MISSALE GOTHICUM: A GALLICAN SACRAMENTARY (MS. VATICAN REG. LAT. 317), BANNISTER EDITION English translation (public domain) · SermonIndex Missale Gothicum · c. 690–700 (Gallican) English translation (H. M. Bannister, 1917; public domain), OCR text, prepared for reading by SermonIndex. https://www.sermonindex.net/fathers/missale-gothicum-bannister/ ORDO MISSAE IN VIGILIA NATALIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI 1. COLLECTIO POST NOMINA Grata tibi sit domine quaesomus hodiernae festiuitatis oblatio Ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inueniamur forma in quo tecum est nostra substantia Spiritibus quoque carorum nostrorum tribue ut mortalibus segregati coetibus litteris mereantur conscribi caelestibus Praesta per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum uiuit dominatur 2. COLLECTIO AD PACEM DA nobis quaesomus domine ut sicut adoranda filii tui natalicia celebraturi ad hodiernis uigiliis in confessione tui nominis praeuenimus sic eius munere capiamus sempiternum Et dirigere dignare angelum pacis qui oscula nostra puris sensibus inligata conectat Nosque tibi ab omnibus peccatorum maculis expurgatos adiungat per coaeternum tibi iesum christum filium tuum dominum nostrum 3. IMMOLATIO MISSAE. Dignum et iustum est uere dignum et iustum est nos tibi gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Amanda pietas Tremenda uirtus Ueneranda maiestas Qui hanc noctem uenturam toto orbe uenerandam caelorum gratulatione et terrarum remuneratione angelica exultatione ditasti Ut nascente in carne domino nostro iesu christo filio tuo superiora pariter et inferiora gauderent Aspice nunc familiam tibi supplicem VIGILIA NATIV. DOMINI. Conserua populum tuis laudibus personantem Et superuenturae noctis sollemnitate ita peruigiles redde ut sinceris mentibus domini nostri percipere mereamur natalem uenturum In quo inuisibilis ex substantia tua uisibilis per carnem apparuit in nostra Tecumque unus non tempore genitus non natura inferior ad nos uenit ex tempore natus Per cuius natiuitatem indulgentia criminum conceditur et resurrectio non negatur Merito itaque omnis terra adorat te et confitetur tibi sed et caeli caelorum et angelicae potestatis non cessant laudare dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS 4. COLLECTIO POST SANCTUS Uere sanctus uere benedictus dominus noster iesus christus filius tuus manens in caelis manifestatus in terris ipse enim pridie quam pateretur 5. POST MYSTERIUM Haec facimus domine sancte pater omnipotens aeterne deus commemorantes et celebrantes passionem unici filii tui iesu christi domini nostri qui tecum uiuit et regnat cum spiritu sancto in saecula saeculorum. 6. ANTE ORATIONEM DOMINICAM His praecibus te deus pater omnipotens deprecamur quibus nos dominus noster iesus christus filius tuus orare praecepit . dicens Pater noster. 7. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos a malo omnipotens deus et custodi in bono Euacua nos uitiis et reple uirtutibus Et bona nobis tam praesentia quam aeterna concide per dominum nostrum iesum filium tuum 8. BENEDICTIO POPULI [a] Deus qui aduentum tuae maiestatis per angelum gabrihelem priusquam discenderis nuntiare iussisti AMEN [b] Qui sine initio sempiternus es terras inlustrare per uirginem tartara lauarе dignasti per crucem AMEN [c] Praesta ut hic populus tuus in praeceptis oboedienter ambulans sicut est partus uirginis singularis ita eos benedictionum tuarum ueri luminis ymbrem infundas AMEN [d] Et temptationum insidias uel aculeos temptatoris spiritalibus armis accinctos aduersarii temptamenta et praesentis uitae inlecebras in tuo nomine facias superare AMEN [e] Et primae natiuitatis et secundae regenerationis auctorem suum sciant esse quod natum est seque tibi intellegant debere quod sanctum est AMEN Quod ipse praestare digneris qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas 9. POST COMMUNIONEM Caelesti cybo putoque roborati omnipotenti deo laudes et gratias fratres karissimi referamus poscentes ut nos quos dignos habuit participationem corporis et sanquinis domini nostri iesu christi unigeniti sui dignos etiam caelesti remuneratione percinseat per ipsum dominum nostrum iesum christum filium suum 10. COLLECTIO SEQUITUR. Quod ore sumpsimus domine mentibus capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum ORDO MISSAE IN DIE NATIUITATIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI 11. COLLECTIO POST PROPHETIA Ortus es nobis uerus sol iustitiae iesu christe Uenisti de caelo humani generis redemtor Erexisti nobis cornu salutis celsi genetoris prolis perpetua genitus in domo dauid propter priscorum oracula uatum propriam uolens absoluere plebem et uetusti criminis delere cyrografum ut aeternae uitae panderis triumphum Ideoque nunc te quaesomus ut in a misericordiae tuae uiscera nostris appareas mentibus salus aeterna Et nos eripiendo ab iniquo hoste iustitiae cultores efficias Omnique mortis errore spreto pacis uiam recto itenere gradientes tibi recte seruire possimus Saluator mundi qui cum patre et spiritu sancto uiuis dominaris et regnas deus in saecula saeculorum. 12. COLLECTIO POST PRAECEM. Exaudi domine familiam tibi decatam et in tuae eclesiae gremio in hac hodierna sollemnitate natiuitatis tuae congregatam ut laudes tuas exponat Tribue captiuis redemptionem Caecis uisumb Peccantibus remissionem Quia tu uenisti ut saluos facias nos Aspice de caelo sancto tuoc et inlumina populum tuum quorum animus in te plena deuotione confidit saluator mundi qui uiuis 13. PRAEFATIO MISSAE Sacrosanctum beatae natiuitatis diem in quo nascente domino uirginalis uteri archana laxata sunt Incorruptorumque genitalium pondus saeculi leuamen effusum est Sicut exoptauimus uotis ita ueneremur et gaudiis Hic namque ortus Die splendidior Luce curuscantior est In hoc omnipo tentem deum qui terrenam fragilemque materiam causa nostrae redemptionis adsumpsit fratres dilectissimi supplices depraecemur uti nos quos ortu corporis uisitauit Societate conuersationis edocuit Praecepto predicationis instituit Degustatione mortis redemit Participatione mortis amplexus est Diuini spiritus infusione ditauit Sub perpetua deuotione custodiat. et in his beati famulatus studiis permanere concedat Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula seculorum 14. COLLECTIO SEQUITUR. Deus qui diues es in misericordiae qua mortuos nos peccatis conuiuificastif christo filio tuo Ut formam serui acciperitg qui omnia formauit Ut qui erat in deitate generaretur in carne Ut inuolueretur in pannis qui adorabatur. in stellis Ut iaceret in presepio qui regnabat in caelo Inuocantibus nobis aurem maiestatis tuae propiciatus adcommoda Donans hoc per ineffabilem tuae misericordiae caritatem Ut qui exultamus de natiuitatem filii tui qui uel ex uirgine natus uel ex spiritu sancto regeneratus est pareamus praeceptis eius quibus nos edocuit ad salutem Praesta per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum 15. COLLECTIO POST NOMINA Suscipe quaesomus domine iesu omnipotens deus sacrificium laudis oblatum quod pro tua hodierna incarnatione a nobis offertur Et per eum sic propiciatus adesto Ut superstitebus uitam defunctis requiem tribuas sempiternam Nomina quorum sunt recitatione complexa scribi iubeas in aeternitate pro quibus apparuisti in carne Saluator mundi qui cum coaeterno patre uiuis et regnas 16. COLLECTIO AD PACEM Omnipotens sempiterne deus qui hunc diem incarnationis tuae et partum beatae mariae uirginis consecrasti Quique discordiam uetustam per transgressionem ligni ueteris cum angelis et hominibus per incarnationis mysterium lapis angu laris iunexisti Da familie tuae in hac celebritate laetiae Ut qui te consortem in carnis propinquitate letantur ad summorum ciuium unitatem super quos corpus adsumptum euexisti perducantur Et semetipsos per externa complexa iungantur Ut iurgii non pateat interruptio qui te auctorem gaudent in sua natura per carnis uenisse contu bernium Quod ipse prestare digneris qui cum patre et. 17. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est aequum et salutare est nos tibi gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Quia hodie dominus noster iesus christus dignatus est uisitare mundum Processit de sacrario corporis uirginalis et descendit pietate de caelis Caecinerunt angeli gloria in excelsis cum humanitas claruit saluatoris Omnes denique turba exultabat angelorum quia terra regem suscepit aeternum Maria beata facta est templum praeciosum portans dominum dominorum Genuit enim pro nostris delictis uitam praeclaram ut mors pelleretur amara Illa enim uiscera quae humana[m] non nouerant macula[m] deum portare meruerunt Natus est in mundo qui semper uixit et uiuit in caelo Iesus christus filius tuus dominus noster Per quem maiestatem tuam laudant angeli 18. POST SANCTUS aG Loria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis a Quia adpropinquauit redemptio nostra b Uenit antiqua cexpectatio gentium Adest promissa resurrectio mortuorum 1 Iamque praefulgit aeterna expectatio beatorum Per christum dominum nostrum Qui pridie quam pro nostra omnium salute 19. POST SECRETA Credimus domine aduentum tuum Recolimus passionem tuam Corpus tuum in peccatorum nostrorum remissione[m] confractum Sanguis sanctus tuus in praecium nostrae redemptionis effusus est Qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas in secula 20. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Non nostro praesumentes pater sancte merito sed domini nostri iesu christi filii tui oboedientes imperio audemus dicere 21. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos omnipotens deus ab omni malo ab omni periculo et custodi nos in omni opere bono perfecta ueritas et uera libertas deus qui regnas in saecula seculorum 22. BENEDICTIO POPULI. [a] Deus qui aduentum tuae maiestatis per angelum gabrihelum priusquam discenderis nuntiare iussisti Qui (digna)nter intra humana uiscera ingressus et aluo uirginis hodie te mundus clarificatus e(x)cepit AMEN [b] Tu domine benedic hanc familiam tuam quem hodierna sollemnitas in aduentu tuo fecit gaudere AMEN [c] Da pacem populo tuo quem praeciosa natiuitate uiuificas et 'passionis tolerantiam' a morte perpetua redemisti AMEN [d] Tribue eis de thesauro tuo indeficientes 'diuitias bonitatis' Reple eos scientia ut inpollutis actibus et puro corde sequantur te ducem iustitiae quae suum cognuscunt esse factorem AMEN [e] Et sicut in diebus illis aduenientem te in mundo perfidia herodis expauit. et periit rex impius a facie regis magni ita nunc praesenti tempore celebrata sollemnitas peccatorum nostrorum uincla dissoluat AMEN [f] Ut cum iterum ad iudicandum ueneris nullus ex nobis ante tribunal tuum reus appareat Sed discussa de pectoribus nostris 'caligine tenebrarum' placeamus conspectui tuo et perueniamus ad illam terram quam sancti tui in requiem possidebunt aeternam AMEN 23. POST COMMUNIONEM Cybo caeleste saginati et poculum aeterni calicis recreati fratres karissimi domino deo nostro laudes et gratias indesinenter agamus petentes ut qui sacrosanctum corpus domini iesu christi spiritaliter sumpsimus exuti a carnalibus uitiis spiritales effecit mereamur per dominum nostrum iesum filium suum 24. COLLECTIO SEQUITUR Sit nobis domine quaesomus medicina mentis et corporis quod de sancti altaris tui benedictione percipimus ut nullis aduersitatibus oppremamur qui tanti remedii participatione munimur, per dominum nostrum iesum christum filium tuum ORDO MISSAE IN NATALE SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS 25. V PRAEFATIO Uenerabilem atque sublimem beatissimi protomartyris stephani passionem hodie celebrantes Deum martyrum fratres karissimi depraecemur Ut sicut illi contemplatione meritorum suorum. coronam dare dignatus est nobis quoque plenissimam misericordiam ipsius præcibus flexus. in omnibus largiatur Per dominum nostrum iesum christum filium suum. 26. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui sancto stephano martyri tuo et principatum in ministerio et principem in martyrio contulisti dum nobis sancti diei huius festiuitatem pro eius uel commemoratione uel passione donasti Exaudi quaesomus supplices familiae tuae praeces nobis eius peculiare praesidium tribue cuius pro inimicis ac peccatoribus praeces piissimus acceptasti Tribue etiam ut pro nobis in intercessor existat qui pro suis persecutoribus supplicauit per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum beatus uiuit 27. COLLECTIO POST NOMINA Omnipotens sempiterne deus qui sanctorum uirtute multiplice aeclesiae tuae sacrum corpus exornans primitias martyrum gloriosi leuitae tui stephani sanguinem dedicasti da nobis diem natalis eius honore praecipuo celebrare quia non diffidimus eum fidelibus tuis posse suffragari qui dominicae caritatis imitator etiam pro suis persecutoribus supplicauit Tribueque quaesomus per interuentum ipsius ut uiuentes salutem defuncti requiem consequantur aeternam Praesta per dominum nostrum filium tuum 28. COLLECTIO AD PACEM Deus caritatis indultor Deus indulgentiae munerator qui sancto martyri tuo stephano in passione largitus es ut ymbrem lapidum clementer exciperet et pro lapidantibus supplicarit Pietatem tuam domine subnixis praecibus exoramus Ut dum martyris tui passionem recolimus per intercessionem ipsius pacis securitatem cum peccatorum nostrorum ueniam consequi mereamur per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum 29. CONTESTATIO MISSAE Dignum et iustum est aequum et iustum est te laudare teque benedicere tibi gratias agere omnipotens sempiterne deus Qui gloriaris in conuentu sanctorum tuorum quos ante mundi constitutionem praeelectos spiritali in caelestibus benedictione signasti Quosque unigenito tuo per adsumptionem carnis et crucis redemptionem sociasti In quibus spiritum tuum sanctum regnare fecisti per quem ad felicis martyrii gloriam pietatis tuae fauorem uenerunt Digne igitur tibi domine uirtutum festa sollempnitas agitur tibi haec dies sacrata celebratur quam beati stephani primi martyris tui sanguis in tuae ueritatis testimonio profusus magnificum nominis tui honore signauit Hic est enim illius nominis primus confessor quod est supra omne nomen In quo unicum salutis nostrae praesidium pater aeterne posuisti Hic in aeclesia tua quam splendidum ad cunctorum animos confirmandos unicae laudis praecessit exemplum Hic post passionem domini nostri iesu christi uicturiae palmam primus inuasit Hic ut leuitico ministerio per spiritum sanctum ab apostulis consecratus est niueo candore confestim emicuit martyrii cruore purpureus O benedictum abrahe semend apostolicae doctrinae et dominicae crucis prior omnium factus imitator et testis Merito caelos apertos uidit et iesum stantem ad dexteram deie Digne igitur ac iuste talem sub tui nominis confessio ne laudamus Omnipotens deus quem ad tantam gloriam uocare dignatus es suffragia eius nobis pro tua pietate concide Talis pro hac hac plebe praecetur qualem illum post trophea uenientem exultans christus excepit Illi pro nobis oculi sublimentur qui adhuc in hoc mortis corpore constituti stantem ad dexteram patris filium dei in ipsa passionis hora uiderunt Ille pro nobis obteneat qui pro persecutoribus suis dum lapidaretur orabat ad te sancte deus pater omnipotens Per dominum nostrum iesum christum filium tuum tuum Qui pro peccatis nostris nasci carne per uirginem Et pati dignatus est mortem ut martyres suos suo pati doceret exemplo Cui merito omnes angeli atque archangeli sine cessatione proclamant dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS 30. COLLECTIO POST SANCTUS Uere sanctus uere benedictus dominus noster iesus christus unigenitus tuus qui martyrem suum stephanum caelestis aulae collegio munerauit qui corporis nostri infirmitatem suscepit priusquam pium sanguinem pro humana salute funderet mysterium sacrae sollemnitatis instituit ipse enim pridie quam pateretur 31. POST MYSTERIUM. Hoc ergo facimus domine Haec praecepta seruamus Haec sacri corporis passionem sacris sollemnibus praedicamus quaesomus omnipotens deus ut sicut ueritatem nunc sacramenti caelestis exsequimur ipsi ueritati dominici corporis ac sanguinis haereamus per dominum nostrum iesum christum filium tuum 32. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Gloriosi leuitae exemplis et beatissimi ma[r]tyris stephani magisteriis instituti aeterno regi et patri deo praecem fratres karissimi cum omni humilitate fundamus Ut dato nobis fidei calore uel munere ad martyrii nos desiderium amoris sui igne succendat eiusque imitatores efficiat qui non solum pro sui gloriam uerum etiam pro exemplis eruditionis nostrae passionem sustenuit Et cui conferre dignatus est in passione uirtutem intercedendi pro nobis tribuat facultatem Et orationem quam praccipere dignatus est dicere sine cunctationem permittat PATER NOSTER 33. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos a malo omnipotens deus et tribue nobis supplicibus tuis tam prumptum pro christo tuo ad patiendum animum ut probemur non nos martyrio sed nobis defuisse martyrium. per 34] BENEDICTIO POPULI a] Deus qui tuos martyres ita uinexisti caritate ut pro te etiam mori cupirent ne perirent AMEN b] Et 'beatum stephanum in confessione ita succendisti idem' ut ymbrem lapidum non timeret AMEN c] Exaudi praecem familiae tuae amatoris inter festa plaudenem AMEN d] Accedat ad te uox illa intercedens pro populo pro inimicis quae orabat in ipso martyrio AMEN e] Ut se obtinente et te remunerante perueniat illuc plebs adquaesita per gratiam ubi te caelis apertis ipse uidit in gloriam AMEN Quod ipse praestare digneris. 35] COLLECTIO POST EUCHARISTIAM Deus perennis salus beatitudo inaestimabilis da quaesomus omnibus tuis ut qui sancta ac beata sumerunt et sancti iugiter et beati esse mercantur quod ipse prestare digneris 36] CONSUMMATIO MISSAE Cratias agimus tibi domine multiplicatis circa nos miserationibus tuis qui et fili tui natiuitate nos saluas et martyris stephani depraecatione sustentas per dominum nostrum filium tuum MISSA IN NATALE APOSTOLORUM IACOBI ET IOHANNIS 37] PRAEFATIO Electionis dominicae praeclarum testimonium atque apostolicae congregationis admirabile ornamentum et euangelicae ueritatis caeleste preconium sanctos dei apostulos et martyres iacobum et iohannem praesenti festiuitate venerantes fratres karissimi domino ac deo nostro pariter supplicemus ut qui eorum electionem uocatione tua praesciit nostra quoque uocationemunerum Here the Roman numerals prefixed to the Missae cease. sua electione confirmet Donetque nobis timoris sui perseuerantiam qui illis apostulatus gratiam uel martyrii dedit coronam per dominum nostrum iesum christum filium suum. 38. COLLECTIO SEQUITUR Domine qui beatissimis apostulis tuis iacobo et iohanni gloriam martyrii bibitione tui calicis predixisti Ut et confirmaris responsionem quam fides pura protulerat et conferres uirtutem quam caritas deuota praesumpserat Hanc eorum passionis memoriam aeclesiam tuam sollemniter celebrantem placatus intende Prosit quaesomus commemoratio sanctorum beatissimorum ad obtinendum tuae miserationis auditum Prosit apostulorum titulos recolere ut maiestatis tuae aures oratio nostra ualeat inclinare Prosit supplicare patrociniis ut digneris exaudire suffragiis Saluator mundi qui cum aeterno patre et spiritu sancto uiuis et regnas 39. COLLECTIO POST NOMINA Domine quem uocantem sancti apostuli iacobus et iohannis fide integra sunt secuti Et quem sequentes ex caritate integra sunt electi ut mundi piscatores fierint qui profundi retia reliquissent. Auribus percipe quaesomus orationem nostram et tribue ut dum apostolicos triumphos admiramur et colimus si adsequi eorum facta non possumus implere saltim monita contendamus Quod ipse praestare digneris qui cum patre et spiritu 40. COLLECTIO AD PACEM. Domine aeterne cui ita in sanctis apostulis tuis, iacobo et iohanne placuit archanum dispensationis im[plere] ut glorioso passionis exemplo ap(ostu)l(o)rum chorum ille p(rae) cederet iste pr(aemitteret at)que ita inter utrumque grex consummaretur beatus ut omnium deuotionem ille praecederet iste concluderet Miserere nostri et exaudi nos et praesta ut possimus praedictorum martyrum tuorum apostulorumque uel illius exemplo fidem tenere qua coronatur uel istius magisterio caritatem discere quam docetur per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum 41. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere aequum et iustum est nos tibi gratias agere uota persoluere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Quoniam tibi auiuimus omnia opera tua et in factura eorum te coniaudant et benedicunt omnes sancti tui quos praedistinasti conformes fieri imaginis filii tuib In quo exaltatum est cornum salutis eorum Qui nomen eius quod est super omne nomen coram regibus et potestatibus huius saeculi uoce libera confientes ipsius domini saluatoris exemplo per patibula poenarum de persecutoribus suis et diabulo triumpharunt Et corpora sua danit dantes hostiam deo praeciosa tibi morte caeciderunt Ex quibus extant beatissimi apostuli et martyres tui iacobus et iohannis quorum natalem hodie celebramus Obsecrantes misericordiam tuam piissime atque omnipotens deus ut eorum meritis suffragantibus praeces nostras propicius exaudias Per dominum nostrum nhmit christum filium tuum qui est sanctorum omnium uirtus et gloria uicturia martyrum et corona Pastor ouium et hostia sacerdotum Redemptio gentium et propiciatio peccatorum Ante cuius sacratissima sede stede stant angeli atque archangelis et sine cessatione proclamant dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS 42. COLLECTIO POST SANCTUS O Sanna in excelsis uere sanctus uere bene dictus dominus noster iesus christus filius tuus qui sanctus in sanctis pro morte uitam pro poena gloriam pro confessione uicturiam prestare dignatus est Ipse enim qui pridie quam pateretur 43. BENEDICTIO POPULI [a] Deus qui tuos apostulos, praeciosa gentium lumina praeparasti dum iacobum et iohannem ad inlustrandas animas inter uasa eclesiae candelabra fidei praetulisti AMEN [b] Da plebi tuae imitare\* quod unus exorando alius docendo formauit AMEN [c] Fructificet in hoc populo quod seminauit iste uerbo plantauit ille martyrio NAT. SS. INFANTUM. Ut eorum interuentu haec turba illius reficiatur dulcidine supra cuius pectus carus iohannis accubuit AMEN Quod ipse praestare digneris qui in trinitate perfecta 44. POST COMMUNIONEM Repleti domine apostulorum celebritate tuorum quaesomus ut te semper in eorum commemoratione laudemus et tuam misericordiam isdem semper depraecantibus consequamur per dominum 45. COLLECTIO SEQUITUR. Apostulorum quesomus domine intercessione nos adiuua pro quorum sollemnitate laetantes sancta tua percepimus dona per dominum MISSA IN NATALE SANCTORUM INFANTUM Deus qui uniuersam aeclesiam tuam praeciosorum martyrum tuorum uirtutibus uelut quibusdam floribus coronasti ut per triumphos tuorum testium et sollemnitatum gloriam et deuotionum exempla susciperes Sicut in hoc die quo pro domino nostro iesu christo infantum innocentiam extollis usque ad merita passionum Feliciter pro christo mortui sunt sed felicius cum eodem in aeternitate uicturi Qui ad hoc tantum per humanam infirmitatem nati sunt ad erumnam ut per dei gratiam nascerentur martyres ad coronam Praesta omnipotens deus in hac sollemnitate diei huius Ut sicut illis dedisti palmas uicturiae ita nobis quoque consortium tribuas sempiternum per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum uiuit 47. COLLECTIO SEQUITUR Deus omnipotentiae ac benignitatis Deus misericordiae atque pietatis qui bethlemiticae plebi ac dominicae ciuitati pro temporalibus aerumnis gaudia aeterna tribuisti Ut rachiel sancta plorans filios suos In Merovingian cursive scribbling at the foot of the page: gaudens exultat dicens, K[a]v[issi]mi zonay. NAT. SS. INFANTUM. quae praeferebat ex dolore luctum nollet ex consolatione solatium Quia uidelicet uideretur de praesenti infantum amissione conterrita erat tamen beata de martyrum perpe perpetuitate secura Da cunctis domine in hoc loco consistentibus et uniuersae plebi istius loci Ut sic habeant ex sanctae uitae conuersatione palmam sicut habuerunt paruoli ex passione uicturiam per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum uiuit 48. COLLECTIO POST NOMINA Deus qui id quod per infantiam uidetur exiguum magnum facis esse per merita qui primordia adventus tui triumphis glorificas paruolorum prius eos passionis martyrio quam aetatis prouehis incremento Felix mors eorum et beatificanda conditio per quam eis contegit ut saecuiam crudellissimi herodis deuicerint triumphando et christum mererentur in praemio Da huic populo tuo nomini consecrato per consimilis gratiae admirationem meritorum similium dignitatem [U]t qui hanc sanctorum infantum festiuitatem pro honorem nominis tui celebrant ad ipsorum infantum beatitudinem profectu fidei semper ascendant [Q]uod ipse praestare digneris qui 49. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere dignum et iustum est nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Pro his praecipue quorum hodierno die annua festiuitate recolentes memoriam passionis celebramus quos herodianus satellis lactantum matrum uberibus abstraxit Qui iure dicuntur martyrum flores qui in medio frigore infedilitatis exorti uelut primas erumpentes eclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina pruina discussit rutilante fonte in bethleem ciuitatem Infantes enim qui aetate loqui non poterant laudem domini cum gaudio resonabant Occisi praedicant quod uiui non poterant Loquuntur sanguine quod lingua nequiuerunt Contulit his martyrium laudem quibus abnegauerat lingua sermonem Praemittit infantes infans christus ad caelos transmittit noua exenia patri primicias exhibet genetori Paruulorum prima martyria herodis scelere perpetrata prestat hostis corpori dum nocet beneficium tribuit dum occidit Moriendo uiuitur Cadendo resurgitur uicturia per interitum conprobatur Pro his ergo beneficiis et pro praesenti sollemnitate inmensas pietati tuae gratias referentes potius quam rependentes cum sanctis angelis et archangelis qui unum te deum dominantem distinctum nec diuisum trinum nec triplicem solum nec solitarium consona laudamus uoce dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS 50. BENEDICTIO POPULI [a] Deus qui tibi consecrasti primitias martyrum ab innocentia paruulorum AMEN [b] Et prius tibi coaptasti in confessione[m] infantiam quam lingua solueretur in uerba AMEN [c] Concide plebem tuam innocentem per gratiam et si non sint tempore sanguine fuso martyria AMEN [d] Seruetur hic populus purgatus baptismate qui tibi placitam fecisti innocentiam per cruorem AMEN. [e] Ut illic suo interuentu grex accedat per lauacrum ubi felices paruuli perfusi rore sanguinis gloriantur AMEN. Per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum uiuit et regnat ORDO MISSAE IN CIRCUMCISIONE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI 51. PRAEFATIO Christo domino nostro qui pro nobis dignatus est carne nasci lege circumcidi flumine baptizari In hac octaua natiuitatis eius die qua in se circumcisionis sacramentum secundum praecepti ueteris formam agi uoluit fratres karissimi humiliter diprecemur Ut intra eclesiae uterum nos uiuentes nova cotidie recreatione parturiat Quousque in nobis sua forma in qua perfecte aetatis plenitudinem teneamus appareat Cordis nostri praeputia quae gentilibus uitiis excreuerunt non ferro sed spiritu circumcidat. donec carnali incremento facinoribus amputatis hoc solum in natura nostra faciat uiuere quod sibi et seruire ualeat et placere quod ipse praestare dignetur qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat 52. COLLECTIO SEQUITUR Sancte omnipotens aeterne deus atu nos conuertens uiuifica et quos error gentilitatis inuoluit agnitionis tuae munus absoluut ut aculeo mortis extincto aeternis uiuificemur oraculis ut sicut per infirmitatem carnis seruiuimus iniustitiae et iniquitati ita nunc liberati a peccati[s] seruiamus iustitiae in sanctificatione per dominum nostrum iesum christum filium tuum 53. COLLECTIO POST NOMINA Auditis nominibus offerentum fratres dilectissimi christum dominum deprecemur ut sicut pro eius circumcisione carnali sollempnia celebramus ita cspiritalium nequitiarum in lusione deuicta laetemur praestante pietate sua ut haec sacrificia sic uiuentibus proficiant ad emendationem ut defunctis opitulentur ad requiem Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem semperque regnantem in unitate spiritus sancti in secula seculorum 54. COLLECTIO AD PACEM Deus qui magis circumcisionem cordis quam corporis diligis et non admittis inductam per litteram praeputii circumcisionem sed fidei innexam cum bono opere caritatem Tu nostras aures deseca ne audiant sanguinem Corda ne teneant dolum Oculos ne inuadant alienum Tu in manibus succide quod polluit In pedibus quod ad malum currit In praeputiis quod carnalia concupiscit Tu incide quod laniat Praecide quod uulnerat Abscide quod lacerat Excide quod scandala incrimentat Ut amputato facinore sola in nos ualeat caritas propagari Per dominum nostrum iesum christum filium t tuum 55. IMMOLATIO Dignum et iustum est uere aequum et iustum est nos tibi gratias agere teque benedicere in omni tempore omnipotens aeterne deus quia in te auiimus mouemur et sumus et nullum tempus nullumque momentum est quo a beneficiis pietatis tuae uacuum transagamus His autem diebus quos uariis sollemnitatum causis salutarium nobis operum tuorum et munerum memoria signauit uel innouante laetitia praeteriti gaudii uel permanentis boni tempus agnoscimus et propterea exultamus uberius quia sicut in recens gaudium de uenerabilis gratiae recordatione reuiuiscimus Unde hodiernum diem a die salutiferi natalis octauum legitima domini secundum carnem geniti circumcisione signatum ordinata commemoratione recolentes sacrificium pacis in uotis sollemnibus honoramus et tantae dignationis opus in domini altissimi pia humilitate ueneramur Qui sicut mortalitatem nostram adsumpsit ut mortem consumeret ita et iugum legis in sua carne suscepit ut iugum diabuli a nostra ceruice discuteret Circumcisus est in carne corporis nostri ut nos per uerbum spiritus sui in corde purgati sine carnis uulnere circumcideremur in spiritu ut utrique sexui proficeret circumcisio spiritalis quia pro uniuersitate generis humani saluator aduenerat Unde utrumque sexum sacramentum incarnationis amplexus est suscipiens uirum natus ex faemina Quam ob rem domine sacrificium circumcisionis sollemnitate uotiua pro nostrae aeternitatis gaudio suppliciter offerentes placido dignare conspectu respicere et offerentium preces placatus exaudi Per christum dominum nostrum per quem maiestatem tuam laudant angeli 56. POST SANCTUS Uere sanctus uere benedictus dominus noster iesus christus filius tuus qui uenit quaerere et saluum facere quod perierat Ipse enim pridie quam 57. POST SECRETA. Haec nos domine instituta et praecepta retenentes suppliciter oramus uti hoc sacrificium suscipere et benedicere et sanctificare digneris ut fiat nobis eucharistia legitima in tuo filique tui nomine et spiritus sancti in transforma tionem corporis ac sanguinis domini dei nostri iesu christi unigeniti tui per quem omnia creas creata benedicis benedicta sanctificas et sanctificata largires deus qui in trinitate perfecta uiuis et regnas in saecula saeculorum 58. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Omnipotentem sempiternum dominum depraecemur ut qui in domini nostri iesu christi circumcisione tribuit totius relegionis initium perfectionemque constare det nobis in eius portione censeri in quo totius salutis humanae perfectio summa consistit et orationem quam nos dominus noster edocuit cum fidutia dicere permittat Pater noster 59. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos a malo omnipotens deus et praesta ut incisa mole facinorum sola in nos proficiant incrementa uirtutum per dominum nostrum iesum christum filium tuum 60. BENEDICTIO POPULI [a] Deus rerum omnium rector et conditor qui omnia quae a te facta sunt maiestate imples scientia ordinas pietate custodis AMEN [b] Respicere dignare hos populos tuos qui per nostri oris officium benedictionum tuarum dona desiderant AMEN [c] Reple eos tuae scientia uoluntatis ut in omnibus mandatorum imperio. pie uenerationis famulentur officio AMEN [d] Auerte ab his inhonesta et turpia libidinum probra Auerte iocundas et noxias corporum uoluptates Auerte inuidiam tuis beneficiis et bonis omnibus inimicam AMEN [c] Ut in omni patientia, et longanimitate crescentes a te uocati ad patrem aeterni luminis transeant in regnum hereditariae claritatis AMEN Quod ipse praestare digneris qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas in saecula saeculorum AMEN 61. COLLECTIO POST COMMUNIONEM Refecti spiritali cybo et caelesti poculo reparati omnipotentem deum fratres karissimi depraecemur ut qui nos corporis sui participatione et sanguinis [fe. 47a effusione redemit in requiem sempiternam iubeat conlocare per dominum nostrum iesum christum filium suum 62. COLLECTIO SEQUITUR Misericordiam tuam domine supplices exoramus ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed fiat intercessio salutaris ad ueniam quod ipse prestare digneris INCIPIUNT PRAEFATIONES CUM COLLECTIONIBUS IN UIGILIIS EPIPHANIAE 64. PRAEFATIO Miraculorum primordia quae dominus noster iesus christus proferre in adsumptae carnis nouitate dig natus est fratres karissimi debita exultatione ueneremur Quia dum se deum intra humana uiscera proferebat iam de salutis nostrae absolutione tractabat Homo est utique inuitatus ad nuptias et quod in nuptiis protulit deum probauit Cujus praeconia nec inter ipsa quidem uirtutum possumus rudimenta depromere Sed dum tantorum rerum stupiscimus gloriam temeritatis proferendae laudis ingredimur Humili ergo oratione poscamus ut per ipsum ad uitam aeternam nobis tribuatur ingressus cuius natiuitatis lumine orbis inlustratus est uniuersus Quod ipse praestare dignetur qui in trinitate perfecta uiuit et regnat in saecula saeculorum. 65. COLLECTIO SEQUITUR. Omnipotens et misericors deus plebi tuae suppliciter exoranti, pia benignitate responde quam cernis in hoc die fideli deuotione gaudere Quo dominus ac deus noster. uera humilitate suscepta sic seruilem formam misericorditer ostendit in saeculo ut diuinam potentiam suam mirabiliter monstraret in caelo Qui enim pro nobis puer par- 10 uolus fuit ipse ad se magos officio stillae praecuntis adduxit Obsecramus itaque domine clementiam tuam ut sicut illis dedisti christum tuum uerum deum in uera carne cognuscere sic omnes fideles tuos quos materno sinu sancta gestat aeclesia in praesenti tempore protegas inuictae uirtutis auxilium et in futuro facias regni caelestis adepisci munere sempiterno Per ipsum dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum beatus uiuit 66. PRAEFATIO Omnipotentem dominum fratres karissimi et iesum christum filium eius et saluatorem nostrum qui tantis uirtutibus se manifestauit in terris et multa mirabilia demonstrauit in populis uniuersi summis praecibus depraecemur ut qui ainfirmos curauit. et mortuos suscitauit leprosus mundauit caecos inluminauit et de quinque panes et duobus piscibus quinque milia hominum satiauit Ut qui haec operatus est in terris nobis quoque propicius adesse dignetur in cunctis delictis Saluator mundi qui cum aeterno patre uiuit et regnat 67. COLLECTIO SEQUITUR Omnipotens sempiterne deus mundi creator et rector qui hunc superuenturae sollemnitatis diem electionis gentium primitiis consecrasti Imple mundum gloria tua et subdetis tibi populis per luminis tui lumen appare ut salutare tuum noua caelorum claritate mirabile nostris semper innouandis cordibus oriatur per dominum nostrum iesum christum filium [tuum] qui tecum uiuit et regnat. 68. PRAEFATIO Deum omnipotente[m] qui nobis huius noctis festiuitatem indulsit fratres karissimi depraecemur ut det nobis etiam munditiam cordis ut sicut magi stilla praeeunte dominum iesum christum inuenerunt et optata consecuti sunt gaudia atque a apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum thus et murraa Ita et nos famoli sui eiusdem saluatoris nostri auxilio praemoniti terram promissionis mereamur ingredi ut gaudeamus nos aeterna regni caelestis possessione ditari Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem semperque regnantem. 69. COLLECTIO SEQUITUR. Deus qui uerbi tui incarnationem praeclari testimonio sideris indecasti quod uidentes magi oblatis maiestatem tuam muneribus adorarunt Concide ut semper in mentibus nostris tuae appareat stellae noti[ti]a. ac noster in tua sit confessione thesaurus per dominum nostrum iesum christum filium tuum 70. PRAEFATIO Omnipotentem sempiternum dominum cuius non minor est misericordia quam potestas qui licet aestimatione[m] operum. uniuersorum operum suorum uicerit ipse tamen suorum operum magnitudinem pietate uicit mittendo nobis iesum christum filium suum dominum nostrum cuius et honus leue est et iugum suaue uirginali utero procreatus ad hoc tradedit nobis salutis iugum ut omnes nos exaltaret in regnum fratres dilectissimi supplici oratione praecemur ut expellat de sensibus nostris prauae cogitationis obscuritatem ut nullis deinceps peccatorum fuscemur maculis quibus iubar suae splenduit caritatis per dominum nostrum iesum christum filium suum qui secum 71. COLLECTIO SEQUITUR Exaudi nos salutaris noster et hanc annuam sollemnitatis nostrae deuotionem dignanter suscipe ut sicut magis ad ostensionem salutaris uiae refulsit stella ita nostris mentibus per gratiam tui muneris lumen infundas ut possimus in uiam ueritatis confitentis te protegente incidere per dominum nostrum iesum christum filium tuum 72. PRAEFATIO Narrantes laudes domini et potentias et mirabilia quae fecit fratres karissimi cum ante conspectum populi sui mare diuideret lumen praetenderet. ignem praeferret caeli. ianuas aperiret panem angelicum ministrarit Rogemus uti quoque nobis similibus uirtutum suarum circumdet excubiis Ne uel saeculi huius fluctus obuoluat Uel incertum uitae cursum iter teneat Uel ignorantiae nox fidei inluminatione deficiat Uel caeli adetus orationi non pateat Uel panis uiuus uitam se negando non praebeat Sed in redemptionem adquisitionis atque in laudem gloriae suae quod tribuit enigmate tribuat ueritati Per dominum nostrum iesum christum filium suum qui uiuit et regnat 73. COLLECTIO SEQUITUR Operum tuorum deus quantum miranda potentia tantum magis est gratia diligenda Tuo namque imperio stella magis ducatum praebuit et usque ad christum certa iteneris directione perduxit cuius humanitas uera sic fuit in carne ut uera maiestas resplenderet in opere Infans enim astris famulantibus ostenditur et a magis paruolus adoratur Quaesomus ergo domine ut etiam nostros errores misericorditer corrigas et ad ueritatis tuae salutiferam uisionem praecedente nos tuae miserationis inluminatione perducas Per dominum nostrum iesum christum filium tuum 74. PRAEFATIO Deum qui sanctificauit iordanis fluenta benedixit coniugia nuptialium fratres karissimi depraecemur ut cuius miracula annuis recolimus uicibus. sola eius gratia mereamur indulgentiam peccatorum Quod ipse prestare dignetur qui cum patre et. spiritu sancto uiuit et regnat 75. COLLECTIO SEQUITUR Exaudi nos domine in huius sollemnitatis excubias et quaesomus ut plebis huius corda in tuis mirabilibus sacratas tibi excubias celebrantibus benignus adesse digneris Et qui iordanis sanctificare dignatus es aquas nos quoque tibi sanctos et immaculatos sistere facias Qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas MISSA IN UIGILIIS EPIPHANIAE 76. PRAEFATIO Incorruptarum naturarum beneficiorum dominum ac deum nostrum fratres karissimi depraecemur Ut nos in ephiphaniae id est manifestationis suae diem ad sacram excubiarum sollemnitate[m] collectos Tales faciat qui inlustrationem incarnationis eius uel natiuitatem ex uirgine uel baptismum aput iordanem uel mirabilia aput chana signo pro nostra salute credimus factum nostro in nobis opere demonstremus Ut beneficiorum inmensitatem nostris confessionibus lucidemur Per dominum nostrum iesum christum filium suum qui secum uiuit 77. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui per unigenitum iesum christum filium tuum dominum nostrum sanctificationem salutis aeternae aquas regenerantibus praestetisti et ueniente super caput illius spiritali columba per spiritum sanctum ipse uenisti Dona quaesomus ut ueniat super hanc omnem aeclesiam tuam illa benedictio quae cunctos iugiter protegat Quae diuersos sine cessatione benedicat Quae cursum te sequentium dirigat Quae·se expectationi omnium ianuam regni caelestis aperiat Per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui semper tecum uiuit et 78. COLLECTIO POST NOMINA Praesta omnipotens deus per ineffabilem misericordiae tuae caritatem ut cuius uirtus atque maiestas in mirabilium tuorum diuersitate claruit in nostrarum quoque mentium purificatione clariscat Praesentem itaque oblationem ita inlabere ut medillam uiuentibus defunctis refrigerium praestet Et quorum texuit recitatio praemissa sortem inter electos iubeas adgregare Per dominum nostrum iesum christum filium tuum 79. COLLECTIO AD PACEM Deus inluminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quem trium magorum mentibus aspirasti Per dominum nostrum iesum christum filium tuum tecum uiuentem 80. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere dignum et iustum est nos te laudare omnipotens sempiterne deus Quia notam fecisti in populis uirtutem tuam et salutare tuum cunctis gentibus declarasti hodiernum declarans diem in qua ad adorandam ueri regis infantiam excitatos de mundi partibus uiros clarior ceteris sideribus stella produceret et caeli ac terrae dominum in salutem omnium corporaliter natum radius tuae lucis ostenderet Propterea profusis gaudiis totus per orbem terrarum mundus exultat Sed et supernae concinunt potestates hymnum gloriae tuae sine fine dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS 81. BENEDICTIO POPULI [a]Deus qui praesentem diem ita dignaris diligere ut eum tot elegeris miraculis inlustrare AMEN [b] Qui dignatus es 'pro formam facturae tuae salutis nostrae in iordanis fontem fons aque uiuac discendere AMEN [c] In quo te adorandum stella magos docuit et aquae pallor uina produxit AMEN [d] Esto tuae familiae. ipse lux iteneris qui stella indice clarificatus es rex salutis AMEN [c] Conuerte ad te quaerendum stupidas mentes hominum qui nuptiale conuiuo uertisti laticis in falernum AMEN [f] Ut iuncta cum angelis in excelsis deo tibi cantet gloriam plebs protecta AMEN Praesta saluator mundi qui cum patre et spiritu sancto uiuis MISSA IN DIEM SANCTUM EPIPHANIAE PRAEFATIO Uenerabilem ac primitiuum in mirabilibus ephiphaniae diem in quo noster redemptor et dominus uirtutis suae documenta praetendens ab annis infantiae paternam pro-tulit potestatem. obsequiorum nostrorum famulantibus uotis et celebri sollemnitate fratres karissimi ueneremur Pia obsecratione poscentes ut qui tunc aquas in uina mutauit nunc in sanguinem suum oblationum nostrarum uina conuertat Et qui aliis saturitatem meri potatione concessit nos potationis suae libamine et para clyti spiritus infusione sanctificet Per dominum nostrum iesum christum filium suum qui secum uiuit. 83. COLLECTIO SEQUITUR. Deus qui mirificis uirtutum tuarum signis salutis nostrae indicia declarasti Qui magis stella praefulgente degressis adorare et promereri te regem aeternum dominumque perpetuum misticis muneribus praestetisti Qui in corpore nostro mirabilis baptismi sacramento regeneratos ex spiritu nos ablues renascendo Et ineffabilis potentie dono hodie aquas in uina mutando discipulis tuis tuam manifestasti diuinitatem Exaudi nos supplices tuos ob diem sacratissimae sollemnitatis et praesta ut gloria tua inluminati saeculo moriamur tibi regi christo uiuamus saluator mundi qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas in saecula 84. COLLECTIO POST NOMINA Auditis nominibus ac desideriis offerentum fratres karissimi dei patris omnipotentis clementiam depraecemur Ut qui hodie per filium suum mirifice aquae speciem uertit in uinum ita omnium simul oblationes et uota conuertere dignetur in sacrificium diuinum et accepto ferre ut accepto tulit abel iusti sui munera et abrahē patriarchae sui hostias Et quorum nomina texuit recitatio praemissa eorum sortem inter electos iubeat adgregare Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem semperque regnantem 85. COLLECTIO AD PACEM. Domine christe iesu qui maiestate sublimis es et potestate subnixus cum in uirtute patris obsequeris iussionibus matris ut et filium hominis ostenderis obsequiis et deum uirtutibus adprobaris qui ad omnium gentium lauatione[m] iordanis alueum sanctificaturus intrasti ut peccata nostra ablueres conscientiasque purgares. uisita aeclesiam tuam et perfice omnium uota pacem etiam non petentibus praesta ut osculum quod in labiis datur in cordibus non negetur Quod ipse praestare digneris qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas 86. CONTESTATIO Uere dignum et iustum est aequum et iustum est nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui nobis super iordanis aluaeum de caelis uocem in modum tonitrui praebuisti ut saluatorem saeculi demonstrares et patrem luminis aeterni ostenderis Caelos aperuisti Aerem benedixisti Fontem purificasti Et tuum unicum per columbam sancti spiritus demonstrasti Susciperunt fontes hodie benedictionem tuam et tulerunt maledictionem nostram ita ut credentibus purificationem omnium delictorum exhibeant et deo filios regenerando faciant ad uitam aeternam quos ad temporalem uitam carnalis natiuitas fuderat Nam quos mors per praeuaricationem cooperat hoc uita aeterna a morte recipiens ad caelorum regna reuo cat Unde debita exultatione uoces nostras iungimus confessionibus angelorum qui gloriam tuam mirabile sacramento hodierna sollemnitate uenerantes pro apparitione iesu christi domini nostri et pro nostrae uocationis exordium sacrificium tibi laudis offerimus Per ipsum dominum nostrum per quem maiestatem tuam laudant angeli 87. COLLECTIO POST SANCTUS Uere sanctus uere benedictus dominus noster iesus christus filius tuus qui ad puerperii caelestis indicium haec hodie contulit mundo sui miracula maiestatis ut adorandam magis ostenderet stellam et transacto temporis interuallo aquas in uino mutaret suoque baptismate sanctificaret fluenta iordanis iesus christus dominus noster qui pridie quam pateretur 88. POST MYSTERIUM Sacrificiis praesentibus domine quaesomus intende placatus quibus non iam aurum thus et myrra profertur sed isdem muneribus declaratur offertur immolatur sumitur per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum et cum spiritu sancto uiuit 89. ANTE ORATIONEM DOMINICAM. Non nostro praesumentes domine merito sed domini nostri iesu christi filii tui quem ut nos a atenebris et umbra mortis liberaret misisti oboedientes imperio Indigni quidem sumus nomine filiorum sed iubemur dicere PATER NOSTER 90. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos a malo omnipotens aeterne deus et dominare tu nostri qui qui mortis a nobis dominia reppulisti ut tua semper domine cogitemus cum alacritate mandata cum timore iudicia cum exultatione promissa per eum qui tecum uiuit dominatur et regnat deus in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum 91. BENEDICTIO POPULI [a] Omnipotens artifex qui saepe quam plurimis hodie tamen insignibus te declarasti miraculis AMEN [b] Qui recurrenti tempore multiplicasti pastor uina prius in hidriis deinde cybos in cophanis AMEN [c] Discendat a sedibus tuis super capita famulorum et famularum tuarum spiritus sanctus tuus ille qui in iordane baptizante iohanne in columba corporaliter uisus es[t] discendisse AMEN [d] Reple animas eorum uino iustitiae quae sermone tuo hodie ex aquarum sapore mutasti AMEN [e] Adesto tuae plebi deuotioni singulari te sacra per mysteria ueneranti AMEN [f] Porrige pastor aepolum quo uicta fame saeculi cybis aeternitatis animae saginentur [g] Infunde etiam super eos spiritalium dona uirtutum ut nihil in eis inimicus aut uiolentia subrepat aut fraude decipiat AMEN [h] Sed per bonae conuersationis perseuerantiam hii qui adoptione uocati sunt filiorum intrare in possessionem mereantur heredum. AMEN [i] Ut cum hinc transferri migrando praecipetur illic admitti permittatur unde te deum adorauit magis admiratum adstans sidus praesepio AMEN Quod ipse praestare digneris qui in trinitate perfecta uiuis dominaris et regnas AMEN 92. POST EUCHARISTIAM Diuinam misericordiam fratres karissimi concordi oratione poscamus uti haec salutifera sacramenta nostris recepta pectoribus purificent animam corpusque sanctificent atque in spem caelestium uiscera pariter et corda confirment Quod ipse praestare dignetur qui uiuit et regnat 93. COLLECTIO SEQUITUR. Respice domine propicius ad plebem tuam et quam diuinis tribuis proficere sacramentis ab omnibus absolue peccatis per dominum nostrum iesum christum filium tuum MISSA IN ADSUMPTIONE SANCTAE MARIAE PRAEFATIO Generosae diei dominicae genetricis inexplicabile sacramentum tanto magis praeconabile quantum est inter homines assumptione uirginis singulare Aput quem uitae integritas obtenuit filium et mors non inuenit par exemplum Nec minus ingerens stuporem de transitu quam exultatione[m] ferens unico beata de partu Non solum mirabilis pignore quod fide concepit sed translatione praedicabilis qua migrauit Speciali trepudio Affectu multimodo Fideli uoto fratres dilectissimi corde depraecemur attento Ut eius adiuti muniamur suffragio quae faecunda uirgo Beata de partu Clara de merito Felix praedicatur abscessu obsecrantes misericordiam redemtoris nostri ut circumstantem plebem illuc dignetur introducere quo beatam matrem mariam famulantibus apostulis transtulit ad honorem Quod ipse praestare dignetur qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula 95. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui dum opus illud fabricae mundialis quod sola imperii iussione creaueras perire non pateris domum tibi in aluum uirginis fabricasti Et ne periret gens a te plasmata revelasti saeculis inaudita mysteria Ut quem caelorum excelsa non capiunt paruus puellulae aluus includeret Praecamus supplices Ut de quibus et pro quibus suscepisti membra mortalia intercedente beata maria genetrice tua capere facias deuicta saeculi ambitione uicturiam Saluator mundi qui cum aeterno patre uiuis et regnas deus in unitate spiritus sancti deus in saecula 96. COLLECTIO POST NOMINA Habitatorem uirginalis hospicii Sponsum beati thalami Dominum tabernaculi Regem templi qui eam innocentiam contulit genetrici qua dignaretur incarnata deitas generare Quae nihil saeculi conscia tantum praecibus mens attenta Tenuit puritatem in moribus quam perciperat angeli benedictione uisceribus Nec per assumptionem de morte sensit inluuiem quae uitae portauit auctorem fratres karissimi fusis praecibus dominum imploremus Ut eius indulgentia illuc defuncti liberentur a tartaro quo beatae uirginis translatum corpus est de sepulchro Quod ipse praestare dignetur qui in trinitate perfecta uiuit 97. COLLECTIO AD PACEM Deus uniuersalis machinae propagator qui in sanctis spiritaliter in matre uero uirgine etiam corporaliter habitasti Quae ditata tuae plenitudinis ubertate Mansuetudine florens Caritate vegens Pace gaudens Pietate praecellens Ab angelo gratia plena Ab elisabeth benedicta A gentibus merito predicatur beata Cuius nobis fides mysterium Partus gaudium Uita provectum Discussus attulit hoc festiuum Praecamur supplices ut pacem Quae in adsumptione matris tunc praebuisti discipulis sollemni nuper largiaris in cunctis Saluator mundi qui cum patre et spiritu sancto uiuis 98. CONTESTATIO Dignum et iustum est omnipotens deus nos tibi magnas merito gratias agere Tempore celeberrimo Die pre ceteris honorando Quo fidelis israhel egressus est de aegipto Quo uirgo dei genetrix de mundo migrauit ad christum Quae nec de corruptione suscepit contagium Nec resolutionem pertulit in sepulchro Pollutione libera Germine gloriosa Assumptione secura Paradyso dote praelata Nesciens damna de coitu Sumens uota de fructu Non subdita dolori per partum Non labori per transitum Nec uita uoluntate nec funus soluitur ui naturae, Speciosus thalamus de quo dignus prodit sponsus Lux gentium Spes fidelium Praedo daemonum Confusio iudaeorum Uasculum uitae Tabernaculum gloriae Templum caeleste Cuius iuuenculae melius praedicantur merita cum ueteris euae conferuntur exempla Siquidem ista mundo uitam protulit. Illa legem mortis inuexit Illa praeuaricando nos perdedit Ista generando saluauit Illa nos pomo arboris in ipsa radice percussit Ex huius uirga flos exiit qui nos odore reficeret fruge curaret Illa maledictione[m] in dolore generat Ista benedictionem in salute confirmat Illius perfidia serpenti consensit. coniu gem decepit prolem damnauit Cuius oboedientia patrem conciliauit filium meruit posteritatem absoluit Illa amaritudinem pomi suco propinat Ista perennem dulcidinem nati fonte desudat Illa aceruo gusto natorum dentes deterruit Haec suauissimi panis blandimenti cybo formauit Cui nullus deperit nisi qui de hoc pane saturare fauce fastidit Sed iam ueteres gemitos in gaudia noua uertamus Ad te ergo reuertimur uirgo faeta Mater intacta Nesciens uirum puerpera Honorata per filium non polluta Felix per quam nobis inspirata gaudia successerunt Cuius sicut gratulati sumus ortu trepudiauimus partu ita glorificamur in transitum Parum fortasse fuerat si te christus solo sanctificasset introitu nisi etiam talem matrem adornasset egressu Recte ab ipso suscepta es in assumptione feliciter quem pie suscepisti conceptura per fidem Ut quae terrae non eras conscia non teneret rupes inclusa[m] Uere diversis infolis anima redenta Cui apostuli sacrum reddunt obsequium Angeli cantum Christus amplexum Nubis veicolum Assumptio paradysum Inter choros uirginum gloria principatum Per christum dominum nostrum Cui angeli atque archangeli non cessant 99. COLLECTIO POST SANCTUS Uere sanctus uere gloriosus unigenitus tuus dominus noster iesus christus Qui cum de suo genitori esset aequalis de nostra factus est minor ab angelis Et ex patre habens immortalitatem ex matre quod moreretur adsumpsit ut in se liberaret genus humanum de tartaro dum ipsum mors non tenuit in sepulchro Ipse enim pridie quam pateretur 100. POST MYSTERIUM Discendat domine in his sacrificiis tuae benedictionis coaeternus et cooperator paraclytus spiritus ut oblationem quam tibi de tua terra fructificante porregimus caelesti per munerationem te sanctificante sumamus Ut translata fruge in corpore calicem in cruore proficiat meritis quod obtulimus pro delictis praesta omnipotens deus qui uiuis et regnas in secula 101. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Exaudi omnipotens aeterne deus supplicem plebem tuam ob honorem mariae beatissimae genetricis et ita praecos nostras benignus intende ut cum fiducia dicere mereamur orationem quam nos dominus noster iesus christus filius tuus orare sic docuit dicens PATER 102. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos ab omni malo ab omni delicto auctor omnium bonorum et conditor deus et intercedente beata maria genetrice tua contra cotidiani hostis insidias cotidiana nos protectione defende Saluator mundi qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas 103. BENEDICTIO POPULI [a] Deus qui cum te non capiunt caeli dignatus es in templo uteri uirginalis includi AMEN [b] Ut mater integra haberet fructum de spiritu et incorruptione[m] de partu AMEN [c] Da plebi angelum custodem qui filium mariae fide concipiente praedixit AMEN [d] Sanctificet gregem tuum illa benedictio quae sine semine humano redemptorem uirginis firmauit in utero AMEN [e] Ut te protegente exultet aeclesia de congregato populo sicut maria meruit gloriari de fructu AMEN Quod ipse praestare digneris qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas deus in saecula saeculorum AMEN 104. POST EUCHARISTIAM Adesto quaesomus domine fidelibus tuis ut quae sumpsit fideliter et mente sibi et corpore beatae mariae intercessione custodiat quod ipse praestare digneris qui cum aeterno patre uiuis et regnas in NAT. S. AGNETIS. 105. COLLECTIO SEQUITUR Quæsomus domine deus noster ut interueniente beata maria sacrosancta mysteria quae sumpsimus actu subsequamur et sensu et eius nobis indulta refectio uitam conferat sempiternam per eum qui tecum et cum spiritu sancto uiuit et regnat MISSA IN NATALE AGNETIS UIRGINIS ET MARTYRIS 106. PRAEFATIO IN beatae martyris agnes natalicia trepudiantes fratres karissimi devoto corde domino adsistamus Uere enim huius est honorandus natalis Quae sic nata est mundo ut sit caelo renata Sic sub morte legis procreata ut contereret mortis auctorem Sic infirmo sexu condita ut metuenda uiris fortibus dispiceret tormenta Sic fragile conditione producta ut puella uirgi nibus et potestatibus triumpharet O uera nobilitas quae sic terrena generatione processit ut ad diuinitatis consortium perueniret Oremus ergo ut pro nobis interueniat praecibus quae digna adsistit diuinis obtutibus quod ipse praestare dignetur qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat 107. COLLECTIO SEQUITUR. Deus uictrices agnes adiutor et praemium exaudi nos illius interuentu cuius passionis natalem celebramus cui tanti muneris gratiam contulisti ut diabulum qui per euam humanum genus omne subuerterat tenera aetate agnes contereret et sexu inbecile superaret ueritatis confessione prosterneret. euidenter ostendens quod non solum perpetuae uirginitatis martyra esset et uirgo mansura sed agni immaculati sponsa fieri mereretur integre de nomine Adsume ergo huius sacrificii immolatione[m] gratanter qui coronasti gloriosam pro tantis meritis uirginem per dominum nostrum iesum christum filium tuum NAT. S. CAECILIAE. 108. COLLECTIO POST NOMINA Deus qui uirgineum florem per mariae uterum renouas reddens nobis in matre uirgine quod per incontinentem perditum fuerat matrem Quam sequentes sanctae uirgines cum palma martyrii ad tuum usque thalamum peruenerunt Ex quibus est beata agnes martyra cuius hodie passionis sollemnitas agitur quae nos ad laeticiam suae deuocionis excitauit uere est enim honorandus huius diei natalis quae sic terrena generacione processit ut ad diuinitatis consorcium per consecracionem uirginitatis perueniret per dominum 109. COLLECCIO AD PACEM Laeta nos domine quaesomus beatae martyres tuae agnes festiuitas semper excipiat quae et iocunditatem nobis suae glorificacionis et pacis sinceritatis infundat et tibi nos reddat acceptos per dominum 110. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est Tibi enim domine festa sollemnitas agitur Tibi dies sacrata celebratur quam beatae agnes uirginis sanguis in ueritatis tuae testificacione profusus magnifico nominis tui honore signauit Cui ad mirificanda[m] graciam tuam in tenero adhuc corpore et necdum puellare flore maturo hanc uirtutem fidei et pacientie fortitudinem contulisti ut seuciie persecutores non cederit constancia uirginalis quo gloriosior fierit corona martyrii quia inter acerua supplicia nec sexui potuit eripere nec aetati Huius igitur passionis diem hodierna deuocionem celebrantes immolamus tibi domine deus noster uictimam laudis quam cum filio tuo domino nostro et sancto spiritu per claritatem regnantem cum angelis et archangelis dominaciones principatus et potestates caeli cclorumque uirtutes ac beata seraphin socia exultacione concelebrant dicentes sanctus MISSA IN NATALE SANCTAE CAECILIAE UIRGINIS PRAEFATIO Uenerabilem ac sublimem beatae martyris caeciliae passionem et sanctam sollemnitatem pia deuotione celeNAT. S. CAECILIAE. brantes Conseruatorem omnium deum fratres karissimi depraecemur ut piis aeclesiae suae praecibus propitiatus adsistat Et sicut illi hodie coronam dedit nobis quoque misericordiam largiatur per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem 112. COLLECTIO SEQUITUR Omnipotens sempiterne deus qui a elegis infirma mundi ut fortia quaeque confundasa da nobis in festiuitate sanctae caeciliae martyrae congrua deuotione gaudere ut et potentiam tuam in eius passione laudemus et prouisum nobis percipiamus auxilium per dominum nostrum iesum christum filium tuum 113. COLLECTIO POST NOMINA Respice domine quaesomus plebem tuam de sanctae caeciliae martyris glorificatione gratulantem et beneplacitum tribue sacratarum tibi mentium famulatum Ut qui in sanctis tuis te honorare non desinunt perpetua donorum tuorum tuorum largitate potiantur et quod uisibiliter exhibent inuisibiliter adprehendant Ut sicut illius grata sunt merita sic nostrae seruitutis accepta reddantur officia per dominum nostrum iesum filium tuum 114. COLLECTIO AD PACEM Sanctae martyrae tuae caeciliae domine supplicationibus tribue nos fouere Ut cuius uenerabilem sollemnitatem praeuenimus obsequio eius intercessionibus commendemur et meritis Et praesta quaesomus domine ut pax quae profertur in labiis etiam cordibus non negetur. per 115. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est aequum et salutare est nos tibi semper gratias agere omnipotens sempiterne deus qui perficis in infirmitate uirtutemb quia beata gloriosaque caecilia dispecto mundi coniugio ad consortia superna contendens Nec aetate mutabili praepedita est Nec in lecebris est reuocata carnalibus Nec sexu fragilitatis deterrita Sed inter puellares annos Inter saeculi blandimenta Inter supplicium persequentium multiplicem NAT. S. CLEMENTIS. uicturiam uirgo casta martyra impleuit et ad potiorem triumphum secum ad regna caelestia ualerianum cui fuerat nupta perduxit Et sic coronam pudititiae meruit ut regium thalamum non solum uirgo sed etiam martyra intraret Per christum dominum nostrum per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes 116. BENEDICTIO POPULI [a] Summe optime misericordissime deus benedic famulos et famulas tuas AMEN [b] Tribue eis per interuentu[m] sanctae caeciliae uirginis cor in tuo amore sollicitum in tuo timore deuotum in tuo honore perfectum AMEN [c] Da eis tranquillitatem temporum salubritatem corporum salutem animarum AMEN [d] Mereantur te fide quaerere operibus inuenire gratia promereri AMEN [e] Et illa studeant agere te teste. quae digna fiant in remuneratione te iudice AMEN Quod ipse praestare digneris qui in trinitate perfecta uiuis dominaris et regnas MISSA IN NATALE SANCTI CLEMENTIS EPISCOPI 117. PRAEFATIO Diem hunc gloriosae passionis. sancti ac uenerabilis clementis episcopi per quem superstitiosa gentilitas conruit iudaeorum et fi des catholica in corda hominum radiauit fratres karissimi reuoluto anni circulo debito ueneremur obsequio domini misericordiam exorantes ut qui eum lumen teterrimo gentilitatis errore praebuit nos suo lumine oriens ex alto clarificet qui illum sacrae praeposuit aeclesiae nos sub mundialium fasce curarum gementes ipso exorante subleuare dignetur per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem 118. COLLECTIO SEQUITUR Christe omnipotens deus qui beatum clementem antestitem propter nomen tuum in altitudine maris paganorum tempestate dimersum ut in certamine probasti NAT. S. CLEMENTIS. bello rum ita post bellum patefactis arenis educis gloriosum Quaesomus pietatem tuam ut nos a concupiscientiae procellis erutos paternae gloriae repraesentis innoxios Saluator mundi qui cum aeterno patre uiuis et regnas deus in unitate spiritus 119. COLLECTIO POST NOMINA. Nominum seriem relata defunctorum fratres karissimi omnipotentis dei misericordiam supplices exoremus ut interuentu sancti clementis antestitis et martyris sui defunctis absolutionem uiuentibus tribuat salutem Memores etiam simus fidelissimorum suorum sisennii atque theodorae Ut quibus per beatum martyrem fidem se credendi in inseruit eis paradysi regna participet per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem 120. COLLECTIO AD PACEM Concordator discordiae et origo societatis aeternae indiuisa trinitas deus qui sisennii infidelitatem ab aeclesiae unitate disiunctam per sanctum clementem antestitem et subdis catho licae fidei et innectis perpetuae caritati Exaudi praeces nostras illamque nobis pacem tribue quam quondam aetherem ascensurus apostulis relequisti Ut qui praesentium labiorum inpraessione inlegati fuerint osculo tua custodia pacifici permancant in futuro Quod ipse prestare digneris qui cum patre et 121. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere dignum est nos tibi gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus in sollemnitate sancti martyris tui clementis Qui cognationem reliquit et patriam et post odorem tui nominis terras mariaque transmeans abnegansque semetipsum crucem peregrinationis adsumpsit ut te per apostulorum tuorum uestigia sequeretur Cui tu domine secundum promissionem filii tui tam in presenti saeculo quam in futuro centuplicata muneris praemia repensasti Nam beatissimi petri mox traditus disciplinis parentes quos in genitali solo perdiderat. in exter na regione restitues quos terrenae generationis amiserat. diuinae reddis naturae participes Deinde magistri sui uicarium per 39 ordinem subrogando romanae urbis cuius propter te dispexerat dignitatem tenere constituis principatum Pro quo transituria claritate caelesti facis honore conspicuum Postremo martyrii gloria sublimatum pro temporalibus gestis aeternam provehis coronam Per christum dominum nostrum per quem maiestatem tuam laudant angeli atque archangeli non cessant clamare dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS 122. BENEDICTIO POPULI [a] Custus sacerdotii decator martyrii palma triumphi deus benedic famulos et famulas tuas AMEN [b] Dona eis martyris huius obtentu recte uiuere subrie agere salubriter conuersari AMEN [c] Ut illa agant suo arbitrio quae digna habeantur tuo iudicio et indigna inueniantur subiacere supplicio AMEN Quod ipse praestare digneris qui in trinitate perfecta uiuis et regnas MISSA SANCTI SATURNINI EPISCOPI ET MARTYRIS 123. PRAEFATIO Deum qui inmortales gloriosorum martyrum palmas triumphali cruore perfudit et beatam diei huius sollemnitatem suis pro se uincentibus dedicauit fratres karissimi suppliciter oremus ut qui dedit diei huius sollemnitatem det ple num sollemnitatis effectum Qui dedit hoc quod cultus festiuitatis amplectitur det ut affectu deuotionis imitemur Et quicquid sancto uiro ac beatissimo martyri suo saturnino hodierno die profuit ad gloriam nobis proficiat ad salutem per dominum nostrum iesum christum filium suum qui secum et cum spiritu sancto 124. COLLECTIO SEQUITUR Debitas omnipotens sempiterne deus referimus gratias iesu christo domino nostro in cuius similitudinem beatissimus saturninus dum offerret uictimam ipse fit uictima dum sacerdotium electus agit martyrium deuotus impleuit ut per eminentiam iustitiae atque uicturiae et testis fierit et antestis in quo proficiens fidei latitudo dum cathedram suscipit sanctitatis coronam rapuit passionis Ita maiestatem tuam domine supplices exoramus ut qui ei tanta[m] pro nomine tuo prestetisti tolerantiam per eius intercessionem tribuas pro delictis plebi huic ueniam. per dominum nostrum iesum christum filium tuum 125. COLLECTIO POST NOMINA Magnum nobis est semperque festiu[u]m fratres karissimi summi pontificis et martyris saturnini meritis depensis fideliter præcibus exorare Qui saluatoris nostri praecepta custodiens non solum sacerdotium ac uitae beatitudinem meruit sed etiam tanti honoris officium feli ci martyrio consecauit Per cuius meritis depraecemur omnipotentem deum ut illic defunctorum animas transferat a tartaro quo illum causa amoris sui adsumere dignatus est post triumphum Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum 126. COLLECTIO AD PACEM Deus qui uiscera misericordiae atque uberi multiplici sic sancto[s] tuos coronas pro meritis ut discordantium animos eorum intercessione pacifices Quęsomus per interuentum sancti saturnini antestitis et martyris tui ut pacificatam plebem huius festiuitati collectam sic ab omni simultane separes ut perfectam tuo conspectui habere digneris per dominum nostrum iesum christum filium tuum 127. CONTESTATIO Dignum et iustum est optimum sane est nobisque speciali deuotione praecipuum omnipotentiam tuam trinitas deus pro cunctorum triumphalibus poenis seruitio linguae supplicantis extollere Sed praecipue hoc tempore beatum saturninum tremendi nominis tui conclamantissimum testem debito honore suscipere quem turba gentilium cum impulit e fano intulit caelo Siquidem ipse pontifex tuus ab orientis partibus in urbem tolosatium distinatus roma garonnae inuicem petri tui tam cathedram quam martyrium consummauit Unde benedicimus te domine in operibus tuis et supplices dipraecamur ut spiritalia christiani populi desideria sollemniter impleantur et misericordia a te petita per sancti tui saturnini suffragia celeriter impetretur Ut cum "tuae maiestatis super nos apparuerit gloria" meritorum nostrorum tribuas indulgentiam Per christum dominum nostrum. Cui merito omnes angeli atque archangeli cherubin quoque et seraphin sine intermissione proclamant dicenttes* SANCTUS SANCTUS SANCTUS MISSA IN NATALE SANCTI ANDREAE APOSTOLI 128. PRAEFATIO Apostolicum et tot almum saeculo diem quo retifex ille praeclarus andreas post inluminatam praedicationem achaiam felici martyrio decorauit uel proprii corporis hostiam crucis insigniam amplectendo gestauit fratres karissimi intentis sensibus et totis uisceribus excolamus inclitam omnipotentis dei misericordiam dipraecantes uti hunc populum crucis suae signaculo praemonitum illuc iubeat adire adminiculante fide quo martyr praecessit impleto certamine quod ipse praestare dignetur qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat 129. COLLECTIO SEQUITUR Christe domine crucifer gloriose qui constantiam beati andreae apostoli propter gloriam tui nominis crucifixi ita confortasti in proelio ut extolleres in triumpho Exaudi hunc coetum supplicem ac praesentem et praesta ut qui hoc tempore eius sollemnitati debitum faenus exsoluimus futuris temporibus modum uitae castissimae ipso opitulante seruemus. per te christe saluator mundi qui cum aeterno patre uiuis dominaris et regnas deus in unitate spiritus sancti in saecula seculorum. 130. COLLECTIO POST NOMINA Omnipotentem deum ac dominum nostrum fratres karissimi depraecemur ut hodierna sollemnia quae pro natalem beatissimi apostoli et martyris sui andreae suscepimus sibi ipse commendet ac sicut illi hodie ob praedicationem uerbi sui captum inter uincula carceris flagella et crucis nece adfuit et de triumpho nobili coronam dedit ita interuentu eius nobis in se credentibus qui praessuris huius mundi et insidiis aduersarii fatigamur in omnibus temptationibus adesse ac misericordiam largire dignetur Et offerentum ac pausantum quae recitata sunt nomina apostoli sui intercessione sanctificet Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem 131. COLLECTIO AD PACEM Omnipotens sempiterne deus qui tanta tibi caritate beatum andream apostolum uinexisti ut tuo auxilio mundi uinceret fluctos carnis contereret motus nitentisque gladii non paueret adsultos Quem crux eleuata suscepit humilem ut restitueret triumphantem Pacifica quęsomus hanc familiam eius sollemnitati collectam ut dum praebet oscula proximis indulgens laedentibus ueniam obteneat pro delictis per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum 132. CONTESTATIO Dignum et iustum est aequum et iustum est pietati tuae ineffabilis gratias referre omnipotens sempiterne deus et inaestimabili gaudio passionem tuorum praedicare sanctorum per christum dominum nostrum Qui beato andrea in prima uocatione dedit fidem et in passione donauit uicturiam Acceperat haec utraque beatus andreas. ideo habebat et in praedicatione constantiam et in passione tolerantiam Qui post iniqua uerbera post carceris septa alligatus suspendio se purum sacrificium tibi obtulit deo Extendit mitissimus brachia ad caelos amplectitur crucis uixillum defigit in osculis ora agni cognuscit archana Denique dum ad patibulum duceretur in cruce suspenderetur carne patiebatur et spiritu loquebatur Obliuiscitur crucis tormenta dum de cruce christum pra[e]conat Quantum enim corpus eius in ligno extendebatur tantum in lingua eius christus exaltabatur quia pendens in ligno sociari se ei gratulabatur Absolui se non patitur a cruce ne tepiscat certamen in tempore Turba circumspecit et lamentat demitti a uinculo cupit quem reparatorem mentis intellegit Laxari postulat iustum ne pereat populus hoc delicto Interea fundit martyr spiritum possessurus sempiterni iudicis regnum Per cuius meritis concide nobis omnipotens deus ut a malis omnibus tuti atque defensi. tibi domino nostro deo martyrum et principi apostulorum laudes semper et gratias referamus cum angelis et archangelis qui gloriam tuam non cessant clamare dicentes 133. COLLECTIO POST SANCTUS O Sianna in excelsis uere sanctus uere benedictus uere gloriosus dominus noster iesus christus filius tuus qui beatum andream apostulum primum electione. exinde certamine consecrauit Ipse enim pridie quam 134. COLLECTIO POST SECRETA Recolimus te domine passum pro mundi salute humilem sed credimus subsistere semper in genitore potentem Praecamur ut qui de altario tuo participamur cum beatis apostolis in caelestibus gloriemur praesta saluator mundi qui cum acterno patre et spiritu sancto uiuis 135. COLLECTIO ANTE ORATIONEM DOMINICAM Deus qui sanctos apostulos tuos exemptos ab huius saeculi fluctibus angelicis iussisti coetibus adgregare quos etiam tuis praceptionibus inhaerentis qualiter te depraecarentur exhortator piissimus informasti supplices quæsomus ut qui illos hilare affatu salubriter imbuisti nobis ipsam praecem cum fiducia permittas clamare uel dicere PATER NOSTER 136. COLLECTIO POST ORATIONEM DOMINICAM Ab omni malo nos eripe omnipotens deus et praesta ut iubar apostolici luminis circumdatione næuum criminis cum pompis saeculi respuamus per dominum nostrum iesum christum filium tuum NAT. S. EULALIAE. 137. BENEDICTIO POPULI [a] Omine deus omnipotens qui gloriosus super sidera sedens almum nobis sidus beatos apostulos reliquisti. Quorum speciosam. cohortem felici claritate pollentem prius praeelegisti merito ut praedistenaris in regno AMEN [b] Concide propicius circumstantem plebem crucis tuae muneri signaculo ut uniuersum superit aduersae potestatis incursum AMEN [c] Infunde sensibus eius apostolica dogmata qua te contempletur mente serena AMEN [d] Ut in illo tremendo discussionis tempore eorum defensetur praesidium quorum est secuta praeceptum AMEN Quod ipse praestare digneris qui cum patre et spiritu sancto uiuis et regnas deus MISSA IN NATALE SANCTAE EULALIAE UIRGINIS PRAEFATIO Deum omnipotentem fratres karissimi qui tantum prudentem uirginitatem fidei sociatam apice gloriae consecrauit Ut per quem facta est mater maria fierit martyraeulalia Illa pariendi effectu felix Ista moriendo Illa implens incarnationis officium Ista rapiens passionis exemplum Illa crededit angelo Ista restetit inimico Illa electa per quam nasceretur christus Ista per quam uinceretur diabulus Supplici oratione poscamus ut beatam eulaliam pro nobis orantem exaudiat Et omnia quae peccatis aduersantibus impedimur eius auxilio ab omni labe peccaminum eruamur Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum 139. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui sanctae martyre tuae eulaliae Pro poena gloriam Pro morte uitam Pro infirmitate uirtutem Pro passione coronam tribuisti Praesta ut sicut illa exultat in gloria sic nos de tua misericordia gratulemur et in aeternum ueniam te donante consequi mercamur Per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum NAT. S. EULALIAE. 140. COLLECTIO POST NOMINA Deum qui sanctae famulae suae eulaliae gloriosam et inmarciscibilem coronam martyrii contulit fratres karissimi supplices depraecemur ut praestante diuina misericordia ipsius precibus obteneamus ueniam qui gloriam non meremur Caris etiam nostris qui nos in somno pacis praecesserunt perennis aeui beatitudinem et perpetuae lucis gratiam remunerare dignetur Per dominum nostrum iesum christum filium suum secum uiuentem 141. COLLECTIO AD PACEM Deus simultatum discussor pacis quaesitor cuius ut pietatis est disiuncta coniungere ita amoris est casta pacifice allegari Tu nunc nos domine apostulorum tuorum dogmate obsequentes pace necte caritate orna castitate sanctifica Et qui de beatae uirginis eulaliae passionem meruimus habere exemplum mereamur de eucta iracundia obtenere triumphum Per dominum nostrum iesum christum filium tuum qui tecum uiuit 142. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est aequ[u]m et salutare est nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus teque laudare in omnibus operibus tuis Qui dono gratiae tuae famulam tuam eulaliam nobiliorem mentis stigmate decorasti ut inlaesam in se imaginis tuae pulchritudinem custodiret Digna uere comes filii tui quae tenero sexu bellum fortis inuaderet et ultra opinionem humanae uirtutis ad tolerantiam poenarum se zelo tui amoris obtulerit quae in speciem praeciosi ung[u]enti sanguinem suum sub testimonio bonae confessionis effunderit et incorrupta flammis uiscera in odorem suauissimi tymiamatis adoleret, Uadit ad tribunal cruenti praesidis nec quaesita Lucratura regnum Contemptura supplicium Inuentura quaesitum Uisura confessum Non trepida de sententia Non ambigua de corona Non defessa de acculeo CONVERSIO S. PAULI. Non diffisa de praemio Interrogatur Confitetur Ingentique miraculo maiestas tua exalatum uirginis spiritum quem adsumpsit per flammam suscepit per columbam [u]t hoc prodigio in caelis uirgo et martyr ascenderet quo in terris filium tuum pater ostenderas Per quem maiestatem tuam laudant angeli atque archangeli non cessant clamare dicentes MISSA IN CONUERSIONE SANCTI PAULI Deus qui beati pauli apostuli dignitatem ubique facis gloriosam Praesta quaesomus ut et doctrina semper ipsius foueamur et meritis. per 144. COLLECTIO SEQUITUR Sanctorum decus remunerator iustorum deus a qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis esa Cui bsacrificium est cor contritumb et oratio purum incensum Tribue nobis per intercessionem beatissimi pauli apostuli sanctificationem cordis feruorem spiritus corporis puritatem ut mortificatis terrenis uitiis immaculatus spiritu et corpore nostro tibi semper laudes hostias referamus quod 145] [COLLECTIO POST NOMINA Deus qui apostulum tuum paulum insolentem contra christiani nominis pietatem caelesti uoce cum terrore perculsum hodierna die uocationis eius mentem cum nomine commutasti Et quem prius persequutorem metuebat eclesia nunc caelestium mandatorum laetatur se habere doctorem quemque ideo foris caecasti ut introrsos uidentem faceres Cuique post tenebras crudelitatis ablatas ad euocandas gentes diuinae legis scientiam contulisti Sed et tertio naufragantem pro efidem quam expugnauerat iam deuotum in elimento liquido fecisti vita[re] discrimen Sic CONVERSIO S. PAULI. nobis quaesomus eius et mutationem et fidem colentibus post caecitatem peccatorum fac te uidere in caelis qui inluminasti paulum in terris et munera praesentia libens accipe quae apostuli tui praecibus tibi fiant accepta 146. COLLECTIO AD PACEM Deus qui iustitiae legis in acordibus credentium digito tuo scribes quique in paulum hodierna die uocationis eius de caelis non atramento sed spiritu tuo uiuo caritatis tuae feruorem ita scribes ut proprium quassandum corpus pro eclesiae tuae tradat membris qui ipsius eclesiae olim contriuerat membra. Sic nobis ipsius interuentu doctoris et fidelis magistri fraternae caritatis sincere consortium dona et de tuae dilectionis quam ille habuit multiplicæ flammam uel unam scintillam dignare largire ut sequamur per dilectionem feruentem magistrum cuius flagrantiam in caritate frequentamus praecepta 147. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere aequum et iustum est nos tibi gratias agire domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui ut ostenderis te omnium cupire indulgere peccatis persequutorem eclesiae tuae ad unum uerbum tuae uocationis lugratus es et statim fecisti nobis ex persequutore doctorem Nam qui alienas epistulas ad destric-tionem eclesiarum acceperat cepit suas ad restaurationem earum scribere et ut seipsum paulum factum ex saulo monstraret Repente harchitectus sapiens fundamentum posuit ut sancta eclesia tua catholica eo aedificante gau-deret a quo fuerat ante uastata Et tantus eius defensor existeret ut omnia supplicia corporis et ipsam caedem corporis non timeret Nam factus est caput eclesiae qui membra eclesiae conquassauerat caput terreni corporis tradidit ut christum caput in suis omnibus membris acciperet per quod etiam suas electionis esse meruit qui eundem dominum nostrum iesum christum filium tuum in sui pectoris habitationem suscepit per quem maiestatem tuam laudant CATHEDRA S. PETRI. MISSA IN CATHEDRA SANCTI PETRI APOSTOLI PRAEFATIO Sollemnitatis praedicandae diem praecipue nobilem in quo fidem praecellenti filius excelsi dei ori petri monstratus est et in coapostulos interrogante de se christo quis esset uere confessus est cum beatus bariona uoce redemtoris fide devote praelatus est ut per hanc petri petram bases eclesiae fixus est Ue[ne]rantes fratres dilectissimi depraecemur ut tam gloriosa laude fidem petri qui pretulit ipse beatitudinis auctur plebem conroboret per dominum nostrum 149. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui hodierna die beatum petrum poste dedisti caput eclesiae cum te ille uere confessus sit et ipse a te digne praelatus sit supplices exoramus ut qui dedisti pastorem ne quid de ouibus perderis ut grex effugiat erroris eius intercessione quem praefecisti saluifices quod ipse praestare 150. POST NOMINA Deum qui beato petro tantam potestatem discipulo contulit ut si ipse legauerit non sit alter qui soluerit et quae in terra soluerit idem caelo soluta sint Praecibus inpleremus ut eductis a tartaro defunctorum spiritibus non praeualeant sepultis infernae portae per crimina quas per apostuli fide uinci credit eclesia per dominum nostrum iesum christum 151. COLLECTIO AD PACEM Clementissime conditor qui tanta caritate succendisti discipulum ut sei de naue iactato ad te celer festinaret pede nudo per pelagus et uidens hanc dilectionem claues ei dans siderum uoces inspice suggerentium ut quicumque ex praecepto iunguntur ad osculum liuore pectoris excluso illuc per gratiam ducantur quae caeli petrus est ianitor praesta saluator mundi CATHEDRA S. PETRI. 152. CONTESTATIO Dignum et iustum est qui diues infinitae clementiae cupioso munere plasmam tuae creaturae in tantum dignaris erigere ut uernaculo limi 'patiaris homine' de terrena conpage claues caeli committeris et ad iudicandas tribus solium excelsae sedis in sublime componeres Testis est dies hodierna beati petri cathedra episcopatus exposita In qua fidei merito reuelationis 'mysterium filium dei confitendo praelatus apostolos' ordinatur In cuius confessione est fundamentum eclesiae nec 'aduersus hanc petram portae inferi praeualent' nec serpens uestigium expraemit nec triumphum mors obtinet Quid uero beato petro diuerso sub tempore accessit laudis et gloriae quae uox quae lingua quis' explecit' Hinc est quod mare tremulum fixo calcat uistigio et inter undas liquidas pendula planta perambulat Hic ad portam speciosam contracti tendit uestigia et tactus petri 'digitos clodus' non indigit baculo Hinc carciratus dum dormitat christus cum ipso peruigilat et retrusus ergastulo foras procedit per angelum Hinc paraliticum erexit decubantem in lectulo ac debilitato uerbo dedit uestigiom Hinc tabitha[m] mulierem reuocauit de funere et uirtute' imperanti' praedare non licuit Hinc tanta fidei dotem' inter apostulos petiit' ut curaret uniuersos languores dum praeterit et caduera uiuerent umbra salubris quae tetegit per christum dominum nostrum cui merito 153. POST SANCTUS Suscipe domine inter angelicae uoces' officium nostrae nostrae quoque seruitutis obsequium per christum 154. POST MYSTERIUM Haec igitur praecepta seruantes sacrosancta munera nostrae salutis offerimus obsecrantes ut immiscere digneris spiritum tuum sanctum supra' haec sollemnia ut fiat nobis legitima eucaristia in tuo filique tui nomine et spiritus sanctus' in transformatione corporis ac sanguinis domini nostri iesu christi unigeniti tui edentibus nobis uitam aeternam regnumque perpetuum conlatura bibituris per ipsum dominum 155. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Diuino magisterio edocti et diuina insti[tu]tione formati audemus dicere PATER NOSTER 156. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera nos aeterna pietas et uera libertas neque sinas ab inimico capi qui a te cupiunt possideri omnipotens [deus] qui uiues 157. BENEDICTIO [a] Supra caelorum agmina sedens toto orbe terrarum pugillo concludens uotiua hoc hodierni dies sollemnia celebraturos peraudi AMEN [b] Ut qui sancti patroni nostri petri tuique apostoli festa colimus per eius intercessionem tibi placiamus AMEN [c] Da sacerdotum regum cunctorumque populorum illa semper in mente ut qui te deum uerum confitentes laudes dicentes inlata nostrorum crimina saluantur AMEN [d] Et quemadmodum nos fecisti de sacro fonte procidere puros ita nos iobeas in eterna repacula cum sanctorum cetibus sociare perpetuos quod ipse praestare digneris qui cum patre ORDO MISSAE IN INITIUM QUADRAGESIMAE 158 Omnipotens sempiterne deus praesta ut quadraginsimale hoc ieiunium solemnem et competentibus inchoemus obsequiis et tibi placitis effectibus celebremus humani generis conditor et redemptor largire propicius et continentiam nostrae restaurationis in tuis depotatatam sincera conuersationem tractemus quod ipse praestare 159. COLLECTIO SEQUITUR. Deus abstinentiae deus castimoniae qui libenter ieiunantium humilitate placaris et humiliantium se praecibus benignus inflecteris Exaudi praeces nostras in hac hodierna die quo quadraginsimale inchoamus ieiunium et diuersarum temptationum quibus gradimur tempestate discussa continentiam nobis a uitiis tuis benignitatis infunde saluator mundi 160. COLLECTIO POST NOMINA Offerentium nominibus recensitis qui deuota altaribus munera humilitatis ieiunio mentis et corporis a domino depraecantur pro merito deuotae sanctificationis obteneant per 161. COLLECTIO AD PACEM Deus continentiae deus caritatis et pacis qui praecibus humiliantium se inflecteris miserere nostri exaudi nos et diuersarum turbinum tempestate remota pacem nobis tuae serenitatis inpertias Quam si peccatorum nostrorum nimietate perdidimus per indulgentiam tuae misericordiae consequamur per dominum nostrum iesum 162. IMMOLATIO MISSE Uere dignum et iustum est aequum et salutare est Nos tibi gratias [agere] domine sancte pater omnipotens aeterne deus per christum dominum nostrum qui est filius tuus unigenitus manens in gloria tua in quo ieiunantium fides alietur spes prouehitur caritas roboratur Ipse est enim panis uiuus et uerus qui de caelo discendit et habitat semper in caelo qui est substantia aeternitatis et esca uirtutis Uerbum enim tuum per quod facta sunt omnia non solum humanarum mentium sed ipsorum quoque cpanis est angelorum Huius panis alimento moyses tuus famulus quadragenta diebus et noctibus legem suscipiens ieiunauit et a carnalibus cybis ut tuae suauitatis capatior esset abstenuit de uerbo tuo uiuens Cuius et dulcidinem uiucbat in spiritu et lucem accipiebat in uultu Unde nec famem corporis sensit et terrenarum est oblitus escarum quia illum et gloriae tuae clarificabat aspectus et influente spiritu dei sermo pascebat Hunc panem domine nobis per hos quadraginta dies in quibus hodie quadraginsimale macerationem abstinentiae inchoantes ingredimur ministrare digneris Quem ut sitiamus indesinenter hortaris Cuius carne a te ipso sanctificata dum pascimur roboramur et sanguine dum hausto sicienter potamus abluemur per christum dominum nostrum per quem 163. POST SANCTUS Benedictus qui uenit in nomine domini deus sci[c]ntiarum dominus qui praestat adinuentiones suas et disponet omnia suauiter qui ascendit super occasum dominus nomen est illi Hic panis uiuus et uerus qui de caelo discendit ut daret·escas esurientium immo et ipse esset esca uiuentium fiat nobis in pane quo corda firmantur ut in uirtute panis huius per hos quadraginta dies sine impedimento carnis et sanguinis ieiunare ualeamus Ipsum panem habentes qui pauperes pascit panibus qui moysi et heliae per quadraginta dies ieiunantibus quadraginsima dedicauit deinde etiam in suo ipse ieiunio eundem nobis numero dierum ieiuni sollemnitate signauit Ut quod ipse dominus in nostro corporis infirmitate pro nobis iugiter in xl diebus explecuit id nos uel minutatim eodem nummero dierum calculo distributa obseruantia uespertinis refectionibus studiamus imitare per qui pridie 164. POS[T] MYSTERIUM Accepta tibi sit domine nostrae deuotionis oblatio quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obteneat per eum 165. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Non acnoscentes domine meritum sed praec[ep]tum quia iobere dignatus es audemus dicere 166. POST ORATIONEM DOMINICAM Adesto domine fidelibus tuis et quos caelestibus institues sacramentis a terenis conserua periculis saluator mundi 167. POST EUCHARISTIA Concide domine quasomus morum nos collectione leuari qui cum haec dona contuleris cuncta nobis utilia non negabis per dominum nostrum iesum christum 168. CONSUMATIO MISSAE Uirtutum caelestium deus qui plura praestas quam petimus aut meremur Tribue quaesomus ut tua nobis misericordia conferatur quod nostrorum non habet fiducia meritorum per dominum nostrum iesum christum 169. BENEDICTIO POPULI IN IN[I]CIUM QUADRAGINSIMAE [a] A D custodiam gregis tui animarum pastor qui dormire nescis inuigila AMEN [b] Et ne noctornis terroribus fatigetur inuisibile eum adtactu sanctifica AMEN [c] Fragilem solida Contritum eleua Inualidumque confirma Pietate alleua Caritate aedifica Castitate munda Sapientia inlumina Miseratione conserua AMEN [d] Proficiat fidei uigilanti amoris tui perseuerantia morum temperantia misericordiae prouidentia actuum disciplina. AMEN [e] Ut per concessa miserationis indulgentia non abicias eum a promissionis tuae magnificentia sed perducas ad ueniam quem hic tibi adoptasti per gratiam AMEN PER DOMINUM MISSA IEIUNII (I). ITEM MISSA IEIUNII [I] Omnipotens sempiterne deus qui nobis in observatione ieiunii et elymosinarum simine posuisti nostrorum remedia concede peccatorum quaesomus nos opere mentis et corporis semper tibi esse deuotus quod ipse praestare 171. COLLECTIO SEQUITUR Deus humane salutis operator da nobis exercere ieiunia congruenter quibus nostrae substantiae sempiterna remidia prouidisti 172. COLLECTIO POST NOMINA Deus qui non tantum nos a carnalibus cybis sed ab ipsius animae noxiis delectationibus praecipes ieiunare Sic nobis quaesomus indulgentiae tuae praebe subsidium ut ieiunando ab inlicitis contagiis ad superna crescamus Et nomina quae recitata sunt in caelesti pagina conscribi praecipias per 173. COLLECTIO AD PACEM Concede nobis omnipotens deus ut per annua quadraginsimalis exercitia sacramenti et ad intellegendum christi proficiamus archanum et affectus eius digna conuersatione sectemur ut sinceram nobis pacem tribuas per dominum nostrum iesum christum 174. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Tibi sanctificare ieiunium quod nos ab inicio saeculi seruare docuisti Magnam enim in hoc munere corporis gratiarum contulisti quod si illa humani generis mater interdictam sibi arborem custodisset et inmortalitatem retenuisset et patriam Sed peccatum matris antique quod inlicita ligni uetitus usurpatione commisit in nostris oramus MISSA IEIUNII (II). absolue ieiuniis et qui de paradiso non abstinendo cecidimus eundem nunc ieiunando redeamus per christum dominum nostrum per quem ITEM ALIA MISSA IEIUNII [II] Deus qui profundo consilio prospiciendo mortalibus sancta instituisti ieiunia quibus corda languentium salubriter curarentur Tu animam nostram corpusque castifica corporis animacque saluator et aeterne felicitatis benigne largitur per cocternum 176. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui ob animarum medillam ieiunii deuotione castigare corpora praecepisti Concide quaesomus ut corda nostra ita pietatis tuae ualcant exercere mandata quatenus ab omnibus semper possimus abstinere peccatis per dominum nostrum iesum 177. COLLECTIO POST NOMINA Defensione tua domine quaesomus adsit humilibus et iugiter protegat in tua mise[ri]cordia confidentes necessariis in quibus indiget humana conditio et inmortalitatis dona praeceniant et offerentium nomina recitata caelesti cyrographo in libro uitae iobeas adscribi per 178. COLLECTIO AD PACEM Uide quaesomus domine infirmitatem nostram et ieiunia adflictione positis celeri nobis pietati succurre ut ad superna crescamus et sinceram nobis tribuas pacem per 179. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est Nos tibi hic et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Et tibi sanctificare ieiunium quod nos ad animarum medilla et castigationum corporum seruare docuisti quia restrictis corporibus animae saginantur et in quo exterior homo noster adfligitur dilatatur interior Memento domine in hoc ieiunio MISSA IEIUNII (III). nostro miserationum tuarum quas peccatoribus pie semper ieiunantibus contulisti ut non solum a cybis sed a peccatis omnibus abstinentes grato tibi ieiunio placeamus in quo non inueniantur uolumtates nostrae a tua uoluntate dissimiles per christum dominum nostrum ante cuius ITEM MISSA IEIUNII [III] Omnipotens sempiterne deus qui sic hominem condedisti ut meliorem temporalibus beneficiis conpetenter instructum ad caelestia dona proueheris Praesta quaesomus ut sicut per inlicitos appetitos de indulta beatitudinis regione decidimus Sic per alimonia tuo munere distributa et transituria sustentetur humanitatis et amissa reparetur aeternitas per 181. COLLECCIO Semper nos domine quaesomus continentiae salutaris erudiat quae et nos ieiunio intentos efficiat puriores et tua nobis dona conciliet per 182. COLLECCIO POST NOMINA Tua nos domine gratia et sanctis exerciat ueneranda ieiuniis et caelestibus misteriis efficiat aptiores et recitata nomina caelesti cyrographo in libro uitae iubeas adscribi per 183. COLLECCIO AD PACEM Praesta nobis omnipotens deus ut quia uitiis et litibus subiacit nostra mortalitas Tua per praesencia ieiunia ieiunia nos medicina purificet per caritatem sincerem per dominum 184. IMMOLACIO Dignum et iustum est Te auctorem et sanctificatorem ieiunii conlaudare per quod nos liberas a nostrorum debetis peccatorum Ergo suscipe clemens ieiunancium praeces atque ut nos a malis omnibus propiciatus eripias iniquitates nostras quibus iuste adfligemur rogamus absolue per christum dominum nostrum MISSA IEIUNII (IV). 185. HORACIO POST SANCTUS IN QUATRAGESIMA Deus rerum omnium. conditur adque creatur, qui hunus. in trinitate. et trinus in. unitate. cognusceris Cuius. mag. nitudenem difficiens est lingua humana. narrare: Quem sene. cessacione. proclamant. angeli sanctus; idio. nus. menime. famoli tue: ore. quidem. indigno non. tres. sanctus sed ter sanctus preconiae uocis. attollemus. ut consono. modolamenum proclamitur. ter repetitur laudacio; Ob hoc piae. tatem tuam climentisseme. domine exoramus obtada. tribuas presumta indulgias ut de. tersa. nube. peccaminum. pura et libera. consciencia tuam meriamur. obolencia conlaudare; saluator ITEM MISSA IEIUNII [IV] Concede quaesomus domine deus noster Ut quod nobis de alimoniis ob macerationem carnis subtrahimus ieiunando uoluntate a te data iocunda conferamus pauperibus largiendo Quia tunc ieiunii obseruatio probabitur fructuosa si et corporis sensibus per continentiam castitatis mens nostra sit purior et conscientiam pietatis fecundet affectus 187. COLLECTIO SEQUITUR DA nobis omnipotens deus ut ieiunando a corporalibus escis spiritu uegitati saciemur rubore et ab[s]tinendo ab alimoniis pariterque dilictis cunctis proficiamur in uirtute hostibus fortiores 188. COLLECTIO POST NOMINA Praesta nobis domine quaesomus tuae auxilium gratiae ut ieiuniis et orationibus conuenienter et deuotae intenti mentis et corporis a uitiorum hostibus liberemur quique ad hoc es ieiunium dare dignatus ut abstinentia et castigatione macerati carnali in fide inueniamur firmi et in operibus efficaces Suscipe ieiunantium praeces cum libatione MISSA IN QUADRAGESIMA (V). praesenti defunctis refrigerium superistibus indulgentiam donans per eam placatus Et nomina quorum sunt distincte uocata figere inscribtione sempiterna digneris 189. COLLECTIO AD PACEM Acceptum tibi sit domine quaesomus hoc sacrificium ieiunii nostri quod expiando nos caritatis donum tuae faciat sinceritate capaces et per eam coniunctos ad promissa sempiterna perducat Cordibusque nostris ieiunii adinuatione intentis per fraterna oscula pura tuae dilectione et proximi puritatem benignus infunde ut a terrenis iurgiis uel lesionibus cum abstinentia quiescentes propinsius caelestia. meditemur 190. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere domine sanctæ pater omnipotens aeterne deus Ut modolum terrenae fragilitatis aspiciens Non in ira tua pro nostra prauitate nos arguas Sed inmensa clementia purifices erudias consoleris Quia cum sine te nihil possumus facire quod tibi sit placitum Tua nobis gratia sola praestabit ut salubre conuersatione uiuamus per christum dominum nostrum per quem maiestatem ITEM MISSA IN QUADRAGESIMA [V] 191. Domine deus qui populis tuis et iuste irasceris et clementer ignoscis Inclina aurem tuam supplecationibus nostris ut qui te in ieiuniorum tuorum obsecratione totis sensibus confitemur non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus per 192. COLLECTIO SEQUITUR Oblata munera superposita altario tuo domine sanctificare dignare et per ea placatus peccata nostra quaesomus in die ieiunii nostri memor humane conditionis absolue Et quicquid eorum retributione meremur auerte per dominum nostrum 193. POST NOMINA Deus bonarum actionum et inspirator et doctor qui luoluptates per inedia[m] ieiunii corporalis restrictas agnitionem tuam nostris cordibus tribues Da nobis fidei spei et caritatis augmentum Ut per sanctificationem ieiunii tuum in nobis sit templum quod praemio fiat aeternum Et nomina quae uocabulorum sunt pro etatibus memorata aeternitatis titulo iobeas præsignari AD PACEM Omnipotens et misericors deus exaudi praeces ieiunantium supplices et misericordiae tuae munus omni cessante fraudolentia propitius inpende ut per coniunctione[m] pacis omne simultane conpraessa securis tibi mentibus seruiamus per 195. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est nos tibi [semper] et ubique gratias agere omnipotens sempiterne deus qui iuste corregis et clementer ignoscis In utrumque miseric[o]r[s] quia nos ea lege disponis ut cohercendo perire non sinas in aeternum et parcendo spacium tribuas corregendi per christum MISSA IN SYMBOLI TRADITIONE PRAEFATIO IN geminas partes diem hunc excolendum conplectitur domine nostrae seruitutis famulatio uel de ieiunio culto sacrato uel de insignibus tuis quae hodie fulserunt mirabilibus quo lazarum reduxisti post tartara cum ad uocem tuam intonantem exiliuit et quadriduani iam fetenti[s] funus uiuificans animasti uel etiam causa miraculis obstupefacta plaudens turba bethania occurrit cum palmis tibi obuiam regi Exaudi nos in hoc geminato seruitutis nostrae obsequio et praesta propitius atque placatus ut animae nostrae quae tumulo sunt peccatorum con- clusae et cicatricum morbida tade corruptae reuiuiscant ex tua interius uisitatione sicut lazari uiscera a tua fuerunt animata uoce saluator 197. COLLECTIO SEQUITUR Bone redemptor noster domine qui mansuetus mansueti animalis aselli terga insedens ad passionem redemptionis nostrae spontaneus adpropinquas cum tibi ramis arboreis certatim sternitur uia et triumphatricibus palmis cum uoce laudis occurritur Quaesomus maiestatem tuam diuinam ut oris nostri confessionem atque corporis in ieiunii humiliationem libens suscipias et fructum nos uiriditatis habere concedas Ut sicut illi in tua fuerunt obuia cum arboreis uirgis egressi Ita nos te redeunte in secundo aduentu cum palmis uicturiae mereamur occurrere laeti saluator mundi 198. COLLECTIO POST NOMINA Ecce domine de te cai[a]phae pontifices uaticinium ignarum sibi ipsi in populis est probatum ut unus occumberes pro gente ne cuncti pariter interirent et tu singulare granum in terra more[re]ris ut seges plurima nasceretur Supplices tibi ipsi qui pro mundi salute es hostia caesus depraecamur ut nobis de te ipsum ueniam dones qui te ipsum obtulisti pro nobis Et hos quos recitatio commemorauit ante sanctum altare qui in pace iam tua ab his sunt uinculis corporeis translati quaesomus domine ut te habeant ereptorem quem per baptissimum meruerunt redemptorem habere Sed et si qui inter hos adstantes qui ad baptismi salutaris sacramenta praeparentur quaesomus domine deus noster ut inbutos in fide instructos in sensu confirmatos in gratia ad percipiendam plenitudinem gratiae tuae spiritus tui munere iobeas praeparare ut sancti lauacri fonte desiderato mereatur renasci quod 199. COLLECTIO AD PACEM Uniuersorum ipse dominator qui conditor creaturae tuae praestanter amabilis et amator cui martha satagit maria pedes abluit cum quo lazarus rediuiuus accumbit tota nympe domus est in amore Annue plebi tuae ita se exercitare per dilectionem ut in te possit unita manere per pacem Ministra in nobis illas lacrimas quas maria de multa dilectione protulit flagrare orationem nostram facito sicut unguentum pisticum sacris plantis infusum mariae flagrauit ut eam pacem consequamur per oscula nostra in alterutrum porrecta quam consequuta est maria sui osculans redemptoris uistigia saluator mundi 200. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est Tibi domine ab omni sexu aetate et sensu dicere laudem in hac die ieiunii et laudes tuae triumphali praeconio quo ab hierosolimis et bethania occurrerunt tibi plurimae populorum cateruae una uoce perstripentes Osianna fili dauid Benedictus qui uenit in nomine domini Tibi enim cum lingua coma seruiuit arborea cum arenosa itenera ramis uiruerunt conposita plebis quoque indumentum tuis plantibus sternitur nudatisque uiris uia uistitur uicturi nouo populus praestat triumphum Surget totus clamor in laude uoces clamantium penetrant templum dicentes Benedictus qui uenit in nomine domini Ecce hierusalem qualiter tibi rex tuus sedens super asinum mansuetus aduenit Adueni ergo rogamus et in medium nostri adsiste et qui nos tunc reparasti per crucem per istum immolatum panem et sanguinem iterum lapsos repara ut te aduenire in nostris cordibus sentientes exeamus obuiam tui et cum supernis illis uirtutibus clamemus dicentes SANCTUS 201. POST SANCTUS Haec est sine fine felicitas haec est beatitudo sine termino Sic deo indesinenter herere ut ipse sit spes ipse sit requies in ipso uigilet negutium in ipso otium conquiescat Sic nobis cybum praebendum uel poculum ut quicquid praefigurauit in misteriis reddat in praemiis per christum dominum nostrum qui pridie 202. POST SECRETA Aspices in caelo uultum tuum pie miserator haec munera quae semper es propinsus ad dona et ipsa contemplatione oblata sanctifices naturali maiestate qui perpetue sanctus es et sancta largiris quod ipse praestare 203. ANTE ORATIONEM DOMINICAM Uenerabilibus informator praeceptis incitati munere pietatis qui mariae flentis lacrimas non spernis lazaro dignanter cognomentum fratris inponis eclesiae sobolis appellas ore gratiae coheredes tibi supplices clamamus et dicimus PATER 204. POST ORATIONEM DOMINICAM Exerce liberator in nobis iuris proprii falcultatem qui lazarum uirtute mariae pietate martha labore remuneras fauorem plebis excitas et patris uoce concina gloriaris omnipotens deus qui in trinitate MISSA IN CAENA DOMINI PRAEFATIO Sacrosanctam fratres dilectissimi hodierna die inchoandae pasche sollemnitatem ac salutiferam dominicae immolationem effigiem in sacrificio spiritali christo offerente transfusam non iam in amaritudinem azimi anque in fermento ueteris malitiae celebrantes sed in nouam et sinceram consparsionem immaculatas sacris altaribus hostias offerentes omnipotentem deum per unigenitum filium suum dominum nostrum iesum christum depraecemur qui haec in sacri corporis et sanguinis sui oblatione benedicere et sanctificare dignatus est Ita offerentium famulorum suorum munera oblata benedicat et per inlustratione[m] spiritus sancti deferentibus nuntiis odor suauitatis ascendat per dominum nostrum iesum christum filium 206. COLLECTIO SEQUITUR Deus sanctificationum et dominus caelestium uirtutum exaudi praeces nostras et benedictam hanc plebem domini nostri iesu christi a redemtam sanguine de sede sancta inaccessibilis clarita[ti]s exaudi per coaeternum 207. POST NOMINA Diuersis oblationibus sacris altaribus una tamen fidei deuotione conlatis mutuae inuicem sollicitudinis uota promamus a domini pietate poscentes ut corda omnium offerentum ad ostiam rationabilis et conplacitae sibi sanctificationis emundet et quiescentium animas in sinu abrahae collocare dignetur et in parte primae resurrectionis admittat per dominum nostrum 208. COLLECTIO AD PACEM Deus qui asumptum hominem euicturus ad caelos inter praecipua mandatorum tuorum patribus tnostris apostulis reliquisti Tribue nobis famulis tuis sectatoribus corundem per exter[ior]is hominis osculum interioris hominis pacem quod ipse 209. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est per iesum christum filium tuum dominum nostrum qui suorum pedes discipolorum lenteo praecintus abluit et humilitatis exemplum transiturus eisdem de mundo reliquid magister quippe uerissimus factis informat quos monitis salutaribus frequenter instruxerat Sed quidni mirum si praecinxit se lenteo qui formam serui accipiens habitu est inuentus ut homo Aut quidni mirum si misit aquam in peluem ut lauaret pedes discipulorum qui in terra sanguinem fudit ut inmunditiam delueret peccatorum Ille itaque lenteo quo erat praecintus pedes quos lauerat tersit qui carnem qua erat indutus euangelistarum uestigia confirmauit Lauit ergo pedes discipulorum dominus quorum autem pedes extrinsecus abluebat ipsorum animas indulgentiae hysopo intrinsecus expiabat O admirabile sacramentum grande misterium Turbatur petrus cernens exemplum tantae humilitatis in regem tantae maiestatis tremiscit pauens humanitas quia ad eius uestigia sese inclinare dignatur diunitas Sed nisi deus ad hominem humiliatus inclinaretur ad deum homo erectus numquam leuaretur ex tunc enim homo uiuentium terras coepit adpetere ex quo deus in regione mortalium humanitatis est dignatus lumen ostendere ante cuius 210. POST SANCTUS Uere sanctus et iustus es domine uere magnus et pius es qui filium tuum dominum nostrum iesum christum nobis lumen ad terras ex summa caeli arce misisti captiuorum corporum redemptorem Ipse enim qui 211. POST SECRETA Agnus dei qui tollis peccata mundi Respice in nos et miserere nobis Factus nobis ipse hostia qui sacerdos ipse praemium qui redemptor a malis omnibus quos redemisti custodi saluator 212. ANTE ORATIONEM DOMINICAM. Uiui panis alimenta et sacri sanguinis dona sumpturi dominica praece mentis et corda firmemus Agnoscat altissimus filii sui uoce[m] et uerba christi ad aures paternas concordis populi clamor adtollat et dicat PATER 213. POST ORATIONEM DOMINICAM Libera domine libera nos ab omni malo et a fortissimis aduersariis diabulo et morte ea quae cunctis fortior est uirtutis et dexterae tuae protectione defende 214. POST COMMUNIONEM Concede nobis omnipotens deus ut sicut temporali caena tuae passionis reficimur ita saciare mereamur aeterna INCIPIUNT ORATIONES IN BIDUANA Da nobis domine perpetuae benedictionis munus accipere pro quibus unigenitus tuus sputis inlitus palmas accepit et colaphos qui tecum 65 216. ORATIO NUNC AD SEXTAM Respice domine super hanc familiam tuam propitius pro qua dominus noster iesus christus non dubitauit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum per eum 217. ORATIO NUNC AD NONAM Deus qui pro redemptione nostra accepisti sanguinem iesu christi Solue operam diabuli et omnes laqueos disrumpe peccati ut creaturam regenerationis nulla pulluant contagia uetustatis per 218. ORATIO SEQUITUR Deus a quo et iudas reatus sui proditor poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit Concide nobis pie petitionis effectum Ut sicut in passione sua dominus noster iesus christus diuersa utrisque intulit suspendia meritorum Ita a nobis ablato uetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiator per dominum nostrum iesum 219. ITEM ORATIONES IN BIDUANA DIE SABBATI AD SEXTAM Deum omnipotentem patrem et filium et spiritum sanctum uniuersitatis unum creatorem in hac magna magni matutina sabbati dominici scilicet corporis requiei fratres karissimi suppliciter dipraecamur ut qui adam de profundis infernalis limi misericorditer eripuit nos eius filius de luto faecis huius cui inhaesimus sola misericordia tantum clamantes cruat Clamamus namque et oramus aNe urguat super nos inferni puteus os suum Eruti de luto peccati ne infigamur per dominum 220. COLLECCIO SEQUITUR Domine christe iesu deus pie exaudi nos Et praesta praecamur quae corde rogamus Et hoc rogamus ut tibi placiamus Tibi hereamus sine fine Ut semper tibi gracias agamus quia domine redimisti nos in aeternam uitam de aeterna morte Qui discendisti in lacum ut ex inferis uinctus educeris discende nunc quoque praecamur uisceribus tuae pietatis ut ex uinculis peccatorum quibus unusquisque constringitur nos absoluas saluator UESPERA PASCHAE Domini graciam per aquam et spiritum renati Et per multiplicem paternae dileccionis prouisionem innumeris laqueis abstracti huius diuinae dignacionis auctorem dominum aincensu uespertinae praecis sacrificio Et in caelesti patina per spiritum erecto Et igne illo quem ipse in nobis accendi desiderat sollempniter assato praecariis affectibus fratres karissimi dipraecimor ut totius uitae crimina et cotidiane erroris maculas et humanae fragilitatis debita in anni septimanae dierum quadraginta ac sepulti corporis sui sabbato nobis concedat Nos quoque in numero ueri israhelis aegypto egredi faciat et inimicis percussis in unam eclesiam catholicę domum pacis domini celebrantis agni immaculati sanguine corporum nostrorum postibus aspersis in istius noctis uenerabilis sollempnitatem uastatura mundum morte defendat orantibus nobis per dominum 222. COLLECCIO SEQUITUR Christe iesu in uespera mundi uespertino sacrificio per crucem effectu dignare nos noua corpori tuo fore sepulchra saluator PRAEFACIO AD INICIO NOCTIS SANCTAE PASCHAE — 223 Auctorem lucis principem luminis inspectorem cordis credencium redemptorem fratres dilectissimi cunctis confessionibus ueneremur ut uergente die uoces rugitus exaudiat Et superuenientem caliginem noctis luminis sui splendore inlustret Ne sit in nobis ulla temptandi uexandique occasio tenebrarum Sit noster defensor qui est uerae lucis indultor ut semper simus in lumine eius qui christum dominum nostrum gloriamur auctorem per Merovingian script. 224. ORACIO SEQUITUR Rege nos domine per alternas temporum uices Et conserua nos per dispares dierum ac noctium successiones Ut adiuti sanctorum tuorum praecibus qui diem hunc per munus misericordiae tuae duximus Noctem quoque istam placitam tibi animarum et corporum puritatem ducamus per resurgentem a mortuis dominum nostrum iesum christum filium tuum BENEDICCIO CERAE BEATI AUGUSTINI EPISCOPI QUAM ADHUC DIACONUS CUM ESSET EDIDET ET CAECINIT Exultet iam angelica turba caelorum Exultent diuina mysteria Et pro tanti regis uicturia tuba intonet salutaris Gaudeat se tantis illius inradiata fulgoribus Et aeterni regni splendore lustrata totius urbis se senciat amisse caliginem Laetetur et mater eclesia tanti luminis adornata fulgore et magnis populorum uocibus haec aula resultet Quapropter adstantibus uobis fratres karissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem Una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam inuocate Ut qui me non meis meritis intra sacerdotum numero dignatus est adgregare Luminis sui gracia infundente caerei huius laudem implere praecipiat per resurgentem filium suum UESPERA PASCHAE Dignum et iustum est Uere quia dignum et iustum est inuisibilem deum omnipotentem patrem filiumque eius unigenitum dominum nostrum iesum christum toto cordis ac mentis affectu et uocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri adae debitum soluit et ueteris piacoli caucionem pio cruore detersit Haec sunt enim festa paschalium in quibus uerus ille agnus occiditur eiusque sanguis postibus consecratur in qua primum patres nostros filios israhel educens de aegypto rubrum mare sicco uestigio transire fecisti Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae inluminacione purgauit Haec nox est quae hodie per uniuersum mundum in christo credentes a uiciis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddit graciae sociat sanctitate Haec nox est in qua distructis uinculis mortis christus ab inferis uictor ascendit Nihil enini nasci profuit nisi redimi profuisset O mira circa nos tuae pietatis dignacio O instimabilis dileccio caritatis ut seruum redimeris filium tradidisti O certe necessarium adae peccatum quod christi morte deletum est O filex culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem O beata nox quae sola meruit scire tempus et hora[m] in qua christus ab inferis resurrexit Haec nox est de qua scriptum est Et nox ut dies inluminabitur Et nox inluminacio mea in diliciis meis Huius igitur sanctificacio noctis Fugat scelera Culpas leuat Reddit innocenciam lapsis Et maestis laeticiam Fugat odia Concordia parat Et curuat imperia In huius igitur noctis gracia suscipe sancte pater incensi huius sacrificium uespertinum quod tibi in hac caerei oblacione sollempni per ministrorum tuorum manus de operibus apum sacrosancta reddit eclesia Sed iam columnae huius praeconia nouimus quam in honore dei rutilans ignis accendit Qui licet diuisus in partes mutuati luminis detrimenta non nouit Alitur liquantibus caeris quam in substancia praeciosae huius lampadis apis mater eduxit Apis ceteris quae subiecta sunt homini animantibus antecellit Cum sit minima corporis paruitate ingentis animos angusto uersat in pectore Uiribus inbecilla sed fortis ingenio Haec exflorata temporum uicem cum caniciem proinosa hiberna posuerint Et glacialem senio uerni temporis moderata deterserit Statim prodeundi ad laborem cura succedit Disperseque per agros libratim paulolum pinnibus cruoribus suspensis insedunt partem ore legere flosculos oneratis uictualibus suis ad castra remeant Ibique aliae inaestimabili arte cellolas tenaci glutino instruunt Aliae liquencia mella stipant Aliae uertunt flores in caera Aliae ore natus fingunt Aliae collectis e foliis nectar includunt O uere beata et mirabilis apis cuius nec sexum masculi uiolant faetus non quassant nec filii distruunt castitatem Sicut sancta concepit uirgo maria Uirgo peperit et uirgo permansit O uere beata nox quae expoliauit aegyptios ditauit hebreos Nox in qua terrenis caelestia iunguntur Oramus te domine ut caereus iste in honore nominis tui consecratus ad noctis huius caliginem distruendam indeficiens perseueret in odorem suauitatis acceptus supernis luminaribus misceatur Flammas eius lucifer matutinus inueniat ille inquam lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus inluxit Praecamur ergo domine ut nos famulos et famulas tuas omnem clerum et deuotissimum populum una cum patre nostro beatissimo uiro illo quietem temporum concessa in his paschalibus gaudiis conseruare digneris per resurgentem a mortuis dominum nostrum filium tuum 226. COLLECCIO POST BENEDICCIONE CERE Sancte domine omnipotens deus qui ad nostram contemplacionem tenebrarum haec in mundi huius obscuro luminaria emicare iussisti Praesta ut dum ad illum aeternitatis diem et unigeniti tui properamus occursum ad hanc interim quam tenebris praeparasti lucernam dum nox ista transcurritur sine peccatorum offendiculo ambulemus per resurgentem 227. COLLECCIO POST HYMNUM CAERE Deus templum ignis aeterni deus uere lucis habitaculum deus sedis perpetuae claritatis Uota tibi domine sollempnia diei consummacionis et noctis inchoacionis celebrantes ac luminibus altaris tui incensis temporarium lumen offerentes ut famulis et famulabus tuis uerum ac perenne lumen largiaris oramus per resurgentem ORATIONES PASCHALES DUODECIM CUM TOTIDEM COLLECTIONIBUS ORACIO PRO GRACIARUM ACCIONE PRAEFACIO Expectatum fratres karissimi et desideratum nobis paschae diem adepti gracias agamus omnipotenti deo patri quod nos in hanc eandem diem per filium suum dominum nostrum iesum christum quem pro nobis hostiam dedit in salutem aeternam uocauit Ob hoc fideli graciarum actione laudemus benedicamus honorificemus benedictum et beatum nomen dei patris in filio filique in patre et spiritu sancto in saecula saeculorum 229. ORACIO SEQUITUR Sancte domine omnipotens pater exaudi tuere ac sanctificare plebem tuam praemonitam signo crucis Baptismate purificatam Crismate delibutam quos ad celebrandam praesentis sollemnitatis beatitudinem congregasti uniuersisque noticiam tui participacionem sancti spiritus propicius infunde per ORACIO PRO EXSULIBUS — 230. PREFACIO Unianimes et unius corporis in spiritu dei patris omnipotentis domini misericordiam dipraecimor pro fratribus et sororibus nostris Captiuitatibus elongatis Carceribus detentis metallis deputatis Ut eis dominus adiutor protector et consolator existat Neque deesse sibi reputet eos qui fideli in se innocencia perseuerant 231. ORACIO SEQUITUR Tribue domine relegatis patriam uinctis absolucionem captiuis libertatem Ut plebs tua et in hoc saeculo et in futuro misericordie tuae munere liberetur per ORACIO PRO SACERDOTIBUS — 232. PREFACIO In sanctorum sancta admissi et altaris caelestis sacerdocii aeterni participes effecti dei patris omnipotentis misericordiam dipraecimor ut sacerdotes suos ac ministros donis repleat spiritalium graciarum 233. ORACIO SEQUITUR Domine deus uirtutum iustifica et sanctifica pastores et prepositos ouium tuarum Ut aduersarius noster diabulus fide eorum et sanctitate superatus contingere dominicum gregem ac uiolare non audeat per resurgentem ORACIO PRO UIRGINIBUS — PRAEFACIO Incorruptae aeternitatis deum et inuiolabilis naturae dominum unianimiter dipraecimor Orantes pro fratribus nostris qui gloriosam uirginitatem corpore ac mente uouerunt uti eos usque ad consummacionem propositi sui misericordiae spiritus prosequatur per 235. ORACIO SEQUITUR Respice domine uirginessacras et spadones uoluntarius id est praeciosas eclesiae margaritas ut corpora eorum ac spiritum inlaesa castitatis consciencia pari exaestimatione custodiant per resurgentem ORACIO PRO AELYMOSINAS FACIENTIBUS — PRAEFACIO Sanctum ac benedictum retribucionis deum unianimis fratres dilectissimi oracione dipraecimor obsecrantes pro fratribus et sororibus nostris quorum ministerio atque sumptu inopiam non senciunt qui in eclesia sunt indigentes Ut isdem dominus spiritalis diuicias communicet qui fidelium animarum inopiae saecularis substanciae participant facultatem per resurgentem 237. ORACIO SEQUITUR Pis seruorum tuorum praecibus annue misericors domine ut quicumque praeceptorum caelestium memores pauperibus tuis que sunt necessaria subministrant incorruptibili et caelesti gloria 'miseracionis tuae et' misericordie coronentur per ORACIO PRO PEREGRINANTIBUS — PRAEFACIO Caelestium et terrestrium et infernorum dominum deum patrem omnipotentem fratres dilectissimi dipraecimor obsecrantes uti fratres nostros ac sorores quicumque peregrinacionum necessitatibus subiacent omnipotens deus auxilio suo comes adiutor reducat ac protegat per 239. COLLECCIO SEQUITUR Restitue domine peregrinis desideratum patriae solum ut contemplacionem misericordiae tuae dum ad praesens agunt beneficiis tuis gracias aciues esse sanctorum ac tui domestici concupiscant presta per resurgentem ORACIO PRO INFIRMIS — PRAEFACIO Uniuersae salutis deum et uniuersae uirtutis dominum dipraecimor pro fratribus et sororibus nostris qui secundum carnem diuersis aegretudinum generibus insultantur ut his dominus caeleste medicinae suae munus indulgeat per 241. ORACIO SEQUITUR Domine cui uiuificare mortuos facile est Restitue aegrotantibus pristinae sanitati ne terreni medicaminis remedia desiderent quicumque medillam caelestis misericordiae tuae diprecantur per resurgentem ORACIO PRO PAENITENTIBUS — 242. [PRAEFACIO Confitentes bonitatis ac misericordiae deum qui pec catorum mauult paenitenciam quam mortem Communicatis praecibus ac fletibus pro fratribus ac sororibus nostris domini misericordiam dipraecimor uti eos peccati sui crimina confitentes a bonitatis suae uenia non repellat per 243. ORACIO SEQUITUR Rex gloriae qui non uis mortem peccatoris sed ut conuertatur et uiuat Da nobis peccatorum labe pollutis paenitenciam simul ut flere cum flentibus et dolentibus et cum gaudentibus gaudire possimus per resurgentem ORACIO PRO UNITATE — PRAEFACIO Unum deum patrem ex quo omnia sunt et unum dominum nostrum iesum christum per quem omnia fratres karissimi dipraecimor ut unitatem eclesiae suae concordi congregacionis nostrae uoluntatem confirmet per resurgentem filium suum 245. COLLECCIO SEQUITUR Omnipotens domine qui es adeus bonitatis et totius consolacionis te supplices dipraecamur ut hereticus et infidelis a perpetuis gehennae ignibus manifestacione tuae ueritatis eripias quoniam uis hominis hominis saluos fieri et ad agnicione[m] ueritatis uenire per ORACIO PRO PACE REGUM — 246. PREFACIO Dominum dominancium et regem regnancium fratres karissimi oracione unianimes diprecimor ut nobis populo suo pacem regum tribuere dignetur ut mitigatis corum mentibus requies nobis congregacionis istius perseueret per 247. COLLECCIO SEQUITUR Carnis spirituum totius sator cunctorumque regnorum mundialium indultor Da regum culmine religi[o]nis prosperitatem et pacis ut nobis regno tuo caelesti in terris adhuc positis liberius liceat deseruire per resurgentem ORACIO PRO SPIRITIBUS PAUSANCIUM — 248. PRAEFACIO Deum iudicem uniuersitatis deum caelestium et terrestrium et infernorum fratres dilectissimi dipraecimor pro spiritibus carorum nostrorum qui nos in dominica pace praecesserunt ut eos dominus in requiem collocare et in parte primae resurreccionis resuscitet per 249. ORACIO SEQUITUR Iesu christe uita et resurreccio nostra dona consacerdotibus et caris nostris qui in tua pace requiuerunt exoptatae mansionis refrigerium et si qui ex his daemonum fraude decepti errorum se multis maculis polluerunt Tu domine qui solus potens es peccata eorum concede ut quos dampnacionis suae participes diabulus gloriabatur effectus esse per misericordiam tuam socius tuae beatitudinis ingemiscat saluator ORACIO PRO CATICUMINIS PRAEFACIO Praecem spei fratrum nostrorum karissimi unianimes adiuumus uti dominus omnipotens ad fontem eos beatae regeneracionis suae euntes omnis misericordiae suae auxilio spiritus prosequatur 251. COLLECCIO SEQUITUR. Creator omnium domine et fons aquae uiuae per lauacrum baptismi peccata eorum dele quibus iam donasti resurreccionis fidem ut mortem huius saeculi non timeant Reple eos spiritu sancto ut aformari in illis christuma ac uiuire glorientur per Domine dignare benedicere huius infancia famulo tuo illo quoniam nec condicionem quicquam nec aetate depellitur dicente dilectissimo filio tuo dominum nostrum Nolite prohibere infantes uenire ad me Hic enim domine antequam bonum aut malum sciant crucis tuae siggella signentur et quae indiget dietatem ad sacris nominis tui baptismum percipere mereantur per dominum 75 253. ITEM COLLECCIO Accipe signaculum christi Suscipe uerba diuina Inluminare uerbum domini quia hodie confessus es a christo per dominum 254. ITEM COLLECCIO Signo te in nomine patris et filii et spiritus sancti ut sis christianus Oculos ut uideas claritatem dei Aures ut audias uocem domini Nares ut odoris suauitatem christi Conuersus ut confitearis patrem et filium et spiritum sanctum Cor ut credas trinitatem inseparabilem pax tecum per iesum christum dominum nostrum qui cum patre et filio et spiritu sancto uiuit COLLECCIO AD FONTES BENEDICENDOS — PRAEFACIO Stantes fratres karissimi super ripam uitrigi fontes nouos homines adduc eis de terra litori mercatores sua commercia singuli nauigantes pulsent mare nouo non uirga sed cruce non tactu sed sensu non baculo sed sacramentum Locus quidem paruus sed gracia plenus Bene gubernatus est spiritus sanctus Oremus ergo dominum et deum nostrum ut sanctificet hunc fontem ut omnes qui discenderint in hanc fontem faciat eis lauacrum beatissimi regeneracionis in remissione omnium peccatorum per dominum 256. COLLECCIO SEQUITUR Deus qui iordanin fontem pro animarum salutem sanctificasti discendat super aquas his angelus benediccionis tuq Ut quibus perfusi famuli tui accipiant remissionem peccatorum ac arenati ex aqua et spiritu sancto deuoti tibi seruiant in aeternum per dominum 257. CONTESTACIO Dignum et iustum est domine sancte pater omnipotens aeterne deus iniciatur sanctorum crismatum pater et noui per unicum filium tuum dominum et deum nostrum indetur sacramenti qui portantibus aquis spiritum tuum sanctum ante diuiciae mundi largires qui bethsaidas aquas angelum medicante procuras qui iordanis alueum christo filio tuo dignante sanctificas Respice domine super has aquas qui praeparatae sunt ad delenda hominum peccata angelum pietatis tuae his sacris fontibus adesse dignare uite prioris abluat et paruum habitaculum sanctificet tui procurans ut regenerandorum uiscera aeterna floriscat et uere baptismatis nouitas reparetur Benedic domine deus noster hanc creaturam aque et discendat super eam uirtus tua desuper infunde spiritum tuum sanctum paraclytum angelum ueritatis Sanctifica domine huius latecis undas sicut sanctificasti fluenta iordanis ut qui in hanc fontem discenderint in nomine patris et filii et spiritus sancti et peccatorum ueniam et sancti spiritus infusionem consequi mereantur per dominum nostrum iesum christum qui est benedictus aput patrem et spiritum sanctum per omnia saecula saeculorum DEINDE FACIS CRUCE[M] DE CRISMA ET DICIS Exorcizo te creatura aquae Exorcizo te omnes exercitus diabuli Omnes potestas aduersariae Omnes umbra daemonum Exorcizo te in nomine domini nostri iesu christi nazarei qui incarnatus est in maria uirgine cui omnia subiecit pater in caelo et in terra Time et treme tu et omnis malicia tua Da locum spiritum sanctum ut omnis qui discenderint in hanc fontem fiat eis lauacrum baptismi regeneracionis in remissione omnium peccatorum per dominum nostrum iesum christum qui uenturus est bin sedem maiestatis patris suib cum sanctis angelis suis iudicare te inimice et saeculum per ignem in saecula saeculorum 77 Deinde insufflas aqua[m] per tres uices et mittis crisma in modum crucis et dicis Infusio crismae salutaris domini nostri iesu christi ut fiat fons aque salientis cunctis discendentibus in ea in uitam aeternam amen Dum baptizas interrogas ei et dicis Baptizo te illum in nomine patris et filii et spiritus sancti in remissionem peccatorum ut habeas uitam aeternam amen Dum crisma eum tangis dicis 261. Perungo te crisma sanctitatis Tonicam inmortalitatis qua[m] dominus noster iesus christus traditam a patre primus accepit ut eam integram et inlibatam perferas ante tribunal christi et uiuas in saecula saeculorum Dum pedis eius lauas dicis Ego tibi lauo pedis sicut dominus noster iesus christus fecit discipulis suis Tu facias hospitibus et peregrinis ut habeas uitam aeternam Dum uestimentum ei inponis dicis Accipe uestem candidam quam immaculatam perferas ante tribunal domini nostri iesu christi amen, 264. COLLECCIO Oremus fratres karissimi dominum et deum nostrum pro aufetis suis quo modo baptizati sunt ut cum in maiestate sua saluator aduenerit cuius regenerauit ex aqua et spiritu sancto faciat eos ex aeternitate uestire salutem per dominum 265. ITEM ALIA Baptizatis et in christo coronatis quos dominus noster a crisma petentibus regeneracione donare dignatus est praecamur omnipotens deus ut baptismum quod acceperunt immaculatum ipsum perferant usque in finem per dominum MISSA IN UIGILIIS SANCTAE PASCHAE PRAEFACIO Sacrosanctae noctis istius gracia tenebris saecularibus liberati et ad iusticiae atque lucis caelestis graciam promissam electi omnipotentis dei patris infatigabilem bonitatem per christum filium eius fratres dilectissimi dipraecimor ut eclesiam suam sanctam catholicam defusam per orbem terrarum quam sibi amantissimi filii sui passione et gloriosissimo sanguine conquesiuit iuge maiestatis suae proteccione custodiat atque contra omnes mundi insidias tutam defensamque concedat ac præstet. ei tempora tranquilla in perpetuum per resurgentem 267. COLLECCIO Redimisti nos domine deus per lauacrum regeneracionis et sanguinem crucis. ut illa caro quae prius in adam mortalis fuerat effecta per passionem maiestatis tuae rursum reuocaretur in caelum saluator 268. POST NOMINA O Remus pro his qui offerunt munera domino deo nostro sacrosancta spiritalia pro se et pro caris suis et pro spiritibus carorum suorum in commemoracione sanctorum martyrum ut dominus deus noster præces illorum clementer exaudire dignetur per resurgentem AD PACEM Conple domine uota supplecum exaudi gem[it]us peccatorum osculetur nos ab osculo oris sui pacis magister et conditor ut in nobis hoc recipientibus holocaustum pacem quam speramus habeamus per 270. IMMOLACIO Dignum et iustum est aequum et iustum est Nos tibi hic et ubique gracias agere Tibi laudes dicere et hostias immolare et confiteri misericordias tuas domine sancte pater omnipotens aeterne deus aquoniam magnus es tu et faciens mirabilia Tu es deus solus Tu fecisti caelos in intellectu Tu formasti terram super aquas Tu fecisti luminaria magna solem in potestatem diei lunam et stillas in potestate[m] noctis Tu fecisti nos et non ipsi nos opera manuum tuarum non omittas Tuus est dies et tua est nox in die enim mandasti misericordiam tuam et in nocte declarasti quam hodiernis uigiliis in luminis huius festiuitate celebramus Haec est enim nox salutarium conscia sacramentorum nox in qua ueniam peccatoribus praestas de ueteribus hominibus nouos effecis de senibus effectis maturos reddes infantes quos in nouam creaturam renatos de sacro fonte producis Hac nocte in aeternum diem renascentes populi pro creantur regni caelestis atria reserantur et beata lege conmerciis diuinis humana mutantur Haec est enim nox illa quae facta est in diliciis in qua maxime dilectasti nos domine in factura tua Nox in qua inferna patuerunt nox in qua absolutus est adam nox in qua inuenta est dragma quae perierat Nox in qua boni pastoris humeris reportata est oues perdita nox in qua diabulus occubuit et insol iusticiae christus exortus est et solutis inferni nexibus claustrisque perfractis multa sanctorum corpora de sepulchris erumpencia intrauerunt in sanctam ciuitatem O uere beata nox quae sola meruit scire tempus et hora[m] qua christus resurrexit de qua iam in psalmo fuerat prophetatum Quia nox ut dies inluminabitur Nox in qua exorta est resurreccio in aeternum Te enim omnipotens deus creaturarum caelestium multitudo et innumerabilis angelorum chori sine cessacione proclamant dicentes sanctus 271. POST SANCTUS Tuo iussu domine condita sunt uniuersa in caelo et in terra in mari et in omnibus abysis Tibi patriarchae prophetae apostuli martyres confessores atque omnes sancti gratias agunt quod et nos facientes has hostias spiritales et sincera libamina ut libens exaudias dipraecamur Te oramus uti hoc sacrificium tua benediccione benedicas et spiritus sancti tui rore perfundas ut sit omnibus legitima eucharistia per christum dominum nostrum qui pridie 272. COLLECCIO AD PANIS FRACCIONUM Respice ad hanc oblacionem omnipotens deus quam tibi offerimus in honorem nominis tui pro salute regum et exercitu eorum et omnium circumadstancium Et praesta ut qui ex ea sumpserint accipiant sanitatem mentis integritatem corporis tutellam salutis intellectum sensus christi securitatem spei corroboracionem fidei aeternitatem spiritus sancti praesta per eum qui tecum uiuit et regnat MISSA PRIMA DIE SANCTUM PASCHAE 273. COLLECCIO POST PROPHETIA Summeomnipotensdeus qui acornumsalutisnostrae in crucis tuae mysterium extulisti ut nos in domo dauid pueri tuia regali fastigio sublimaris in quo etiam trifario titulo trinitatis nobis unitas manifestata clariscens ostenditur Saluator nempe in hominem Sacerdos quippe in crismate Rex scilicet secundum carnem ex genere Praeces nostras tuae supplices prosternimus maiestati ut quos in tuo nomine bper lauacrum regeneracionesb consecrare dignatus es prestis etiam in csanctitate et iusticia tibi domino seruientesc unanimitatem fidei per infusionem spiritus tui sancti inuiolabiliter custodire ac per duiam pacis liberis gressibus properantes caelestia regna conscendere per resurgentem 274. POST PRĒCEM Deus qui euulsis supersticionum spinis in eclesia tua plantaria fidei alta radice posuisti exaudi praecem familiae tuae respice de caelo et uide et uisita uineam istam et praesta ut te inrigante fructum accipiat in uber-tate quae te plantantem incrementum accipit in germine per resurgentem 275. APOLOGIA SACERDOTES Ate tuae inmensitatis conspectum et ante tuae ineffabilitatis oculos o maiestas mirabilis silicet ante tuos sanctos uultus magne deus et maxime pietatis et potestatis omnipotens pater quamlibet non sine debita reuerencia attamen nulla officii dignitate uilis admodum praecator accedo et reus conscienciae testis adsisto quidne rogabo quod non mercor Atne pie non sine dei pace dictum sit quod peccati magis est accusator qui pro peccatis debuit esse interuentor Accuso ergo me tibi et non excuso et coram testibus confiteor iniusticiam meam tibi domino deo meo Confiteor inquam confiteor sub testibus iniusticiam impietatis meae ut remittas impietatem peccati mei Confiteor quod nisi remittas recte me punias Habes me confitentem reum sed scio nisi uerbis non emendantem uerbis enim placo operibus offendo Culpam sencio emendacionem differo Subueni ergo Subueni pietas ineffabilis ignusce ignusce mihi trinitas mirabilis Parce parce parce supplico deitas placabilis Exaudi exaudi exaudi me rogo his uerbis illius filii tui clamantem Pater aeterne deus peccaui in caelo et coram te iam non sum dignus uocari filius tu[u]s fac me ut unum de mercinnariis tuis. Et nunc pater misericors unicum misericordiae tuae portum christo fauente peto ut quod per me uiliscit per illum acceptum ferre digneris qui in trinitate tecum uiuit et regnat 276. PRAEFACIO MISSAE Epectatum fratres karissimi et desideratum nobis atque uniuerso generi humano salutarem pasche diem adepti concordi ac religiosa praece omnipotenti deo gracias agamus poscentes eius misericordiam in hac resurreccionis domini nostri iesu christi filii sui ut tribuat temporum quietem regum pagabilitatem iudicum mansuetudinem G hostium infirmitatem corporum salubritatem aeris temperiem anni benignitatem fructuum cupiam scismatum paenitenciam gencium uocacionem et conuentum eclesiasticae pacifica[m] et pura[m] congregacione[m] paracliti sui sanctificacione conlustret Deuotum ac dicatum sibi uirginalem pudorem et continenciae propositum gloriosum atque beatum in omnibus custodiat Uiduarum laboriosam continenciam sua miseracione confoueat Orfanis opem pietatis paternae inpertiat per resurgentem a mortuis dominum nostrum 277. COLLECCIO SEQUITUR Deus omnipotens exaudi populum tuum hac die ad gloriam resurreccionis domini nostri iesu christi filii tui in tuo nomine congregatum et maiestatem tuam suppliciter exorantem dirige ex praesentem festiuitatem in laeticia[m] sempiternam atque ex hac hodierne sollempnitates exultacione ad gaudia incorrupta transmitte per resurgentem 278. POST NOMINA Suscipe quaesomus domine hostiam placaciones et laudes et has oblaciones famulorum famularumque tuarum quas tibi offerimus hodie in resurreccione domini nostri iesu christi secundum carnem placatus adsume Tribue etiam per intercessione[m] sanctorum tuorum caris nostris qui in christo dormierunt refrigerium in regione uiuorum per 279. AD PACEM Annue quaesomus domine supplicibus tuis ut haec nostrae seruitutis oblacio in diem resurreccionis domini nostri iesu christi et salutem nobis conferat et pacem per resurgentem 280. CONTESTACIO Dignum et iustum est aequum et salutare est Nos tibi hic et ubique semper gracias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Sed in hac die resurreccionis domini nostri iesu christi filii tui gratulacio maior exultat in cordibus nostris Hic est enim dies in quo nobis exorta est perpetuae causa laeticiae hic est dies resurrectiones humanae et uitae natalis aeterne hic est dies in quo a saciati sumus mane l misericordiam tuam l quo nobis ille benedictus qui uenit in nomine domini deus noster inluxit nobis Hic enim dominus noster iesus christus filius tuus 2 adimplens prophetias temporum 3 præstitutis duisitauit nos post biduum die tercia resurrexit Hic est enim dies tanti muneris benediccione signatus qui hodierna festiuitate gaudentibus in toto orbe mortalibus frequentatur quia omnium mors perimpta est in cruce christi et in resurreccione eius omnium uita surrexit Et nunc domine sancte pater omnipotens aeterne deus supplicis dipraecamur uti hanc oblacionem benedicire et sanctificare digneris per christum dominum nostrum 4 281. POST SANCTUS Haec te uox domine mystica luce comitatur quae cum in supernis 6 dominicae perennitatem laudes 6 exerceat celebracionem tanti nominis inuexit et terris ut huiusmodi personas Si homines tacerent saxa clamarente Uiderunt te inferi deus Uiderunt et timuerunt a uoce tonitrui tuig dicentes Absorta est mors in uicturia 7 tua Ubi est mors aculeos tuosh adtonita paulolum miserorum stetere supplicia nec habuerunt tormenta cruciatum et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit quia natura terribilium tenebrarum praesencia tui fulgoris habita iam tunc timuit iudicari i Exultauerunt sancti in gloria laetantes in cubilibus suisi quod auctore[m] promissae sibi lucis agnoscerent quorum tu domine stipatus agminibus et tibi tantum noti 8 splendore perfusus sacrificia per te instituta sanctifica non inuitantes 9 merito sed sanctificantes exemplo ut cunctis rite perfectis saluatore nostro ab inferis iam reuerso et mors se intellegat uictam et uitam 11 reuocatam 12 per christum dominum nostrum qui pridie quam pateretur 13 PASCHALIS SECUNDA ET TERTIA FERIA. MISSA MATUTINALIS PER TOTAM PASCHAM Deus qui credentes in te populus graciae tuae largitate multiplicas respice propicius ad electionem tuam ut qui sacro baptismate sunt renati regni caelestis mereantur introitum per dominum 283. COLLECCIO Famuli tui domine qui ad tuam sunt graciam uocati tuo indesinenter protegantur auxilio ut qui diuino sunt baptismo regenerati numquam a tui regni potencia possint euelli per 284. POST NOMINA Adesto domine supplicacionibus nostris et oblaciones famulorum ac famularum tuarum quas tibi offerimus placidus ac benignus adsume per AD PACEM Concide quaesomus omnipotens deus ut festa paschalia quae deuocione colimus moribus exsequamur per 286. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est quia uerus ille agnus qui pro nobis est immolatus qui mortem nostram moriendo distruxit et uitam nostram resurgendo reparauit iesus christus dominus noster cui merito omnes angeli ITEM MISSA PASCHALIS TERCIA FERIA Deus qui omnes in christo renatos agenus regium et sacerdotale esse fecisti da nobis uelle et posse quod praecepis ut populo ad aeternitatem uocato una sit fides mencium et pietas accionum per 288. COLLECCIO Omnipotens sempiterne deus per quem nobis redemcio praestatur et adopcio Respice in opera pietatis PASCHALIS QUARTA FERIA. tuae et quae dignatus es conferre conserua ut in christo renatis aeterna tribuatur hereditas et uera libertas per 289. POST NOMINA Suscipe domine munera nomine tuo oblata qua[e] in filii tui resurrectione triumplantes in gloria uniuersalis eius adquisita sanguine offert eclesia per 290. AD PACEM Omnipotens sempiterne deus qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti Erige a[d] te corda credencium Ut omnes in christo renati ex aqua et spiritu sancto regnum caelorum ingr :di mereantur per 291. IMMOLACIO Dignum et iustum est nos tibi gracias agere omnipotens sempiterne deus per iesum christum ; 7b filium tuum dominum nostrum per quem humanum genus unuificans pascha etiam per moysen et aaron famulos tuos agni immolacione iussisti celebrari Consequentibus temporibus usque ad aduentum domini nostri iesu christi qui asicut agnus ad uictimam ductus est Ea[n]dem consuetudinem in memoriam obseruare praecepisti Ipse est agnus immaculatus qui prioris populi prima pascha in aegypto fuerat immolatus Ipse est aries in uerticem montis excelsi de ueprae prolatus sacrificio distinatus Ipse est uitulus saginatus qui in tabernaculo patris nostri abrahę propter hospites est uictimatus Cujus passionem et resurreccionem celebramus Cuius et aduentum speramus Et ideo cum angelis et archangelis clamamus dicentes ITEM MISSA PASCHALIS QUARTA FERIA Deus qui populum tuum sacrum iordane flumine transacto terram tuae fecisti repromissionis intrare Concede quaesomus ut et nos quoque maiestatis tuę releuato mysterio diuina semper beneficia senciamus per PASCHALIS QUINTA FERIA. 293. COLLECCIO Annue nobis quaesomus domine ut quemadmodum mysteria resurreccionis domini nostri iesu christi sollempnia colimus ita et in aduentu eius gaudire cum sanctis omnibus mereamur per 294. POST NOMINA Auditis nominibus offerentum debita cum ueneracione beatissimorum apostulorum et martyrum omniumque sanctorum commemoracione decursa et offerentum et pausancium commemoremus nomina ut aeternalibus indita pagines sanctorum coetibus adgregentur per 295. AD PACEM Deus per cuius os prolatum est quod pacem omnibus dares et pacis statuta relinqueris infunde in cordibus nostris pacis studium et piae uoluntatis affectum ut uiciorum omnium labe purgati pacem quam labiis ore prosequimur immaculatis cordibus teneamus per 296. CONTESTACIO Dignum et iustum est nos tibi semper laudes et gracias agere omnipotens sempiterne deus per iesum christum filium tuum dominum nostrum aqui sicut oues ad occisionem pro nobis ductus est et ut agnus coram tondentem se sine uoce sic non aperuit os suuma Hic enim est bagnus dei unigenitus filius tuos qui tollit peccatum mundib qui se pro nobis offerendo non desinit nosque aput te perpetua aduocacione defendit quia numquam moritur immolatus sed semper uiuit occisus cpascha enim nostrum immolatus est christus ut iam non in fermento ueteri neque in carnalium sanguine uictimarum sed in azimis sinceritatis et corporis ueritatisc immolemus per christum dominum nostrum ITEM MISSA PASCHALIS QUINTA FERIA Deus qui sollempnitatem paschali caelestia mundo remedia benignus operaris annue festiuitatis huius dona prosequere ut per observanciam temporalem ad uitam nobis proficiat sempiternam per PASCHALIS SEXTA FERIA. 298. COLLECCIO Deus qui et libertatis nostre auctor es et salutis Exaudi supplicancium uoces atque eos quos sanguinis tui effusione redimisti praesta ut per te uiuere et perpetua in te facias incolomitate gaudire saluator 299. POST NOMINA Auditis nominibus offerentum aeternitatis dominum dipraecimor ut in nobis uel timor eius uel cordis puritas uel aceritas quae casum non habet inmobilis perseuerit Quia haec est salutaris oblacio haec uera haec pinguis hostia ista sunt pura libamina quae et pro nobis et pro requie defunctorum contritis et humiliatis cordibus offeruntur per 300. AD PACEM Tribue domine ut ita aput uniuersos redempcioni[s] tuae famulos infracte caritatis exundet affectus ut nihil odiorum interpellacio praeualeat adpetitus sed testimonium osculi quod per perfeccione mansurae pacis inpenditur nulla deinceps simultatis fraude frustretur saluator 301. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est unianimes et concordes omnipotentem deum profusius dipraecare cum unico filio eius domino iesu christo saluatore nostro qui eclesiam suam secunda liberauit a morte quando sanguis ipsius effusus est super cruce per ipsum te rogamus omnipotens deus ut eclesiam tuam augeas in fide custodias in spe protegas in caritate et sacrificia nostra libens suscipere digneris cum gloria et honore et ideo cum angelis et archangelis te laudamus dicentes ITEM MISSA PASCHALIS SEXTA FERIA Deus qui ad aeternam uitam in christi resurrectione nos reparas da nobis caelestia sapere et a terrenis cupiditatibus abstinere per PASCHALIS SEXTA FERIA. 303. COLLECCIO Deus gloriae acui conplacuit in unigenitu tuo omnem plenitudinem habitaria omnes bprincipatus et potestatesb exuere catque in eo reconciliare omnia in quo dcondediras uniuersa Aspice festiuas subditae congregacionis excubias Accipe praeces paschalis supplicacionibus uotiuas et qui dedisti nobis dominicæ resurrectionis temporum reuolucione uictoria da nobis ipsius festiuitatis operum sanctificatione laeticiam per 304. POST NOMINA DA misericors deus ut in resurrectione domini nostri iesu christi percipiamus ueraciter porcionem per 305. AD PACEM Deus qui populum tuum tuae fecisti redempcionis participem Concede nobis quaesomus ut 3de resurreccionis dominicae in perpetuo gratulemus per 306. IMMOLACIO Dignum et iustum est Nos tibi gracias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus per iesum christum filium tuum dominum nostrum quem pro nobis omnibus tradi hostiam uoluisti O mira circa nos pietatis tuæ dignacio O ineffabilis dileccio caritatis ut seruum redemeris filium tradidisti O certe necessarium adae peccatum quod christi morte deletum est O filex culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem Numquam enim quanta circa nos pietatis tuae dileccio esset cognusceremus nisi ex morte unici et coæterni fili tui domini ac dei nostri iesu christi probaremus Uicit malicia[m] diabuli pietatis tuae dignacio quia eubi habundauit peccatum superhabundauit et graciae Sed plus nobis tua misericordia reddedit quam inuidus inimicus abstulerat Ille paradysum inuidit tu caelos donasti ille mortem temporalem intulit tu uitam perpetuam tribuisti propterea profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat 89 sed et supernae concinnunt potestates hymnum gloriae tuae sine fine dicentes MISSA DIE SABBATO OCTAUA PASCHAE Conserua domine familiam tuam quos ex aqua et spiritu sancto propicius redimisti ut ueterem hominem cum suis actibus expoliantes in ipsius conuersacione uiuamus ad cuius substanciam per haec paschalia dierum octauarum tuae resurrectionis mysteria transtulisti per 308. COLLECCIO Fac omnipotens et misericors deus ut quod octauarum dierum resurrectionis tuae paschalibus celebramus officiis fructiferum nobis omni tempore senciamus saluator 309. POST NOMINA Deus misericordiae sempiterne qui in ipso paschalis feste recursum fidem sacrate tibi plebis accendis auge graciam quam dedisti ut digna omnes intellegencia conprehendant quo labacrum abluti quo spiritu regenerati quo sanguine sunt redempti per 310. AD PACEM Deus qui per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum deui[c]ta morte reserasti deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire per resurgentem 311. CONTESTACIO Dignum et iustum est necessarium et salutare est Ut te dominum ac deum totis uisceribus humana condicio ueneretor Rex mirabilis christe cuius condamnacione tartareis uinculis absoluta credencium turba libertatis insignia gratulatur qui uere ut aleo de tribu iuda mundo ostensus animarum deuoratorem extinctum leonem diabulum omnes terra laetatur permittes te clauorum nexibus alligatum ad stipitem crucis tereri ut non sit parua quem impius quondam expauiscat potencia Ad cuius uocem emitten[ti]s spiritum terra tremuit caelum expauit dies fugit sol obscuratus est astra abscondentes radios suos simul omnia migrauerunt cuius discensu confractis portis lugit infernum quo resurgente laetantur angeli exultat terra cum habitatoribus suis in quo triumpho conspicitur comitacio illa prophetico ore promissa a Ero mors tua o inferne ubi est ergo uicturia tua Nec enim ab alio poterat nisi a uita mors deuorari qui discensu suo eos qui tenebantur a morte superis reddedit resurgendo ut eius resurreccio uiuorum uel mortuorum testimonio formaretur Unde sancte pater omnipotens aeterne deus per iesum christum filium tuum dominum nostrum Gloria tibi semper qui in te et ex te et tecum semper est per quem te laudant MISSA CLAUSUM PASCHAE PRAEFACIO Deum qui pro ruina totius mundi unicum filium suum adsumptam ex carne uirginis uiri hominis formam mittere dignatus est fratres karissimi suppliciter exoremus ut sicut in hac resurrectiones eiusdem nos a morte perpetua cum illo resuscitauit ita pietatis suae dono ab omnibus nos inimici tutans insidiis inlaesos faciat in matris eclesiæ gremio resedere et conscienciae integritate de regeneracione gaudentes aeterne primitiuorum eclesiae quemadmodum deuocione ad praesens ita et remuneracione adsociet in aeternum et haec munera plebis suae benedicere dignetur saluator 313. COLLECCIO Deus totius claritatis conditor et moderator quem caelestia mirantur et terrena pauitant inferna tremiscunt cui angelorum turmae et archangelorum exercitus militant non uti mundum expugnes quem ipse fecisti sed ut subruas mundi peccata quem diabulus adinuenit quia ita dignatus es diligere hunc mundum ut unigenitum tuum traderis pro nostra salute Cuius cruce redempti sumus morte uiuificati passione saluati resurrectione glorificati Per ipsum itaque te supplices inuocamus ut huic familiae tuae in omnibus adesse digneris sicut adfuisti patribus nostris sperantibus in tua misericordia sic et his omnibus adesse dignare ut sit in sensibus eorum timor deuocionis tuae in corde fides in opere iusticia in actu pietas in lingua ueritas in moribus disciplina Ut digne ricteque inmortalitatis sibi praemium consequi mereantur per 91 314. POST NOMINA Concide quaesomus omnipotens deus ut qui resurrectionis dominicae sollempnia colimus per innouacione[m] tui spiritus a morte animae resurgamus per 315. AD PACEM Exaudi nos domine sancte pater omnipotens deus et his oblacionibus praecibusque susceptis praesenciæ tuae uirtutis intersere ut quod singuli ad maiestatis tuae obtulerent honorem cunctis proficiat ad salutem per resurgentem 316. IMMOLACIO Dignum et iustum est necessarium et salutare est Nos tibi gracias agere omnipotens deus licet gloriae tuae mortalium membra non congruant redempcionis nostre perferre praeconia dum hominum genus mancipatum morte infernorum sedibus tenebrarum uincola restringerent spiritali uerbum per quod in principio omnia fuerant constituta Discendit in mariam quae dum partum suum uirgo miratur inclusum hominem ededit deum Quae tamen tuum esse summe omnipotens deus antequam nasceretur cognouerat quippe quae sciebat mundi esse principium His namque crucem spontanea uoluntate propter redemcionem humani generis de inimico tyranno triumphaturus ascendit et relicto paulisper corporis templo inferorum claustra confringens pristinæ ut ante fuerat uitae restituit Nec sufficerat solum hominem emendasse peccatum sed per ablucionem caelestem renatus rediuiuo ac nouo natiuitatis genere remeans ad originem suam nos ad caelestia regna perduxit O consilium diuinae prouidenciae O inaeestimandum reparacionis auxilium per uirginem nobis gloriosa uita restituetur quae per ligni inoboedienciam credebatur extincta per aquam mundi peccata deluuntur per quam ante senserat mundus ipse naufragium Tibi ergo summe genitor pura deuocione immaculatum munus offerimus et eleuacione manuum nostrarum iuxta filii tui iesu christi disposicione[m] pium sacrificium celebramus per christum dominum nostrum MISSA IN INUENTIONE SANCTAE CRUCIS PRAEFACIO Gloriemur in crucem domini nostri iesu christia fratres karissimi et tota mentis exultacione laetemur et huius diei festiuitatem cum grande reuerencia et spiritali gaudio celebremus in qua cruce ipse dominus noster et saluator pro nostra salute pependit et diabulum triumphauit Per hanc ergo crucem male concupiscenciae adpetitum quod dulcido arbores inlexit amaritudo fellis coercuit et gulae desiderium quod suauitas pomi decepit aceti asperitas refrenauit saluator 318. COLLECCIO Dona nobis omnipotens pater per mysterium crucis unigeniti tui et uenenum serpentes antique quo fidelis nitetur propinare per illud medicamentum quod christi manauit latere possit a fidelium pectoribus expurgari quosque transgressio praecepti de paradyso expulit confessio nominis christi in paradyso reformit saluator 319. POST NOMINA Domine iesu christe qui in patibulo cruce suspensus patrem ex formam serui quam susciperas but quid te dereliquerit adclamasti et ut persecutoribus ueniam tribuerit postulasti Tuam supplices inploramus clemenciam et quod tunc pro susceptae carnis humilitate a patre expetere uidebaris nunc cum eodem conexa semper diuinitatis potestate consistens praestare digneris saluator AD PACEM Deus qui eclesiam tuam catholicam quam tuo sancto sanguine redimisti numquam derelinquis nobisque indignis in eadem concurrentibus criminum indulgenciam placatus concedas et qui latronis tecum in cruce pendentes confessionem iustificare dignatus es Quaesomus ut omnium in te credencium fidem augeas multiplices et solita pietate pacem quam custodire iussisti inlibatam in nos conseruare digneris saluator S. JOHANNES AP. ET EVAN. 321. CONTESTACIO Dignum et iustum est omnipotens deus tibi sacrificiorum uota persoluere Te in laudes praeconio indesinenter adtollere hac de utriusque ad illius scilicet habitatores paradysi et istius redemtores humanigeneris exempla proponere Ille quidem prior sed iste melior Ille terrenus iste caelestis Ille de limo factus iste uerbo conceptus Tunc diabulo suadente eua decepitur Nunc angelo nunciante maria clarificatur Tunc per inuidia[m] serpentes homo qui fuerat creatus peremetur Nunc per misericordiam redimentes homo qui perierat liberatur Tunc homo mandatum non custodiendo de paradyso pellitur Nunc latro christum dominum confitendo paradyso meretur Unde supplices rogamus clementissime pater per inclyte crucis innarrabili sacramento et per domini nostri iesu christifilii tui admirabilem regnum ut hodiernum de diem in quo cruces eius festiuitatem celebramus nos omnes cum laeticia spiritali et modesta exultacione peragere Et inter caelestium uirtutum laudes humilitates nostre uoces suscipias multiplici confessione ita dicentes sanctus MISSA SANCTI IOHANNIS APOSTOLI ET EUANGELISTAE Omnipotens sempiterne deus qui huius dici festiuitatem fecisti ad laeticiam beati iohannis euangeliste da eclesiae tuae et amare quod crededit et praedicare quod docuit per dominum nostrum iesum christum filium tuum 323. COLLECCIO Deus qui per os beati iohannis euangelistae uerbi tui arcana reserasti praesta quaesomus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intellegenciae conpetenti erudicione capiamus per 324. POST NOMINA Praesta omnipotens deus ut uerbum caro factum quod beatus iohannis euangelista predicauit per intercessionis suae praesidium habitet semper in nobis per PRIMA DIES IN ROGATIONIBUS. — AD PACEM Pacem tuam domine de caelo da nobis et posside nos ut non hereat in uisceribus nostris fraudolentus osculos proditores sed pax illa quam tuis reliquisti discipulis semper inlibata permaneat in cordibus nostris per 326. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est aequum et salutare est Nos tibi omnipotens deus gracias agere beati iohannis apostuli tui et euangeliste natalicia uenerantes qui domini nostri iesu christi filii tui uocacione suscepta Terrenum respuit patrem ut possit inuenire caelestem Retia saeculi quibus implecabatur abiecit ut aeternitatis dona mente libera sectaretur Natantem in fluctibus nauem reliquit ut eclesiasticae gubernacionis tra[n]quillitate consisterit A piscium capcione cessauit ut animas mundanis gurgitibus inmersas calamo doctrinae salutaris abstraheret Distetit pelagi profunda rimari secretorum scrutator redditur diuinorum eo usque procedens ut et in caene mysticae sacrosanctae conuiuo ipsius recumberet pectoris saluatoris et cum in cruce dominus constitutus uicarium sui magistri uirginis filius subrogaret et ain principio uerbum quod deus erat apud deuma ipse prae ceteris ostenderet praedicando per christum dominum nostrum MISSA PRIMA DIE IN ROGATIONIBUS IN ieiunio hoc afflicti corpore et corde contriti frequentamus ad te praeces clementissime deus ut cum abstinencia corporale abstinencia nobis uiciorum donetur ut restricto corpore ab epulis tu qui es refeccio uera in nostris cordibus oriaris per COLLECCIO Gracias tibi agimus domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui nos post transgressionem ieiuni uetita contingendo ad continenciam salutis reparasti per christum Te in hoc ieiunium supplices ac prouoluti rogamus ut donis nobis rectam a uiciis mentem et bspiritu principali qui est SECUNDA DIES IN ROGATIONIBUS. mortificacionis amator nos conroboris ut post actum ieiunium ad aeterne refeccionis nos pascua perducas per 329. POST NOMINA Tua sunt domine alimonia quibus in cotidiano uictu ad sust[ent]acionem reficimur tuaque ieiunia quibus carnem a lubrica uoluptate te praecipiente restringimus tu ad consolacionem nostram uicissitudines temporum disposuisti ut tempus edendi corpora nostra refeccio[ne] subria aleret et ieiunandi tempus ea in iusticiam tibi placitam faciret macerata hanc hostiam ob ieiunio triduanae maceracionis a nobis oblatam sanctificans dignanter adsume et praesta placatus ut sopita dilectacione corporea mens ab iniquitatibus pariter conquiescat per 330. AD PACEM Refeccio tua domine restrictis corporibus in spiritu contribulato gustatur et ideo prostrati ieiunii paenitencia supplices exoramus misericordia sola petentes quod opere non meremur ut senciamus in spiritu dilectionis tuae pabulo suauem quod corda nostra ab epulis uacancia ad proximi dilectionem succendat per 331. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est Te in obseruacione ieiunii quaerere qui es panis uerus et uiuus de caelo discendens Te itaque humiliatis ieiunio corporibus mente famulantes deuota per hoc sacrificii immolacione rogamus ut humiliacionem ieiunii huius quam pro nostris reatibus in hac triduana obseruacione persoluimus ita intueares placatus ut a delictis ieiunantes absoluas quos incontinencia uorarum in prauitatis transgressione inmersit per christum dominum ITEM MISSA SECUNDA DIE IN ROGATIONIBUS Deus cuius exemplo ieiunium datum est post gustum prohibicionis per inoboedienciam ligni ingressum Tibi domine corda nostra in ieiunii maceracione subiecta per inlustracionem tuae inspiracionis sanctifica et de caelesSECUNDA DIES IN ROGATIONIBUS. tibus sedibus tuis nos in lutu fęcis ac squalore ieiunii substratus intuens in uirtutum successibus releua per 333. COLLECCIO Omnipotens sempiterne deus mundentur quaesomus uiscera nostra a cunctis carnis delictis ieiunii adtenuacione confecta et in ipsius ieiunii humilitate prostratis non ualeat carnis infirmitas dominari quia tu institutor subrietatis si uis potes nostri cicius miserire ut spiritalia cogitemus et concupiscencias carnis te adiuuante uincamur per 334. POST NOMINA Deus qui mentis puritatem adprobas non ieiunium a cybis solummodo gloriam humanam captantem dignare oculos cordis nostri in hoc ieiunio ita inluminare introrsus ut tibi in his quae homines nesciunt in occulto a uiciis ieiunio pleceamus quia doni tui est hoc ipsud quod a cybis abstenemus sit muneris tui ut a peccatis etiam cum ieiunio emundemur et desiderabile fonte ubertatis ita haec munera ymbrem sancti spiritus perfunde ut a ieiunantibus percepta cuncta uicia mundent et uirtutes inserant morum per 335. AD PACEM IN ieiuni humilitate substratis omnipotens sempiterne deus absterge omnem labe[m] peccati ut mundata nostri cordis arcana cum abstinencia cyborum iurgiorum etiam inquietudines exclusas dileccio tua et proximis nostris in cordibus pura succrescat per 336. CONTESTACIO Uere dignum et iustum est te tota cordis contricione in ieiunio omnipotens sempiterne deus per christum dominum nostrum qui nos mysteriorum tuorum secretis informans pacificum nemus ore columbę gestatum noe oculis ostendens nobis de uirente arbore crucis gloriosum signum expressit quem columbę species in christi decorauit honore cunctis colendum spiritus sanctificacione demonstrans Cuius animalis innocencia esse similis TERTIA DIES IN ROGATIONIBUS. praeoptantes ab eoque sanctificari spiritu cuius ipse sumpsit in speciem exorantes in hoc ieiunio triduana humiliacione instituto inuictum hoc signum cum plebium cuneis praeferentes atque maiestatem tuam psallencii modolacione laudantes petimus omnipotens deus ut accipias cuncta plebis uota quaeque quoquo rito tibi reddit subiecta et ita eos in hoc ieiunio sanctifices ut a cunctis mereantur exui peccatis per christum dominum MISSA TERCIA DIE IN ROGATIONIBUS Deus quem nullus mortalium sensus usus carnis inlecebra pregrauatus nisi a te ieiunii expiacione fuerit inlustratus agnuscit pelle de cordibus nostris cum abstinencia turba[m] uiciorum de ingluuiae saturitate gignencium ut pura tibi seruiat etiam post exactum ieiunium quam tu propicius donaueris deucio nouitatis per 338. COLLECCIO Iam in triduani ieiunii fine conclusa sinceritatem tuam domine dipraecamur in uisceribus nostris maceracione ieiunii adflictis aduenire et ut de atria tua sancta exaudias peccatores in squalore miseriarum iacentes i rogamus ut des nobis fontem graciarum tuarum et pandas iter quo post ieiunium escarum carnalium itur ad refeccionem pascuae sempiternam per 339. POST NOMINA Ieiunancium domine quaesomus supplecum uota propicius intuere et munera praesencia sanctificans per percepcionem earum occulta cordis nostri remedia tuae clarifica pietatis ut opera carnalia nec fluxa non teneant quos institutor ieiunii christus reparauit redemptor per 340. AD PACEM Deus qui intemperanciam saturitatis tuae abstinenciae dedicacione superasti et puritatem castimoniae ut cognuscaris dedisti Serenus nos tuo uultu circumspice et ieiunantibus pacem proximi et tua largiaris quam ad patrem ascendens nobis reliquisti sectandam per 341. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est satisque est dignum Te solum a ieiunantibus querere qui es magister abstinenciae et continenciae remunerator aeterne quique a ieiunantibus fidele tantum corde exposant abstergis omnem maculam quam saturitas contrahit indecens hoc itaque sanctum ieiunium in leuiticis apicibus per famulum tuum moysen euidencius declarasti in quo iussisti ut humiliaremus animas nostras ne exterminarimur sicut esu[s] gule deditus populus exterminatur quod etiam nobis unigenitus tuus ita sanctificauit implendo et ut regnum perdetum per ieiunium panderet et peccatis ueniam daret et ideo quae instituisti ieiunia suscipe libens per ea nos a reatibus cunctis absoluens per christum dominum nostrum 342. POST SANCTUS PER TOTAS TRES MISSAS DICIS Hanc igitur oblacionem familiae tuae tibi adstantes quorum tibi fides cognita est et nota deuoccio quam tibi offerunt pro deuocione animorum suorum pro quorum tibi placitis desideriis supplecamus memor esse dignare domine sancte pater aeterne deus in diebus ieiuniorum ipsorum ut a cunctis eos peccatis abstergas et residuum temporis quo eis alimoniorum percepcio concedetur ita eos conseruare digneris ut subriam uitam habentes non inuoluantur peccatorum laqueis ab epulis excitatis per christum dominum nostrum quam oblacionem tu deus in omnibus quaesomus benedictam ascriptam et reliqua COLLECCIONES IN ROGACIONIBUS PER DIUERSA LOCA SANCTORUM — 343. IN SANCTO PETRO NUNC Deus refugium pauperum Spes humilium Salusque miserorum interueniente pro nobis beatissimo fundatorem eclesiae tuae petro supplicaciones supplecum tuorum in die triduani huius ieiunii clementer exaudi et tranquillitatem a uiciis pariter et hostibus nostris concede temporibus ut quos iusticia flagellorum tuorum iuste facire potest esse adflictos habundancia misericordiae tuae ipso beato petro obtinente faciat consolatus per 344. COLLECCIO Omnipotens sempiterne deus qui beato petro apostulo conlatis clauibus regni caelestis animas legandi 99 atque soluendi pontificium tradedisti Exaudi propicius praeces nostras in die ieiunii huius et intercessione eius quaesomus ut a peccatorum nostrorum nexibus liberemur per 345. COLLECCIO IN SANCTO PAULO Uide domine quaesomus infirmitatem nostram et in diebus ieiuniorum istorum quos trina consecraccio trino numero facit extensos interueniente beato apostulo tuo paulo celere nobis pietate succurre ut quos iusticia correpis misericordia consoleris per 346. ITEM COLLECCIO Exaudi domine quaesomus gemitum nostrum in diebus ieiuniorum trino numero trinitate sacratorum et intercedente beato paulo magistro nostro atque doctore quaesomus ne aput te plus ualeat offensio delinquencium quam miseracio tua semper indulta fletibus supplecancium per 347. ORACIO IN SANCTO STEPHANO Praesta quaesomus omnipotens et misericors deus ut fragilitati nostre adflictę in diebus istorum ieiuniorum magnificus leuita ac beatus stephanus auxilium interuencionis exhibeat qui imitator dominicae passionis et pietatis primus in cruore martyrii enituit et semper sit perfectus suffra[ga]tur atque te concedente prumptus adiutor per 348. ITEM COLLECCIO Praeces nostras in hoc ieiunio protentas quaesomus domine beati leuitae et martyris tui stephani prosequatur oracio et ut adsit nobis adflictis misericordia tua eius pręcibus adiuuemur per 349. ORACIO IN SANCTO MARTINO Porrege dexteram tuam quaesomus domine plebi tuę in die ieiuniorum suorum misericordiam postulanti et intercedente beato martino terrores imminentes declinemus et solacia uitę inmortalitatis accipiamus et sempiterna gaudia conpraehendamus per 350. ITEM ALIA Deus auctor ieiunii institutor abstinenciae qui ieiunii forma[m] conpectens submouisti ingluuiem saturitatis ut in nobis castimoniae subrietas regnaret Respiere domine propicius super hos supplices tuos ieiunio triduanæ abstinenciae uacantes et intercedente summo uiro beato martino graciam tuam benediccionis tuae nobis omnibus ab eo exoratus infunde ut sicut hoc ieiunium ad cultus tui timore[m] constitutum uincit ingluuiem gulae ita inluminacio tua in sensibus nostris superet omnem nostrorum fomitem uiciorum per 351. ORACIO IN SANCTO GREGORIO Omnipotens sempiterne deus ieiuni de tuis etiam donis saciati uel qualibet maceracione confecti maiestatem tuam supplices exoramus ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris in die hac ieiunii intercedente summo antestete nostro et diuinorum mysteriorum capacem gregorio ad ueram lucem quae christus est nos facias peruenire 352. COLLECCIO Omnipotens sempiterne deus cuius iussu caro a uoluptatibus ieiunii maceracione restringitur et satorem suum caro nostra per subrietatem restricta cognuscit per intercessionem summi apostolici patris nostri gregorii in hoc ieiunio tribue cunctis immaculatum in te credentibus exercere cultum ut etiam si ieiunantibus uicia succedunt et deserunt uirtutes tua erga eos pater omnipotens custodia perseueret per MISSA IN ASCENSIONE DOMINI Deus qui eclesiam tuam euangelicę exortaciones doctrinę aquae sursum sunt iubes sapere et ad eam se altitudinem ad quam saluator mundi conscendit erigere da supplicibus tuis subsequi intellectum quod multi uiderunt conspectum ut in secundo mediatoris aduentu ditentur donis qui tuis crediderunt promissis per 101 COLLECCIO Praesta nobis omnipotens et misericors deus ut sicut humani generis saluatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummacionem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus senciamus per 355. POST NOMINA Sacrificium domine pro filii tui in caelis hodie ascensione deferimus praesta quaesomus ut ad tuam gloriam per ipsum his commerciis uenerandis surgamus per 356. AD PACEM Deus qui dudum subsellia dietatis ascendis obseruare nos pacem euangelica auctoritate non desinis docere da nobis placidus pacem tuam ut dum discordiae prona refugimus caeli ardua consequamur per 357. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est per christum dominum nostrum qui mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificacionem nostram. Ascendit super omnis caelos et exaltatus throno gloriæ tuae sedetque ad dexteram tuam promissum sanctum spiritum in filios adopcionis effudit Unde laetantes inter baltaria tua domine uirtutum hostias tibi laudes offerimus cum angelis et archangelis per christum dominum MISSA IN DIE SANCTO PENTECOSTEN Deus inluminacio et uita credencium cuius munerum ineffabilis magnitudo hodiernae festiuitatis testimonio celebratur Da populis tuis capire intellectu quod dicere miraculo ut adopcio quam in eos spiritus sanctus aduocauit nihil in dileccione tepidum nihil habeat in confessione diuersum per 359. COLLECCIO Mentes nostras quaesomus domine paraclytus spiritus qui de te procidet inluminet et ad omne opus bonum perducat sicut nobis promisit filius ueritatis per SS. FERREOLUS ET FERRUCIO. 360. POST NOMINA Munera nostra quaesomus domine sancti spiritus tui dignacione sacrentur per que a peccatis omnibus adopciones tui filii renascamur per 361. AD PACEM Domine sancte pater omnipotens aeterne deus cuius spiritu totum corpus eclesiae multiplicatur et regitur Conserua in nouam familiae tuae progeniem sanctificacionis graciam quam dedisti Ut corpore et mente renouati puram tibi animam cum securitatem pacis et purum pectus semper exhibeant per 362. IMMOLACIO Uere dignum et iustum est nos tibi semper hic et ubique graci[as] agere et gloriari in operibus tuis domine sancte pater omnipotens aeterne deus in hoc precipue die in quo sacratissimum pascha quinquaginta dierum mysteriis tegitur et per sua uestigia recursantibus dierum spaciis colleguntur et dispersio linguarum quae in confusione facta fuerat per spiritum sanctum adunatur Hodie enim de caelis repente sonum audientes apostuli unius fidei symbulum exceperunt et linguis uariis euangelii tui gloriam gentibus tradiderunt per christum dominum nostrum MISSA SANCTORUM FERREOLI ET FERRUCIONIS 363. [PRAEFACIO Dominum deum nostrum fratres karissimi supplices exoremus qui sanctis martyribus suis ferreolo et ferrucione quaedam tribuit futurorum premia gaudiorum in ipsa presencium condicionem certaminum dum perire extinguibilem sui amoris ardorem intellegunt suauitatem uitae damnis adquirere et mortem moriendo calcare quibus dum praeteruolans hic dies perurgencium poenarum aceruitate concluditur aditus aeterne lucis aperitur Det nobis famulis suis ut sicut illos nulla tormenSS. FERREOLUS ET FERRUCIO. torum genera corpore licet deserente fregerunt Ita nos nulle mundi huius inlecebrae a suae praeposito seruitutis perniciosa securitate deflectant Ut uirtutem fidei nostrae diuinus ille suae caritatis accendat et omnia in nobis corpora alium uiciorum fundamenta consumat per 364. COLLECCIO Deus cuius amore piissimi confessores et martyris tui ferreoli et ferrucionis cruore adserunt et morte confirmant qui dum tibi tam libenter sumptum a te uite munus inpendunt neminem non pro uitae mori testantur Concide ut fidem quam cordibus nostris proprio inscribtam sanguine reliquerunt uitae meritis excolamus Et quod in eis admiramur imitemur quod colimus diligamus quod laude prosequimur conuersacione sectimur per 365. POST NOMINA Recensitis nominibus fratrum carorumque nostrorum oremus dominicam misericordiam ut in medio hierusalem in congregacione sanctorum haec nomina sibi faciat ab angelo sanctificacionis in beatitudinem aeterni gaudii recensiri Sacrificiumque hoc nostrum sicut in praeformacionem melchisedech in uirtute sanctificet Praeces quoque offerencium in hac oblacionem propiciatus exaudiat Commemoracionem beatissimorum martyrum ferreoli et ferrucionis omniumque sanctorum ut eorum praecibus adiuti non solum uiuentibus praesidia uerum etiam defunctis caris nostris requiem obtenere mercantur per 366. COLLECCIO AD PACEM Mirabilis in sanctis tuis domine uirtutum et peccatoribus nobis beatissimorum martyrum tuorum ferreoli et ferrucionis patrocinio largire Illi coronas insignis gemmibus lapidibus praeciosis martyrii uirtute meruerunt Nos eorum suffragiis te donante dilectorum ueniam consequamur Et concede nobis ut coniunccio labiorum cupula efficiatur animarum et ministerium osculi perpetuae proficiat caritati per NATIV. S. IOHANNIS BAPT. 367. CONTESTACIO Dignum et iustum est Uere dignum et iustum est Quocienscumque pugna[s] sanctorum recolemus te laudamus et in quo martyres tuos ferreoli et ferrucionis proferimus tuis uirtutibus adscribamur quia illorum corona tua est gloria qui per unicum filium tuum iesum christum dominum ac saluatorem nostrum mortalia corpora docuisti praeciosi palmam portare martyrii Iuste autem tuis meritis exhibemus quo fortissimorum martyrum facta ueneramur qui humanas mentes ad certamen caelestis gloriae amorem tuae pietatis accendis Tuae namque uirtutis est praemium poena sanctorum Nam in qua subiacuerunt saeui membra carnificis tibi seruit martyrum effusus sanguis Tibi triumphum reportat manus cruenta lictoris quique gaudio uoluntaria colla subposuit tibi uicit quique ungulis flammisque subiacuit tui palmam nominis reportauit Habes ergo domine in cuo exultes quocienscumque tantae uirtutes memoriam recolimus nec immeritu singulis quibusque caelestia dona disponis qui tantum per sanctos tuos undique amorem adquires Quis non post tanta[m] pietatis tuae magnificencia[m] animum ad martyrii uota conponat aut quis non piouocitur ad pugnam cum uideat magno laboris fructum remuneratam martyrium fuisse uicturiam Rogamus ergo domine ut in commemoracionem sanctorum tuorum ferreoli et ferrucionis illorum praeciose uirtutis memoriam recolentes partem remuneracionis admittas haec prestis ut familia tua perseuerare cursum coepti laboris expediat quatenus qui in te credunt et tibi seruiunt Et si non in prima uel in secunda remuneracionis sorte locum aput te mereantur obtinere iusticiae Et ideo cum angelis atque archangelis clamant dicentes MISSA IN NATIUITATE SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE Deus qui beatum iohannem baptistam ueritatis testimonium decorasti da nobis quaesomus humilitatis eius NATIV. S. IOHANNIS BAPT. exemplum audire ut desiderimus intellegere quod exercuit et adsequi toto amore quod meruit per iesum christum 369. COLLECTIO SEQUITUR Omnipotens sempiterne deus qui beatissimum præcursorem tuum iohannem baptistam ad praeparandas unigeniti tui uias nasci iussisti Praesta quaesomus ut intercessionis eius auxilium. tribuas ad implenda mandata præpares uoluntates per dominum nostrum 370. POST NOMINA Omnipotens sempiterne deus qui hunc diem honorabilem nobis in beati iohannis baptistae natiuitate fecisti insignem quaesomus ut tuus praecursor qui binter natos mulierum omnibus maior surrexit nostram fragilitatem tuae pietate commendet et caris nostris quorum sunt nomina recitata ita refrigerium pietatis impetret ut ibi recipiantur uel ultimi ubi summus praemanet in regno caelorum baptista: quod ipse 371. COLLECTIO AD PACEM Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati iohannis natiuitate da populis tuis spiritalium gratia[m] gaudiorum Et omnium fidelium mentes dirige in uiam salutis et pacis per 372. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum est Nos tibi semper hic et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui in omnium sanctorum tuorum es splendore mirabilis qui praesentem diem honorabilem nobis in beati iohannis natiuitate fecisti Ut gratiae tuae operante uirtute ille quo inter natos mulierum nullus maior oriretur Da populis tuis eruditionem spiritalium gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in uiam salutis SS. PETRUS ET PAULUS. et pacis ut quem manifestauit testificatio nuntii impleat praesentia nuntianti per christum dominum nostrum per quem maiestatem tuam 373. BENEDICTIO POPULI Deus qui per zacharie, loquilla manifestasti, natiuitate sancti iohannis, Presta quesumus, ut qui natalicio. eius deuotisseme. colimus. intercessionem illius. gaudiamus [b] Ut populus tuus qui ad natiuitatem eius, conuenerunt saluintur. meretis, per interuentu[m], omnium sanctorum deprecacionem illius, meretis, adiuuntur. [c] Da domine ut illi angelus, gabriel qui zacharie. loquente, obmotuit. intercessor adsistat et meretis, adiuuntur. et moribus; illi uos, MISSA SANCTORUM PETRI ET PAULI Omnipotens sempiterne deus qui hunc diem beatissimorum apostolorum petri et pauli martyrio consecrasti Da eclesiae tuae toto terrarum orbe diffusa[e] eorum semper magisterio gubernari per quos sumpsit relegionis exordium per dominum nostrum iesum christum filium tuum 375. COLLECTIO SEQUITUR Exaudi quaesomus domine populum tuum cum sanctorum apostolorum tuorum petri et pauli patrocinio supplicantem Ut tuo auxilio seruati secura tibi possi[n]t deuotione seruire per iesum 376. COLLECTIO POST NOMINA Apostulorum tuorum domine beatorum petri et pauli desiderata sollemnia recensemus pra[e]sta quaesomus ut honona gloria passionis sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam ita nobis ueniam largiatur optatam et nomina eorum quae recitata sunt in libro uitae censeas deputare per eum qui tecum uiuit SS. PETRUS ET PAULUS. 377. COLLECTIO AD PACEM Deus pacis conditor deus caritatis indultor da nobis placidus pacem tuam et pra[e]sta ut dum sanctorum tuorum apostulorum petri et pauli festa celebramur per eorum intercessione[m]. pacis securitatem cum peccatorum ueniam consequi mereamur per dominum nostrum iesum 378. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus praecipue hodie in honorem beatissimorum apostolorum et martyrum tuorum petri et pauli quos ita electio tua sibi consecrare dignata est ut beati petri saecularem piscandi artem in diuinum dogma conuerteret quatinus humanum genus hac de profundo istius mundi praeceptorum tuorum retibus liberares Nam cum apostulum eius paulum mentem cum nomine commutasti et quem prius persecutorem metuebat eclesia nunc caelestium mandatorum laetatur se habere doctorem paulus caecatus est ut uideret petrus negauit ut crederet huic claues caelestis imperii tradedisti illum ad euocandas gentes diuinae legis scientiam contulisti nam ille introducit hic aperit ambo igitur uirtutes aeternae praemia sunt adepti hunc dextera tua gradientem in elemento liquido ne mergetur erexit illum autem tertio naufragantem profunda pelagi fecit uitare discrimina hic portas inferni ille mortis uicit aculeum paulus capite plectitur quia gentibus caput fidei conprobatur petrus autem praemissis in cruce uestigiis caput omnium nostrum secutus est christum Cui merito omnes 379. BENEDICTIO POPULI IN NATALE APOSTULORUM PETRI ET PAULI [a] Deus qui membris eclesiae uelut gemellum lumen quo caucantur tenebrae fecisti petri lacrimas pauli litteras coruscare AMEN [b] Hanc plebem placitus inspice qui caelos facis aperire petro in claue paulo in dogmate AMEN NAT. UNIUS APOSTOLI ET MART. [c] Ut praeniantur ducibus illic grex possit accedere quo peruenerunt pariter tam ille pastor suspendio quam iste doctor per gladium in congresso per dominum nostrum MISSA IN NATALE UNIUS APOSTOLI ET MARTYRIS Domine deus omnium sanctorum splendor mirabilis qui hunc diem beati apostuli tui illius martyrio consecrasti da eclesiae tuae digne de tanto gaudere apostulo ut aput misericordiam tuam et exemplum eius iuumur et meritis per dominum nostrum filium tuum 381. COLLECTIO SEQUITUR Maiestatem tuam domine suppliciter exoramus ut sicut eclesiae tuae beatus ille apostolos praedicator et doctor extetit ita sit pro nobis per [pe]ttuus suffragator per dominum nostrum iesum 382. COLLECTIO POST NOMINA Laetificet nos quaesomus domine munus oblatum ut sicut in apostulo tuo te mirabilem praedicamus sic per illum praesumamus indulgentiae largitatem [382*] COLLECTIO AD PACEM Praesta nobis eius desiderata commercia ut cuius perpetuam dignitatem sacrosancto misterio frequentamus in terris et praesentia nobis subsidia postulet et aeterna per dominum nostrum 383. CONTESTATIO Uere dignum et iustum est te laudare omnipotens deus praecipue in beati apostuli tui illius festiuitate in qua gloriosus eius sanguis pro christo effusus est cuius uenerabilis annuae recursionis sollempnitas et perpetua semper et noua est quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum praeciosa iustorum et restaurantur PASSIO S. IOHANNIS BAPT. incrementa laetitiae cum felicitatis aeternae recoluntur exordia Supplices te rogamus omnipotens deus ut nobis donare digneris apostulum tuum illum pro peccatis nostris intercessorem necessitatibus patronum ut qui pro ueritate sacrum sanguinem fudit ipse ante conspectu[m] maiestatis tuae uota nostra suscipiat et ita ei obsequeorum nostrorum officiositate placeamus ut dum nos ei supplicamus in terris ille nos commendare dignetur in caelis domino iesu christo Cui merito omnes angeli MISSA IN DIEM PASSIONIS SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE 384] PRAEFATIO Dum patrem et filium et spiritum sanctum humili confessione et supplici deuocione fratres karissimi unianimes obsecremus ut nos hodie uaticinate uocis uerbi praecursoris legum limitis lucernae lucentis sancti martyris baptiste iohannis passionem celebrantibus eiusdem intercessione inluminet defendat et sanctificet ut qui pro ueritate sacrum sanguinem fudit pro nobis ad deum preces fundere dignetur per dominum nostrum 385. COLLECTIO SEQUITUR IN honorem beatissimi martyris tui baptistae iohannis cuius hodie passionem celebramus his maiestati tuae omnipotens deus laudibus seruientes sollempnia festa concinnemus Suppliciter dipercantes ut cuius meritis obsequimur eius te donante aput clementiam tuam praecibus adiuuemur per 386. POST NOMINA Munera populi tui omnipotens deus quae tibi in hac beatissimi martyris tui baptistae iohannis festiuitate deferimus quaesomus propitiatus intende ut perfecti huius sacrificii sanctificatione purgati nostrorum a te mereamur consequi ueniam delictorum per 387. COLLECTIO AD PACEM Suscpe quaesomus domine preces nostras et intercessione martyris tui baptistae iohannis quem in tuo honore ueneramur eclesiae tuae uota confirma qui etiam dignus The contraction marks after q usually denote que not qui. NAT. S. SIXTI. est habitus ut te baptizandum mundi saluator offerres Dignum est enim hoc mereri ut omnes nos baptismatis tui gratia[m] consecutos meretorum suorum intercessione conciliet saluator mundi 388. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est aequum et salutare est Nos tibi semper agere gratias omnipotens et misericors deus inter has sacramentorum aepulas martyris tui caput cum euangelica recordatione misceri Et uelut in disco metalli radiantis ita super mensam tuae propitiationis offerre Sit ergo nobis domine iocunda laudatio Sit in honore martyris recordatio cantici triumphalis Et cum his caelestibus supernisque uirtutibus fidelis populi sinphonia misceatur que a dextris tuis consona uoce sub trina repetitione estan dicentes (sanctus sanctus sanctus) MISSA IN NATALE SANCTI SIXTI PAPAE URBIS ROMAE Domine deus fidelium insuperabilis fortitudo qui inter mundana conuersationes aduersa sanctorum nos maxime glorificatione solaris tui indesinenter accendis Excita domine in aeclesia tua spiritum cui ille seruiuit ut studeamus diligere quod amauit et opera exercere quod docuit per dominum nostrum iesum filium tuum 390. COLLECTIO SEQUITUR Praesta nobis omnipotens et misericors deus ut beati sixti martyris tui repetita sollempnitas et liberationem nobis perfectam tribuat et salutem per dominum nostrum 391. COLLECTIO POST NOMINA Adesto domine supplicationibus nostris et intercessionem martyris tui sixti perpetuam nobis misericordiam benignus inpende Et nomina quae recitata sunt nostrorum carorum in caelesti pagina iobeas intimare per dominum nostrum NAT. S. LAURENTII. 392. COLLECTIO AD PACEM Accipe quaesomus domine munera dignanter oblata et beati sixti episcopi et martyris suffragantibus meritis ad nostrae salutis augmentum prouenire concide Et illa quae in eo flagrauit fortis dilectio in nobis adspira benignus per eum quem 393. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est aequum et salutare est tibi assiduas laudes canere domine sancte pater omnipotens aeterne deus per christum dominum nostrum qui per aduentum suum credentes in se homines ad caelestia regna transire permisit Quoniam hii qui se tuae testes offerunt ueritatis inimicum dum occiduntur occidunt ex quibus est sanctus ac uenerabilis syxtus martyr cuius hodie sollempnitas celebratur qui dum apostolicae sedis excepisset insignia et se primum esse conspiceret sacerdotum occansionem salutaris passionis excipiens non tantum saeculares exuit sordes contagii uerum etiam exemplum fuit ceteris Nam mox suus quoque minister eximius uenerabilis laurentius uicturiae palmam imitatus accepit ornamentum 'quod debuit poena' subire ut gloriam mereretur aeternam consequere per christum MISSA IN NATALE SANCTI LAURENTII MARTYRIS Deus fidelium tuorum saluator et rector omnipotens sempiterne deus adesto uotis sollemnitatis hodiernae Et eclesiae gaudiis de gloriosa martyris tui passione beati laurenti conceptis benignus aspira Augeatur omnium fides tantae uirtutis ortu et corda laetantium supplicio martyrum igniantur Ut aput misericordiam tuam illius iuuemur merito cuius exultamus exemplo per dominum nostrum 395. COLLECTIO SEQUITUR Deus mundi creator et rector qui hunc diem in leuitae tui laurenti martyrio consecrasti Exaudi propitius supplices tuos et concide ut omnes qui martyrii eius merita ueneramur intercessionibus eius ab aeternis gehennae incendiis liberemur per dominum 396. COLLECTIO POST NOMINA Concide nobis domine gratiam tuam in beati laurenti martyris celebritate multiplicem ut de tanti agonem certaminis discat populus christianus et firmam solidare patientiam et pia exultare uicturia 397. COLLECTIO AD PACEM Sancti laurenti nos domine quaesomus praecatio iusta tucatur et quod nostra conscientia non praesumit eius nobis qui tibi placuit oratione donetur per dominum nostrum filium tuum 398. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est omnipotens sempiterne deus tibi in tanti martyris laurenti laudis hostias immolare qui hostiam uiuentem qui hostiam uiuentem hodie in ipsius laeuitae tui beati laurenti martyris ministerio per florem casti corporis accepisti Cuius uocem per hymnidicum modolamini psalmi audiuimus canentis atque dicentis Probasti cor meum deus et uisitasti noctem id est in tenebris saeculi igne me examinasti et non est inuenta in me iniquitas O gloriosa certaminis uirtus O inconcussa constantia confitentis Stridunt membra uiuentia super graticulam inpositam et prunis saeuientibus anhelantes incensum suum in modum timiamatis diuinis naribus exhibent odorem Dicit enim martyr ipse cum paulo christi bonus odor sumus deo Non enim cogitabat quomodo in terram positus a passionis periculo liberaretur Sed quomodo inter martyres in caelis coronaretur per christum dominum nostrum per quem MISSA SANCTI HIPPOLYTI MARTYRIS DA nobis omnipotens et misericors deus ut beati yppoliti martyris tui ueneranda sollemnitas et deuotionem nobis augeat et salutem per dominum nostrum filium tuum 400. COLLECTIO SEQUITUR Praesta nobis omnipotenst et misericors deus ut beati yppoliti martyris tui repetita sollempnitas et liberationem nobis perfectam tribuat et salutem per dominum nostrum NAT. SS. CORNELII ET CYPRIANI. — 401. COLLECTIO POST NOMINA Deus tuorum gloria martyri tuo yppolito quaesomus ut pro nobis supplicantem omnia nobis prospera concide per dominum nostrum filium tuum 402. COLLECTIO AD PACEM UT nobis tua domine remedia dent salutem beatus yppolitus martyr quaesomus pro nobis supplicans cupiosus audiatur per dominum nostrum 403. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est omnipotens aeterne deus Qui beatum yppolitum tyranicis adhuc obsequiis occupatum subito fecisti laurenti socium qui spiritali ardore succensus dum unigenitum filium tuum dominum nostrum coram potestatibus ueraciter confitetur poenis subicitur uinculis inligatur cardis configitur aequorum ferocitate disiungitur et adepta palma martyrii uita perpetua cum lucratore et magistro laurentio coronatur per christum dominum nostrum MISSA IN NATALE SANCTORUM MARTYRUM CORNELII ET CYPRIANI Sancte domine omnipotens quem cornilius et cyprianus triumphali sanguine confitendo uenerabiles extiterunt Praesta quaesomus ut uterque nobis iugiter suffragentur per 405. COLLECTIO SEQUITUR Sanctus cornilius et cyprianus suffragia nos domine consueta dependant et pari semper intercessione nos foueant per dominum 406. COLLECTIO POST NOMINA Beatorum martyrum pariterque pontificum cornili et cypriani nos quaesomus festa tueantur eorum nos tibi domine commendet oratio ut caris nostris qui in christo dormiunt refrigeria aeterna concedas per SS. IOHANNES ET PAULUS. — 407. COLLECTIO AD PACEM Praetende nobis misericordiam tuam et esto populi tui defensor et custos et sanctorum tuorum tuorum cornili et cypriani ueneranda sollemnia securo possunt frequentare conuentu per 408. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est semper et ubique tibi gratias agere omnipotens aeterne deus Teque in sanctorum martyrum praedicare uirtute quos discretis terrarum partibus greges sacros pascentes. una eademque fide de diuersis licet temporibus consonante parique nominis tui confessione coronasti per dominum nostrum per quem MISSA IN NATALE SANCTORUM GERMANORUM IOHANNIS ET PAULI Quaesomus omnipotens et misericors deus ut nos geminata laetitia hodiernae festiuitatis excipiat qua[e] de beatorum martyrum tuorum iohannis et pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio fecit esse germanus per 410. COLLECTIO SEQUITUR Omnipotens sempiterne deus ne aput iustitiam tuam peccata nostra nos adgrauent germanorum martyrum suffragiis adiuuemur quos et partus una et par martyrii palma coniunxit per 411. COLLECTIO POST NOMINA Suscipe domine propitius praeces nostras et tuorum depraecatione iustorum iohannis et pauli pietate tuae perfice benignus acceptas et quos sanguis propinquitas coniunxit et fides patrocinium nobis deferant solaminis per 412. COLLECTIO AD PACEM Intende domine munera quaesomus altaribus tuis pro beatorum martyrum tuorum iohannis et pauli commemoratione praeposita ut sicut per haec beata mysteria illis 115 gloriam contulisti nobis indulgentiam largiaris per dominum 413. IMMOLATIO MISSAE Uere satis est dignum atque iustum in horum martyrum iohannis et pauli germanitate pariter et beatitudo consortes tibi omnipotens deus dicere laudes quos et fratres sorte nascendi et magnifica praestetisti passione germanos ut simul essent uenerandae gloria genetricis et florentissima prolis eclesiae In quorum memoria passionis oblatum sacrificium accepe libens domine et per eum nos cum ipsorum martyrum intercessione emundans ut liberis uocibus et consonis mentibus tibi hymnum dicere laudis mereamur cum angelis et archangelis clamantes SANCTUS MISSA IN NATALE BEATISSIMI SINFURIANI MARTYRIS PRAEFATIO Sacr[a]tam misteriis caelestibus diem ad officium deuotionis nostrae sollempnitatis ingressi fratres dilectissimi laudemus dominum in sanctis suis Cumque in beatissimi sinfuriani martyris honore ueneremur agentes ei gratias pro triumphis eius et groriam quam aduersus corporis infirmitatem paen[a]rumque saeuitiam Spiritus fortitudinem demigantem spei uiribus roborauit muro credulitatis inclusit Successuque uicturiae ad praemia immortalitatis inuexit Oremus quoque ut nos in hoc saeculo etsi non pari agone certantibus similis fortitudo non desinat Et sicut illum exhortatio pie matris extulit ad peragendam certaminis huius uicturiam Ita nos catholicae fides aeclesiae inrepraehensibiliter custodita perducat ad ueniam prouehat ad coronam per dominum nostrum iesum christum 415. COLLECTIO SEQUITUR Sanctorum omnium gloriosa protectio deus qui beato martyri tuo sinfuriano auxilium non negasti et per iniqua mortis ludibria ad hanc gloriam uocare dignatus es praesta ut similes nos fides martyrio copulet quos tempus passionis in stadio non reliquit Ac sicut illum iter durum et scupolosum per erumnas passionum paradyso conlocauit Ita nos praesentium uoluptatum contemptus per dominum nostrum 416. COLLECTIO SEQUITUR Recitatis nominibus offerentum fratres karissimi omnipotentis dei misericordiam dipraecemur ut plebi quae in honore beati sinfuriani martyris uota reddit altaribus diuinae credulitatis infundatur affectus ut eius administratione firmentur qui martyris meritis non iunguntur ac sicut ille post carceris septa post paenarum ligamina postque famis inaediam aeternitatis gaudia infinita perfruitur ita defunctorum animae laxatis inferni praessuris abrahaepatris gremio conlocentur quod ipse pra[e]stare dignentur qui 417. COLLECTIO AD PACEM Largitor bonorum omnium deus qui inter illas martyrum splendentium niueis fide cateruas toto orbe terrarum gratia coruscante diffusas praeciosum peculiaremque nobis beatum sinfurianum martyrem indulsisti Largire cotidianis supplecum tuorum uotis Ut in cuius festa deuoto exultamus trepudio eius in posterum consortio coniungamur hominum osculis corporalibus spiritalibus alligari mereamur affectibus per 418. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est aequum et salutare est Nos tibi in honore beati martyris tui sinfuriani laudem hostias immolare domine deus aeterne in cuius nos sollempnitate confortat uel ratio manifesta rerum uel eruditio perfecta uirtutum qui splendere meruit Non solum terrenorum claritate natalium Uerum etiam sublimitate caelestium uirtutum Et fausti fulgidus genere fausto martyrii 117 leuatur in culmine qui beatos patres andochium benignumque secutur per martyrii flagrantiam electus peruenit ad palmam Qui dum adflictionem sequitur praesentium instructionem effecit posterorum et materno conloquio pietate transfertur ad praemium Cum ei insinuatur non debere mortem metuere quia martyribus uita non tollitur sed mutatur O admiranda gratiarum fides qui de beato filio uitam glorioso exultat affectu et quae lugere credebatur gaudere cognoscitur secura de regni tui praemii filium exhortatur cum ingenti laetitia Scientes morientes in christo uiuere Et amissam uitam eo restaurante recipere Digne ergo hic honoratur in nomine tuo qui te honorauit in sanguine suo qui pro te afflictus est in supplicio per te glorificatus est in sepulchro qui te honorauit in gladio tecum regnat in caelo Qui per angustiam praesentium tribulationum peruenire meruit ad amplitudinem caelestium gaudiorum per christum dominum nostrum per quem MISSA SANCTI AC BEATISSIMI MAURICII CUM SOCIIS SUIS 419] PRAEFATIO Omnipotentis domini misericordiam in huius dici sex milium sexcentorum martyrum sollemnitate fratres karissimi depraecemur ut qui tante plebi suae gloria[m] martyrii contulit ita nobis diei immensa peccaminum misericordiae suae largitate laetefecit per dominum nostrum iesum 420. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui sanctis tuis acauninsebus pro tuicione christiani nominis persecutionis audaciam sustulisti eorumque animum adepiscendam dignetatis tuae martyria perfulgentem gratia incetasti Exaudi supplecis tuos Et praesta ut sicut illi tuo munere meruerunt beatifece coronari Ita eorum suffragiis ab omni conluuione peccati te auxiliante reddamur innoxii per dominum 421. COLLECTIO POST NOMINA Auditis nominibus karorum nostrorum omnipotentem dominum depraecemur Ut plebis suae ministrorumque uota suscipiens oblationis nostras quas in commemorationem sanctorum acauninsium ac pro spiritebus karorum nostrorum offerimus in odorem bonae suauetatis accepiat Unde supplecis simus ut beatissimorum patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum omniumque sanctorum piis praecibus adiuuemur per 422. COLLECTIO AD PACEM Deus cui acceptissimum ac iocundissimum sacrificium esse sanctorum tuorum fides atque deuoccio adesto familiae tuae tibi suppleci misericordia[m] tuam per sanctorum tuorum acauninsium suffragia postolanti Et da ut qui te peccatorum suorum errore laeserunt placere tibi per sanctorum tuorum intercessione mereantur per 423. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere aequum et iustum est Nos tibi gratias agere domine sancte pater omnipotens aeternae deus Tu enim domine thebeorum exercitum ad populi tui supplicium distinatum ita subita iussionis tuae gratiam reuocasti ut plus elegerent sedola deuocione interficet quam de christianorum sanguinem saciari nec cum tantis ut te auxiliante persecucione sonus excepere ceruices suas persequentibus inclinare et cum rabies inimici decernerit ut dei populus denummerationis instantia deperirit ille reptus est decemus qui antecepacione martyrii fierit primitiuos Clamur in castris oretur uirtus demigandi contemnetur de adsummatione martyrii contentio ardua commouetur dei populus ferro confodetur sanguis innocentum effundetur fides inlibata seruatur Sic domine militis proteges tuos ut nec defuerit in passione pacientia nec infesione constantia inter beatorum bella et beata certamena plus metuit gloriosa confessio de cummiletonum consortio diuidi quam mano carnefecis gloriari Totus namque dei populus tante ardoris fidei alacretate flagrabat ut se tardaretur persecutio corporis praecederit deuoccio passionis tanta enim fuit 119 constantia populi et...inimici ut nec furor inuenirit postmodum quod occiderit nec gloriosum remanserit quod peririt Factus est sacer ille agauninsium locus per suffragia martyrum salus praesentium praesidium futurorum quam sanguis unda perfudit praeciosorum corporum societas consecrauit Unde merito tibi domine inter chorus martyrum et uocebus angelorum laudis tibi debitas agemus cum exultatione dicentis sanctus 424. COLLECTIO POST SANCTUS O Remus fratres dilectissimi ut dominus ac deus noster speciem istam suo ministerio consecrandam caelestis gratiae inspiratione sanctifecit et humanam benediccionem plenitudinem diuini fauoris adcomolit per dominum nostrum iesum MISSA SANCTI LEUDEGARII MARTYRIS 426. COLLECTIO SEQUITUR Deus qui beatum martyrem tuum laudegarium in agone probasti et probatum in dolore sustentasti quem hodierna die in caelestibus gaudiis recipere dignatus es Praesta nobis famulis tuis ut qui gloriam non meremur indulgentiam peccatorum ipso interueniente adepisci mereamur per 427. COLLECTIO POST NOMINA Auditis nominibus offerentum fratres karissimi domini maiestatem depraecemur ut qui uitam summi antestites sui laudegarii martyris transtulit ad coronam per interuentu[m] sanctorum patriarcharum prophetarum apostulorum et martyrum anachoritarum et uirginum omniumque sanctorum concidere dignetur ut sacrae praesentis oblatio quae offertur uiuentibus emendationem Et defunctis remissionem obteneant peccatorum Et quorum nomina hic recitatione patefacta sunt in caelestibus paginis concribantur quod ipse praestare 428. COLLECTIO AD PACEM Pacem tuam domine nostris inlabere pectoribus qui beatum martyrem tuum leudegarium in hoc saeculo commorantem per pacis studium hodie caelestis aula suscepit Nobis quoque peccatoribus pacis uinculum et caritatis studium eius meretis suffragantibus largire iubeas in euum per dominum 429. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere aequum et pulchrum est Nos tibi hic et ubique semper laudes et gratias agere laudesque adtollere domine sancte pater omnipotens aeterne deus per iesum christum filium tuum dominum nostrum ab inicio saeculi procreatum. uerbum editum patris principia saeculi istius conlocatum per totum orbem terrarum contulisti ubi beatus martyr tuus laeudegarius episcopus de altitudinem saeculi huius per alternas musitationis discerptus pompas sae[cu]li fragilitatisque calcauit Cuius tu domine auxilium ferre dignatus es ut praesentis saeculi amorem dispicerit et caelestia adepiscere promererit Uerumtamen acrucem suam tollensa bte pastorem sequensb ut paradysi dilicias possideret praesentia omnia dereliquit O beatum uirum leudegarium antestitem qui per nefandorum consilia corpus nexibus absolutum. ora labiis minuatum oculisque orbatum exilium perpetratum lubricitatis saeculi postpositum diuersis tormentis passum Exemplum reliquit episcoporum per suam passionem uel pacientiam et ad extremum uitae perpetuae restitutus caelestia regna penetrauit angelorum choro sociatur coronam inmarciscibilibus floribus remuneratur unde post multae reliquiae floruerunt in galleis Praecamur ergo te domine ut nos famulos tuos omnemque plebem reminiscentes talem pastorem eius meretis suffragantibus I MART. [I]. ueniam mereamur obtenire peccaminum per christum dominum nostrum cui omnes angeli 430. POST SANCTUS O Sanna [in] excelsis Benedictus qui uenit in nomine domini O uere beata uox quem angelorum et archangelorum concinunt uirtutis quae nos hodie in passione beati martyris tui leudegarii uox una prorumpit in laude ut tu deus pater omnium qui nobis ueniam tribuas de peccatis Quaesomus da obliuione[m] præteritorum facinorum qui dedisti martyribus post triumpho corona per dominum nostrum qui pridie 431. POST SECRETA Haec facimus domine passionem tuam comm[em]oran[te]s Haec facimus pater iesu christe qui nobis de lege ueteris nouam tradedisti Concide nobis intercidente beato antestite tuo leudegario martyre Cuius hodie annuae commemoratione celebramus ut discendat hic benedictio tua super hunc panem et calicem in transformatione spiritus tui sancti uti haec benedicendo benedicas. sanctificando sanctifices ut quicumque ex utraque benedictione sumpserimus æterni[ta]tis praemium et uitam consequi mereamur aeternam per MISSA UNIUS MARTYRIS [I] Sancti martyris tui illius quaesomus domine nos oratio sancta conciliet quae sacris uirtutibus ueneranda refulget per 433. COLLECTIO SEQUITUR Beatus ille martyr quæsomus domine pia nos intercessione commendet et tibi placito fulti suffragio quam non meremur indulgentiam consequiamur per dominum nostrum 434. COLLECTIO POST NOMINA Adesto domine supplicationibus nostris et intercessione beatissimi martyris tui illius perpetuam nobis misericordiam benignus inpende et munera superinposita I MART. [II]. dignanter adsume ut defu[n]ctis ad refrigerium uiuentibus proficiat ad salutem per 435. COLLECTIO AD PACEM Deus pacis conditor deus caritatis indultor da nobis placidus pacem tuam Et presta ut dum sancti martyris tui illius passionem celebramus per eius intercessionem pacis securitatem cum peccatorum ueniam consequi mereamur per 436. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere dignum et iustum est Nos tibi agere gratias. domine sancte pater omnipotens aeterne deus Tibi enim festa sollemnitas agitur Tibi dies sacrata celebratur quam beatissimi martyris tui illius sanguis in ueritatis tuae testificatione profusus magnifico nominis tui honore signauit. per christum dominum nostrum per quem ITEM MISSA UNIUS MARTYRIS [II] Sancti martyris tui domine nos quaesomus interuentio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non uale eius praecibus consequamur per 438. COLLECTIO SEQUITUR Tuus sanctus martir ille nos quaesomus domine ubique laetificet ut eius dum merita in praesenti festiuitate recolimus patrocinia in augmentum uirtutum sentiamus per 439. COLLECTIO POST NOMINA Interueniat pro nobis domine petimus sanctus tuus martyr ille qui sanguinem suum pro tuo nomine gloriosum fudit et ipso interueniente nomina quae recitata sunt nostrorum carorum in caelesti pagina iubeas intimare per 440. COLLECTIO AD PACEM Sancti martyris tui domine illius nos quaesomus praecatio sancta tueatur et quod nostra conscientia I MART. [III]. non praesumit eius nobis qui tibi placuit oratione donetur Et praesentia munera ita serena pietate intuere ut sancti spiritus perfunda[n]tur benedictione Et in nostris cordibus eam dilectionem ualidam infundant per quam sanctus martyr ille omnia corporis tormenta deuicit per 441. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est uere dignum et iustum est omnipotens et misericors deus te semper in laude martyrum honorare et in presenti festiuitate sancti martyris tui te confitenti gratias agere cui dedisti caelestis palmam triumphi nobis quoque eo suffragante emundationem ac ueniam concide peccatis ut in te etiam exultemus in mise[ri]cordia in quo ille laetatur in gloria per ITEM MISSA UNIUS MARTYRIS [III] DA quaesomus domine ut sancti martyris tui illius annua sollemnitate laetemur ut tantae fidei proficiamus exemplo per 443. COLLECTIO SEQUITUR Exaudi domine praeces nostras quaesomus Et interueniente sancto martyre tuo illo eas ante conspectum maiestatis tue placatus admitte per 444. COLLECTIO SEQUITUR Inpetret domine quaesomus fidelibus tuis auxilium oratio iusta sancti martyris illius ut in cuius sumus celebritate deuoti simus eius sorte participes proficiant haec quae offerimus pro incolomitate uiuentium et pro requie defunctorum per 445. COLLECTIO AD PACEM Suscipe domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superinpositis et martyris tui illius depraecatione pietate tuae perfice benignus acceptas et illa[m] que in eo flagrauit fortis dilectio in nobis adspira benignus per MARTYRES [I]. 446. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est omnipotens aeterne deus Te in omnium martyrum triumphis laudare quoniam tuis donis atque muneribus beati martyris tui illius passionem hodierna sollemnitate ueneramur qui pro confessione iesu christi filii tui diuersa supplicia sustenuit Et ea deuincens meruit coronam perpetuitatis per christum dominum nostrum cui merito omnes MISSA DE PLURIBUS MARTYRIBUS [I] Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem pro commemorationem beatissimorum martyrum tuorum illius et illius passionem fecisti adesto familiae tuae praecibus et da ut quorum hodie festa celebramus eorum meritis et intercessionibus adiuuemur per dominum 448. COLLECTIO SEQUITUR Annue nobis quaesomus domine sanctorum martyrum tuorum illius et illius ut opem nobis tuae dipraecationis impendant et iram tuam quam nostris prauitatibus meremur eis interuenientibus euadamus per 449. POST NOMINA Munera quae deferimus domine benignus adsume et quia de nostris impediuntur offensis sanctorum tuorum martyrum illorum praecibus adiuuemur 450. COLLECTIO AD PACEM Propiciare domine supplicationibus nostris et his populi tui oblationibus intercidentes martyres tuos illum et illum praesentiam tuae uirtutis inlustra et celebrantibus tuorum memoriam eam dilectionem infunde per quam illi cuncta inlata corporis tormenta deuicerunt per eum 451. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est omnipotens sempiterne deus te uictorem mortis et triumphatorem martyrum conlaudare et in festiuitate praesenti in qua martyrum tuorum illius et illius memoriam frequentamus quorum nos MARTYRES [II]. dilectat et certaminis recordare constantiam et uicturiae contemplare praemia Et ideo te petimus ut beatis istis martyribus illo et illo fieri nos imitatores concedas Ut uel ultimos in remuneratione eorum participando constituas qui illis pro certaminis constantiam beatitudinem tribuisti sempiternam per christum dominum nostrum cui merito omnes ITEM MISSA MARTYRUM [II] Adesto domine praecibus nostris quas in sanctorum tuorum martyrum illius et illius commomoratione deferimus Ut qui nostrae iustitiae fidutiam non habemus eorum qui tibi placuerunt meritis adiuuemur per dominum nostrum filium tuum 453. COLLECTIO SEQUITUR Propiciare domine supplicationibus nostris et exemplo sanctorum martyrum tuorum illius et illius flammam in nobis tuae caritatis accende ut quorum nos feceris imitatores iubeas esse consortes per 454. COLLECTIO POST NOMINA Sanctorum martyrum tuorum illius et illius quaesomus domine praecibus adiuuemur Ut quod nostra possibilitas non obtenit eorum qui ante te iusti inuenti sunt nobis oratione donetur Et quorum nomina ante altare sanctum sunt recitata eos quies aeterna suscipiat per dominum nostrum 455. COLLECTIO AD PACEM Omnipotens sempiterne deus qui in sanctorum cordibus flammam tuae dilectionis accendis da mentibus eandem fidem caritatisque uirtutem ut quorum gaudemus triumphis proficiamur exemplis per 456. IMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est Nos tibi gratias agere omnipotens aeterne deus per christum dominum nostrum qui glorificaris in concilio sanctorum tuorum martyrum Magnus et terrebiles super omnes qui in circuitu MARTYRES [III]. tuo sunt Tibi enim seruiunt omnes creaturae tuae quia te solum auctorem et dominum recognuscunt et in omni factura eorum te conlaudant et benedicunt omnes sancti tui qui magnum illud unigeniti tui anomen quod est super omne nomena Coram regibus et potestatibus saeculi huius uoce libera confitentes de persecutoribus tuis et diabulo triumpharunt et praeciosum tibi sanguinem gloriosa morte fuderunt Unde benedicimus te domine in operibus tuis teque in sanctorum tuorum martyrum illius et illius commemoratione laudamus cum angelis et archangelis thronis et dominationibus cherubin quoque et seraphin qui gloriam tuam non cessant clamare dicentes SANCTUS SANCTUS SANCTUS ITEM MISSA MARTYRUM [III] Deus qui nos sanctorum martyrum tuorum temporale tribues commemoratione gaudere praesta quaesomus ut in ea numeremur sorte saluati in qua illi sunt confessione tui nominis gloriosi per 458. COLLECTIO SEQUITUR Deus bin cuius conspectu mors est praeciosa sanctorumb tribue ut nobis fidelibus uita conferat quicquid illis mors deuota concessit 459. COLLECTIO POST NOMINA Exaudi domine offerentium praeces uota suscipe peccata demitte Tribue quoque tuorum intercessione sanctorum martyrum caris nostris qui in christo dormiunt refrigerium in regione uiuorum per dominum nostrum 460. COLLECTIO AD PACEM Omnipotens sempiterne deus Tribue nobis famulis tuis Ut sicut martyres tui cad bradium supernae uocationisc tetenderunt ita nos superato hoste uicturiam consequamur et pacem quam in labiis oris exsequimur immaculatis cordibus teneamus per dominum 461. IMMOLATIO MISSAE Dignum et iustum est omnipotens sempiterne deus quoniam a te constantiam fides a te uirtutem sumit 127 infirmitas et quicquid in persecutionibus saeuum quicquid in morte terribile est nominis tuifacis confessione superare Unde benedicimus te domine in operibus tuis Teque in sanctorum martyrum tuorum illius et illius glorificatione laudamus Obsecrantes ut interuenire pro se excolentibus iubeas quos perpetua remuneratione exaltas per christum dominum nostrum per quem MISSA UNIUS CONFESSORIS Deus fidelium remunerator animarum praesta ut celebritate praesenti sancti confessoris tui et episcopi illius sit nobis ueneranda sollempnitas et placitorum tibi praecibus indulgentiam consequamur per dominum nostrum 463. COLLECTIO SEQUITUR Exaudi domine praeces nostras quas in sancti confessoris tui illius com[me]moratione deferimus Ut in conspectu tuo et qui tibi digne meruit famulari clarus semper exsistat et supplicatio nos adiuuet tibi grata iustorum per 464. COLLECTIO POST NOMINA Laetificet nos quaesomus domine sancti confessoris tui et episcopi illius annua deuotione repetita sollemnitas Ut per haec pie oblationis officia et illum retributio beata cometetur et nobis sacrae tribuatur sufficientia seruitutis per . 465. COLLECTIO AD PACEM PER studium caritatis non fictae et intercessione beatissimi confessoris tui et episcopi illius tuere quaesomus domine familiam tuam et per dilectionis uinculum spiritalibus instrue disciplinis per 466. IMMOLATIO MISSAE Uere dignum et iustum est Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui glorificaris in confessione sanctorum et non solum excellentioribus premiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris Sed etiam sacrum ministerium conpetentibus seruiciis exsequentes agaudium domini sui tribues benignus intrare Ut qui in modico hoc est in paruo uitae praesentes excurso fidelis apparuit supra multa bona utique in sempiternum mansura beatitudine disponatur per christum dominum nostrum MISSA DE PLURIBUS CONFESSORIBUS Protege nos quęsomus domine tuorum dipraecacione iustorum ut quorum circumdamur suffragio foueamur auxilio per 468. COLLECCIO Adsit nobis domine quaesomus præcacio sancta iustorum quae nos a terrenis effectibus incessabiliter expeditus célestia desiderare perficiat per 469. POST NOMINA Sacrificium tibi domine laudis offerimus commemoracione sanctorum tuorum domine ut quod illis contulit ad gloria[m] salutem per in uenerabilium Da quaesomus nobis proficiat ad 470. AD PACEM O Blaciones familiae tuae domine sanctorum tuorum confessio beata conciliet nostris minus apta sunt meritis fiant tibi placitae tuorum dipraecacione iustorum per 471. IMMOLACIO Dignum et iustum est Uere dignum et iustum est non solum martyrum sed etiam confessorum tuorum es uirtute mirabilis Licet enim illi passione sint clari manifeste acerua supplicia sustenuerunt tormenta etiam isti tamen occulte proposito castigacionis afflicti cruciati spiritali obseruanciae disciplinis illorum sunt uestigia subsecuti per christum dominum MISSA SANCTI MARTINI EPISCOPI Summi sacerdotis tui patris nostri martini episcopi deposicione[m] celebrantibus Tribue nobis domine ut sicut commemoracionem eius deuotissime colimus ita et opus fideliter imitemur per 129 473. COLLECCIO Deus qui sanctam nobis dici huius sollemnitatem praedicandi ac uenerabilis sacerdotis tui deposicione martini episcopi praestare dignatus es Tribue quaesomus ut quod nostris obtinere praecibus non possumus ipsius meriamur obtinere suffragiis per 474. POST NOMINA Auditis nominibus offerentum fratres karissimi omnipotentis dei ininnarrabilem misericordiam supplices postulemus Ut nomina nostra qui in hunc celeberrimum diem in honorem sancti antestitis sui martini offerimus benedicere et sanctificare ipso suffragante dignetur et quod illi hodie conlatum est ad gloriam nobis quoque proficiat ad salutem per 475. AD PACEM Inclina domine aurem tuam ad preces familiae tuae et da pacem quam permanere iugiter precepisti illut etiam specialiter praestare digneris ut parem caritatem teneamus quam pontifex tuus martinus in hoc saeculo te opitulante meruit obtenere per 476. IMMOLACIO Dignum et iustum est Nos te domine deus noster in laudibus sancti martini honorari qui sancti spiritus tui dono succensus ita in ipso tyrocinio fidei perfectus ut christum texisset in pauperem et uestem quam egenus acceperat mundi dominus induisset O filex largitas qua diunitas operitur O clamides gloriosa diuisio quae militem texit et regem Inaestimabile donum est quod uestire deum meruit deitatis Digne huic confessionis tuae praemium commisisti Digne arrianorum non subiacuit feritate Digne tanto amore martinus persecutores tormenta non timuit securus quia tanta erat gloriacio passionis ut per quantitate uestis exiguae et vestire deum meruit et uidere O animi imitanda benignitas O uirtutum ueneranda potencia Sic egit suscepti pontificatus officium ut per formam probabilis uitae obseruanciam exegerit disciplinae Sic apostolica uirtute sperantibus contulit medicinam ut alios supplicacionibus alios uisu saluaret Haec tua domine ueneranda potencia cui cum lingua non supplet meritis exorare operibus sancti martini te opetulante mereamur imitari per christum dominum nostrum MISSA DOMINICALIS [I] Deus qui nobis omnipotenciam tuam parcendo maxime et miserando manifestas multiplica super nos graciam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes per 478. COLLECCIO Omnipotens sempiterne deus cui potestas est sine fine miserendi Respice propicius ad humilitatis nostrae supplicem seruitutem ut tibisubditas mentes perpetuum defensiones tuae seruet auxilium per 479. POST NOMINA Istis et omnibus in christo quiescentibus domine locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas diprecamur Ac si qui peccatorum meritis inferni tenebris ac suppliciis detenentur misericordiae tuae oramus indulge clemenciam eosque ad requiem transire praecipias et in prima anastasi cum sanctis et electis tuis iubeas sociari ut aporcio tua sint in terra uiuenciuma per 480. AD PACEM Deus cui summum sacrificium est concordans anima Cui holocaustum pinguissimum est placata et pura consciencia Concede nobis quaesomus ut coniunccio labiorum copulam efficiatur animarum et ministerium osculi perpetuae proficiat caritati per 481. IMMOLACIO Dignum et iustum est Nos tibi gracias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Tibi debitas laudes pio honore deferre et mirabilium tuorum inenarrabilia praeconia deuotę mentis ueneracione celebrare Te igitur ineffabilem rerum omnium conditorem laudamus benedicimus adoramus per christum dominum nostrum 131 482. POST SANCTUS Uere sanctus uere benedictus dominus noster iesus christus filios+ tuus qui uenit de caelis ut conuersare-tur in terris homo factus ut habitaret in nobis hostia effectus ut nos faceret sacerdotes ipse enim qui pridie 483. POST SECRETA O Stende omnipotens deus graciam agnusce doctrinam Tu es mysterium pro salutem Tu præcium doce perseueranciam cum docueris disciplinam ut in hac oblacionem nos liberis+ qui pro occidentibus et moreris per 484. ANTE ORACIONE DOMINICA Non sufficimus tibi gracias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus pro tantis misericordiae tuae donis quibus nos uiuificas sanctificas aeternitates prae-paras et institutis unigeniti tui iesu christi domini ac saluatoris nostri indulgenciae pietatis tuæ cum immerita poscendi orare concides Cuius praecepta recolentes dicemus pater 485. POST ORACIONEM DOMINICAM Libera nos ab omni malo omnipotens deus et quia tibi soli est praestandi potestas tribue ut sollemni hoc sacrificium sanctificet corda nostra dum creditur deleat peccata dum sumitur per 486. POST COMMUNIONEM Cibati panem uitae et salutaris puculum propinati fratres karissimi agamus gracias omnipotenti deo patri obsecrantes misericordiam eius uti hoc sanctum benedictionis suae dono quod in nominis sui honore percepimus in læsum atque inuiolatum in nobis semper seruare dignetur per 487. CONSUMMACIO MISSAE Refecti corporis et sanguinis domini nostri iesu christi in aeternum restituti hilares domini misericordiæ dipræcimor per ITEM MISSA DOMINICALIS [II] Omnipotens deus dirige nos in uiam iusticiae ut haec geramus et illa cogitemus qui tibi in diem iudicii excusare possimus per 489. COLLECCIO Inmensam tremendamque pietatis tuae clemenciam omnipotens deus supplices exoramus ut auxilio tuo uniuersa a nobis terrenorum uiciorum saeculariumque discriminum temptamenta discedant atque in eclesia tua catholica religionis semper maneat inhibata deuoccio per 490. POST NOMINA Auditis nominibus recensitis dilectissimi fratres deum pietatis et misericordiae dipraecimor ut haec quae oblata sunt benignus adsumat Nullum umquam ex his pro quibus holocausta franguntur muneris sui exterum esse paciatur tam uiuencium quam defunctorum uel ad merita uel ad peccata respiciens alios iubeat ad graciam alios ad ueniam pertinere per 491. AD PACEM Inlabere in animas nostras omnipotens aeterne deus et templa quas lapes ille angulares struxit ingredere Et maiestati hostias praeparatas per ipsum tibi possimus offerre qui sanctam constituit et pacem nobis propiciatus indulsit per 492. IMMOLACIO Dignum et iustum est maiestatis tuae sancte pater omnipotens aeterne deus laudes pio honore deferre et mirabilium tuorum inenarrabilia praeconia deuote mentes ueneracione celebrare Te namque inconpraehensibilem atque ineffabilem dominum et creatorem omnium semper tremendum per iesum christum filium tuum deum ac dominum saluatoremque nostrum sentimus credimus sequimur et oramus Tibique purum hoc sacrificium offerimus gloriae tuae cum angelis et archangelis et innumera multitudine nunciorum nostris laudibus prosequentes qui in conspectu maiestatis tuae sine cessacione proclamant dicentes 133 493. POST SANCTUS Uere sanctus Uere in excelsis dominus deus noster filius tuus rex israhel qui pridie 494. POST SECRETA Per hunc te deus pater omnipotens dipraecamur ut sicut sacri mysterii oboedicione retinemus ita ad tutellam nostram caelestis uirtus operetur per 495. ANTE ORACIONE DOMINICA Conce[de] domine famulis tuis ut orantes cum fiduciam dicamus sicut ipse iubere dignatus es dicere pater 496. POST ORACIONEM DOMINICAM Libera nos a malo omnipotens deus et custodi in bono qui uiuis et regnas 497. POST COMMUNIONE Accepto caelesti[s] corporis sacramento et salutis aeternae calice recreati deo patri omnipotenti gracias agamus laudesque dicamus per 498. CONSUMMACIO MISSAE Deus gracias tibi agimus per quem mysteria sancta celebramus a te sanctitatis et misericordię dona deposcimus per dominum ITEM MISSA DOMINICALIS [III] PRAEFACIO Sempiternam dei maiestatem fratres karissimi dipraecimur ut sancta[m] per totius orbis spacia tueatur eclesiam conuersacionem sacerdotibus concedat honestam uitam populis tribuat sempiternam uirginibus uiduis orfanis ac paenitentibus uel in quibuscumque necessitatibus constitutis oportuna praesidia tribuat et sibi placita uota concedat in perigrinacionibus praemia in doloribus medicamenta in laboribus praestet auxilium per dominum nostrum iesum christum filium suum qui secum semper uiuet et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum 500. COLLECCIO Deus qui diues es ad ignuscendum Et propterea uoluisti carnis humilitatem adsumere ut nobis humilitatis exempla relinqueris et in quibuscumque passionibus nos facires esse constantes Praesta ut semper bona quae a te percipimus teneamus et quociens in peccatis labimur per paenitenciam releuemur per dominum nostrum iesum filium tuum qui tecum semper uiuet et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum 501. POST NOMINA Recensitis offerentum nominibus diuinam misericordiam exoremus Ut offerentes sibi placitos esse faciat et quae offerunt in odorem in odorem incensi bene flagrantes adsumat defunctis pro quibus haec offeruntur aeternam beatitudinem uiuentibus graciam suae pietatis concedat et quia gratis non merentibus quae sunt oportuna praestare non desinit et illis pro quibus oblacio non offertur remuneracio beatitudinis non negetur per dominum nostrum 502. AD PACEM Deus pater omnipotens tuae pietatis ac si indigni misericordiam dipraecamus ut uniuersos pacificos esse facias quos in sancta eclesia ut te diprecentur inuitas Concordia in se alimenta nutriant et iurgiorum incrimenta succidant uel qui se affectant osculis purum semper corde conplectant Atque etiam illi studeant esse pacifici qui se non uidentur labiis osculari per 503. IMMOLACIO Dignum et iustum est Uere aequum et iustum est ineffabilis inconpraehensibilis sempiterne deus Nos tibi semper gracias agere quos inmensa non desinis miseracioni foueri Nam quis tuam possit digne laudare potenciam Cuius nec diuinitas mortali aspectu cernitur nec immensitas sermonibus explicatur Sufficit ergo quod te patrem diligimus dominum ueneramur creatorem suscipimus amplectimur redemtorem Praesta clementissime dominator ut angusti callis quam praecepis semitam possimus ascendere per quam ad aeternam ualeamus beatitudinem peruenire Nec ullis impediti obstaculis teneamur Sed sit nobis cursus ipsius itineris aeternitas salutaris per christum dominum nostrum per quem maiestatem 504. POST SANCTUS Uere sanctus Uere benedictus in excelsis dominus deus noster iesus christus filius tuus rex israhel qui sicut a oues ad occisionem ductus a et sicut agnus coram tondente se sine uoce sic non aperuit os suuma ipse enim qui pridie 505. POST MYSTERIUM Magnum hoc munus misericordię est qui nobis docuit redempcionis nostrę sacrificia celebrare sicut obtulit dominus noster iesus christus in terris per quem te pater omnipotens dipraecamur ut supraposito altario tuo munera laetus aspicias atque haec omnia obumbres sancti filii tui spiritus ut quod ex hac tua benedictione acceperimus aeternitatis gloria[m] consequamur per 506. ANTE ORACIONEM DOMINICAM Memoris praeceptorum tuorum domine oramus et dicimus 507. POST ORACIONE DOMINICA Libera nos a malis auctor bonorum omnium deus Libera nos ab omni temptacione ab omni scandalum ab omni herese ab omni opere tenebrarum Et constitue nos in omni opere bono et da pacem in diebus nostris auctor pacis et ueritas deus per 508. POST COMMONIONEM Spiritalibus pasti aepulis Oremus patrem et filium et spiritum sanctum ut mortificatis desideriis carnis in omnibus sit nostra conuersacio spiritalis per 509. CONSUMMACIO MISSAE Custodi intra nos domine gloriae tuae munus ut contra omnia praesentis saeculi macula eucharistiae uiribus quem percipimus muniamur quod ipse praestare ITEM MISSA DOMINICALIS [IV] Ad aures clemenciae tuę deus uox nostrae supplicacionis ascendat et tua nos misericordia consequatur per 511. COLLECCIO Accepta tibi sit domine nostrę seruitutis oblacio quae nos et a reatibus nostris absoluut et ab imminentibus malis eripiat per 512. POST NOMINA O Fferunt tibi domine uirtutum munera et uota credentes Suscipe nomine tuo debita honoris obsequia pro pacem eclesiae tuae pro conmemoracionem omnium sanctorum pro sacerdotum et ministrorum puritatem pro regum pacabilitatem pro sufficiencia rerum et temporum tranquillitate pro perseuerancia uirginum et continencia uiduarum pro orfanorum tuicione et paenitencium subleuacione pro salute omnium uiuencium et pro requiem defunctorum per 513. AD PACEM A cunctis iniquitatibus nostris exue nos omnipotens deus et in tua nos fac pace gaudire per 514. CONTESTACIO Dignum et iustum est inuisibilis inaestimabilis inmensę deus et pater domini nostri iesu christi qui formam sacrificii perennis instituens hostiam se tibi primum obtulit et primus docuit offerri Te enim omnipotens deus omnes angeli 515. POST SANCTUS Sanctus in sanctis benedictus in terris dominus noster iesus christus qui pridie 516. POST SECRETA Credimus domine credimus in hac confraccione corporis et effusione tui sanguinis nos esse redemptus Confidimus etiam quod spe hic interim iam tenemus in aeternum perfrui mereamur per 517. ANTE ORACIONE DOMINICA Diuino maiesterio docti et salutaribus monitis instituti audemus dicere pater 137 518. POST ORACIONEM DOMINICAM Libera nos omnipotens deus a malis et constituę nos in bonis Euacua nos a uiciis et reple uirtutibus tuis per 519. POST COMMUNIONEM Corpus tuum domine quod accipimus et calicem tuum quem potauimus hereat in uisceribus nostris pręsta deus omnipotens ut non remaneat macula ubi pura et sancta intrauerunt sacramenta per 520. CONSUMMACIO MISSAE Exaudi praeces familiae tuae omnipotens deus et pręsta ut sancta haec quae te donante sumpsemus incorrupta in nobis te donante seruemus per ITEM MISSA DOMINICALIS [V] Deus qui nos regendo conseruas parcendo iustificas et a temporale tribulacione nos cripe et gaudia nobis aeterna largire per 522. COLLECCIO Deus in te sperancium misericors eruditor ab omni nos consorcio prauitatis absolue Nec ullis nos iniquitatum uinculis paciaris adstringi ut unde nobis est tota pietas inde sit tuta libertas per dominum 523. POST NOMINA Exaudi domine offerentum praeces uota suscipe peccata dimitte tribue tuorum intercessione sanctorum caris quoque nostris qui in christo dormierunt refrigerium in regione uiuorum per 524. AD PACEM Omnipotens sempiterne deus largitor pacis et generis humani formator Da seruis tuis ueram uolun- [ta]te[m] concordiae et indulgencię tuae pietatis infunde per 525. IMMOLACIO Dignum et iustum est aequum et iustum est Nos tibi hic et ubique semper gracias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Qui nobis pietate pater es cum dominus potestate permaneas quoniam quos origo fecerat seruos adoptare dignatus es in filios et quos generacio terrena dimerserat in mortem regeneracio celestis erexit ad uitam Te enim omnipotens deus omnes angeli 526. POST SANCTUS Uere sanctus Uere in excelsis benedictus dominus deus noster per quem te supplices diprecamur uti hanc oblacionem quam tibi offerimus pro eclesiæ tuæ catholicae fide stabilitate concordia pro emundacione uiciorum et remissione peccatorum pro gloria martyrum et requiem defunctorum propiciatus aspicias Aspiciendo sanctifices Sanctificando benedicas per sanctum et benedictum iesum christum filium tuum dominum nostrum qui pridie 527. POST SECRETA Memores gloriosissimi domini passionis et ab inferis resurrectionis Offerimus tibi domine hanc immaculatam hostiam Racionalem hostiam Incruentam hostiam Hunc panem sanctum et calicem salutarem obsecrantes ut infundere digneris spiritum tuum sanctum edentibus nobis uitam aeternam regnumque perpetuum conlatura potantibus per 528. ANTE ORACIONEM DOMINICAM Non nostro merito omnipotens deus sed iesu christi filii tui oboedientes praecepto audemus dicere pater 529. POST ORACIONEM DOMINICAM Libera nos a malis praesentibus et futuris omnipotens deus Libera nos a periculis ab infirmitatibus ab scandalis et praepara nos ad omne bonum per bonum et benedictum dominum nostrum 530. POST COMMUNIONE Diuinam misericordiam concordi oracione poscamus ut haec salutifera sacramenta nostris recepta uisceribus purificent animam corpusque sanctificent atque ad spem caelestium uiscera pariter et corda confirment per 531. ITEM COLLECCIO Deus iusticiae deus misericordiae deus immortalitatis et uitae deus splendoris et gloriae quaesomus te et oramus ut diuinis muneribus recreati in illam beatitudinem seruemur a te tibi per ITEM MISSA DOMINICALIS [VI] 532. [PRAEFACIO Multiplicibus innixi uinculis dilectorum fratres karissimi ad singularem confugiamus absolucionis diuinae remedium et humiliati in sacrificium dominum dipraecimor quem cotidie prauis inamaricamus operibus qualiter nos sua protegente dextera ab omni contagione ereptus regnorum caelestium heredis efficiat per 533. COLLECCIO Inclina aurem tuam omnipotens deus et esto nobis praesentis uitae rector ut sis remunerator futurae per 534. POST NOMINA O Fferentum nominibus recensitis fratres karissimi dominum diprecimur ut eorum oblacione[s] inter sanctorum dona suscipiat quorum a nobis facienda commemoracio est ut et nostri memores esse dignentur Petamus et pro his qui nos in dominica pace praecesserunt Ut tartario horrore segregatus in sinu abrahae conlocatus resuscitare omnipotens dignetur in prima sua resurreccione quam facturus est per 535. AD PACEM Deus per cuius os prolatum est quod pacem omnibus dares et pacis statuta relinqueris infunde in nostris sensibus pacis studium et piae uoluntatis ut uiciorum omnium labe purgati pacem quam labiis oris prosequimur inmaculatis cordibus teneamur per 536. IMOLACIO Dignum et iustum est aequum et iustum est Nos tibi hic et ubique semper gracias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus Qui nos a morte perpetua atque ab ultimis inferni sedibus liberasti Uenerat quidem mors per mulierem Sed uenit uita per uirginem interitus per lignum Sed in ligno salus in iesu christo facta est finis moriendi qui perennitatem uitae suae corpori restituit Cui omnes caelorum cum multiplici uirtute miliciae hymnum debitum. et gloria tua sine cessacione proclamant dicentes 537. POST SANCTUS O Sanna in excelsis Benedictus qui uenit de caelis ut conuersaretur in terris caro factus ut per passionem suam uitam credentibus daret Ipse enim qui pridie 538. POST SECRETA Explente[s] sacrosancta caerimoniorum sollemnia ritu melchesedech summi sacerdotes oblata praecamur mente deuota te maiestas aeterna ut operante uirtute panem mutatum in carne puculum uersum in sanguine illum sumamus in calicem qui de te fluxit in cruce ex latere saluator 539. ANTE ORACIONE DOMINICA Agnusce domine uerba qua[e] praecipisti Ignusce praesumpioni quam imperasti Ignorancia est enim non nosse me(ri)tum Contumacia non seru(a)re praeceptum quibus iubemur dicere 540. POST ORACIONE DOMINICA Libera nos a malo domine christe iesu Co(r)pus tuum pro nobis cruci(fix)um edimus Et sanguinem sanctum In Merovingian script. tuum pro nobis effusum bibimus Fiat nobis corpus sanctum tuum (in) salute et sanguis sanctus tuos in re(mis)sione peccatorum hic et in ete(rn)a secula seculorum 541. POST COMMUNIONEM Agamus om(ni)po(tenti deo) gracias quia refecit nos pane caeleste et puculo spiritali sperantes ab eius benigna clemencia ut per effusionem spiritus sancti sui in quibus cybi caelestis uirtus introibit sinceritatis gracia perseueret per 542. CONSUMMACIO MISSAE (Deus) tibi gracias agimus per quem mysteria sancta celebramus a te quoque sanctitatis et sanitatis per spiritus [s]ancti tui gracia dona deposcimus per MISSA COTIDIANA ROMIN(SIS) Deus qui culpa offenderis penitencia placaris afflic(torum ge)mitus res(pice) et mala quae (ius)te inroga(s) (mise)ricorditer auerte per ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/missale-gothicum-bannister/