibus. apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi apostolus ter naufragasse se dixit, etiam uincere possumus. non enim ter tantummodo naufragauimus, quorum paene omnis uita naufragium est: in tantum quippe uitiose ab omnibus uiuitur, ut prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare uideatur. \' [3.20–21] V. Sed dicit fortasse aliquis, non id esse nunc temporis, ut pro Christo nos perferamus, quae tunc apostoli pertulerunt. uerum est; non enim sunt pagani principes non tyranni persecutores, non sanguis sanctorum funditur nec fides suppliciis comprobatur. contentus est deus noster, ut ei pax nostra serniat, ut sola ei immaoulatorum actuum puritate et uitae incontaminabilis sanctitate placeamus. quo plus ei fides et deuotio nostra debet, quia minora a nobis exigit et maiora concessit. et ideo cum et principes Christiani sint et persecutio nulla sit et religio non inquietetur, qui ad probandam fidem experimentis durioribus non compellimur inferioribus saltim officiis domino plus placere debemus. probat enim etiam in maioribus, si res exigat, exsecutorem se idoneum fore, a quo minora complentur. [3.22] - VI. Omittamus ergo illa, quae beatissimns Paulus pertulit, immo quae in libris postea de religione conscriptis omnes admodum Christianos legimus pertulisse, qui ad caelestis regiae ianuam gradibus poenarum suarum ascendentes scalas sibi quodammodo de eculeis catastisque fecerunt. uideamus, si in illis saltim religiosae deuotionis obsequiis, quae minora atque communia in summa quiete et omni tempore omnes Christiani obire possumus, praeceptis dominicis respondere temptamus. iubet Christus ne litigemus. quis iubenti obtemperat? nec solum iubet sed in tantum hoc iubet, ut ea ipsa nos, de quibus lis est, relinquere iubeat, dummodo litibus exuamur. si quis enim, inquit, uoluerit tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, relinque ei et pallium. [3.23–24] interrogo qui sint, qui spoliantibus aduersariis cedant, immo qui sint, qui aduersarios suos non spoliare conentur? tam procul enim abest ut cum tunicis etiam alia relinquamus, ut, si quo modo possumus pallium simul aduersariis tunicasque tollamus. tam deuote enim mandatis dominicis oboedimus. ut non sufficiat nobis, quod aduersariis nostris etiam minima nestimentorum nostrorum parte non eedimus, nisi eis, quantum in nobis est, si res sinat, cuncta rapiamus. iungitur autem praecepto huic par et consimile mandatum, quo ait dominus: qui percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. quantos putamus esse, qui dicto huic uel aures modeste praebeant, uel certe, etiamsi id facere uidentur, animis adquieseant P aut quotus quisque est, qui si unum ictum acceperit, non multos pro uno reddat? tantum ab illo abest ut caedenti maxillam praebeat, at tum se uincere putet, non quando aduersarium uapulando sed quando caedendo superauerit. [3.25] quae uultis, inquit saluator, ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis similiter. huius sententiae partem tam bene nouimus, ut numquam praetereamus, partem sic praetermittimus, quasi penitus nesciamus. nam quid ab aliis praestari nobis uelimus optime nouimus, quid autem ipsi aliis debeamus praestare nescimus. atque utinam nesciremus! minor esset ignorantiae reatus secundum. illud: qui nescit uoluntatem domini sui, uapulabit paucis: qui autem scit et non facit eam, uapulabit multis. nunc autem hoc maior offensa est, quod partem sententiae sacrae pro commodorum nostrorum utilitate diligimus, partem pro dei iniuria praeterimus. [3.26] exaggerat quoque hoc dei uerbum officio praedicationis suae apostolus Paulus dicens: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius. et iterum: non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes sed ea quae aliorum. uides quam fideliter praeceptum Christi fuerit exsecutu: ubi, cum saluator sic nos pro aliis sicat pro nobis iusserit cogitare; ille plus aliorum nos commodis iussit consulere quam nostris, boni scilicet domini bonus famulus et singularis magistri praeclarus imitator, qui in uestigiis domini sui ambulans patentiora quodammodo et expressiora. pedibus sais feeit domini sui esse uestigia. quid ergo horum facimus Christiani, quod Christus an quod apostolus iubet? puto omnino quod neutrum. nam tantum abest ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes uel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus. [3.27] VII. Sed eligere forsitan maiora quaeque uideamur, quae nullus impleat et, ut ipsi putant, impleri omnino non possint, et praeterire alia, quae et impleri queant et ab omnibus imperat. sed primum illud considerandum est, quia nulli ser-* uorum licet ex his, quae dominus suus imperat, eligere pro arbitrio quid uelit facere quid nolit, et insolentissima abusione quod placuerit adsumere quod displicuerit repudiare, maxime cum et terrestres domini nequaquam aequo animo tolerandum putent, si iussiones suas serui ex parte audiant et ex parte contemnant, et pro libidine sua quae putauerint facienda faciant, quae putauerint conculcanda conculcent. [3.28] si enim pro arbitro sue serui dominis obtemperant, ne in his quidem, in quibus obtemperauerint, obsequuntur. quando enim seruus ex domini sui iussis ea faeit tantummodo quae uult facere, iam non dominicam uoluntatem implet sed suam. si ergo nos, qui homunculi imbecilli sumus, contemni tamen a seruis nostris omnino nolumus, quos etsi nobis seruitutis condicio inferiores humana tamen sors reddit aequales, quam inique utique caelestem dominum contemnimus, qui cum homines ipsi simus, contemnendos tamen nos a nostrae condicionis hominibus non putamus. nisi tanti fortasse consilii ac tam profundae intellegentiae simus, ut qui pati seruorum iniurias nolumus subditum iniuriis nostris deum esse uelimus, et quae ipsi toleratu humano indigna credimus deum a nobis digne haec tolerare credamus. [3.29] ac per hoc, si qui sunt, ut ad superiora redeamus, qui de maioribus nos dei praeceptis dicere existiment et minora reticere, superflue queri intellegendi sunt; neque enim sunt causatio est, cur proferantur aliqua, ubi facienda sunt omnia. sicut enim dominorum carnalium semis eligere, ut iam dixi, omnino non licet, quae ex praeceptis erilibus faciant quae non faciant, sic nos, qui serui domini nostri sumus, inlicitum omnino existimare debemus, ut uel illa quae placent pro animi oblectatione sumamus, uel illa quae displicent pro superbiae abusione calcemus. [3.30] Yin. Sed adquiesoamus tamen his, qui ex praeceptis dominicis idcirco forsitan nos nolunt maiora dicere, quia se putant minora complere, non quia sufficiat ad salutem, si maioribus spretis minora faciamus secundum illud: quicumque totam legem seruauerit, offendit auteminuno, factus est omnium reus. - ac per hoc licet nobis non sufficiat parua ac minima quaeque facere, adquiesco tamen ego minora dicere, ut ostendam maximam Christianorum omnium partem nec exigua saltim ac minima fecisse. [3.31] iussit saluator noster, utss Christiani homines non iurarent. plures inuenias, qui saepissime periurent, quam qui omnino non iurent. iussit quoque, ut nemo malediceret. cuius non sermo maledictio est ? prima enim semper irarum tela maledicta sunt, et quicquid non possumus imbecilli optamus irati ac sic in omni animorum indignantium motu uotis malis pro armis utimur. unde unusquisque hominum euidentissime probat, quicquid fieri aduersariis suis optat, totum se facere uelle si possit. [3.32–33] sed uidelicet quia omnes hac improbitate linguarum facile utimur, qui iussis dominicis non obtemperamus, idcirco etiam apud deum facile hoc putamus esse, qui iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum dei non possidebunt. hinc ergo intellegere possumus, quam grauis sit et perniciosa maledictio, quando, etiamsi alia bona fuerint, sola excludit a caelo. inuidiam procul esse iussit Christus a nobis. at nos e contra non extraneis tantum sed etiam proximis inuidemus , nec solum inimicos sed etiam amicos nostros liuore perfundimus. adeo prope in omnium sensu hoc malum regnat, adeo esuriendi libido terminum habet, detrahendi libido terminum non habet; nam semper admodum cibo, numquam detractione saturamur. [3.34–35] sed lenis forsitan poena istius labis est. detrahens, inquit scriptura sacra, eradicabitur. grauis profecto et tremenda animaduersio: sed tamen nulla correctio. dummodo enim unusquisque hominum alium lacerare non desinat, tanti putat, ut etiam sibi ipsi non parcat. sed digna plane mali istius retributio est, quae solum persequitur auctorem; illi enim nihil noeet penitus cui detrahit, tantummodo illum punit e cuius ore procedit. sed delirare, opinor, nidemvr ista repetendo, et fero ut nos delirare uideamur. numquid delirauit dominus qui praecepit: omnis enim, inquit per apostolum suum, clamor auferatur a uobis cum omni malitia. utrumque quidem hoc in nobis iugiter perseuerat, sed magis tamen malitia quam clamor. clamor quippe non semper est in oribus nostris, malitia autem semper in cordibus; ac per hoc puto quod., etiamsi in nobis clamor desineret, tamen malitia permaneret. [3.36–37] sine murmuratione quoque et querela nos deus noster esse praecepit. quando haec in humano genere non fuerunt? si aestus est, de ariditate causamur, si pluuia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem, si fecundior, uilitatem. adipisci abundantiam cupimus et eandem adepti accusamus. quid dici hac re improbius quid contumeliosius potest? etiam in hoc de miserioordia dei querimur, quia tribuat quod rogamus. abesse a seruis suis omne omnino etiam oculorum scandalum deus praecepit, et ideo, si quis, inquit, uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. hinc intellegere plene possumus quam castos nos esse saluator iusserit, qui etiam licentiam uisionis abscidit. sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum et omnes improbas cupiditates in cor per oculos quasi per naturales cuniculos introire, extinguere eas penitus foris uoluit, ne intus orirentur et letaliter crescentibus fibris conualescerent fortasse in anima, si germinassent in uisu. [3.38] idcirco itaque ait dominus petulcos impudicorum hominum intuitus noxa adulterii non carere, scilicet ut qui bona fide fugeret adulterium custodiret aspectum. perfectae siquidem ac sincerissimae sanctitatis nolens cultores suos facere saluator iussit ab his cautissime etiam minima uitari, scilicet ut quam pura est pupilla oculi tam pura esset uita hominis Christiani et, sicut salua intuitus incolumitate pulueris labem in se oculus non reciperet, sic uita nostra labem in se penitus impudicitiae non haberet. [3.39] unde est illud etiam, quod in sequentibus ait dominus: si scandalizat te oculus tuus, erue eum, et si scandalizat te manus tua, abscide eam: expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mi ttatur in gehennam. si igitur iuxta dei uerbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam uitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus, non quod membris suis quia priuare se debeat, sed, quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis interdum aut manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur: ubi enim de ministerio agitur et uita, rectius profecto Christiano est ministerio cor rere quam uita. [3.40] IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus oboedire nos sibi dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in uniuersis mandatis deo aut certe uel in paucissimis obsequantur? ubi sunt qui aut inimicos diligant aut persequentibus benefaciant ant malos in bono uincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? quis est, apud quem detractioni penitus nihil liceat, qui conuicio suo neminem laedat, qui silentio os coherceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat P quia est, qui faciat haec minima? ut non dicam illa, de quibus diximus paulo ante, maiora. [3.41] quae cum ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro esse: [3.42] quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius ? non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur. [3.43] quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus, si non faciant quod iubentur. porro autem nos omni studio omni nisu non solum iussa non facimus, sed contra id facimus quod iubemur. iubet enim deus ut omnes nobis inuicem cari simus, omnes autem nos mutua infestatione laceramus. iubet deus ut cuncti egentibus sua tribuant: cuncti admodum aliena peruadunt. iubet deus ut omnis qui Christianus est etiam oculos castos habeat: quotus quisque est, qui non se luto fornicationis inuoluat? et quid plura? [3.44] graue et luctuosum est quod dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei ? aut praeter paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine. [3.45] interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint. [3.46] in hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi ac municipalis iudicis domum. siquidem intra ianuas non modo inlustrium potestatum sed etiam praesidum aut praepositorum non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut iudex uocarit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit, ita ut, si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur aut propellatur aut aliqua uerecundiae atque existimationis suae labe multetur. [3.47–48] in templa autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam prouocare. nonum siquidem monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut mala antiqua defleant, ** exeunt. et quid dico, exeunt? in ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum. [3.49–50] denique si uult quispiam scire, quid in templo huiusmodi homines cogitarint, uideat quid sequatur. siquidem consummatis sollemnibus statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur alii ut inebrientur alii ut fornicentur alii ut latrocinentur: ut euidenter appareat hoc eos esse meditatos, dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint exsequuntur. X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem, quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant, ceterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui., quid autem aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud omnium militantium quam rapina P sed putas forsitan, quod hoc etiam de personis\' istiusmodi ferri possit. [3.51] hic est enim, inquis, eorum actus, quae et professio, ac per hoc nihil mirum est, si agunt quod profitentur: quasi uero aut agere ullum deus res malas uelit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores uideantur agere personae, praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani: et absque dubio, ubi maior est peccantium turba, maior est diuinitatis iniuria. sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est. [3.52] parum est id quidem, quia non aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. sed uideamus tamen, si uel id ipsum parum sit carens crimine. ac primum consideremus, quid de huiusmodi hominibus dicat sermo diuinus. arguens quippe apostolus dei populum sic ait: audite, fratres mei dilectissimi. nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. nonne diuites per potentiam opprimunt uos? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? [3.53] grane hoc apostoli testimonium est, nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire. [3.54–55] quis enim uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione conI demnant. sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit. [3.56–57] XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti, et non est numquam omnino fecisse facere cessasse. quod si ita esset, quid proderat tamen, unum a scelere desistere et : multos in sceleribus permanere? non sanat connersio unius crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari. [3.58] loquens deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi. [3.59] cum enim nullus illis quos supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari [et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? et recte. nam licet omnes admodum filii membra parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae. quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus uim tanti nominis uitio prauitatis. [3.60] nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione peccamus. LIBER IIII [4.1] I. Discedatur itaque ab illa, quam supra diiimus, Christiani nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est nec Christum credat qui Christi mandata conculcat, ac per hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani hominis opus non agit, Christianus non esse uideatur; nomen enim sine actu atque officio suo nihil est. nam, sicut ait quidam in soriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine homine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto? [4.2–3] itaque, ut isdem uerbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine merito nisi ornamentum in Into ? sicut etiam per diuinas litteras sacer sermo testatus est dicens: circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. et in nobis itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur. denique qui uult plenius scire uocabula nihil esse sine rebus, respiciat quomodo innumerabiles populi cessantibus meritis etiam nomina perdiderunt. duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt: et populus enim dei et Israhel appellatae sunt. sic quippe legimus: audi populus meus, et loquar; Israhel, et testificabor tibi. ergo Iudaei aliquando utrumque, nunc neutrum. nam nec dei populus dici potest qui cultum dei olim reliquit, nec uidens deum qui dei filium denegauit, sicut scriptum est: Israhel uero me non cognouit, et populus me non intellexit. [4.4–5] propter quodio etiam alibi deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: uoca nomen eius, nondilecta. et iterum ad Iudaeos ipsos: uos non estis populus meus, et ego non sum deus uester. cur autem hoc de eis diceret et ipse alibi euidenter ostendit; sic quippe ait: dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum. et iterum: uerbum, inquit, domini proiecerunt et sapientia nulla est in illis. quod quidem timeo ne non magis tunc de eis dici potuerit quam de nobis nunc dici possit, quia nec uerbis dominicis obtemperamus, et qui uerbis domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. nisi fortasse credimus sapienter nos deum spernere et hoc ipsum, quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam iudicamus. [4.6] est quidem causa, cur hoc ita existimare credamur; nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi summi consilii conspiratione peccemus. quae cum ita sint, quae ratio est, ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes scilicet, quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum spiritus sanctos nec fidem quidem dicat hominibus Christianis . sine operibus bonis posse prodesse. et utique multo plus est fidem habere quam nomen, quia nomen uocabulum est hominis, fides autem fractas est mentis. et tamen hunc ipsum fidei fructum . infructuosum apostolus sine operibus bonis esse, testatur dicens: fides sine operibus mortua est. et iterum: sicut enim corpu\'s sine spiritu, sic fides sine operibus bonis mortua est. addit quoque asperiora quaedam ad confundendos eos, qui sibi praesumptione Christianae fidei blandiuntur. [4.7] II. Sed dicit aliquis: tu fidem habes et ego opera habeo: ostende mihi sine operibus fidem tuam et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. quo utique hoc indicat, actus bonos Christianae fidei quasi testes esse, quia Christianus nisi opera. bona fecerit, fidem suam penitus adprobare non possit, ac per hoc quod probare non ualeat quia sit, sic omnino habendum esse quasi non sit. nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, in subditis statim ipse demonstrat, dicens ad Christianum: tu credis quia unus est deus. bene facis: et daemones credunt et contremescunt. [4.8] consideremus, quid uoluerit hoc loco apostolus dicere, nec irascamur diuinis testimoniis sed adquiescamus, nec contradicamus sed proficiamus. tu credis, inquit ad Christianum sermo diuinus, quod deus unus est. bene facis: et daemones credunt et contremescunt.* numquid errauit apostolus, ut hominis Christiani fidem daemoni compararet? non utique: sed ostendere illud uolens, quod supra dictum est, quia sine operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare deberent, idcirco ait et a daemonibus deum credi; scilicet ut,. sieut -daemones, eam deum credant, tamen in peruersitate perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemonicam habere, qui cum se deum credere adserant, tamen [4.9] a malo opere non cessast subiungit autem ad pudorem et condemnationem hominum peccatorum, non oredere solum daemones dei nomen sed etiam timere et contremescere. hoc est dicere: quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, quae sine timore atque obsequio dei nulla eat? aliquid plus daemones habent. tu enim unam rem babes tantummodo, illi duas: tu credulitatem habes, non habes timorem, illi et credulitatem habent pariter et timorem. quid miraris ergo, si caedupur? quid miraris, si eastigamur si in ius hostium tradimur si infirmiores omnibus sumus ? [4.10] siue miseriae nostrae siue infirmitates sine euersiones sine captiuitates et poenae improbae seruitutis testimonia sunt mali serui et boni domini. quomodo mali serui? P quia patior scilicet uel ex parte quod mereor. quomodo boni domini? quia ostendit quae mereamur, etsi non inrogat quae mereamur; clementissima enim ac benignissima castigatione mauult nos corrigere quam perire. nos siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, letalibus suppliciis digni sumus; sed ille plus misericordiae tribuens quam seueritati uult nos clementis censurae temperamento emendare quam plaga iustae cohercitionis occidere. [4.11] ingratum nobis esse quod caedimur satis certus sum. sed quid miramur, si peccantes nos deus uerberat, cum ipsi peccantes seruulos uerberemus ? iniusti iudices sumus: homunculos nos flagellari a deo nolumus, cum ipsi condicionis nostrae homines flagellemus. sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus: natura ia nobis et nequitia seruilis est. uolumus delinquere et nolumus uerberari: ipsi in nobis mores sunt qui in seruulis nostra; omnes uolumus impune peceare. denique, si mentior, cunctos consulo. nego ullum em, quamlibet magni criminis reum, qui se adquiescat deberent torqueri. [4.12] hincergo agnosei potest, quam inique ac prauissime aliis seuerissimi sumus nobis indulgentissimi, aliis asperi nobis remissi. m eodem crimine punimus alios m absoluimus: intolerabilis prorsus incontumaciae et praesumptionis. nec agnoscere in nobis uolumus rectum audemus de aliis usurpare iudicium. quid esse iniustius nobis aut quid peruersius potest? id ipsum scelus ia nobis probabile esse ducimus, quod m aliis seuerissime uindicamus. et ideo 009 sine causa ad nos apostolus clamat : propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas : in quo enim alium iudicas. te ipsum coudemnas;eadem enim agis quae iudicas. [4.13–14] III. Sed non eadem, inquit aliquis ei diuitibus, non eadem nos agimus, quae serui agant: ex seruis enim fures ac fugitiui suat, ex seruis gulae ac uentri iugiter seruientes. uerum est esse haec uitia seruorum: sed plura tamen sunt ac maiora dominorum quamuis non omnium. excipiendi enim quidam sunt sed paucissimi: quos ideo non nomino, ne non tam eos nominando laudare quam alios non nominando uidear publicare. ac primum serni, si fures sunt, ad furandum forsitan egestate coguntur: quia, etiamsi stipendia usitata praestentur, consuetudini haec magis quam sufficientiae satisfaciunt et ita implent canonem, quam quam non explent satietatem. ac per hoc culpam ipsam inopia minus culpabilem facit, quia excusabilis furti reus est, qui ad furtum cogi uidetur inuitus. nam et scriptura ecclesiastica quasi subexcusare quodammodo miserorum omnium noxas uidetur dicens: non grandis est cuipae, cum quia furatus fuerit; furatur enim, ut esurientem impleat animam. furatur, ut expleat animam suam: ac per hoc non satis a nobis accusandi sunt qui diuino sermone excusantur. [4.15] quod antem I de furtis sernorum dicimus, hoc etiam de fuga: immo hoc rectius de fuga, quia ad fugam seruos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. pauent quippe actores pauent silentiarios pauent procuratores, prope ut inter istos omnes nullorum minus serui sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur ab omnibus conteruntur. quid amplius dici potest? multi seruorum ad dominos suos confugiunt, dum conseruos timent. unde illorum fugam non tam ad eos debemus referre qui fugiunt, quam ad eos qui fugere compellunt. uim patiuntur infelicissimi: famulari optant et fugere coguntur. discedere a seruitio dominorum suorum omnino nolunt et conseruorum suorum crudelitate non permittuntur ut seruiant. [4.16] mendaces quoque esse dicuntur. ad mendacium nihilominus atrocitate praesentis supplicii coartantur, siquidem, dum tormentis se uolunt eximere, mentiuntur. quid autem mirum est; si positus in metu seruus mentiri uult quam flagellari P accusantur etiam gulae et uentris auidi. nec hoc nouum est: magis desiderat saturitatem qui famem saepe tolerarit. sed esto, non perferat famem panis, famem, certe ; perfert deliciarum, et ideo ignoscendum est, si auidius expetit quod ei iugiter deest. [4.17] tu uero nobilis tu uero diues, qui omnibus bonis affiuis, qui hoc ipso deum sanctis operibus honorare plus debes, quod beneficiis illius sine cessatione perfrueris, uideamus si actus non dico sanctos sed uel innoxios habes. et quis, ut superius dixi, diuitum praeter paucos non. cunctis criminibus infectus est? et quod paucos excipio, utinam plures atque omnes excipi liceret: salus erat omnium innocentia plurimorum. neque ego nunc de ullo dico, nisi de eo tantum, - qui in se id quod dico esse cognoscit. si enim extra conscientiam suam sunt quaecumque dico, nequaquam ad iniuriam eius spectant cuncta quae dico: si autem in se esse nouit quae loquor, non a mea sibi hoc lingua dici existimet met sed a conscientia sua. [4.18] ac primum, ut de uitiis seruilibus dicam: si fugitiuus est seruus, fugitiuus es etiam tu, diues ac nobilis; omnes enim dominum suum fugiunt, qui legem domini derelinquunt. quid ergo, diues, culpas in seruo?hoc facis quod et ille. ille fugitiuus est sui domini et tu tui: sed hoc culpabilior tu quam ille, quia ille fugit forsitan malum dominum et tu bonum. incontinentiam quoque uentris in seruo arguis. ia illo rara est per indigentiam in te cotidiana per copiam. [4.19–20] uides ergo apostolicam sententiam te potissimum uerberare, immo te Solum, quia in quo alium iudicas temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas; immo non eadem sed maiora multo ac nequiora. in. illo quippe etiam infrequentem uentris intemperantiam punis, et tu adsidua cruditate distenderis. furtum quoque, ut putas, seruile uitium est; et tu furtum,: diues, fecis, quando a deo uetita praesumis. omnes siquidem furta faciunt, qui inlicita committunt. IIII. Sed quid ego tam minute et quasi allegorice de hoc loquor, cum facinoribus apertissimis non furta tantum diuitum sed latrocinia comprobentur? quotus quisque enim iuxta diuitem non pauper pauper actu actu statu tutus est ? siquidem peruasionibus praepotentum aut sua homines inbecilli aut etiam se ipsos cum suis pariter amittunt, ut non immerite de utrisque personis sacer sermo testatus est dicens: uenatio leonis is onager in heremo: sic pas cua sunt diuitum pauperes. quamuis tyrannidem hanc non pauperes tantum sed paene uniuersitas patiatur generis humani. [4.21] quid est enim aliud dignitas sublimium quam proscriptio ciuitatum? aut? quid aliud quorundam, quos taceo, praefectura quam praeda? nulla siquidem maior paupercularum est depopulatio quam potestas; ad hoc enim honor a paucis emitur, ut cunetorum uastatione soluatur: quo quid esse indignius quid iniquius potest? reddunt miseri dignitatum pretia, quas non emunt: commercium nesciunt et solutionem sciunt t ut pauci inlustrentur, mundus euertitur: unius honor orbis excidium est. denique sciunt hoc Hispaniae, quibus solum nomen relictum est, sciunt Africae, quae fuerunt, sciunt Galliae deuastatae, sed non ab omnibus, et ideo in paucissimis adhuc angulis uel\' tenuem spiritum agentes, quia eas interdum paucorum integritas aluit, quas multorum rapina uacuauit. [4.22] V. Sed euagati longius sumas dolore compulsi. ergo ut ad superior redeamus: quid est igitur, in quo non seruilibus uitiis etiam nobiles polluantur, nisi forte ideo, quia illa, quae J in seruis peccata puniunt, ipsi quasi licita committunt ? denique ad has peruasiones, quas supra dicti nobiles agunt, seruus nec adspirare permittitur. quamuis mentiar; quidam enim ex seruis nobiles facti ant paria aut maiora fecerunt. sed hoc tamen imputari seruis nequaquam potest, quod quibusdam seruilis condieio tam feliciter cessit. homicidia. [4.23–24] quoque ih semis rara sunt terrore ac metu mortis, in diuitibus adsidua spe ac fiducia impunitatis. nisi forte iniqui simus hoc quod diuites faciunt ad peccata referendo, quia illi cum occidunt. seraulos suos, ius putant esse non crimen. nec solam hoc, sed eodem priuilegio etiam in exercendo impudicitiae caeno abutuntur. quotus enim quisque est diuitum conubii sacramenta, conseruans, quem non libidinis furor rapiat in praeceps, cui non domus ac familia sua scortum sit, et qui non, in quamcumque personam cupiditatis improbae calor traxerit, mentis sequatur insaniam? secundum illud scilicet, quod de talibus dicit sermo diuinus : equi insanientes in feminas facti sunt. quid enim aliud quam de se dictum hoc probat, qui totum peruadere uult concubitu quicquid concupierit [4.25–26] I aspectu? nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam iniustum esse uideatur, quia hoc in comparatione supradiotorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum et intra. certum coniugum numerum frenum libidinum continere. coniugum dixi, quia ad tantam res impu- ( dentiam , uenit,. ut ancillas suas multi uxores putent. atque utinam sicut putantur esse quasi coniuges, ita solae haberentur uxores. illud magis taetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti alias sibi rursum seruilis status coniuges . sumunt, deformantes sancti conubii honorem per degeneris contubernii uilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena seruarum, digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio. [4.27] VL Non dubito ex his plurimos, qui aut sunt nobiles aut uideri nobiles uolunt, superbe et aspernanter accipere, quod, dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus seruos quosdam esse quam dominos. sed cum ego hoc non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicauerim, nullus irasci omnino debet, qui nequaquam se talem esse cognoscit, ne hoc ipso, quod irascitur, de coetu ipsorum esse uideatur. quin potius quicumque ex nobilibus haec mala horrent irasoi talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi, qui tales sunt, omnem grauent -populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur. [4.28–29] diximas itaque nobiles quosdam esse seruis deteriores [diximus utique] et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. ecce enim ab hoc scelere uel maximo prope omnis seruorum numerus immunis est. numquid aliquis ex seruis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur et canum uel suum more tantas putat coniuges suas esse, quantas potuerit libidini subiugare ? sed responderi uidelioet ad haec potest, quod facere semis ista non liceat: nam profecto facerent, si liceret. credo: sed quae fieri non uideo, quasi facta habere non -possum. quamlibet enim in eis improbae mentes, quamlibet malae cupiditates sint, nullus pro eo, quod non admittit, scelere punitur. malos esse seruos ac detestabiles satis certum est, sed hoc utique ingenui ac nobiles magis execrandi, si in statu honestiore peiores sunt. quo fit ut ad illum perueniri exitum rei huius necesse sit, non ut serui sint a reatu nequitiae suae absoluendi, sed ut plurimi diuites magis sint seruorum comparatione damnandi. [4.30] nam illud latiocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod, cum Romana respublica uel iam mortua uel certe extremum spiritum agens in ea parte, qua adhuc uiuere uidetur, tributorum uinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inueniuntur tamen plurimi diuitum, quorum tributa pauperes ferunt, hoc est, inueniuntur plurimi diuitum, quorum tributa pauperes necant. et quod inueniri dicimus plurimos, timeo ne uerius diceremus omnes: tam pauci enim mali huius expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte, qua multos diximus, omnes paene diuites reperire possimus. [4.31] ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt, quam ut diuites cunctos immunes redderent, miserorum tributa 10 cumularent; illis ut demerentur uectigalia uetera, istis ut adderentur noua; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut aocessio maximarum adfligeret; illi ut eorum, quae leuiter ferebant, imminutione ditescerent, isti at eorum, quae iam ferre non poterant, multiplicatione more-15 rentur, ac sic remedium illud alios iniustissime erigeret alios iniustissime necaret, aliis esset sceleratissimum praemium aliis sceleratissimum uenenum ? unde aduertimus, quod nihil esse et diuitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius, quos etiam illa, quae to pro remedio cunetis dantur, occidunt. [4.32] VII. Ikm uero illud quale, quam sanctum, quod si qui ex nobilibus conuerti ad deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? statim enim, ut quis melior esse temptauerit, deterioris abiectione ca!catur, ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne uiles habeantur. et ideo non sine causa apostolus clamat: saeculum totum in malo positum est. et uerum est; merito enim totum esse in malo diertur, ubi boni locum habere non possunt. siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint i sunt, aut qui boni sunt multorum persecutione crucientur. [4.33] itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se adplicuetit, Hico honoratus esse desistit. ubi enim quis mutauerit uestem, mutat protinus dignitatem: si fuit sublimis fit despicabilis, si fuit splendidissimus fit uilissimus, si fait totus honoris fit totus iniuriae. et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam dei ant iracundiam perferunt, ubi deum in sanctis omnibus persequuntur; peruersa enim sunt et in diuersum cuncta mutata. si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. nihil itaque mirum est, Si deteriora cotidie patimur, qui cotidie deteriores sumus. et noua enim cotidie homines mala, faciunt et uetera non relinquunt: surgunt recentia crimina nec repudiantur antiqua. [4.34] VIII. Quia ergo est cansationi locus? quamlibet aspera et aduersa patiamur, minora patimur quam meremur. quid querimur, quod dure agat nobiscum deus? multo nos cum deo durius agimus. exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris et ad puniendos nos trahimus inuitum. cumque eius naturae sit mens dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moueatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. uim, ut ita dixerim, facimus pietati suae ac manus quodammodo adferimus misericordiae suae. cumque eius benignitatis sit ut uelit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus [4.35–36] ( uindicare. ac sicut illi solent, qui munitissimas urbes obsident aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur — omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant — ita nos ad expugnandam misericordiam dei omni peccatorum immanium scelere quasi omni telorum genere pugnamus; et iniuriosum nobis deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi deo simus. omnis siquidem Christia-- norum omnium culpa diuinitatis iniuria est. nam cum illa, quae facere a deo uetamur, admittimus, uetantis iussa calcamus, ac per hoc impie in calamitatibus nostris seueritatem diuinam accusamus: quippe nobis nos accuaandi sumus. nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. quid ergo de poenarum acerbitate querimur ? unusquisque nostrum ipse se punit. et ideo illud propheticum ad nos dicitur: ecce omnes uos ignem a accenditis et uires praebuistis flammae: ingredimini in lucem ignis uestri et flammae, quam accendistis. totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo scriptura commemorauit. primum enim ignem accendit, postea uires ignibus praebet, postremum flammam ingreditur quam parauit. quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? scilicet cum primum peccare incipit. [4.37–38] quando autem uires ignibus praebet? cum utique + peccatis peccata cumularit. quando uero ignem aeternum introibit? quando inremediabilem iam malorum omnium summam crescentium delictorum nimietate compleuerit, sicut saluator noster ad Iudaeorum principes ait: implete mensuram patrum uestrorum, serpentes, progenies uiperarum.\' non longe a plenitudine peccatorum erant quibus ipse dicebat dominus, ut peccata complerent, ideo absque dubio, ut, quia digni iam salute non essent, implerent iniquitatum numerum, quo perirent. unde etiam cum lex netus peccata Amorreorum completa esse memorasset, sic locutos esse ad sanctum Loth angelos refert: omnes qui tui sunt educ de urbe hac; delebimus -enim locum istum, eo quod increuerit clamor eorum coram domino, qui misitnos, ut perdamus illos. diu profecto flagitiosissimus ille populus ignem ilium accenderat, quo peribat, et ideo completis iniquitatibus suis arsit flammis criminum suorum. tam male enim de deo meruit, ut gehennam, quae in futuro iudicio erit, iam in hoc\' saeculo sustineret.. [4.39] IX. Sed nulli sunt, inquit aliquis, illorum exitu digni, . quia nulli illorum impuritatibus comparandi. uerum fortasse istud sit: attamen quid facimus, quod saluator ipse omnes, qui euangelium suum spreuerint, peiores esse memorauit? denique ad Capharnaum sic ait: si in Sodomis factae fuissent uirtutes, quae factae sunt in te, forsitan mansissent usque in hunc diem. uerumtamen dico nobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. si Sodomitas minus damnabiles esse: dicit quam cunctos euangelia neglegentes, certissima ergo ratio est, qua et nos, qui in plurimis euangelia neglegimus, peius timere aliquid debeamus, praesertim cum usitatis iam [4.40] et, quasi familiaribus malis coutenti esse uolimus, non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non calumniae non rapiuae, non sufficiunt uinolentiae non sufficiunt comessationes, non sufficiunt falsitates non sufficiunt periuria, non sufficiunt adulteria non sufficiunt homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista, etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ipsa ad humanas iniurias pertinentia, nisi blasphemas furiosarum mentium manus iniciant etiam in deum. posuerunt enim, sicut de impiis scriptum est, posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transiit super terram, et dixerunt: quomodo scibit deus, etsi est scientia in excelso? et illud: non uidebit nec intelleget deus Iaoob. [4.41] ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: dixit insipiens in corde suo: non est deus. nam qui nihil a deo aspici adfirmant prope est ut cui aspectum adimunt etiam substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere dicant etiam omnino non esse. et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera coniungi, nullum tamen, est, ut puto, uel inrationabilius uel insanius. quid enim tam furiosum est quam ut aliquis,, cum deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse fateatur, dicat neglegere quae fecit? quasi uero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, ut neglegeret quae fecisset. [4.42] ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum. habere dico, ut probem, etiam priusquam crearet habuisse : res quippe ipsa hoc euideuter ostendit. nihil enim feoerat, nisi curam faciendi habuisset antequam faceret, praesertim cum etiam in ipsa humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes, qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet. nam et qui agrum excolit ad hoc colit, ut culta conseruet. et qui uineam. plantat ad hoc plantat, ut plantata custodiat. et qui initia gregum praeparat ad hoc parat, ut curam multiplicandis gregibus impendat. et qui domum aedificat uel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa, quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur. [4.43–44] et quid de bomine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? formicae in subterraneis latibulis ex * uaria frugum genera condentes ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu uitae suae diligunt quae recondunt. apes, cum fundamenta fauis ponunt uel cum e floribus natos legunt, qua causa uel thymum iam nisi studio. et cupiditate mellis uel flosculos quosdam nisi futurae sobolis caritate sectantur? deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore priuauit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit. ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in ipso, ut scriptum est, et uiuimus et mouemur et sumus, ab ipso utique affectum omnem, quo pignora nostra amamus, accepimus; totus namque mundus et totum humanum genus pignus est creatoris sui. et ideo ex hoc ipso affectu, quo amare nos fecit pignora nostra, intellegere nos uoluit, quantum ipse amaret pignora sua. [4.45] sicut enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos suum per eum, quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit intellegi. et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in caelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris in se affectum uoluit agnosci. et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. probat quippe hoc uox saluatoris in euangelio dicentis: sic enim dilexit deus hunc mundum,. ut filium suum unicum daret pro mundi uita. sed et apostolus dicit: deus, inquit, filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?\' [4.46–47] X. Hoc est ergo illud, quod supra dixi, quia plus nos amat deus quam pater filium. euidens quippe res est, quod super affectum filiorum nos deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. et quid? plus addo, et hoc filio iusto et hoc filio unigenito et hoc filio deo: quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, id est pro malis pro iniquis pro impiissimis. quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur. [4.48] ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat autem suam caritatem deus in nobis: nam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. idcirco itaque ait: commendat suam caritatem deus in nobis. quomodo commendat ? [4.49–50] scilicet quia non merentibus praestat. si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse sed quae debuerat reddidisse. quid ergo nos pro his omnibus retribuimus uel potius quid retribuere debemus? primum scilicet illud, quod beatissimus propheta et debere se et redditurum esse testatur dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus ac pro eo, qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes, tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. quo fit ut, etiamsi mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere reddamus. [4.51] itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as tellegeremus, quid nos pro domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc, quod apostolus dicit, ut mortificaremur caritate illius tota die, et neque tribulatio neque angustia neque persecutio neque fames neque nuditas neque gladius posset nos separare a caritate dei, quae est in Christo leau domino nostro. [4.52] XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum. [4.53] illud grauius et lugubrius, quod peccatis ueteribus noua addimus, nec solum noua sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis dei ante non uisa, iactantes scilicet profanas in deum uoces et contumelias blasphemantes, dicentes deum incuriosum deum non intendentem deum neglegentem, deum non gubernantem ac per hoc et inmisericordem et ia* praestabilem, inhumanum asperum durum, nam. qui non respiciens et incuriosus et neglegens esse dicitur quid superest nisi ut asper et durus et inhumanus esse dicatur ? o caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem! non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus inuoluti rei in omnibus deo sumus, nisi etiam accusatores dei simus. et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat iudicem iudicandus? [4.54] XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas deus, si curat si diligit si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? cur uinci a barbaris patitur ? cur iuri hostium subiugari ? breuissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. respiciamus enim ad turpitudines ad flagitia ad scelera illa Romanae plebis, quae supra diximus, et intellegemus; si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate uiuamus; [4.55] itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a deo dicunt, quod miseri quod inbecilles simus, quid meremur? si enim in tantis uitiis in tanta improbitate uiuentes fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat, quod\' non respiceret scelera Romanorum deus, qui tam nudos tam perditos beatos esse pateretur. cum uero tam uitiosos tam improbos infimos et miserrimos esse iubeat, euidentissime patet et aspici nos a deo et iudicari, quia hoc patimur, quod meremur. [4.56–57] sed mereri nos absque dubio non putamus, et hinc est, quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae adrogantia. inter multos siquidem eorundem criminum reos nullus est criminosior, quam qui se non putat criminosum. itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus. sed esto, inquit aliquis, peccatores et mali simus, certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus, et hoc ipso utique manifestum est, quod non respicit res humanas deus, quia, cum meliores simus, deterioribus subiugamur. an meliores simus barbaris iam uidebimus: certe, quod non dubium est, meliores esse debemus. et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus; criminosior enim culpa est, ubi honestior status. ei honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia. [4.58] furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus; atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa; ipsa enim errores nostros religio, quam profitemur, accusat. criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem, foedius inebriatur sobrietatem fronte praetendens. [4.59–60] nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam\' magnae professionis nomine uiuimus et positi in religione peccamus. XIII. Sed soio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. et quid facimus, quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? immo causam nostram hoc magis adgrauat, si deteriores sumus et meliores nos esse credamus. qui enim, inquit apostolus, existimat se aliquid esse, cum nihil, sit se ipsum seducit; opus autem suum probet homo. operi ergo nostro debemus credere non opinioni rationi non libidini ueritati non uoluntati. [4.61] igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus aut quibus barbaris. duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est aut haereticorum aut paganorum. his ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores: quantum ad uitam ac uitae actus, doleo ac plango esse peiores. quamuis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus Romani populi uniuersitate dicamus — [4.62] excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares aut, si id ; nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles — ceteros uero a.ut omnes aut paene omnes magis reos esse quam barbaros. hoc est autem deteriorem esse magis reum esse. itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quo modo aut quibus barbaris. [4.63–64] ego enim praeter eos tantummodo Romanorum, quos paulo antea nominaui, ceteros aut omnes aut paene omnes maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. irasceris forsitan qui haec legis et condemnas insuper quae legis. non refugio censuram tuam. condemna, si mentior, condemna, si non probauero, condemna, si id quod adsero non etiam scripturas sacras dixisse monstrauero. igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores sumus. quin potius nec cultores, si mali, quia cultor dici non potest malus cultor. neque enim colit qui rem sanctam non sancte colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus. [4.65] XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum studia mores uitia comparemus. iniusti sunt barbari et nos hoc sumus, auari sunt barbari et nos hoc sumus, infideles sunt barbari et nos hoc sumus, cupidi sunt barbari et nos hoc sumus, impudici sunt barbari et nos hoc sumus, omnium denique improbitatum atque impuritatum sunt barbari et nos hoc sumus. [4.66] sed responderi fortasse possit: ergo si pares uitiositate -barbaris sumus, cur non sumus etiam uiribus pares ? cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam inualidi quam nos sumus illi esse deberent. uerum est, ac per hoc superest, ut illi nocentiores sint qui infirmiores. quomodo hoc probamus ? scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio deum facere monstrauimus. si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi domini speculantur bonos et malos, et iuxta apostolum iudicium dei est secundum ueritatem in omnes malos, uidemus nos, qui non desinimus mala agere, ex iudicio iusti dei poenas malitiae sustinere. [4.67] sed eadem, inquis, mala etiam barbari agant et non sunt tamen tam miseri quam nos sumus. hoc ergo interest quod, si eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria, sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. nam cum omnes, ut iam ante diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est Francorum infidelis, Gipidarum inhumana Chunorum impudica, omnium denique gentium barbarorum uita uitiositas. [4.68–69] sed numquid eundem reatum habent illorum uitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alamanni quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Alani quam rapacitas Christiani? si fallat Chunus uel Gipida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? si perieret Francus, quid noui faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse non criminis? et quid mirum, si hoc barbari ita credunt, qui legem et deum nesciunt, cum maior ferme Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se nouit? nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et Syrorum omnium turbas, quae maiorem ferme ciuitatum uniuersarum partem occupauerunt, si aliud est uita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum uerba aestimant, quae nil loquentibus prosunt. tantus apud hos dei honor est prohibentis iusiurandum, ut singularem aestiment fructum omne periurium. [4.70] quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? nihil enim contemptu agunt caelestium praeceptorum, praeceptum domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. noster ergo hic peculiariter reatus est, qui legem diuinam legimus et legalia semper scripta uiolamus, qui deum nosse nos dicimus et iussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus, quem coli a nobis credimus atque iactamus, id ipsum, quod cultus dei uidetur, iniuria est. [4.71] XY. Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut perieret? unde etiam peruulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est: , quia tanta est raritas bonorum, ut paene unus esse uideatur. quis enim uexatis ac laborantibus opem tribuat, cum improborum hominum uiolentiae etiam sacerdotes demini non resistant ? [5.20] nam aut tacent plurimi eorum aut similes sunt tacentibus, etiamsi loquantur, et hoc multi non inconstantia sed consilio, ut putant, atque ratione. exertam enim ueritatem proferre nolunt, quia. eam aures improborum hominum sustinere non possunt, nec solum refugiunt sed etiam oderunt et execrantur, et non modo auditam non reuerentur aut metuunt sed maiore etiam superbientis peruicaciae perduellione contemnunt. et ideo tacent etiam qui loqui possunt, dum ipsis interdum malis u parcunt, ; nec uolunt eis uim apertae promere ueritatis, ne faciant eos ingesta acrius ueritate peiores. [5.21] -inter haec uastantur pauperes, uiduae gemunt, orfani proculcantur, in tantum ut multi eorum, et non obscuris natalibus editi et liberaliter instituti, ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae. adflictione moriantur. quaerentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia apud Romanos barbaram inhumanitatem ferre non possunt, et quamuis ab his, ad quos confugiunt, discrepent ritu discrepent lingua, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induuiarum barbaricarum foetore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem quam in Romanis iniustitiam saeuientem. [5.22–23] itaque passim uel ad Gothos uel ad Bacaudas uel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, et commigrasse non paenitet; malunt enim sub specie captiuitatis uiuere liberi quam sub specie libertatis esse captiui. itaque nomen ciuium Romanorum aliquando non solum magno aestimatum sed magno emptum nunc ultro repudiatur ac fugitur, nec uile tantum sed. etiam abominabile paene habetur. et quod esse maius testimonium Romanae iniquitatis potest, quam quod plerique et honesti et nobiles et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt, ut nolint esse Romani ? et hinc est, quod etiam hi, qui ad barbaros non confugiunt, barbari tamen esse coguntur, scilicet ut est pars magna Hispanorum et non minima Gallorum, omnes denique, quos per uniuersum Romanum orbem fecit Romana iniquitas iam non esse Romanos. [5.24–25] VI. De Bacaudis nunc mihi sermo est, qui per malos idices idices et cruentos spoliati afflicti necati, postquam ius Romanae libertatis amiserant, etiam honorem Romani nominis perdiderunt. et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suae, imputamus nomen, quod ipsi fecimus: uocamus rebelles uocamus perditos quos esse compulimus criminosos. quibus enim aliis rebus Bacaudae facti sunt nisi iniquitatibus nostris nisi improbitatibus iudicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicae nomen in quaestus proprii emolumenta uerterunt et indictiones tributarias praedas suas esse fecerunt? qui in similitudinem immanium bestiarum non rexerunt traditos sibi sed deuorarunt, nec spoliis tantum hominum, ut plerique latrones solent, sed laceratione etiam et, ut ita dicam, sanguine pascebantur. [5.26] ac sic actum est, ut latrociniis iudicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani. adquieuerunt enim esse quod non erant, quia non permittebantur esse quod fuerant, coactique sunt uitam saltim defendere, quia se iam libertatem uidebant penitus perdidisse. aut quid aliud etiam nunc agitur, quam tunc actum est, id est, ut qui adhuc Bacaudae non sunt esse cogantur? quantum enim ad uim atque iniurias pertinet, compelluntur ut uelint esse, sed inbecillitate impediuntur ut non sint. sic sunt ergo quasi captiui iugo hostium pressi: tolerant supplicium necessitate non uoto: animo desiderant libertatem sed summam sustinent seruitutem. [5.27–28] VII. Ita ergo et cum omnibus ferme humilioribus agitur: una. enim re ad duas diuersissimas coartantur. uis summa exigit ut adspirare in libertatem uelint, sed eadem uis posse non sinit quae uelle compellit. sed imputari his potest forsitan, quod hoc uelint homines, qui nihil magis cuperent, quam ne cogerentur hoc uelle; summa enim infelicitas est quod uolunt. nam cum his multo melius agebatur, si non compellerentur hoc uelle. sed quid possunt aliud uelle miseri, qui adsiduum, immo continuum exactionis publicae patiuntur excidium, quibus imminet semper grauis et indefessa proscriptio, qui domus suas deserunt, ne in ipsis domibus torqueantur, exilia petunt, ne supplicia sustineant? leniores his hostes quam exactores sunt. et res ipsa hoc indicat: ad hostes fugiunt, ut uim exactionis euadant. et quidem ipsum hoc, quamuis durum et inhumanum, minus tamen graue atque acerbum erat, si omnes aequaliter atque in commune tolerarent. illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent, immo quod pauperculos homines tributa diuitum premunt, et infirmiores ferunt sarcinas fortiorum. nec alia causa est, quod sustinere non possunt, nisi quia maior est miserorum sarcina quam facultas. [5.29–30] res diuersissimas dissimillimasque patiuntur, inuidiam et egestatem. inuidia enim est in solutione, egestas in facultate. si respicias quod dependunt, abundare arbitreris: si respicias quod habent, egere reperies. quis aestimare rem huius iniquitatis potest? solutionem sustinent diuitum et indigentiam mendicorum. plus multo est quod dicturus sum. adiectiones tributarias ipsi interdum diuites faciunt, pro quibus pauperes soluunt. sed dicis: cum ipsorum maximus census sit et ipsorum maximae pensiones, quomodo fieri id potest, ut ipsi sibi augere debitum uelint? neque ego id dico, quod sibi augeant; nam et ideo augent, quia non sibi augent. dicam quomodo. ueniunt plerumque noui nuntii noui epistolarii a summis sublimitatibus missi, qui commendantur inlustribus paucis ad exitia plurimorum. decernuntur his noua munera decernuntur nouae indictiones. decernunt potentes quod soluant pauperes, decernit gratia diuitum quod perdat turba miserorum; ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt. [5.31] sed non possunt, inquis, non honorari et liberalius accipi, qui fuerint a maioribus missi. estote ergo, diuites, primi in conferendo, qui estis primi in decernendo: estote primi in largitate rerum, qui primi estis in liberalitate uerborum. qui das de meo da et de tuo. tametsi rectissime, quisquis ille es, qui solus capeare uis gra- a tiam, solus patereris expensam. sed adquiescimus pauperes uestrae, diuites, uoluntati. quod pauci iubetis soluamus. omnes: quid tam iustum quid tam humanum ? grauant nos nouis \' debitis decreta uestra: facite saltim debitum ipsum uobis nobiscum esse commune. quid enim iniquius esse aut quid indignius potest, quam ut soli sitis immunes a debito, . qui cunctos facitis debitores? [5.32–33] et quidem miserrimi paupeces sic totum hoc, quod diximus, soluunt, quod qua re uel qua ratione soluant penitus ignorant. cui enim licet discutere cur soluat, aut cui permittitur explorare quid debeat? sed tunc id euiden-15 tissime proditur, cum inuicem sibi diuites irascuntur, cum indignantur aliqui eorum, quod sine consilio ac tractatu suo aliqua decreta sint. tunc a quibusdam eorum audias dici: o facinus indignum I duo aut tres statuunt quod multos necet, a paucis potentibus decernitur quod a multis miseris depen-20 datur. honori enim suo unusquisque diuitum praestat, ut nolit aliquid se absente decerni, non iustitiae, ut iniqua nolit se praesente constitui. denique quod in aliis reprehenderent ipsi postea aut pro contemptus praeteriti ultione aut pro potestatis praesumptione constituunt. ac per hoc infelicissimi pauperes sic sunt quasi inter concertantes procellas in medio mari positi: nunc istorum scilicet nunc illorum fluctibus obruuntur. [5.34–35] VIII. Sed uidelicet qui in hac parte iniqui sunt in alia moderati inueniuntur et iusti ac prauitatem unius rei alterius probitate conpensant. nam sicut in onere nouarum indictionum pauperes grauant, ita in nouorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis nouis minores maxime deprimuntur, sic remediis nonis maxime subleuantur. immo par est iniquitas in utroque. nam sicut sunt in adgrauatioue pauperes primi, ita in releuatione postremi. si quando enim, ut nuper factum est, consulendum defectis urbibus aut minuendas in aliquo tributarias functiones potestates summae existimauerint, ilico remedium cunctis datum soli inter se diuites partiuntur. quis tunc pauperum meminit? quis ad communionem beneficii humiles et egestuosos uocat? quis eum, qui primus est semper in sarcina., uel ultimo esse loco patitur in medela? et quid plura? tributarii omnino pauperes non putantur; nisi cum iis tributi cumulus imponitur: extra numerum autem tributariorum sunt, cum remedia diuiduntur. [5.36] et putamus, quod poena diuinae seueritatis indigni simus, cum sic nos semper pauperes puniamus, aut credimus, cum iniqui nos iugiter simus, quod deus iustus in nos omnino esse non debeat? ubi enim aut in quibus sunt nisi in Romanis tantum haec mala ? quorum iniustitia tanta nisi nostra? Franci enim hoc scelus nesciunt: Chuni ab his sceleribus immunes sunt: nihil horum est apud Wandalos, nihil horum apud Gothos. tam longe enim est, ut haec inter Gothos barbari tolerent, ut ne Romani quidem, qui inter eos uiuunt, ista patiantur. [5.37–38] itaque unum illic Romanorum omnium uotum est, ne umquam eos necesse sit in ius transire Romanum. una et consentiens illic Romanae plebis oratio, ut liceat eis uitam quam agunt agere cum barbaris. et miramur, si non uincuntur a nostris partibus Gothi, cum malint apud hos esse quam apud nos Romani. itaque non solum transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt, sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt. et quidem mirari possim, quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est, qua non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant, ut uim exactionis euadant, quomodo non quae compelluntur deserere uellent [sed] secum, si possibilitas pateretur, auferre? ergo quia hoc non ualent, quod forte mallent, faciunt quod unum ualent. tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus, dediticios se diuitum faciunt et quasi in ius eorum dicionemque trascendunt. [5.39] nec tamen graue hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentium magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non uenderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent non cupiditati. illud graue ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes uidentur, ut spolient, hac lege defendunt miseros, ut miseriores faciant defendendo. omnes enim hi, qui defendi uidentur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam prius quam defendantur addicunt, ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii hereditatem. tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur. [5.40–41] ecce quae sunt auxilia ac patrocinia maiorum: nihil susceptis tribuunt sed sibi. hoc enim pacto aliquid parentibus temporarie attribuitur, ut in futuro totum filiis auferatur. uendunt itaque, et quidem grauissimo pretio uendunt maiores quidam cuncta quae praestant. et quod dixi uendunt, utinam uenderent usitato more atque communi: aliquid forsitan remaneret emptoribus. nonum quippe hoc genus uenditionis et emptionis est. uenditor nihil tradit et totum accipit : emptor nihil accipit et totum penitus amittit. cumque omnis ferme contractus hoc in se habeat, ut inuidia penes emptorem, inopia penes uenditorem esse uideatur, quia emptor ad hoc emit, ut substantiam suam augeat, uenditor ad hoc uendit, ut minuat., inauditum hoc commercii genus est: uenditoribus crescit facultas, emptoribus nihil remanet nisi sola mendicitas. nam illud quale quam non ferendum atque monstriferum, et quod non dicam pati humanae mentes sed. [5.42–43] quod audire uix possint, quod plerique pauperculorum atque miserorum spoliati resculis, suis et exterminati agellis suis, cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur; cum possessio ab his recesserit, capitatio non recedit: proprietatibus carent et uectigalibus obruuntur ! quis aestimare hoc malum possit? rebus eorum incubant peruasores et tributa miseri pro peruasoribus soluunt. post mortem patris nati obsequiis iuris sui agellos non habent et: agrorum muniis enecantur. ac per hoc quid aliud sceleribus tantis agitur,. nisi ut qui priuata peruasione nudati sunt publica adflictione moriantur, et quibus rem depraedatio . tulit uitam tollat exactio? itaque nonnulli eorum, de quibus loquimur, qui aut eonsultiores sunt aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut peruasionibus perdunt aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos [5.44] maiorum expetunt et coloni diuitum flunt. ac sicut solent aut hi, qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut hi, qui perdito ingenuae incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt, ita. et isti, quia tueri amplius uel sedem uel dignitatem suorum natalium non queunt, iugo se inquilinae abiectionis addicunt. in hanc necessitatem redacti, ut extorres non facultatis tantum, sed etiam condicionis suae atque exulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a se ipsis ac perdentes secum omnia sua et rerum proprietate careant et ius libertatis amittant. [5.45] VIIII. Et quidem, quia ita infelix neceBsitas cogit, ferenda utcumque erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. illud grauius et acerbius, quod additur huic malo saeuius malum. nam suscipiuntur ut aduenae, fiunt praeiudicio habitationis indigenae, et exemplo quondam illius maleficae praepotentis, quae transferre homines in bestias dicebatur, ita et isti omnes, qui intra fundos diuitum recipiuntur, quasi Circaei poculi , transfiguratione mutantur. nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos incipiunt habere quasi proprios: quos esse constat ingenuos uertuntur in seruos. [5.46–47] et miramur, si nos barbari capiunt, cum fratres nostros faciamus esse captiuos? nil ergo mirum est, quod uastationes sunt atque excidia . ciuitatum. diu id plurimorum oppressione elaborauimus, ut captiuando alios etiam ipsi inciperemus esse captiui. sentimus enim, etsi tardius multo quam merebamur, sentimus tandem illa, quae fecimus, et iuxta sermonem sacrum labores manuum nostrarum manducamus ac iusto iudice deo soluimus quae debemus. miserti quippe exulum non sumus. ecoe ipsi exules sumus: peregrinos fraude cepimus, ecce ipsi peregrinamur atque fraudamur: praeiudiciis temporum ingenui status homines circumuenimus, ecce ipsi nuper quidem in alieno solo uiuere coepimus, sed praeiudicia iam. timemus. et o quanta est infidelis malarum mentium caecitas! damnationem perferimus iudicantis dei et necdum nos agnoscimus iudicari. [5.48–49] , et mirantur sanctorum aliqui, quod exemplo nostro ceteri non emendentur,, qui nihil adhuc tale tolerarunt, cum tormentis nostrarum iniquitatum ne ipsi quidem, qui iam a deo plectimur, corrigamur. o superbiam non ferendam: plurimi poenas peccatorum suorum perferunt, et intellegere causas, poenarum emo dignatur. sed est causa euidens, quae hanc snperbiam facit, scilieet quia, etsi aliqua iam patimur, nondum tamen , patimur quae meremur. tanta est enim misericordia dei, ut, etsi nos pati uult aliqua de piaculis nostris, nolit tamen cuncta tolerare : quia castigat, malos, non reddit mala et. agnoscere nos peccata nostra uult quam sustinere, scilicet ut piis ac salubribus flagellis ostendat nobis quae ferre mereamur, sed tamen non inferat %uae meremur, iuxta illud scilicet beati apostoli dictum, quo ait: ignoras quoniam bonitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae. [5.50] et uere ita agimus, ut dicit apostolus. deus enim nos uocat ad paenitentiam, sed nos thesaurizamus iram: deus nos inuitat ad ueniam, sed nos cotidie cumulamus offensam. uim deo facimus iniquitatibus nostris, ipsi in nos iram diuinitatis armamus: cogimus ad ulciscendas criminum, nostrorum immanitates nolentem deum, prope est ut eum non permittamus ut parcat. nam cum in eum nullum umquam iniustitiae signum cadere aut apparere possit, sic agimus, ut, si enormitates nostrorum scelerum non ulciscitur, iniustus esse uideatur.- [5.51] X. Sed uidelicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse iam non est. aut est ullus criminum modus et non prius est ut de uita homines quam de iniquitate discedant? quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? ut uere de his propheticum illud rectissime dici possit: sepulchra eorum domus eorum in aeternum, et comparati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt illis. atque utinam iumentis! melius quippe fuerat beluina imprudentia deuiasse. illud peius et criminosius, quia non ignorantia dei sed despectione peccarunt. [5.52–53] atque hoc uidelicet laici tantummodo non quidam etiam clericorum, saeculares tantummodo non multi etiam religiosi, immo sub specie religionis uitiis saecularibus mancipati : qui scilicet post ueterum flagitiorum probra et crimina titulo sibimet sanctitatis inscripto non conuersatione alii sed professione nomen tantum demutauere non uitam et summam diuini cultus habitum magis quam actum existimantes, uestem tantummodo exuere non mentem. unde illi se minore inuidia criminosos putant, qui cum paenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos ita etiam habitum non relinquunt? nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea paenitentiam criminum egisse quam postea ipsius paenitentiae paenitere, nec tam prius paenituisse quod male uixerint quam postea, quod se promiserint bene esse uicturos. sciunt me uerum loqui et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii tum praecipue illi nouorum honorum religiosi ambitores et post acceptum paenitentiae nomen amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores. [5.54–55] adeo non saeculares tantum sed plus etiam quam saeculares esse uoluerunt, ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent postea quam fuissent. quomodo igitur tales isti paenitentiam se egisse non paenitent, sicut etiam illi de coneuersione ac deo aliquid cogitasse, qui a coniugibus propriis abstinentes a rerum alienarum peruasione non abstinent, et cum profiteantur continentiam corporum, incontinentia debacchantur animorum? nouum prorsus conuersionis genus. licita non faciunt et inlicita committunt: temperant a concubitu et non temperant a rapina. quid agis, stulta persuasio? peccata interdixit deus non matrimonia. non conueniunt uestris studiis facta uestra: non debetis esse amici criminum, qui dicitis uos adfectatores esse uirtutum. praeposterum est quod agitis: non est hoc conuersio sed auersio. qui iam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. et quidem iustum est ut ab omni scelere, sed tamen, si non ab, 30 omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, certe uel a maximo et prodigioso. [5.56] esto iuxta te, quicumque ille es, uicini stare non ualeant, esto pauperes habitare non possint, esto sis persecutor multorum inopum. uastatorque miserorum, esto adflictor omnium, dummodo extraneorum: tandem, quaeso, uel tuis parce, et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et graue iudicas, si tuis omnibus parcas, parce saltim uel illis tuis., qui te non affinibus tantum aliis ant propinquis, sed personis etiam deuinetissimis et pignoribus carissimis praetulerunt. et quid dicam pignoribus ac filiis? praetulerunt te etiam animabus paene ac spebus suis, non quidem laudabiliter, et errorem suum qui ita egit ipse cognoscit. sed quid ad te tamen, cui hoc ipsum praestitit, quod errauit? hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccauit. caecus quidem factus eat affectu tuo et notatur a cunctis atque reprehenditur; sed tamen tu hoc magis e.i obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari. [5.57] XI. Quid ergo simile apud barbaros Gothos ? quis eorum amantibus nocet, quis diligentem insequitur, quis cari sui mucrone iugulatur? tu amanes persequeris, tu offerentibus munera manus amputas, tu diligentes proximos necas: et non metuis non expauescis P quid faceres, si iudicium. dei praesens non etiam proxima flagellatione sensisses ? addis insuper et adiungis malis prioribus noua crimina. considera quae. te maneant grauiora facientem, cum minora soleant etiam per daemones uindieari. [5.58–59] contentus esto iam, quaesumus; amicorum tuorum et sodalium latrociniis, suffieiat uexatos fuisse pauperes, sufficiat spoliatos a te fuisse mendicos: paene nullus iuxta te intrepidus, nullus potest esse securus. facilius praecipitati Alpina rupe tolerantur aut incendia. uentis exagitata tolerantur. non sic pereuntes, ut ita dixerim, nautae Charybdis uoracitate aut Scyllaeis, ut aiunt, canibus deuorantur. exturbas possessiunculis suis uicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. numquid, ut scriptum est, super terram solus habitabis ? hoc unum quippe est, quod obtinere non poteris. quamlibet enim cuncta occupes quamlibet cuncta peruadas, uicinum semper inuenies. respice quaeso alios, quos, uelis nolis, et ipse suspicis: respice alios, quos, uelis nolis, etiam ipse miraris. altiores sunt ceteris dignitate et aequales dignatione, maiores sunt potestate et minores humilitate. scis profecto etiam ipse, ad quem nunc loquimur, de quo loquamur, et idem, de quo nunc querimur, debes agnoscere, quem hac laude ueneremur. [5.60] atque utinam multi essent, qui laudarentur: salubritas esset omnium generositas plurimorum. sed esto tu nolis esse laudabilis: cur uelis, quaeso, esse damnabilis P cur tibi iniustitia nil amicius cur auaritia nil iucundius cur rapacitate nil carius? cur nil iudicas pretiosius quam nequitiam cur nil praestantius quam rapinam? disce uel a pagano homine uerum bonum: caritate enim, inquit, et beniuolentia saeptum oportet esse, non armis. fallunt te itaque opiniones tuae, fallit pr.auae et caecae mentis improbitas. si uis probus si uis potens si uis magnus esse, honestate debes ceteros non malignitate superare. [5.61] legi quondam in quodam loco: nemo malus nisi stultus: si enim saperet, bonus esse mallet. et tu ergo, si tamen. redire adhuc ad sanitatem potes, exue nequitiam, si uis habere sapientiam. si enim optas uel sapiens omnino esse uel sanus, exuendus tibi omnino et commutandus es. abdicare itaque a te ipso, ne abdiceris a Christo: repudia te, ut recipiaris a Christo: perde te ipse, ne pereas. qui enim, inquit saluator, perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. dilige itaque hanc tam salubrem perditionem, ut adseqaris ueram salutem. liberandus enim a deo [ipso] omnino non . eris, nisi te ipse damnaueris. LIBER VI [6.1] . I. Personaliter diu locuti sumus et excessisse uidemur regulam disputandi. cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat . de me forte uel dicit : cum causa generalis sit, quam exsequitur, quid negotio huic contulit, quod in personam unius tanta congessit ? . esto — putaueris enim — ille,. de quo locutus est, talis sit; sed numquid officit bonitati unius crimen alterius, aut quod fortius multo est, numquid laeditur scelere personali causa cunctorum? [6.2] possum, . quidem euidentibus testimoniis adprobare, quia laeditur. Achar enim quondam de anathemate quippiam furto abstulit, et crimen unius hominis plaga, omnium fuit. Dauid numerari plebem Israheliticam iussit, et errorem illius dominus clade totius populi uindicauit. Rapsaces locutus quaedam est in contumeliam dei, et CLXXXV hominum milia strage perculit, quod unius profani hominis procax lingua maledixit. et ideo non immerito etiam beatus apostolus Paulus eici de ecclesia pestilentem iubet et cur iubeat ostendit dicens: quia modicum fermentum totam massam corrumpat. unde euidenter agnoscimus etiam unum saepissime malum hominem perditionem esse multorum. [6.3] nec iniuria: intellegere is quicumque legerit debet non superfle me superius de uno malo aliqua dixisse, cum scilicet frequentissime diuinae maiestatis iracundia etiam per unum legatur accensa. sed ego non ago hac districtione qua dico. neque enim necesse est ut unum obesse omnibus putemus, cum omnes mutuo sibi obsint: non conuenit ut per unum cunctos periclitari putemus, cum per se cuncti periclitentur. omnes enim admodum in perditionem ruunt aut certe, ut aliquid dicam lenius, paene omnes. [6.4–5] unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor aut certe uel idem esset malorum numerus qui bonorum P o miseriam lacrimabilem! o miseriam luctuosam ! quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est ab eo, qui fuit quondam! tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Safiram, quia mentiti essent, morte multauit. beatissimus quoque Paulus etiam unum de ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret. nunc nos etiam pari utriusque partis numero contenti sumus. et quid contenti dicam? exultare nos potius ac tripudiare gaudio conueniret, si parilitas nobis ista contingeret. ecce in quid recidimus, ecce in quid post illam Christiani populi puritatem, qua omnes quondam immaculati erant, ecce in quid redacti sumus, ut beatam fore ecclesiam iudicemus, si uel tantum in se boni habeat quantum mali. nam quomodo non beatam arbitraremur, si mediam plebis partem haberet innoxiam, quam paene totam nunc esse plangimus criminosam ? [6.6] unde superfine, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera defleuimus; aut omnes enim aut paene omnes flendi atque lugendi sunt. nam aut plurimi tales sunt aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse et laborant actu malorum operum non impares uideri; ac per hoc, etiamsi minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolint minus esse, si possint. [6.7] denique, quod unum possunt, uel uoto tales sunt ac uoluntate non cedunt, et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. est enim licet in dissimillimis rebus haec illorum aemulatio quae bonorum, ut sicut boni optant cunctos honestate mentium uincere, sic mali cupiant prauitate superare. nam sicut haec bonorum gloria est ut cotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores, et sicut optimi cupiunt uirtutum uniuersarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi uniuersorum scelerum uindicare. [6.8] et hoc utique in malum nostrum maxime nostri, hoc est, maime Christiani, qui scilicet, ut iam diximus, malitiam sapientiam putant, et de quibus specialiter deus dicit: perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo. cumque apostolus clamet, si quis uidetur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens, hoc est dicere, si quis uult esse sapiens, sit bonus, quia nemo uere sapiens nisi uere bonus: nos e diuerso malarum mentium nitro, et, ut diuinitas ait, reprobo sensu, bonitatem pro stultitia repudiantes et nequitiam pro sapientia diligentes tanto cotidie prudentiores esse nos credimus quanto peiores sumus. II. [6.9] Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur,1 sed studio malae uoluntatis adnitimur, ut semper peiores esse uideamur. et hinc est, quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros, quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. illi per imperitiam ueritatis, quia quae sint bona nesciunt, mala pro bonis diligunt: nos cum scientiam ueritatis habeamus, quae sint bona optime nouimus * * modis. [6.10] primum, quod nihil ferme uel criminum uel flagitiorum est, quod in spectaculis non sit: ubi summum deliciarum genus est mori homines aut, quod est morte grauius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum aluos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia conspicientium uoluptate, hoc est non minus paene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus deuorari. atque ut hoc fiat, orbis impendium est; magna enim cura id agitur et elaboratur. adeuntur etiam loca abdita lustrantur inuii saltus, peragrantur siluae inexplicabiles conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur inferae ualles et ut deuorari possint a feris uiscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum. [6.11] sed haec, inquis, non semper fiunt. certum est. et praeclara erroris est excusatio, quia non semper fiunt: quasi uero umquam fieri debeant quae deum laedant, aut ideo quae mala sunt bene fiant, quia non iugiter fiant. nam et homicidae homines non semper occidunt et homicidae tamen sunt, etiam quando non occidunt, quia interdum polluuntur homicidio. et latrones omnes non semper latrocinantur sed latrones tamen esse non desinunt, quia etiam cum rebus ipsis latrocinia non agunt, animis tamen a latrocinio non recedunt. sic \' utique omnes hi, qui spectaculis istiusmodi delectantur, etiam quando non spectant, innoxii tamen ab spectaculorum piaculis mente non sunt, quia semper uelint spectare si possint. [6.12] nec solum hoc sed sunt alia maiora. quid enim? numquid non consulibus et pulli adhuc gentilium sacrilegiorum more pascuntur et uolantis pinnae auguria quaeruntur ac paene omnia fiunt, quae etiam illi quondam pagani ueteres friuula atque inridenda duxerunt? et cum haec omnia ipsi agant, qui annis nomina tribuunt et a quibus anni ipsi exordium sumunt, credimus nobis bene annos posse procedere, qui a rebus talibus ordiuntur? atque utinam sicut haec propter consules tantum fiunt, ita illos tantum incestarent, propter quos fiunt. [6.13–14] illud est feralissimum et grauissimum, quod dum consensu publico aguntur, honor paucissimorum fit crimen omnium ac sic, cum singulis annis bini inaugurentur, prope est ut in omni mundo nullus euadat. III. Sed de his putemus hoc satis esse, quod dictum est, quae, ut ipsi excusatis, non semper fiunt. de cotidianis tamen obscenitatibus loquamur: quas tales ac tam innumeras legiones daemonum excogituerunt, ut etiam honestae ac probae mentes, etsi nonnullas earum spernere et calcare possunt, omnes tamen penitus superare uix possint. sicut enim exercitus pugnaturi ea loca, per quae unturas hostium turmas sciunt, ant foueis intercidere ant sudibus praefigere aut tribulis infestare dicuntur, scilicet ut etiamsi non in omnia ea quispiam incidat, nullus tamen penitus euadat, ita etiam daemones tam multas in uita ista humano generi inlecebrarum insidias praetenderunt, ut etsi plurimas earum aliquis effugiat, tamen quacumque capiatur. [6.15–16] et quidem quia longum est nunc de omnibus dicere, amphitheatris scilicet odiis lusoriis pompis athletis petaminariis pantomimis ceterisque portentis, quae piget dicere, quia piget malum tale uel nosse, de solis circorum ac theatrorum impuritatibus dico. talia enim sunt, quae illic fiunt, ut ea non solum dicere sed etiam recordari aliquis sine pollutione non possit. alia quippe crimina singulas sibi ferme in nobis uindicant portiones, ut cogitationes sordidae animos ut impudici aspectus oculos at auditus improbi aures, ita ut, cum ex his unum aliquod errauerit, reliqua possint carere peccatis. in theatris uero nihil horum reatu uacat, quia et concupiscentiis animi et auditu aures et aspectu oculi polluuntur: quae quidem omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare ea. [6.17] quispiam atque eloqui saluo pudore non ualeat. quis enim integro uerecundiae statu dicere queat illas rerum turpium imitationes illas uocum ac uerborum obscenitates, illas motuum turpitudines illas gestuum foeditates? quae quanti sint criminis uel hinc intellegi potest, quod et relationem sui interdicunt. nonnulla quippe etiam maxima scelera incolumi hunc- M state referentis et nominari et argui possunt, ut homicidium latrocinium adulterium sacrilegium ceteraque in hunc modum: solae thearorum impritates sunt, quae honeste non possunt uel acclJSarÎ. [6.18–19] ita nonA in coarguenda harum turpitudinum probrositate res euenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea uelit, honestate tamen integra eloqui et accusare non possit alia quoque omnia mala agentes polluunt, non uidentes uel audientes, siquid$m etsi blasphemum quem. piam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis, et si interuenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abborres animo. solae speotaculorum impuritates sunt, quae unum admodum faciant et agentium et aspicientium crimen. nam dum spectantes haec comprobant ac libenter uident, omnes ea uisu atque adsensu agant. ut uere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea sed etiam qui consentiunt facientibus. itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur, et qui forte ad spectaculum puri uenerant de theatro adulteri reuertuntur. non enim tunc tantummodo, quando redeunt sed etiam, quando ueniunt, fornicantur; nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est. [6.20] IV. Quae cum ita sint, ecce qualia aut omnes aut paene omnes Romani agunt. et cum haec ita sint, qui talia agimus neglegi nos a diinitate causamur, relinqui nos a domino nostro dicimus, cum ipsi dominum relinquamus. fingamus enim, quod respicere nos dominus noster uelit etiam non merentes: uideamus si potest. ecce innumera Christianorum milia in spectaculis cotidie rerum turpium commorantur. potest ergo ad illos deus respicere, qui tales sunt ? potest ad eos respicere, qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris? [6.21] an forte hoc nolumus et hoc dignum putamus ut, cum in circis nos et in theatris deus uideat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum et turpitudines, quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum alterutrum enim fieri necesse est, quia, si nos uidere dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos uideat, aut si ab illis, quod non dubium est, auertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter auertat. et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi. [6.22–23] an forte in morem ueterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. nos quomodo haec facimus, qui odisse deum nostrum haec certi sumus? aut certe, si placere has turpitudines deo nouimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus. sin uero in conscientia nostra hoc est, quod haec deus horret quod execratur, quod in his sicut pastus diaboli ita offensio dei, quomodo nos in ecclesia colere deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deseruimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? ita quae nobis, quaeso, spes erit apud deum, qui non casu aut imprudentia deum laedimus sed exemplo illorum quondam gigantum, quos insanis conatibus sperna temptasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus? [6.24] sic nos per iniurias, quas in omni mundo deo semper inferimus, quasi consensu publico caelum oppugnamus. Christo ergo (0 amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos,: et tunc hoc maxime, cum ab eo aliquid boni capimus, eum prosperitatis ab eo aliquid adtribuitur aut uictoria de hostibus a diuinitate praestatur. et quid aliud hac re facere uidemur, quam si qui homini beneficium largienti iniuriosus sit aut blandientem conuiciis caedat aut osculantis uultum mucrone transfigat ? [6.25] interrogo enim omnes potentes eo diuites mundi huius, cuius piaculi reus sit seruus ille, qui bono ac pio domino malum cogitet, qui bene merenti conuicium faciat et pro libertate, quam accepit, contumeliam reddat. absque dubio maximi criminis reus creditur qui malum pro bono reddit, cui etiam malum pro malo reddere non liceret. hoc ergo etiam nos, qui Christiani dicimur, facimus : inritamus in nos missericordem deum impuritatibus nostris propitiantem sordibus laedimus blandientem iniuriis uerberamus. [6.26] V. Christo ergo (o amentia monstruosa!) Christo circenses offerimus et mimos, Christo pro beneficiis suis theatrorum obscena reddimus, Christo ludicrorum turpissimorum hostias immolamus. uidelicet hoc nos pro nobis in carne natus saluator noster edocuit: hoc uel per se ipsum uel per apostolos praedicauit. propter hoc humanae natiuitatis uerecundiam subiit et contumeliosa terreni ortus principia Suscepit: propter hoc in praesepio iacuit cui seruierunt angeli, cum iaceret: propter hoc inuolui se pannorum crepundiis uoluit qui caelum regebat in pannis: propter hoc in patibulo pependit quem pendentem mundus expauit. [6.27] qui propter uos, inquit apostolus, pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia uos honestaremini. et cum in forma, inquit, dei esset, humilliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. hoc nos uidelicet Christus imbuit, cum pro nobis ista toleraret: praeclaram passioni eius uicissitudinem reddimus qui, cum morte ipsius redemptionem acceperimus, uitam ei turpissimam repensamus. apparuit enim, inquit beatissimus Paulus, gratia domini nostri Iesu Christi, erudiens nos, ut abnegants impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. [6.28–29] ubi sunt qui haec faciant, propter quae uenisse Christum apostolus dicit? ubi sunt qui desideria. saeculi fugiant ubi qui uitam pie ac iuste agant ubi qui sperare se spem beatam bonis operibus ostendant et immaculatam uitam agentes hoc ipso se probent regnum dei exspectare, quia merentur accipere? uenit, inquit, dominus Iesus Christus, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. ubi est populus ille mundus ubi populus acceptabilis, ubi populus boni operis ubi populus sanctitatis? Christus, inquit scriptura, pro nobis passus est, exemplum nobis relinquens ut sequamur uestigia eius. uidelicet uestigia saluatoris sequimur in circis uestigia saluatoris sequimur in theatris. tale nobis scilicet Christus reliquit exemplum, quem fleuisse legimus risisse non legimus. et hoc utrumque pro nobis, quia fletus compunctio est animae risus corruptio disciplinae. et ideo dicebat: u a e. uobis, qui ridetis, quoniam flebitis. et: beati, qui fletis, quoniam ridebitis. nobis autem ridere et gaudere non sufficit, nisi cum\' peccato atque in insania gadeamus, nisi risus noster impuritatibus nisi flagitiis miscatur. [6.30] VI. Qui, rogo, hic error est, quae stultitia? numquid lae* tari assidue et ridere non possumus, nisi risum nostram atque laetitiam scelus esse faciamus? an forte infructuosum putamus gaudium simplex nec delectat ridere sine crimine? quod, rogo, hoc malum est aut qui furor P rideamus, quaeso, quamlibet inmensuratim laetemur quamlibet iugiter, dummodo innocenter. quae uecordia est et amentia, ut non putemus risum et gaudium tanti esse, nisi in se dei habuerit iniuriam? iniuriam utique et quidem maximam. [6.31–32] in speetaculis enim apostatatio quaedam fidei est et a symboli ipsius et caelestibus sacramentis letalis praeuaricatio. quae est enim in baptismo salutari Christianorum prima confessio P quae scilicet nisi ut renuntiare se diabolo ac pompis eius et spectaculis atque operibus protestentur? ergo spectacula et pompae etiam iuxta nostram professionem opera sunt diaboli. quomodo igitur, o Christiane, spectacula post baptismum sequeris, quae opus esse diaboli confiteris ? renuntiasti semel diabolo et spectaculis eius, ac per hoc necesse est ut prudens et sciens, dum ad spectacula remeas, ad diabolum te redire cognoscas. utrique enim rei simul renuntiasti et unum utrumque esse dixisti. si ad unum reuerteris, ad utrumque remeasti. abrenuntio enim, inquis, diabolo pompis spectaculis et operibus eius. et quid postea ? credo, inquis, in deum patrem omnipotentem et in legum Christum filium eius. [6.33–34] ergo primum renuntiatur diabolo ut credatur deo, quia qui non renuntiat diabolo, non credit deo, et ideo qui reuertitur ad diabolum relinquit deum.. diabolus autem in spectaculis est et pompis suis, ac per hoc,. cum redimus ad spectacula diaboli, relinquimus fidem Christi. hoc itaque modo omnia symboli sacramenta soluuntur, et totum quod in symbolo sequitur, labefactatur et nutat; nihil enim sequens stat, si principale non steterit. dic igitur tu, Christiane, quomodo tenere te sequentia symboli putas, cuius. principia perdidisti? membra sine capite nil prosunt et ad exordium sui cuncta respiciunt: quae utique, si perierint, omnia pessum trahunt, siquidem stirpe sublata aut non sunt reliqua aut, si sunt, sine emolumento sunt, quia sine capite nil constat. si cui itaque leue spectaculourum crimen uidetur, respiciat cuncta ista quae diximus, et uidebit in spectaculis non uoluptatem esse sed mortem. quid est autem aliud quam mortem incurrere uitae originem perdidisse? ubi enim fundamentum symboli euertitur, uita ipsa iugulatur. [6.35–36] VII. Rursum ergo necesse est redeamus ad illud, quod saepe diximus: quid simile apud barbaros? ubi apud illos circenses ubi theatra ubi scelus diuersarum impuritatum, hoc est spei nostrae ac salutis excidium? quibus illi etsi, utpote pagani, uterentur, minore tamen culpa sacrae offensionis errabant, quia, etsi esset impuritas uisionis, praeuaricatio tamen non erat sacramenti. nos uero quid respondere pro nobis possumus? tenemus symbolum et euertimus, et confitemur munus salutis pariter et negamus. ac per hoc ubi est christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo sacramentum salutis accipimus, ut maiore postea praeuaricationis scelere peccemus ? nos ecclesiis dei ludicra anteponimus, nos altaria spernimus et theatra honoramus, omnia denique amamus omnia colimus: solus nobis in comparatione omnium deus nilis est. [6.37] denique praeter alia, quae id probant, indicat hoc etiam haec res ipsa quam dico. si quando enim euenerit, quod scilicet saepe euenit, ut eodem die et festiuitas ecclesiastica et ludi publici agantur, quaero ab omnium conscientia, quis locus maiores Christianorum uirorum copias habeat, cauea ludi publici an atrium dei, et templum omnes magis sectentur an theatrum, dicta euangeliorum magis diligant an thymelicorum, uerba uitae an uerba mortis, uerba Christi an uerba mimi? [6.38] non est dubium quin illud magis amemus, quod anteponimus. omni enim feralium ludicrorum die, quaelibet ecclesiae festa fuerint, non solum ad ecclesiam non ueniunt qui Christianos se esse dicunt, sed si qui inscii forte uenerint, dum in ipsa ecclesia sunt, si ludos agi audiunt, ecclesiam derelinquunt. spernitur dei templum, ut curratur ad theatrum: ecclesia uacuatur circus impletur: Christum in altario dimittimus, ut adulterantes uisu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. et ideo rectissime ad nos dominus deus dicit: propter spurcitiam exterminati estis exterminio. et rursum \'exerminabuntur inquit arae huius risus\'. [6.39] VIII. Sed uidelicet responderi hoc potest, non in omnibiis haec Romanorum urbibus agi. uerum est: eiam plus ego addo, ne illic quidem nunc agi, ubi semper acta sunt antea. non enim hoc agitur iam in Mogontiacensium ciuitate, sed quia excisa atque deleta est: non agitur Agrippinae, sed quia hostibus plena: non agitur in Treuerorum urbe excellentissima, sed quia quadruplici est euersione prostrata: non agitur denique in plurimis Galliarum urbibus et Hispaniarum. [6.40–41] et ideo uae nobis atque iniquitatibus nostris uae nobis atque impuritatibus nostris. quae spes Christianis plebibus ante deum est quandoquidem ex illo in urbibus Romanis haec mala non sunt, ex quo in barbarorum iure esse coeperunt ? ac per hoc uitiositas et impuritas quasi germanitas quaedam est hominum Romanorum et quasi mens atque natura, quia ibi praecipue uitia ubicumque Romani. sed grauis sit forsitan haec atque iniqua conquestio: grauis profecto, si falsa. at quomodo, inquis, quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis urbibus fiant ista, quae diximus? plurimas autem iam harum impuritatum labe non pollui, ubi licet sint loca ipsa ac domicilia erroris antiqui, nequaquam tamen agantur illa, quae to prius acta sunt. [6.42–43] considerandum ergo utrumque est, id est, quid sit quod adhuc loca ipsa ac diuersoria ludicrorum sint, ludicra autem esse cessauerint. loca enim et habitacula turpitudinum idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnia prius acta sunt. nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia agi iam prae miseria temporis atque egestate non possunt. et ideo, quod prius actum est, uitiositatis fuit, quod nunc non agitur, necessitatis. oalamitas enim fisci et mendicitas iam Romani aerarii non sinit ut ubique in res nugatorias perditae profundantur expensae. pereant adhuc quamlibet multa et quasi in caenum proiciantur, sed tamen perire ia.m tanta non queunt, quia non sunt tanta quae pereant. nam quantum ad uotum nostrae libidinis atque impurissimae uoluptatis, eptaremus profecto uel ad hoc tantummodo plus habere, ut eptaremus mus in hoc turpitudinis lutum plura conuertere. [6.44–45] et res probat quanta prodigere uelemus, si opulentes essemus ac splendidi, cum prodigamus tanta mendici. ea est enim labes praesentium morum atque perditio, ut cum iam non habeat paupertas quod possit perdere, adhuc tamen uelit uitiositas plus perire. non est ergo, quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, ut dicamus, non in omnibus nunc urbibus agi illa, quae prius acta sunt. ideo enim non in omnibus iam aguntur, quia urbes, ubi agebantur illa, iam non sunt, uel ibi, siquidem diu acta sunt, * quae id efficerent, ut, ubi illa agebantur, esse non possint: sicut ipse ad peccatores deus locutus est per prophetam, quia horum recordatus est dominus, et ascendit, inquit, super cor eius, et non poterat dominus ultra portare propter malitiam studiorum uestrorum et propter abominationes, quas fecistis, et facta est terra uestra in desolationem et stuporem et in maledictum. per haec ergo iam factum est, ut maior pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et in maledictum. [6.46–47] VIIII. Atque utinam acta tantummodo prius essent et agere haec Romana uitiositas aliquando cessaret: forsitan, ut scriptum est, propitiaretur deus peccatis nostris. sed nequaquam ita agimus, ut propitietur. mala enim incessabiliter malis addimus et peccatis peccata cumulamus, et cum maxima nostri pars iam perierit, id agimus ut pereamus omnes. quis, rogo, interfici alterum iuxta se uidet et ipse non metuit? quis domum uicini sui ardere cernit et non efficere omnibus modis nititur ne ipse incendio concremetur? nos non uicinos nostros tantum ardere uidimus, sed ipsi iam ex maxima nostrorum corporum parte arsimus. et quid hoc, pro nefas, mali est? arsimus, arsimus, et tamen flammas, quibus iam arsimus, non timemus. [6.48] nam quod non ubique, ut dixi, aguntur quae prius acta sunt, miseriae est beneficium non disciplinae. denique facile hoc probo. da enim prioris temporis statum, et statim ubique sunt quae fuerunt. plus addo: quantum ad uota hominum pertinet, etsi iam non ubique sunt, ubique adhuc sunt, quia ubique ea populus uelit esse Romanus. cum enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa turpis rei cupiditas pro actione damnatur. [6.49] nam si, ut dixi, iuxta domini nostri dictum qui mulierem uiderit ad concupiscendum, reus est adulterii corde concepti, intellegere possumus quod, etiamsi res turpes atque damnabiles necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium . uoluntate damnamur. et quid dicam de uoluntate? omnes haec ferme, cum possunt, agunt. denique cuiuslibet ciuitatis incolae Rauennam aut Romam uenerint, pars sunt Romanae plebis in circo pars sunt populi Rauennatis in theatro. ac per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. omnes turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium uoluntate sociantur. et blandimur nobis insuper de probitate morum blandimur de turpitudinum raritate. [6.50–51] ego amplius dico, non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes, quae prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae sunt. tunc enim integra Romani orbis membra florebant, angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium ciues diuitiis ac deliciis affluebant, uix poterat religionis auctoritas inter tantam rerum exuberantiam morum tenere censuram. pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis actores turpium uoluptatum, sed plena ac referta omnia erant: nemo sumptus rei publicae cogitabat nemo dispendia, quia non sentiebatur expensa. quaerebat quodammodo ipsa res publica ubi perderet, quod penitus iam recipere uix posset. et ideo cumulus diuitiarum, qui iam fere modum excesserat, etiam in res nugatorias redundabat. [6.52] nunc autem quid dici potest ? recesserunt a nobis copiae ueteres recesserunt priorum temporum facultates, miseri iam sumus et necdum nugaces esse cessamus. cumque etiam pupillis prodigis soleat subuenire paupertas, simulque ut destiterint esse diuites, desinant quoque esse uitiosi, nos tantum nouum genus pupillorum ac perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia perdurat. adeo nos non at alii homines causas corruptelarum in inlecebris, sed in cordibus habemus, et uitiositas nostra mens nostra est, ut ad emendandos nos non facultatum ablatione * sed malarum rerum amore peccare (pergamus). [6.53] X. Quanta autem uitia Romanorum sint, quibus barbarae gentes non inquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt. sed illud admoneo tamen ante quam dico, ne ullum penitus culpae genus, quod ad contumeliam dei pertinet, cuiquam leue esse uideatur. si enim in-, lustrem ac praepotentem uirum nequaquam exhonorari a quoquam licet et, si quisquam exhonorauerit, decretis legalibus reus sistitur et iniuriarum auctor iure damnatur, quanto utique maioris piaculi crimen est iniuriosum quempiam deo esse? semper enim per dignitatem iniuriam perferentis crescit culpa facientis, quia necesse est, quanto maior est persona eius, qui contumeliam patitur, tanto maior sit noxa eius, qui facit. [6.54] et hinc est quod legimus in lege, etiam eos, qui uidentur con., tra mandatum sacrum leuia fecisse, seuerissime tamen esse punitos: ut intellegeremus scilicet nihil ad deum pertinens leue esse ducendum, quia etiam quod uidebatur exiguum esse culpa, grande hoc faciebat diuinitatis iniuria. denique Oza ille leuites dei quid contra mandatum caeleste fecit, quod uacillantem aream domini sustinere temptauit? nihil enim hinc erat lege praeceptum. et tamen statim dum sustinebat, extinctus est, non quia, ut uidetur, ad speciem contumaci aliquid aut inoffaciosa saltim mente commiserit, sed ipso officio inofficiosus fuit, quia iniussa praesumpsit. [6.55–56] hoJao Israheliticae plebis cum ligna sabbatis collegisset; occisus est, et hoc iudicio ac iussu dei, piissimi scilicet ac misericordissimi iudicis et qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi ratio onem misericordiae seueritatis ratio uicisset. unus enim incautior periit, ne multi per incautelam postea deperirent. et quid de singulis dicam? uniuersa gens Hebraeorum, cum per heremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desiderauit, partem suae plebis amisit. et quidem interdictum necdum fuerat ne desideraret, sed legali, ut reor, obseruantiae proficere deus uoluit, ut rebellem consuetudinarias ceerceret: quo facilius scilicet cunctus populus agnosceret, quantum euitare deberet quae deus scriptis caelestibus interdiceret, quando etiam illa eum admissa laederent, quae necdum lege uetuisset. [6.57–58] laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit et propter hoc plagis caelestibus uerberabatur, non quia laboranti gemere non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus deum quasi auctorem immoderati laboris accusans. ex quo intellegi conuenit quantum placere deo debeat qui rerum iucundarum beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet, quae ingrata uideantur. XI. Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? quorsum absque dubio nisi ut nihil leue existimetur, quo deus laeditur ? de ludis enim publicis dicimus, ludibriis scilicet spei nostrae, ludibriis uitae nostrae. nam dum in theatris et circis ludimus, deperimus secundum illud utique dictum sermonis sacri: stultus per risum operatur scelus. et nos itaque, dum inter turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus, et quidem scelera non minima, sed hoc ipso poenaliora, quia cum uideantur specie esse parua, rebus sunt exitiosis pestilentissima. [6.59–60] nam cum duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat aut deum laedat, hoc utrumque in ludis publicis agitur: nam per turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis extinguitur et per sacrilegas superstitiones maiestas diuina uiolatur. dubium enim non est quod laedunt deum, utpote idolis consecratae. colitur namque et honoratur Minerua in gymnasiis Venus in theatris Neptunus in circis Mars in harenis Mercurius in palaestris, et ideo pro qualitate auctorum cultus est superstitionum. quicquid inmunditiarum est hoc exercetur in theatris, quicquid luxuriarum in palaestris, quicquid immoderationis in circis, quicquid furoris in caueis. [6.61–62] alibi est impudicitia alibi lasciuia, alibi intemperantia alibi insania, ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca uniuersa daemonum monstra; praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola -est inlecebra nec sola uitiositas. admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni genus est sacrilegii, quia eorum cultibus communicat, quorum festiuitatibus delectatur. quod quidem licet semper admodum graue sit, tunc tamen magis intelerabile, cum praeter consuetudinarium uitae usum hoc uel aduersa nostra. faciunt criminosius uel secunda, quia et magis placandus est in aduersis deus et minus laedendus in prosperis: placari quippe debet, cum irascitur, laedi non debet, cum propitiatur; aduersa enim nobis per iracundiam dei ueniunt secunda per gratiam. nos autem e diuerso omnia agimus. [6.63–64] dicis, quomodo? accipe. ac primum, si quando exoratus sua ipsa misericordia deus (neque enim umquam nos ita uiuimus, ut exorare mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies prouentus uberes, diuitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super uoto crescentem, tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium prauitate uitiamur, ut et dei penitus obliuiscamur et nostri. et cum omnem fructum datae a deo pacis in hoc consistere apostolus dicat, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate, ad hoc tantum data a deo quiete utimur, ut in ebrietate ut in luxuria, ut in flagitiis ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate uiuamus. quasi uero beneficium datae pacis uacatio sit probrositatis et ad hoc inducias tranquillitatis deo donante capiamus, ut licentius securiusque peccemus. [6.65–66] indigni itaque caelestibus donis sumus qui beneficiis dei non bene utimur et facimus rem operum bonorum materiam tantum esse uitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit, quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere, qua deteriores sumus. quis hoc credere queat? mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris, et quae deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis. XII. Sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis corrigimur aduersis, et quos intemperantes pax longa fecit turbatio fecit esse moderatos. numquid populi ciuitatum, qui impudici rebus prosperis fuerant, asperis casti esse coeperunt ? numquid ebrietas, quae in tranquillitate et abundantia creuerat, hostili saltim depopulatione cessauit? [6.67–68] uastata eat Italia tot iam cladibus: ergo Italorum uitia destiterunt? obsessa est urbs Roma et expugnata: ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? inundarunt Gallias gentes barbarae: ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum: mutata quidem est sors Hispanorum sed non mutata uitiositas. postremo, ne qua pars Mundi exitialibus malis esset immunis, nauigare per fluctus bella coeperunt: quae uastatis urbibus mari clausis et euersis Sardinia ae Sicilia, id est fiscalibus horreis, atque abcisis uelut uitalibus uenis, . Africam ipsam id est quasi animam captiuauere reipublicae. et quid? ingressis terram illam gentibus barbaris forsitan uel metu uitia cessarunt? aut, sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique seruorum solent, modestiam saltim ac disciplinam terror extorsit? [6.69–70] quia aestimare hoc malum possit?acircumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum, et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis luxuriabat in theatris. alii foris iugulabantur alii intus, fornicabantur: pars plebis erat foris captiua hostium pars intus captiua uitiorum. cuius sors peior fuerit incertum est. illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captiui, et ex duobus letalibus malis leuius, ut reor, est captiuitatem corporis Christianum quam captiuitatem animae sustinere, secundum illud, quod docet saluator ipse in euangelio, grauius multo animarum mortem esse quam corporum. an credimus forte, quod captiuus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum «sptiaitatibus fuit? captiuus corde et sensu non erat qui inter suorum suppicia ridebat., qui iugulari se in suorum iugulis non intellegebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat? [6.71–72] fragor, ut ita dixerim, extra muros et infra muros proliorum et proeliorum, confundebatur uox morientium uoxque bacchantium, ac uix discerni forsitan poterat plebis heiulatio, quae cadebat in bello, et sonus populi, qui clamabat in circo. et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, nisi ut cum eum deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut\' periret ? ; XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in calamitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores uiros calamitati- ? bus suis factos fuisse peiores. uidi siquidem ego [Treueros] ipse homines domi nobiles dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque uastatos, minus euersos tamen rebus fuisse quam moribus: quamuis enim depopulatis iam atque nudatis. aliquid supererat de substantia, nihil autem de disciplina. adeo grauiores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam euersi essent, a se tamen magis euerterentur. [6.73–74] lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente admodum iam excidio ciui- I tatis, gulae ac lasciuiae seruientes. quid primum hic accusandum est ? quod hoorati an quod senes an quod Christiani an quod periclitantes? quia enim hoc fieri posse credat uel in securitate a senibus uel in discrimine a pueris uel umquam a Christianis ? . iacebant: in conuiuiis obliti honoris obliti aetatis obliti professionis obliti nominis sui, principes ciuitatis cibo conferti uinolentia dissoluti, clamoribus rabidi bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui, immo, quia prope iugiter tales, nihil magis quam sensus sui. sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem per ditiom huic nec ciuitatum excidia fecerunt. denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima. [6.75–76] promptum est de qua dicam. sufficere utique debuerat emendationi prima captiuitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium. sed quid plura? incredibile est quod loquor. adsiduitas illic calamitatum augmentum illic criminum fuit. sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, quod multiplicabat occisio, ita etiam in Gallorum excellentissima urbe his ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant, ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse uitiorum. et quid plura? ad hoc malorum cotidie pullulantium multiplicatione peruentum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum paene habitatorum esse sine crimine. igitur hoc in illa. [6.77] quid in alia non longe sed prope eiusdem magnificentiae ciuitate P nonne eadem et rerum ruina pariter et morum? nam praeter cetera, cum duobus illic praecipuis et genei-alibus malis auaritia et ebrietate omnia concidissent, ad hoc postremo rabida uini auiditate peruentum est, ut principes urbis ipsius ne tunc quidem de conuiuiis surgerent, cum iam urbem hostis intraret. adeo etiam, deus: ipsis euidenter, ut credo, manifestare uoluit cur perirent, cum, per quam rem ad perditionem ultimam uenerant, eam ipsam agerent eam perirent. [6.78–79] uidi ego illic res lacrima biles, nihil seilicet inter pueres differre et senes. una erat scurrilitas una leuitas; simul: omniå, luxus potationes perditiones; cuncta omnes. pariter agebant, ludebant ebriabantur moechabantur: lasciuiebant in conuiuiis uetuli et honorati, ad uiuendum prope iam inbecilli ad uinum praeualidissimi, infirmi ad ambulandum, robusti ad bendum, ad gressum nutabundi ad saltandum expediti. et quid plura? in hoc per cuncta illa, quae diximus, deuoluti sunt, ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: uinum et mulieres apostatare faciunt a deo. nam dum bibunt ludunt moechatur insaniunt, Christum. negare coeperunt., et miramur post ista omnia, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus conruerunt. nemo itaque urbem illam in excidio suo tantum perisse credat: ubi enim talia acta sunt, prius iam perierant quam ; perirent. [6.80] - XIIIL Dixi de urbibus praeclarissimis. quid, reliquae in diuersis Galliarum partibus ciuitates ? numquid non. consimilibus habitatorum suorum uitiis conciderunt? nam ita cunctos crimina sua possederant, ut nec metuerent periculum suum : praenoscebatur captiuitas nec formidabatur. ablatus quippe , erat a peccatoribus timor ne posset esse cautela. itaque bar. baris paene in conspectu omnium sitis nullus erat metus hominum, nen custodia ciuitatum. tanta animorum uel tanta potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire uellet, nullus tamen id ageret ne periret. [6.81] totum incuria et segnities, totum neglegentia et gula; totum ebrietas et somnolentia possidebant, secundum illud scilicet, quod de talibus scriptum est: quia sopor domini inruerat super eos. sopor quippe infunditur ut perditio subsequatur. cum enim, ut scriptum est, completis iniqitatibus suis peccator , ~ quis meretur ut pereat, prouidentia ab eo tollitur, ne periturus euadat. sed haec hactenus. satis enim, ut arbitror, quod proposui euidenter ostendi, ne in summo quidem rerum discrimine cessasse umquam : uitia ciuium usque ad excidia ciuiatum. [6.82] XV. Atqui haec fuerunt fortasse, iam non sunt aut umquam esse cessabunt. uidelicet, si qua adhuc hodie aut ciuitas aut prouincia uel plagis caelestibus caeditur uel hostili populatione uastatur humiliatur, conuertitur emendatur, et non cunctos ferme Romani nominis populos prius est interire quam corrigi, non prius ipsos quam in ipsis uitia non esse. denique breuiter id probari potest excisa ter continuatis euersionibus summa urbe Gallorum, cumque omnis ciuitas combusta esset, malis et post excidia crescentibus. [6.83–84] nam quos hostis in excidio non occiderat, post excidium calamitas obruebat, cum id, quod in excidio euaserat morti, post excidium non superesset calamitati. alios enim inpressa altius uulnera longis mortibus secabant, alios ambustos hostium flammis etiam post flammas poena torquebat. alii interibant fame alii nuditate, alii tabescentes alii rigentes, ae sic in unum exitum mortis per diuersa moriendi genera conruebant. et quid plura? ezcidio unius urbis adfligebantur quoque aliae ciuitates. iacebant siquidem passim, quod ipse uidi atque sustinui, utriusque sexus cadauera nuda lacera, urbis oculos incestantia auibus canibusque laniata. lues erat uiuentium foetor funereus mortuorum: mors de morte exalabatur., ac sic etiam qui excidiis supradictae urbis non interfuerant mala alieni excidii perferebant. [6.85–86] et , quid post haec, inquam, quid post haec omnia? quis aestimare hoc amentiae genus possit? panci nobiles, qui excidio superfuerant, quasi pro summo deletae urbis remedio circenses ab imperatribus postulabant uellem mihi hoc loco ad exsequendam rerum indignitatem parem negotio . eloquentiam dari, scilicet at tantum uirtutis esset ia. querimonia quantum doloris in causa. quia eiiim aestimare possit, quid primum in his, de quibus diximus, accusandum sit, inreligicsitas an stultitia luxuria an amentia? totum quippe in illis eat. quid enim aut inredigiosius quam petere aliquid m iniuriam dei ? aut quid stultius quam quid petas non considerare? ant quid tam perditi luxus quam ia. lucu res desiderare luxurise ? aut quid amentius quam in malis esse et malorum intellegentiam non habere P quamquam in his omnibus nulla res minus cul panda est quam ameatia, quia oluntas crimen non habet ubi furore peccatur. [6.87] quo magis hi,: de quibus loquimur, accusandi - sunt,: quia sani insanieban. circenses ergo, Treueri, desideratis, et hoc uastati hoc expugnati, post cladem post sanguinem, post suplicia post captiuitatem, post, tot euersae urbis excidia ? quid lacrimabilius, hac. stultitia quid luctuosius hac amentia? fateor, . miserrimos esse uos credidi cum excicia passi estis, sed miseriores uos uideo, cum spectacula postulatis. putabam enim uos in excidiis rem tantum atque substantiam, nesciebam etiam sensum, atque intellegentiam perdidisse. [6.88] thestra igitur quaeritis; circwn a principifcus postulatis? cui quaeso statui cui populo - cui ciuitati? urbi exustae et perditae, plebi captiuae et interemptae; quae aut 20 periit aut luget: de qua etiam si quid superest, totum calami-: ! tatis est; quae cuneta aut maestitudine est anxia aut lacrimis exhausta aut orbitate prostrata, in qua nescias paene euius sit sors peior ac durior, interfectorum an uiuentium. tantae., enim, sunt miseriae superstitum, ut infelicitatem uicerint mertuorum. [6.89] ludicra ergo publica, Treuer, petis? ubi quaeso exercenda an super bustum at cineres, super ossa et sanguinem peremptorum ? quae enim urbis pars his malis om* nibus ; uacat? ubi non cruor fusus ubi non strata. corpora \' ubi non concisorum membra lacerata? ubique facies captae urbis ubique horror; captiuitatis ubique imago, mortis. iacent reliquiae infelicissimae plebis super tumulos defunctorum suorum, et tu circenses ; rogas; nigra est incendio ciuitas, et tu uultum festiuitatis usurpas: lugent cuncta, tu laetus es. insuper etiam inlecebris flagitiosissimis deum prouocas et superstitionibus pessimis nam diuinitatis inritas. non miror plane, non. miror euenisse mala tibi quae \'consecuta sunt; nam quia te tria excidia non correxerant, quarto perire meruisti. - [6.90] - XVI. Haee autem omnia ideo copiosius paulo prolata sunt, ut probaremus scilicet omnia quae pertulimus non inprouidentia nos dei atque neglectu, sed iustitia sed iudicio, sed aequissima dispensatione et dignissima retributione tolerasse, neque ullam penitus Romani orbis aut Romani nominis portionem, quamlibet grauiter, plagis caelestibus caesam, umquam fuisse correctam. et ideo nequaquam uti meremur presperis quia non corrigimur aduersis. quamuis nobis etiam indignis interdum tribuantur bona, quia bonus dominus quasi indulgentissimus pater, etsi nos nonnumquam sinit pro peccatis nostris humiliari, non diu tamen patitur adfligi, et ideo nunc asperis rebus castigat suos pro disciplina nunc tranquillis fouet pro indulgentia. [6.91] Sicut enim optimi ao peritisBimi mOdici dissimilibus morbis curas dispares praeatant atque aliis per dulcia medicamina aliis per amara succurrunt et quosdam curant cauteriorm adustione quosdam inalagmatum placabilitate, aliis >0 adhibent duram ferri prosectionem aliis blandam infundunt olei lenitatem, et tamen diuersissimis licet curis eadem salus quaeritur: ita etiam deus noster, si quando nos plagis austerioribus coercet, quasi eauteriis ac sectionibus curat, quando , autem rebus prosperis refouet, quasi eleo ae malagmatibus consolatur per diuersam enim medicaminum opem ad eleo uult nos perducere sanitatem. [6.92–93] solent quippe etiam nequissimes seruos; quos supplicia non correxerint, ,: blandimenta corrigere, et quos dominis suis uerbera non summiserint, beneficia summittunt. infantes quoque et omnes fere paruulos contumaces, quos morigeros minae ac ferulae non effeiunt, interdum panchresta atque blanditiae ad oboedientiam trahunt. unde intellegere debemus nos et seruis nequissimis nequiores et insipientibus parunlos stultiores esse, quos nec quasi malos seruos; tormenta corrigunt nec quiasi infantulos : . blandimenta conuertunt. XVII. Et quidem quemadmOdum nullam Romani Jtόminis partem poena correxerit, satis, ut arbitror, iam probauimus: superest ut quemadmodum nec munera nec blandimenta, nos dei corrigant comprobemus. munera autem dei et blandi* menta quae sunt? quae scilicet nisi pax nostra et quies nostra et famulantes uotis ac uoluntatibus nostris rerum. se* cundarum tranquillitates? aliquid ergo, quia res exigit, etiam speciale dicamus. igitur quotiens in metu in angustiis in periculis sumus, cum aut ciuitiens ab hostibus obsidentur aut prouinciae populatione uastantur ant quibuscumque rerum aduersitatibus rei publicae membra caeduntur et opem caelestis manus uotis precamur, si quo sacrae miserationis, auxilio ( Q aut saluatae urbes fuerint aut finita populatio aut hostiles exercitus fusi et metus omnis dono diuinitatis ablatus, quid statim post haec omnia facimus? [6.94] compensare, credo, domino deo nostro cultu honore reuerentia beneflcia, quae ab eo acceperimus;, adnitimur; hoc enim est consequens atque id etiam usus uitae humanae habet,. ut referatur gratia faeneratoribus gratiarum et recipiant uicem munerum munerantes. ita nos ergo forsitan facimu» atque humanis, saltim cum deo nostro retributionibus agentes, cum ab e.o bona accipimus, bona reddimus. ad domus uidelicet dominicas statim currimus corpora humi sternimus; mixtis cum fletu gaudiis supplicamus inlustramus donariis sacra limina., \' aras muneribus implemus et, quia ipsi dono illius festi sumus, templis quoque ipsius uultum nostrae festiuitatis induimus aut certe, quod ei non minus cordi. est, prioribus uitae uitiis: renuntiamus, operum bonorum indicimus caedimus et pro gaudiis nouis nouae conuersionis hostias immolamus, omnibus denique immunditiis bellum sanctum indicimus, circorum insanias fugimus foeditates theatralium ludorum execramur, uouemus domino nouam uitam et ad optinendam eius perpetuo protectionem nosmetipsos deo sacrificamus., [6.95] XVHI, Cum, haec ergo, quae ciiximus, pro recentibus benefiCiis dei debeant fieri, uideamus quae fiant ad ludos protinus curritur ad insanias conuolatur, in theatris populaus diffunditur in circis plebs tota bacchatur. ille nobis ad hoc bona praestat, ut boni simus, nos 9 diuerso; quotiens bona accipimus, mala nostra cumulamus: ille nos beneficiis suis uocat ad probitatem, nos ruimus in improbitatem : ille nos beneficiis suis prouocat ad compunctionem, nos ruimus in dissolutionem: uocat ille ad castitatem, nos ruimus in impuritatem. [6.96] praeclare uidelicet sacris muneribus respondemus, praeclare dona eius uel agnoscimus uel honoramus, qui quantum: ab eo beneficiis accipimus tantum ei iniuriarum repensamus. aut iniuria dei hoc bona forte non est aut esse indignier potest. * multis ae magnis * opus sit ? sed quia inueterata in nobis malorum omnium labe aliter iam sed uitiosi esse non possumus, nisi ut omnino non simus, quae, in nobis, rogo, spes. bonae frugis est? [6.97–98] qui ignorantia ppftMwt errore agnito corriguntur: qui, religionis expertes sunt, cam mutauerunt sectam, mutare incipiunt disciplinam: postremum, ut dixi, qui aut abundantia nimia ant securitate uitiantur, desinunt esse perditi, cum destiterint esse securi. nos nec ignorantia labimur nec religionis expertes sumus nec prosperitate rerum ac securitate corrumpimur: omnia siquidem e diuerso sunt. religionem nouimus ignorantia non: excusamur, pacem et diuitias priorum temporum non habemus, omnia, quae fuerunt, ant ablata aut immutata sunt: sola tantum uitia creuerunt. nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est nisi sola, omnino crimina, quae prosperitatem non esse fecerunt. ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? fortissimi quondam Romani erant nunc sine uiribus: timebantur Romani ueteres, nos timemus: uectigalia illis soluebant populi barbarorum, nos uectigales barbaris sumus. uendunt nobis hostes lucis usuram, tota admodum salus nostra commercium est. o infelicitates nostras ! ad quid deuenimus! [6.99] et pro hoc gratias barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus. quid potest esse nobis uel abiectius uel miserius? et uiuere nos post ista credimus, quibus uita sic consistat! insuper etiam ridiculos ipsi \'esse nos facimus: aurum, quod pendimus, munera uocamus. dicimus donum esse quod pretium est et quidem pretium condicionis durissimae ac miserrimae. omnes quippe captiui, cum semel redempti fuerint, libertate potiuntur: nos semper redimimur et numquam liberi sumus. illorum more dominorum nobiscum. barbari agunt, , qui mancipia obsequiis . suis non necessaria mercedibus dependendis locant. similiter enim nos numquam ab hac sumus liberi functione, quam pendemus: ad hoc quippe mercedes iugiter soluimus, ut sine cessatione soluamus. -. LIBER VII [7.1] I. Cum in conolosione libelli huios, qui snnc finitus est, de infirmitate ac miseria Romanorum nonnulla dixerim, contraria forsitan negotio, quod nunc agimus, dixisse uideamus. scio enim posse: hoc loco subici, hinc maxime probari, quod non respiciat res humanas deus, quia, cum Romani quondam pagani et uicerint et regnauerint, nunc Christiani et uincantur et seruiant. sufficere quidem ad confutationem obiectionis istius poterant illa, quae dudum de cunetis fere paganis gentibus dicta sunt, id est, magis peccare eos, qui seientes neglegant legem dei quam qui non faciant nescientes. [7.2–3] sed tamen, si deus annuit cum ad eam negotii partem accesserimus, ut de ueteribus Romanis aliqua dicantur, euidenter diuino munere adprobabimus, , tam iustum tunc erga illos fuisse domini fauorem quam nunc erga nos iustam seueritatem, et tam dignum illud fuisse, quod Romanos tunc deus auxilio suo extulit, quam nunc dignum esse, quod punimur. atque utinam pqena ipsa prodesset! illud grauius multo. ac luctuosius,: quod post pee. nam nulla correctio est. curare nos uult castigationibus suis dominus, sed curam remedia non secuntur. quid hoc mali est? iumenta ac pecudes : sectione curantur, et putrefacta mulorum asinorum porcorum uiscera, cam adusta cauteriis fuerint, munus medicae adustionis agnoscunt, statimque, ubi aut cremata aut adusta fuerit uitiatorum corporum labes, in locum demortuae carnis uiua succedit. [7.4–5] nos et urimur et secamur, sed nec ferri desectione nec cauteriorum adustione sanamur, immo, quod est grauius, cura ipsa. deteriores sumus. et ideo non frustra nobis euenit quod euenire pecudibus et iumentis solet, quae inremediabiles? morbos ferunt. nam in omnibus partibus mundi, quia curis medicantibus non corrigimur, morte atque occisione finimur. ecce enim, ut non repetam quae multo ante iam dixi, hoc ipstim quale est, quod paulo, ante: memoraui, scilicet quia: et miseri pariter et luxuriosi sumus ? esto. enim sint uitia \' ista felicium (quamuis nemo idem et probrosus esse. possit felix, quia ubi non est uera honestas non est uera . felioitas)r sed tamen, ut ut dixi, esto sint uitia ista et longae pacis et opulentae securitatis. cur, quaeso, illic sunt, ubi iam nulla pax ubi nulla securitatis? in omni enim ferme orbe Romano et pax et se- ,. [7.6] euritas non sunt. cur sola tantum uitia perdurant? quis, rogo, ferre possit in homine egestuoso . esse lasciuiam\'? criminosior quippe est luxuriosa paupertas., et maioris inuidi ae miser nugas totus Romanus orbis et: miser est et luxur?sus, quis, quaeso, pauper et nugas, quis captiuitatem expectans de circo cogitat, quis mortem metuit et ridet? nos et in metu \' captiuitatis ludimus et positi in mortis timore ridemus- Sar., donicis quodammodo herbis omnem Romanum populum putea esse saturatum:, moritur et ridet. et ideo in omnibus fere partibus mundi ritas nostros lacrimae consequuntur, ac uenit. etiam- in praesenti super nos illud domini nostri dictum: uae uobis, qui ridetis, quoniam flebi tis. [7.7] If. Sed forsitail, cum de ludicris ao foeditatifous publicis diutissime dixerimus, in hoc tantum deteriores esse nos putes barbaris, quia illi haec non agant nos agamus, ceterum ipsos carnalis libidinis scelere et fornicationis funestae caeno non ita pollui. comparemus, si placet, ceteris nationibus etiam in hac parte Romanos. et quidem nescio an ullis rectius com- \'1 parentur quam his, quos deus in medio rei publicae sinu positos possessores fecit ac dominos soli esse Romani. unde . quamuis nihil disputari de iudicio dei possit , tamen cum ablatam nobis iuris nostri optimam partem barbaris dederit, uideamus, an id, quod nobis tulit et illis tradidit, iusto iudicio tradidisse uideatur. [7.8] nemini dubium est Aquitanos ac Nouempopulos medullam fero omnium Galliarum et uber totius fecunditatis habuisse, nec solum fecunditatis, sed, quae praeponi interdum fecunditati solent, iucunditatis pulchritudinis uoluptatis. adeo illic omnis admodum regio aut intertexta uineis aut florulenta pratis aut distincta culturis aut condita pomis aut amoenata lucis aut inrigua fontibus aut interfusa fluminibus aut crinita messibus fuit, ut uere possessores ac domini terrae illius non tam soli istius portionem quam paradisi imaginem possedisse uideantur. quid ergo post ista omnia? [7.9] officiosiores absque dubio deo esse debuerant quos peculiariter deus abundantissima beneficiorum suorum dote ditauerat. quid enim rectius aut quid dignius, quam ut quibus per munera sua dominus quasi specialiter uidebatur placere uoluisse, idem quoque specialius domino cultu ac religione placuissent, praesertim cum a nobis deus nil onerosum nil graue exigat. non enim nos ad aratra aut ad ligones uocat, non ad scindendas terras neque ad uineas pastinandas, non denique illa exigit a seruis suis, quae nos exigimus a nostris. [7.10] quid Bamqua aitt uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam: tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis s.um et humilis corde, et inueni.etis requiem animabus uestris; iugum enim meum suaue est et onus meum leue est. non ergo nos ad laborem uocat dominus sed ad refectionem. quid namque a nobis exigit, quid praestari sibi a nobis iubet, nisi solam tantummodo fidem castitatem humilitatem sobrietatem misericordiam sanctitatem? , quae utique omnia non onerant nos sed ornant. [7.11–12] nec solum hoc, sed ideo uitam praesentem ornant, ut futuram ornare plus possint. o bonum o pium o inaestimabilis misericordiae do;minum! qui ad hoc nobis in praesenti religionis muuera tribuit, ut ipsa in nobis postea quae nunc dat munera muneretur. tales igitur etiam omnes absque dubio Aquitani esse debuerant, et quidem, ut diximus, specialius tales, quia specialia dei munera possidebant. et quid post haec omnia? quid secnndum estp quid nisi cuncta quae e diuerso sunt? in omnibus quippe Galliis sicut diuitiis primi fuere sic uitiis,; nusquam enim improbior uoluptas nusquam inquinatior uita nusquam - corruptior disciplina. hanc pro; muneribus, saeris dederunt domino retributionem, ut in quantum eos benifieiis suis iste : ad se inlexerat ad propitiaudum. in tantum illi flagitiis suis laborauerint ad exacerbandum. : I [7.13] • III. An forte falsum estet inuidiose potitis quam uere ista dicuntur? non utar ea probatione, qua uti alii in causis solent, ut producam quoscumque ad probandum aut paucos aut extraneos aut minus idoneos testes: ipsos\' interrogemus, \' a quibus acta sunt. falsum diximus, si negarint. fatentur enim et quidem, quod est grauius, sic fatentur, ut in ipsa confessione non doleant. idem enim nunc est animus in fatentibus qui in agentibus fuit.sicut tunc non puduit flagitia committere, sic nunc omnino non paenitet flagitiosa fecisse. [7.14] exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus uiris, qui. ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis, exceptis, inquam, his loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum conluuione uitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus, qui corrigi a diuinitate meruerunt non penitus enim dominum suum laedit cui propitiatio reseruatur. et quid plura? puto quod semper deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit, ne diutius erraret. [7.15] ceteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi prope idem omnes: paene unus gurges omnium gula paene unum lupanar omnium uita. et quid dicam de lupanaribus? minoris quippe esse criminis. etiam lupanar puto. meretrices enim quae illic sunt foedus conubiale non norunt ac per hoc non maculant quod ignorant: impudicitiae quidem piaculo sunt obnoxiae, sed reatu tamen adulterii non tenentur. adde huc quod et pauca ferme sunt lupanaria et paucae, quae in his se uita infelicissimae damnauere meretrices. [7.16] apud aquitanicas uero quae ciuitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? quis potentum ac diuitum non in luto libidinis uixit ? quis non se barathro sordidissimae conluuionis inmersit? quis coniugi coniugii fidem reddidit? immo, quantum ad passiuitatem libidinis pertinet, quis non coniugem in numerum ancillarum redegit et ad hoc uenerabilis conubii sacramenta deiecit,, ut nulla in domo eius uilior uideretur maritali despectione quam quae erat princeps matrimonii dignitate ? [7.17] IIII. Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matres, familias ius suum et dominarum honorem potestatemque tenuisse. uerum est. habuerunt quidem multae integrum ius dominii, sed nulla ferme impollutum ius matrimonii. et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta uirorum fuerit disciplina. quamuis nec potestatem quidem illic matres familias integram habuisse dicam, quia quaecumque ius conubii inuiclatum ac saluum non habet nec dominii saluum habet. haud multo enim matrona abest a uilitate seruarum, ubi pater familias ancillarum maritus est. [7.18] quis autem Aquitanorum diuitum non hoc fuit? quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum iure duxerunt? equi enim emissarii, \'ut propheta ait, in feminas facti erant: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. atque illi, de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passiuitate peccabant. hi autem uere ut emissarii equi non ad paucas tantum, sed paene ad omnes uernulas suas, id est quasi ad greges proprios hinniebant et in morem eorum pecudum, qui mariti gregum appellantur, feruidae libidinis debacchatione grassantes. in quamcumque eos primum feminam ardens impudicissimae furor traxerat inruebant. [7.19] hic iam quaero a sapientibos, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patres familias? quantam seruorum illic corruptelam, ubi dominorum tanta corruptio ? morbido enim capite nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur, ubi quod est principale non constat. in domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est et uita eius cunctis norma uiuendi. pessimumque hoc est m hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur, et facilius mala institutio deprauat bonos quam bona emendat malos. [7.20] porro autem cum etiam boni atque honesti patres familias famulos bonos facere non possint, quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum ? quamuis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed uis ac necessitas quaedam, quia parere impudicissimis dominis famulae 30 cogebantur inuitae et libido dominantium necessitas subiectarum erat. ex quo intellegi potest quantum caenum impudicarum sordium fuerit, ubi sub impurissimis dominis castas esse, etiamsi uoluissent, feminas non licebat. [7.21] V. Sed uidelicet difficile hoc probari potest et nulla omnino extant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque uestigia. ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant et in comparatione praeteritarum opum pauperes uiuant, peiores ferme sunt quam fuerunt. peiores autem non uno modo, quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt, quia a scelere non cessant. siquidem facinora eorum, etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt, ac per hoc etsi criminum nouitate non crescant, pluralitate cumulantur. [7.22] adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes adde quod pauperes; utrumque enim sceleris augmentum est. minus siquidem prodigiosum est peccare iuuenes peccare locupletes. quae autem in his spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec uitae extremitate reuocantur ? esto enim quosdam aut stulta praesumptio longae uitae aut spes quandoque agendae paenitentiae consoletur: nonne nouum hoc monstri genus est esse aliquos etiam in morte uitiosos? quae cum ita sint, numquid est aliquid, quod dici amplius possit? sed adhuc tamen addimus, scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et cotidiano discrimine ac timore captiui, cumque ob impurissimam uitam traditi a deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt. [7.23] VI. Sed tales forte hostes sunt, inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur grauissime, si, cum ipsi impudici sint, uideant castos esse Romanos. quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena, quia quemlibet hominum magis sibi praestare conuenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus, et plus id laborandum est, ut placeamus deo per honestatem quam ut hominibus per impuritatem: ac perinde, etiamsi inter impudicos quis bar-,. baros uiuat, magis tamen pudicitiam sequi debet, quae sibi expedit, quam impudicitiam, quae impuris hostibus placet. sed quid accedit insuper ad mala nostra? [7.24–25] inter pudicos barbaros impudici sumus. plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. et quae nobis, rogo, spes ante deum est? impudicitiam nos diligimus Gothi execrantur: puritatem nos fugimus illi amant: fornicatio apud illos crimen atque discrimen est apud nos decus. et putamus nos ante deum posse consistere, putamus posse nos saluos esse, quando omne impuritatis scelus omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris uindicatur? hic nunc illos requiro, qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum uel paucissimi Gothi faciant, uel quid non horum Romani omnes uel paene omnes? et miramur, si terrae uel Aquitanorum uel nostrorum omnium a deo barbaris datae sunt, cum eas, quas Romani polluerunt fornicatione, nunc mundent barbari castitate? [7.26–27] VII. Sed forte hoc in Aquitanis tantum. transeamus etiam ad alias mundi partes, ne de solis tantummodo Galliis dixisse uideamur. quid? Hispanias nonne uel eadem uel maiora forsitan uitia perdiderunt? quas quidem caelestis ira etiamsi aliis quibuslibet barbaris tradidisset, digna flagitiorum tormenta tolerauerant puritatis inimici. sed accessit huc ad manifestandam illic impudicitiae damnationem, ut Wandalis potissimum id est pudicis barbaris traderentur. dupliciter in illa Hispanorum captiuitate ostendere deus uoluit quantum et odisset carnis libidinem et diligeret castitatem, cum et Wandalos ob solam maxime pudicitiam superponeret et Hispanos ob solam uel maxime impudicitiam subiugaret. quid enim? numquid non erant in omni orbe terrarum barbari fortiores, quibus Hispanorum traderentur? [7.28] multi absque dubio, immo, ni fallor, omnes. sed ideo ille infirmissimis hostibus cuncta tradidit, ut ostenderet scilicet non uires ualere sed causam, neque nos tunc ignauissimorum quondam hostium fortitudine obrui sed sola uitiorum nostrorum impuritate superari: ut uere in nos uenerit dictum ilud, quo ait dominus ad ludaeos: secundum inmunditias suas et secundum iniquitates suas feci illis, et auerti faciem meam ab eis, et alibi ad gentem ipsam: adducet dominus super te gentem de longinquo, et ungulis, inquit, equorum suorum omnes plateas tuas conculcabunt et populum tuum gladio interficient. completa ergo in nos sunt omnia, quae dixit sermo diuinus, et uim uerborum eaelestium luit poena cunctorum. [7.29] VIII. Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanum sanguinem biberint omnes uiscera nostra lacerauerint, quid est quod deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos Romani nominis populos in ius potissimum ignauissimorum quondam hostium dedit ? quid? nisi ut agnosceremus scilicet, quod supra dixi, meritorum hoc fuisse non uirium, atque ipsum quoque hoc nobis in confusionem caderet ac poenam, quod ignauissimis traderemur et uel sic plagam caelestis manus agnosceremus, quia nos non fortissimi hostium sed ignauissimi subiugarent. [7.30–31] sic enim legimus quod, si quando euidenter intellegi deus uoluit magna opera a se patrari, aut per paucos aut per infimos acta res est, ne opus caelestis dexterae uirtuti adsignaretur humanae. ideo siquidem et dux Sisara, quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus est, et Abimelech ciuitatum expugnatorem feminea manus perculit et ferratae Assyriorum acies uidua opitulante cecideruut. et ne de solis tantum feminis loquar, Benedad regem Syriae, cui praeter innumera populi sui milia triginta et duo reges exercitusque eiusdem numeri seruiebant, nonne ideo a paucis, principum pedissequis dominus uinci uoluit, ut qui esset auctor talis uictoriae nosceretur? [7.32–33] contra Madianitas quoque, qui, ut liber Iudicum refert, instar locustarum cuncta compleuerant, Gedeon iubetur pugnare cum paucis, non quia plures in exercitu non haberet, sed uetatur multos ad bellum ducere, ne multitudo sibi possit aliquid de uictoria uindicare. unde cum triginta armatorum milia congregasset, sic ad eum dominus locutus est: multus est tecum populus, nec tradetur Madian in manus eius. et quid postea? homini aduersum innumera barbarorum milia pugnaturo trecentos tantum uiros reliquit. in eam quippe exiguitatem redigi agmen militum iussit, ut sibi de patrato diuinitus belli opere paucitas usurpare nil posset. denique cur hoc dominus ita faceret, ipse euidentissime declarauit dicens: ne glorietur contra me Israhel et dicat: meis uiribus liberatus sum. audiant, inquam, hoc omnes improbi audiant omnes praesumptuosi, audiant praepotentes audiant cuncti quid deus dicit: \'ne glorietur\' inquit \'contra me Israhel et dicat: meis uiribus liberatus sum\'. [7.34] VIIII. Audiant, inquam, omnes contraria et blasphema iactantes, audiant haec spem suam in homine ponentes. loqui uniuersos aduersum se deus dicit, qui liberari se uiribus suis posse praesumunt. quis autem est Romanorum non ita dicens? quis est non ita sentiens? quis nostrae partis non prope iugiter in hac parte blasphemat? nullas esse iam rei publicae uires omnium conscientia est, et ne sic quidem agnoscimus, cuius hoc beneficiis, quod adhuc uiuimus, debeamus. [7.35–36] si quando enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum deus tribuit, alius hoc adscribit fortunae alius euentui, alius ordinationi ducum alius consilio, alius magisterio alius patrocinio, nullus deo. et miramur, si nobis caelestis manus aliqua non praestet, cui quicquid praestiterit derogamus. quid enim aliud facimus, cum bona, quae praestat, nos uel euentibus casuum uel uirtutibus ducum uel quibuscumque aliis rebus friuulis deputamus ? hoc enim modo et terris nos oporteret gratias agere quod fruges annuas metimus et uineis quod uindemiamus, et mari quod pisces capimus et siluis quod ligna caedimus, et ouibus quod ueste tegimur et pecudibus ceteris quod carne saturamur. nam quae ratio est, ut ei pro muneribus aliis grati esse uelimus, cui maximorum beneficiorum suorum gratiam. derogamus ? aut quis contentus est homo nostrae condicionis, ut ei quis in acceptum quippiam referat, cui de donis suis summa. detraxerit? [7.37–38] ita et nos licet deo in nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo grati esse uellemus, quae nobis ad usum uiuendi dedit, cui hanc gratiam tollimus, quod nos et in angustiis iuuat et in periculis liberat et in medio barbararum gentium sitos iugi protectione conseruat. at non ita Gothi non ita Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. offendi quamuis quosdam suspicer his quae dicimus. sed quia ueritas magis quam offensio cogi- . tanda est, dicam et saepe dicam: non ita Gothi non ita Wandali: qui et in discrimine positi opem a deo postulant et prosperitates suas munus diuinitatis appellant. [7.39] denique probauit hoc bello proximo infelicitas nostra. cum enim Gothi metuerent praesumeremus nos in Chunis spem ponere illi in deo, cum pax ab illis postularetur a nobis negaretur, illi episcopos mitterent nos reppelleremus, illi etiam in alienis sacerdotibus deum honorarent nos etiam in nostris contemneremus, prout actus utriusque partis ita et rerum terminus fuit. illis data est in summo timore palma nobis in summa elatione confusio: ut uere et in nobis tunc et in illis euidenter probatum sit illud domini nostri dictum: quoniam qui se exaltat humiliabitur, et quis humiliat exaltabitur; illis enim exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione deiectio. [7.40] X. Itaque agnouit hoc ille dux nostrae partis, qui eandem urbem hostium, quam eodem die uictorem se intraturum esse praesumpsit, captiuus intrauit. probauit scilicet, quod propheta dixit: quia non est hominis uia eius, nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. nam quia uiam suam iuris sui esse existimauit, nec gressum directionis habuit nec uiam salutis inuenit. effusa est, ut legimus, abiectio super principem, seductus est in inuio et non in uia, et ad nihilum deductus est uelut aqua decurrens. [7.41–42] in quo quidem praeter ipsam rerum mielicitatem praesens iudicium dei patuit, ut quicquid facturum se usurparat ipse pateretur. nam quia sine diuinitatis auxilio ac dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpauit ignominiam temeritatis incurrit uincla, quae aliis parauit, ipse sustinuit. et quod, rogo, euidentius dei iudicium esse potuit, quam ut habens praedatoris fiduciam praeda fieret triumphum praesumens triumphus esset, circumdaretur corriperetur alligaretur, retorta tergo brachia gereret manus, quas bellicosas putabat, uinctas uideret, puerorum ac mulierum spectaculum fieret inludentes sibi barbaros cerneret, inrisionem sexus promiscui sustineret et qui maximum habuerat supercilium fortis uiri, mortem subiret ignaui ? [7.43–44] atque utinam hoc ipsum breue remedium malorum esset non diuturna toleratio. ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo barbarorum tabe consumptus in hanc miseriam redactus est, ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis grauius atque acerbius putant, in miserationem hostium deueniret. et hoc cur? cur absque dubio nisi quia, ut iam dixi, illi deo humiles nos rebelles, illi crediderunt in manu dei esse uictoriam nos in manu nostra immo in sacrilega atque impia, quod est peius nocentiusque quam nostra? denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probauit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione iacuit ad bellum de oratione surrexit. priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnauit et ideo fidens processit ad pugnam, quia iam 10 meruerat in oratione uictoriam. [7.45] XI. Non dissimiliter autem illud etiam apud Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantum etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu pari exitu conruerunt. uenitque super exercitum nostrum illud prophetae dictum: obruet dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum. confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra dei mandata dicentis: non glorietur sapiens in sapientia sua nec fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus. [7.46–47] non inmerito itaque uicti sumus; ad meliora enim se illi subsidia contulere quam nostri. nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber diuinae legis occurrit. ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis eloquii caelestis opponeret et aduersum uenientes aemulos suos sacri uoluminis scripta quasi ipsa quodammodo diuinitatis ora reseraret. hic nunc requiro, quis hoc umquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus fuerat, si putasset esse faciendum? inrisus utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. et ideo quid prodesse nobis praerogatiua illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus quod fideles esse iactamus quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica prauitate uiuamus? [7.48] itaque rectissime nobis dicitur illud, quod Iudaeis in lege fidentibus dixit sermo diuinus: quomodo dicitis, sapientes sumus et lex domini nobiscum est? nolite, inquit, confidere in uerbis mendacii dicentes: templum domini, templum domini, templum domini est. quoniam si bene direxeritis uias uestras et studia uestra, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, habitabo uobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum. quo utique ostenditur quod, si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus. [7.49] sed hinc iam et superius satis dictum est et adhuc forte dicetur, nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi dei iuge iudicium est. quid enim uel de nobis uel de Gothis ac Wandalis deus iudicet res probat: illi crescunt cotidie nos decrescimus, illi proficiunt nos humiliamur, illi florent et nos arescimus. ut uere in nos ueniat dictum illud, quod de Saul ac Dauid ait sermo diuinus: quia Dauid erat proficiens et semper se ipso robustior, domus autem Saul decrescens cotidie. iustus est enim, ut propheta ait, iustus est dominus et rectum iudicium suum. [7.50] XII. Iudicamnr itaque etiam praesente iudicio a deo, et ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens ignauissima, quae de loco ad locum pergens de urbe in urbem transiens uniuersa uastaret. ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam proximam, nomine barbaram dicione Romanam: post cuius primum exitium arsit regio Belgarum deinde opes Aquitanorum luxuriantium et post haec corpus omnium Galliarum, sed paulatim id ipsum tamen, ut, dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur. [7.51–52] sed ubi apud nos emendatio aut quae pars Romani orbis quamuis afflicta corrigitur? omnes enim, ut legimus, declinauerunt, simul inutiles facti sunt. et ideo propheta ad deum clamat et dicit: percussisti eos et non doluerunt, adtriuisti eos et renuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. quam uere autem etiam hoc in nos cadat res ipsa indicat. uastata est diu Gallia: ergo emendata est, cum in uicino esset, Hispania? nec inmerito, quia nullus erat omnino timor nulla correctio, flammis, quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. in quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et grauissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt uitia peccantium. et ideo compulsus est criminibus nostris deus, ut hostiles plagas de loco in locum de urbe in urbem spargeret et excitas paene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret, quae Afrorum scelera punirent. quid enim ? [7.53] numquid abductae a solo patrio degere intra Gallias non potuerant? aut ut non degerent, quem timebant quae inlaesae a nobis usque ad tempus illud cuncta uastauerant? sed esto, intra Gallias formidabant. quid in Hispania, ubi etiam exercitus nostros bellando contriuerant, numquid consistere aut permanere metuebant iam uictores iam triumphantes, quibus usque ad hunc fortitudinis fastum contigerat ascendere, ut post experimenta belli diu parati intellegerent sibi Romanae rei publicae uires etiam cum barbarorum auxiliis pares esse non posse? [7.54] XIII. Potuerunt ergo illic degere nec timebant. sed illa utique caelestis manus, quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad uastandam Africam transire cogebat. ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent: agi enim se diuino iussu ac perurgeri. ex quo intellegi potest quanta sint mala nostra, ad quos uastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inuiti secundum illud scilicet, quod uastator terrae Israheliticae rex Assyriorum ait: numquid sine domini uoluntate ascendi ad locum istum? dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc et demolire eam. et alibi sacer sermo: haec dicit dominus. exercituum, deus Israhel: ecce ego mittam et ad- \' sumam Nabochodonosor regem Babylonis seruum meum, ueniensque percutiet terram Aegypti. [7.55–56] unde agnoscere possumus cuncta quidem, quae adfliguntur, iudicio dei percuti, sed tamen, ut saepe memoraui, propter peccata subuerti. ac per hoc quicquid actum est peccatis non deo adscribendum, quia recte illi rei factum adscribitur, quae ut quid fieret exegit. nam et homicida, cum a iudice occiditur, suo scelere punitur, et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur. unde et quod Wandali ad Africam transierunt non est diuinae seueritati sed Afrorum sceleri deputandum; graui enim eos, antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt. et ideo intellegere debemus, quia pietatis diuinae fuit, quod poenam diu debitam distulit, piaculorum autem et criminum, quod aliquando peccator populus quae merebatur excepit. nisi forte Afros hoc non meruisse credimus, cum utique nulli magis, utpote in quos omnia simul improbitatum atque impuritatum genera confluxerint. [7.57] ceteri enim homines, etsi nonnullis uitiorum flagitiis obligati sunt, quibusdam tamen non implicantur, etsi uinolentia non carent maliuolentia carent, etsi libidine aestuant rapacitate non saeuiunt: multos denique, etsi accusat incontinentia corporum, . simplicitas commendat animorum. in Afris uero paene omnibus nihil horum est, quod ad utrumque pertineat, id est bonum aeque ac malum, quia totum admodum malum. adeo exclusa naturae originalis sinceritate aliam quodammodo in his naturam uitia fecerunt. XIIII. Exceptis enim paucissimis dei seruis quid fuit totum. [7.58] Africae territorium quam domus una uitiorum, aeneo illi similis, de quo propheta dicit; o ciuitas sanguinum! aeneum, in quo est aerugo, non exiit de eo, quia sanguis non exiet de e o ? ciuitatem, ut uidemus, aeneo et iniquitatem sanguini comparauit, ut intellegamus scilicet sic esse in ciuitate populi iniquitatem, sicut in aeneo sanguinem bullientem. non dissimile autem est huic illud sermonis sacri: factae sunt mihi domus Israhel commixtae omnes ae ramento et ferro et stanno et plumbo, in medio argentum permixtum est. propterea dic haec: sic dicit dominus deus: pro eo, quod facti estis omnes in permixtionem unam, conflabo uos et insufflabo in uos in igniirae. [7.59] dissimillima inter se genera metallorum sacer sermo memorauit. et quomodo in eodem conflatorio res diuersae conflantur? scilicet quia in diuersitatibus metallorum dissimilitudo hominum designatur. et ideo etiam argentum, id est nobilioris materiae metallum, isdem ignibus datur, quia naturae nobilioris ingenium uita degenerante damnarunt. sicut etiam de principe Tyri dixisse legimus dominum per prophetam: fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: haec dicit dominus deus: tu consignatio similitudinis, et corona decoris in deliciis paradisi fuisti: omnem lapidem optimum indutus es, sardium et topazium et smaragdum. et iterum argento, inquit, et auro implesti thesauros tuos, a multitudine negotiationis implesti promptuaria tua. [7.60] quae omnia numquid non talia sunt, ut specialiter de Afris dicta, uideantur? ubi enim maiores thesauri ubi maior negotiatio ubi promptuaria pleniora? auro, inquit, implesti thesauros tuos a multitudine negotiationis tuae. ego plus addo: tam diuitem quondam Africam fuisse, ut mihi copia negotiationis suae non suos tantum sed etiam mundi thesauros uideatur implesse. et quid post haec? exaltatum est, inquit, cor tuum in decore tuo, propter multitudinem peccatorum tuorum in terram te proieci. [7.61] quomodo Africanae potentiae et hoc competit aut quemadmodum proiecta esse uidetur in terram? quomodo nisi quia, quando amisit potentiae ueteris altitudinem, quasi caelestem perdidit dignitatem? et educam, inquit, ignem de medio tui, hic te deuorabit. quid hac re uerius? de media quippe eorum iniquitate ignis peccati exiit, qui felicilotatem prioris temporis deuorauit. et omnes, inquit, qui nouerunt inter nationes, contristabuntur super te. conuenire illis hoc non putemus, si non euersio Africani soli luctus est generis humani. perditio, inquit, factus es et non eris amplius in aeternum. in perditionem iam illic deducta omnia satis constat: superest ne malorum praesentium poenas etiam aeternorum continuatio consequatur. [7.62] XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae deus. nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse uideatur. quid enim piaculorum est non illic semper admissum ? nec de omnibus dico, quia et enormia fere sunt et sciri ac dici tanta non possunt. de sola uel maxime obscenitate impuritatum loquor et, quod est grauius, sacrilegiorum. praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, uitium totius generis humani: praetereo auaritiae inhumanitatem, proprium est Romanorum paene omnium malum: relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis; taceatur superbia et tumor: tam peculiare hoc diuitum regnum est, ut aliquid forsitan de iure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quicquam uoluerit uindicare: transeatur denique prope omne fraudium falsitatum periuriorum nefas: nulla umquam his malis Romana ciuitas caruit. [7.63–64] etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. nam sicut in sentinam profundae nauis conluuiones omnium sordium, sic in mores eorum quasi de omni mundo uitia fluxerrunt. nullam enim improbitatem scio, quae illic non redundauerit, cum utique etiam paganae ac ferae gentes, etsi habent specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia execratione digna. Gothorum gens perfida sed pudica est, Alanorum impudica sed minus perfida, Franci mendaces sed hospitales, Saxones crudelitate efferi sed castitate mirandi: omnes denique gentes habent sicut peculiaria mala ita etiam quaedam bona. in Afris paene omnibus nescio quid non malum. si accusanda est inhumanitas inhumani sunt, si ebrietas ebriosi, si falsitas fallacissimi, si dolus fraudulentissimi, si cupiditas cupidissimi, si perfidia perfidissimi. impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis quae supra diximus malis aliarum gentium uitia, his autem etiam sua ipsa uicerunt. [7.65] XVI. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aetnam putes impudicarum fuisse flammarum? nam sicut Aetna intestinis quibusdam naturae feruentis ardoribus sic illa abominandis iugiter fornicationum ignibus aestuauit. nec uolo in hac re adsertionibus meis credi, testimonium requiratur. generis humani. quis non omnes omnino Afros generaliter impudicos sciat nisi ad deum forte conuersos, id est fide ac religione mutatos? [7.66] sed hoc tam rarum est ac nonum quam rarum uideri potest quemlibet Gaium non esse Gaium aut quemcumque Seium non esse Seium. tam infrequens enim est hoc et inusitatum, impudicum non esse Afrum, quam nonum et inusitatum Afrum non esse Afrum. ita enim generale in eis malum impuritatis est, ut quicumque ex eis impudicus esse desierit, Afer non esse uideatur. nec discurram per loca singula aut cunctas discutiam ciuitates, ne studiose uidear quaerere atque inuestigare quae dicam. [7.67–68] una tantum uniuersarum illic urbium principe et quasi matre contentus sum, illa scilicet Romanis arcibus semper aemula, armis quondam et fortitudine, post splendore ac dignitate. Carthaginem dico et urbi Romae maxime aduersariam et in Africano orbe quasi Romam: quae mihi ideo in exemplum ac testimonium sola sufficit, quia uniersa penitus, quibus in toto mundo disciplina rei publicae uel procuratur uel regitur, in se habuit. illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta illic artium liberalium scolae illic philosophorum officinae cuncta denique \\ uel linguarum gymnasia uel morum: illic quoque etiam copiae militares et regentes militiam potestates illic honor proconsularis illic iudex cotidianus et rector, quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores et differentes inter se tam gradu quam uocabulo dignitates, omnium, ut ita dicam, platearum et competorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis et membra populi gubernantes. [7.69–70] hac ergo tantum contenti sumus ad exemplum ac testimonium ceterarum, ut intellegamus sci-\' licet quales illae fuerint ciuitates, quae minores habuerunt probi officii procurationes, cum uiderimus qualis extiterit, ubi summi semper fuere rectores. quo loco prope est ut paeniteat me promissionis meae, id est, quod superius spopondi, cunctis prope Afrorum criminibus praetermissis de impuritatibus praecipue ac blasphemiis eorum me esse dicturum. uideo enim quasi scaturrientem uitiis ciuitatem, uideo urbem omnium iniquitatum genere feruentem, plenam quidem turbis sed magis turpitudinibus, plenam diuitiis sed magis uitiis, uincentes se inuicem homines nequitia flagitiorum suorum, alios rapacitate alios impuritate certantes, alios uino languidos alios cruditate distentos, hos sertis redimitos illos. unguentis oblitos, cunctos uario luxus marcore perditos, sed paene omnes una errorum morte prostratos, non omnes quidem uinolentia temulentos sed omnes. tamen peccatis ebrios. populos putares non sani status non sui sensus, non animo incolumes non gradu, quasi in morem crapulatarum turbarum cateruatim in se ruentes. [7.71–72] iam uero illud cuiusmodi aut quam graue, genere quidem dispar, sed iniquitate non dispar, nisi in hoc dispar forte quia maius. proscriptiones dico orfanorum uiduarum afflictiones pauperum cruces: qui ingemescentes cotidie ad deum ac finem malorum inprecantes et, quod grauissimum est, interdum ui nimiae amaritudinis etiam aduentum hostium postulantes, aliquando a deo impetrarunt, ut euersiones tandem ac barbaris in commune tolerarent, quas soli a Romanis ante tolerauerant. XVII. Sed esto haec omnia praetermittantur, quia et in omni ferme aguntur orbe Romano et spopondi me de his malis hoc loco pauca dicturum. quid ergo impudicitia atque impuritas, de qua loquor, numquid non ad euersionem Afrorum sola suffecerat? quae enim fuit pars ciuitatis non plena sordibus, quae intra urbem platea aut semita non lupanar ? adeo omnia paene competa omnes uias aut quasi foueae. libidinum interciderant aut quasi retia praetexebant; ut etiam qui ab hac re penitus abhorrerent tamen uitare uix possent. [7.73–74] latronum quodammodo excubias uidexes commeantium uiatorum spolia captantes, qui insidiarum frequentium densitate ita omnes admodum calles omnes anfractus ac diuerticula saepsissent, ut nullus ferme tam cautus. esset, qui non in aliquos insidiarum laqueos incurreret, etiam qui se de plurimis expedisset. faetebant, ut ita dixerim, cuncti urbis illius ciues caeno libidinis, spurcum sibimetipsis mutuo impudicitiae nidorem inalantes. sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. unam enim putes fuisse illic libidinum fornicationumque sentinam, caenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum. et quae illic spes esse poterat, ubi praeter id, quod in domini templo erat, nihil uideri penitus nisi sordidum non licebat ? quamquam quid dicam in dei templo? hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum, pertinet : quos non discutio, quia domini mei ministerio reuerentiam seruo, et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut pereuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte. [7.75–76] ceterum quantum ad plebem per-I tinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit? castum dico? quis non fornicarius-non adulter, et hoc sine cessatione sine termino? rursum clamitem itaque necesse est: quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter illa tot milia, si diligentissime quaereres, castum uel in ecclesia inuenire uix posses. plus multo dicam. utinam haec essent sola, quae diximus, et contenta illic uirorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari. illud grauius et scelestius, quod illa, de quibus beatus apostolus Paulus cum summa animi lamentatione conqueritur, in Afris paene omnia fuerunt: scilicet quia masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes. [7.77] et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit. numquid hoc beatus apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim uincere imperio ac sublimitate ualuerunt, quod potuerunt unum, impuritate uicerunt. quicumque ergo iure se mihi irasci putat magis apostolo irascatur, scilicet quia, quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos. [7.78] XYIU. Sed forte id uel occultum quod loquimur erat, aut saltim hoc prouidebant procuratores publicae passim disciplinae, ne oculos ciuitatis sceleratissimum propalata polluerent. quod si factum utique fuisset, quamuis multi extitissent opere ipso sordidi, non omnes tamen fuerant. uisu atque animo sordidati, et solet res satis flagitiosa, quando agitur occulte, fidem facinoris non mereri. supra omnem autem monstruosi piaculi exsecrationem est scelus summum admittere et pudorem sceleris non habere. quid, rogo, fieri illic prodigiosius potuit? [7.79] in urbe christiana, in urbe ecclesiastica, quam quondam doctrinis suis apostoli instituerant, quam passionibus suis martyres coronarant, uiri in semetipsis feminas profitebantur, et hoc sine ullo pudoris umbraculo, sine ullo uerecundiae amictu, ac sic, quasi parum piaculi esset, si malo illo malorum tantum inquinarentur auctores, per publicam sceleris professionem fiebat etiam scelus integrae ciuitatis. uidebat quippe hoc uniuersa urbs et patiebatur, uidebant iudices et adquiescebant, populus uidebat et adplaudebat, ac sic diffuso per totam urbem dedecoris scele* risque consortio, etsi hoc commune omnibus non faciebat actus, commune omnibus faciebat adsensus. [7.80] sed finis aliquando forsitan mali aut emendatio aliqua labis istius fuit. quis credere aut etiam audire possit, conuertisse in muliebrem tolerantiam uiros non usum suum tantum atque naturam, sed etiam uultum incessum habitum et totum penitus quicquid aut in sexu est aut in uisu uiri? adeo uersa in diuersum omnia erant, ut cum uiris nihil magis pudori esse oporteat, quam si muliebre aliquid in se habere uideantur, illic nihil uiris quibusdam turpius uideretur, quam si in aliquo uiri uiderentur. [7.81] XVIlli. Sed paucorum hoc, inquis, dedecus fuit, et quod non a pluribus perpetratum est cunctis nocere non potuit. iam quidem supra dixi saepissime in dei populo etiam unius facinus pestem fuisse multorum, sicut ex furto Achar ruit populus, sicut ex zelo Saulis orta est pestilentia, sicut ex sancti Dauid dinumeratione mortalitas. ita est enim dei ecclesia quasi oculus. nam ut in oculum etiamsi parua sordes incidat, . totum lumen obcaecat, sic in ecclesiastico corpore .. etiamsi pauci sordida faciant, prope totum ecclesiastici splendoris lumen obfuscant. [7.82] et ideo saluator ipse principalem ecclesiae partem oculum nominauit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus. si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. unde et apostolus nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? quamuis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam, non quia molles plurimi fuerunt, sed quia mollities paucorum labes est plurimorum. nam etsi panci sint qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam ferme populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. et nescio qui eorum ante deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. neque enim molles; inquit, -neque masculorum concubitores regnum dei possidebunt. [7.83] illud ergo magis ingemescendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius rei publicae uidebatur et uniuersa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. cum enim muliebrem habitum uiri sumerent et magis quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent et femineis tegminum inligamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate Romana, urbe illic summa et celeberrima, quid aliud quam Romani imperii dedecus erat, ut in medio rei publicae sinu execrandissimum nefas palam liceret admitti? potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari; in cuius enim manu est ut prohibeat iubet agere, si non prohibet admitti.\' [7.84–85] XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro, in quibus haec barbaris gentibus aut facta sint umquam aut fieri publica impunitate licuerit? denique, ne longius de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos Africae uastatores Afrorum populis comparemus. uideamus quid simile a Wandalis factum sit. et certe barbari elatione tumidi uictoria superbi diuitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castigatissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris scriptum est, terram lacte ac melle manantem fecundam, opulentissimam omnium deliciarum copiis quasi ebriam: in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura. [7.86] ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se uitiorum atque impuritatum caeno inmersisse aut, ut leuissime dicam, saltim illa fecisse, quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum iura migrarant? et certe, si ea tantum, continentissimi ac modestissimi iudicandi erant, quos non fecisset corruptiores ipsa felicitas. quotus enim quisque sapientium est, quem secunda non mutent, cui non crescat cum prosperitate uitiositas? ac per hoc temperantissimos fuisse Wandalos certum est, si quales illi fuerunt, qui capti ac subiugati sunt, tales illi fuere uictores. [7.87–88] igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est. numquid parum uidetur? certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. sed quid adhuc addo? nullus uel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu. certe hoc apud Romanos iam pridem tale existimatum est, ut uirtus potius putaretur esse quam uitium, et illi se magis uirilis fortitudinis esse crederent, qui maxime uiros feminei usus probrositate fregissent. unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur, ut quia uiri fortes essent, uiros in mulieres demutarent. pro nefas! et hoc Romani, plus addo, et hoc Romani non huius temporis, attamen, ne ueteres accusemus, Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti iam dissoluti iam sibi ac suis dispares et Graecis quam Romanis similiores, ut, quod saepe iam diximus, minime mirum sit, si Romana res publica aliquando patitur, quod iam diu meretur. [7.89] XXI. Haec ergo impuritas in Romanis ante Christi euangelium esse coepit et, quod est grauius, nec post euangelia cessauit. et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbes opulentissimas, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta uitantes. sufficere igitur ad laudem eorum haec possunt talia, etiamsi alia non dicam: abominati enim sunt uitiorum impuritates; plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum. [7.90] num- I quid hoc credibile ullis uideri potest, Romanos haec admisisse, barbaros horruisse ? aut numquid est post ista, quae diximus, quod dici posse uideatur? sed est tamen et multo plus est. nam quod uitasse eos res foedas diximus, minus est; potest enim quis inhonesta horrere, non tollere: illud magni ac singularis est meriti, non solum ipsum labe non pollui, sed prouidere etiam ne umquam alii polluantur. procurator enim est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit, ut ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur, ut alii mali esse desistant. [7.91] grande est profecto, quod dicimus, grande ac supereminens. quis credit Wandalos in ciuitatibus Romanis ista fecisse? remota quippe est ab illis omnibus carnis impuritas. at quomodo remota? non sicut remoueri aliqua a Romanis solent, qui statuunt non furandum et furantur, qui statuunt non adulterandum et primi adulterant. quamuis paene non possim dicere, quod furentur; non enim sunt quae agunt furta, sed latrocinia. punit enim iudex in alio peculationem, cum sit ipse peculator, punit rapinam, cum ipse sit raptor, punit sicarium, cum ipse sit gladiator, punit effractores claustrorum et ostiorum, cum sit ipse euersor urbium, punit expoliatores domorum, cum sit ipse expoliator prouinciarum. [7.92] atque hoc utinam illi tantum, qui in potestate sunt positi et quibus ius exercendorum latrociniorum honor ipse largitur: illud grauius ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et priuati, isdem ante honoribus functi. tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, ut semper habeant ius latrocinandi. adeo etiam, cum destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere priuatam, ac sic leuior est potestas illa quam habuerunt iudices, quam haec quam priuati habent; in illa enim eis saepe succeditur, in hac numquam. [7.93] ecce quid ualeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. sane ad parendum humiles abiectique coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi, et nisi obtemperauerint, puniuntur. eandem enim in hac re rationem habent quam in tributis: soli iussis publicis seruiunt, sicut soli tributa soluunt. ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra obseruare cogantur, quae maiores iugiter quasi nulla conculcant. [7.94] XXII. Excessi paulisper coeptum sermonis ordinem rerum indignitate compulsus: nunc ad superiora redeamus. diximus quippe plenas fuisse impuritatibus monstruosis Africae ciuitates et praecipue illic reginam et quasi dominam, Wandalos autem his omnibus non fuisse pollutos. non tales ergo isti, de quibus loquimur, barbari ad emendandam nostrarum turpitudinum labem extiterunt. abstulerunt enim de omni Africae loco sordes uirorum mollium, contagiones etiam horruere meretricum, nec horruerunt tantum aut temporarie summouerunt, sed penitus iam non esse fecerunt. [7.95–96] o pie domine! o saluator bone! quantum efficiunt per te studia disciplinae, per quae mutari possunt uitia naturae, sicut ab illis scilicet immutata sunt. at quomodo immutata? interest enim non solum effectus rerum, sed etiam efficiunt causas dicere. difficile est quippe impudicitiam uerbo aut iussione tolli, nisi fuerit ablata, et difficile est pudicitiam uerbo exigi, nisi fuerit exacta. quod illi utique scientes sic impudicitiam summouerunt, quod impudicas conseruauerunt, non interficientes mulierculas infelices, ne uitiorum curam crudelitate respergerent, et dum peccata auferre cuperent, ipsi in peccatorum resecatione peccarent. sed ita errantes emendauerunt, ut factum eorum medicina esset, poena non esset. [7.97–98] iusserunt siquidem et compulerunt omnes ad maritalem torum transire meretrices, scorta. in conubia uerterunt, implentes scilicet apostoli dictum atque mandatum, ut et unaquaeque mulier uirum haberet suum et unusquisque uir coniugem suam; ut quia cohiberi incontinentia sine hac carnalis usus permissione non posset, ita legitimum usum ealor corporalis acciperet, ut peccatum incontinentia non haberet. in quo quidem non id tantummodo prouisum est, ut uiros feminae haberent, quae sine uiris esse non possent, sed etiam ut per conseruatores domesticos saluae essent, quae se ipsas seruare nescirent, et adhaerente eis iugiter gubernaculo maritali, etiamsi ad improbum eas facinus consuetudo ante actae impuritatis inliceret, coniugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet. [7.99] addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, seueras pudicitiae sanctiones, decretorum gladio impudicitiam coercentes, ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi conubii reseruaret affectus et in publico metus legum, ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur et foris quod timeretur. leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae, quae ita partem improbitatis remouent, ut partem obscenitatis admittant, aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus remouerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria uetantes, lupanaria aedificantes. timuerunt uidelicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent. [7.100] at non ita isti, de quibus loquimur: qui sic ingibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis uolunt esse feminas nisi maritis suis, et uiros nullis uolunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis, qui euagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad diuinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere, quod deus uoluit non licere. et ideo non putauerunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a diuinitate permissum. [7.101] XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam uidentur ista quae dicimus: sed ratione rerum agendum est, non libidine uoluntatum. dicat mihi quisquis ille est, qui indignatur me ista dicere: numquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delfici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sicut daemoniorum erat? uideamus ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit et quas illi, de quibus loquimur. uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat, matrimonia enim cunctis debent esse communia; sic namque maior erit concordia ciuitatum, si omnes uiri feminis sine discretione omnibus misceantur et omnes se scilicet feminae omnibus uiris sine distinctione substernant, ac si fiant omnes uiri omnium mulierum mariti, omnes feminae uirorum omnium uxores. [7.102] numquid ullum umquam aut freneticum aut daemoniacum, uaria insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognouimus? tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes uiros esse feminarum omnium maritos et omnes feminas uirorum omnium uxores et paruulos omnes omnium filios. at ego hac ratione dico neque ullum uirum ullius feminae maritum neque ullam mulierem ullius masculi uxorem neque ullum pignus ullius parentis filium; ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid uindicare. [7.103] neo suffecit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset; uxorem enim suam alteri uiro tradidit, scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est alius Italiae Socrates. ecce quae sunt et Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes\' penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. sed uicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit et memoriae haec pudenda mandauit. plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit: quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo. [7.104–105] iniuste damnatus dicitur a iudicibus. et uerum est; rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnauit. nam cum in hac re doctrinam eius omnes repudiauerint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo maius est, uitae electione damnauerunt, et recte. conferantur enim cum his, quae ille constituit, illa quae statuerunt hi, quos dominari Africae deus iussit. statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina alium omnibus subiaceret, isti ut nulla femina alium quam uirum suum nosset; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari uoluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e ciuitatibus sustulerunt; ille prostare uoluit omnes uirgines, isti castas fecere meretrices. [7.106] atque utinam hic Socratis tantum error fuisset, non ut complurium Romanorum ac paene omnium: qui etsi nequaquam Socratis uitam in ceteris, in hac re - tamen Socratica instituta sectantur, quia et complures uiri uxores plurimas singuli et innumerae mulieres uiros complures singulae habent. omnes denique ciuitates numquid non lustris plenae sunt ac lupanaribus foetent? et quod dixi omnes, certe nobilissimae quaeque ac sublimissimae; adeo dignitas atque etiam praerogatiua est haec honorum in magnis urbibus, ut quantum praecellunt ceteris magnitudine, tantum praestent impuritate. [7.107] et quae esse, rogo, Romano statui spes potest, quando castiores ac puriores barbari quam Romani sunt? parum est quod dicimus: quae nobis, rogo, ante deum aut uitae esse aut ueniae spes potest, quando castitatem in barbaris cernimus et nec sic casti sumus? erubescamus, quaeso, et confundamur. iam apud Gothos impudici non sunt nisi Romani, iam apud Wandalos nec Romani: tantum apud illos profecit studium castimoniae, tantum seueritas disciplinae, non solum quod ipsi casti sunt, sed, ut rem dicamus nouam, rem incredibilem, rem paene etiam inauditam, castiores etiam Romanos esse fecerunt. [7.108] si infirmitas id humana pateretur, exclamare super uires meas cuperem, ut toto orbe resonarem: pudeat uos, Romani ubique populi, pudeat uitae uestrae. nullae paene urbes lustris nullae omnino impuritatibus uacant, nisi illae tantum, in quibus barbari esse coeperunt. et miramur si miseri qui tam impuri sumus, miramur si ab hoste uiribus uincimur qui honestate superamur, miramur si bona nostra possident qui mala nostra execrantur. nec illos naturale robur corporum facit uincere nec nos naturae infirmitas uinci. nemo sibi aliud persuadeat nemo aliud arbitretur: sola nos morum nostrorum uitia uicerunt. -LIBER VIII [8.1–2] I. Arbitror, immo certus sum fastidiosam plurimis stili huius prolixitatem fore, maxime quia morum nostrorum uitia castigat. omnes enim admodum se laudari uolunt: nulli grata reprehensio est. immo, quod peius multo est, quamlibet malus quamlibet perditus mauult mendaciter praedicari quam iure reprehendi et falsarum laudum inrisionibus decipi quam saluberrima admonitione saluari. et cum haec ita sint, quid agendum est? numquid uoluntati improborum hominum seruiendum ? aut si sibi illi etiam friuulas laudes deferri uolunt, decet nos friuula atque inridenda deferre? maxime cum a fidelibus uiris ne illi quidem inrideri debeant, qui se rideri uolunt, sicut ne illi quidem mendaciter praedicari, qui se cupiunt titulo etiam falsae laudis ornari: quia non tam illud, quid unusquisque illorum cupiat audire, quam quid nos dicere deceat considerandum, praecipue cum propheta dicat: uae his qui dicunt dulce amarum aut amarum dulce. [8.3] ac per hoc omnibus modis tenenda ueritas, ut quod in re est hoc et in uerbis sit, quae in se dulcedinem habent, dulcia, quae amaritudinem, amara dicantur; praesertim nunc in negotio sacro, ubi a plurimis nostrae iniquitates deo adcensentur et, ne accusabiles ipsi esse uideantur, deum accusare praesumunt. cum enim eum incuriosum et neglegentem resque humanas aut non ex iudicio gubernare aut etiam nec gubernare blasphement, quid aliud utique deum quam inertiae et abusionis et iniquitatis accusant? [8.4–5] o humanae insipientiae caecitatem! o insanae temeritatis furorem! deum ergo, o homo! incuriosum ac neglegentem uocas. si quemlibet ingenuorum hominum hac contumelia laederes, iniuriarum insolentium reus esses, certe, si inlustriorem quempiam ac sublimiorem, etiam censuram iuris publici sustineres. pupillis enim uel maxime prodigis haec obiciuntur obprobria, perditorum hoc adulescentium speciale conuicium est, ut abusores scilicet et incuriosi ac neglegentes rerum suarum esse dicantur. o sacrilegae uoces! o profanae procacitates! deum ergo hoc esse dicimus, quod etiam inter homines nonnisi perditissimos nuncupamus. quamuis non sola ista dicantur: nota quippe ei, ut ante iam dixi, etiam iniquitatis inpingitur. si enim nos quae patimur non meremur et indigni miseriarum praesentium tolerantia sumus, iniustum utique deum dicimus, qui nos iubeat mala indigna tolerare. [8.6] sed non tam, inquis, iubet quam permittit. adquiescamus hoc ita esse. sed quam longe, quaeso, est a iubente permittens? qui enim scit nos ista perferre et prohibere potest ne perferamus probat absque dubio debere perferre quaecumque patitur sustinere. unde uidemus quia iudicii est sui ista permissio et sententia superna quod patimur. cum enim sint omnia dicionis sacrae et nutus dei cuncta moderetur, quicquid malorum cotidie poenarumque perferimus censura est diuinae manus: quam utique censuram nos inardescere facimus et peccatis nostris iugiter commouemus. [8.7] nos caelestis irae ignem accendimus et excitamus incendia quibus ardeamus: ut recte utique, quotiens mala ista perferimus, etiam ad nos dici illus propheticum possit: ite in flammam ignis, quam accendistis. ac per hoc iuxta sententiam sacram ipse sibi parat peccator quisque quod patitur. nihil est itaque, quod d\'e calamitatibus nostris deo imputare possimus: nos calamitatibus nostrarum auctores sumus. deus enim pius est ae misericors et qui, ut scriptum est, neminem uelit perire uel laedere. nos ergo aduersum nos omnia facimus: nihil itaque, nihil est in nos crudelius nobis: nos, inquam, nos etiam deo nolente cruciamus. [8.8] sed uidelicet aduersum me ipsum dicere uideor, qui, cum superius dixerim, ob peccata nostra nos puniri a deo, nunc dicam nos puniri a nobis ipsis. utrumque uerum est; a deo quippe punimur, sed ipsi facimus ut puniamur. cum autem puniri nos ipsi faciamus, cui dubium est quin ipsi nos nostris criminibus puniamus? quia quicumque dat causam qua puniatur, ipse se punit secundum illud: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. ergo si funibus peccatorum suorum peruersi homines alligantur, ipse se absque dubio alligat peccator quisque, cum peccat. [8.9] II. Sed quia de impuritate Afrorum iam multa diximus, nunc de blasphemiis saltim pauca dicamus; professa enim illic iugiter plurimorum paganitas fuit. habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, Caelestem illam scilicet Afrorum daemenem dico: cui ideo, ut reor, ueteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt, ut, quia. in eo non erat numen, uel nomen esset, et quia non habebat aliquam ex potestate uirtutem, haberet saltim ex uocabulo dignitatem. quis ergo illi idolo non initiatus ? [8.10–11] quis non a stirpe ipsa forsitan ac natiuitate uotus? nec loquor de hominibus sicut uita ita etiam professione ac uocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas ia hominibus professionis suae: illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum, qui professionem Christo dicauerant, mente idolis seruiebant. quis enim non eorum, qui Christiani appellabantur, Caelestem illam aut post Christum adorauit aut, quod est peius multo, ante quam Christum ? quis non daemoniacorum sacrificiorum nidore plenus diuinae domus limen introiit et cum faetore ipsorum daemonum Christi altare conscendit, ut non tam immanis criminis fuisset ad templum domini non uenire quam sic uenire, quia Christianus, qui ad ecclesiam non uenit, neglegentiae reus est, qui autem sic uenit, sacrilegii. minoris enim piaculi res est si honor deo non deferatur, quam si inrogetur iniuria. [8.12–13] ac per hoc quicumque ista fecerunt non dederunt honorem deo sed derogarunt. nam etiam ipsam quodammodo ecclesiae salutationem idolo praestiterunt, quia secundi loci officiositas honori illius proficit, cui principalia deferuntur. ecce quae Afrorum et maxime nobilissimorum fides quae religio quae christianitas fuit! dicebantur Christiani ad contumeliam Christi. cum apostolus declamet: non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum, illis hoc satis non erat, ut cum calice dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent, nec sufficiebat, ut mensam daemonum mensae dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad dei templa uenientes sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inalassent. [8.14] III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. adquiescamus hoc ita esse. sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores, quamuis hoc usitatius ut deteriores, ac per hoc cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, promptum est intellegere quales illic familiae omnes fuerint, cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores. [8.15] esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. numquid illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque execrationes sanctorum omnium dico: sacrilegii quippe genus est dei odisse cultores. sicut enim, si seruos nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit iniuria, et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio filii pietas paterna torquetur, ita et cum seruus dei a quoquam laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicente id ipsum ad apostolos suos domino: qui uos recipit, me recipit. et qui uos spernit, me spernit. [8.16–17] benignissimus scilicet ac piissimus dominus communem sibi cum seruis suis et honorem simul et contumeliam facit, ne quis, cum laederet dei seruus, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis seruorum dominicorum dei admisceretur iniuria, testante : id suis deo affectu indulgentissimo in hunc modum: quoniam qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. ad exprimendam teneritudinem pietatis suae tenerrimam partem humani corporis nominauit, ut apertissime intellegeremus deum tam parua sanctorum suorum contumelia laedi, quam parui uerberis tactu humani uisus acies daederetur. insectabantur itaque Afri atque oderant seruos dei et in his deum. [8.18] IllI. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium: illis scilicet, quibus etiam Iudaeorum odia conprobantur in. Christum, cum dicebant ad eum: Samaritanus es tu et daemonium habes, cum inridebant cum maledicebant t, cum insufflabant in faciem eius et frendebant dentibus super caput eius. unde etiam in psalmis dicit saluator ipse, qui pertulit: omnes qui conspiciebant, aspernabantur me, et locuti sunt labiis et mouerunt caput. et alibi: temptauerunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis. [8.19] ita igitur et in monachis, id est sanctis dei, Afrorum probatur odium, quia in-ridebant scilicet quia maledicebant, quia insectabantur quia detestabantur, quia omnia in illos paene fecerunt, quae in saluatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit, quam ad i effusionem ipsam diuini sanguinis perueniret. sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. an occiderint nescio, non affirmo, sed tamen magna defensio si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum. [8.20] putemus ergo occisos illic non esse sanctos: sed quid faciemus, quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum dominus ipse dicat: qui odit fratrem suum sine causa, homicida est. quamuis non sine causa persecuti sint seruos dei. nam quis dicere possit, quod sine causa, homines scilicet omnibus a se uitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil uidebant suum, quoniam dei totum? maxima enim causa est discordiarum diuersitas uoluntatum, quia fieri aut omnino non potest aut uix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat, a qua ipse dissentit. [8.21] itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant, illi enim uiuebant iugiter in nequitia isti in, innocentia, illi in libidine isti in castitate, illi in lustris isti in monasteriis, illi prope iugiter cum diabolo isti sine cessatione cum Christo. non sine causa itaque illud fuit, quod intra Africae ciuitates et maxime intrą Carthaginis muros palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque [8.22] execratione uix poterat, et si quando aliquis dei seruus aut de Aegyptiorum coenobiis aut de sacris Hierusalem locis aut de sanctis heremi uenerandisque secretis ad urbem illam officio diuini operis accessit, simul ut populo apparuit, contumelias sacrilegia et maledictiones excepit. nec solum hoc, sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur: uere ut si quis ea inscius rerum fieri uideret, non aliquem homine», ludificari, sed nouum inauditumque monstr.um abigi. atque exterminari arbitraretur. [8.23] V. Ecce Afrorum et praecipue Garthaginensium fidem.: tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et primum minus eorum aduentum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. sanctum electionis uas, Paulum apostolum, de unius dei cultu ac maiestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter. audiuit, Lycaonii autem in tantum et admirati sunt, ut, cum in apostolis diuinas uirtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent. intra Carthaginem uero apparere in plateis et competis dei seruos sine contumelia atque execratione uix licuit. [8.24] persecutionem hoc quidam fuisse non putant, quia non et occisi sunt. latrones quidem hoc prouerbio uti solent, ut quibus non auferunt uitam, dedisse se dicant. sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum; , interfici enim indemnatum quemcumque hominem etiam duo- . decim tabularum decreta uetuerunt. ex quo agnoscitur, quod magna illic praerogatiua dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum dei seruis licuit euadere, quia a pagano iure defensi sunt, ne Christianorum manibus trucidarentur. [8.25] et miramur, si nunc barbaros illi perferunt, cum uideamus quod sancti in illis barbaros pertulerunt. iustus ergo est dominus et iustum iudicium suum; quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt: ut uere uideatur de improbitate illius gentis dixisse dominus: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia quae fecit facite illi, quia contra dominum erecta. est. minime miremur itaque aut indignemur, quod aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant: multo illa maiora sunt, quae ipsi in deum ante fecerunt, si iuxta personarum diuersitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/salvian-the-presbyter-de-gubernatione-dei-latin/