ADVERSUS OMNES HAERESES (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Pseudo-Tertullian · 3rd century Source: Open Greek and Latin project, stoa0276.stoa003.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. ADVERSUS OMNES HAERESES V. ADVERSUS OMNES HAERESES [1] Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca perstringam. taceo enim Iudaismi haereticos, Dositheum inquam Samaritanum, qui primus ausus est prophetas quasi non in spiritu sancto locutos repudiare, taceo Saducaeos, qui ex huius erroris radice surgentes ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem carnis negare, praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam legi adstruendo a Iudaeis diuisi sunt, unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen digni fuerunt, cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt: ad eos me conuerto, qui ex euangelio haeretici esse uoluerunt. ex quibus est primus omnium Simon Magus. qui in Actis Apostolorum condignam meruit ab apostolo Petro iustamque sententiam. hic ausus est summam se dicere uirtutem, id est summum deum, mundum autem ab angelis suis institutum. ad daemonem se oberrantem, qui esset sapientia, descendisse quaerendum. apud Iudaeos se in phantasmate dei non passum, sed esse quasi passum. post hunc Menander Iesum Christum descendisse, id est columbam in legum uenisse, quae Graeco nomine cum nepiotepoJ pronuntietur habere secum hunc numerum DCCCI. percurrunt isti Q, \\f, X, CP, Y, T, totum usque ad B, A et computant ogdoadas et decadas ita, afferre illorum omnes uanitates ut ineptum sit et otiosum. quod tamen non tantum iam uanum, sed etiam periculosum sit: alterum deum fingunt praeter creatorem. Christum in substantia negant carnis fuisse, negant carnis resurrectionem futuram. [6] Accedit his Cerdon quidam. hic introducit initia duo, id est duos deos, unum bonum et alterum saeuum, bonum superiorem, saeuum hunc mundi creatorem. hic prophetias et legem repudiat, deo creatori renuntiat, superioris dei filium Christum uenisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum, nec ex uirgine natum, sed omnino nec natum. resurrectionem animae tantummodo probat, corporis negat, solum euangelium Lucae nec tamen totum recipit apostoli Pauli neque omnes neque totas epistolas sumit. Acta Apostolorum et Apocalypsim quasi falsa reicit. post hunc discipulus ipsius emersit, Marcion quidam nomine, Ponticus genere, episcopi filius, propter stuprum cuiusdam uirginis ab ecclesiae communicatione abiectus. hic ex occasione qua dictum sit: omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, haeresim Cerdonis approbare conatus est (et) eadem dicere, quae ille superior haereticus ante dixerat. extitit post hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus. et hic per eadem uadens blasphemiae genera eadem docet, quae Marcion et Cerdon docuerant. post hos subsequitur Appelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est. hic introducit unum deum (in) infinitis superioribus partibus. hunc potestates multas angelosque fecisse; propterea et aliam uirtutem, quam dicit, dominum dicit sed angelum ponit. (ab) hoc uult uideri mundum institutum ad imitationem mundi superioris, cui mundo permiscuisse paenitentiam, quia non illum tam perfecte fecisset quam ille superior mundus institutus fuisset. legem et prophetas repudiat. Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia ueri corporis, ut euangelium docet, sed in eo, quo de superioribus partibus descenderit, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse. hunc in resurrectione singulis quibusque elementis quae in descensu suo mutuatus fuisset in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus in caelum spiritum tantum reddidisse. hic carnis resurrectionem negat; animarum solarum dicit salutem. solo utitur apostolo, sed Marcionis, id est non toto. habet praeterea priuatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellant phanerosis, Philumenes cuiusdam puellae, quam quasi prophetissam sequitur. habet praeterea suos libros, quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare uult quod omnia, quaecumque Moyses de deo scripserit, uera non sint, sed falsa sint. [7] His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. hic Iustini Martyris discipulus fuit; post hunc diuersa sentire coepit. totus enim secundum Valentinum sapit, adiciens illud, quod Adam negat salutem consequi posse, quasi non, si rami salui fiunt, et radix salua sit accesserunt alii haeretici, qui dicuntur secundum Phrygas, sed horum non una doctrina est. sunt enim, qui kata Proclum dicantur, sunt alii. qui secundum Aeschinen pronuntiantur. hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse quam Christum in euangelio protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque maiora. priuatam autem blasphemiam illi, qui sunt kata Aeschinen, hanc habent, qua adiciunt etiam hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem. [8] Est praeterea his omnibus etiam Blastos accedens, qui latenter Iudaismum uult introducere. pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIUI mensis *. quis autem nesciat, quoniam euangelica gratia euacuatur, si ad legem Christum redigis? accedit his Theodotus, haereticus Byzantius, qui posteaquam Christum, pro nomine adprehensus, negauit, in Christum blasphemare non destitit. doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, deum autem illum negaret, ex spiritu quidem sancto (conceptum et) natum ex uirgine, sed hominem solitarium atque nudum, nullo alio prae ceteris nisi sola iustitiae auctoritate. alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam: et ipse hominem Christum tantummodo dicit ex spiritu sancto (et) ex uirgine Maria conceptum pariter et natum, sed hunc inferiorem esse quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. nam illum Melchisedech praecipua ex gratia caelestem esse uirtutem, et quod agat Christus pro hominibus, deprecator et aduocatus ipsorum factus, Melchisedech facere pro caelestibus angelis atque uirtutibus. nam esse illum usque adeo Christo meliorem, ut apator sit, ametor sit, agenealogetus sit, cuius neque initium neque finis comprehensus sit aut comprehendi possit. sed post hos omnes etiam Praxeas quidam haeresim introduxit, quam Victorinus corroborare curauit. hic deum patrem omnipotentem Iesum Christum esse dicit; hunc, crucifixum passumque, contendit mortuum; praeterea se ipsum sibi sedere ad dexteram suam cum profana et sacrilega temeritate proponit. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/pseudo-tertullian-adversus-omnes-haereses-latin/