MORIENDUM ESSE PRO DEI FILIO (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Lucifer of Cagliari · d. c. AD 370 Source: Open Greek and Latin project, stoa0180a.stoa006.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. MORIENDUM ESSE PRO DEI FILIO V. MORIENDUM ESSE PRO DEI FILIO [1] Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil iam tecum de diuinis retractare scripturis, cum eo uidelicet quem ueritatis compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ei actibus tuis te conprehenderimus esse, qui idcirco dicantur; . sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, ut diximus, post tanta illa quae ingessimus iam praebere silentium, maxime cum scriptum meminerimus: noli respondere inprudenti ad inprudentiam eius, ne similis fias illi, et iterum: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos. sed quia adhuc de armorum tuorum potestate et uana imperii tui dominatione temet collegi plaudere, quod enim possis quos ratione debueras in id quod censueras constituere uiolare, in his omnibus quibus te putas magnum esse te miserum contemnique omnem carnificinae tuae rabiem a semis dei uolui isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti tuae. te enim cum temporali caduco fragili corruptibili regno tuo transiturum et ad aeternam poenam, nisi tibi dum est locus prouideris, peruenturum, Christianos uero ad aeternam uenturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos fixum manifestumque habere te uolumus. an defendere temptabis, quod enim per hanc haeresem tuam conprehensurus sis regnum caelorum, tu qui cum conpestilentibus tuis Arrianis timens, ne a nobis Christianis reuictus manus dare aliquando clamante ueritate ipsa cogereris, disceptatione reiecta ad.uirtutem confugiendum censueris fragilium armorum tuorum? tamquam posses annis fragilibus inmortalia dona consecuturos superare inimicus diuinae religionis, religiosos seruos Christi praecursor antichristi, milites dei eos quos ad aeternas diuinitatis suae perfruendas amicitias unicus est filius dei inuitare dignatus dicens: beati estis, cum uos odio habuerint homines et maledicentes persequentur, et exprobrabunt et ãicent aduersum uos omne malum. gaudete et exsultate, quoniam merces uestra multa est in caelo; sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante uos. nos tu in omnibus inpotens de gradu putasti pellere, hos prosternere quos uideas idcirco esse paratos pro unico dei interfici filio, quod enim elegerint non uobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed caeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem censueras temet superaturum qui dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt ut enim uos Arriani negando filium dei domos esse inmundi spiritus uocibus prophetarum apostolorum atque sacrorum euangeliorum designamini, ita qui filium dei confitemur templa dei esse ostendimus nos. milites dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis atque sacrilega mens tua suggestionibus fauens cohaereticorum tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse deus sic: quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo, et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. hos te uincere potuisse iudicaueras quos apostolus hortatur tollere deum et portare in corporibus suis, hos te annis futilibus regni tui subigere potuisse fueras quidem arbitratus; sed perspicis, in tuo palatio intra uelum licet stans tulisti responsum a me ad conseruandam salutem omnes dei seruos calcata friuola auctoritate tua mente uoluntate studio uirtute uoce consentire. [2] Aduertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra nos saeuire dignatur, quod tanto ea iudicetur esse infirmis contemptibilis inanis debilis et abiecta; furore etenim et scelere concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praeualuit. totiens nos creuisse et magis atque magis uictores extitisse meminimus. mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi uariis in locis; sed hi omnes, quod tu audire minime uis, martyres sunt; illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse (uti)que credimus. crede mihi quod a te statuerimus interfici. quia et melius esse uiderimus in omnia aeua deum habere amatorem quam tecum Iudas Scariothae atque Iudaeorum imitatore puniri. hinc est denique, Constanti, quod frendores colubri per te inlatos non timentes subire parati sumus omne exitium. numquam nos consiliorum nostrorum paenitere potest. si per te mactati qui adhuc tuis crudelibus restitisse uidemur manibus fuerimus. mors etenim quam nobis tu minitaris inferre omnibus est parata; tantam uero beatitudinem quantam sancti sunt martyres adepti nemo ut uidemus est consecutus, nisi hi qui mortem propter unicum dei filium moriundo uicerunt. dicatos deo homines torques interficis exterminas, et cur haec geras causas odiorum reddere non uales. quia tua erras, etiam nobis irasceris cur ueram teneamus uiam, et cum nostra salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper crudelibus factis coaceruas, dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquens eorum, qui statuerimus deo fidem usque ad extrema uitae seruare curricula. perspicis ita haec esse et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non ualere te aduertis nos ab hac quae sola est religione deflectere, ab isto cursu, in quo ad brauium sursum uocationis tendimus retrahere non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas amicum - uideris etenim quod sit in te qui deceperit Euam — non cum uerbum tuum per quod serpis ut cancer falso fucato scientiae tumore. conponis, - adstruendo te omnibus flagitiis tuis maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum sis ipse totius erroris fons, adfirmas te luminis portitorem, cum sis tenebris obsessus omnibus. nullis ergo modis posse nos a uia ueritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen ex parte contemni te inspiciens potes tandem uidere, Constanti imperator immanissime. hoc enim fidei primum esse negotium nouimus Christiani nec prosperis nec aduersis de gradu demoueri, non a proposito semel uigore deduci. cernimus una hac uoce religiosa: Christianus sum, nolo esse ut tu es, Con- • stantius, apostata, omne crimen excludi, hac una uoce tribui praesidium salutis, uinculum libertatis et honoris, conspicimus hac confessione tribui uobis protectionis clipeum, telum contra per te in nos saeuientem diabolum; et tu inquis: negate uos Christianos. ut contra aduersans discrimen duremus stabiles nec saeuitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis quam doleamus, ista efficit conscientia quae reminiscitur unicum dei filium ad protegendos uietoresque efficiendos suos suae diuinitatis praebere praesentiam; hinc efficitur, ut qua nos credis extingui poena uiuificemur. id etenim nobis, qui eum propter quem patimur esse nobiscum credimus, in augmentum uirtutis adsumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, punitor; hinc est quod malis tuis quatientibus non frangamur quantoque uarie continua crudelitate uexamur, tanto firmiter roboremur. est enim nobiscum ille qui adulescentes Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse diuino incendit amore suo nostra corda et ad tolerantiam sanctae passionis animat, unde et nemo nostrum mortem quam inferre minitaris cogitat sed immortalitatem nec temporariam per te inlatam poenam sed gloriam sempiternam. tormentis namque martyras dei consecrari et ipsa passionis probatione coronari aperiunt ita sacrae scripturae: pretiosa in conspec(tu) domini mors sanctorum eius, et: si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptanit illos et inuenit eos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit eos et quasi holocausta hostia accepit eos, *n tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. [3] Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de dei praesumunt magnitudine, et exsultent necesse est et futura cogitantes gaudia praesentia tua mala calcent. unici dei filii diuina uox est: qui amat animam suam in isto saeculo perdet illam, et qui odit animam suam propter me in uitam aeternam conseruabit eam. quo diuino haerentes Christiani praecepto. licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat in uulnera, stamus stabimusque inmobiles, te tortore atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi reuoluentes quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit utilis ad gloriam sempiternam. a barbaris saepe parcitur uictis et est locus inter arma clementiae et utique apud eos qui ferali ritu sint nitam ducentes. hoc uero inenarrabile est quod fit aduersum nos a te, qui tibi bene noluimus atque ut contingat desiderantes sumus deumque iugiter obsecrantes non desinimus; spolias, proscribis, mactas gladio, uarie punis nec corpora quae laniare sanxisti sepeliri permittis, eleemosynam fieri prohibes, omnia metalla omniaque loca, exilia uocari quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame siti nuditate uexando non desistis. his illa ingeris mala qui aeternam cupimus consequi beatitudinem. et tamen, imperator crudelissime, quidquid saeuitia tua nobis intulit atque inrogatura erit, aduerte quod mendacium sit, siquidem nec mors sanctis qui nos praecesserunt martyribus per te inlata mors sit nec iactura neque damnum, sed fidei faeneratio. semper Christiani nobis tyrannis in persecutione peruersa quaestione torquemur. quo enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos conpellimur modo ad Christum unicum uerissimum filium dei negandum. sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, quia dei filium non negamus, coronamur quibus uictoria est a te inlata damnatio; auferimur a te e medio quibus coram non audeas blasphemare. prosternitur etenim una uoce Christi militis ille qui contra nostram confessionem religiosam in te. manens loquitur, ille qui per te nostrum sitit sanguinem, ille qui tuam obsedit mentem; contremiscit praesentiam cultorum dei atque ferre non ualet, cum dissentimus a te qui dicas esse ex nihilo filium dei, cum contra stamus minas tuas omnemque crudelitatem carnificinae tuae potentia eius iuuati protectique calcamus. castigari te profecto sentis eius seruorum constantia atque tolerantia qui dicit: nolite metuere eum qui potest occidere corpus; magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam perdere in gehennam. Pauli etiam beatissimi eius apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium tyrannum hortamentis animamur: sumus filii dei. si autem filii dei et heredes dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et simul glorificemur, etiterum: existimo non esse contignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones non solum per te inlatas a diabolo, sed et per omnes eius homines nos tolerare seruos I Christi conuenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus illis liberamur qui filium dei uerum esse filium credimus et. cum duas esse personas patrem et filium meminerimus, tamen unam diuinitatem patri et eius unico filio uindicemus. has nostras iustas inuictasque audiens allegationes, quia sustinere\' ueritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime uexes, exquisitis poenarum generibus excrucies, cur nolimus iter deserere salutare. hinc est quod nimia tua crudelitas nostris inludit corporibus, cur magni aestimemus fidem cultoresque dei nos esse non abnegemus. totis in nos incumbis carnificinae tuae uiribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans probationis nostrae nos gaudere occasionibus, hi uidelicet qui felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc iustitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro dei iugulari filio. stabiles contra tuam religiosa mente perstamus insaniam, uincente scilicet in nobis eo pro quo patimur quicquid sub persona nostra in iniuriam ipsius diuinae maiestatis tu profane iactitas sermone uacuo et inani conloquio. uoluntate praua; quae cuncta dura mens tua et obstinata pectoris feritas in necem suae gignit salutis. dum a religione dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni denique te inmanitate uexante qua instigaris pariter ac fereris. eo quem negas protegente contra tuam, belua, inmanitatem ut aduerso solent mari moles oppositae reluctamur. feriant licet per te diabolici fluctus et pulsent late uagantes mundi turbines, magis magisque inmobilis ut est erit uirtus nec undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula, siquidem non sit Christianus animus abiectus qui sternatur et iactetur ad uitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut contra omnia temptamenta inmobilis uictorque permaneat. non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis uitae dulcedine perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. Iohannis apostoli beati, ut terrena spernentes caelestia sequi desideremus, hortantis religiosa uox est: et mundus transit et concupiscentia eius;, qui autem fecerit uoluntatem dei manet in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum. [4] Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus cumque uastissima saeuitiae tuae crudelitate iacere te subter pedes dei seruorum, omnem gloriam tuae uanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni uigore atque auctoritate imperii tui quam inanem aurulam. iactare nos haec quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. non retines, Constanti, dixisse me iudicibus te uelo misso audiente quod, licet totum militem tuum in nos decreuisses iacere regni tui tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae ut in sacrilegi tui decreti contemptores omnia sua conliderent arma, nec sic tamen quod possemus ta proposito recedere? sed tu pro tua illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos censuisti, Christianos uero sanxisti dei oportuisse exsistere negatores. et utique tui sentiunt dolorem uulnerum, dolent se perisse, dolent hanc amittere lucem. nos uero primo sentire poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, in quibus Christus aeternam salutem operatur; deinde, quia praesentia pro nihilo ducamus et lumine in illo perenni semper futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo dei filio uitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis malimus interfici, qui aliter nos deo patri placere non posse cernamus, nisi conuenti a te ad negandum unicum dei filium eius per mortem etiam ipsam uerum esse illum dei filium confessi fuerimus? detestabilis mens tua indigne fert, quia dicamus Christum dei filium dei esse uerbum, dei sapientiam, dei uirtutem, deum uerum de deo uero, natum de patre, id est de substantia patris, lumen de lumine, natum non factum. unius substantiae illum esse cum patre, quod graece dicunt 6aoou