EPISTULAE (LATIN, PART 2 OF 3) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Jerome · c. AD 347–420 Source: Open Greek and Latin project, stoa0162.stoa004.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LXXVIII. AD FABIOLAM DE MANSIONIBUS FILIORUM ISRAHEL PER HEREMUM [78.1.1–2] In septuagesimo septimo psalmo, quem iuxta euangelistam Matheum ex persona domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto et egressionis Israhel in solitudinem narratur historia. cumque nulli dubium sit facta esse, quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: aperiam, inquit, in parabola os meum; loquar propositiones ab initio. quanta audiuimus et uidimus et patres nostri narrauerunt nobis. unde et apostolus isdem uerbis, quia eodem et spiritu: haec autem, ait, omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad commonitionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. et: nolo uos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare \\ transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt, innube etin mari, et omnes eandem spiritalem escam manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti eos petra; petra autem erat Christus. [78.1.3] si ergo pars historiae itineris exAegypto spiritaliter ac-I cipitur, et cetera, quae ab apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, eiusdem intellegentiae conuincitur. nam idem propheta,. qui in alio loco dixerat: habitaui cum habitationibus Cedar; multum incola fuit anima mea, absentiam terrae sanctae ferre non sustinens lacrimabiliter ingemescit et dicit: haec recordatus sum et effudi in me animam meam, donec transeam in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoce exultationis et confessionis, sonus epulantis, et in alio psalmo: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. [78.1.4] Paulus quoque: lex spiritalis est et ipse dominus:; si crederetis Moysi, et mihi crederetis; de me enim ille scripsit, et euangelium secundum Lucam: tunc incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in cunctis scripturis, quae de se ipso dicta erant. igitur Iudaei paruuli et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae, legant Pharaonem carneum et Mare Rubrum, per quod ad Indiam nauigatur, et manna coriandro simile et omnia, quae scripta sunt, audiant corporaliter: lepram domorum et lepram pellis et staminis, taurum homicidam et iumentum adulterii reum et Hebraei propter uxorem ac liberos seruire cupientis aurem subula perforatam. [78.1.5–6] nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Iesu egredientes in desertum pascimur panibus eius, si insipientes sumus et iumentorum similes, hordeaceis, si rationale animal, triticeis et ex grano frumenti commolitis, quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. nouem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum dei ad extremum primogenita perdit, ut primogenita Israhelis domino sacrarentur. qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. exterminator transit et terram Gesen pastoralem et pluuiis inrigatam non audet adtingere; erant enim postes eorum agni cruore signati et opere loquebantur: signatum est super nos lumen \'v uultus tui, domine. unde et appellatur ipsa sollemnitas phase, . quam nos transitum possumus appellare, eo quod de peioribus ad meliora pergentes tenebrosam Aegyptum relinquamus. sed iam tempus est, ut promissa conplentes mansionum Israhel ordinem per-. sequamur. [78.2.1–2] Scriptum est in ultima parte uoluminis Numerorum, quod apud Hebraeos appellatur \'uaiedabber\': haec sunt castra filiorum Israhel, qui egressi sunt de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron, quas Graeci djtaQVsig uocant, nos propter linguae proprietatem significantius \'mansiones\' siue, quia de exercitu dicitur, \'castra\' transtulimus. fit autem catalogus mansionum a prima usque ad ultimam et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matheus loquitur: ab Abraham usque adDauid generationes quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim, id est simul generationes quadraginta duae. [78.2.3–4] per has currit uerus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad caelum et Aegypto saeculi derelicta terram repromissionis ingreditur. nec mirum, si in illo numeri sacramento perueniamus ad regna caelorum, sub quo dominus atque saluator a primo patriarcha peruenit ad uirginem, quasi ad Iordanen, quae pleno gurgite fluens spiritus sancti gratiis redundabat. quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellege legem et sacerdotium, opera et cultum dei, quorum alterum altero indiget. nihil enim prodest exercere uirtutes, nisi noueris creatorem, nec dei ueneratio proficiet ad salutem, nisi praecepta conditoris inpleueris. his duabus manibus quasi duobus seraphim in confessionem sanctae trinitatis erumpimus dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus sabaoth. [78.3.1–2] Mouerunt autem de Ramessemense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post pascha egressi sunt fillii Israhelin manu excelsain conspectu omnium Aegyptiorum. et Aegyptii sepeliebant, quos percusserat dominus ex eis, omne primogenitum in terra Aegypti, et in diis eorum fecit dominus iudicia. Ramesse a quibusdam interpretatur \'commotio turbulenta\' aut \'amaritudo commotioque tineae\', nos autem uerius aestimamus exprimi \'tonitruum gaudii\'. ad hanc urbem, quae in extremis Aegypti finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens mouebatur a uitiis pristinis et ab excomedente se prius tinea peccatorum et omnem amaritudinem uertens in dulcedinem ut dei uocem in Sina monte desuper tonantis audiret. [78.3.3] quod autem uerba diuina et eloquia scripturarum in istius saeculi et mundi rota tonitruus appellentur, psalmista declarat dicens: uox tonitrui tui in rota, et dei patris uocem in baptismo saluatoris audientes tonitruum putauerunt. cumque commoti fuerimus ad euangelicam tubam et excitati tonitrui gaudio, eximus in mense primo, quando hiemps praeteriit et abiit sibi, quando ueris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renouantur, et eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum paschae pleno mensis lumine, post esum agni inmaculati et calciatos pedes de apostolo et accinctos pudicitia lumbos et baculos in manibus praeparatos. [78.3.4–5] quamuis enim in Aegypto quarta decima mensis pascha facientes comederimus agnum, tamen tunc lux nobis plena conpletur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, uel quod Aegyptum percusserit uel quod protexerit Israhel uidentibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo et torquentur inuidia et postea tenere cupientes in persecutionibus suffocantur, quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos et patres mortui terrenis operibus opprimunt mortuos filios. mihi uidentur Aegyptiorum primogenita dogmata esse philosophorum, quibus deceptos homines atque inretitos tenebant. quae cum Israhel uiuus effugerit, circumdant mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. porro, quod sequitur: in diis eorum fecit iudicia siue, ut Septuaginta transtulerunt, ultiones, illud Hebraei autumant, quod nocte, qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint siue motu terrae siue tactu fulminum. spiritaliter autem discimus, quod egredientibus nobis ex Aegypto errorum idola corruant et omnis peruersarum doctrinarum cultura quatiatur. [78.4.1–2] Et proficiscentes filii Israhel de Ramesse castra metati sunt in Sochoth. Secunda mansio. in hac coquunt panes azymos et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. Sochoth quippe interpretatur in lingua nostra \'tabernacula\' siue \'tentoria\'. et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis sollemnitas tabernaculorum est. cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus scientes nobis ad ulteriora pergendum. tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae, sed uescimur azymis sinceritatis et ueritatis domini praecepta opere consummantes: cauete a fermento pharisaeorum. in hac nobis praecipitur mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus, ut celebremus transitum, id est phase domini, ut primogenita nostri uteri cunctarumque uirtutum pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, domino consecremus. [78.5.1–2] Et profecti de Sochoth castra metati sunt in Aetham, quae est in extremo solitudinis. Tertia mansio offertur post tabernacula, in qua primum uidetur dominus nocte in columna ignis et per diem in columna nubis, ut praecedat populum et dux itineris fiat. Aetham nobiscum sonat \'fortitudo\' atque \'perfectio\', de qua et Dauid canit: tu disrupisti fluuios Aetham, id est \'fortes\'. grandis est fortitudo Aegyptum dimittere et m extrema solitudine commorari. ex quo intellegimus locum Sochoth adhuc iuxta Aegypti fuisse regiones. in eo enim, quod dicitur: quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse heremi et Aegypti. praeparemus nobis fortitudinem, adsumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras et confusionem noctis scientiae Christi lumen appareat. dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad sanctam terram peruenire ualeamus. [78.6.1] Profectique de Aetham reuersi sunt Phiahiroth, quod est contra Beelsephon, et castra metati sunt e regione Magdol. Quarta mansio est Phiahiroth, quae interpretatur \'os nobilium\', scribiturque per litteram heth. quidam male hiroth \'uillas\' putant, errorque manifestus, quod pro supra dicto elemento ain litteram legant. Beelsephon in linguam nostram uertitur \'dominus aquilonis\' aut \'ascensus speculae\' aut \'habens arcana\', porro Magdol 2 \'magnitudo\' uel \'turris\'. adsumpta igitur fortitudine nobilitamur in domino et Beelsephon idoli arcana contemnimus illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. non enim est ab austro, unde dominus uenit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus, sed possessor aquilonis, uenti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram; qui, cum sit frigidissimus, nomine dexter uocatur, falso sibi adsumens uocabulum uirtutis ac dexterae, cum totus sit in sinistra. [78.7.1] Et profecti de Phiahiroth transierunt per medium mare in deserto et ambulauerunt uiam trium dierum in solitudine Aetham et castra metati sunt de Aetham. Quinta mansio Mara, quae interpretatur \'amaritudo\'. non poterant ad Rubri Maris gurgites peruenire et Pharaonem cum suo exercitu uidere pereuntem, nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est in domini confessione uirtutes, quando crediderunt deo et Moysi, famulo eius, et audierunt ab eo: dominus pugnabit pro uobis et uos tacebitis, et uictores Maria praecinente in tympanis t corporum resonarunt carmina triumphantium: cantemus domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare. [78.7.2–3] post praedicationem euangelii, post tabernacula transmigrantium, post adsumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem pericula rursus occurrunt. unde discimus cauendas semper insidias et inuocandam misericordiam dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere et nobis in spiritali baptismo suffocetur. egressis de Mari Rubro occurrit heremus Sur, quae et solitudo Aetham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam et peruenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. murmurat populus uidens aquas et potare non sustinens. intellege Mara aquas occidentis litterae, quibus si inmittatur confessio crucis et passionis dominicae sacramenta iungantur, omne, quod inpotabile et triste uidebatur ac rigidum, uertitur in dulcedinem. unde et scriptum est: constituit deus populo legem et iudicia et temptauit eum. ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. [78.7.4–78.8.1] nec terrearis, si post uictoriam uenias ad amaritudinem, quia uerum pascha facientes azyma cum amaritudinibus comedunt et temptatio probationem, probatio spem, spes parit salutem. apud medicos quoque quaedam antidotus noxios humores temperans ex amaritudine nominatur,_ quae dulcis ostenditur restituens sanitatem, sicut e contrario uoluptas atque luxuria amaritudine terminatur dicente scriptura: quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, nouissime uero amarius felle inuenies. Et profecti de Mara uenerunt in Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae, ibique castra metati sunt. Sexta mansio in \'arietes fortesque\' uertitur. quam pulcher ordo uirtutum! post uictoriam temptatio, post temptationem refectio. de amaritudine uenimus ad arietes et robustos principes gregis, quos apud Ezechiel dominus iudicaturum esse se dicit, quod alii eorum conculcauerint aquas et conpresserint oues, alii lenes et placabiles fuerint. de his et uicesimus octauus psalmus loquitur: adferte do2 mino, filii dei, adferte domino filios arietum. sextae mansionis tenemus hospitium. numquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorumpit. nec dubium, quin de duodecim apostolis sermo sit, de quorum fontibus deriuatae aquae 3 totius mundi siccitatem rigant. iuxta has aquas septuaginta creuere palmae, quos et ipsos secundi ordinis intellegimus praeceptores Luca euangelista testante duodecim fuisse apostolos et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se dominus praemittebat. de quibus et Paulus refert, quod apparuerit dominus primum duodecim, deinde apostolis omnibus, alios uolens intellegi primos et alios secundos Christi discipulos. bibamus de huiusce modi fontibus et dulces fructus uictoriae deuorantes ad mansiones reliquas praeparemur. [78.9.1–2] Profectique de Helim castra metati sunt ad Mare Rubrum. Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur \'iam suph\', septima mansio est. et quaeritur, quomodo post transitionem Maris Rubri et fontis Marae et Helim rursum ad Mare Rubrum uenerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sunt. aliud est enim transire per mare, aliud in proximo figere tabernacula. ex quibus monemur etiam post euangelicam disciplinam inter cibos dulcissimos triumphorum apparere nobis interdum mare et praeterita discrimina poni ante oculos, quamquam multae differentiae sit transire mare et mare procul aspicere. uerbum \'iam - suph\' apud Hebraeos ex mari et rubro conpositum est; suph autem et \'rubrum\' et \'scirpus\' uocatur. unde possumus suspicari, quod uenerint ad paludem quandam et lacum, qui carecto et iuncis plenus fuerit. quod autem omnes congregationes aquarum scriptura sancta mare uocet, nulla dubitatio est. haec mansio in Exodo non habetur. sed scriptum est pro ea, quod de Mari Rubro uenerint ad desertum. Sin, quae est inter Helim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto, id est tricesima prima, postquam egressi sunt de Ramesse. [78.10.1] Et profecti de Mari Rubro castra metati sunt in solitudine Sin. Octaua mansio, licet iuxta ordinem Exodi septima sit. sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai heremus Sin uocetur et ex, tota prouincia etiam locus unius mansionis nomen acceperit, sicut et Moab tam urbis quam prouinciae nomen est. in hac solitudine quinque mansiones: iam suph, de qua supra diximus, et heremus Sin et Dephca et Halus et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. [78.10.2] Sm autem interpretatur rubus uel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod, postquam uenerimus ad eum locum, de quo nobis sit dominus locuturus, grande odium mereamur inimici. tunc uidebimus ardere rubum et non comburi, inflammari ecclesiam persecutionibus et eam loquente in illa domino non perire. et nota, quod in octaua mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde et octauus psalmus hoc titulo praenotatur, desertum capimus rubi, quia plures filii desertae.magis quam eius, quae habet uirum. [78.11.1] Et profecti de deserto Sin castra metati sunt in Dephca. Nona mansio. hoc nomen apud Hebraeos κροῦσμα, id est pulsatio, dicitur, iuxta quod et dominus ait: pulsate et aperietur uobis. in libro autem Hebraicorum Nominum \'adhaesionem remissionemque\' transtulimus, quod lectorem turbare non debet. nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim iuxta id, quod uulgo habetur, edidimus, si medium uerbum scribatur per beth litteram; hic autem in Hebraico uolumine scriptum repperi per phe, quod elementum magis pulsationem quam glutinum sonat. sensusque manifestus: post responsa domini, post octauum numerum resurrectionis Christi incipimus sacramenta pulsare. [78.11.2] prudentem studiosumque lectorem rogatum uelim, ut sciat me uertere nomina iuxta Hebraicam ueritatem; alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca omnia corrupta repperimus. et miror quosdam eruditos et ecclesiasticos uiros ea uoluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca legunt Raphaca litteram ponentes pro littera, eo quod res et daleth paruo apice distinguantur, et interpretantur \'curationem\' atque exinde tropologiam similem prosequuntur. [78.12.1–2] Et profecti de Dephca castra metati sunt in Halus. Decima mansio in Exodo non habetur crediturque in Sin heremo contineri eodem narrante libro: profecta est omnis multitudo filiorum Israhel de heremo Sin per mansiones suas iuxta os domini et uenerunt Raphidim. ex quo perspicuum est plures mansiones unius regionis uocabulo demonstrari. interpretatur Halus fermentum, quod tollens mulier miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum. in hac solitudine murmurat populus propter famem et conuersus respicit procul in nube gloriam dei accipitque uespere coturnicem et mane alterius diei manna. et nota in mansione decima fermentum poni et post esum carnium manna tribui inplerique scripturam: panem angelorum manducauit homo. [78.13.1–2] Profectique de Halus castra metati sunt in Raphidim; et non erat ibi aqua populo. Undecima mansio est, quam uiolenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum repperi \'uidit os sufficiens eis\' aut certe \'uisio oris fortium\'; meliusque transfertur \'dissolutio fortium\' uel \'sanitas fortium\' siue iuxta proprietatem linguae Syrae \'remissio manuum\'. haec et in Exodo legitur post profectionem de heremo Sin. queritur in ea populus ab ardore sitis; fons de petra Oreb erumpit et profluit et, quia temptauerunt deum, locus Raphidim \'temptationis\' quoque, id est \'massae\' sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem; Iesus contra Amalec militat; ad crucis signum superatur inimicus; remissis orantis manibus hostis uictor insequitur. [78.13.3–4] sedet Moyses super lapidem de Zacharia, qui septem habebat oculos et in Samuhelis uolumine appellatur aben ezer, id est \'lapis adiutor\', et utramque manum eius Aaron et Ur, id est \'montanus lucidusque\', sustentant. deuicto aduersario superuenit Iethro, adducit Sepphoram et utrosque filios, dat consilium septuaginta seniorum et in typum ecclesiae de gentibus congregatae legis imminutio euangelio suggerente conpletur. pulchre autem \'dissolutio\' ac \'sanitas fortium\' Raphidim dicitur uel propter dissipatum Amalec uel propter sanatum Israhel. sin autem \'remissionem manuum\' iuxta Syros Raphidim sonat, dicemus propter offensam populi, quia contra dominum murmurarit, istud loco nomen inpositum. haec tangimus potius, quam exponimus, breuiter indicasse contenti, quod post fermentum – Halus - et \'massam\' ecclesiae soleant multiplicia daemonum aduersum nos temptamenta consurgere. [78.14.1] Et profecti de Raphidim castra posuerunt in solitudine Sinai. ,Duodecima mansio est. statim tibi ueniat in mentem apostolorum numerus. una de pluribus, sed maior ab omnibus non separatur in ordine et praecellit in merito. ad hunc locum quadragesima septima die perueniunt scriptura dicente: mense tertio egressionis filiorum Israhel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudinem Sinai profectique simul de Raphidim uenerunt in desertum Sinai et castra metati sunt in heremo seditque ibi Israhel e regione montis. et Moyses ascendit ad. deum uocauitque eum dominus de monte dicens et reliqua. et rursum: uade, inquit, ad populum et sanctifica eos hodie et cras. et lauent uestimenta sua sintque parati in diemtertium, quia tertia die descendet do minus uidente uniuerso populo super montem Sinai. [78.14.2–3] quod et factum est. laueruntque uestimenta sua et ab uxorum coitu separatis die tertio descendit dominus in montem, quo fumante et fulgore, tonitru, caligine, uoce tubae mortalium corda terrentibus Moyses loquebatur et dominus respondebat ei. supputemus numerum et inueniemus quinquagesimo die egressionis Israhel ex Aegypto in uertice montis Sinai legem datam. unde et pentecostes celebratur sollemnitas et postea euangelii sacramentum spiritus sancti descensione conpletur, ut, sicut priori populo quinquagesima die, uero iubeleo et uero anno remissionis et ueris quinquaginta et quingentis. denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est, ad apostolos quoque et, qui cum eis erant, in centum uiginti, Mosaicae aetatis numero, constitutis descenderit spiritus sanctus et diuisis linguis credentium totus euangelica praedicatione mundus expletus sit. [78.14.4] longum est, si replicare uelim, quid in lege praeceptum sit, quomodo fabricatum tabernaculum, quae uarietas hostiarum, quae uasorum diuersitas, quae indumenta pontificis, quae sacerdotum ac leuitarum caerimoniae, quid egerint, quomodo populus numeratus sit: hoc tantum dicam, quod media pars Exodi et totus Leuiticus liber et Numerorum praecepta non modica et per singulas tribus populi distributio et oblatio principum in hac mansione descriptae sint multorumque uoluminum disputatio huic loco sufficere uix possit. interpretatur autem Sinai \'rubi\', non unus, ut supra in solitudine Sin, sed plures, ut ibi principium, hic perfectio, ibi solitarius numerus, hic multiplex. aliud est enim unam et aliud omnes gratias possidere. [78.15.1–2] Et profecti de solitudine Sinai castra metati sunt in sepulchris concupiscentiae. Tertia decima mansio, cuius nomen cum interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur \'cabaroth atthaua\'. est autem sensus ille de euangelio, quod Iesus baptizatus statim ab spiritu ductus est in desertum et temptabatur a diabolo. itaque et Israhel post familiarem cum deo sermonem, postquam iuxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quattuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur \'onager\' aut \'feritas\', ibique succumbit malae bestiae fastidiens caelestem panem et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum uorauit incendium et intercedente Moyse fumum uorax flamma consumpsit. [78.15.3] tunc accipiunt coturnices et usque ad nausiam ac uomitum deuorant. eliguntur septuaginta presbyteri, uadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii neglegentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos, unde et absentes prophetant. saturatoque populo, cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel prae pedi uit, ne ad malum uelociter currerent; unde et appellatus est locus \'sepulchra concupiscentiae\' siue, ut in Septuaginta legimus, \'memoriae desiderii\'. [78.15.4] -ex quibus omnibus nos docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra caelestem scripturarum panem nec iurulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quae- . rere; alioquin, si rursus eas uoluerimus appetere, uorabimus usque ad nausiam et statim domini igne torquebimur desideriumque nostrum uertetur in tumulos, ut simus sepulchra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. [78.16.1–2] Et profecti de sepulchris concupiscentiae castra metati sunt in Aseroth. Quarta decima mansio in solitudine Pharan, quae in \'atria\' uertitur. in hac Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant et in typum zeli aduersus ecclesiam de gentibus congregatam populus Iudaeorum leprae sorde perfunditur nec redit ad tabernaculum et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus inpleat. et hoc, prudens lector, adtende, quod post consummatam in duodecimo numero uirtutem, quia superbiit Israhel et in sepulchris concupiscentiae carnes Aegyptias desiderauit, rursum iacit aliud fundamentum et atria, id est uestibula; uirtutis ingreditur ostendens nobis et eos, qui stant, posse cadere et, qui ceciderant, resurgere. positus est Iesus in ruinam et resurrectionem multorum et ipse loquitur per prophetam: numquid, qui cadit, non resurget? [78.17.1–2] Et profecti de Aseroth castra metati sunt in Rethma; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan. Haec est autem quinta decima mansio. et notandum, quod reliquae mansiones decem et octo, quarum nunc breuiter catalogus describitur, a Rethma usque ad Asion-Gaber, id est usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur. in quibus uniuersa, quae scripta sunt, diuersis temporibus gesta sentimus; quae quia non sunt per mansiones singulas distributa, i a nobis quoque in commune dicentur, ut postea ueniamus ad reliqua. J [78.17.3–4] Rethma transfertur \'sonitus\' aut \'iuniperus\', quamquam plerique I \'arceuthon\' apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. iuniperum autem et primus graduum psalmus iuxta ueritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? et propheta respondit: sagittae potentis acutae cum carbonibusiuniperorum;pro quo apud nos legitur: desolatoriis. ferunt autem lignum hocignem multo tempore conseruare, ita ut, si pruna ex eius cinere fuerit operta, usque ad annum perueniat. ex quo discimus post sepulchra concupiscentiae et uestibula transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus feruentes spiritu et claro sonitu atque in altum exaltata uoce euangelium domini praedicemus. [78.17.5] ab hac itaque mansione usque ad tricesimam secundam istius modi continentur historiae: duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam; botrus refertur in ligno et Christi breuiter passio demonstratur; murmurat populus Iudaeorum gigantum impetum reformidans; pugnat contra Amalec et Chananaeum nolente deo et uictus intellegit, quae debeat in terra sancta exercere sacrificia; Dathan et Abiron et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron et terrae uoragine gluttiuntur; inter mortuos et uiuentes pontifex medius turibulo armatus ingreditur et currens ira dei sacerdotis uoce prohibetur; uirga Aaron et florem profert et folia et in aeternam memoriam uirens siccitas conseruatur; necdum templum et iam aeditui, necdum sacerdotes et leuitae obtulere sacrificia et partes eorum mysticus sermo describit; uitula rufa in holocausto concrematur et cinis eius\' piacularis aspersio est. quorum omnium figurae proprios libros flagitant et melius reor tacere quam pauca dicere. [78.18.1] Et profecti deRethma castra metati sunt in Remmon Phares. Sexta decima mansio, quae interpretatur Graeco sermone goiag diaA-OJtrj, Latine \'mali Punici diuisio\', quod alii malum granatum uocant. cuius arboris fructus in scripturis dupliciter accipitur: aut in ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit, aut in uarietate consonantiaque uirtutum iuxta illud, quod scriptum est:multitudinis autem credentium erat cor et animauna; sicque diuisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem conpage teneantur. [78.19.1–2] Et profecti de Remmon Phares castra metati sunt in Lebna. Septima decima mansio, quam in \'lateres\' possumus uertere, licet quidam Lebona transferentes male \'candorem\' interpretati sunt. legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit, legimus in Malachia, pro quibus Idumaea destructis politos lapides reponere nititur, et laterem in Ezechiel, in quo obsessae Hierusalem pictura describitur. ex quibus discimus in itinere istius uitae et de alio in aliud transitu nunc nos crescere, nunc decrescere et post ordinem ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare. [78.20.1–2] Et profecti de Lebna castra metati sunt in Ressa. Octaua decima mansio in \'frenos\' uertitur. si enim post pr ofectum rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus uagi atque praecipites scripturarum retinaculis dirigendi. hoc uerbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in scripturis sanctis apud Hebraeos inuenisse me noui absque libro apocrypho, qui a Graecis Xsjztr), id est parua, Genesis appellatur; ibi in aedificatione turris pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae et cursorum uelocitas conprobatur. dicit et psalmista: in- freno et camo maxillas eorum constringe, qui non adpropinquant ad te, et apostolus: nescitis, quoniam, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? sic currite, ut conprehendatis. [78.21.1–78.22.1] Et profecti de Ressa castra metati sunt in Caaltha. Nona decima mansio interpretatur \'ecclesia\'. uagi currentium gressus frenis ad ecclesiam retrahuntur et fores, quas ante reliquerant, rursum intrare festinant. Et profecti de Caaltha castra metati sunt in monte Sapher.. Vicesima mansio interpretatur \'pulchritudo\' et in monte decoris est constituta, de qua et quarti decimi psalmi principium sonat: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? [78.22.2] uide, quid prosint frena: a uitiis nos retrahunt, introducunt ad uirtutum choros et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. iste iuxta Danihel lapis excisus de monte sine manibus creuit in montem magnum et inpleuit omnem terram; iste iuxta Ezechiel uulnerauit principem Tyri; ad is turn in Esaia et Michea populi confluunt dicentes: uenite, ascendamus in montem domini et ad domum dei Iacob; et adnuntiabit nobis uias suas et ambulabimus in se-mitis eius. [78.23.1–78.24.1] Et profecti de monte Sapher castra metati sunt in Arada. Vicesima prima mansio uertitur in \'miraculum\'. quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium! post opus lateris infrenamur, post frenos in ecclesiam introducimur, post habitationem ecclesiae ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur, ut noster in laudibus eius sermo superetur inuenientium in eo, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Et profecti de Arada castra metati sunt in Maceloth. Vicesima secunda mansio in \'coetus\' uertitur. in hac enim consistit multitudo credentium, ecclesia primitiuorum, uirtutum omnium. consonantia. tunc uere possumus dicere: ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum! et: dominus habitare facit unius moris in domo. [78.25.1–2] Et profecti de Maceloth castra metati sunt in Thaath. Vicesima tertia mansio potest et \'subter\' intellegi, sed melius \'pauorem\' interpretabimur. uenisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris, . uides ibi multos uirtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam et, qui se exaltat, uideat, ne cadat. potentes potenter tormenta patientur. timor uirtutum custos est, securitas ad lapsum facilis. unde et in quodam psalmo, postquam propheta dixerat: dominus regit me et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me conlocauit, iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. et est sensus: dum tormenta formido, seruaui gratiam, quam acceperam. [78.26.1–2] Et profecti de Thaath castra metati sunt in Thare. Vicesima quarta mansio, quam nonnulli uertunt in \'malitiam\' uel in \'pasturam\', nec errarent, si per ain litteram scriberetur; nunc uero, cum adspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. hoc eodem uocabulo et isdem litteris scriptum inuenio patrem Abraham, qui in supra dicto apocrypho Geneseos uolumine abactis coruis, qui hominum frumenta uastabant, abactoris uel depulsoris sortitus est nomen. itaque et nos imitemur Thare et uolucres caeli, quae iuxta uiam satum triticum deuorare festinant, solliciti prohibeamus. [78.26.3–78.27.1] nam et Abraham patriarches in typo Israhelis hostiarum diuisit membra sacrificiaque a uolucribus non sinit deuorari; et contemptorem oculum effodiunt corui de conuallibus; uerusque Moyses et Helias ducit Aethiopissam et a coruis pascitur. si habueris pauorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ouium tuarum introire non poterit. quod uel ad praepositos ecclesiarum uel ad custodiam refer animae tuae, ad quam diabolus per diuersa uitiorum foramina ingredi nititur. Et profecti de Thare castra metati sunt in Methca. Vicesima quinta mansio uertitur in \'dulcedinem\'. ascendisti in excelsum, admiratus es uirtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores: dulcis te protinus fructus laboris insequitur et in morem litterarum radicum amaritudinem pomorum suauitas conpensabit et dices: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! [78.27.2–78.28.1] sponsumque tibi audies concinentem: mel distillant labia tua, soror mea sponsa. quid enim suauius disciplina? quid eruditione melius ? quid dulcius domino? gustate et uidete, quoniam suauis est dominus. unde et Sampson, qui abegerat a fructibus suis aues et uulpes, quaeexterminantuineas, conliga uerat leonemque interfecerat rugientem, fauum inuenit in ore mortui. Et profecti de Methca castra metati sunt in Asmona. Vicesima sexta mansio in lingua nostra\'festinationem\' sonat iuxta illud, quod in psalmo scribitur: uenient legati ex Aegypto. pro legatis in Hebraeo \'festinantes\' legimus, ut, postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quiete contenti et otio et rursum ad ulteriora properantes obliuiscamur praeteritorum et in futura nos extendamus. [78.29.1–2] Et profecti de Asmona castra metati sunt in Museroth. Vicesima septima mansio \'uincula\' siue \'disciplinas\' sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros et eorum teramus limina et praecepta uirtutum ac mysteria scripturarum uincula putemus aeterna iuxta illud, quod in Esaia dicitur: et Sabaim, uiri sublimes, ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt uincti manicis et:Paulus, uinctus Iesu Christi. duplicia sunt in scripturis uincula, quae quamdiu rupit Sampson, uicit inimicos. et in Ecclesiaste de meretrice legimus: u i nculum in manibus eius et ex persona domini dicentis: disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum et alibi: laqueus contritus est et nos liberati sumus. Christi autem uincula uoluntaria sunt et uertuntur in amplexus. quicumque his fuerit conligatus, dicet: sinistra eius sub capite meo et dextera eius complectetur me. [78.30.1] Et profecti de Museroth castra metati sunt in Baneiacan. Vicesima octaua mansio transfertur in \'filios necessitatis\' seu \'stridoris\'. si ab uno incipias numero et paulatim addens ad septimum usque peruenias, uicesimus octauus numerus efficitur. qui sunt isti filii necessitatis? psalmus ipse nos doceat: adferte domino, filii dei, adferte domino filios arietum. quae est tanta necessitas, quae nolentibus inponatur? cum diuinis scripturis fueris eruditus et leges earum ac testimonia uincula scieris ueritatis, contendes cum aduersariis, ligabis eos et uinctos duces in captiuitatem et de hostibus quondam atque captiuis liberos dei facies, ut repente dicas cum Sion: ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiua, et istos quis enutriuit? [78.30.2] ego destituta et sola, et isti ubi erant? miraris Isaiam: eiusdem psalmi sacramenta cognosce: uox domini in uirtute, uox domini in magnificentia, uox domini confringentis cedros, ut, postquam aduersarios fregerit et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cerui in montibus et sit dilectus sicut filius unicornium in temploque eius omnis dicat gloriam. porro, quoduertimus\'filiosstridoris\', ad illum sensum refer, quod timore supplicii et eius loci, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes diaboli uincula Christo domino credentium turbae colla submittant. [78.31.1–2] Et profecti de Baneiacan castra metati sunt in monte Gadgad. Vicesima nona mansio interpretatur \'nuntius\' siue \'expeditio et accinctio\'uelcerte-quod nos uerius arbitramur—xairaxom?, idest \'concisio\'. haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. crudeles simus in occisione eorum; non parcat manus nostra armum aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. maledictus, qui facit opus domini neglegenteret qui prohibet gladium suum a sanguine. unde et Dauid: in matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae. de nuntio autem et accinctione haec breuiter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad uirtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiauerimus praemia futurorum et accinctos inire bella docuerimus. horum trium quicquid magister fecerit, in monte consistit. [78.32.1–78.33.1] Et profecti de monte Gadgad castra metati sunt in Ietabatha. Tricesima mansio \'bonitas\' interpretatur, ut, cum peruenerimus ad perfectum uirum, in sacerdotalem gradum et in aetatem plenitudinis Christi, in qua et Ezechiel erat iuxta fluuium Chobar, possimus cum Dauid in tricesimo psalmo canere: in te, domine, speraui, non confundar in aeternum. pastor enim bonus ponit animam suam pro ouibus suis. Et profectide Ietabathacastraatisunt in Hebrona. Tricesima prima mansio interpretatur waQeXevoig, id est \'transitus\' siue \'transitio\'. ad hanc uenit uerus Hebraeus, id est TCEQVivrjg atque transitor, qui dicere potest: transiens uidebo uisionem hanc magnam, de quo et psalmista canit: et non dixerunt, qui praeteribant: benedictio domini super uos. praeterit. enim figura huius mundi et propterea sancti cupiunt ad meliora transire nec praesenti statu contenti ingemescunt cotidie: haec recordatus sum et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei. multum est, si de omnibus scripturis super uerbo transitionis uelim exempla congerere. [78.34.1] Et profecti de Hebrona castra metati sunt in Asion - Gaber. Tricesima secunda mansio transfertur in \'ligna uiri\' siue\'dolationes hominis\', quod significantius Graece dicitur fyhaxiofioi dvdgog scribiturque per ain litteram, non, ut Graeci et Latini errant, per gimel. unde in solitudine multitudo lignorum, nisi quod seduli et diligentis magistri disciplina monstratur caedentis ligna informia et dolantis facientisque uasa diuersa, quae in domo magna necessaria sunt? possunt lignationes uiri saltuum et omnium arborum genera ac per hoc credentium multitudinem figurare dicente Dauid: inuenimus eam in campis siluae. hucusque solitudo Pharan decem et octo continet mansiones, quae descriptae in catalogo superiori itinere non ponuntur. [78.35.1–2] Et profecti de Asion - Gaber castra metati sunt in deserto Sin, haec est Cades. Quaeritur, cur octaua mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. - sed sciendum, quod prior per samech litteram scribitur interpretaturque \'rubus\' siue \'odium\', haec autem per sade et uertitur in \'mandatum\'. illudque, quod iungitur, Cades non, ut plerique aestimant, \'sancta\' dicitur, sed \'mutata\' siue \'translata\'. legimus in Genesi iuxta Hebraicam ueritatem, ubi ludas meretricem putans Thamar dona transmittit et sequester munerum interrogat ubi est cadesa? hoc est \'scortum\', cuius habitus a ceteris feminis inmutatus est. in multis quoque locis hoc idem repperimus. sin autem \'sancta\' interpretatur, xata dvvicpnaoLV intellegendum, quomodo Parcae dicuntur ab eo, quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat. [78.35.3–4] in hac mansione moritur Maria et sepelitur et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt dominum et prohibentur transire Iordanen missisque nuntiis ad Edom transitus petitur nec inpetratur: quis timeret post tantos profectus murmur populi et offensam magistrorum et uiae transitus denegatos? uidetur mihi in Maria prophetia mortua, in Moyse et Aaron legi et sacerdotio Iudaeorum finis inpositus, quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere ualeant nec credentem populum de solitudine huius mundi educere. et nota, quod post mortem prophetiae et aquas contradictionis Idumaeum carneum atque terrenum transire non possint et cum multis precibus et conatu uiam non inpetrent, sed egrediatur Edom aduersus eos in populo multo et in manu forti. interpretatio quoque nominis morti et offensae et negato transitui conuenit. ubi enim mandatum, ibi peccatum; ubi peccatum, ibi offensa; ubi offensa, ibi mors. haec est mansio, de qua psalmista canit: commouebit dominus desertum Cades. [78.36.1–2] Profectique de Cades castra metati sunt in Or monte, in extremo terrae Edom. ascenditque Aaron sacerdos in montem Or iuxta praeceptum domini et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti, mense quinto, prima die mensis. eratque Aaron centum uiginti trium annorum, quando mortuus est in monte Or. et audiuit Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Austrum in terra Chanaan, quod uenissent filii Israhel. Tricesima quarta mansio est, quam plerique interpretantur \'lumen\', nec errarent, si per aleph litteram scriberetur; alii \'pellem\', et ipsi uerum dicerent, si esset ain positum; nonnulli \'foramen\', quod posset accipi, si heth haberet elementum. cum autem legatur per he, magis \'mons\' intellegitur et legi potest: ascendit Aaron sacerdos in montis montem, id est in uerticem eius. [78.36.3] ex quo animaduertimus non in monte simpliciter, sed in monte montis pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. moritur autem eo anno, quo nouus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. et quamquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit lexque eos, qui eam inpleuerint, perducat ad summum, tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Iordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. et plangit eum populus triginta diebus. [78.36.4] Aaron plangitur, Iesus non plangitur. in lege descensus ad inferos, in euangelio ad paradisum transmigratio. audit quoque Chananaeus, quod uenisset Israhel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum nouerant, ineunt proelium et captiuum ducunt Israhel. rursumque in eodem loco pugnatur: ex uoto uictor uincitur, uicti superant appellaturque nomen Horma, id est anathema. eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in huius saeculi uia fluctuet et alius in ualle, alius in campis, alius moriatur in monte, nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est in excelso uertice. cumque nos dei auxilio destitutos hostis inuaserit duxeritque captiuos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad proelium. potest fieri, ut uincamus, ubi uicti sumus, et in eodem loco triumphemus, in quo fuimus ante captiui. [78.37.1–2] Et profecti de monte Or castra metati sunt in Selmona. profectique de Selmona uenerunt in Phinon. .Hae duae mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta, in ordine historiae non inueniuntur, sed scriptum est pro eis: egressi de monte Or per uiam Maris Rubri, ut circumirent terram Edom. ex quo ostenditur in finibus atque circuitu terrae Edom eas positas. nec secundum morem legitur: profecti de monteOr castra metati sunt in Selmona siue in Phinon, sed post ambitum terrae Idumaeorum uenit ad extremum et ait: profecti filii Israhel castra metati sunt in Oboth. nec dixit: \'profecti sunt de illo et illo loco\', quia duas mansiones silentio praetermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddidit in summa. prima mansio Selmona interpretatur \'imaguncula\', secunda Phinon diminutiue \'os\' — ab ore, non ab osse, intellege - in his Aaron mortuo murmurant contra dominum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus uulnerantur et in typum saluatoris, qui uerum antiquumque serpentem in patibulo triumphauit, diaboli uenena superantur. [78.37.3–78.38.1] unde et imaguncula uerae expressaeque imaginis filii dei passionem eius intuens conseruatur et, quod corde credit, ore pronuntiat legens illud apostoli: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. simulque nota, quod utraque mansio ὑποκοριστικῶς appelletur, quia ex parte uidemus et ex parte prophetamus et nunc per speculum uidemus in aenigmate. Et profecti de Phinon castra metati sunt in Oboth. Tricesima septima mansio uertitur in \'magos\' siue \'pythones\' uel secundum uerba Heliu \'lagoenas grandes\', quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine ilico disrumpuntur. pugnauerunt magi contra Moysen et Aaron et a muliere, quae erat in Endor et habebat iuxta septuaginta interpretes spiritum pythonem, iuxta Hebraeos magum, regi Israhelis inluditur. [78.38.2–3] multae sunt praestigiae et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus. in domino confidentes: laqueus contritus est et nos liberati sumus et: si ambulauero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. cadent a latere nostro mille et decem milia a dextris nostris: non timebimus ab incursu et daemonio meridiano, sed obturabimus aures nostras, ne audiamus uoces incantantium, et sirenarum carmina neglegemus. post imaginem dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes et artes maleficae ad bella nos prouocant. sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in uasis fictilibus, quae frangi possunt, ita ut de quodam uix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum. [78.39.1–2] Et Et profecti de Oboth castra metati sunt in Hieabarim in finibus Moab. Tricesima octaua mansio \'aceruos lapidum transeuntium\' sonat. sunt sancti lapides, qui uoluuntur super terram, leues, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. sunt et alii, quos propheta iubet tolli de uia, ne ambulantium in eos offendant pedes. qui sunt isti ambulantes? utique uiatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias mansiones transire festinant. quod autem dicitur: in finibus Moab et supra scriptum est: in solitudine, quae respicit Moab contra solis ortum, ostendit iuxta litteram, quod huc usque in finibus terrae Idumaeorum fuerint et nunc ueniant ad terminos Moab de alia prouincia ad aliam transeuntes. non enim semper uni uirtuti danda est opera, sed, sicut scriptum est: ibunt de uirtute in uirtutem, de alia transeundum est ad aliam, quia haerent sibi et ita inter se nexae sunt, ut, qui una caruerit, omnibus careat. et tamen transire de alia ad aliam eorum est proprie, qui solis iustitiae ortum considerant. [78.40.1] Et profecti de Hieabarim-siue, ut in secundo loco apud Hebraeos habetur, Hihim-castra metati sunt in Dibon - Gad. Tricesima nona mansio interpretatur \'fortiter intellecta temptatio\'. pro hac in ordine historiae aliter scriptum repperi. postquam enim castra metati sunt in Hieabarim in finibus Moab contra ortum solis, legitur: inde profecti sunt et deuerterunt ad torrentem Zared. et de hoc loco proficiscentes castra metati sunt trans Arnon, quae est in solitudine finium Amorraei, eo quod Arnon in terminis sitMoabitarum et Amorraeorum. [78.40.2] et post haec uenerunt ad puteum, ubi cecinit Israhel carmen hoc: ascende, putee, quem foderunt principes et a peruerunt duces populorum in datore legum et in baculo eius. et de solitudine in Matthana et de Matthana ad torrentes dei et de torrentibus dei ad excelsa et de excelsis ad uallem, quae est in regione Moab, in uertice Phasga, qui prospicit contra desertum. haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes putant non mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo mansionum extraordinariam expositionem. [78.40.3–4] alii autem spiritalibus spiritalia conparantes nolunt regiones significari, sed per locorum nomina. uirtutum profectus esse, quod post magos et congregationem lapidum frequenter ueniamus ad torrentes Zared, quod interpretatur \'aliena descensio\', et in descensione positi transeamus ad Arnon, quod \'maledictionem\' sonat, quae est posita in finibus Amorraeorum, qui uel \'amari\' hostes sunt uel multa \'locuntur\'inflati. sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est et recessit a uero patre, statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui iura dant populis. et canentes carmen in aquis putei et in dei muneribus gratulantes prophetant, quo transituri sint et ad quae peruenturi loca, quod scilicet de deserto ueniant in Matthana, quod interpretatur \'donum\', et de Matthana ad Nahalihel, quod dicitur ad \'torrentes dei\', et de Nahalihel ad Bamoth, quae interpretatur \'excelsa\' siue \'adueniens mors\', quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis \'uallis humilitatis\', quae tamen in uertice posita est montis Phasga, qui interpretatur \'dolatus\', quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu, qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur Isimun. [78.40.5] quando enim fuerimus in uirtutum culmine constituti, tunc totius mundi ruinas et omnium peccatorum respicimus \'uastitatem\'. paene obliti sumus currente oratione dictare: Dibon - Gad interpretatur \'fortiter intellecta temptatio\'. post Dibon - Gad geritur bellum contra Seon, regem Amorraeorum, et Og, regem Basan, et discimus, quod, cum uenerimus ad summum et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga non debeamus eleuari in superbiam, sed propositam nobis e contrario solitudinem nouerimus. ante contritionem enim eleuatur cor uiri et ante gloriam humiliatur. [78.41.1–2] Et profecti de Dibon - Gad castra metati sunt in Almon-Deblathaim. Quadragesima mansio uertitur in \'contemptum palatharum\' siue \'obprobriorum\'. et per hanc discimus omnia dulcia et inlecebras uoluptatum in saeculo contemnendas nec inebriari nos debere uino, in quo est luxuria. mel non offertur in sacrificiis dei et cera, quae dulcia continet, non lucet in tabernaculo, sed oleum purissimum, quod de oliuae profertur amaritudine. mel enim distillat a labiis mulieris meretricis; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan et sorte deprehensum uix populi precibus liberatum. quod autem obprobria contemnenda sint et, si falso obiciantur, beatitudinem pariant, saluator plenissime docet. [78.42.1] Et profecti de Almon - Deblathaim castra metati sunt in montibus Abarim contra faciem Nabo. Quadragesima prima mansio uertitur in montes \'transeuntium\' et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses terra repromissionis ante conspecta. Nabo interpretatur \'con-. clusio\', in qua finitur lex et non inuenitur eius memoria; porro gratia euangelii absque ullo fine tenditur. in omnem terram exiit sonus eius et in fines orbis terrae uerba illius. [78.42.2–78.43.1] simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit et adhuc profectu indigeat. post montes enim plurimos ad campestria Moab et Iordanis fluenta descendimus, qui interpretatur \'descensio\'. nihil enim, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et iactantia et animus conscientia uirtutum tumens. Et profecti de montibusAbarim castra metati sunt in cam pestribus Moab super Iordanen iuxta Hiericho ibique fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Abel Sattim in planitie Moab. In quadragesima secunda, quae et extrema mansio est, cursim, quae sint gesta, narremus. residens in ea populus a diuino Balaam, quem mercede conduxerat Balac, filius Sepphor, dei benedicitur iussione et maledictio mutatur in laudes. [78.43.2–3] audit uoces domini ex profano ore resonantes: orietur stella ex Iacob et , consurget homo de Israhel; et percutiet principes Moab et uastabit cunctos filios Seth et erit Edom hereditas eius. fornicatur cum filiabus Madian et Finees, filius Eleazar, zelatus zelum domini Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit; unde et accepit praemium in aeternam memoriam aluum uictimae. numeratur rursum populus, ut interfectis pessimis nouus dei populus censeatur. interpellant quinque filiae Salphaad et iudicio domini hereditatem accipiunt inter fratres suos nec femineus a possessione dei sexus excluditur. Iesus Moysi in monte succedit et discit a lege, quae spiritaliter offerre debeat in ecclesia: primum quid per singulos dies, dein quid sabbato, quid in calendis, quid in calendis, quid in pentecoste, quid in neomenia mensis septimi, quid in ieiunio, eiusdem mensis die decimo, quid in scenopegia, quando figuntur tabernacula, quinto decimo die supradicti mensis. [78.43.4] uxorum et filiarumuotaabsque auctoritate patrum et uirorum cassa memorantur. bellum contra Madianitas et mors diuini Balaam et praedae diuisio et oblatio ex ea in tabernaculo dei. primus Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse citra Iordanen in heremo possessionem accipiunt; plurima enim habebant iumenta et necdum ad id uenerant, ut possent habitare cum templo. docetur populus, ut in terra sancta idola destruat et nullus de priori habitatore seruetur. describitur olim cupita prouincia et duarum semis tribuum hereditas separatur. numerantur tribuum principes, qui terram sanctam debeant introire. [78.43.5–6] quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum Leuitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt mansiones. et adduntur fugitiuorum sex aliae ciuitates, tres intra Iordanen et tres trans Iordanen, ut sint simul quadraginta octo; qui fugitiuorum suscipi, qui interfici debeant et usque ad mortem pontificis maximi reseruari. succedit Deuteronomium, secunda lex, meditatorium euangelii: ibique breuiter discimus, quae inter Pharan et Thobel et Laban et Aseroth et loca aurea, abiecto Iuda infelicissimo, undecim diebus uia de Choreb, per uiam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus et extremum canat canticum. in quo apertissime synagoga proicitur et ecclesia domino copulatur: inpinguatus est et incrassatus ac dilatatus et recalcitrauit dilectus et oblitus est dei saluatoris sui. et iterum: generatio pessima, filii ineruditi ipsi ad aemulationem me prouocauerunt in eo, qui non erat deus. inritauerunt me in sculptilibus suis; et ego zelare eos faciam nationes et contra gentem stultam inritabo eos. [78.43.7–8] benedicuntur filii Israhel et rursus in Simeone ludas miserandus excluditur. ascendit Moyses ad montem Nabo, in; uerticem Phasga, quiest contra Hiericho, etostendit ei dominus omnem terram Galaad usque Dan et Nepthalim et Ephraim et Manassen et uniuersam terram Iuda usque ad mare magnum contra austrum et regionem campestrem Hierichuntis, ciuitatis palmarum, usque Segor. quis potest tanta nosse mysteria? quis in extremis legis et huius uitae finibus constitutus intellegit semper sibi esse pugnandum et tunc plenam uictoriam dari, si fuerit in campestribus, si in Abel Sattim, quod interpretatur \'luctus spinarum\', fleuerit antiqua peccata et spinas, quae suffocauerunt sementem uerbi dei et de quibus propheta dicit: uersatus sum in miseri a, dum mihi configitur spina, et tunc praeparatus deficiente manna sub duce Iesu Iordanen transeat et circumcisus cultro euangelii primum comedat de caelesti pane et occurrat ei princeps exercituum dei, ut uerum pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus terrae sanctae comedat? [78.43.9] o profundum diuitiarum et sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae illius! quis sapiens et intelleget haec, intellegens et cognoscet ea? quia rectae uiae domini et iusti ambulabunt in eis, praeuaricatores autem corruent in illis. LXXIX. AD SALVINAM [79.1.1–2] Vereor, ne officium putetur ambitio et, quod illius exemplo facimus, qui ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, gloriae facere adpetitione dicamur et non uiduam adloqui et in angustia constitutam, sed aulae nos insinuare regali et sub occasione sermonis amicitias potentium quaerere. quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum: personam pauperis non accipies in iudicio, ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est, iudicemus. unumquemque enim nostrum non hominum, sed rerum pondere iudicandum est. nec diuiti obsunt opes, si bene utatur, nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caueat. utriusque nobis testimonium et Abraham, patriarcha et cotidiana exempla subpeditant; quorum alter in summis diuitiis amicus dei fuit, alii cotidie in sceleribus deprehensi poenas legibus soluunt. [79.1.3–4] adloquimur igitur-pauperem diuitemne, sciat ipsa, quae possidet; neque enim marsuppium eius discutimus, sed animae puritatem –, loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus et uirtutes nouimus, quam nobis fama commendat, cuius uenerabiliorem pudicitiam adulescentia facit, quae mortem iuuenis mariti sic fleuit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet, non amissum. orbitatis magnitudo religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit, ut in Christo praesentem nouerit. cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? triplex nimirum causa est: prima, qua pro officio sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus et profectus eorum nostra est gloria; altera, qua pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit; extrema, quae et ualidior, quod I filio meo Auito roganti negare nihil potui, qui crebris litteris inter- . pellatricem duri iudicis superans et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla proponens ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem, quid ille cuperet, quam quid me facere conueniret. 1 [79.2.1–2] Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae et in materterae nutritus sinu inuictissimo principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret et bellis ciuilibus Africam dissidentem hac uelut obside sibi fidam redderet. mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi uicinae mortis praescius inter fulgorem palatii et honorum culmina, quae aetatem anteibant, sic uixit, ut se ad Christum crederet profecturum. sacra narrat historia Cornelium, centurionem cohortis Italicae, in tantum acceptum deo, ut angelum ad eum mitteret et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertineret, qui primus ab apostolo baptizatus salutem gentium dedicauit. scriptumque est de eo: erat uir quidam in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicitur Italica, religiosus et timens deum cum omni domo sua, faciens elemosynas multas plebi et orans deum semper. [79.2.3–4] quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato in Nebridio meo uindico. sic religiosus fuit et amator pudicitiae, ut uirgo sortiretur uxorem; sic timens deum cum uniuersa domo sua, ut oblitus dignitatis omne consortium cum monachis haberet et clericis tantasque elemosynas faceret in populis, ut fores eius pauperum atque debilium obsiderent examina; certe sic semper orans deum, ut illi, quod optimum esset, eueniret. raptus est, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placita deo erat anima illius. unde et ego possum uere super eo abuti apostoli uoce dicentis: in ueritate cognoui, quoniam non est personarum acceptor . deus, sed in omni proposito, qui timet deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. nihil nocuit militanti paludamentum et balteus et apparitorum cateruae, quia sub habitu alterius alteri militabat, sicut e contrario nihil prodest aliis uile palliolum, furua tunica, corporis inluuies et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. [79.2.5] legimus et in euangelio de alio centurione domini testimonium: nec in Israhel tantem fidem inueni. et ut ad superiora redeamus, Ioseph, qui et in egestate et in diuitiis dedit experimenta uirtutum, qui seruus et dominus docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regis ornatus insignibus sic deo carus fuit, ut super omnes patriarchas duarum tribuum pater fieret? Danihel et tres pueri sic praeerant Babyloniae operibus et erant inter principes ciuitatis, ut habitu Nabuchodonosor deo mente seruirent. Mardocheus et Hester inter purpuram, sericum et gemmas superbiam humilitate uicerunt tantique fuere meriti, ut captiui uictoribus imperarent. [79.3.1] Haec illo tendit oratio, ut ostendam iuuenem meum coniunctionem regalis sanguinis et affluentiam diuitiarum atque insignia potestatis materiam habuisse uirtutum dicente Ecclesiaste: sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia. nec statim illud huic testimonio putemus aduersum: amen dico uobis: difficile diues intrabit in regna caelorum. et rursum dico uobis: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum dei. alioquin Zacheus publicanus, quem ditissimum scriptura commemorat, contra hanc sententiam saluatus uidebitur. [79.3.2] sed quomodo, quod apud homines inpossibile est, apud deum possibile fiat, apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum: diuitibus huius saeculi praecipe non superbire nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. benefaciant, diuites sint in operibus bo nis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. didicimus, quomodo camelus introire possit in foramen acus, quomodo animal tortuosum deposito pondere sarcinarum adsumat sibi pennas columbae, ut requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succreuit. [79.3.3–79.4.1] legimus in Esaia camelos Madian et Gephan et Saba aurum et thus ad urbem domini deportantes; in typo horum camelorum Ismahelitae negotiatores stacten et thymiama et resinam, quae nascitur in Galaad et cutem uulneribus obducit, Aegyptiis deferunt tantaeque felicitatis sunt, ut emant et uendant Ioseph et mercimonium eorum salus mundi sit. docet et Aesopi fabula plenum muris uentrem per angustum foramen egredi non ualere. Ergo Nebridius meus cotidie illud reuoluens: qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et desideria multa, quidquid et imperatoris largitio et honoris infulae sibi dederant, in usus pauperum conferebat. nouerat enim a domino esse praeceptum: si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pa u peri bus et ueni, seq uere me. et quia hanc sententiam inplere non poterat habens uxorem et paruulos liberos et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mammona, qui se reciperent in aeterna tabernacula. [79.4.2–3] nec semel abiciebat sarcinam, quod fecerunt-apostoli patrem et rete et nauiculam relinquentes, sed ex aequalitate aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum diuitiae huius indigentiam sustentarent. scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare nec ex aliquo in me beneficio scriptorum more Graecorum gratiam linguae reddere. procul a Christianis ista suspicio. habentes uictum et uestitum his contenti sumus. ubi uile holusculum et cibarius panis et cibus potusque moderatus, ibi diuitiae superuacuae, ibi nulla adulatio, quae uel praecipue fructum respicit. ex quo colligitur fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi. [79.5.1] Ac ne quis me putet solas in Nebridio praedicare elemosynas, quamquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: sicut aqua extinguit ignem, ita lemosyna peccatum, ad uirtutes eius ceteras ueniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. quis fornacem regis Babylonis sine adustione ingressus est? cuius adulescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? quae uxor eunuchi nullos creat liberos uoluptate transacta? quem hominum disputatio illa non terreat: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis? [79.5.2] mirum dictu est: nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis et terrae ac maria seruiunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae uerecundiae fuit, ut uirginalem pudorem uinceret et ne leuem quidem in se obsceni rumoris fabulam daret. deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus isdemque cum ambobus studiis eruditus-quae res etiam externorum mentes sibi conciliat-non est inflatus in superbiam, non ceteros homines adducta fronte contempsit, sed cunctis amabilis ipsos principes amabat ut fratres, uenerabatur ut dominos et in illorum salute suam -salutem positam fatebatur. ministros autem eorum et uniuersum ordinem palatii, .quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut, qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. difficile factu est gloriam uirtute superare et ab his diligi, quos praecedas. quae uidua non huius auxilio sustentata est? qui pupillus non in eo repperit patrem? totius orientis episcopi ad hunc miserorum preces et laborantium desideria conferebant. quidquid ab imperatore poscebat, elemosyna in pauperes, pretium captiuorum, misericordia in adflictos erat. unde et ipsi principes libenter praestabant, quod sciebant non uni, sed pluribus indulgeri. [79.6.1–2] Quid ultra differimus? omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. reuersa est terra in terram suam: dormiuit in domino et adpositus est ad patres suos plenus dierum et luminis et nutritus in senectute bona — cani enim hominis sunt sapientia — et in breui aetate tempora multa conpleuit. tenemus pro illo dulcissimos liberos; uxor heres pudicitiae pretium est; Nebridius pusio patrem quaerentibus exhibet: sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. scintilla uigoris paterni lucet in filio et similitudo morum per speculum carnis erumpens: ingentes animos angusto in pectore uersat. iungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. sic refert in ore patrem, ut ad uenustatem propensior sit; sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque cognoscas; ita suauis est et mellitula, ut honos sit omnium propinquorum. hanc tenere non dedignatur Augustus, hanc fouere in sinu regina laetatur. certatim ad se omnes rapiunt: pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. garrula atque balbutiens linguae offensione fit dulcior. [79.7.1–2] Habes igitur, Saluina, quos nutrias, in quibus uirum absentem tenere te credas. ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. quidquid debebas marito, redde filiis; amore praesentium absentis desiderium tempera. non est parui apud deum bene filios educare. audi apostolum commonentem: uidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuit unius uiri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si filios educauit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lauit, si adflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est. didicisti catalogum uirtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas. [79.7.3] nec te moueat, quod sexagenaria eligatur uidua, et putes adulescentulas ab apostolo reprobari et eligi ab eo, qui discipulo dixerat: nemo adulescentiam tuam contemnat, non continentiam, sed aetatem. alioquin omnes, quae ante sexaginta annos uiduatae sunt, hac lege accipient maritos. sed quia rudem Christi instituebat ecclesiam et omni ordini prouidebat praecipueque pauperibus, quorum ei cura cum Barnaba fuerat demandata, illas uult ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queant laborare, quae uere uiduae sunt, quas et aetas probauit et uita. [79.7.4–5] Heli sacerdos offendit deum ob uitia liberorum: ergo e contrario placatur deus uirtutibus eorum, si permanserint in fide et caritate et sanctitate cum pudicitia. o Timothee, te ipsum castum custodi. absit, ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat, sed ex abundanti lubricam aetatem monuisse pietatis est. quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellege. uidua, quae in deliciis est, uiuens mortua est. hoc uas electionis loquitur et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur: non enim, quod uolo bonum, hoc operor, sed, quod nolo malum, et: propterea subicio et redigo in seruitutem corpus meum, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniar. si ille timet, quis nostrum potest esse securus? si Dauid, amicus domini, et Salomon, amabilis eius, uicti sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem et paenitudinis ad salutem exempla, praeberent, quis in lubrica uia lapsum non metuat? [79.7.6] procul sint a conuiuiis tuis Phasides aues, crassae turtures, attagen Ionicus et omnes aues, quibus amplissima patrimonia auolant, nec ideo te carnibus uesci non putes, si suum, leporum atque ceruorum et quadrupedum animantium esculentias reprobes. non enim haec pedum numero, sed suauitate gustus iudicantur. scimus ab apostolo dictum: omnis creatura dei bona et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. sed idem loquitur: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et in alio loco: uinum, in quo est luxuria. [79.7.7] omnis creatura dei bona est. audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant uiris. comedant carnes, quae carnibus seruiunt, quarum feruor despumat in coitum, quae ligatae maritis generationi ac liberis dant operam. quarum uteri portant fetus, earum et intestina carnibus inpleantur. tu uero, quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter uoluptates, quae litam purpurisso et cerussa faciem super feretrum eius lacrimis diluisti, quae pullam tunicam nigrosque calceolos candidae uestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud nisi perseuerare. ieiunium, pallor et sordes gemmae tuae sint, plumarum mollities iuuenalia membra non foueant, balnearum calor nouum adulescentiae sanguinem non incendat. [79.7.8–79.8.1] audi, quid ex persona uiduae continentis ethnicus poeta decantet: ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro. si tanti uilissimum uitrum, quanti pretiosissimum margaritum? si communi lege naturae damnat omnes gentilis uidua uoluptates, quid expectandum est a uidua Christiana, quae pudicitiam suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed ei, cum quo regnatura est? Qu aeso te, ne generalia monita et conueniens puellari sermo personae suspicionem tibi iniuriae moueant et arbitreris me obiurgantis animo scribere, non timentis, cuius uotum est te nescire, quae metuo. tenera res in feminis fama pudicitiae est et quasi flos pulcherrimus cito ad leuem marcescit auram leuique flatu corrumpitur, maxime ubi et aetas consentit ad uitium et maritalis deest auctoritas, cuius umbra tutamen uxoris est. quid facit uidua inter familiae multitudinem, inter. ministrorum greges? quos nolo. contemnat ut famulos, sed ut uiros erubescat. [79.8.2] certe, si ambitiosae domus haec officia flagitant, praeficiat his senem honestis moribus, cuius honor dominae dignitas sit. scio multas clausis ad publicum foribus non caruisse infamia seruulorum, quos suspectos faciebat aut cultus inmodicus aut crassi corporis nitor aut aetas apta libidini aut ex conscientia amoris occulti securus animi tumor, qui etiam bene dissimulatus frequenter erumpit in publicum et conseruos quasi seruos despicit. hoc ex abundanti dictum sit, ut omni diligentia custodias cor tuum et caueas, quidquid de te fingi potest. [79.9.1–2] Non ambulet iuxta te calamistratus procurator, non histrio fractus in feminam, non cantoris diaboli uenenata dulcedo, non iuuenis uulsus et nitidus. nihil artium scenicarum, nihil tibi in, obsequiis molle iungatur. habeto tecum uiduarum et uirginum choros, habeto tui sexus solacia; ex ancillarum quoque moribus dominae iudicantur. certe, cum tecum sancta sit mater et lateri tuo amita haereat uirgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere de tuorum societate secura. semper in manibus tuis diuina sit lectio et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adulescentia percuti solet, huiusce modi clipeo repellantur. difficile est, quin potius inpossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci jzoojtadeiag uocant, nos, ut uerbum uertamus e uerbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiua uitiorum omnium titillent animos et quasi in meditullio nostrum iudicium sit uel abicere cogitata uelrecipere. [79.9.3–4] unde et naturarum dominus in euangelio loquebatur: de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. ex quo perspicuum est-iuxta alterius libri testimonium-procliuius esse cor hominis a pueritia ad malum et inter opera carnis et spiritus, quae apostolus Paulus enumerat, mediam animam fluctuare nunc haec, nunc illa capientem. nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urguetur, uelut si egregio inspersos reprehendas corpore naeuos . hoc est, quod aliis uerbis os prophetae significat: turbatus sum et non sum locutus et in eodem uolumine: irascimini et nolite peccare et illud Archytae Tarentini ad uilicum neglegentem: \'iam te uerberibus enecassem, nisi iratus essem\'. ira enim uiri iustitiam dei non operatur. [79.9.5–79.10.1] quod de una perturbatione dictum est, referamus ad ceteras. sicut irasci hominis est et iram non perficere Christiani, sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt, et quibusdam inlecebris ad mortiferas animam uoluptates trahit, sed nostrum est uoluptatis ardorem maiore Christi amore restinguere et lasciuiens iumentum frenis inediae subiugare, ut non libidinem, sed cibos desideret et sessorem spiritum sanctum moderato atque conposito portet incessu. Quorsum ista? ut hominem te esse noueris et passionibus humanis, nisi caueris, subiacere. de eodem cuncti facti sumus luto, isdem conpacti exordiis: et in serico et in pannis eadem libido dominatur nec regum purpuras timet nec mendicantium spernit squalorem multoque melius est stomachum te dolere quam mentem, imperare corpori quam seruire, gressu uacillare quam pudicitia. nec . statim nobis paenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. cauendum est uulnus, quod dolore curatur. [79.10.2–3] aliud est integra naui et saluis mercibus portum salutis intrare, aliud nudum haerere tabulae et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa conlidi, nesciat uidua digamiae indulgentiam nec nouerit illud apostoli: melius est nubere quam uri. tolle, quod peius est, uri, et per se bonum non erit nubere. procul hereticorum calumniae: \'scimus honorabiles nuptias et cubile inmaculatum\'. etiam de paradiso expulsus Adam unam uxorem habuit. primus Lamech maledictus et sanguinarius et de Cain stirpe descendens unam in duas diuisit costam et plantarium digamiae protinus diluuii poena subuertit. unde illud apostoli, quod fornicationis metu iudulgere conpellitur scribens ad Timotheum: uolo adulescentulas nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario detractionis causa. cur indulserit, statim subiecit: iam enim quaedam declinauerunt post satanan. [79.10.4–79.11.1] ex quo intellegimus illum non stantibus coronam, sed iacentibus manum porrigere. uide, qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, quia declinauerunt quaedam post satanan. ideo adulescentula uidua, quae se non potest continere uel non uult, maritum potius accipiat quam diabolum. Pulchra nimirum et adpetenda res, quae satanae conparatione suscipitur. fornicata est quondam et Hierusalem et diuaricauit pedes suos omni transeunti. in Aegypto primum deuirginata est et ibi fractae sunt mammae eius. cumque ad deserta uenisset et morarum Moysi ductoris inpatiens quasi oestro libidinis furibunda dixisset: isti sunt dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, accepit praecepta non bona et iustificationes pessimas, in quibus non uiueret, sed puniretur. [79.11.2–3] quid ergo mirum, si et lasciuientibus uiduis uiduis, de quibus in alio loco apostolus dixerat: cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, concessit digamiae praecepta non bona et iustificationes pessimas ita secundum indulgens maritum et tertium et, si liberet, uicesimum, ut scirent sibi non tam uiros datos quam adulteros amputatos? haec, filia in Christo carissima, inculco et crebrius repeto, ut posteriorum oblita in priora te extendas habens tui ordinis, quas sequaris, Iudith de Hebraea historia et Annam, filiam Phanuelis, de euangelii claritate, quae diebus et noctibus uersabantur in templo et orationibus atque ieiuniis thesaurum pudicitiae conseruabant. unde et altera in typo ecclesiae diabolum capite truncauit, altera saluatorem mundi prima suscepit sacramentorum conscia futurorum. [79.11.4] illud in calce sermonis quaeso, ut breuitatem libelli non de inopia eloquii uel de materiae sterilitate, sed de pudoris magnitudine aestimes accidisse, dum uereor ignotis me diu ingerere auribus et occultum legentium iudicium pertimesco. LXXX. PRAEFATIO RUFINI LIBRORUM ΠΕΡῚ ἈΡΧΩ͂Ν, QVOS DE GRAECO TRANSTULIT IN LATINUM [80.1.1] Scio quam plurimos fratrum scientiae scripturarum desiderio prouocatos poposcisse ab aliquantis eruditis uiris et Graecarum peritis, ut Origenem Romanum facerent et Latinis auribus * eum donarent. in quod etiam cum frater et collega noster ab episcopo Damaso deprecatus homilias duas de Cantico canticorum in Latinum transtulisset ex Graeco, ita in illo opere ornate magnificeque praefatus est, ut cuiuis legendi Origenem et auidissime perquirendi desiderium commoueret, dicens illius animae conuenire, quod dictum est, quia introduxit me rex in cubiculum suum, adserens eum, quod, cum in ceteris libris omnes uincat, in Canticis canticorum etiam ipse se uicerit. [80.1.2] pollicetur sane in ipsa praefatione se et ipsos in Cantica canticorum libros et alios quam plurimos Origenis Romanis auribus largiturum; sed ille, ut uideo, in stilo proprio placens rem maioris gloriae sequitur, ut pater uerbi sit potius quam interpres. nos ergo rem ab illo quidem coeptam sequimur et probatam, sed non aequis eloquentiae uiribus tanti uiri ornare possumus dicta. unde uereor, ne uitio meo id accidat, ut is uir, quem ille alterum post apostolos ecclesiae doctorem scientiae ac sapientiae merito conprobauit, inopia sermonis nostri longe se inferior uideatur. [80.2.1–2] Quod ego saepe considerans reticebam nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus adnuebam. sed tua uis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne inperitia quidem potest; propter quod, ne te ultra tam grauem paterer exactorem, etiam contra propositum meum cessi, ea tamen lege atque ordine, ut, quantum fieri potest, in interpretando sequar regulam praecessorum et eius praecipue uiri, cuius superius fecimus mentionem. qui, cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos homileticos appellauit, aliquantos etiam de tomis in apostolum scriptis transtulisset in Latinum, in quibus cum aliquanta offendicula inueniantur in Graeco, ita elimauit omnia interpretando atque purgauit, ut nihil in illis, quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inueniat. [80.2.3–4] hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae uiribus, disciplinae tamen regulis, in quantum possumus, sequimur, obseruantes scilicet, ne ea, quae in libris Origenis a se ipso discrepantia inueniuntur atque contraria, proferamus. cuius diuersitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus breuissimo libello superaddito, in quo euidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab hereticis et maliuolis libros eius ostendimus et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est περὶ ἀρχῶν, quod uel \'de principiis\' uel \'de principatibus\' dici potest, qui sunt re uera alias et obscurissimi et difficillimi. de rebus enim ibi talibus disputat, in quibus philosophi omni sua aetate consumpta inuenire potuerunt nihil. [80.2.5–6] hic uero noster, quantum potuit, id egit, ut creatoris fidem et creaturarum rationem, quam illi ad inpietatem traxerunt, ad pietatem iste conuerteret. sicubi ergo nos in libris eius aliquid contra id inuenimus, quod ab ipso in ceteris locis pie de trinitate fuerat definitum, uelut adulteratum hoc et alienum aut praetermisimus aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter inuenimus adfirmatam. si qua sane uelut peritis iam et scientibus loquens, dum breuiter transire uult, obscurius protulit, nos, ut manifestior fieret locus, ea, quae de ipsa re in aliis eius libris apertius legeramus, adiecimus explanationi studentes; nihil tamen nostrum diximus, sed, licet in aliis locis, dicta sua tamen sibi reddidimus. haec autem idcirco in praefatione commonui, ne forte calumniatores iterum se criminandi putent inuenisse materiam. sed uideris, quid peruersi et contentiosi homines agant. [80.3.1–2] Nobis interim tantus labor, si tamen orantibus uobis deus iuuerit, idcirco susceptus est, non ut calumniosis os-quod fieri non potest, licet forte etiam hoc deus faciet-clauderemus, sed ut proficere ad scientiam rerum uolentibus materiam praeberemus. illud sane omnem, qui hos libros uel descripturus est uel lecturus, m conspectu dei patris et filii et spiritus sancti contestor atque conuenio per futuri regni fidem, per resurrectionis ex mortuis sacramentum, per illum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, aeternum ignem: sic non illum locum aeterna hereditate possideat, ubi est fletus et stridor dentium et ubi ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur, ne addat aliquid huic scripturae, ne auferat, ne inserat, ne inmutet, sed conferat cum exemplaribus, unde scripserit, et emendet ad litteram et distinguat et inemendatum uel non distinctum codicem non habeat, ne sensuum difficultas, si distinctus codex non sit, maiores obscuritates legentibus generet. LXXXI. AD RUFINUM [81.1.1–2] Diu te Romae moratum sermo proprius indicauit nec dubito spiritalium parentum ad patriam reuocatum desiderio, quem matris luctus ire prohibebat, ne magis coram doleres, quod absens ferre uix poteras. quod quereris stomacho suo unumquemque seruire et nostro non adquiescere iudicio, conscientiae nostrae testis est dominus post reconciliatas amicitias nullum intercessisse rancorem, quo quempiam laederemus; quin potius cum omni cautione prouidimus ne saltim casus in maliuolentiam uerteretur. sed quid possumus facere, si unusquisque iuste se putat facere, quod facit, et uidetur sibi remordere potius quam mordere? uera amicitia, quod sentit, dissimulare non debet. praefatiuncula librorum Jisol aQVwv ad Ille missa est, quam ex stilo intellexi tuam esse, in qua oblique, immo aperte ego petor. qua mente sit scripta, tu uideris; qua intellegatur, et stultis patet. [81.1.3] poteram et ego, qui saepissime figuratas controuersias declamaui, aliquid de ueteri artificio repetere et tuo te more laudare. sed absit a me, ut, quod reprehendo in te, imiter; quin potius ita sententiam temperaui, ut et obiectum crimen effugerem et amicum, quantum in me est, nec laesus laederem. sed obsecro te, ut, si deinceps aliquem sequi uolueris, tuo tantum iudicio sis contentus. aut enim bona sunt, quae adpetimus, aut mala: si bona, non indigent alterius auxilio; si mala, peccantium multitudo non parit errori patrocinium. [81.1.4–81.2.1] haec apud te potius amice expostulare uolui quam lacessitus publice desaeuire, ut animaduertas me reconciliatas amicitias pure colere et non iuxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre altera. Frater meus Paulinianus necdum de patria reuersus est et puto, quod eum Aquileiae apud sanctum papam Chromatium uideris. sanctum quoque presbyterum Rufinum ob quandam causam per Romam Mediolanum misimus et orauimus, ut nostro animo et obsequio uos uideret, ceterisque amicis eadem significauimus mordentes inuicem consumamini ab inuicem. iam tuae moderationis est et tuorum nullam occasionem inpatientibus dare, ne non omnes mei similes inuenias, qui possint figuratis laudibus delectari. LXXXII. AD THEOPHILUM [82.1.1] Epistula tua hereditatis dominicae te indicans possessorem,. qui pergens ad patrem apostolis loquebatur: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, illius quoque felicitatis conpotem esse testata est, in qua beati pacifici nuncupantur. blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut pontifex. uenis ad nos non in austeritate uirgae, sed in spiritu lenitatis et mansuetudinis, ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, sed in praesepe uagiens et iacens saluauit in cruce. legeras enim in typo illius ante praedictum: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius et in ipso postea praesentatum: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. [82.1.2–82.2.1] unde et multa de sacris uoluminibus super pacis laude perstringens, per areas scripturarum in morem apium uolans, quicquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. currentes igitur ad pacem incitati sumus, exposita ad nauigandum uela crebrior exhortationis tuae aura conpleuit, ut non tam retractantibus et fastidiosis quam auidis et ple;nis faucibus dulcia pacis fluenta biberemus. Verum quid facimus, in quorum potestate uoluntas tantum pacis est, non effectus? et quamquam uoluntas quoque mercedem apud deum habeat propositi sui, tamen inperfectum opus etiam uolentes maerore contristat. quod sciens et apostolus, perfectissimam uidelicet pacem in utriusque partis uoluntate consistere, -quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. et propheta: pax, pax. et ubi est pax? nihil enim grande est pacem uoce praetendere et opere destruere, aliud eniti, aliud demonstrare, uerbis sonare concordiam, re exigere seruitutem. [82.2.2] uolumus et nos pacem, et non solum uolumus, sed rogamus, sed pacem Christi, pacem ueram, pacem sine inimicitiis, pacem, in qua non sit bellum inuolutum, pacem, quae non aduersarios subicit, sed ut amicos iungit. quid dominationem pacem uocamus et non reddimus unicuique rei uocabulum suum? ubi odium est, appellantur inimicitiae; ubi caritas, ibi tantummodo pax uocatur. nos nec ecclesiam scindimus nec a patrum communione diuidimur et ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. nemo enim magis ecclesiasticus est, quam qui numquam hereticus fuit. [82.2.3–82.3.1] sed ignoramus absque caritate pacem, sme pace communionem legimusque m euangelio: si offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, dimitte ibi munus tuum coram altari et uade priusreconciliari fratrituo; et tunc ueniens offer munus tuum. si munera nostra absque pace offerre non possumus, quanto magis Christi corpus accipere! qua conscientia ad eucharistiam Christi respondebo \'amen\' cum de caritate dubitem porrigentis? Quaeso te, ut patienter me audias nec ueritatem adulationem putes. quisquamne tibi inuitus communicat? quisquam extenta. manu uertit faciem et inter sacras epulas Iudae osculum porrigit? ad aduentum, ut reor, tuum non pauet monachorum turba, sed gaudet, cum certatim tibi procedunt obuiam et heremi latibulis exeuntes sua cupiunt humilitate superare. quis eos conpellit exire? nonne amor tui? quis per heremum separatos in unum congregat? nonne tua dilectio? amari enim debet parens, amari parens et episcopus, non timeri. [82.3.2] antiqua sententia est: quem metuit quis, odit; quem odit, perisse cupit. unde et in nostris litteris, cum initia paruulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem. non quaeris monachos tibi esse subiectos et ideo magis subiectos habes. tu offers osculum, illi colla submittunt; exhibes militem et ducem inpetras; quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. cito indignatur libertas, si ui obprimitur; nemo plus imperat libero, nisi qui seruire non cogit. nouimus canones ecclesiasticos, non ignoramus ordines singulorum, et lectione et cotidianis exemplis usque ad hanc aetatem multa -didicimus, multa experti sumus. [82.3.3] qui m scorpionibus caedit et lumbis patris habere se putat digitos grossiores, cito regnum mansueti Dauid dissipat. certe Romanus populus ne in rege quidem superbiam tulit. dux ille Israhelitici exercitus, qui decem plagis adflixerat Aegyptum et ad cuius imperium caelum, terra, maria seruiebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generauit, mansuetissimus praedicatur et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum, quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. lapidatur a populo et pro lapidantibus rogat; quin potius deleri se uult de libro dei, ne commissus sibi grex pereat. cupiebat enim illum imitari pastorem, quem sciebat etiam erroneas oues suis humeris portaturum. pastor, inquit, bonus animam suam ponit pro ouibus suis. bonique pastoris discipulus optat anathema esse pro fratribus suis atque cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. et si ille cupit perire, ne perditi pereant, quanto magis bonis parentibus prouidendum est, ne ad iracundiam prouocent filios suos et nimietate duritiae etiam lenissimos duros esse conpellant!. [82.4.1–2] Epistula cogit me breuius loqui, dolor longius. scribit in suis illis, ut ipse uult, pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod numquam a me laesus sit nec dictus hereticus. et quomodo me ipse laedit aegrotantem morbo pessimo et rebellem ecclesiae uentilans? ab aliis lacessitus accusat alium et prudentissimo consilio tacentem cogit loqui ostendens se aduersariis parcere, laedere non laedentem. antequam ordinaretur frater meus, nullam dicit fuisse inter se et sanctum papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. et quae eum ratio conpellebat, sicut ipse tamen scribit, inde in populis disputare, unde nemo quaerebat? scit enim prudentia tua periculosas esse istius modi quaestiones et nihil esse tutius — nisi forte necesse est loqui — quam tacere de grandibus. certe quod illud tantum ingenium flumenque eloquentiae fuit, ut in uno ecclesiae tractatu cuncta conprehendisse se dicat, de quibus singulis nouimus eruditissimos uiros infinita uersuum milia conscripsisse? sed hoc quid ad me? [82.4.3–82.5.1] nouent ille, qui audiuit, sciat ille, qui scripsit: me ab accusatione sui et ipse liberat. ego nec interfui nec audiui: unus e populo sum, immo ne unus quidem, quia multis clamantibus tacui. conferamus arguentis accusatique personas et, cuius uel meritum uel uita uel doctrina praecesserit, illi magis adcommodemus fidem. Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam non tam eloquens, quod mente concepi, quam indicans, quid reticeam? intellexi et probaui dispensationem tuam, quod ecclesiasticae paci consulens quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. alioquin, qui a parua aetate sacris litteris eruditus es, nosti, quo sensu unumquidque dicatur, quomodo in ambiguas sententias sermo libratus et aliena non damnet et nostra non deneget. sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta uerborum. quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. [82.5.2] poteram quidem libere proclamare et inter gladios quoque ignisque Babylonios dicere: \'cur aliud quaeritur, aliud respondetur? cur non simplex nec aperta confessio?\' totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum et quasi super aristas graditur. uerum studio et expectatione pacis feruenti stomacho uerba non commodo. querantur alii libere, quos laedere laesus ipse non audet; ego interim nunc silebo et dispensationem meam uel inperitiam simulabo uel metum. quid enim mihi accusanti facturus est, qui, ut ipse testatur, laudanti detrahit? [82.6.1–2] Tota eius epistula non tam expositione fidei quam, nostris plena est contumeliis. nomen meum absque ullis officiis, quibus nos inuicem. palpare solemus homines, frequenter adsumitur, carpitur, uentilatur, quasi de libro uiuentium deletus sim, si illius me litterae suggillarint, aut istius modi nugas umquam quaesierim, qui ab adulescentia monasterii clausus cellula magis esse aliquid uoluerim quam uideri. quosdam e nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus ea dicere, quae nemo tacet. e seruo clericum criminatur, cum et ipse nonnullos eiusdem condicionis clericos habeat et Onesimum legerit inter Pauli renatum uincula diaconum coepisse esse de seruo. sycofantam iactitat et, ne probare cogatur, audisse se dicit. o si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis adquiescere: iam intellegeret et nos scire, quae omnes sciunt, et me audire, quae nullus ignorat. dicit ei uelut praemia pro calumnia restituta: quis tam argutum et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae flumini respondere? quid est peius: sustinere calumniam an facere, accusare, quem postea diligas, an peccanti ueniam tribuere? quid minus ferendum: de sycofanta aedilem fieri an consulem? scit et ipse, quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim, quid pro Christi metu fortasse non credam. [82.7.1] Origenem me arguit uertisse in Latinum. hoc non- solum ego, sed et confessor fecit Hilarius; et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans utilia transtulit. legat ipse, si nouit—arbitror enim eum assidua confabulatione et cotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem-aut, si certe non penitus inbibit, interpretentur ei, qui solent, et tunc sciet me in hoc ipso laudandum esse, quo detrahit. sicut enim interpretationem et vjzoiAvrjimTa scripturarum Origeni semper adtribui, ita dogmatum constantissime abstuli ueritatem. [82.7.2] numquid ego m turbam mitto Origenem? numquid ceteris tractatoribus socio neque dico me aliter habere apostolos, aliter reliquos tractatores: illos semper uera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare? nouum defensionis genus sic Origenis uitia non negare, ut cum illo ceteros crimineris, uidelicet ut, quem aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. sex milia autem Origenis tomos non potuit quisquam legere, quos ille non scripsit, faciliusque credo testem huius sermonis quam auctorem esse mentitum. [82.8.1] Fratrem meum causam dicit esse discordiae, hominem, qui quiescit in monasterii cellula et clericatum non honorem interpretatur, sed onus. cumque nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensione lactauerit, occidentalium sacerdotum commouit aures dicens eum adulescentulum et paene puerum in parrochia sua Bethleem presbyterum constitutum. si hoc uerum est, cuncti Palaestini episcopi non ignorant. monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine f Becos Abacuc, in quo frater meus ordinatus I est presbyter, in Eleutheropolitano territorio et non in Aeliensi I situm est. [82.8.2] porro aetas eius et beatitudini tuae nota est et, cum ad r triginta annorum spatia peruenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium adsumpti hominis in Christo perfecta est. recordetur legis antiquae et post uiginti et quinque annos de Leuitica tribu adlegi in sacerdotium peruidebit. aut si in hoc solo testimonio Hebraicam sequitur ueritatem, nouerit triginta annorum fieri sacerdotes. ac ne forsitan dicat: uetera transierunt, ecce facta sunt omnia no ua, audiat cum Timotheo: adulescentiam tuam nemo contemnat. [82.8.3–4] certe ipse, quando episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater est, distabat aetate. uel si hoc in episcopis licet, in presbyteris non licet, ne per antifrasim a suo nomine discrepare uideantur, cur ipse aut eiusdem aut minoris aetatis et, quod his amplius est, ministrum alterius ecclesiae ordinauit presbyterum? quodsi non potest pacem habere cum fratre nisi cum subdito et ordinationis suae episcopum rennuente, ostendit se non tam pacem cupere quam sub pacis occasione uindictam nec alterius quiete et otio esse contentum, dummodo integrum habeat, quod minatur. etiam si ipse eum ordinasset et hic secreti amator uellet quiescere nec quicquam exerceret, quod ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis sacerdotibus debitum. [82.9.1–2] Huc usque arcoloyia eius, immo xarrjyoQia et laciniosus contra i nos sermo protractus est. cui ego ut in epistula breuiter praeteriensque respondi, ut ex his, quae dixi, intellegat, quid tacuerim, et nouerit nos homines esse rationabile animal et prudentiam suam posse intellegere nec ita obtunsi cordis, ut instar brutorum animalium uerborum tantum sonum et non sententias audiamus. nunc autem quaeso te, ut ueniam tribuas dolori meo; et, si superbum est respondisse, multum sit superbius accusasse. quamquam ita responderim, ut silentium potius meum indicauerim quam sermonem. quid procul pacem quaerunt et uolunt eam nobis ab aliis imperari? sint pacifici, et ilico pax sequitur. cur nomine sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur et, cum epistula tua pacem et mansuetudinem sonet, illorum uerba duritiam comminantur? [82.9.3–82.10.1] denique quam pacificas et ad concordiam pertinentes per Isidorum presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas, qui pacem uelle se iactant, reddere noluerunt. eligant itaque, quod uolunt: aut boni sumus aut mali: si boni, dimittant quiescere; si mali, quid malorum expetunt societatem? quantum ualeat humilitas, experimento didicit, qui nunc dissimulat. qui suo consilio olim disiuncta sociauit, probat se ad alterius uoluntatem nunc copulata discerpere. Nuper nobis postulauit et impetrauit exilium; atque utinam inplere potuisset, ut, sicut illi inputatur uoluntas pro opere, ita et nos non solum uoluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii! fundendo magis sanguinem et patiendo quam faciendo contumelias Christi fundata est ecclesia. persecutionibus creuit, martyriis coronata est. [82.10.2] aut si isti soli, iuxta quos degimus, amant rigorem et non nouerunt persecutionem sustinere, sed facere, sunt et hic \'Iudaei, sunt uariorum dogmatum heretici et maxime inpurissimi !Manichei: cur eorum ne uerbo quidem quempiam audent laedere, , nos solos expellere cupiunt, nos soli, qui ecclesiam communicamus, ecclesiam scindere dicimur? oro te, nonne aequa est postulatio, ut aut illos nobiscum expellant aut nos cum illis teneant? nisi quod in eo magis honorant, quod saltim exilio ab hereticis separant. monachus - pro dolor! [82.10.3–82.11.1] —monachis et minatur et inportat exilium, et hoc monachus apostolicam cathedram tenere se iactans. non nouit terrori natio ista succumbere et inpendenti gladio magis ceruices quam manus subicit. quis enim monachorum exul patriae non exul est mundi? quid necesse est auctoritate publica et rescripti inpendiis et toto orbe discursibus? tangat saltim digitulo, et ultro exibimus. domini est terra et plenitudo eius. Christus loco non tenetur inclusus. Praeterea, quod scribit nos per te et Romanam ecclesiam communicare ei, a quo uidemur comminus separari, non necesse est ire tam longe: et hic in Palaestina eodem modo ei iungimur et — ne hoc quoque procul sit — in uiculo Bethleem presbyteris eius, quantum in nobis est, communione sociamur. ex quo perspicuum est dolorem proprium causam ecclesiae non putandum nec stomachum unius hominis, immo per illum aliorum, generali ecclesiae uocabulo nuncupandum. [82.11.2] quapropter, quod m pnncipio epistulae dixi, etiam nunc repeto:nos uelle Christi pacem, ueram optare concordiam et te rogare, ut illum moneas pacem non extorquere, sed uelle. sit praeterito nostrarum contumeliarum dolore contentus; uetera uulnera saltim noua obliteret caritate. sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. uerba ei de alieno stomacho non fluant; faciat, quod uult, et non, quod uelle conpellitur. aut quasi pontifex cunctis aequaliter imperet aut quasi imitator apostoli uniuersorum saluti ex aequo seruiat. [82.11.3–4] si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos et parentes habeat et sentiat in Christo sicut omnibus sanctis ita et sibi esse subiectos. caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit. cunctarum uirtutum mater est caritas et quasi spartum triplex apostolica sententia roboratur dicentis: fides, spes, caritas. credimus et speramus; atque ita per fidem et spem dilectionis uinculo copulamur. idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine uiueremus, ut pontifices Christi-qui tamen rectam fidem praedicant-non dominorum metu, sed patrum honore ueneremur, ut deferamus episcopis quasi episcopis et non sub nomine alterius aliis, quibus nolumus, seruire cogamur. non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus, quid debeatur sacerdotibus Christi. qui enim eos recipit, non tam illos recipit, quam eum, cuius episcopi sunt. [82.11.5] sed contenti sint honore suo -et patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos, qui spretis ambitionibus saeculi nihil quieti et otio praeferunt. tribuat autem orationibus tuis Christus deus omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed uero et fideli amore sociemur, ne mordentes inuicem consumamur ab inuicem. LXXXIII. PAMMACHII ET OCEANI AD HIERONVMUM [83.1] Pammachius et Oceanus Hieronymo presbytero salutem. Sanctus aliquis ex fratribus schidas ad nos cuiusdam detulit, quae Origenis nomine uolumen, quod TCEQV DGXOIV scribitur, in, Latinum sermonem conuersum tenerent. et quoniam multa in his sunt, quae tenuitatem ingenii nostri permouent, quae minus catholice dicta aestimamus—suspicamuf etiam ad excusationem auctoris multa de libris eius esse subtracta, quae apertam inpietatem eius demonstrare potuissent -, quaesumus praestantiam tuam, ut in hoc specialiter non tam nobis quam uniuersis, qui in urbe habitant, profuturum opus digneris inpendere, ut supra dictum librum Origenis ad fidem, quem ad modum ab ipso auctore editus est, tuo sermone manifestes et, quae a defensore eius interpolata sunt, prodas, quae etiam in schidis istis, quas ad sanctitatem tuam direximus, uel contra catholicam regulam uel inperite dicta sint, redarguas atque conuincas. [83.2] sane subtiliter m praefatione operis sui mentionem tacito nomine tuae sanctitatis expressit, quod a te promissum opus ipse conpleret, illud oblique agens etiam te simili j ratione sentire. purga ergo suspiciones hominum et conuince criminantem, ne, si dissimulaueris, consensisse uidearis. LXXXIV. AD PAMMACHIUM ET OCEANUM [84.1–84.1.1] Hieronymus Pammachio et Oceano fratribus salutem. Schidulae, quas misistis, honorifica me adfecere contumelia sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent ueritatem. quia eadem Alexandriae et Romae et in toto paene orbe boni homines super meo nomine iactare consuerunt et tantum me diligunt, ut sine me heretici esse non possint, omittam personas et rebus tantum et criminibus respondebo. neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere et aduersarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed uincere in bono malum, saturari obprobriis et alteram uerberanti praebere maxillam. [84.2.1] Obiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudauerim. ni fallor, duo loca sunt : praefatiuncula ad Damasum in omeliis Cantici canticorum et prologus in libro Hebraicorum Nominum. quid ibi de dogmatibus ecclesiae dicitur? quid de patre et filio et spiritu sancto? quid de carnis resurrectione? quid de animae statu atque substantia? simplex interpretatio atque doctrina simplici uoce laudata est. nihil ibi de fide, nihil de dogmatibus conprehensum est. moralis tantum tractatur locus et allegoriae nubilum serena expositione discutitur. [84.2.2] laudaui interpretem, non dogmatisten, ingenium, non fidem, philosophum, non apostolum. quodsi uolunt super Origene meum scire iudicium, legant in Ecclesiasten commentarios, replicent in epistulam ad Ephesios tria uolumina, et intellegent me semper eius dogmatibus contra isse. quae enim stultitia est sic alicuius laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut eius scripta probant; cumque eruditi et ardentis uiri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. fortissimos libros contra J Porphyrium scripsit Apollinaris, ecclesiasticam pulchre Eusebius i historiam texuit; alter eorum dimidiatam Christi introducit οἰκονομίαν, alter inpietatis Arrii apertissimus propugnator est: [84.2.3–84.3.1] uae, inquit Esaias, qui dicunt bonum malum et malum bonum, qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. nec bonis aduersariorum, si honestum quid habuerint, detrahendum est nec amicorum laudanda sunt uitia et unumquodque non personarum, sed rerum pondere iudicandum est. mordetur et Lucilius, quod inconposito currat pede, et tamen sales eius leposque laudantur. Dum essem iuuenis, miro discendi ferebar ardore nec iuxta quorundam praesumptionem ipse me docui. Apollinarem Laodicenum audiui Antiochiae frequenter et colui et, cum me in sanctis scripturis erudiret, numquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. iam canis spargebatur caput et magistrum potius quam discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum. in multis ei gratias ago. quod nesciui, didici; quod sciebam, illo diuersum docente non perdidi. [84.3.2–3] putabant me homines finem fecisse discendi: rursum Hierosolymae et Bethleem quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! timebat enim Iudaeos et mihi alterum exhibebat Nicodemum. horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. certe Apollinaris et Didymi inter se dogma contrarium est; rapiat me ergo utraque turma altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor. si expedit odisse homines et gentem aliquam detestari, miro odio auersor circumcisos; usque hodie enim persequuntur dominum nostrum Iesum Christum in synagogis satanae. obiciat mihi quispiam, cur hominem Iudaeum habuerim praeceptorem, et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum quasi ad magistrum. grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. et tamen uolo inspicere ipsam epistulam, quae tanto tempore in calumniam reseruata nihil praeter honorem et salutationem continet. [84.3.4–5] inepta sunt haec et friuola. arguite potius, ubi heresim defenderim, ubi prauum Origenis dogma laudauerim. in lectione Esaiae, in qua duo seraphin clamantia describuntur, illo interpretante filium et spiritum sanctum nonne ego detestandam expositionem in duo testamenta mutaui? habetur liber in manibus ante uiginti annos editus. tota opuscula mea et maxime commentarii iuxta oportunitatem locorum gentilem sectam lacerant. quod autem opponunt congregasse me libros illius super cunctos homines, utinam omnium tractatorum haberem uolumina, ut tarditatem ingenii lectionis diligentia conpensarem! congregaui libros eius, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio uniuersa, quae scripsit. credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: uenenata sunt illius dogmata, aliena a scripturis sancctis, uim scripturis facientia. legi, inquam, legi Origenem et, si in legendo crimen est, fateor-et nostrum marsuppium Alexandrinae chartae euacuarunt -: si mihi creditis, Origeniastes numquam fui; si non creditis, nunc esse cessaui. [84.3.6] quodsi nec sic adducimini ad fidem, conpellitis me in defensionem mei contra amasium uestrum scribere, ut, si non creditis neganti, credatis saltem accusanti. sed libentius mihi erranti creditur quam correcto. nec mirum; putant enim me suum esse συνμύστην et propter animales et luteos nolle palam dogmata confiteri. ipsorum enim decretum est non facile margaritas ante porcos esse mittendas nec dandum sanctum canibus et cum Dauid dicere: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et in alio loco super iusto: qui loquitur, inquit, ueritatem cum proximo suo, id est cum his, qui domestici fidei sunt. [84.3.7–84.4.1] ex quo intellegi uolunt nos, qui necdum initiati sumus, debere audire mendacium, ne paruuli atque lactantes solidioris cibi edulio suffocemur. quod autem periuriorum atque mendacii inter se orgiis foederentur, sextus Stromatum liber, in quo Platonis sententiae nostrum dogma conponit, planissime docet. Quid igitur faciam? negem me eiusdem dogmatis esse? non credent. iurem? ridebunt et dicent: \'domi nobis ista nascuntur\'. faciam, quod solum cauent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam et omnis prudentia, qua nos simplices ludunt, in propatulo sit, ut, qui neganti uoci non credunt, credant saltem arguenti stilo. hoc enim uel maxime cauent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur. [84.4.2–3] facile dicunt cum iuramento, quod postea alio soluant periurio; ad subscriptionem tergiuersantur quaeruntque suffugia. alius: \'non possum\' inquit, \'damnare, quod nemo damnauit\'; alius: \'nihil super hoc a patribus statutum est\', ut, dum totius orbis prouocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur; quidam constantius: \'quomodo\', inquiunt, \'damnabimus, quod synodus Nicena non tetigit? quae enim damnauit Arrium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset\'. scilicet uno medicamine omnes simul morbos debuere curare; et idcirco spiritus sancti neganda maiestas est, quia in illa synodo super substantia eius silentium fuit. de Arrio tunc, non de Origene quaestio erat; de filio, non de spiritu sancto. confessi sunt, quod negabatur; tacuerunt, de quo nemo quaerebat. quamquam latente et Origenem, fontem Arrii, percusserunt; damnantes enim eos, qui filium de patris negant esse substantia, illum pariter Arriumque damnarunt. [84.4.4–5] alioquin hoc argumento nec Valentinus nec Marcion nec Cataphrygas nec Manicheus damnari debent, quia synodus eos Nicena non nominat; quos certe ante synodum fuisse non dubium est. quodsi quando urgueri coeperint et aut subscribendum eis fuerit aut exeundum de ecclesiis, miras strophas uideas. sic uerba temperant, sic ordinem uertunt et ambigua quaeque concinnant, ut et nostram et aduersariorum confessionem teneant, ut aliter hereticus, aliter audiat catholicus. quasi non eodem spiritu et Apollo Delphicus atque Loxias oracula fuderit Croeso et Pyrrho diuersis temporibus, sed pari inludens stropha. [84.5.1] Exempli causa subiciam: \'credimus\', inquiunt, \'resurrectionem futuram corporum\'. hoc si bene dicatur, pura confessio est. sed quia corpora sunt caelestia et terrestria et aer iste et aura tenuis iuxta naturam suam corpora nominantur, corpus ponunt, non carnem, ut orthodoxus corpus audiens carnem putet, hereticus spiritum recognoscat. haec est eorum prima decipula; quae si deprehensa fuerit, struunt alios dolos et innocentiam simulant et nos malitiosos uocant et quasi simpliciter credentes aiunt: \'credimus in resurrectionem carnis\'. [84.5.2–3] hoc uero cum dixerint, uulgus indoctum putat sibi posse sufficere, maxime, quia id ipsum et in symbolo creditur. interroges ultra: circuli strepitus commouetur, fautores clamitant: \'audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius?\' et in peruersum studiis commutatis nos sycophantae, illi simplices appellantur. quodsi obduraueris frontem et urguere coeperis carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurgere, quae cernitur, quae tangitur, quae incedit et loquitur, primo rident, deinde adnuunt. dicentibusque nobis, utrum capillos et dentes, pectus ac uentrem, manus et pedes ceterosque artus ex integro resurrectio exhibeat, tunc uero se tenere non possunt cachinnoque ora soluentes tonsores nobis necessarios et placentas et medicos ac sutores ingerunt ultroque interrogant, utrum credamus et genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum leues fore et habitudinem corporis pro maris ac feminae distinctione diuersam. quod si dederimus, statim expetunt uuluam et coitum et cetera, quae in uentre sunt et sub uentre. singula membra negant et corpus, quod constat ex membris, dicunt resurgere. [84.6.1] Non est huius temporis contra dogma peruersum rhetoricum iactare sermonem. non mihi diues Ciceronis lingua sufficiat, non feruens Demosthenis oratio animi mei possit inplere feruorem, si uelim hereticorum fraudulentias prodere, qui uerbo tenus resur-rectionem fatentes animo negant. solent enim mulierculae eorum mammas tenere, uentri adplaudere, lumbos et femina et puras adtrectare maxillas et dicere: \'quid nobis prode est, si fragile corpus resurget? futurae angelorum similes angelorum habebimus et naturam\'. dedignantur uidelicet cum carne et ossibus resurgere, cum quibus resurrexit et Christus. [84.6.2–3] sed fac me errasse in adulescentia et philosophorum, id est gentilium, studiis eruditum in principio fidei ignorasse dogmata Christiana et hoc putasse in apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram: cur paruuli in Christo atque lactantis errorem sequimini? cur ab eo inpietatem discitis, qui necdum pietatem nouerat? secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri. imitati estis errantem, imitamini et correctum. errauimus iuuenes, emendemur senes. iungamus gemitus, lacrimas copulemus, ploremus et conuertamur ad dominum, qui fecit nos; non expectemus diaboli paenitentiam. uana est illa praesumptio et in profundum gehennae trahens; hic aut quaeritur uita aut amittitur. si Origenem numquam secutus sum, frustra infamare me cupitis; si discipulus eius fui, imitamini paenitentem. credidistis d confitenti; credite et neganti. ■ [84.7.1] \'Si ista\', inquit, \'noueras, cur eum laudasti in opusculis tuis?\' I et hodie laudarem, nisi uos eius laudaretis errores; non mihi displiceret ingenium, nisi quibusdam eius placeret inpietas. et apostolus praecipit: omnia legentes, quae bona sunt, retinentes. Lactantius in libris suis et maxime in epistulis ad Demetrianum spiritus sancti negat omnino substantiam et errore Iudaico dicit eum ad patrem referri uel ad filium et sanctificationem utriusque personae sub eius nomine demonstrari. [84.7.2–3] quis mihi interdicere potest, ne legam Institutionum eius libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est? Apollinaris contra Porphyrium egregia scribit uolumina: probo laborem uiri, licet fatuum in plerisque dogma contemnam. confitemini et uos in quibusdam errasse Origenem, et muttum non faciam. dicite eum male sensisse de filio, peius de spiritu sancto, animarum de caelo ruinas inpie protulisse, resurrectionem carnis uerbo tantum confiteri, ceterum adsertione destruere et post multa saecula atque unam omnium restitutionem id ipsum fore Gabrihel, quod diabolum, Paulum, quod Caiphan, uirgines, quod prostibulas: cum hoc reieceritis et quasi censoria uirgula separaueritis a fide ecclesiae, tuto legam cetera nec uenena iam metuam, cum antidotum praebibero. [84.7.4] non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in ceteris libris omnes uicerit, in Cantico canticorum ipse se uicit, nec formidabo sententiam, qua illum doctorem ecclesiarum quondam adulescentulus nominaui. nisi forte accusare debui, cuius rogatus opuscula transferebam, et dicere in prologo: \'hic, cuius interpretor libros, hereticus est; caue, lector, ne legas. fuge uiperam aut, si legere uolueris, scito a malis hominibus et hereticis corrupta esse, quae transtuli. quamquam timere non debeas; ego enim omnia, quae fuerunt uitiata, correxi/ hoc est aliis uerbis dicere: \'ego, qui interpretor, catholicus sum; hic, quem interpretor, hereticus est. [84.7.5] \' denique et uos satis simpliciter et ingenue ac non malitiose, parui scilicet pendentes praecepta rhetorica et praestigias oratorum, dum libros eius περὶ ἀρχῶν hereticos confitemini et in alios crimen transferre uultis, iniecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris uitam discuterent et ex ceteris libris eius coniecturam praesentis facerent quaestionis; ego callidus, qui emendaui silens, quod uolui, et dissimulans crimina non feci inuidiam criminoso, aiunt et medici grandes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medella languorem exasperet. [84.7.6–7] centum et quinquaginta prope anni sunt, ex quo Origenes dormiuit Tyri. quis Latinorum umquam ausus est transferre libros eius de resurrectione, περὶ ἀρχῶν, stromateas ? quis per infame opus se ipsum uoluit infamari? nec disertiores sumus Hilario nec fideliores Victorino, qui tractatus eius non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. nuper Ambrosius sic Exaemeron illius conpilauit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur. ego ipse, cuius aemulatores esse uos dicitis et ad ceteros talpae caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga I Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala eius etiam Latinis nota facerem; sed numquam feci et multis rogantibus adquiescere nolui. non enim consueui eorum- insultare 4 erroribus, quorum miror ingenia. ipse, si aduiueret, Origenes irasceretur uobis, fautoribus suis, et cum Iacob diceret: odiosum me 1 fecistis in mundo. [84.8.1–2] Uult aliquis laudare Origenem? laudet, ut laudo: magnus uir ab infantia et uere martyris filius Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit succedens eruditissimo uiro, Clementi presbytero; uoluptates in tantum fugiit, ut zelo dei, sed non secundum scientiam ferro truncaret genitalia; calcauit auaritiam; scripturas memoriter tenuit et in studio explanationis earum diebus sudauit ac noctibus. mille et eo amplius tractatus, quos in ecclesia locutus est, edidit; innumerabiles praeterea commentarios, quos ipse appellat tomos et quos nunc praetereo, ne uidear operum eius indicem texere. quis . nostrum tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in scripturis animum non miretur? quodsi quis ludas zelotes opposuerit nobis errores eius, audiat libere: -- interdum magnus dormitat Homerus, uerum operi longo fas est ignoscere somnum . [84.9.1] Non imitemur eius uitia, cuius uirtutes non possumus sequi. errauerunt in fide et alii tam Graeci quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne uideamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. \'hoc non est\', inquies, \'excusare Origenem, sed accusare ceteros\'. pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei prauitate saltem apostolum Paulum aut angelum de caelo audien-. dum crederem; nunc uero, cum simpliciter errorem eius fatear, sic legam ut ceteros, quia sic errauit ut ceteri: dicas: [84.9.2–3] si multorum communis est error, cur solum persequimini?\' quia uos solum laudatis ut apostolum. tollite amoris vneQftokrjv et nos tollimus odii magnitudinem. ceterorum uitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut huius defendatis errorem; Origenem sic fertis in caelum, ut nihil eum errasse dicatis. quisquis es adsertor nouorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus, parcas fidei, quae apostoli uoce laudata est. cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nesciuimus? cur profers in medium, quod Paulus et Petrus edere noluerunt? usque ad hanc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. illam senex tenebo fidem, in qua puer renatus sum. Pelusiotas nos appellant et luteos et animales et carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt, illi scilicet Hierosolymitae, quorum mater in caelo est. [84.9.4] non contemno carnem, in qua Christus et natus est et resurrexit, non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam regnat in caelo, et tamen miror, cur carni detrahentes uiuant. carnaliter et inimicam suam foueant et nutriant delicate, nisi forte inplere uolunt scripturam dicentem: amate inimicos uestros et benefacite his, qui persequuntur uos. amo carnem castam, uirginem, ieiunantem; amo carnis non opera, sed substantiam; amo carnem, quae iudicandam esse se nouit; amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur. [84.10.1] Illud uero, quod adserunt a quibusdam hereticis et maliuolis hominibus libros eius esse uiolatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio et m Didymo, adsertoribus Origenis, inueniri potest? quorum alter sex uoluminibus tfjg ajzoloyiag ita eum ut se sensisse confirmat, alter sic eius errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur, non scriptum negans, sed sensum scripti edisserens. aliud est, si, quae ab hereticis addita sunt, Didymus quasi bene dicta defendit. [84.10.2] solus scilicet inuentus est Origenes, cuius scripta in toto orbe pariter falsarentur et quasi ad Mithridatis litteras omnis ueritas uno die de uoluminibus illius raderetur. si unus uiolatus est liber, num uniuersa eius opera, quae diuersis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? ipse Origenes in epistula, quam scribit ad Fabianum, Romanae urbis episcopum, paenitentiam agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita in publicum protulerit: et quidam adhuc svQsoihoyovoiv aliena esse, quae displicent! [84.11.1–2] Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem eius, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putauerunt, quem cum martyre calumniarentur. si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse uiolatos, ut infamaretur, quare mihi non liceat dicere ab amicis eius et sectatoribus conpositum esse sub nomine Pamphili uolumen, quod illum testimonio martyris ab infamia uindicaret? ecce uos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit, et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? uos in edito opere potestis coargui; ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. date quodlibet aliud opus Pamphili, nusquam repperietis; hoc unum est. unde igitur sciam, quod Pamphili sit? uidelicet stilus et saliua docere me poterit. numquam credam, quod doctus uir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit. et ipsum nomen Apologetici ostendit accusationem; non enim defenditur, nisi quod in crimine est. unum proferam, cui contradicere uel stulti sit uel inpudentis. [84.11.3] sex librorum Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille ferme uersus liber iste, qui Pamphili dicitur, continet et in reliquis scriptor eiusdem operis profert testimonia, quibus nititur adprobare Origenem fuisse catholicum. Eusebius et Pamphilus tantam inter se habuere concordiam, ut unius animae homines putes et ab uno alter nomen acceperit. quomodo igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Arriani dogmatis probet et Pamphilus Niccenae k. synodi, quae fuit postea, defensorem? ex quo ostenditur uel Didymi, uel cuiuslibet alterius esse opusculum, qui sex librorum capiti detrun- i cato cetera membra sociarit. [84.11.4–84.12.1] sed concedamus ex superfluo, ut Pam-1 phili sit, Pamphili, sed necdum martyris — ante enim scripsit, sit martyrium perpetraret —: \'et quomodo,\' inquies; \'martyrio dignus fuit?\' scilicet ut martyrio deleret errorem; ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, uariis subiacuere peccatis! defendamus ergo peccata, quia, qui postea martyres, prius peccatores fuerunt? Haec, fratres amantissimi, ad epistulam uestram celeri sermone dictaui uincens propositum, ut contra eum scriberem, cuius ingenium ante laudaueram, malens existimatione periclitari quam j fide. hoc mihi praestiterunt amici mei, ut, si tacuero, reus, si respon-j dero, inimicus iudicer. dura utraque condicio, sed de duobus eligam, j quod leuius est: simultas redintegrari potest, blasphemia ueniam non meretur. [84.12.2] quid autem laboris in transferendis libris JUQl dQXwv1 sustinuerim, uestro iudicio derelinquo, dum et mutare quippiam de Graeco non est uertentis, sed euertentis, et eadem ad uerbum ex-I primere nequaquam eius, qui seruare uelit eloquii uenustatem. ] LXXXV. AD PAULINUM FRESBVTERUM [85.1.1–2] Uoce me prouocas ad scribendum, terres eloquentia et in epistolari stilo - prope Tullium repraesentas. quod quereris me paruas et incomptas litterulas mittere, non uenit de incuria, sed de timore tui, ne uerbosius ad te loquens plura reprehendenda transmittam. et, ut sanctae menti tuae simpliciter fatear, uno ad occidentem tempore nauigandi tantae a me simul epistulae flagitantur, ut, si cuncta ad singulos uelim rescribere, occurrere nequeam. unde accidit, ut omissa conpositione uerborum et scribentium sollicitudine dictem, quicquid in buccam uenerit, et amicum te tantum meorum dictorum, non iudicem considerem. [85.2.1–85.3.1] Duas quaestiunculas tuae litterae praeferebant: unam, quare sit a deo induratum cor Pharaonis et apostolus dixerit: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei et cetera, quae liberum tollere uidentur arbitrium; alteram, quomodo sancti sint, qui de fidelibus, id est baptizatis, nascantur, cum sine dono gratiae postea acceptae et custoditae salui esse non possint. Primae in libris ffteol doxcbv, quos nuper Pammachio nostro iubente interpretatus sum, Origenes fortissime respondit; quo detentus opere inplere non potui, quod tibi promiseram, et Danielem nostrum rursum conperendinaui. et quidem, quamuis mei amantissimi et egregii uiri, tamen unius uoluntatem in tempus aliud distulissem, nisi omnis paene fraternitas de urbe eadem postulasset adserens multos periclitari et peruersis dogmatibus adquiescere. [85.3.2–85.4.1] unde necessitate conpulsus sum transferre libros, in quibus plus mali quam boni est, et hanc seruare mensuram, ut nec adderem quid nec demerem Graecamque fidem Latina integritate seruarem. quorum exemplaria a supra dicto fratre poteris mutuari, licet tibi Graeca sufficiant et non debeas turbidos nostri ingenioli riuos quaerere, qui de ipsis fontibus bibis. Praeterea, quia docto uiro loquor et tam diuinis scripturis quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam uolo, ne me putes in modum rustici balatronis cuncta Origenis reprobare, quae scripsit - quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ eius et quasi Dionysium philosophum arguunt subito mutasse sententiam —, sed tantum praua dogmata repudiare. [85.4.2–85.5.1] scio enim aequali maledicto et eos subiacere, qui bona mala dicunt, et illos, qui mala bona iudicant; qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. aut quae est tanta pertinacia sic alicuius laudare doctrinam, ut sequar et blasphemiam ?. De secundo problemate tuo Tertullianus in libris de monogamia disseruit adserens sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidatae sint fidei et nullis idolatriae sordibus polluantur. simulque considera, quod et uasa sancta in tabernaculo legerimus et cetera, quae ad ritum caerimoniarum pertinent, cum utique sancta esse non possint nisi ea, quae sentiunt et uenerantur deum. [85.5.2–85.6.1] idioma igitur scripturarum est, ut interdum sanctos pro mundis et purificatis atque expiatis nominet, sicut et Bethsabee sanctificata scribitur ab inmunditia sua et ipsum templum sanctuarium nominatur. Obsecro te, ne tacito mentis iudicio me aut uanitatis arguas aut falsitatis. testis est enim conscientiae meae dominus, quod ab ipso procinctu et interpretationis exordio supra dicta necessitas me retraxit; et scis ipse non bene fieri, quod occupato animo fiat. palliolum textura breue, caritate latissimum senili capiti confouendo libenter accepi et munere et muneris auctore laetatus. LXXXVI. AD THEOPHILUM [86.1] Beatissimo papae Theophilo Hieronymus. Nuper tuae beatitudinis scripta suscepi et emendantia uetus silentium et me ad solitum officium prouocantia. unde, licet per sanctos fratres Priscum et Eubulum tuus ad nos sermo cessauerit, tamen, quia uidemus illos zelo fidei concitatos raptim Palaestinae \'lustrasse regiones et dispersos regulos usque ad suas latebras persecutos, breuiter scribimus, quod totus orbis exultet et in tuis uictoriis glorietur erectumque Alexandriae uexillum aduersus heresim tropaea surgentia gaudens populorum turba prospectet. macte uirtute, macte zelo fidei! ostendisti, quod huc usque taciturnitas dispensatio fuerit, non consensus. libere enim reuerentiae tuae loquor: dolebamus te nimium esse patientem et ignorantes magistri gubernacula gestiebamus in interitum perditorum. sed tu ideo diu exaltasti manum et suspendisti plagam, ut ferires fortius. super susceptione cuiusdam non debes contra huius urbis dolere pontificem, quia nihil tuis litteris praecepisti et temerarium fuit de eo, quod nesciebat, ferre sententiam; tamen reor illum nec audere nec uelle te in aliquo laedere. + LXXXVII. EPISTULA THEOPHILI AD HIERONVMUM [87.1–2] Dilectissimo et amantissimo fratri Hieronymo Theophilus episcopus. Sanctus episcopus Agatho cum dilectissimo diacono Athanasio in ecclesiastica directus est causa, quam cum didiceris, non ambigo, quin nostrum studium probes et in ecclesiae uictoriis glorieris. nam Origenis heresim in monasteriis Nitriae quidam nequam et furiosi homines serere et fundare cupientes prophetica falce succisi sunt, quia recordati sumus apostoli commonentis: argue eos seuere. festina igitur et tu partem huius praemii recepturus deceptos quosque emendare sermonibus. optamusque, si fieri potest, in diebus j nostris catholicam fidem et ecclesiae regulas cum subiectis nobis I populis custodire et omnes nouas sopire doctrinas. I LXXXVIII. AD THEOPHILUM [88.1–2] Beatissimo papae Theophilo Hieronymus. Duplicem mihi gratiam beatitudinis tuae litterae praestiterunt, quod et sanctos ac uenerabiles Agathonem episcopum et diaconum Athanasium habuerint portitores et aduersus sceleratissimam heresim zelum fidei demonstrarint. uox beatitudinis tuae in toto orbe personuit et cunctis Christi ecclesiis laetantibus diaboli uenena siluerunt. nequaquam antiquus serpens sibilat, sed contortus et euisceratus in cauernarum tenebris delitescens solem clarum ferre non sustinet. equidem super hac re, et antequam scriberes, ad occidentem epistulas miseram ex parte hereticorum strophas meae linguae hominibus indicans. et dispensatione dei factum puto, ut eo in tempore tu quoque ad papam Anastasium scriberes et nostram, dum ignoras, sententiam roborares. uerum nunc a te commoniti magis studium adcommodabimus, ut et hic et procul simplices ab errore reuocemus nec timeamus odia subire quorundam - non enim debemus hominibus placere, sed deo —, quamquam ardentius ab illis defendatur heresis, quam a nobis oppugnetur. simulque obsecro, ut, si qua synodica habes, ad me dirigas, quo possim tanti pontificis auctoritate firmatus liberius et confidentius pro Christo ora reserare. [88.3] Uincentius presbyter ante biduum, quam hanc epistulam darem, de urbe uenit et suppliciter te salutat crebroque sermone concelebrat Romam et totam Italiam tuis post Christum epistulis liberatam. annitere ergo, papa beatissime, et per omnem occasionem ad occidentales episcopos scribe, ut mala germina acuta, ut ipse significas, succidere falce non cessent. LXXXIX. EPISTULA THEOPHILI AD HIERONVMUM [89.1] Domino dilectissimo et amantissimo fratri Hieronymo presbytero Theophilus episcopus. Didici, quod et sanctitas tua nouerit, Theodorum monachum eiusque studium conprobaui, quia, cum a nobis Romam nauigaturus exiret, noluit ante proficisci, nisi te et sanctos fratres, qui tecum sunt in monasterio, quasi sua uiscera amplexaretur et inuiseret. quem cum susceperis, pro ecclesiae tranquillitate laetare. uidit enim cuncta Nitriae monasteria et referre potest continentiam et mansuetudinem monachorum, quomodo extinctis ac fugatis Origenis sectatoribus pax ecclesiae reddita sit et disciplina domini conseruetur. [89.2] atque unam apud uos quoque deponerent hypocrisin, qui occulte dicuntur subruere ueritatem! de quibus non bene sentientes in his regionibus fratres haec me scribere prouocarunt. quam ob rem cauete et effugite . huiusce modi homines et, iuxta quod scriptum est, si quis non adfert ad uos ecclesiasticam fidem, huic nec aue dixeritis. quamquam ex superfluo faciam haec tibi scribere, qui potes etiam ab errore reuocare, tamen nihil nocet etiam prudentes et eruditos uiros pro sollicitudine fidei commoneri. omnes fratres, qui tecum sunt, meo nomine salutari uolo. XC. EPISTULA THEOPHILI AD EPIPHANIUM [90.1] Domino dilectissimo, fratri et coepiscopo Epiphanio Theophilus in domino Christo salutem. Dominus, qui locutus est ad prophetam: ecce constitui te hodie super gentes et regna eradicare et suffodere et disperdere et rursum aedificare ac plantare, singulis temporibus eandem ecclesiae suae largitur gratiam, ut inte rum corpus per patientiam conseruetur et in nullo hereticorum dogmatum uenena praeualeant. quod quidem nunc uidemus expletum. nam ecclesia Christi, quae non habet maculam neque rugam aut aliquid istius modi, egredientes de cauernis suis Origenis colubros euangelico ense truncauit et sanctum Nitriae monachorum agmen contagione pestifera liberauit. [90.2] pauca ergo ex his, quae gesta sunt, in generali epistula, quam ad omnes in commune direxi, prout patiebatur angustia temporis, conprehendi. dignationis tuae est, quae in huiusce modi certaminibus ante nos saepe pugnauit, et positos in proelio consolari et congregare totius insulae episcopos ac synodicas litteras tam ad nos quam ad sanctum Constantinopolitanae urbis episcopum et, si quos alios putaueris, mittere, ut consensu omnium et ipse Origenes nominatim et heresis nefaria condemnetur. [90.3] didici enim, quod calumniatores uerae fidei Ammonius, Eusebius et Euthymius nouo pro heresi furore bacchantes Constantinopolim nauigarint, ut et nouos, si quos ualuerint, decipiant et ueteribus suae inpietatis sociis coniungantur. curae igitur tuae sit, ut cunctis episcopis per Isauriam atque Pamphyliam et ceterarum prouinciarum, quae in uicino sunt, rei ordinem pandas et nostram, si dignum putas, epistulam subicias, ut omnes spiritu congregati cum uirtte domini nostri Iesu Christi tradamus eos satanae in interitum inpietatis, quae possidet eos. [90.4] et ut celerius uestra Constantinopolim scripta perueniant, mitte industrium uirum et aliquem de clericis, sicut et nos de ipsis Nitriae monasteriis patres monachorum cum aliis sanctis et continentissimis uiris misimus, qui possint cunctos in praesenti docere, quae gesta sunt. et super omnia quaesumus, ut inpensas ad dominum fundas preces, quo possimus etiam in isto certamine uictoriam consequi. non enim parua laetitia et in Alexandria et per totam Aegyptum populorum corda peruasit, ex quo pauci homines eiecti sunt, ut purum corpus ecclesiae permaneret. saluto fratres, qui tecum sunt; te plebs, quae nobiscum est, in domino salutat. XCI. EPISTULA EPIPHANII AD HIERONVMUM [91.1–2] Domino amantissimo, filio ac fratri Hieronymo presbytero et cunctis fratribus, qui tecum uersantur in monasterio, Epiphanius in domino salutem. Generalis epistula, quae ad omnes catholicos scripta est, ad te proprie pertinet, qui zelum fidei aduersus cunctas hereses habens Origenis proprie et Apollinaris discipulos auersaris; quorum uenenatas radices et in altum defixam inpietatem omnipotens deus protraxit in medium, ut in Alexandria proditae in toto orbe arescerent. scito enim, fili canssime, Amalech usque ad stirpem esse deletum et in monte Raphidim erectum tropaeum crucis. et, quomodo porrectis in altum Moysi manibus uincebat Israhel, sic dominus confortauit famulum suum Theophilum, ut supra altare ecclesiae Alexandrinae contra Origenem uexillum poneret et inpleretur in eo, quod dicitur: \'scribe signum hoc, quia delebo funditus Origenis heresim a facie terrae cum ipso Amalech. [91.3] ne uidear eadem rursum iterare et prolixiorem epistulam texere, ipsa ad uos scripta transmisi, ut scire possitis, quae nobis scripserit et quantum boni ultimae aetati meae concesserit dominus, ut, quod semper clamabam, tanti pontificis testimonio probaretur. iam autem puto et te aliquid operis edidisse et iuxta priorem epistulam, qua te super hac re fueram cohortatus, elimasse libros, quos tuae linguae homines legant. audio enim et ad occidentem quorundam hominum naufragia peruenisse, qui non contenti perditione sua uolunt plures mortis habere participes, quasi multitudo peccantium scelus minuat et non numerositate lignorum maior gehennae flamma succrescat. sanctos fratres, qui tecum in monasterio domino seruiunt, et tecum et per te plurimum salutamus. XCII. (THEOPHILI SVNODICA EPISTULA AD PALAESTINOS ET AD CVPRIOS EPISCOPOS MISSA.) [92.1–3] Haec epistula uniformis ad Palaestinos et ad Cyprios episcopos missa est. utriusque principia tulimus. Ad Palaestinos: Dominis dilectissimis, fratribus et coepiscopis Eulogio, Iohanni, Zebinno, Auxentio, Dionysio, Gennadio, Zenoni, Theudosio, Dictenio, Porphyrio, Saturnino, † Alani, Paulo, Ammonio, Heliano, alteri Paulo, Eusebio et omnibus, qui in Aeliae encaeniis congregati sunt, catholicis episcopis Theophilus in domino salutem dicit. Ad Cyprios: Dominis dilectissimis -et fratribus et coepiscopis Epiphanio, Marciano, Agapeto, Boethio, Helpidio, Eutasio, Norbano, Macedonio, Aristoni, Zenoni, Asiatico, Heraclidae, alteri Zenoni, Kyriaco, Aprodito Theophilus in domino salutem.\' [92.1.1–2] Arbitror, quod ante nostras litteras uelox ad uos fama pertulerit temptasse quosdam in monasteriis Nitriae Origenis heresim serere et monachorum purissimum coetum in potione turbida propinare. quam ob rem conpulsi sumus ad ipsa loca pertimescentes sanctorum precibus et maxime patrum et presbyterorum, qui praesunt monasteriis, ne, dum nos ire cessamus, hi, qui prurientibus blandiuntur auribus, simplicum corda peruerterent. quorum nobilitas in scelere est et tam rabidus furor ad omne -facinus, quod inperitia superbiaque suggesserit, ut praecipites ruant nec intellegant mensuram suam, sed apud semet ipsos sapientes, qui fons erroris est, maximos putant esse (se), quod non sunt, denique in tantam prorumpentes dementiam, ut in se uerterent manus et propria ferro membra truncarent putantes stultae cogitationis arbitrio hinc religiosos et humiles se probari, si mutilata fronte et sectis auribus incederent. e quibus etiam unus linguae partem mordicus amputauit, ut ignorantibus quoque ostenderet, quam timide dei iura seruaret et ex ipsa debilitate praepediti monstraret eloquii, quanto furore pectoris aestuaret. [92.1.3] quos quia repperi cum quibusdam peregrinis, qui in Aegypto parumper habitant, ad uestram prouinciam transmigrasse — et homines pauperes gratia et pecuniis inescatos, qui debuerant manu et labore uictum quaerere —, ut inpleatur in eis, quod scriptum est: in circuitu inpii ambulabunt, et uelle in similitudinem Iudaeorum prius igne consumi quam Origenis uidere scripta damnari, quodam modo proclamantes: posuimus mendacium spem nostram etmendacio protegamur, ne forte etiam in illis partibus plebis et monachorum turbent animos et, qui debuerant pro scelere correpti agere paenitentiam, uertantur contra nos et mendaciorum cuniculis subtrahant ueritatem, iustissimum duxi scribere sanctitati uestrae et breuiter nuntiare, quod e uicino episcopis congregatis, qui proprie inplerent numerum synodi, perrexerint Nitriam. [92.1.4–92.2.1] et coram multis patribus monachorum, qui de tota paene Aegypto conuolauerunt, lecti sunt libri Origenis, in quibus inpio labore sudauit, et consensu omnium condemnati. Nam cum legeretur uolumen Jtsgi aexwv, quae nos \'de principiis\' possumus dicere, in quibus scriptum est, quod filius nobis conparatus esset ueritas et patri conlatus mendacium, et rursum: k quantum differt Paulus et Petrus saluatore, P tanto saluator minor est patre, et iterum: Christi regnum finietur aliquando, zabulus cunctis : peccatorum sordibus liberatus aequo honore decorabitur et cum Christo subicietur, et in alio libro, qui \'de oratione\' scribitur: non debemus orare filium, sed solum patrem, nec patrem cum filio, obturauimus aures nostras et tam Origenem quam discipulos eius consona uoce damnauimus, ne et modicum fermentum totam massam corrumperet. [92.2.2] quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasfemat et dicit, quod post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum et in auram tenuem dissoluantur, ac, ne paruum hoc putaremus, adiecit: resurgens corpus non solum corruptibile sed mortale erit, ut scilicet dominus atque saluator frustra destruxerit zabulum, qui mortis habebat imperium, siquidem et post resurrectionem corruptio et mortalitas in nihilum resolutis corporibus dominatur humanis? de angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in caelo ministeria seruitutis dei non sint in caelo creata, sed diuersis lapsibus et ruinis uaria officiorum sortiti sint nomina, causasque ueteres praecessisse, quibus creuerint uel decreuerint. [92.2.3] et inter haec quasi doloris inpatiens clamante populo: quae sursum est Hierusalem, libera est nihil in ea purum, nihil a uitiis liberum et perpetua securum uirtute contendit. non stetit hactenus profana de angelis disputatio; sed proficiens in scelere: sicut daemones, inquit, nidore hostiarum assidentes aris gentilium pascebantur, ita et angeli sanguine uictimarum, quas — spiritalium typus — immolat Israhel, fumo thymia matis delectati uersa bantur prope altaria et huiusce modi alebantur cibis. [92.2.4–92.3.1] quis non putet eum nihil ultra inuenire potuisse, in quo mens uesana corrueret? praescientiam quoque futurorum, quae soli domino nota est, stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu et uarietate formarum daemones futura cognoscant et uel agant aliqua uel ab his agenda demandent. ex quo perspicuum est eum idolatriam et astrologiam et uarias ethnicorum fraudulentiae diuinationis praestigias adprobare. Haec et huiusce modi sub nomine monachorum quidam sentientes et docentes in monasteriis uersabantur, cumque indigne ferrent auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et seruos spe gulae sollicitatos suo iunxere comitatui et facto cuneo sedenti mihi Alexandriae uim facere conati sunt uolentes causam Isidori, quam nos propter uerecundiam et ecclesiae disciplinam episcoporum iudicio seruabamus, proferre in medium et auribus ethnicorum dictu pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit deus sicut Achitofel. [92.3.2] omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori heresem defenderent, qui a multis episcopis propter uarias causas a communione sanctorum fuerat separatus. interim mulier et filius eius adolescens ab his producitur in medium et in loco urbis celeberrimo, quem, ni fallor, Genium uocant, conlocantur. clamitant, quicquid in nostram inuidiam esse credebant, gentilium contra nos populo contionantes ea, quae aures infidelium libenter audirent. inter quae etiam destructionis Sarapii et aliorum idolorum eos quasi in fugam admonentes uociferantur: \'non suntf in iura tepulorum in Nitriae monasteriis\'. [92.3.3] haec autem uniuersa faciebant putantes sibi turbas iungi infidelium et Isidorum episcoporum iudicio eripi, ne cum matre audiretur et puero et (ut) nobis inuidiam concitarent, qui uolebamus eum praesentibus clericis et fideli populo in ecclesia patienter audiri et seruari in persona eius cum. omni timore dei et mansuetudine ecclesiasticam regulam. neque enim! inimici eius sumus nec in aliqua re tam illum quam paucos seruos atque fugitiuos, qui eius negotiis socii sunt, laesimus, sed dei timo-\' rem et normam rigoris euangelici familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus. [92.3.4] qui cum accersitus esset ad quaestionem coram episcopis, ut omni clero negotium diceret, et crebrius uocaretur ad causam, coepit subterfugere et differre diem ex die illa uidelicet spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. et hoc faciens sanctorum fratrum animos uulnerabat. quis enim ambigit fiduciam bonae esse conscientiae, fugam autem et dissimulationem, ut parcius loquar et aperte proferam, quod sentio, apud plerosque genus confessionis iudicari? praesertim cum graue ei mulier datis libellis crimen inpingeret et hoc per populos iactaretur,. illum magnopere agere, ut quolibet potius genere quam episcoporum iudicio res finem acciperet. [92.3.5] quae mulier ignorante nie amicorum eius studio etiam in albo uiduarum descripta est, ut refrigeriis elemosynae dolorem. uulneris solaretur. quod postquam a quodam diacono didici, qui intrepidus nuntiabat mulierem scriptam in uiduarum numero, ut taceret, quod obiecerat, ilico per multos Isidoro indicem prodidi et monui, ut episcoporum se iudicio praepararet muliere dumtaxat a ceterarum consortio separata, donec causae uideremus euentum. neque enim fas erat eam ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere aut tacuisset. iste est signifer hereticae factionis; hoc utuntur duce uel locupletissimo hi, quos in exordio epistulae descripsimus, qui possit praebere cibos et peregrinationis eorum incommoda sustentare. ubi furor et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus uarii, nihil hoc largitore adcommodatius. [92.4.1] Dolent contra me atque insaniunt, quare solitudines et habitacula monachorum, in quibus sancta conuersatio est, non .\' permiserim inpiis Origenis dogmatibus pollui. e quibus ut cetera praetermittam, in libris Resurrectionis, quos scripsit ad Ambrosium dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatus est atque responsio, artis magicae praedicator his uerbis est: ars magica non mihi uidetur alicuius rei subsistentis uocabulum, sed et, si sit, nequaquam est operis mali nec quod haberi possit contemptui. [92.4.2–3] quae dicens perspicue domino contradicit, qui loquitur per prophetam: sta nunc in incantationibus tuis, in multis ueneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. laborasti in consiliis tuis; stent astrologi caeli et saluum te faciant, qui contemplantur sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit. praeterea in libris περὶ άρχῶν etiam hoc persuadere conatur, quod uiuens dei sermo non adsumpserit corpus humanum, et contra apostoli uadens sententiam scripsit, quod, qui in forma dei aequalis erat deo, non fuerit uerbum dei, sed anima de caelesti regione descendens et se de forma aeternae maiestatis euacuans humanum corpus adsumpserit. quae dicens Iohanni apertissime contradicit scribenti: et uerbum caro factum est. nec potest anima credi saluatoris et non deus uerbum et formam et aequalitatem paternae maiestatis habuisse. [92.4.4] in alias quoque inpietates furibundus exultat uolens eum, qui in consummatione saeculorum et in destructione peccati semel passus est, dominum nostrum Iesum Christum pro daemonibus quoque et spiritalibus nequitiis crucem aliquando passurum. nec meminit Pauli scribentis: inpossibile est eos, qui semel sunt inluminati, gustauerunt.etiam donum caeleste et participes sunt facti spiritus sancti, gustauerunt nihilo minus bonum dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi et prolapsi sunt, renouari iterum ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis filium dei et ostentui habentes. [92.4.5] si haec scire uoluisset, immo si non ea, quae scit, contemneret, numquam apostolo contradicens pro daemonibus quoque Christum diceret esse passurum et eum praeberet ostentui clausa, quod legimus, aure pertransiens: Christus resurgens a mortuis ultra non moritur; mors ei nequaquam dominabitur. quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem uiuit, uiuit deo. hoc enim, quod dicitur \'semel\', non secundum recipit nec tertium; unde et apostolus sciens eum semel crucifigi tota ad Hebraeos affirmat audacia: hoc enim fecit semel se ipsum offerens.. [92.5.1–2] Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistolaris sermo non patitur, condemnati sunt et eiecti de ecclesia. et fatuitati iuncta superbia episcoporum iudiciis contradicunt cohereticum suum nitentes seditione defendere et per alienas prouincias suberrantes damnati damnatum habent ducem et huius operis eriguntur. obsecro itaque uos, fratres canssimi, ut, si illuc uenennt, praeceptis euangelicis eos ad lacrimas prouocetis. uoti nostri est et illos et alios errorem corrigere paenitentia et digne suo nomine conuersantes, ut, qui uocantur monachi — si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur —, silentium diligant et fidem catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum. sed, ut audio, imitantes zabulum huc illucque discurrunt et quaerunt, quos suis inpietatibus deuorent. putant enim insaniam fidem, audaciam fortitudinem; et idcirco erecti in super-: biam ecclesiasticae praedicationi Origenis doctrinam, quae idolatriae mixta est, praeferunt. [92.5.3–92.6.1] sicubi ergo fratres et plebem, quae , uobis credita est, turbare temptauerint, custodite gregem domini et insanos impetus eorum reprimite. nihil eis nocuimus, nihil tulimus; una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere. Cetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre temptauerint. et quibus insidiis hoc machinati sunt, quando etiam ecclesiam, quae est in monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupauerunt, ut et nos et plurimos nobiscum episcopos ac monachorum patres et uita et aetate uenerabiles ingressu eius prohiberent conductis libertinis et seruis, qui propter gulam et uentrem ad omne facinus armati sunt! [92.6.2–3] cumque oportuniora ecclesiae quasi in obsidione urbis tenerent loca, palmarum ramis fustes et baculos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. et ut firmior esset factio et promptior cuneus ad audaciam, multis ingenuorum pecunias diuisere, qui acceperunt, A non ut sceleri consentirent, sed ut nobis proderent conatus eorum I et paratas insidias panderent ad cauendum. quod cum cerneret innumerabilis frequentia monachorum, coeperunt omnes uociferari et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltim metu collectam fieri sinerent et ecclesiae iura seruari. et nisi gratia dei multitudinis impetus refrenasset, et euenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, immo insaniam proruperant, ut sanctae quoque conuersationis monachi et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent. [92.6.4–5] quae nos omnia dei auribus patienter et humiliter tulimus prouidentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant, ita dumtaxat, ut ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus, quia potens est dominus et nobis et omnibus seruis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei ueritatem. simulque et uos petimus, ut singuli cum populIs, qui uobis crediti sunt, oretis attentius et deum misericordiam deprecemini, quo possimus diabolicis hereticorum insidiis resistentes habere pacem cum his, qui semper pro ueritate pugnauerunt, omnesque simul coronam iustitiae praestolemur. fratres, qui uobiscum sunt, plebs, quae mecum est, in domino salutat. XCIII. (RESPONSUM SVNODI HIEROSOLVMITANAE AD SUPERIOREM THEOPHILI SVNODICAM EPISTULAM.) [93.1] Domino et honorabili, beatissimo episcopo Theophilo Eulogius, Iohannes et ceteri episcopi, qui Hierosolymis in sancta encaeniorum die repperti sunt. Nosti, domine cuncta laudabiliter pater, et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab hereticorum aliena sit scandalo praeter paucos, qui Apollinaris erroribus adquiescentes noxia praeceptoris sui scripta meditantur. atque utinam sanctorum orationibus non nos inquietarent Iudaici serpentes et Samaritanorum incredibilis stultitia atque gentilium apertissimae inpietates, quorum turba quam plurima et ad ueritatem praeditationis omnino auribus obturantes, in similitudinem luporum gregem Christi circuientes non paruas nobis excubias et laborem incutiunt, dum uolumus oues domini custodire, ne ab his dilacerentur! [93.2] et quia scripsit nobis sanctitas tua reppertos quosdam in Aegypto, qui et Origenis dogmatibus pestifera quaedam uelint introducere in ecclesiis et simplicum corda decipere, necessarium duximus significare sanctitudini tuae, quia istius modi praedicatio II a nostris auribus aliena sit. neque enim audiuimus umquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum — absit hoc a fidelium auribus Gabrihel angelo loquente ad Mariam de eo, qui nasciturus est Christus, atque dicente: regnabit super domum Iacob in aeternum et regni eius non erit finis! — neque, quod zabulus cunctis peccatorum uitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit, antequam caderet, ita ut et ipse et Christus sub unum dei patris redigantur imperium. qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt diabolo et angelis eius. [93.3] et si qui sunt, qui m suis tractatibus tradiderunt, quod filius nobis sit conparatus ueritas, patri conlatus mendacium, et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus. ad saluatorem, hoc est unigenitus filius et dei uerbum conparatus patri et - ut breuiter nostram sententiam declaremus, neque necesse est eadem rursus iterare — quicumque haec praedicat, quae beatitudo tua damnanda significat et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu patres nostri in urbe Nicena scripserunt, et ipsi et dogmata eorum sint ecclesiae anathema cum Apollinare, qui contra sanctas scripturas , uadens inperfectum hominem dicit a domino Iesu Christo nostro esse susceptum et non plenam assumptionem eius et animae et M corporis salutem datam. [93.4] nos enim insistentes patrum uestigiis et J scripturarum uocibus eruditi docemus et praedicamus in ecclesiis et confitemur trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis et in una deitate *** odorantes. si quos autem tua reuerentia uel propter dogmatum prauitatem uel propter alias causas a communione seiungit, sicut nobis indicare dignatus es, scias in nostris ecclesiis non recipiendos, donec tu paenitentiae eorum, si tamen uoluerint damnare peruersa, ueniam dederis. saluta omnes, qui tecum sunt sacerdotales gradu. XCIV. (EPISTULA DIONVSII, LIDDENSIS EPISCOPI, AD THEOPHILUM.) [94.1–94.1.1] Domino beatissimo Theophilo Dionysius, Liddensis episcopus. Bonus deus noster, qui in conciliis sanctorum glorificatur et amicos sibi ac prophetas singulis temporibus praeparat, si ordinem nostrae generationis aspicis, et(te), domine frater beatissime, aemulatorem rectae fidei suscitauit, ut et superstitionem hereticam de gentilium fonte manantem apostolico rigore euerteres et humanum genus, quod multis trahitur erroribus, ac dispersum gregem Christi ad suum pastorem reduceres, qui tempore passionis idcirco pro cunctis dedit animam suam, ut nunc possimus credentes dicere: uere deus in nobis est. [94.1.2–94.2.1] \'quis enim ita aut stultus aut inpius est, ut. non confiteatur te maximum orbi dedisse munus eiectis sceleratissimis blasfemi Origenis discipulis, ne ecclesia Christi ab his polluatur, quorum cancer et insanabilis lepra sic multorum corda peruasit, ut etiam, qui simulant paenitentiam, heresi iungant periurium et nos, quia tacere coguntur, odire non desinant? . Confortare igitur et uiriliter age, dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicum mentes sub umbra scientiae blandis eius capiantur inlecebris et fiat in corpore Christi scissurae diuisio. [94.2.2] omnes enim, qui sapiunt, quae sursum sunt, te patrem et spem et coronam fidei alacres profitentur, quod Arrii magistrum et discipulum eius euangelico mucrone confoderis. fratres cellulae meae oppido et (te) salutant et fratres, qui tecum sunt. XCV. EPISTULA ANASTASII PAPAE AD SIMPLICIANUM. ; [95.1–95.1.2] Domino fratri Simpliciano Anastasius. Grandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor diligens habere adprobatur; similiter et ex alta turre causa ciuitatis diu noctuque cautus speculator obseruat, magister attentus nauis hora tempestatis e curis et periculo magnam patitur animi iactationem, ne procellis atque asperrimis fluctibus nauis elidatur in saxa. pari animo uir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit uigilare, ne dei populus per diuersas ecclesias Origenem legendo in magnas incurrat blasphemias. [95.2.1] Conuentus litteris memorati conuenio sanctitatem tuam, ut *** sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit et fide sua confirmauit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec, quae diximus, damnauimus et cum magnis; precibus postulauimus, ut euangeliorum instituta (sint tuta), quae ex ore suo dei et Christi docuit censura; ab hac recedi omnino d non debere, sed illud in memoriam deduci, quod Paulus, uenerabilis V apostolus, praedixit atque commonuit: si quis uobis euangelizauerit praeter quod euangelizatum est uobis, anathema sit. igitur hoc praeceptum tenentes illud, quicquid est fidei nostrae contrarium ab Origene quondam\' scriptum, indicauimus a nobis esse alienum atque punitum. [95.3.1] Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans et amorem circa deum habens quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus et iudicauimus, uerum etiam, si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. dominus te incolumem custodiat, domine frater merito honorabilis. XCVI. EPISTULA S. THEOPHILI EPISCOPI PASCHALIS [96.1.1–2] Christum Iesum, dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona uoce laudemus et alacres adhortantis prophetae uerba conplentes, qui dicit: cantate domino hymnum nouum, quotquot fidei perducentis ad regna caelorum participes sumus, sanctae sollemnitatis suscipiamus aduentum et inminentes ferias totius nobiscum orbis festiuitate celebremus clamante uno de sapientibus: ueni, comede in laetitia panem.. tuum et bibe in corde bono uinum tuum, quoniam placuerunt deo opera tua. qui enim bonorum operum sunt et lacte infantiae erecto solidioris cibi alimenta suscipiunt, diuinos sensus altius intuentur et saturati spiritali cibo laudatorem et testem uitae suae habent deum. ad istius modi conuiuas Ecclesiastes loquitur: omni tempore sint uestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat, ut uirtutum ueste circumdati splendorem solis imitentur et cotidiana lectione sanctarum scripturarum infundant oleum sensui suo et parent mentis lucernam, quae iuxta praeceptum euangelii luceat omnibus, qui in domo sunt. [96.2.1] Igitur conuiuas tales et, qui sic passionis dominicae festa concelebrent, aemulantes cum sancto dicamus: laudabo dominum in uita mea, psallam deo meo, quam diu sum, festinemusque ad angelorum metropolim, quae libera est et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt nec ruinae et de altero ad alterum transmigratio, omnique uoluptate calcata et conpressis luxuriae fluctibus, qui aduersum nos crebrius intumescunt, caelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati et augustiora uidentes loca simus, quod futuri sumus. [96.2.2] qua beatitudine indignos se fecere Iudaei, qui scripturae sanctae opibus derelictis et pauperes intellegentiae adquiescentes magistris i usque hodie audiunt: semper errant corde, et nolunt II praesenti Christo dicere: benedictus, qui uenit in no- I mine domini, praesertim cum omni uoce opera clariora deum I illum esse testentur et nequaquam dicere: \'haec dicit dominus" sed \'ego dico uobis" per quae ostendit se latorem legum et dominum et deum uerum et non esse unum quemlibet prophetarum. [96.3.1–2] Neque enim diuinitatem eius, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, adsumptio seruilis formae poterat obscurare nec angustia humani corporis ineffabilem maiestatis terminare uirtutem, quem operum magnitudo dei filium conprobat. nam cum frementis maris elatos gurgites et instar montium intumescentes tranquillitati subitae reddidisset apostolorum nauicula de naufragio liberata et imperium praesentis domini aquarum profunda sensissent cumque conluctantibus uentis et ex omni parte fluctibus excitatis tanta discrimina saluatoris iussione cessassent, quasi diuino spiritu afflati, qui pariter nauigabant: uere, inquiunt, filius dei est non ambigentes de diuinitate, cuius magnitudinem opera loquebantur. de illo enim prophetale uaticinium est: tu dominaris fortitudini maris et motum fluctuum eius tu conprimis. et ipse propheta canticum signat, ut non solum in uerbo, sed et in uirtute deus uerus, qui uisus est, crederetur excellentia operum, quod latebat, ostendens. [96.3.3] perfectus deus propria uoluntate, quidquid humanae fuit et naturae et condicionis, adsumens absque peccato dumtaxat et malitia, quae nullam habet substantiam, infans nascitur, Emmanuel adoratur, magi de oriente ueniunt, deum dei filium genu posito confitentur; tempore passionis pendens in cruce solis obscurat radios nouo inauditoque miraculo diuinitatis suae exprimens magnitudinem, indiuisus et inseparabilis nec in duos saluatores quorundam errore seiunctus. unde et ad discipulos loquebatur: nolite uocare magistrum super terram; unus enim magister uester Christus. [96.3.4] neque enim, cum haec apostolis diceret, a corpore, quod patebat aspectui, diuinitatis excellentiam separabat nec, quando unum se Christum, dei filium, testabatur, animam diuidebat et carnem, non alter et alter, sed unus atque idem utrumque subsistens, deus et homo, dum seruus uidetur et dominus adoratur, si quidem in humani corporis uilitate ineffabilem celabat deum et rursum fragilitatem carnis diuinis operibus excedebat, ut non unus quilibet sanctorum, ut a plerisque aestimatum est, crederetur, sed ille, quem et Paulus ostendere uolens scribit: unus deus, unus et mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, et iterum: mediator autem unius non est, deus autem unus est, quia unus filius, patris nostrique mediator, nec aequalitatem eius amisit nec a nostro consortio separatus est, inuisibilis deus et uisibilis homo: forma serui absconditus est et dominus gloriae confessione credentium conprobatur. [96.4.1–2] Neque enim priuauit eum pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Iordane fluuio baptizatum altero appellauit uocabulo, sed filium unigenitum: tu es filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. nec similitudo nostra m diumitatis est mutata naturam nec diuinitas in nostrae naturae uersa est similitudinem, sed manens, quod in principio erat, deus uerbum et in se nos glorificans non uenit iuxta Hieremiam, ut diceret: heu mihi, mater, ut quid me genuisti, uirum, qui iudicer et discernar omni terrae? non profui neque profuit mihi quisquam, qui libertatem donaturus aduenerat. [96.4.3–96.5.1] nec iuxta Esaiam uociferabatur: uae mihi, quia, cum sim homo et inmunda labia habens in medio populi inmundalabia habentis habitem, regem dominum sabaoth uidi oculis meis. ipse enim erat rex gloriae, ut in uicesimo tertio psalmo scriptum est, in patibulo uictor existens et hostilia bella conpescens, ut hominem fictum ex humo caelorum habitatorem faceret et tropaei sui communione donaret. Igitur, quamquam hoc nolint, qui eum putant in alium conmutatum, Iesus Christus heri et hodie ipse est et in aeternum, numquam habiturus regni sui finem iuxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno etiam aeternitate priuetur, sed coram omnibus loquens: ego in patre et pater m me. [96.5.2] et docere nos cupiens, quod et pater m tiiio et filius in patre creaturis omnibus imperaret, et hoc ipsum roborans inferebat: ego et pater unum sumus, ne quis unum suum patrisque regnum humanae carnis occasione diuideret. quodsi iuxta Origenis insaniam aliquando amissurus est regnum Christus, unigenitus filius dei, quomodo ipse apostolis loquebatur: ego et pater unum sumus, non unum postea habiturus imperium, ut scilicet hic habeat gloriam, quam ibi depositurus est? et ubi erit, quod semper filius in patre et pater in filio est, si regnum filii non erit certum? [96.5.3–96.6.1] uerum, haec qui ita se habere contendunt, si tamen non egerint paenitentiam; pereant et ad hos zelo fidei pietatisque conmotus-loquatur Moyses: maledictus tu in ciuitate et maledictus in agro psalmista pariter increpante: deficiant peccatores de terra et iniqui, ut ultra non subsistant. Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens et non scripturarum auctoritatem, sed suum errorem sequens ausus sit cunctis in medium nocitura proferre nec aestimauerit umquam ullum hominum fore, qui suis adsertionibus contra iret, si philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset. et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens Christianum dogma ludum et iocum faceret nequaquam diuinae doctrinae ueritate utens, sed humanae mentis arbitrio et in tantam se ipso magistro intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli, qui plenus spiritu sancto contulit cum prioribus apostolis euangelium, ne forte in uacuum curreret aut cucurrisset, ignorans, quod daemonici spiritus esset instinctus sophismata humanarum mentium sequi et aliquid extra scripturarum auctoritatem putare unum. [96.6.2] quiescant aliquando, qui regni Christi finem somniantes uerbositatis Origenis cupiunt esse parasiti, nec cum fidelibus ambulantes fidem, quam non habent, simulent. quin potius discant, quod omne dolus et fraudulentia, aliud sit et aliud ostendat, ut sub uirtutis specie uitia celare nitatur. etenim, cum in crucis ignominia, quam pro nobis passus est, non amiserit Christus esse dominus gloriae iuxta beatum apostolum, clamantibus contra Iudaeis: qui destruis templum et in triduo aedificas, saluum te ipsum fac; si filius dei es, descende de cruce, et carne patiens pendensque I in patibulo fortitudinem propriae maiestatis ostendit solem de cursu quiescere faciens et signorum magnitudine plenam fidei uocem latronis extorquens: Iesu, memento mei, do- i mine, cum ueneris in regnum tuum, numquam Ji post resurrectionis gloriam perditurus est regnum. licet innumeros M contra eum Origenes blasphemiarum lapides iactat. [96.6.3] aut cuius est consequentiae perpetuitatem regni discipulis polliceri et dicere: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi et ipsum eo carere, quod aliis tribuit ? uel quomodo scribente Paulo ad Corinthios: absque nobis regnatis et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus uobiscum, intellegi poterit regnum Christi post multa tempora terminandum ? praesertim cum Iohannes clamitet: qui desursum uenit, super omnes est et apostolus scribat: quorum patres et ex quibus iuxta carnem Christus, qui est super omnes deus benedictus in aeternum. [96.7.1] Itaque nulli dubium est, quin, qui deus permanet in aeternum, simul habeat et regnum et super ipsos quoque, quos regni possessione donauit, rex perpetuus appelletur congruum habens diuinitatis imperium nec quicquam in se rude et nouum nisi adsumptionem fragilitatis humanae. si enim iuxta Origenis insaniam post multorum circulos saeculorum Christi regnum est finiendum, consequens inpietati eius est dicere, ut et deus esse aliquando desistat; et, qui regni terminos ponit, cogitur idem de diuinitate sentire, quae perpetuitatem imperii naturaliter possidet. [96.7.2] quodsi regnat sermo dei, utique deus est et hac ratione colligitur, quicumque temptauerit finem regno eius inponere, ad id eum deuolui, ut Christum credere conpellatur et deum esse desinere. sed haec garriat magister indoctus cum sectatoribus inpiis, nos Christi regnum credamus aeternum et in sollemni die cantemus cum angelo atque dicamus: regni eius non erit finis. si enim unum cum patre est, numquam ex eo, quod unum est, cessaturus esc et unio patris et filii numquam diuidetur in partes nec, quod dicitur \'unum sunt\', aliquando unum esse desistent. [96.8.1–2] Facessant igitur stultissimi mortalium, immo descendant in in fernum uiuentes, sicut psalmista testatur, et praeceptorem inpietatis suae ibi esse cernentes clamitent: e t tu captus es, sicut et nos, et inter in fernum es; descendit in infernum gloria tua et reliqua. talis pastor gregis morbidi Christum ubique suggillat iniuriis et diabolum honore sustollit, dum illum adserit purgatum uitiis atque peccatis pristinam aliquando gloriam recepturum et hunc regnare desistere simulque cum diabolo sub patris imperio redigendum, ut magis ad Origenis blasphemias quam ad uociferationem Iudaeorum propheta mirabundus exclamet: obstupuit caelum super hoc et inhorruit ualde, dicit dominus, eo quod duo mala fecerit. [96.8.3–4] Origenes Christum adserens regnare desinere et diabolum ad culmen, de quo ceciderat, ascensurum, talem sceleris sui profundum lacum fodiens, qui aquas continere non possit, aequalem, quantum in se est, diabolum facit filio dei, dum detrahit illi regni gloriam sempiternam et imperio patris eum subicit cum daemonibus. uerum istius modi uox inpia proteratur et sciamus regnum Christi esse perpetuum ipso loquente ad discipulos suos : uos perseuerastis mecum in temptationibus meis et ego statuam nobis testamentum aeternum, ut bibatis et comedatis semper super mensam meam in regno meo. quomodo inpleri potest hoc, quod dicitur \'semper\', nisi perpetuum regnum sit et nullo fine claudendum ? [96.8.5–96.9.1] quod et magi intellegentes uersi ad paenitentiam studiosius percunctabantur: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus, ut adoremus eum. magi fatentur Christum regem et Origenes negat dicens eum non in perpetuo regnaturum nec animaduertit se Iudaeorum blasphemiis similem. t Legimus in euangelio, cum dominus atque saluator fortitudinis suae et patientiae exemplar ostendens crucem scanderet, Pilatus inscripsit titulum et posuit super eius caput. scriptum autem erat: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. istum titulum multi legerunt Iudaeorum, qui erat scriptus Hebraice, Latine et Graece. dicebant ergo Pilato principes sacerdotum et Iudaeorum: noli scribere, quod rex Iudaeorum sit, sed quod ille se dixerit regem Iudaeorum. respondit Pilatus: quod scripsi, scripsi. [96.9.2–3] cum ergo Pilatus neo seditione nec precibus ad hoc potuerit adduci, ut regnum Christi de titulo tolleret, sciat Origenes absque ulla necessitate se hoc facere, quod fecerunt Iudaei, ut regnum Christi aestimet terminandum. illi quidem in terra positum regem negabant, hic regnantem in caelo, quantum in se est, detrahere nititur, ut accusatorem sceleris sui habeat Pilatum, qui Iudaeis respondit: quod scripsi, scripsi. uemat et prophetalis sermo in medium ac.regnum Christi tota praedicet libertate: gaude, filia Sion, praedica, filia Hierusalem, laetare et exulta de toto corde tuo, filia Israhel: abstulit dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israhel in medio tui, non uidebis ultra mala. [96.9.4–5] neque enim, quos semel saluos fecit, iterum praecipitabit e caelo et dimittet iuxta Origenis deliramenta et fabulas, ut rursum de sublimibus conruant. et hoc, quod dicitur: non uidebis utra mala, aeternae securitatis indicium est, quod, qui semel fuerint liberati et regni caelorum possessione perfruiti, nequaquam uitiis trahantur ad terram nec dei priuentur auxilio, qui eis iuxta eloquium prophetale ponet murum et circamurale sua eos uirtute circumdans. unde et psalmista canit: non commouebiturinaeternum, qui habitat in Hierusalem, et dominus protestatur: non te dimittam nec deseram. frustraque somniat ascendere animas in caelum et descendere et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi, ut per ruinas innumerabiles saepe moriantur et Christi passio irrita fiat. [96.9.6–96.10.1] qui enim semel pro nobis mortuus est, aeternam nobis uictoriae suae laetitiam dedit, quae nulla uitiorum mole tenuetur. nec quisquam hominum crebrius moritur, quod Origenes ausus est scribere Stoicorum inpiissimum dogma diuinarum cupiens scripturarum auctoritate firmare. Uerum quid ista memoramus, cum in tantam eruperit uecordiam, immo dementiam, ut aliud saluatori crimen inpingat dicens eum et pro daemonibus ac spiritalibus nequitiis apud superos adfigendum cruci ? nec intellegit, in quam profundum inpietatis conruat barathrum. si enim Christus pro hominibus passus homo factus est, ut scripturarum testantur eloquia, consequens erit, ut dicat Origenes: \'et pro daemonibus passurus daemon futurus est\'. hoc enim necessitate cogetur ut inferat, ne ab eo, quod coepit, discrepare uideatur et ut imitetur blasphemias Iudaeorum, quos semper imitatur; et illi enim Christo similiter loquebantur: daemonium habes et: in Belzebul, principe daemoniorum, eicis daemonia. [96.10.2] sed absit, ut pro daemonibus Christus passurus sit, ne et ipse daemon fiat. et qui hoc credunt, rursum crucifigunt et ostentui habent filium dei, qui nequaquam, ut semen Abraham adprehendit, ita- adsumet et daemonum, ne pro illis quoque crucifigatur. nec daemones pro se deum in passione cernentes cum propheta clamabunt hic peccata nos t rap o rtauit et pro nobis dolet neque cum Esaia dicent: liuore eius sanati sumus nec pro daemonibus sicut pro hominum genere quasi ouis Christus ducetur ad uictimam nec pro eorum salute dicetur: proprio filio non pepercit, quia nec daemones clamabunt traditus est pro peccatis nostris et resurrexit pro iustificatione nostra Paulus quidem perspicue scribit: tradidi enim 3 uobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, illas in testimonium uocans et uolens earum auctoritate firmare, quod dubium est; Origenes autem absque ullo diuinae uocis testimonio uim facere nititur ueritati et extincta lucerna inuenire eam. [96.11.1–2] Fautor daemonum et non hominum crebris calumniis lacessit filium dei et denuo crucifigit non intellegens, in quam profundam et horribilem inpietatis uoraginem detrahatur. consequens enim est, ut, qui priora susceperit, suscipiat et quae sequuntur, et, qui pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat: accipite et edite; hoc est corpus meum et: accipite et bibite; hic est sanguis meus. si enim et pro daemonibus crucifigetur, ut nouorum dogmatum adsertor adfirmat, quod erit priuilegium aut quae ratio, ut soli homines corpori eius sanguinique communicent non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? sed nec daemones audient: accipite et edite et: accipite et bibite nec dominus sua praecepta dissoluet, qui discipulis ait: nolite dare sanctum canibus nec mittatis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrumpant uos. [96.11.3–4] nam et apostolus scribens: no1 ous participes daemonum fieri. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae domini participari et mensae daemoniorum, inpossibile esse demonstrat daemonas de calice domini bibere et de mensa eius participari. cibus diaboli negatores dei sunt Ambacum loquente: escae eius electae; cibus autem inpiorum omnium execrabilis ipse diabolus prophetae uaticinio concrepante: dedisti eum escam populis Aethio pibus. ex quibus omnibus adprobatur Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones corporis et sanguinis eius participes fiant. [96.12.1–2] Cum ergo et apostolus de saluatore significet: hoc enim fecit semel se ipsum offerens et Origenes tam audaciter illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: terra, terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. quis enim infernus haec mala suscipere potest, qui tartarus de rebus istius modi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit et turrem inpietatis extruxit ? quae libido lasciuiens et daemonum amore deperiens sic uniuerso dogmati transeunti diuaricauit crura mentis suae? quis in tantum de Sodomitica uinea bibit, ut inebriatus uino furoris eius toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus inrigatus uiuos Israhel fontes reliquit? quis egrediens de Hierusalem et Hieroboam, filii Nabat, imitator existens tot errorum fabricatus altaria est et ararum profana tura succendit ? cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non ueniant ante tribunal Christi et sui eum conparatione condemnent, qui extra ecclesiam saluatoris uariarum doctrinarum turibula diabolico igne conpleuit? [96.12.3–4] neque enim dominus, qui loquitur per prophetam: ego uisiones multiplicaui et in manibus prophetarum adsimilatus sum, adulterinas eum docuit proferre doctrinas nec, qui a principio ipsi uiderunt et ministri fuerunt uerbi dei, nec prophetarum chorus, qui olim uocabantur \'uidentes\', haec eum instituit, sed ipse suae mentis arbitrio furori daemonum seruiens et blando cogitationum errore deceptus gregem et, ut ita dicam, examen dogmatum peruersorum per totum orbem inmisit mentibus indoctorum. iste est, qui Assyriis Babyloniisque fluminibus aperuit os suum, qui nauem ecclesiae bonarum mercium plenam salutis doctrinae fluctibus operire conatus est, dum inperitorum laude sustollitur et scripturarum sensum aliter, quam se habet ueritas, edisserens gloriatur in confusione sua. quis enim tam innumerabiles et garrulos et uerbositatis atque inperitiae plenos conscripsit libros et infatigabili studio dies noctesque coniunxit, ut errorum monimenta dimittens mereretur audire: m u 11 i s itineribus tuis deceptus es? [96.12.5] usus est emm duce pessimo, aura populari, et plurimis falsae scientiae uoluminibus exaratis ac rebelli contra deum mente pugnans unguento caelestium doctrinarum saniem quandam et paedorem sui fetoris inmiscuit,, . ut rursum ad suam animam diceretur : inmunda et famosa et nimia iniquitatibus. neque enim prophetam audire uoluit conmonentem: quare diligitis uanitatem et quaeritis mendacium ? qui pro daemonibus Christum adfigit cruci, ut non solum dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat. [96.12.6–96.13.1] uerum absit tam inmane nefas de saluatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis suscitare dignatus est. amissurus aliud sibi templum daemonicae conditionis adfigat, ut illorum quoque recepta similitudine pro ipsis patibulum subeat. Obsecro, fratres dilectissimi, ut ignoscatis dolori meo doctrinis inpiis resistenti. dum enim inpudentiam sectatorum eius repercutere nititur, conpagem loricae ipsius et uenenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque conpleretur in eo: reuelabo ignominiam tuam et ostendam eam amatoribus tuis. nam inter cetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit et uiolat, ut audeat dicere corpora nostra rursum corruptioni et morti subiacentia suscitari. [96.13.2] responde mihi, o inpietatis caput, quomodo iuxta apostolum Paulum uicerit Christus eum, qui mortis habebat imperium, hoc est diabolum, si corruptibilia et mortalia iterum corpora surrectura sunt ? quid nobis profuit Christi passio, si mors atque corruptio denuo nostra corpora possessura est? aut quid sibi uult, apostolus scribens: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur, si resurgentibus mors saeua dominabitur? uel quomodo, qui ista credunt, possint ex animo dicere: Christus dei uirtus et dei sapientia, uolentes illo fortiorem esse mortem, quae suscitata ab eo corpora deletura est nec probetur ex omni parte superata ? [96.13.3–96.14.1] uerum et Origenem tam inpie resistentem Christus, dominus noster, et mortem uicit et diabolum, qui habebat mortis imperium, sua uirtute destruxit parato nobis in caelo uictoriarum suarum triumpho. nec idcirco corpora suscitauit, ut rursum perirent, sed illorum incorruptione perpetua mortem corruptionemque deleuit. Unde liberati a cunctis malis passionis dominicae festa celebremus et iuxta euangelii parabolam cernentes a sapientia immolari tauros et altilia uescamur fortioribus plenisque neruorum et pinguioribus doctrinae cibis, ut lac infantiae deserentes solidiora capiamus alimenta causamque malorum omnium fugiamus inperitiam, quae, cum multorum diuersis heresibus uinxerit pedes, Origene maximo sui fruitur amatore, qui inter cetera ausus est dicere non esse orandum filium neque cum filio patrem ac post multa saecula Pharaonis instaurauit blasphemiam dicentis: quis est, ut audiam uocem eius? nescio dominum et Israhel non dimittam. nec est aliud dicere \'nescio dominum\' quam hoc, quod dicit Origenes: \'non est orandus filius\', quem certe dominum confitetur. [96.14.2] et quamquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est, de quo propheta testatur dicens et adorabunt te et i n te deprecabuntur, quia in te est deus et absque te non est deus, et rursum: omnis, qui inuocauerit nomen domini, saluus erit. et Paulus disputans: quomodo, inquit, inuocabunt, in quem non crediderunt? oportet primum credere, quod filius dei sit, ut recta et consequens fiat eius inuocatio. et quomodo orandus non est, qui non est deus, sic e\' contrario, quem deum esse constiterit, adorandus. [96.14.3–4] unde et Stephanus positis genibus et obsecrans pro his, qui se lapidibus obruebant, dicebat ad filium: domine, ne statuas illis hoc peccatum. in nomine quoque Iesu Christi omne genu flectetur caelestium, terrestrium et infernorum. quod autem dicitur: genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est. itaque nec deum credit Origenes filium dei, quem non putat adorandum, et lacerat eum conuiciis; cumque sibi in scripturarum memoria blandiatur et putet se eas intellegere, non audit contra se loquentem Moysen: homo, qui maledixerit deum, peccatum habebit et, qui nominauerit nomen domini, morte morietur; lapidibus obruet eum omnis multitudo. et quis tantis Christum adficit contumeliis ut hic, qui ausus est dicere: \'non debet orari\' cassum tantum ei diuinitatis nomen indulgens? [96.15.1] Uerum quid necesse est in tam inpiis immorari ? ad alium eius transeamus errorem. dicit corpora, quae resurgunt, post multa saecula in nihilum dissoluenda nec futura aliquid nisi, cum de caelorum mansionibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint nouis, quae alia rursum fiant prioribus omnino deletis. quis ista audiens non et mente et corpore pertremiscat ? si enim post resurrectionem corpora redigentur in nihilum, fortior erit mors secunda quam prima, quae delere omnino poterit substantiam corporalem. [96.15.2–3] cur Paulus scribit: mors non dominabitur illius; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, si corpora delenda sunt penitus ? aut quomodo hoc, quod dicitur \'semel\', firmum erit, cum caro ab animae consortio separata redigenda sit in nihilum ? qua ratione rursus adiunxit: seminatur in corruptione, surgit in corruptione; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute; seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale? si enim incorruptio corpora in nihilum redigit, consequens fuerat dicere corruptioni ea in perpetuum reseruari essetque fortior incorruptione. sed absit Paulum contraria sibi scribere et incorruptioni et corruptioni eandem esse naturam. quodsi, ut falso putat Origenes, non solum corruptibile, sed et mortale corpus i est suscitandum, ergo unum atque idem corruptio et incorruptio,, mors et uita dicentur; eandem habebunt in suscitatis corporibus potestatem et nequaquam rebus, sed tantum nominibus corruptio et incorruptio, mors et uita separabuntur. [96.15.4] sin autem corruptibile et mortale corpus surrecturum est, consequentius fuerat apostolum dicere: \'seminatur in corruptione, surgit in corruptione; seminatur in infirmitate, surgit in infirmitate; seminatur in ignobilitate, surgit in ignobilitate; seminatur corpus animale, surgit corpus animale\'. quodsi corruptionem et infirmitatem et ignobilitatem amouet a corporibus suscitatis et dicit e contrario incorruptione et fortitudine et gloria corpora uestienda et pro animali spiritale corpus esse reddendum, soluta erit mors et in corporibus suscitatis pro morte et corruptione inmortalitas incorruptioque regnabunt, quia et ipsum corpus inmortale et incorruptum resurget, ut possit permanere animae coaeternum. [96.15.5–96.16.1] igitur et saluator pignus salutis nostris corponbus in resurrectione sui corporis tribuens non potest credi ultra moriturus apostolo in hanc sententiam congruente: Christus resurgens ex mortuis ultra non morietur, mors ei nequaquam dominabitur, ne, si illius fuerit dominata, dominetur nostri. Confundatur Origenes inter cetera flagitiorum genera, quae confingit, magicis quoque artibus patrocinium tribuens. nam in tractatibus suis his locutus est uerbis: ars magica non mihi uidetur alicuius rei subsistentis uocabulum, sed et, si sit, non est operis mali nec quod haberi possit contemptui. [96.16.2–3] haec dicens utique fautorem se esse demonstrat Elymae magi, qui apostolis repugnauit, et Iannae atque Iambrae, qui Moysi magicis artibus restiterunt. sed nullas Origenis patrocinium habebit uires, quia Christus magorum praestigias suo deleuit aduentu. respondeat nouae inpietatis adsertor, immo aperte audiat: si non est malum ars magica, non erit malum et idolatria, quae artis magicae uiribus nititur. quodsi malum est idolatria, malum erit et ars magica, ex qua subsistit \'idolatria. cum autem idolatria Christi maiestate deleta sit, indicat et parentem suam artem magicam secum pariter dissolutam propheta super hoc liquido proclamante sta nunc in incantationibus tuis et multis ueneficiis tuis, quae didicisti ab adulescentia tua, si potuerint prodesse tibi. [96.16.4] cum igitur haec prophetarum scripta testentur et nullus umquam ausus sit memoriae prodere magorum artes inter optima quaeque numerandas, leges quoque publicae magos et t maleficos puniant, scire non possum, qua ratione inpulsus Origenes, qui Christianum se esse iactat, Sedeciae pseudoprophetae aemulator existens cornua sibi ferrea fecerit, quibus contra dogmata ueritatis armatus incedat, nec sapiat quicquam de caelesti Hierusalem neque imitetur Moysen et Daniel Petrumque et alios sanctos, qui contra magos et incantatores quasi in acie stantes indefesso certamine dimicarunt. [96.16.5–96.17.1] cum quibus festae diei ducamus choros, quod per media Babylonis pericula transeuntes Origenis uenena uitauimus et oboediuimus prophetae sermonibus imperantis: egredere deBabylone, qui fugis de terra Chaldaeor u m, ut ingrederemur Hierusalem, in qua praedicatio ueritatis est. Quamquam enim mendacio resistentes passi sumus aliquid Irium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum uicere naturam, tamen non praeualuit contra nos ignis Babylonius nec capilli nostri adusti sunt — extrema uidelicet ecclesiasticae dogmata ueritatis - nec sarabara mutata, quae in protectionem animarum de testimoniis scripturae sanctae nobis sapientia texuit, nec odor ignis in nobis est, peruersae scientiae flamma discurrens. [96.17.2–3] non enim adquieuimus doctrinae eius, qui propter lapsus rationabilium creaturarum corpora fieri suspicatur et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam animas idcirco uocitatas, quod calorem mentis et in deum feruentissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et saluatoris animam isdem subiacere neniis sentiremus. solis quoque et lunae ac stellarum cursus et totius mundi pulcherrimam in diuersitate consonantiam non adserimus ex causis praecedentibus uariisque peccatis et animarum uitiis accidisse nec bonitatem dei multo tempore praestolatam, ut non ante faceret uisibiles creaturas, nisi inuisibiles deliquissent. [96.17.4–5] nec uanitatem appellamus substantiam corporalem, ut ille aestimat aliis uerbis in Manichei scita concedens, ne et Christi corpus subiaceat uanitati, cuius edulio saturati ruminamus cotidie uerba dicentis: nisi qui comederit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit partem mecum. nam si natura corporea uana est et futilis iuxta Origenis errorem, cur Christus surrexit a mortuis, quare nostra corpora suscitauit, quid sibi uult Paulus scribens: s i mortui non resurgent, nec Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, uana est fides nostra? [96.18.1–2] Ex quo perspicuum est non corporum naturam esse uanam, sed eos credere uanitati, qui non putant eam resurgere et manere perpetuam. honorabiles quoque condemnat nuptias negans subsistere corpora, nisi prius animae in caelo peccauerint et inde praecipitatae quasi quibusdam ergastulis corporum uinctae fuerint. et ille quidem sentiat, ut uult, loquatur, ut non timet: audiat nos cum Paulo suis auribus inclamantes honorabiles nuptiae et cubile inmaculatum. et quomodo inmaculatum, si, anima uitiis sordidata carne circumdatur? et culpae subiacebit ! Anna, uxor Elcanae, semen uirorum postulans, ut propter desiderium-\' derium mulierculae animae in caelis periclitentur et una earum peccato grauis labatur in terram ac pristinam beatitudinem deserat. [96.18.3] nec Moyses inprecans et dicens: dominus deus uester multiplicet uos et ecce estis hodie sicut stellae caeli in multitudine. dominus deus patrum uestrorum addat uobis, sicut estis, ■ milies et benedicat, ut locutus est, hoc petebat, ut animarum in caelo cateruae peccantes Israhelitici populi gentem conderent. quod esse discrepans apertissime patet, ut, qui pro delicto populi precabatur: si dimittis peccatum hoc populo, dimitte; sin. autem, dele me de libro, quem scripsisti, postulet multiplicari filios Israhel; quos si nouerat animarum ruinis crescere, non e contrario precaretur, ne propter uitia melioris substantiae natura uilior conderetur? [96.18.4–5] cur Dauid inprecatur in psalmo: benedicat te dominus ex Sion et uideas, quae bona sunt, in Hierusalem omnibus diebus uitae tuae et uideas filios filiorum tuorum, si animarum peccato iusti uiri augetur genus, et audet dicere: ecce sic benedicetur homo, qui timet dominum, cum sciat animas delinquentes corporum uinculis alligari et in huiusce modi carcere iudicio dei poenas luere peccatorum? quomodo deus loquitur per prophetam: si audisses praecepta mea, fuisset utique quasi fluuius pax tua et iustitia tua sicut fluctus maris et sicut harena semen tuum et soboles uteri tui ut puluis terrae? qui enim dei praecepta conseruant, non debent accipere praemium animarum de caelo ruinas, quae ligatae corporibus sobolis eorum incrementa multiplicent. [96.18.6–96.19.1] si autem uolunt discere, quae sint humani generis exordia, audiant dicentem Moysen: tulit deus de terra et finxit hominem et insufflauit in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem, id est inmortalem. deus quoque benedicens Adam et Euae ait:crescite et multiplicamini et replete terram., Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Euae, cum causa peccati maledictionem potius mereretur. denique, postquam plasmauit eos, benedictionis uocibus prosecutus est, quos postea uoluntate peccantes maledictione percussit. [96.19.2–3] ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum substitisse naturam. audiant rursum dicentem deum: ego feci terram et hominem in ea et Dauid: caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi et scripturarum magis auctoritate ducantur. sicut enim, qui uoluptatibus eneruati sunt et quorum in pectore libido dominatur, contemplantes corporum uenustatem non quaerunt morum pulchritudinem, sed membrorum, sensusque eorum praegrauatus faece terrena nihil altius intuetur, sic, qui structa uerborum conpositione ducuntur et capti eloquentiae sono non intuentur dogmatum ueritatem, erubescunt errorem pristinum confiteri et adrogantiae tumore caecati nolunt esse discipuli, ne, postquam correcti fuerint, prius errasse uideantur. [96.20.1] Abiectis itaque Origenis malis et scripturarum, quae uocantur apocrypha, id est abscondita, decipulis praetermissis — non enim in abscondito locutus sum, ait dominus — iterum atque iterum, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus; fidem conuersatione decorantes misericordia in pauperes imitemur deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est, habeamus in cunctis imaginem bonitatis eius, paenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractatoribus obsecremus aemulantes Moysen, qui sororis contra se loquentis culpam oratione deleuit, oleo elemosynae peccatorum sordes lauemus. [96.20.2] captiuorum uincula nos uideantur adstringere et propi- t tium illis inprecemur deum; clausos carcere humanitas diurna ■ sustentet et his, quorum corpora morbus regius occupauit et iugi tabe membra soluuntur, propter repositam in caelis mercedem sollicito ministerio seruiamus. si quando potestas iudicii nobis data fuerit et iurgantium ad nos fratrum -causa delata, non sit personarum consideratio, sed rerum. corruentibus et in tribulatione positis nos quoque ruamus affectu, leges normam teneant ueritatis, caritas prona sit ad misericordiam non insultans peccantibus, sed condolens; facilis est enim lapsus ad uitia et fragilitas condicionis humanae, quidquid cernit in alio, in se debet pertimescere. [96.20.3–4] cumque alius fuerit pro errore correptus, illius emendatio nostra sit cautio. et super omnia quasi culmen et corona uirtutum pietas in deum toto cordis timore seruetur execrantesque deorum numerum patris et filii et spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque substantiam, in qua et baptizati uitam aeternam suscepimus. et, si dei tribuerit clementia, cum angelis merebimur dominicum pascha celebrare habentes quadragesimae exordium ab octaua die mensis, qui secundum Aegyptios uocatur Famenoth, et ipso praebente uires adtentius ieiunemus ebdomadae maioris, id est paschae uenerabilis, die tertia decima mensis Farmuthi fundamenta iacientes, ita dumtaxat, ut iuxta euangelicas traditiones finiamus ieiunia intempesta nocte, octauo decimo die supra dicti mensis Farmuthi et altero die, quo dominicae resurrectionis est symbolum, id est nono decimo eiusdem mensis, uerum pascha celebremus adiungentes his septem reliquas ebdomadas, in quibus pentecostes festiuitas texitur, et praebentes nos dignos communione corporis et sanguinis Christi. [96.20.5–96.21.1] sic enim merebimur accipere regna caelorum in Christo Iesu, domino nostro, per quem et cum quo deo patri gloria et imperium cum spiritu sancto et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen. Salutate inuicem in osculo sancto; salutant uos, qui mecum sunt, fratres. XCVII. AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM [97.1.1–2] Rursum orientalibus uos locupleto mercibus et Alexandrinas opes primo Romam uere transmitto. deus ab Austro ueniet et sanctus de monte Faran umbra condensa; unde et sponsa laetatur in Cantico canticorum dicens: in umbra eius concupiui et sedi; et fructus eius dulcis in faucibus meis. uere nunc conpletur Esaiae uaticinium praedicantis: in die illa erit altare domini in medio terrae Aegypti, ut, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia. qui paruulum Christum fouerant, adultum fidei calore defendunt, ut, qui per illos Herodis effugerat manus, effugiat hereticum blasphemantem. quem Demetrius Alexandri urbe pepulit, toto orbe fugat Theophilus, Theophilus, ad quem Lucas scripsit euangelium, qui ex amore dei nomen inuenit. [97.1.3–97.2.1] ubi nunc est coluber tortuosus ? ubi uenenatissima uipera, prima hominis facies utero commissa luporum? ubi heresis, quae sibilabat in mundo et me et papam Theophilum sui iactabat erroris latratuque inpudentissimorum canum ad inducendos simplices nostrum mentiebatur adsensum ? oppressa est eius auctoritate et eloquentia et in morem daemonicorum spirituum de terra loquitur. nescit enim eum, qui desursum ueniens ea loquitur, quae sursum sunt. Atque utinam serpentina generatio aut simpliciter nostra fateatur aut constanter defendat sua, ut scire ualeamus, qui nobis amandi sint, qui cauendi! nunc autem - nouum paenitentiae genus - oderunt nos quasi hostes, quorum fidem publice negare non audent. rogo, qui est iste dolor, qui nec tempore nec ratione curatur ? [97.2.2] inter micantes gladios, iacentia corpora, riuos sanguinis profluentes iunguntur saepe hostiles dexterae et belli rabiem pax repentina conmutat: soli sunt huius hereseos sectatores, qui cum ecclesiasticis non ualent foederari, quia, quod sermone coguntur dicere, mente condemnant. et si quando aperta blasphemia publicis auribus fuerit reuelata et uiderint contra se audientiam circum fremere, tunc simplicitate simulata dicunt audisse se primum, quae magistrum dicere haud nescierint. cumque eorum scripta teneantur, uoce negant quod litteris confitentur. [97.2.3] quid necesse est obsidere Propontiaem, mutare loca, diuersas lustrare regiones et clarissimum pontificem Christi eiusque discipulos rabido ore discerpere ? si uera loquimini, pristinum erroris ardorem ardore fidei conmutate. quid maledictorum pannos hinc inde consuitis et eorum carpitis uitam, quorum fidei resistere non ualetis ? num idcirco uos non estis heretici, si nos quidam adsertione uestra crediderint peccatores, et os inpietate fetidum non habebitis, si cicatricem potueritis in nostra aure monstrare? quid iuuat uestram perfidiam uel prodest pellis Aethiopica et pardi uarietas, si in nostro corpore naeuus apparuerit ? en papa Theophilus tota Origenem arguit libertate hereticum esse: [97.2.4–97.3.1] nec dicta defendunt aut fingunt ab hereticis inmutata multorumque dicunt libros similiter deprauatos, ut illum non sua fide, sed aliorum tueantur erroribus. uerum haec aduersum hereticos dicta sint, qui iniusto contra nos odio saeuientes mente fatentur arcanum et uenena pectoris inremediabili dolore testantur. Uos, Christiani senatus lumina, accipite et Graecam et Latinam etiam hoc anno epistulam — ne rursum heretici mentiantur a nobis pleraque uel addita uel mutata —, in qua laborasse me fateor, ut uerborum elegantiam pari interpretationis uenustate seruarem et intra definitas lineas currens nec in quoquam excedens loco eloquentiae eius fluenta non perderem easdemque res eodem sermone transferrem — quod utrum necne consecutus sim, uestro iudicio derelinquo -; quam sciatis in quattuor partes esse diuisam: et in prooemio credentes hortatur ad dominicum pascha celebrandum, in secundo et tertio loco Apollinarem et Origenem iugulat, in quarto, id est extremo, hereticos ad paenitentiam cohortatur. [97.3.2–97.4.1] si quid autem hic minus aduersum Origenem dictum est, et in praeteriti anni epistula continetur et haec, quam modo uertimus, breuitati studens dicere plura non debuit. porro contra Apollinarem succincta fides et pura professio non caret subtilitate dialectica, quae aduersarium suum extorto de manibus eius pugione confodit. Orate igitur dominum, ut, quod in Graeco placet, in Latino non displiceat et, quod totus oriens miratur et praedicat, laeto sinu Roma suscipiat praedicationemque cathedrae Marci euangelistae cathedra apostoli Petri sua praedicatione confirmet, quamquam celebri sermone uulgatum sit beatum quoque papam Anastasium eodem feruore, quia eodem est spiritu, latitantes in foueis suis hereticos persecutum eiusque litterae doceant damnatum in occidente, quod in oriente damnatum est. cui multos inprecamur annos, ut hereseos rediuiua plantaria per illius studium longo tempore arefacta moriantur. XCVIII. EPISTULA PASCHALIS THEOPHILI, ALEXANDRINAE URBIS EPISCOPI, AD TOTIUS AEGVPTI EPISCOPOS [98.1.1–2] Sollemnitatis augustae sermo diuinus de caelorum regionibus micans et splendore suo iubar solis exsuperans clarissimum animabus se desiderantium lumen infundit, cumque pleno cordis intuitu radios eius quiuerint sustinere, ad ipsa caelestis Hierusalem interiora I penetralia atque, ut ita dicam; sancta sanctorum eas pertrahit. unde, \' si uolumus salutis esse participes et adhaerentes studio uirtutum animarum uitia purgare et, quidquid in nobis sordium est, iugi scripturarum meditatione diluere, quasi sub sudo apertam doctrinarum scientiam contemplantes festinemus supernae laetitiae festa celebrare et iungere nos angelorum choris, ubi coronae et praemia et certa uictoria est et desiderata triumphantibus palma proponitur. nec differamus tumentibus carnis fluctibus liberati inter diuersa uoluptatum hinc inde naufragia clauum tenere uirtutum et post, grandia maris pericula tutissimum caelorum intrare portum. [98.2.1–2] Quam ob rem et eos, quos cassa uitae huius cura sollicitat et instar frementium gurgitum perturbationum profunda circumsonant, quasi de somno graui excitantes ad sapientiae prouocemus lucra ostendamusque eis ueras diuinorum sensuum diuitias et inspe rata sanctae celebritatis gaudia, ob quae omnis inpraesentiarum I adsumatur labor, ut et eos, qui paululum neglegentes sunt, et nosmet ipsos aeternae gloriae praeparemus. unde et in Prouerbiis indigentes sensu ad conuiuium suum Sapientia prouocans clamitat: uenite, comedite de panibus meis et bibite uinum, quod miscui uobis. non enim sic caelum hoc, quod suspicimus, stellarum inlustratur choris nec in tantum sol et luna, duo mundi, ut ita dicam, clarissimi oculi, quorum cursu annus euoluitur et uicissitudine tempora conmutantur, clarum terris lumen infundunt, ut nostra sollemnitas uirtutum choro fulget et radiat. [98.2.3–4] cuius thesauros et diuitias expetentes consona cum Dauid uoce decantant: qui s dabit mihi pennas sicut columbae et uolabo et requiescam? exultantesque et quodam tripudio gestientes et iuxta quod scriptum est gaudio ineffabili corda perfusi rursum clamitant: non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus,.. cuius artifex et fabricator est deus. sciunt enim omnium laborum I suorum, quibus in hoc mundo pugnatur et curritur, hanc esse repositam spem et haec in futuro praemia constituta, pro quibus I nulla pericula formidantes cotidie uitae suae cursum dirigunt here- I ticorum uel maxime inpietatem et tendiculas declinantes, quibus 1 caeci caecos ducunt in foueam et quasi quodam ueterno et inmundissima carie deceptorum corda conmaculant; nec hac calce contenti intimas scripturarum medullas bibunt ueritate dogmatum falsi nominis scientiam condemnantes. [98.3.1–2] Quod intellegens et patriarcha Iacob scalam cernit in somnis, cuius caput pertingebat usque ad caelum, per quam diuersis uirtutum gradibus ad superna conscenditur et homines prouocantur terrarum humilia deserentes cum ecclesia primitiuorum dominicae passionis festa celebrare. non est, inquit, hoc nisi domus dei et haec est porta caeli. quam Dauid acutius intuens et tota cupidine mentis inquirens rationesque huius itineris cogitationibus tractans et quasi pretiosa pigmenta fortius terens atque conminuens, ut suauissimi late odoris flagrantiam spargerent, ad sollemnitatem prouocat festinantes dicens: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino: haec est porta domini, iusti introibunt per eam. [98.3.3–4] non est ergo, non est hereticorum ulla sollemnitas nec, qui errore decepti sunt, illius possunt communione laetari. scriptum est enim: si bestia tetigerit montem, lapidabitur. neque caelestium possunt recipere sacramenta uerborum, qui diuinis ecclesiae dogmatibus contradicunt. totis itaque uiribus animas nostras ab omni contagione purgantes dignas celebritate, quae inminet, praeparemus, ut possimus cum sanctis canere: deus dominus et inluxit nobis. de qua et alius propheta conscius futurorum mystica uoce testatur: apparebit dominus in eis et disperdet omnes deos gentium, quando uerba in opera conmutata sunt et ambigentium oculis rerum ueritas demonstrata, ut per efficientiam eorum, quae praedicta sunt, uerborum ueritas conprobaretur uictoriae suae nos deo faciente participes, ut et sollemnitatis possimus cum sanctis habere consortium et inlustris eius aduentus praeconia frequentare. [98.3.5] etenim, quia omnis terra uariis fuerat inlecebris deprauata uirtutes aestimans uitia et e contrario uitia uirtutes, dum inolescente tempore consuetudinem legem putat esse naturae tyrannica superbia, hi, qui praecesserant et mendacium tempore roborarant, patres et magistri ueritatis putabantur; unde acciderat, ut hominum error incresceret et in ritum brutorum animalium utilia nescientes despicerent uerum pastorem dominum ac furore raptati tyrannos et principes colerent quasi deos inbecillitatem suam in eiusdem naturae hominiIbus consecrantes. per quae eueniebat, ut praesens periculum mortis effugerent et conciliarent sibi eos, quorum clementia crudelitate saeuior erat.\' [98.4.1] Idcirco omnibus errore seductis uiuens sermo dei in auxilium nostrum uenit ad terras, quae ignorabant cultum dei et ueritatis solitudinem sustinebant. cuius rei testis est ille, qui loquitur: omnes deliquerunt, simul inutiles facti sunt, et prophetae Christi auxilium deprecantes: domine, inclina tuos caelos et descende, non ut mutaret loca, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis adsumeret, Paulo eadem concinente: cum esset diues, pro nobis pauper factus est, ut nos illius paupertate diuites essemus. [98.4.2–3] uenitque in terras et de uirginali utero, quem sanctificauit, egressus homo interpretationem nominis sui Emmanuel, id est \'nobiscum deus\', dispensatione confirmans mirum in modum coepit esse, quod nos sumus, et non desiuit esse, quod fuerat, sic adsumens naturam nostram, ut, quod erat ipse, non.. perderet. quamquam enim Iohannes scribat: uer bum caro factum est, id est aliis uerbis \'homo, tamen non est uersus in carnem, quia numquam deus esse cessauit, ad quem et sanctus loquitur: tu autem ipse es et pater de caelo contestatur et dicit: tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui, ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur, quod fuit, priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadempraedicante:Iesus Christus heri et hodie ipse et in aeternum. [98.4.4–5] ineo enim, quod ait \'ipse\', ostendit illum pristinam non mutasse naturam nec diuinitatis suae inminuisse diuitias, qui propter nos pauper effectus plenam similitudinem nostrae condicionis adsumpserat. ex tantis et talibus adsumpsit hominem dumtaxat absque peccato, ex quantis et qualibus nos omnes creati sumus, non ex parte, sed totus, mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, nulloque, quod nostrae similitudinis est, caruit nisi solo peccato, quod substantiam non habet. neque enim inanimam carnem habuit et pro anima rationali ipse in ea deus uerbum fuit, sicut dormitantes Apollinaris discipuli suspicantur, nec dicens illud in euangelio: nuncanima mea tur bata est, diuinitatem suam perturbationi subiacuisse testatur, quod consequens est eos dicere, qui pro anima diuinitatem in corpore eius fuisse contendunt, nec rursum solam animam sibi socians susceptum inpleuit hominem, ne ex similitudine carnis et ex dissimilitudine animae mediae adsumptionis dispensationem inplesse credatur in carne nostri similis existens et in anima inrationabilium iumentorum, si tamen secundum illos inrationabilis et absque mente ac sensu est anima saluatoris, quod inpium est credere et procul ab ecclesiastica fide, ne protinus illo percutiatur elogio, quo propheta corripit delinquentem dicens: Ephraim sicut columba insensata non habens cor, et quasi inrationalis audiat: conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. [98.4.6–98.5.1] nulli enim dubium, quin inrationalis et sine sensu ac mente anima, iumentis insipientibus conparetur; unde et Moyses scribit: bouem triturantem non infrenabis et Paulus scriptum edisserens ait: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit?. Propter nos igitur homo saluator est factus, non propter bruta et inrationabilia iumenta, ut similitudinem animae iumentorum absque sensu et ratione susceperit. sed nec illud, quod eiusdem hereseos sectatores cauillantur et garriunt, ecclesia suscipit, ut prudentiam carnis appellari putet animam saluatoris, cum perspicue apostolus prudentiam carnis inimicam deo appellet et mortem, quod de domino dicere nefas est, ut anima eius mors et dei inimica credatur. [98.5.2–3] si enim nobis praecipit: nolite timere eos, qui possunt occidere corpus et animam non ualent, cogentur stulta disputatione suscipere meliores esse nostras animas anima saluatoris, dum illa prudentia carnis adseritur, quae mors et inimica est dei, nostra autem mori non potest. quod nequaquam ita intellegendum est, fratres carissimi, cum etiam prudentia animae non possit anima nuncupari et multo inter se differant. licet enim prudentia animae in ea sit, cuius prudentia est, tamen alterum habet, alterum habetur et prius anima est, sequens uersatur in anima. quodsi j prudentia animae non est anima, quanto magis carnis prudentia\', anima non potest appellari! [98.5.4–5] tendant quantumlibet syllogismorum suorum retia et sophismatum decipulas proponentes se ipsos innectant laqueis ne id quidem scientes, cuius uana scientia gloriantur, j et discant a nobis, quos ingratis cogunt huiusce modi disputationem adsumere, aliud esse, quod sapit, aliud sapientiam, aliud quoque,I quod sapitur, et haec non solum uerbis inter se, sed et sensibus j discrepare. quae enim sapit, rationalis est anima; porro, quae ex ipsa est et ipsius et non ipsa, quae sapit, appellatur sapientia; quod autem sapitur, res est, quam respicit, eaque gignitur ex sapiente sapientia et non sapiens ipse nec ipsa sapientia. tandemque desinant dialecticae artis strophis simplicia ecclesiasticae fidei decreta per-\' uertere, ut animam saluatoris prudentiam carnis appellent, quam apostolus mortem et inimicam adserit dei. ■ [98.6.1] Sed et hoc modo nobis contra illos disserendum uidetur: j scriptum est de uerbo dei: omnia per ipsum facta sunt; num credibile est et sapientiam uel prudentiam carnis, quam illi; animam saluatoris intellegunt, a uerbo dei conditam, ut mortis et inimicitiae contra deum ipse operator exsisteret sibique eas, quod dictu nefas est, copularet? quodsi nefarium est credere et anima saluatoris cunctis uirtutibus pollet, ergo prudentia carnis non erit anima eius, ne ipse mortem et inimicitiam contra deum sibi iunxisse credatur. [98.6.2] cessent Apollinaris discipuli ea, quae contra ecclesiasticas regulas est locutus, propter alia eius scripta defendere. licet enim aduersus Arrianos et Eunomianos scripserit et Origenem aliosque hereticos sua disputatione subuerterit, tamen, qui memor est illius praecepti: non accipies personam in iudicio, ueritatem semper debet diligere, non personas, et scire, quod in dispensatione hominis, quem pro salute nostra unigenitus filius dei est dignatus adsumere, non sit alienus a culpa, qui super anima illius peruersa et intellexit et scripsit. [98.6.3–4] sicut enim apostolus ait: s i expendero omnem substantiam meam et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prode erit, ita siue iste, de quo nunc sermo est, siue Origenes et alii heretici, quamuis scripserint aliqua, quae ecclesiasticae fidei non repugnent, tamen non erunt absque crimine et in his, quae principalia sunt et ad salutem credentium pertinent, ecclesiasticae fidei repugnantes. neque enim, ut ipse cum sectatoribus suis nititur adprobare, dominus noster atque saluator animam sine sensu adsumpsit et mente aut mediam partem eius duasque de tribus siue tertiam, ut inperfecte hominem saluaret adsumptum, quia nec media nec reliquae portiones perfecti nomen accipient. et, sicut, quod perfectum est, caret inperfecti uitio, sic, quod inperfectum est, perfectum non potest dici. et si inperfecte similitudinem nostram uel ex parte susceperat, quomodo in euangelio loquebatur: nemo tollit animam meam a me. potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo sumendi eam? quae autem tollitur atque deponitur, nec inrationalis nec absque mente et intellegentia dici potest, sed e contrario rationalis et intelligibilis et mentem habens ac sentiens. [98.7.1–2] Atque ita ipse disputationis ordo conuincit nihil a domino inperfectum esse susceptum, sed adsumptum ab eo hominem plene perfecteque saluatum. nulli enim dubium, quin inrationabilium iumentorum animae non ponantur et resumantur, sed cum corporibus pereant et in puluerem dissoluantur. porro saluator tollens animam et separans a corpore suo in tempore passionis rursum eam in resurrectione suscepit. et multo ante, quam faceret, loquebatur in psalmo: non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corru p tionem. nec credibile est, quod ad inferos caro eius descenderit uel prudentia carnis, quae appellata sit anima, inferis apparuerit, sed, quod corpus eius positum in sepulchro sit et ipse nec de corpore et sapientia carnis nec de diuinitate sua dixerit: non derelinques animam meam in inferno, sed uere de nostrae naturae anima, ut perfectam ac rationalem et intelligibilem atque sensibilem ad inferos animam descendisse monstraret. [98.7.3–98.8.1] hortamur eos, qui talia sapiunt, ut errores hereticos relinquentes adquiescant ecclesiasticae ueritati et festiuitatem dominicae passionis non faciant inperfectam nec principalem et maiorem hominis partem in saluatore negent absque anima et mente corpus illius adserentes. si enim ita erat, quid de se uolens intellegi loquebatur: pastor bonus animam suam ponit pro ouibus? et si tantum carnem hominis adsumpserat, cur in passione dicebat: spiritus promptus, caro autem infirma? Unde sciendum est, quod ex omni parte temperatum humanae condicionis exhibens sacramentum perfectam similitudinem nostrae condicionis adsumpserit nec carnem tantum nec animam inrationalem et sine sensu, sed totum corpus totamque animam sibi socians perfectum in se hominem demonstrarit, ut perfectam cunctis hominibus in se et per se largiretur salutem; habensque nostri consortium, qui de terra conditi sumus, nec carnem deduxit de caelo nec animam, quae prius substiterat et ante carnem eius condita erat, suo corpori copulauit, sicut Origenis nituntur docere discipuli. [98.8.2] si emm anima saluatoris; antequam ille humanum corpus adsumeret, in caelorum regionibus morabatur et necdum erat anima illius, inpiissimum est dicere ante corpus eam fuisse domini agentem aliquid et uigentem et postea in animam illius conmutatam. aliud est, si possunt de scripturis docere, antequam nasceretur ex Maria, habuisse hanc animam deum uerbum et ante carnis adsumptionem animam illius nuncupatam. quodsi et auctoritate scripturarum et ipsa suscipere ratione coguntur Christum non habuisse animam, antequam de Maria nasceretur — in adsumptione enim hominis et anima eius adsumpta est —, perspicue conuincuntur eandem animam et illius et non illius fuisse dicentes. [98.8.3] sed cessent illi a nouorum dogmatum inpietate furibundi! nos scripturarum normam sequentes tota cordis audacia praedicemus, quod nec caro illius nec anima fuerant, priusquam de Maria nasceretur, nec ante anima in caelis sit commorata, quam sibi postea iunxerit; nihil enim nostrae condicionis e caelo ueniens secum dominus deportauit. unde, quidquid contrarium est ueritati, euangelica falce succidens loquitur: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur, uerbum opere, comminationem fine consummans et dictorum potentiam expletione rerum probans, ut, quidquid sermo pollicitus est, gestorum ueritas exhiberet. [98.9.1–2] Sciant igitur se huius sollemnitatis alienos non posse celebrare nobiscum dominicam passionem, qui Origenem — ut loquar aliquid de fabulis poetarum — hydram omnium sequuntur hereseon et erroris se habere magistrum et principem gloriantur. quamuis enim innumerabiles texuerit libros et garrulitatis suae quasi damnosae possessionis mundo reliquerit hereditatem, tamen scimus lege praeceptum: non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. Iqui enim diuerso tramite ab apostolorum regulis aberrauit, quasi indignus et profanus choro Christi et consortio mysteriorum eius de sollemnitate Christi eicitur et a patribus maioribusque natu, qui saluatoris ecclesiam fundauerunt, procul pellitur philosophorum pannos nitens nouo et firmissimo ecclesiae consuere uestimento et ueris falsa sociare, ut et illorum ex uicinitate fortioris probetur infirmitas et huius pulchritudo uioletur. [98.10.1] Quae enim illum ratio, qui disputationum ordo perduxit, ut allegoriae umbris et cassis imaginibus scripturarum tolleret ueritatem? quis propheta sentire docuit ob lapsus de caelis animarum deum esse conpulsum corpora fabricare ? quis iuxta beatum Lucam eorum, qui uiderunt et ministri fuerunt sermonis dei, huic tradidit ad docendum neglegentia et motu et fluxu de altioribus rationabilium creaturarum prouocatum deum mundi huius condere diuersitatem, cum creationem eius Moyses explicans (nec) dixerit nec indicauerit propter causas aliquas praecedentes de rationabilibus\' sensibilia, de inuisibilibus uisibilia, de melioribus peiora prolata, quod apertissime Origenes praedicat? [98.10.2–3] dicit enim propter peccata intelligibilium creaturarum mundum esse coepisse nolens pascha celebrare cum sanctis neque cum Paulo dicere: inuisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur nec cum propheta uociferari: consideraui opera tua et obstupui. aliter enim mundi pulchritudo subsistere non ualebat, nisi eum uarius creaturarum inplesset ornatus. denique sol et luna, duo magna luminaria, et stellae reliquae, antequam hoc essent, in quod eas creatas cotidiani cursus testatur officium, non erant absque corporibus nec propter aliquas causas simplicitatem pristinam relinquentes corporibus circumdatae sunt, ut ille somniat contraria fidei dogmata struens. nec animae in caelorum regionibus aliquid peccauerunt et idcirco in corpora relegatae sunt. [98.10.4] si enim hoc ita esset, oportuerat saluatorem nec ipsum corpus adsumere et animas de corporibus liberare; debebat eo tempore, quando in baptismate peccata dimittit, statim baptizatum de corporis uinculis soluere, quae propter peccata in condemnatione peccati facta commemorat. sed et resurrectionem corporum frustra pollicetur, si expedit animabus absque grauitate corporum ad caelum subuolare. ipse quoque resurgens carnem suam suscitare non debuit, sed solam diuinitati animam copulare, si melius est absque corporibus quam cum corporibus uiuere. [98.11.1–2] Quid sibi autem uult crebro animas et uinciri corporibus et ab eis diuidi praedicare et multas nobis inferre mortes ? ignorat Christum idcirco uenisse, non ut post resurrectionem corporibus animas solueret aut liberatas rursus aliis corporibus indueret et de caelorum regionibus descendentes sanguine et carne uestiret, sed ut semel corpora suscitata incorruptione et aeternitate donaret. Isicut enim Chnstus mortuus ultra non moritur nec mors ei dominatur, ita nec corpora suscitata post resurrectionem secundo uel frequenter intereunt nec mors eis ultra dominabitur neque in nihilum resoluentur, quia totum hominem Christi saluauit aduentus. [98.12.1–2] Sed et illud a sollemnitate Christi Origenem alienum facit, quod principatus, potestates, fortitudines, thronos ac dominationes non ab initio in hoc conditas refert, sed post creationem sui aliqua honore digna fecisse et aliis sui similibus propter neglegentiam ad inferiora delapsis has inclitis nominibus appellatas, ut — iuxta errorem eius — non eas condiderit deus principatus et potestates et reliqua, sed aliorum peccata illis materiam tribuerint gloriarum. et quomodo Paulus apostolus scribit: in Christo creata sunt omnia in caelis etin terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia per illum etin illo creata sunt et ipse est ante omnia? si intellegeret uim uerbi — per quem" dicitur, \'creata sunt omnia\' —, nosset ab initio ita eas conditas et non aliorum socordiam et in inferiora prolapsum occasionem dedisse deo, ut illas principatus et potestates et fortitudines reliquas nominaret, maxime cum creaturarum pulchritudo consistat in ordine dignitatum. [98.12.3] sicut enim de sole et luna et stellis scriptum est: fecit\' deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, luminare minus, . ut praeesset nocti, et stellas et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram, nec praemium bonorum operum receperunt, ut post conditionem sui in firmamento caeli lucerent et diebus sibi noctibusque succederent, sic principatus et potestates, quae in caelorum regionibus conditae sunt, non post bona opera in haec profecisse sentimus, sed sic ab [98.12.4] V initio conditas. neque enim Origenis et discipulorum eius imitamur errorem, qui putant in similitudinem daemonum et diaboli, qui propria uoluntate talia nomina officiaque sortiti sunt, principatus et potestates, uirtutes et thronos et dominationes post conditionem sui boni aliquid perpetrasse, ut aliis ad inferiora delapsis ad excelsa conscenderent et his nominibus insignirentur habentes postea, quod prius non habuerant. quae dicentes non intellegunt se Pauli sententiae contra ire in Christo creatos principatus et potestates et thronos et dominationes loquentis. quod autem dicit \'creatos\', nulli dubium est, quin sic ab exordio conditi sint et non postea istius modi acceperint dignitates. [98.13.1] Uerum haec breuiter strinxisse sufficiat; ad aliam eius ueniamus inpietatem, quam uelut de profundissimis tenebris eructans loquitur et blasphemiarum suarum pessimam mundo reliquit memoriam. dicit enim spiritum sanctum non operari ea, quae inanimia sunt, nec ad inrationabilia peruenire. quod adserens non recogitat aquas in baptismate mysticas aduentu sancti spiritus consecrari panemque dominicum, quo saluatoris corpus ostenditur et quem frangimus in sanctificationem nostri, et sacrum calicem — quae in mensa ecclesiae conlocantur et utique inanimia sunt — per inuocationem et aduentum sancti spiritus sanctificari. [98.13.2–3] si ad in rationabilia et ad ea, quae absque anima sunt, sancti spiritus fortitudo non peruenit, cur Dauid canit: quo abibo ab spiritu tuo? quod dicens ostendit sancto spiritu omnia contineri et illius maiestate circumdari. si omnia in omnibus, utique et inrationabilia et inanimia sunt. et alibi legimus: spiritus domini inpleuit orbem terrarum, quod numquam scriptura memoraret, nisi inrationabilia quoque et inanimia illius numine conplerentur. uerum non est contentus hoc fine blasphemiae, sed in morem lunaticorum, qui furorem suum inlisione dentium et spumantium saliuarum eiectione testantur, rursum eructat et dicit filium dei, id est rationem et sermonem ac uirtutem eius, ad ea tantum, quae rationabilia sunt, peruenire. quod audiens miror, unde sumpserit aut quomodo legisse se nesciat: omnia per ipsum facta sunt — ex quo adprobatur ad cuncta uerbi dei fortitudinem peruenire — forsitan oblitus et illius historiae, quando uirtute Christi Lazarus suscitatus est, cuius utique corpus eo tempore, quo de morte surgebat in uitam, ut anima ita et ratione caruit. [98.13.4–5] ignorauit et illud, quod de quinque panibus quinque milia saturata sunt hominum exceptis mulieribus et infantibus et superfuerunt duodecim cophini fragmentorum, quod utique Christi fortitudo perfecit. arbitror eum nec illius miraculi recordatum, quando inrationabilis maris fluctus diuino calcans pede tranquillitati nauigantium reddidit, quae Christi uirtus et non alterius patrauit imperium. quomodo ergo non toto et animo et corpore perhorrescit dicens fortitudinem uerbi dei ad inrationabiles creaturas non posse pertingere? et qui iactat se m scientia scripturarum et putat tanta legisse, quanta nullus hominum legerit, sciat scriptum, quod aegrotantes in lectulis deferebant et ponebant in triuiis et plateis, ut Petri eos umbra contingeret et sanaret; quod sacra apostolorum Acta testantur i arguentia Origenis stultitiam, per quae id apostolorum umbra fecisse\' conuincitur, quod ille filium et uerbum dei non potuisse testatur., [98.14.1–2] Simili errore deceptus et nesciens, quid loquatur, (opinionem sectatur) eorum, qui nolunt prouidentiam usque ad omnes creaturas et mundi inferiora descendere, sed tantum in caelorum regionibus commorari, ut scilicet id umbra fecerit Petri, quod inplere saluatoris fortitudo non quiuerit. sed et ad illa ueniamus. apostolo enim de primogenito filio dei perspicue proclamante: hoc intellegat unusquisque in nobis, quod et Christo Iesu, j qui cum in forma dei esset, non rapinam arbi- J tratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ille ausus est 1 dicere, quod anima saluatoris se euacuauerit et formam serui acceperit, ut Iohannes mentitus esse credatur, qui ait: uerbum caro factum est similem nostrae condicioni ingerens saluatorem, dum non est ipse, qui se euacuauit et formam serui ac-\\ cepit, sed anima illius, et fidem, quae omnium confessione firmata j est, sua inpietate dissoluit. [98.14.3] si enlm anima saluatoris est, quae fuit in forma dei et aequalis deo, iuxta Origenis insaniam, aequalis \' autem deo filius dei est et, quod aequale deo est, eiusdem con-\' uincitur esse substantiae, ipse nos disputationis ordo perducit, ut unius naturae animam et deum esse credamus. quod cum dicat, sequitur, ut nostras quoque animas non alterius a deo naturae esse contendat nullique dubium nostras animas et animam saluatoris unius esse substantiae, ut iam factor atque factura unius naturae sint. et quomodo in Christo creata sunt omnia, si animae hominum [98.14.4] eiusdem cum creatore substantiae sunt uerum non est ita, fratres, nec anima saluatoris, sed ipse filius dei, cum esset in forma dei et aequalis deo, se exinaniuit formam serui accipiens. et Origenes in profundum inpietatis demersus caenum non intellegit se gentilium esse participem, qui idola pro deo uenerantes, dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis deiin similitudinem imaginis corruptibilis hominis, quod et iste incurrens simili errore deceptus est; in forma enim et aequalitate dei animam saluatoris adfirmans, sicut superior sermo memorauit, inpietati ethnicae coaequalis est. [98.14.5–98.15.1] ut enim illi inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis dicentes deos esse, qui non erant, sic et iste inmutauit gloriam incorruptibilis dei in forma illius et aequalitate animam saluatoris adserens, quae creata est, et hanc se euacuasse et non uerbum dei ad terrena uenisse, sicut apostoli adfirmat auctoritas. Nec erubescit ex multiloquio inmemor sui et animam hominis nolens a conditionis exordio sic uocatam, sed ex eo, quod, quae prius mens et sensus erat, frigus neglegentiae et infidelitatis\' adsumpserit. quae etymologia magis Graecae quam Latinae linguae conuenit. sin autem aequalem dei et in forma illius constitutam animam adserit saluatoris, ergo et illa ex frigore caritatis sortita uocabulum est et prioris nominis perdidit dignitatem. generalis enim illius disputatio est animas hominum appellatas ex eo, quod calorem pristini feruoris amiserint. [98.15.2] igitur, si omnium animae recepto frigore sunt uocatae et confitetur habuisse animam saluatorem, sequitur, ut et ipsam demente et sensu dicat ad huius modi uocabulum commigrasse. quod licet sermone taceat apertaque inpietas illius insaniam reprimat, tamen ipsa dicere necessitate conpellitur, quae prioribus datis ordine nectit sequentia. aut enim negare debet habuisse animam saluatorem, ut apertissime contra euangeliorum ueniat auctoritatem, aut, si non potest sibi contraria loqui, etiam hanc ex frigore caritatis de mente et sensu confitebitur animam nuncupatam; omnium quippe animas, qui recesserint a deo et calorem diuinae caritatis amiserint, ex frigore aestimat appellatas. quis non credat eum hoc sacrilegii fine contentum? [98.16.1] Aliam rursus filio dei nectit calumniam et his uerbis loquitur: sicut pater et filius unum sunt, ita et anima, quam adsumpsit filius dei, et ipse filius dei unum sunt. nec intellegit patrem et filium unum esse propter communionem substantiae et eandem diuinitatem, filium autem et animam eius diuersae et multum inter se distantis esse naturae. etenim, si, sicut pater et filius unum sunt, sic et anima filii et ipse filius unum sunt, unum erit pater et anima saluatoris et ipsa dicere poterit: qui uidit me, uidit patrem. [98.16.2] sed non est ita — absit hoc ab ecclesiastica fide! — filius enim et pater unum sunt, quia non est inter eos diuersa natura; anima autem et filius dei et natura inter se discrepant et substantia, eo quod et ipsa a filio condita sit nostrae condicionis atque naturae. si enim, sicut pater et filius unum sunt, sic anima filii dei et ipse filius unum sunt, unum erit, ut iam diximus, anima et pater et anima saluatoris splendor gloriae et forma substantiae eius esse credetur. uerum hoc dicere inpium est atque blasphemum. eiusdem igitur inpietatis est filium et animam illius unum dicere, cuius patrem et filium unum negare. [98.16.3–4] rursum inmemor sui contraria sibi loquitur; ait enim: anima, quae turbata est et tristis effecta, non erat ipsa unigenitus et primogenitus omnis creaturae nec uerbum dei, quod condicionem animae superans et uere filius dei in euangelio loquebatur: \'potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo sumendi I i 11 a m\'. ergo, si melior est et potentior filius dei anima sua, quod nulli dubium est, quomodo anima illius in forma dei esse poterat et aequalis deo, quam cum dicat se euacuasse et serui adsumpsisse formam, omnes hereticos magnitudine blasphemiae superat? si enim in forma dei et aequalis deo uerbum dei est, in forma autem dei et aequalitate eius anima saluatoris est, quomodo potest inter aequalia aliud esse maius, aliud minus ? ea enim, quae inferioris naturae sunt, sublimiorem naturam atque substantiam sui deiectione testantur. [98.17.1] Non ei sufficit ista blasphemia, sed trans flumina Aethiopiae cursum stultitiae suae dirigens iterum furibundus exultat tot dicens uoluntate sua deum condidisse rationabiles creaturas, quot poterat gubernare, ut uirtutem dei inbecillitati hominum et ceteris, quae creata sunt, conparet. nam in humano corpore tot fortitudo eius membra sustentat et regit, quot potest eis infusa uegetare, et eam nobis tribuit temperantiam, quam ualet sua praesentia regere, tantumque uirtute sustentat, quantum possunt membra hominum sustinere; deus autem maior his, quae ipse fabricatus est, cum illis mensuram in creatione praestiterit, quam rerum ordo poscebat et quo amplius sustinere non poterant, plus potest, quam ea, quae facta sunt, capiunt. [98.17.2] at ille, columen ueritatis, terminabilem dei adserit fortitudinem et minorem artibus hominum. caementarii quippe et hi, qui struendarum domorum callent scientiam, maiora possunt aedificare, quam fecerunt — si tamen queant fundamenta sustinere, quae superaedificanda sunt — nec fabricatio cogitationis artium finis est, cumque opera tanta perfecerint, quanta rerum necessitas flagitabat, habeantque mensuram, ultra quam si fuisset aliquid extructum, indecens et inutile probaretur, ars ipsa plus mente continet, quam opere demonstrauit, nec fine rerum finis inponitur scientiae, si tamen, ut dixi, quidquid mens conceperit et magnitudine operum cogitatio dilatarit, possint ea, quae subiecta sunt, sustinere. [98.17.3] et quomodo non inpium est humanae arti finem non inponere nec operibus suis artificum scientiam coaequare et deum tanta fecisse dicere rationabilium creaturarum, quanta facere poterat ? audiat ergo et discat inpius: non tanta est uirtus dei, quantas fecisse dicitur rationabiles creaturas, sed inponens mensuram operibus, ultra quam esse non poterant, et rerum numerum dispositionis suae arte concludens ipse mensura et numero non tenetur. ex quibus liquido apparet non eum tanta fecisse, quanta poterat, sed, quantum rerum necessitas expetebat, tantum eius fecisse uirtutem. [98.17.4] ponamus exemplum, ut, quod dicimus, manifestius fiat. si quis opulentus pater familias conuiuas ad cenam uoluerit inuitare et tantas offerre dapes, quae inplere possint auiditatem cenantium, non statim, quantum illi comederint et quantum eis fuerit praeparatum, tantum diues dominus habere poterat, sed praebuit eis, quantum conuiuii dignitas exposcebat; sic et omnipotens deus uincens conparationis exemplum non tantas fecit creaturas, quantas poterat, sed tantae ab eo factae sunt, quantae debebant fieri. [98.17.5–6] at ille uerbositatis seminarium contexit et replicat et ait: tanta fecit deus, quanta poterat conprehendere et sibi habere subiecta suaque prouidentia gubernare bernare. nec audit prophetam dicentem: si omnes gentes ut stilla de situla et sicut momentum staterae conputatae sunt et quasi saliua deputabuntur, cui adsimulastis deum? et rursum: quis mensus est manu aquam et caelum palma et omnem terram pugillo? si ad conparationem fortitudinis dei aqua mensuratur manu et caelum palma et omnis terra pugillo — haec autem per metaforam dicuntur, ut eorum, quae facta sunt, uilitas ex factoris magnificentia conprobetur; neque enim diuersitate membrorum conpositus est deus — quomodo tanta fecisse dicitur, quanta poterat sua uirtute conprehendere ? [98.18.1] Calcemus, quod coepimus, et sensum nostrum plenius explicemus. si omnes gentes quasi stillae de situla et quasi i momentum staterae reputatae sunt et quasi saliua reputabuntur — per quae uerba omnium creaturarum uilitas et parua substantia demonstratur, ut appareat inconparabilis sublimitas dei —, ergo et fortitudo eius sicut stilla de situla et sicut momentum staterae et saliua hominis reputabitur, si iuxta Origenem tanta fabricatus est, quanta poterat sua uirtute conprehendere, et necesse est numero mensuraeque factorum dei fortitudinem coaequari, si tamen non potuit facere maiora, quam fecit. [98.18.2] uerum non puto quempiam, non dico hominum, sed ne daemonum quidem, haec de eo audere confingere, quae ille et sensit et scripsit, tantam deum fecisse materiam, quantam ornare poterat et in rerum formas diuidere. quae sentiens rursum discat a nobis: non tanta fecit deus, quanta facere poterat, sed, quanta mensurae rerum ordo poscebat, tanta fabricatus est multo maiorem habens et artem et fortitudinem, quam ea, quae facta sunt, numerum atque mensuram. et hoc sciat prophetarum testimoniis conprobari, e quibus unus ait: operuit caelos uirtus eius et alter clamitat: terram autem sicut nihili fecit, ut maiorem dei esse uirtutem his, quae facta sunt, praedicarent. [98.18.3] porro, quod dixit: terram sicut nihili fecit, de uniuersis creaturis apostolus interpretans loquitur: qui uocat e a, quae non sunt, tamquam sint, ut et per haec uerba discamus maiorem esse fortitudinem dei quam ea, quae ab illo facta sunt. et non erubescit contra dei fortitudinem disputans dicere, quod tantum possit deus, quantum ei ad operandum materia ministrarit, nec intellegit aliam naturam esse factorum et aliam eius, qui factor est, neque posse tantum illam, de qua aliquid fit, quantum is potest, qui ex ea aliquid fabricatur; diuersarum enim substantiarum diuersa est uirtus atque condicio. [98.19.1] Quapropter, si uolunt cum ecclesia dominicum pascha celebrare, qui auctoritati scripturarum Origenis praeferunt deliramenta, audiant inclamantem deum: \'et non ostendi illa tibi, ut ambulares postea?\' ac prophetam lacrimabiliter commonentem: o, o fugite de terra aquilonis, dicit dominus, quia a quattuor uentis caeli congregabo uos; in Sion saluamini, qui habitatis filiam Babylonis, ut erroris tenebras frigusque ignorantiae relinquentes ad ortum solis iustitiae iuncti magorum studiis conuertantur et inhabitantes calidissimam plagam caeli, quae in scripturarum feruore sentitur, pastores ecclesiasticos spreta Origenis amentia sciscitentur et dicant: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum ? [98.19.2] cum illum inuenerint iacentem in praesepi, humili I uidelicet eloquio scripturarum, offerent ei aurum et thus et murram, I id, est fidem probatam et omni ueritatis splendore fulgentem conuersationisque bene olentis flagrantiam et continentiam luxum uoluptatis et fluitantia carnis incentiua siccantem. qui enim post crebras commonitiones ecclesiasticae fidei contradicunt, duplici languore retinentur nequitiae et-inperitiae et in morem serpentum toti ad terrena conuersi adhaerentesque humo bonis mala praeferunt nec nouerunt, quae sit differentia uitiorum atque uirtutum, et de sanctis scripturis in correptionem et sanitatem sui medicamenta contemnunt in morem praegnantum mulierum ueritatis fastidia sustinentes, quae solitos cibos respuunt et noxia quaeque sectantur, nec ualent contra ueritatis radios clarum animae lumen adtollere: despicientes ecclesiasticam disciplinam quasi porci uolutantur in caeno et unguenta contemnunt. [98.19.3–4] sed iustum est, ut saltim de exemplis, quae inferimus, recipiant sanitatem. sicut enim oculo officit lippitudo et totum corpus populatur febris, aes quoque et ferrum paulatim rubigo consumit, ita dogmatum peruersorum perniciosa contagio animarum neglegentium pulchritudinem uiolat et deformi eas mendaciorum pallore perfundit. obsecro, fratres, ut ignoscatis dolori meo sceleratas doctrinas in medium proferenti. licet enim per Babylonia flumina transierimus, ut captiuos ibidem commorantes ad festiuitatem Hierusalem pergere suaderemus, tamen misericordia dei ipsi captiuitatem non sensimus prosperis uentis scripturarum uela pandentes. nec obruerunt nos doctrinae hereticae gurgites intumescentes nec mendaciorum tempestas conterruit neque torrentes iniquitatis in medium eorum pelagus pertraxerunt, ubi iuxta psalmistam canentem reptilia, quorum non est numerus, et draco diabolus commorantur, uenenatissimum animal sanctorum lusibus patens, nec, ut cuncta breui sermone concludam, ex omni parte uentorum flabra consurgentia ecclesiasticam nauem subuertere potuerunt et studiorum nostrorum saeuo turbine operire remigium. [98.19.5] en cum saluatore domino instar discipulorum illius nauigantes transfretauimus et portum quietis intrantes pulcherrimum diuinorum uoluminum litus amplectimur uarios carpentes flores scientiae et niuea membra sapientiae pressis figentes osculis in eius haeremus amplexibus et, si dominus concesserit, uiuentes cum ea et in illius perseuerantes amore cantamus: amator fui pulchritu dinis. quotquot enim diligentius scripturas sanctas legunt et per picta sermonum caelestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruuntur; ^ qui autem relinquentes dominicae sollemnitatis uirorem ad deserta * transcendunt, in morem urbium, quae absque muro sunt, hostiles daemonum impetus sustinent. [98.20.1–2] Quapropter inminentia festa celebrantes intellegamus et nosmet ipsos et uniuersa, quae nostra sunt, scientiamque et rationabilem animam nostram quasi matrem cunctis studiis amplexemur habentes radicem sermonis atque rationis scientiae notionem, sermonem autem, ut ita dicam, operis uestibulum, porro opus sermonis et scientiae aedificii tecta perfecta et firmissimum domus culmen inpositum. sermo enim et ratio et scientia et fides absque opere cassa sunt et instabilia. et — ut aliquid propter eos, qui dialecticis artibus instituti sunt, ex illa doctrina uideamur adsumere — quomodo, si uerbum nomini coniungamus, perfectus sensus efficitur. uerbumque si solum fuerit aut nomen sine uerbo, nihil est omnino, quod dicitur, sic scientia absque opere et opus sine fide infirma sunt et caduca et e contrario scientia operi copulata perfectae uirtutis indicium est. tacita quippe animae cogitatio arcanus eius est sermo, quae per linguam forinsecus resonans profert mentis sententiam. cumque sermo fuerit opere consummatus, scientiae et cogitationi nostrae finis inponitur. [98.20.3–98.21.1] ob quae cogitationis et sermonis et operis reddemus rationem in iudicio accusantibus se inuicem cogitationibus nostris siue defendentibus in die, qua iudicaturus est deus abscondita hominum per Iesum Christum, sicut Paulus apostolus scribit. Quod cum ita sit, adpropinquante festiuitate domini dicamus ad eos, quos Origenis error inuoluit et fraudulentia captiuos tenet: fugite de medio Babylonis et resaluate unusquisque animam suam. quamuis enim iuxta uaticinium prophetale Babylon calix aureus esse dicatur et conpositione ac lepore uerborum ueritatis pulchritudinem praeferat et transfiguret se in angelum lucis, tamen sciendum, quod, quicumque bibunt de uino illius, mouentur et corruunt et contriti lamentatione sunt digni. [98.21.2–3] nos autem mortiferis perturbationibus resistentes muro continentiae uallemus animam et libertatem illius cotidiana uirtutum exercitatione tueamur. sicut enim uenditi serui eorum, qui pro eis dedere pretium, famuli et uerberones uocantur, ita, qui animas suas uariis uendidere desideriis, horum, quibus se tradiderunt, famuli nuncupantur et quasi crudelibus oboediunt dominis. cumque et emendatores erroris sui rigida fronte contemnant, temeritate stultitiam defendentes ignorant, quod audacia nihil sit aliud, ut mihi quidem uidetur, nisi absque sensu et cogitatione sententia procul a se fugans gubernatorem perturbationum animum. cumque tali fuerit conspoliata praesidio, praeceps in profundum fertur inpietatis et quasi quodam amarissimo flegmate lumen mentis obscurat oculumque eius secundum eloquium scripturarum tractabili tenebrarum nocte circumdat. [98.22.1–2] Unde, qui Origenis erroribus delectantur, festiuitatis dominicae non spernant praeconia nec unguenta, aurum et margaritas quaerant in luto neque matrem suam ecclesiam, quae eos genuit et nutriuit, in magnis urbibus lacerent, qui aliquando nostri nunc propter illum et discipulos eius gentilium in nos odia superant et in delectatione eorum in nos maledicta congeminant diuitumque obsident fores nec audire metuunt cum Iudaeis: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. qui mihi uidentur nescire omne uerbum ueritatis non habens fundamentum, etsi ad horam audientem inlexerit, ut putet uerum esse, quod non est, paulatim dissolui et in nihilum redigi uniuersamque sententiam, quae in morem torrentis de pessima mente profertur, obruere auctorem suum et litteras syllabasque, quibus fuerat contexta, perdentem absque sensu et sono et ulla imagine derelinqui et instar uenenatissimi colubri percutere prolatorem suum statimque retrahere caput et quasi in foramine mentis tabescere atque consumi. nam mendaciorum finis interitus est. [98.22.3–4] illi, qui quondam iactabant se solitudinis amatores, saltim paruulam ad occultanda maledicta super labia furoris sui aedificent cellulam, non de sanctis Hierusalem lapidibus, sed de informibus Babylonis saxis, quae indolata et inaequalia ruiturae domus parietes fulciant. quamquam efremmatis auribus et gentilium odiis se nostri detractatione commendent car- - ; pentes ecclesiasticam disciplinam et patientia nostra quasi quodam temeritatis fomite abutentes, tamen aliquando taceant et quiescant et audiant prophetam dicentem: prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum, desiderentque ea sapere, quae digna sunt uita solitaria, et ecclesiae principem ac magistrum non contristent deum. [98.23.1–2] Uos autem obsecro, fratres, ut in commune oremus pro eis et prophetali uoce dicamus: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die et nocte uulneratos filiae populi mei, dei misericordiam deprecantes, ut liberet eos errore, quo uincti sunt, et odium, quo aduersum nos frustra insaniunt, amore conmutent. unde et nos obliti iniuriarum indulgentissimo eos cupimus recipere sinu et illorum sanitatem et conuersionem ad deum propriam sanitatem et gloriam conputamus. et si aliter non possunt curari nisi nostra humilitate, ultro eis satisfaciamus; nihil eis tulimus, nihil nocuimus, tametsi indignantur et saeuiunt contra ecclesiae medicamina, quibus uulneratis sanitas redditur. nos, quae scimus, loquimur et, quae didicimus, praedicamus orantes, ut, qui ecclesiasticas despiciunt regulas, normam recipiant ueritatis nec propter hominum confusionem, per quam difficulter errantes corrigi solent, perdant utilitatem paenitentiae. [98.23.3–98.24.1] et nunc dicimus et ante praediximus et idem frequenter ingerimus: uagari eos nolumus nec per alienas errare prouincias, sed ad extorres et furibundos cum propheta clamamus et loquimur: saluamini de terra et reuertimini et nolite stare; recordamini, qui procul estis a domino, et Hierusalem ascendat super cor uestrum. Forsitan haec audientes ecclesiasticae congregationis amor subeat et recordentur fraternae in commune laetitiae et hymnorum, quibus cum ceteris domino concinebant, frigusque odiorum dilectionis calore conmutent et intellegant nos medicos, non inimicos, indulgentissimos patres, non hostili tumentes superbia. neque enim fieri potest, ut, quos saluari uolumus, perire cupiamus et non eis ecclesiasticam uirgam conuerti in baculum, si tamen relinquentes errorem ueritatem sequi uelint et omittere temeritatem lasciuientium puerorum. [98.24.2–3] sin autem respuunt eam et contemnentes ecclesiasticam disciplinam eleuant cornu suum contra regulas eius et salutaria spernentes consilia proiciunt retrorsum, audiant dominum comminantem: homo, qui fecerit in superbia, ut non audiat sacerdotem, qui stat ad ministrandum in nomine domini dei tui, uel iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille et auferes malum de Israhel et omnis populus audiens timebit et non inpie aget ultra. uerum ne occupati circa uulneratorum curationem nostri inmemores, simus et propria neglegamus ac, iuxta quod scriptum est, aliis praedicantes ipsi reprobi inueniamur, commonemus stantes, ut caueant, ne, dum iacentibus manum porrigunt, ipsi corruant et ut seruantes ecclesiasticam disciplinam futurum iudicium 25 reformident. [98.25.1–2] Igitur dominicum pascha celebrantes sanctis scripturarum purificemur eloquiis et ad tropaea saluatoris respicientes cuncta \'offendicula, quibus uitae nostrae curriculum retardatur, auferamus I e medio. auaritiam quasi faeneratorem pessimum declinantes uanae gloriae cupiditatem ut insatiabilem iugulemus feram et fornicationis blandum ac lubricum colubrum sollicita mente uitemus. si quando nobis prosperior rerum aura successerit, humilitate et mansuetudine tumorem animi temperemus; si aduersi uenti flauerint, fortitudinem praesumentes iacentem animum suscitemus ipsique nostri peccati accusatores simus et sciamus nos hoc salutis habere principium. inpossibile est enim sollemnitate domini dignos fieri, nisi nosmet ipsos corripiamus et iugi meditatione uirtutum libertatem animae, quae uitiis oppressa est, recuperemus. [98.25.3–4] quapropter positi in certamine et sudore ac labore praesentium futuram nobis sollemnitatis caelestis gloriam praeparantes, priusquam stemus ante tribunal Christi,, praeterita peccata paenitentia corrigamus, praesenti fletu redimamus futura gaudia aculeoque conscientiae in morem apium\' noxios peccatorum fucos repellamus plena ceris ac melle aluearia reseruantes. curemus diuersa uitiorum uulnera et rapinas diuitum, quibus uel maxime hoc hominum capitur genus, crebris commonitionibus reprimamus. et sic poterimus inminentium ieiuniorum iter carpere incipientes quadragesimam a tricesima die mensis Mechir et ebdomadam salutaris paschae quinta die mensis Pharmuthi finientesque ieiunia secundum euangelicas traditiones uespere sabbati decima die Pharmuthi et inlucescente statim dominica festa ! celebremus undecima die eiusdem mensis iungentes et septem reliquas ebdomadas sanctae pentecostes, ut cum his, qui trinitatis unam confitentur diuinitatem, in caelis praemia recipiamus in Christo Iesu, domino nostro, per quem et cum quo deo patri gloria et imperium cum spiritu sancto in saecula saeculorum. amen. [98.26.1] Salutate inuicem in osculo sancto. salutant uos omnes, qui mecum sunt, fratres. et hoc necessario scribimus, ut sciatis pro sanctis et beatis episcopis, qui in domino dormierunt, ordinatos / esse in t Limnodos pro Herone Mnaseam, in Erythro pro Sabbatio Paulum, in Omboes pro Siluano Uersen. his ergo scribite et ab his accipite pacificas iuxta ecclesiasticum morem litteras. XCIX. AD THEOPHILUM [99.1–99.1.2] Beatissimo papae Theophilo episcopo Hieronymus. Ex eo tempore, quo beatitudinis tuae accepi epistulas iuncto paschali libro, usque in praesentem diem ita et maerore luctus et sollicitudine ac diuersis super ecclesiae statu hinc inde rumoribus exagitatus sum, ut uix uolumen tuum potuerim in Latinum uertere. optime enim nosti iuxta ueterem sententiam non esse tristem eloquentiam, maxime, si ad aegritudinem animi accedat corporis aegritudo. et hanc ipsam epistulam febre aestuans et quintum lam diem decumbens lectulo nimia festinatione dictaui breuiter indicans beatitudini tuae magnum me laborem sustinuisse in translatione eius, ut omnes sententias pari uenustate transferrem et Graecae eloquentiae Latinum aliqua ex parte responderet eloquium. [99.2.1] In principiis philosopharis et generaliter agens, dum omnes erudis, unum iugulas; in reliquis autem, quod uel difficillimum est, rhetoricae eloquentiae iungis philosophum et Demosthenen atque Platonem nobis consocias. o quanta dicuntur in luxuriam, quantis praeconiis extollitur continentia! et de intimis sapientiae disciplinis diei et noctis, lunae cursus ac solis ratio et mundi istius natura describitur; et hanc ipsam disputationem ad scripturarum refers auctoritatem, ne in paschali libro uidearis de saecularibus quippiam fontibus mutuatus. [99.2.2] quid plura? m os laudajre te uereor, ne assentandi crimen incurram. optimus liber est et in philosophis et agens susceptam causam absque inuidia personarum. unde, obsecro te, ignoscas tarditati meae; ita enim sanctae et uenerabilis Paulae dormitione confectus sum, ut absque translatione huius libri usque in praesentiarum nihil aliud diuini operis scripserim. perdidimus enim, ut ipse nosti, repente solacium, quod—ut conscientiae nostrae testis est dominus - non ut proprias dicimus (spectantes) necessitates, sed I ut sanctorum refrigeria, quibus illa sollicite seruiebat. [99.2.3] sancta et uenerabilis filia tua Eustochium, quae nullam pro matris absentia recipit consolationem, te et uniuersa fraternitas suppliciter salutat. libros, quos dudum scripsisse te nuntiasti, uel legendos nobis uel uertendos transmitte. C. EPISTULA PASCHALIS THEOPHILI, ALEXANDRINAE URBIS EPISCOPI, AD TOTIUS AEGVPTI EPISCOPOS [100.1.1] Nunc quoque dei uiua sapientia nos ad sanctum prouocat pascha celebrandum omnes cupiens eius esse participes. unde propero ad illud currentes gradu ieiuniis et continentia omnique adflictione corporis pugnantes contra uirtutum industriam uoluptates redigamus ad nihilum fulti saluatoris auxilio et peccata nostra deo, qui sanare potest, simpliciter confitentes uerum conscientiae iudicium formidemus, ut cum Dauid uociferantes atque dicentes: p e ccata adulescentiae meae et ignorantiae ne memineris; secundum misericordiam tuam memor esto mei, terrore ignis aeterni crescentia uitia consumamus, quorum finis est talia ultra non facere et exordium. salutis praeteritorum obliuio. [100.1.2–3] sicut enim principium uiae bonae facere iusta, sic exordium cessantium peccatorum eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur aut metu ad praecipitia non ueniunt. cumque legis fuerit in animo recordatio, ilico fugiunt et cessantes ultra procedere in triumphantium uirtutum castra concedunt paulatimque paenitendo referentes pedem et sapientium iudicium declinantes instar fumi resoluuntur in nihilum. difficile sanantur mala, quae non statim, ut crescere coeperunt, opprimuntur; facilis est eorum eradicatio, cum, qui dudum peccauerunt, per paenitentiam ad prudentiam conuertuntur et finem peccandi emolumentum inuenerint paenitendi. neque enim possumus opprimere incentiua uitiorum, nisi uirtutes facere coeperimus, aut cessabunt uetera, prius quam nouorum operibus excludantur. [100.1.4] et quomodo, si contra superuenientes uoluptates firmo animo resistamus, praeterita peccata delentur, ita, si perseuerans fuerit praeteritorum obliuio, futura delicta ultra crescere non ualebunt. malorum quippe operatores quasi in dicionem suam redigentes eos, qui possunt prohibere nec prohibent, tota ad peccandum debacchantur insania et silentium in consensum trahentes, quidquid animi libido suggesserit, opere explere nituntur. libertas praesentium uitiorum futura germinat uitia et, si priora neglexeris, fons et seminarium futurorum est. [100.2.1–2] Quae cum ita sint, qui possunt prohibere peccantes et laboris fugainertique silentio dissimulant et crescere patiuntur mala, participes eorum rectissime iudicabuntur, qui auctores scelerum sunt, et neglegentiae poenas luent, dum inrationabile otium sudori ulciscentium praetulerunt. malentes quietem culpabilem quam seueritatem uitia succidentem. si enim recedamus a uitiis, penitus interibunt et eorum fraudulenta dulcedo siccabitur omnesque impetus uoluptatis quodam, ut ita dicam, languore torpescent, quando mens nostra fuerit uirtutis hospitium. legis recordatio non sinit peccata generari nec ea crescere patitur; cumque futurum tribunal et formidolosum iudicii diem cogitauerit, tam principium quam medium finemque peccati prohibebit et amaros illius fluctus atque intumescentes gurgites usque ad ipsum fontem uenasque siccabit. [100.2.3–100.3.1] uirtus lege comitata uitiorum opprimit semina et animum de humilibus ad excelsa sustollit; e contrario uitia, nisi coerceantur, superbiunt et oboedientes sibi ad inferna detrudunt, cumque semel possederint animas, opprimunt eas inlecebris uoluptatum nec sinunt iuxta humani corporis statum in sublime erectumque suspicere, sed instar pecudum ad terrena declinant. de quibus psalmista testatur dicens: uocauerunt nomina sua in terris suis. Dicat aliquis hic: \'si tantam habent uitia fortitudinem et tam plurimos blanda persuasione supplantant, quid debent agere, qui peccare se sentientes cupiunt mutare peccata uirtutibus et amore meliorum peiora contemnunt?\' audi ad huiusce modi loquentem Moysen: peccasti? desine, fine peccati priora subuertens et efficacissimo medicamine uitia emendans, cessatione uitiorum. [100.3.2] Idulcis mali uita mlecebras et blandientes corporis uoluptates quasi noxia uenena declina nec per lubricam et mollem deliciarum ingrediaris semitam, quia ieiuniis et continentia sollemnitas adprehenditur et uix laborantes atque sudantes mala bonis possumus inmutare et repugnantes opprimere uoluptates paucique sunt, qui calcatis uitiis tramitem teneant ueritatis, dum malitia innumeris nocendi utitur artibus et uinci non potest, nisi sapientiae desuper fulciamur auxilio clamantis nobis atque dicentis: noli timere, quia tecum sum. [100.3.3] mali interitus est mala ultra non facere, radix uitiorum legis scita contemnere. ut peccata germinat neglegentia, ita sollicitudo uirtutes parit. lex custodita fugat ignominiam, neglecta parturit poenas et, quanto, si despiciatur, seueri iudicis imitatur truculentiam, tanto, si seruetur, clementissimi patris exhibet mansuetudinem. igitur peccati cessatio uirtutis principium est et medicina praeteritorum ac praesentium futurorumque uitiorum legis indefessa meditatio, quae cum possessoris sui habuerit securitatem, cunctis perturbationibus caret. sapientia - quippe in nobis operatur bonum, postquam ei mundum cordis praebuerimus habitaculum et cogitationes in opera uerterimus. [100.3.4] nec ambigitur, quin in utramque partem, uel faciendi uel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem et oppressis prauis recta nascantur tuncque uirtutum inter se concinat chorus, cum uitiorum in animis fuerit solitudo. sicut enim continentia in corporibus nostris obtinens principatum infirmitates nasci prohibet et amatores sui nec debilitat nec occidit praeteritosque languores in pristinam restituit sanitatem et expellens, quod contra naturam est, reuocat ea, quae naturae congrua sunt, ut aequali temperamento uitae huius ratio conseruetur, sic anima legum iussa conseruans, quantum recipere potest humana natura, a malorum contagione secernitur et ex omni parte i sollicita seque circumspiciens nihil ad se introire permittit, quod I contrarium sit praeclaris cogitationibus. [100.3.5–100.4.1] quin potius in templum uersa dei caelesti. iugiter sollemnitate perfruitur habens diuitias obseruantiam legis, quae iacentes suscitat aliosque puniens alios corrigit et semper clamitans: numquid qui cecidit, non resurget aut, qui auersus est, non reuertetur? spem salutis largitur paenitentibus, dum monet, ut prosit, corripit, ut emendet, pudoremque pristinorum iniciens peccatorum facit meliora sectari, quae appetere non possunt, nisi prius conscientiae uulnera condemnarint. Uerum quia lex neglegentes sui et in errore demersos consiliis optimis ad meliora reuocare festinat quasi norma prauorum operum, eos autem, qui sibi oboediunt, absque praemio esse non patitur neque aeternis angustiis premi, quotquot sanctum pascha celebramus, continentia atque ieiuniis latorem legis amicum nobis esse faciamus et propheta his, qui pascha celebrant, promittente: eris corona decoris in manu domini et diadema regni in manu dei tui, opulentum uirtutum conuiuium requiramus ornantes nos scientia scripturarum quasi sollemnibus I uestimentis. [100.4.2] sancta laetantibus nobiscum angelis in caelo oscula praeparemus fugantes omnem neglegentiam et rumpentes moram, ut alacri cum discipulis ad saluatorem pergamus incessu dicamusque ei: ubi uis paremus tibi pascha? atque in caelorum cenaculo constituti ac mysticum pascha facientes possimus canere: quam dilecta tabernacula tua, domine uirtutum! ibi enim angelorum repperiemus choros et cum eis festa celebrantes habebimus eos socios mysteriorum dei et exultatione ineffabili gestiemus sapientiae cum illis sacramenta discentes, ubi nulla fraudis deceptio est, ubi, qui uestem non habet nuptialem, conuiuium intrare prohibetur, licet in praesenti saeculo iustum esse se iactet. [100.4.3–100.5.1] omnes sunt ibi senescentis ac prouectae plenaeque aetatis nullusque ibi iuxta prophetam inmaturae sapientiae repperietur: erit enim, inquit, iuuenis centum annorum magnitudine numeri perfectionem eruditionis ostendens. unde, fratres sancti caelestisque uocationis participes, saluatorem per prophetam audiamus clamantem: ueniam congregare omnes gentes et uenient et uidebunt gloriam meam et dimittam super eos signum mundi. Ad sollemnitatem properemus atque dicamus mihi autem . absit gloriari nisi in cruce Christi. dabit, inquam, dabit laborantibus gaudium et ieiunantibus benedicens loquetur: erunt domui Iuda in gaudiumetlaetitiam etin sollemnitates bonas et laetabimini;ueritatem ac pacem diligite; non est enim omnium sollemnitas, sed domui Iuda, id est ecclesiae Christi. [100.5.2] igitur, quia secundum psalmistam tempus faciendi domino et Paulus scribit: nox praecessit, dies autem adpropinquauit; abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur armis lucis, sicut in die honeste ambulemus, non comessationibus et ebrietatibus, non cubilibus et inpudicitiis, non contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis, iustum est cunctos domini timore purgatos dignam sollemnitatem continentiis et ieiuniis redimere castitatem et dormien-\' tem sensum uigili suscitare fide imitarique sapientissimum Danihelem, de quo scribitur: est uir in regno tuo, in quo est spiritus dei, et in diebus patris tui uigilantia et sapientia inuentae sunt in eo. [100.5.3–4] qui enim curam sui gerunt, ut ad meliora proficiant, habentes legem quasi fortissimum ducem, parent imperiis eius et uenientia contra se peccata subuertunt splendore operum inlustrantes paschae festiuitatem et securitate conscientiae perturbationum iacula neglegentes spe anticipant uictoriam. qui autem horum imitatores sunt, antequam ineant proelium, desiderio uirtutis palmam occupant triumphorum coronamque, quam uictores lubricae uoluptatis in caelestibus possident, reuelata facie animo contemplantes uociferantur et dicunt: dominus deus fortitudo mea et ponet pedes meos in consummationem super excelsa statuens me, ut uincam in cantico eius. [100.6.1–2] Nec putemus, fratres carissimi, certamen esse perpetuum et idcirco lassemur, sed sciamus finem huius coronam esse iustitiae, quam nulla saeculorum corrumpet aetas. stadium uitae istius et certaminis temporale est; qui autem inoffenso cucurrerint gradu et ad calcem uenerint praemiorum, nouas inuenient mansiones uictoriam canticis demonstrantes. itaque gratia domini triumphos nobis de sceleratissimis daemonibus pollicente ieiunia rite celebremus, ut sollemnitatis quoque rite participes simus. nequaquam diebus quadragesimae, sicut luxuriosi diuites solent, uini poculum suspiremus neque in procinctu et proelio, ubi labor et sudor est necessarius, carnium edulio delectemur. crapula quippe et ebrietas et ceterae huius uitae inlecebrae opulentissimum animarum thesaurum exhauriunt et sementem scientiae doctrinaeque uberrimam sui admixtione suffocant. [100.6.3] quam ob rem dommus atque saluator prouocans discipulos suos ad rigorem continentiae loquebatur: adtendite uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae et superueniat in uos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superueniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. surgite, abeamus hinc, quos ob neglegentiam sui poenae ilico consequentur. qui autem legum praecepta custodiunt, ignorant uinum in ieiuniis, carnium esum repudiant et insatiabilem auaritiam dei timore conpescunt. unde ad continentes scriptura cotidie clamitat: \'uinum et siceram non bibent\' et e contrario Iudaei ob culpam audiunt: dabatis bibere sanctis uinum prophetis praecipiebatis dicentes: ne prophetetis. [100.6.4] non possunt suscipere correptionem, qui luxuriae oblectatione capiuntur, neque uentris ingluuiem ratione et consiliis non refrenantes amare ieiunia, qui desidia et peritura cito uoluptate studium uirtutis infamant non erubescentes et uinum clam bibere et auidis faucibus arbitros declinantes in cubiculis mulsa potare, ut inediam et ieiunia, quae ultro adpetere debebant, ieiuniorum tempore luxuria et ebrietate conmutent, nescientes, quod, etiamsi hominum conscientiam fugiant et clausis parietibus uescantur carnibus atque aues altiles diebus quadragesimae et propinquante pascha inmundis manibus lacerent tristi uultu foris ieiunia promittentes, corripiat huiusce modi dominus et dicat: iniquitates magnas faciunt isti, ut recedant a sanctis meis. [100.6.5–100.7.1] non decet ieiunantes tempore agonis et proelii uesci carnibus monente scriptura: adfligetisanimas uestras neque Fasides aues sollicito labore perquirere et garrulas uolucres earumque pinguedinem hianti ingerere gulae nec inuestigare magni pretii cocos, qui uentris rabiem iure multiplici et carnibus contusione mutatis diuersoque ciborum sapore demulceant fumantibus patinis et nidore sui furori gutturis blandientibus, cum in iniuriam continentiae diuersi saporis et coloris uina quaeruntur. Docet nos sancti Danihelis historia et trium puerorum uirtus consona adpetere et honorare ieiunia, qui, ut longos sermones breui artem conpendio, in seruitutem libertate mutata, cum captiui debuerint desiderare delicias, contempserunt Babylonias dapes et sim- ! plicem cibum regali mensae praetulerunt. praeceperat quippe rex ■ Nabuchodonosor eunuchorum principi, ut de filiis captiuitatis Israhel et de regio semine pueros, in quibus nulla esset macula, pulchros corpore et aptos ad sapientiam perdiscendam introduceret palatium, ut essent in aula regis discerentque litteras ac linguam Chaldaeorum et de reliquiis mensae eius uiuerent atque inde accepta uina potarent. j [100.7.2–3] eliguntur itaque de tribu Iuda Danihel, Ananias, Azarias, Misahel et genere concordes et fide, quorum nobilitatem dura mutauerat seruitus. e quibus Danihel, sicut scriptura testatur, posuitincorde suo non coin quinari de mensa regis. tres quoque pueri non minus religione quam propinquitate sociati suscipiunt uiri consilium et adprobant sapientiam simulque eunuchorum principem deprecantes dei opitulante clementia inpetrant, quod desiderant, et m terra captiuitatis seruant generis nobilitatem. nam tjmentem praepositum, ne aliorum puerorum uultus hilarior capitali se poenae addiceret, ratione et consilio leniunt his uerbis loquentes: tempta pueros tuos diebus decem et detur nobis de seminibus et comedemus et aquam bibemus et appareant in conspectu tuo uultus nostri et uultus puerorum, qui comedunt de mensa regis, et, sicut uideris, ita facies cum seruis tuis. fidebant enim, quod uirtutis desiderium dei clementia sustentatum pulchra et fortia corpora conseruaret et omnem deformitatem fides uinceret et nitorem pulchritudinis nulla macies conmutaret. [100.8.1] Haec idcirco, fratres carissimi, replicauimus, ut Pauli apostoli de sanctorum uirtutibus praedicantis uerba noscentes, in quibus ait: quorum considerantes exitum conuersatio nis imitamini fidem, suadeamus eis, qui tempore ieiuniorum esu carnium delectantur, imitari sanctorum continentiam, qui nulla ui superari potuerunt, ut rigorem uirtutis amitterent, ut Babyloniorum imperium formidantes captiuam in se ostenderent uoluptatem, sed manserunt liberi uentrisque desideria ratione superarunt et titillantem gulae uicere luxuriam nobisque suae fortitudinis exemplaria reliquerunt habitantes in Babylone corporibus,. sed sensu et fide cum angelis in caelesti Hierusalem morantes, ut omnem deinceps aetatem docerent ieiuniorum tempore a uino et carnibus abstinendum, quaerenda terrae semina, potandam aquam, quibus comitibus utitur pudicitia. [100.9.1–2] Quid memorem insignes Machabeorum uictorias? qui, ne inlicitis carnibus uescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus totiusque orbis in ecclesiis Christi laudibus praedicantur fortiores poenis, ardentiores, quibus conburebantur, ignibus. uicta sunt in eis omnia crudelitatis ingenia et, quidquid ira persecutoris inuenerat, patientium fortitudo superauit. inter poenas magis paternae legis quam dolorum memores — lacerabantur uiscera, tabe et sanie artus defluebant et tamen sententia perseuerabat inmobilis; liber erat animus et mala praesentia futurorum spe despiciebat. lassabantur tortores et non lassabatur fides; frangebantur ossa et uolubili rota omnis conpago neruorum atque artuum soluebatur et in inmensum spirantia mortem incendia consurgebant; plenae erant feruentis olei sartagines et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant — et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes non sentiebant, quod patiebantur, sed quod uidere cupiebant. [100.9.3–100.10.1] mens enmi dei timore uallata flammas superat, uarios tormentorum spernit dolores, cumque semel uirtuti se tradiderit, quidquid aduersi euenerit, calcat et despicit; qualis fuit Paulus scribens in his omnibus superamus per I eum, qui nos dilexit. quod enim sustinere non potest carnis fragilitas naturali infirmitate superata, uincit animus fide conloquens deo Ergo, qui ieiunia, id est conuersationem angelicam, imitantur in terris et meminerunt illius dicti: regnum dei non est cibus et potus, sed iustitia et gaudium et pax et laetitia, per continentiam breui et paruo labore magna sibi et aeterna conciliant praemia et multo plus accipiunt, quam offerunt, et futuri temporis gloria praesentes angustias mitigant, quia in hoc stadio pro uirtute pugnantibus finis erit aliquando certaminis. qui autem pugnam ineunt contra uitia et sapientiae disciplinis suas animas dedicarunt, quantumque patitur humana condicio, scientiam adpetunt futurorum, per speculum et imaginem sensu et fide caelorum regna cernentes consequentur aeterna praemia et nullo temporum fine claudenda. [100.10.2] dies et nox certis horarum sibi succedunt spatiis paulatimque decrescentes, quod amittunt, recipiunt et, quod receperint, tribuunt ad eandem mensuram bis in anno conuenientes nec manent in eodem statu, sed breuitate et longitudine horarum momenta discriminant, ut utilem mundo faciant temporum diuersitatem. namque dies ordine et circulo suo de noctis temporibus mutuatur et rursum nox recipit, quod largita est; dumque uicissim et tribuunt et accipiunt et orbe quodam, quod paulatim amiserant, decrescentes sensim et crescentes recipiunt, creatoris dei interpretantur sapientiam. [100.10.3] atque ex hac uicissitudine spatiorum uel menstruus lunae. orbis efficitur uel solis sua per uestigia reuertentis annus inpletur, dumque crescunt dumque decrescunt et lapsui praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora conmutantur. unde et luna prudentissimo dei artificio condita et formarum mutans uarietates ad plenitudinem tendit et festinat ad diminutionem, ut, quidquid crescens adquisierat, perdat amittatque decrescens, nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens de paupertate pergit ad diuitias et de diuitiis redit ad paupertatem ipsa diuersitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans. [100.10.4–5] -quis uero possit digno sermone exprimere solis cursum et anni circulum rationi menstruae congruentem, dum per quattuor uoluitur tempora et in se semper reuertitur eademque mensura conscendit atque descendit et aeterno ordine labitur, ut, quod lunare spatium triginta diebus inplet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni uertentis efficiat? cumque ad aequalitatem diei noctisque peruenerit et parumper in libra iusti cursus steterit, festinat ad inaequalitatem deserens, ad quod peruenerat. quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in uolumine suo dicere: gyrans gyrando uadit spiritus et in circulos suos reuertitur spiritus, annuum solis cursum significantem, qui eadem temporum rota in semet reuertitur rediens ad ea, unde profectus fuerat. [100.11.1–2] Sancta uero caelestisque sollemnitas radios nobis sui splendoris emittens nullis spatiis terminatur; cumque sanctorum certamina et praesentis saeculi labor finem acceperint, succedent perpetuum gaudium et aeterna festiuitas. unde perfecti uiri animas suas ab omni errorum caligine separantes iam nunc festa decantant: introeamus portas eius in confessione, atria eius in hymnis saluatoris aduentum laetis uocibus personantes. cum enim in toto orbe regnaret malitia et tenebras humanis oculis daemones offudissent neque posset eis ullus opitulari iuxta illud, quod scriptum est: respexi, et non erat, qui auxilia retur; consideraui, et nullus, qui susciperet, ut finem\' haberet aliquando inpietas et destrueretur idolatriae fraudulentia, uiuens sermo dei nihil de nostra relinquens similitudine absque solo peccato, quod substantiam non habet, nouo modo ad nos uenire dignatus est, ut fieret filius hominis et permaneret dei filius. [100.11.3] natus, quippe ex uirgine hoc tantum stultis mentibus credebatur, quod oculi demonstrabant, ex operibus uero et signorum magnitudine deus inuisibilis a prudentibus cernebatur, quemque facies hominem demonstrabat, hunc uirtutes significabant deum seruilis formae uilitate coopertum. quamquam enim tradiderint eum Iudaei et crucifigendum uocibus inpiis conclamarint interfectione corporis eius deum blasphemantes, immo occisione carnis dominicae serui inpietatis effecti, tamen ad mortem intrepidus accedens, ut nobis uirtutis praeberet exemplum, dominus gloriae in ipsa passione monstratus est, inpassibilis diuinitatis permanens maiestate et carne passibilis iuxta beati Petri repertus eloquium. [100.11.4–5] et ideo pro nobis patiens non fugit mortem, ne nos timore mortis eius pro pietate bellantes uictoriam perderemus. nam si timuisset crucem contraria his, quae docuerat, gerens, quis discipulorum eius libens pro religione pugnasset ? inridetur itaque ab stultis et incredulis, qui orbem terrarum suae subiecit fidei et nominis Christiani sanctis largitus est dignitatem. cumque magnitudo uirtutum eius omnibus clareat, blasphemare non cessant. ille uero, qui inridetur, deus operibus demonstratus est, ut daemonum templa subuerteret, ut Origenistarum inpietatem argueret uersipellem, quorum auctor Origenes ita aures simplicum et leuiorum sua persuasione decepit, ut solent in litora ex alto uenientes inlidi gurgites et in semet spumanti mole confringi. [100.12.1–2] Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati loquamur: \'si tibi huiusce modi inpietas placet, quomodo Paulus apostolus scribit: uolo adulescentulas nubere, filios procreare? utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora ruentibus de caelo angelis et uersis iuxta te in animas carceres praepararent, an ut coniunctio maritalis dei sententiae seruiens conseruet humanum genus ? si enim uult adulescentulas nubere et filios procreare, per quas nascuntur corpora humana, corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uestiuntur, nulli dubium, quin propter poenas animarum et non propter generationis ordinem nuptiarum adulescentulis uincla tribuantur\'. uerum absit, ut ita esse credamus et mariti uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum iuncta credamus. [100.12.3–4] nec Adam et Euam plasmans deus propter animas de caelo mentes et lapsum rationabilium creaturarum benedictione sociauit: crescite et multiplicamini, dicens, et replete terram. si enim propter peccata in caelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur Paulus scribens: honorabiles nuptiae et cubile inmaculatum. sed nequaquam ille mentitur; igitur non propter ruinam animarum corpora fabricantur, sed ut mundus successione nascentium morientium damna conpenset et breuitatem humanae uitae uincat successione perpetua. nam si mentes uinctaeque corporibus benedicuntur a deo, melioris condicionis erunt, postquam corpora susceperint; quodsi idcirco deiciuntur, ut in ultionem peccatorum corpora accipiant, quomodo benedicuntur in corporibus, ad quae ob peccata uenerunt? e duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in benedictione aut post ruinam uinctas corporibus nequaquam posse benedici. [100.12.5–6] si enim illam uitam benedictio sequitur, istam deserit; si ad istam transfertur, in illa non fuisse conuincitur. quodsi et, antequam ruerent necdumque humanis corporibus uestirentur, fuerunt in benedictione et ruentes habentesque corpora rursus benedictae sunt, similis erit iuxta benedictionis condicionem et prior uita et posterior; quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur. quidquid e duobus uerum esse responderint, uitio subiacebunt nolentes ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. siue enim propter peccata de caelo animae cor-I ruentes instar carceris et catenarum corporibus inligatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eua, masculus et femina, uiuentes in corporibus benedicti sunt — neque enim iuxta deliramenta eorum nudae animae uir et mulier appellantur, sed corpora, quae sexum utrumque distingunt —; siue ante corpora in caelestibus morabantur et beata eis tunc erat dignaque benedictione absque corporibus conuersatio, qua ratione aut, priusquam ruerent, benedictae sunt aut, postquam corruerunt et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur ? [100.12.7–100.13.1] neque enim ld ipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus et operibus procul distant, nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta diuidit repugnantia. quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur propheta dicente: qui minimus est, erit in milia et, qui nouissimus, in gentem magnam? Ergo, qui uolunt domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. sicut enim ethnicorum inpiissimi errorem et consuetudinem praeferunt ueritati fabricantes in hominum similitudinem idola et inuisibilem blasphemantes deum, dum formam et membra et organa genitalia in eo esse confingunt nunc uirum nunc feminam confitentes, e t mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis uariarumque formarum, ita Origenes facilitate et inpietate credentium quasi delubra idolorum tractatuum suorum monumenta dimisit, quae nos auctoritate scripturarum et zelo fidei subuertentes utamur ilia similitudine. [100.13.2] ut enim caementarn quadram uolentes aedificare domum aequales ex omni parte parietes metiuntur eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere extruunt et eiusdem mensurae per quadrum latera quattuor iungunt angulis sursum ac deorsum coeptam aequalitatem paulatim per incrementa seruantes, ut materiae diuersitatem iungat operis pulchritudo et angulares lineas artifex structura custodiat, sic ecclesiae praeceptores habentes testimonia scripturarum firma doctrinae iaciunt fundamenta et intrepidi permanent offerentes opera sua Christo atque dicentes: confirma me in uerbis tuis. ipse est enim, de quo scriptum est: [100.13.3–100.14.1] lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, nos et eos, qui sursum sunt, una sollemnitate consocians, ad quam cursu celeri nauigantes rabiem contra nos hereticorum fluctuum uelociter dissoluendam minime formidemus. Sicut enim gubernatores magnarum nauium, cum uiderint inmensum ex alto uenire gurgitem, quasi uenatores ferocissimam bestiam spumantes fluctus suscipiunt eosque prorae obiectione sustentant flectentes in diuersum gubernacula et, prout uentorum flatus et necessitas imperarit, stringentes funiculos uel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque nauis latere laborantia clauorum uincla dimittunt, ut parumper quiescentia uenturo gurgiti praeparentur, qui cum rursus aduenerit, stringunt clauorum capita et palmulas dilatant, ut huc atque illuc scissis flatibus aequalis sit utriusque lateris laboret, quod simul non poterat sustineri, diuisum tolerabilius fiat, ita, qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem et diuinorum dispensatione uerborum quasi gubernaculo utentes occurrunt hereticorum tempestati et fluctibus legem dei pro arte retinentes, ut, qui conruerant, suscitentur, qui stant, firmo perseuerent gradu, ut omnes in commune doctrinae opitulatione seruentur. [100.14.2] quod enim gubernatori clauus, hoc animo est lex dei, in qua dominicum pascha facientes caritati dei et proximi nihil in mundo aliud praeferamus neque pro uarietate humanorum casuum, qui huc illucque uertuntur, sententiam conmutemus, ut, quibus dudum pro potentia turpi adulatione seruiuimus, si forte reflauerint uenti et paupertate diuitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint inmutata, in hostes repente uertamur resistentes eis in faciem, quos ueneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide, necessitudinem ponderantes, immo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes et in similitudinem serpentum procedentes de foueis, ut non solum ingrati simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur gaudentes, si nomina clientium possideremus, sed quasi perduelles eos usque ad sanguinem persequamur deiectos prostratosque calcantes, quos dudum propter diuitias suspiciebamus, pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutauerunt, laudantes potentiam et infelicitatem calumniantes nec pro rerum natura, sed pro uarietate casuum honorantes aliquem uel contemnentes, ut, quos prius dominos et patronos uocabamus, eosdem quasi uerberones et seruos nequissimos appellemus atque ex omni parte appareat nostra iniquitas, dum aut indignos laudamus aut dignos obtrectatione persequimur imitantes illud, quod ad beatum Iob exprobrantes loquebantur: pauca, pro quibus peccasti, uerberatus es. [100.15.1] Nequaquam igitur dubias opes, sed uirtutem firmissimam diligamus. non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant diuitiae, quae stultissimos hominum deprimere et eleuare consuerunt, sed utrumque pro rerum honestate moderemur et tristia et laeta aequali animo sustinentes. diuitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit et, cum infinitas opes congregauerit, materiam aeternis ignibus parat. postquam uero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit, non expletur auaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futuri iudicii tribunal habet pro nihilo. [100.15.2] nec tantum aduersarii contra hostes suos, quantum diuitiae contra uirtutes dimicant, nisi ratione et in proximos misericordia temperentur. hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae nouis hominibus antiquam donant familiam. numquam diuitiarum desiderium ullis diuitiis satiari potest; eget semper, qui auarus est; nescit mensuram, cui tantum deest, quod habet, quantum, quod non habet. infernus mortuis non expletur, sed, quanto plures susceperit, tanto plures desiderat; imitatur ergo eum auaritia nec satiaripotest, sed, quo plus habuerit, plus requirit. [100.15.3] minus putat ab eo, quod cupit, omne, quod possidet, semper inmensa, semper inmodica, ardorem pectoris opum magnitudine non restinguens, in conuiuiis non cibos uorans, sed iniustitiam; in iudiciis iurgia miscens atque discordias inuidiam parturit, per quam ad homicidium peruenitur; non est compos mentis, sed quasi ebria fluctuat unam habens mensuram extra mensuram semper inquirere. mare litoribus cluditur, uenientes ex alto fluctus et rabiem intumescentium gurgitum portus uel manu facti uel natura firmissimi prohibent; diuitiarum cupidinem, nisi ratione frenetur, nec consilium temperat nec lex mitigare potest nec ulla satiat abundantia. [100.15.4–100.16.1] non erubescit, non futurum iudicium reformidat, sed desiderio plus habendi, ut luxuriosi et dediti uoluptatibus solent gestire in amplexus et insanire ad libidinem, ita calumniarum et dissensionum urbes ac uiculos uillasque conplet. insulas, maria, terras, litora, uias, transitus studia possident auaritiae, dum desiderio plus habendi negotiatione merces huc illucque conmutat et fraudibus atque periuriis diuitiarum iacit inexplebilia fundamenta. \' Itaque huiusce modi rabiem contemnentes diuitias cultum dei et firmissimas possessiones castitatis sanctimoniam requiramus adorantes patris et filii et spiritus sancti unam diuinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem et iugiter permanentem esse credentes. neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est suscitantis incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui. [100.16.2] oremus pro piissimis imperatoribus et obseruatione legis dei ieiuniorum praecepta decoremus, quia uirtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos et sensum in cogitationes uarias fluctuantem de terrenis ad excelsa sublimat nequaquam pulchritudinem corporum, sed conuersationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in caelo angelorum choros et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus inlatas sustineat plagas et futuram pro his gloriam praestoletur, nequaquam uitiis subiacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens atque omnes impetus uoluptatis ratione conpescens ut illud cogitet, quod futurus est, et, quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine praeferens carnalibus spiritalia, ut etiam ipsum corpus despiciens et praesentium studia uoluptatum duriorem, sed meliorem uitam inire persuadeat, ut, qui dudum libidini seruiebat, libertate bona seruiat castitati et retractus a praecipitiis mollia ieiuniorum frena suscipiat. [100.16.3] etenim, si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma natura nec imperanti animo uoluerit oboedire, et sibi et rectori concitat infinita naufragia et pertrahit eum ad turpissimas libidines ac baratrum uoluptatum, ut nequaquam honesta consideret, sed. fugiens bona in caeno ac sordibus uolutetur. uirtus uero, cum in aurigae modum animum rexerit et quasi in curru stans impetus eius et uarios adpetitus doctrinae habenis conpescuerit, de humilibus eum ad excelsa subleuat et inuisibilia aeternaque pro uisibilibus ostendens mansionem in caelis parat et amicos illi efficit eos, qui dei ministerio seruientes spiritalibus deliciis perfruuntur, ut, quod hic cernebat in imagine, ibi in ueritate perspiciat et maiorem solis radiis uideat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, unde a minoribus ad maiora tendamus et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus, quia et illa his et haec illis indigent. [100.16.4–100.17.2] ibi cum fuerimus beatorum iuncti consortio, audiemus: e u. g e, serue bone et fidelis, quia, super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Incipientes sanctae quadragesimae ieiunia ab undecima die mensis Famenoth et ebdomadam dominicae passionis sexta decima die mensis Farmuthi finiamus ieiunia uespere sabbati,_ uicesima prima die eiusdem mensis Farmuthi, et sequenti die dominica pascha celebremus, uicesima et secunda die eiusdem mensis. post quae iungamus septem ebdomadas sanctae pentecostes pauperum memores, amantes deum et proximum, orantes pro inimicis, persecutoribus blandientes, infirmorum ruinas consolatione et misericordia subleuantes, ut lingua semper in dei laudibus personet, ut ecclesiae iusta iudicia nequaquam inrationabili clementia destruantur nec legi dei arbitria praeferantur humana; cuius si desiderauerimus amicitias, caelestem gloriam consequemur in Christo Iesu, domino nostro, per quem et cum quo deo patri claritas et imperium cum spiritu sancto in saecula saeculorum. amen. [100.18.1] Salutate inuicem in osculo sancto. salutant uos fratres, qui mecum sunt. et hoc nosse debetis pro defunctis episcopis in locis singulorum constitutos in urbe Niciu pro Heopempto Theodosium, in Terenuthide Arsintheum, in oppido Geras pro Eudemone Pisozum, in t Acheus pro Appolline Museum, in Athribide pro Isidoro Athanasium, in Cleopatride Offellium, in oppido Laton pro Timotheo Appellen. his ergo scribite et ab eis iuxta morem ecclesiasticas suscipite litteras. CI. EPISTULA AUGUSTINI AD HIERONVMUM [101.1–101.2.1] Domino carissimo et desiderantissimo et honorando in Christo fratri et conpresbytero Hieronymo Augustinus in domino salutem. Audiui peruenisse in manus tuas litteras meas, sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputauerim dilectioni tuae; aliquid procul dubio inpedimenti fuit. unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae uoluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris; nam rescribendi iam dedit, quia, cum uolueris, facillime poteris. Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem,, dubitaui, sed hinc. quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. hoc autem breue est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum aduersus te scripserim Romamque miserim. hoc falsum esse noueris. [101.2.2] deum nostrum testor hoc me non fecisse, sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed, quod mihi uidebatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis mouerit, fraterne accipere, quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua beniuolentia gauisurus, uerum etiam hoc a te. postulem ac flagitem. [101.3.1–2] 0 si licuisset etsi non cohabitante saltem uicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium! sed quia id non est datum, peto, ut hoc ipsum, quod in Christo, quam possimus, simul simus, conseruare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamuis rara non spernere. saluta obsequio meo sanctum fratrem Fauiimanum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent. memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio tuo, domine carissime et desiderantissime et honorande merito frater. CII. AD AUGUSTINUM [102.1–102.1.1] Domino uere sancto et beatissimo papae Augustino Hieronymus in domino salutem. In ipso profectionis articulo sancti \'filii nostri Asterii hypodiaconi beatitudinis tuae ad me litterae peruenerunt, quibus satis facis te contra paruitatem meam librum Romam non misisse. hoc nec ego factum audieram, sed epistulae cuiusdam quasi ad me scriptae per fratrem nostrum Sisinnium diaconum huc exemplaria peruenerunt, in qua hortaris me, ut zzakivoidiav super quodam apostoli capitulo canam et imiter Stesichorum inter uituperationem et laudes Helenae fluctuantem, ut, qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. [102.1.2–3] ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi uiderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putaui, ne forte me respondente laesus iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem et sic rescribere. accessit ad moram sanctae et uenerarabilis Paulae longa infirmitas. dum enim languenti multo tempore adsidemus, paene epistulae tuae uel eius, qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus memores illius uersiculi: musica in luctu inportuna narratio. itaque, si tua est epistula, aperte scribe uel mitte exemplaria ueriora, ut absque ullo rancore stomachi in scripturarum disputatione uersemur et uel nostrum emendemus errorem uel alium frustra reprehendisse doceamus. [102.2.1] Absit autem a me, ut quidquam de libris beatitudinis tuae adtingere audeam. sufficit enim mihi probare mea et aliena non carpere. ceterum optime nouit prudentia tua unumquemque in suo sensu abundare et puerilis esse iactantiae, quod olim adulescentuli facere consueuerant, accusando inlustres uiros suo nomini famam quaerere. nec tam stultus sum, ut diuersitate explanationum tuarum me laedi putem, quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. sed illa est uera inter amicos reprehensio, si nostram peram non uidentes aliorum iuxta Persium manticam consideremus. [102.2.2] superest, ut diligas diligentem et in scripturarum campo iuuenis senem non prouoces. nos nostra habuimus tempora et cucurrimus, quantum potuimus; nunc te currente et longa spatia transmittente nobis debetur otium simulque, ut cum uenia et honore tuo dixerim, ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse uidearis, memento Daretis et Entelli et uulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem. tristes haec dictauimus; utinam mereremur conplexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus! [102.3.1–2] Misit mihi temeritate solita maledicta sua Calpurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici peruenisse. ad quae breuiter ex parte respondi et libelli eius uobis misi exemplaria latius opus, cum oportunum fuerit, primo missurus tempore; in quo illud caui, ne in quoquam existimationem laederem Christianam, sed tantum, ut delirantis inperiti mendacium ac uecordiam confutarem. memento mei, sancte ac uenerabilis papa. uide, quantum te diligam, ut ne prouocatus quidem uoluerim respondere nec credam tuum esse, quod in altero forte reprehenderem. frater Communis suppliciter te salutat. CIII. AD AUGUSTINUM [103.1–103.1.1] Domino uere sancto et beatissimo papae Augustino Hieronymus in Christo salutem. Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram promptum reddens salutationis officium, quam tibi arbitror redditam. nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum obsecro primum, ut memineris mei, dein, ut baiulum litterarum habeas commendatum et mihi scias germanissimum et, in quibuscumque necessitas postularit, foueas atque sustentes, non quo aliqua re Christo tribuente indigeat, sed quod bonorum amicitias auidissime expetat et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. cur autem ad occidentem nauigauerit, ipso poteris narrante cognoscere. [103.2.1–2] Nos in monasterio constituti uariis hinc inde fluctibus qua-. timur et peregrinationis molestias sustinemus. sed credimus in eo, qui dixit: confidite e, ego uici mundum, quod ipso tribuente et praesule contra hostem diabolum uictoriam consequamur. sanctum et uenerabilem fratrem nostrum papam Alypium ut meo obsequio salutes, obsecro. sancti fratres, qui nobiscum in monasterio domino seruire festinant, oppido te salutant. incolumem te et memorem mei Christus, deus noster, tueatur omnipotens, domine uere sancte et suscipiende papa. CIV. EPISTULA AUGUSTINI AD HIERONVMUM [104.1–104.1.1] Domino uenerabili et desiderabili sancto fratri et conpresbytero Hieronymo Augustinus in domino salutem. Ex quo coepi ad te scribere ac tua scripta desiderare, num- . quam mihi melior occurrit occasio, quam ut per dei seruum ac i ministrum fidelissimum mihique carissimum mea tibi adferretur I epistula, qualis est filius noster Cyprianus diaconus. per hunc certe I ita \'spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non possim. [104.1.2–104.2.1] nam necstudium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit nec gratia in promerendis nec diligentia in custodiendis nec alacritas in perferendis nec fides in reddendis; tantum, si aliquo modo mereor, adiuuet dominus et adsit cordi tuo et desiderio meo, ut fraternam uoluntatem nulla uoluntas maior inpediat. Quia ergo duas iam epistulas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere uolui credens eas non peruenisse. quodsi et peruenerunt ac fortasse tuae potius ad me peruenire minime potuerunt, ea ipsa scripta, quae iam misisti, iterum mitte, si forte seruata sunt; sin minus, rursus dicta, quod legam, dum tamen his respondere ne graueris, quod iam diu est, ut expecto. [104.2.2] primas etiam, quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaueram mittendas per quendam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus iam ex hac uita migrauit nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo, dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus ac deinde breui defunctus est, etiam nunc mittere uolui, ut scias, in tua conloquia quam olim inardescam et quam uim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime et in domini membris honorande. [104.3.1] In hac autem epistula hoc addo, quod postea didicimus Iob ex Hebraeo te interpretatum, cum iam quandam haberemus interpretationem tuam eius prophetae ex Graeco eloquio uersam in Latinum, ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt et Graeco desunt, obeliscis autem, quae in Graeco inueniuntur et in Hebraeo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad uerba singula stellas significantes uideamus eadem uerba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. [104.3.2–3] porro in hac posteriore interpretatione, quae uersa est ex Hebraeo, non eadem uerborum fides occurrit. nec parum turbat cogitantem, uel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis, uel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, neglegentius hoc curatum sit, ut hae eaedem particulae locis suis inuenirentur. aliquid inde exempli gratia ponere uolui, sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. uerum tamen, quia praeuolas ingenio, non solum, quid dixerim, uerum etiam, quid dicere uoluerim, satis, ut opinor, intellegis, ut causa reddita, quod mouet, edisseras. [104.4.1–2] Ego sane mallem Graecas potius canonicas te nobis interpretari scripturas, quae septuaginta interpretum perhibentur. perdurum enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a Graecis ecclesiis Latinae ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor conuincitur Graeco prolato libro, id est linguae notissimae. quisquis autem in eo, quod ex Hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit et falsi crimen intenderit, uix aut numquam ad Hebraea testimonia peruenitur, quibus defendatur obiectum. quodsi etiam peruentum fuerit, tot Latinas et Graecas auctoritates damnari quis ferat? huc accedit, quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere, ut tu solus necessarius uidearis, qui etiam ipsos possis conuincere, sed tamen. quo iudice, mirum si potueris inuenire. [104.5.1–2] Nam quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus — Oea quippe ciuitas erat - Iudaeorum testimonium flagitare. utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant ? quid plura ? coactus est homo uelut mendositatem corrigere uolens post magnum periculum non remanere sine plebe. unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse et uide, hoc quale sit in eis litteris, quae non possunt conlatis usitatarum linguarum testimoniis emendari. [104.6.1–2] Proinde non paruas deo gratias agimus de opere tuo, quod euangelium ex Graeco interpretatus es, quia — et paene in omnibus — nulla offensio est, cum scripturam Graecam contulerimus. unde, si quisquam ueteri falsitati contentiosus fauerit, prolatis conlatisque codicibus uel docetur facillime uel refellitur. et si quaedam rarissime merito mouent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui uicem laudis referre non sufficit? quid tibi autem uideatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum, quae dicitur - Septuaginta, uellem dignareris aperire. neque enim paruum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari et qua usos apostolos non solum res ipsa indicat, sed etiam te adtestatum esse memini. ac per hoc plurimum profueris, si eam scripturam Graecam, quam Septuaginta operati sunt, Latinae ueritati reddideris, quae in diuersis codicibus ita uaria est, ut tolerari uix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inueniatur,\' ut inde aliquid proferre aut probare dubitetur. [104.6.3] breuem putabam futuram hanc epistulam, sed nescio quo modo ita mihi dulce; factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. sed obsecro te per dominum, ne te pigeat ad omnia respondere et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.\' CV. AD AUGUSTINUM. ! [105.1–105.1.1] Domino uere sancto et beatissimo papae Augustino Hieronymus. ! Crebras ad me epistulas dirigis et saepe conpellis, ut re- i spondeam cuidam epistulae tuae, cuius ad me, ut ante iam scripsi, I per fratrem Sisinnium diaconum exemplaria peruenerunt absque subscriptione tua et quae primum per fratrem Profuturum, secundo per quendam alium te misisse significas, et interim Profuturum retractum de itinere et episcopum constitutum ueloci morte subtractum, illum, cuius nomen retices, maris timuisse discrimina et nauigationis mutasse consilium. [105.1.2–105.2.1] quae cum ita sint, satis mirari nequeo, quomodo ipsa epistula et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur et ad me solum non peruenerit, cui soli missa est, praesertim cum idem frater Sisinnius inter ceteros tractatus tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in insula Hadriae ante hoc ferme quinquennium repperisse. De amicitia omnis tollenda suspicio est et sic cum amico quasi cum altero se loquendum. nonnulli familiares mei et uasa Christi, quorum Hierosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres, ut multi cognoscerent te prouocare, me timere, te scribere ut doctum, me tacere ut inperitum et tandem repperisse, qui garrulitati meae modum inponeret. [105.2.2–105.3.1] ego autem, ut simpliciter fatear, dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistulam non credebam nec, ut uulgi de quibusdam prouerbium est, litum melle gladium; deinde illud cauebam, ne episcopo communionis meae uiderer procaciter respondere et aliqua in reprehendentis epistula reprehendere, praesertim cum quaedam in illa heretica iudicarem; ad extremum, ne tu iure expostulares et diceres: \'quid enim? epistulam meam uideras et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes et alterius malitiam in meam uerteres contumeliam?\' igitur, ut ante iam scripsi, aut mitte eandem epistulam tua subscriptam manu aut senem latitantem in cellula lacessere desine. [105.3.2] sin autem tuam uis uel ostentare uel exercere doctrinam, quaere iuuenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi et in disputatione sanctarum scripturarum iugum cum episcopo ducere. ego quondam miles, nunc ueteranus et tuas et aliorum debeo laudare uictorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare, ne, si me adscribendum frequenter inpuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem iuueniliter exultantem Quintus Maximus patientia sua fregerit. [105.3.3–105.4.1] omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles . nunc oblita mihi tot carmina; uox quoque , Moerim iam fugit . et — ut magis de scripturis sanctis loquar — Berzelli ille Galaadites regis Dauid beneficia omnesque delicias iuueni delegans filioĮ ostendit senectutem haec appetere non debere nec oblata suscipere. Quod autem iuras te aduersum me librum non scripsisse neque Romam misisse, quem non scripseris, sed, si forte aliqua in tuis scriptis repperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum, quod tibi rectum uidebatur, quaeso, ut : me patienter audias. non scripsisti librum. et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt ? cur habet Italia, quod tu non scripsisti? qua ratione poscis, ut rescribam ad ea, quae scripsisse te denegas ? nec tam hebes sum, ut, si diuersa senseris, me laesum putem. [105.4.2–3] sed, si mea com minus dicta reprehendas et rationem scriptorum expetas et, quae scripserim, emendare conpellas et ad παλιvωδιαav prouoces et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur. ne uideamur certare pueriliter et fautoribus inuicem uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi, haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio nec quicquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. non enim conuenit, ut ab adulescentia usque ad hanc aetatem m monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam et eum episcopum, quem ante coepi amare quam nosse, qui me primus ad amicitias prouocauit, quem post me orientem in scripturarum eruditione laetatus sum. igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea, quae non scripsisti, aut, si tuus est, ingenue confitere, ut, si in defensione mei aliqua scripsero, in te culpa sit, qui prouocasti, non in me, qui respondere conpulsus sum. [105.5.1] Addis praeterea te paratum esse, ut, si quid me in tuis scriptis mouerit aut corrigere uoluero, fraterne accipias et non solum mea in te beniuolentia gauisurum, sed, ut hoc ipsum faciam, deprecaris. rursum dico, quod sentio: prouocas senem, tacentem stimulas, uideris iactare doctrinam. non est autem aetatis meae putari maliuolum erga eum, cui magis fauere debeo. et si in euangeliis ac prophetis peruersi homines inueniunt, quod nitantur reprehendere, miraris, si in tuis libris et maxime in scripturarum expositione, quae uel obscurissimae sunt, quaedam a recti linea discrepare uideantur ? [105.5.2] et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda iam censeam. neque enim lectioni eorum umquam operam dedi nec horum exemplariorum apud nos copia est praeter Soliloquiorum tuorum libros et quosdam commentariolos in psalmos, quos si uellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a ueterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. uale, mi amice carissime, aetate fili, dignitate parens, et hoc a me rogatus obserua, ut, quicquid mihi ] scripseris, ad me primum facias peruenire. 1 CVI. AD SUNNIAM ET FRETELAM DE PSALTERIO, QVAE DE LXX INTERPRETUM EDITIONE CORRUPTA SINT [106.1–106.1.1] Dilectissimis fratribus Sunniae et Fretelae et ceteris, qui uobiscum domino seruiunt, Hieronymus. Uere in uobis apostolicus et propheticus sermo conpletus est: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. quis hoc crederet, ut barbara Getarum lingua Hebraicam quaereret ueritatem et dormitantibus, immo contendentibus Graecis ipsa Germania spiritus sancti eloquia scrutaretur ? in ueritate cognoui, quod non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet deum et operatur dei iustitiam, acceptus est illi. [106.1.2–3] dudum callosa tenendo capulo manus et digiti tractandis sagittis aptiores ad stilum calamumque mollescunt et bellicosa pectora uertuntur in mansuetudinem Christianam. nunc et Esaiae uaticinium cernimus opere conpletum: concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et non adsumet gens contra gentem gladium et non discent ultra pugnare. rursumque in eodem: pascetur lupus cum agno et pardus requiescet cum haedo et uitulus et leo et taurus pascentur simul et puer paruulus ducet eos et bos et ursus in commune pascentur paruulique eorum erunt pariter et leo et bos comedent paleas, non ut simplicitas in feritatem transeat, sed ut feritas discat simplicitatem. [106.2.1–2] Quaeritis a me rem magni operis et maioris inuidiae, in qua scribentis non ingenium, sed eruditio conprobetur, ut, dum ipse cupio iudicare, de ceteris, iudicandum me omnibus praebeam et in opere Psalterii iuxta digestionem schedulae uestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conueniat, significem. in quo illud breuiter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius omnesque Graeciae tractatores κοινά — id est communem - appellant atque uulgatam et a plerisque nunc Λουκιάνειος dicitur, aliam septuaginta interpretum, quae et in ἑξαπλοῖς codicibus repperitur et a nobis in Latinum sermonem fideliter uersa est et Hierosolymae atque in orientis ecclesiis decantatur. super qua re et sanctus filius meus Auitus 25 saepe quaesierat et, quia se occasio fratris nostri Firmi presbyteri de-\' dit, qui mihi uestram epistulam tradidit a uobis, scribens in commune respondeo et me magno amicitiae libero faenore, quod, quanto magis soluimus, plus debemus. [106.2.3–4] sicut autemm nouo testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur et est inter exemplaria uarietas, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo nouum scriptum est instrumentum, ita et in ueteri testamento, si quando inter Graecos Latinosque diuersitas est, ad Hebraicam confugimus ueritatem, ut, quicquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in riuulis. κοινὴ autem ista, hoc est communis, editio ipsa est, quae et Septuaginta. sed hoc interest inter utramque, quod pro locis et temporibus et pro uoluntate, scriptorum uetus corrupta editio est, ea autem, quae habetur in ἑξαπλοῖς et quam nos uertimus, ipsa est, quae in eruditorum libris incorrupta et inmaculata septuaginta interpretum translatio reseruatur. quicquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet. [106.3.1–2] Prima de quinto psalmo quaestio fuit: neque habitabit iuxta te malignus. pro quo habetur in Graeco: οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς siue πονηρευόμενος, ut uulgata editio continet. et miramini, cur παροικίαν, id est \'incolatum\', Latinus interpres non uerterit, sed pro hoc posuerit \'habitationem\', quae Graece dicitur κατοικία. quod quidem in alio loco fecisse conuincitur: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. et in quarto decimo psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? et sciendum, quod, si uoluerimus dicere: \'domine, quis incolet tabernaculum tuum?\' uel illud de quinto: neque incolat iuxta te malignus\', perdes εὐφωνίαν et, dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus; et hanc esse regulam boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius suae linguae exprimat proprietate. [106.3.3–106.4.1] quod et Tullium in Protagora Platonis et in Οἰκονομικῷ Xenofontis et in Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse conuincimus et Plautum, Terentium Caeciliumque, eruditissimos uiros, in Graecis comoediis transferendis. nec ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit uerbum transferre de uerbo, cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu transferant et uerba Hebraica non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere. De eodem, psalmo: dirige conspectu meo uiam tuam — pro quo habetur in Graeco: κατεύθυνον ἐνώπιόν σου τὴν ὁδόν μου, hoc est: dirige in conspectu tuo uiam meam —, quod nec Septuaginta habent nec Aquila nec Symmachus nec Theodotio, sed sola κοινὴ editio. [106.4.2] denique et in Hebraeoita scriptum repperi: oser laphanoi darchach, quod omnes uoce simili transtulerunt: dirige in conspectu meo uiam tuam, secundum illud, quod et in oratione dominica dicitur: paternoster, qui es in caelis, sanctifi-cetur nomen tuum, non quo nobis orantibus sanctificetur, quod per se sanctum est, sed quo petamus, ut, quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. ergo et nunc propheta postulat, ut uia domini, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat. [106.5.1–106.6.1] De sexto psalmo: erubescant et conturbentur uehementer omnes inimici mei. et dicitis in Graeco \'uehementer\' non haberi. scio, sed hoc uulgata. ceterum et in Hebraeo habet m o d, id est \'uehementer\', et omnes αϕόδϱα similiter transtulerunt. De septimo psalmo: iudica me, domine, secundum iustitiam meam. pro quo habetur in Graeco: xata vrjv διxαιοσύvηv cov, id est \'iuxta iustitiam tuam\'. sed et in hoc male; in Hebraeo enim sedechi habet, quod interpretatur \'iustitia mea\', et non \'sedecach\', quod \'iustitiam tuam\' sonat. sed omnes interpretes iustitiam meam uoce simili transtulerunt. [106.6.2] nec cuiquam uideatur temerarium, quod iudicari secundum iustitiam suam postulet, cum et sequens uersiculus hoc ipsum significet: e t secundum innocentiam meam super me et sexti decimi psalmi hoc exordium sit: exaudi, domine, iustitiam mean et in septimo decimo quoque dicatur: retribuet mihi dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, in uicesimo quoque quinto psalmo scriptum sit: proba me, domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum, et in quarto dicatur: cum inuocarem, exaudiuit me deus iustitiae meae, et in octogesimo quinto: custodi animam meam, quoniam sanctus sum, Iacob quoque loquatur in Genesi: exaudiet me cras iustitia mea. [106.7.1–2] De octauo psalmo: quoniam uidebo caelos tuos. et dicitis, quod \'tuos\' in Graeco non habeat. uerum est, sed in Hebraeo legitur samacha, quod interpretatur \'caelos tuos\' et de editione Theodotionis in septuaginta interpretibus additum est sub asterisco; cuius rei breuiter uobis sensum aperiam. ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica ueritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit et signum posuit asterisci, id est stellam, quae, quod prius absconditum uidebatur, inluminet et in medium proferat; ubi autem, quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus inuenitur, obelon, id est iacentem, praeposuit, quam nos Latine \'ueru\' possumus dicere, quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in authenticis libris non inuenitur. quae signa et in Graecorum Latinorumque poematibus inueniuntur. , [106.8.1–2] Sexto decimo: oculi tui uideant aequitates. [pro quo in Graeco] uos legisse dixistis: ol ὀϕϑαλμοίfiov, id est \'oculi mei\'; sed rectius \'oculi tui\', quia et supra dixerat: de uultu tuo tuo iudicium meum prodeat, ut oculi dei in propheta operante non praua, sed recta conspiciant. in ipso: custodi meut pupillam oculi. dicitisque in Graeco legi: custo dime, domine, quod nec in Hebraeo nec in ullo habetur interprete. in eodem: exurge, domine, praeueni eum et subplanta e u m. pro quo in Graeco sit: πϱόϕϑασοv avvovg, id est \'praeueni eos et subplanta eos\'; sed melius, si legatur numero singulari, si quidem de inpio dictum est, de quo statim sequitur: praeueni eum et subplanta eum; eripe animam meam ab inpio. nullique dubium, quin diabolum significet. [106.9.1–2] Septimo decimo: grando et carbones ignis. et quaeritis, cur Graecus istum uersiculum secundum non habeat interpositis duobus uersibus. sed sciendum, quia de Hebraico et Theodotionis editione in septuaginta interpretibus sub asterisco additum sit. in eodem: qui perfecit pedes meos tamquam ceruorum. pro quo scribitis in Graeco inueniri: ω̒σεὶ iZaquov, id est \'tamquam cerui\', singularem numerum pro plurali. sed in Hebraeo pluralis numerum positus est chaialoth et omnes interpretes pluralem numerum transtulerunt. [106.9.3–5] in eodem: et dedisti mihi protectionem salutis tuae. pro quo in Graeco uos legisse dixistis: rfjg σωτηϱίαζ μοv, id est \'salutis meae\'. sed in Hebraeo iesacha \'salutis tuae\' significat, non \'meae\'; quod et omnes interpretes transtulerunt. in ipso: subplantasti insurgentes in me subtus me. pro quo in Graeco plus inuenisse uos dicitis: omnes insurgentes; sed \'omnes\' additum est. in eodem: uiuit dominus et benedictus deus meus. et dicitis m Graeco non haberi meus. quod non sub asterisco, sed ab ipsis Septuaginta de Hebraica ueritate translatum est; et cuncti interpretes in hac parte consentiunt. [106.9.6–7] in eodem: liberator meus de gentibus iracundis. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: ab inimicis meis fortibus siue potentibus. et quia semel ueritati studemus, si quid uel transferentis festinatione uel scribentium uitio deprauatum est, simpliciter confiteri et emendare debemus. in Hebraeo nihil aliud habet: liberator meus ab inimicis meis. Septuaginta autem \'iracundis\' addiderunt. et pro \'gentibus\' tam in Hebraeo quam in cunctis interpretibus \'inimici\' positi sunt; et miror, quomodo pro \'inimicis\' \'gentes\' mutatae sint. [106.10.1–106.11.1] Octauo decimo: exultauit ut gigans ad currendam uiam suam. et dicitis, quod in Graeco \'suam\' non habeat; sed hoc nos sub ueru additum repperimus et in Hebraeo non esse manifestum est. Nono decimo: tribuat tibi secundum cortuum. et dicitis in Graeco uos hoc uersiculo additum nomen domini repperisse, quod superfluum est, quia ex superioribus axco xoivov subauditur, unde coepit et psalmus: exaudiat te dominus in die trib u 1 ati o nis, ut et hic sub eodem sensu dicatur: tribuat tibi secundum cor tuum, id est ipse dominus, de quo supra dictum est. [106.11.2–106.12.2] m eodem: etexaudinosm die, qua inuocauerimus te. pro quo legisse uos dicitis: in quocumque die; sed superius cum Hebraica ueritate concordat, ubi scriptum est biom, id est \'in die\'. Uicesimo primo: tu autem, domine, ne elongaueris auxilium tuum a me. pro quo dicitis inuenisse uos meum; quod et uerum est et ita corrigendum. breue enim: si quid scriptorum errore mutatum est, stulta credimus contentione defendere. in eodem: uniuersum semen Iacob, magni- ficate eum, pro quo in Graeco scriptum sit: δοξάστε avvov, id est \'glorificate eum\'. sed sciendum, quod, ubicumque in Graeco \'glorificate\' scriptum est, Latinus interpres \'magnificate\' transtulerit secundum illud, quod in Exodo dicitur: cantemus domino; gloriose enim magnificatus est, pro quo in Graeco scribitur glorificatus est; sed in Latino sermone, si transferatur, fit indecora translatio et nos emendantes olim psalterium, ubicumque sensus idem est, ueterum interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia nouitate lectoris studium terreremus. [106.13.1–106.14.1] Uicesimo secundo: calix meus inebrians quam praeclarus est. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: calix tuus; sed hoc in xoivfj errore obtinuit. ceterum et Septuaginta et Hebraicum et omnes interpretes \'calix meus\' habent, quod Hebraice dicitur chosi; alioquin \'calix tuus\' esset \'chosach\'. Uicesimo quarto: confundantur omnes inique agentes. et dicitis, quod \'omnes\' in Graeco non habeat, et bene; nam nec in Hebraeo habet, sed in Septuaginta sub ueru additum est. [106.14.2–106.17.1] m eodem: mnocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinuite. et dicitis in Graeco uos repperisse domine, quod superfluum est Uicesimo sexto: et nunc ecce exalta uit caput meum. sed \'ecce\' superfluum est. in eodem: exquisiuit facies mea, pro quo in Graeco sit positum: quaesiuit te facies mea. sed melius superius. Uicesimo septimo: exaudi uocem deprecationis meae, pro quo uos inuenisse dixistis: exaudi, domine. sed et hoc additum est. Uicesimo octauo: et in templo eius omnis dicet gloriam, pro quo in Graeco sit: πα̃ςτις. quod si transferre uoluerimus ad uerbum\' omnis quis\', in xαxοςηλίαv interpretationis incurrimus et fit absurda translatio. [106.17.2] in eodem: dominus diluuium inhabitare facit, pro quo legisse uos dicitis: dominus diluuium inhabitat; quorum prius ad gratiam pertinet credentibus, secundum ad eius, in quo credunt, habitaculum. sed quia iasaph uerbum ambiguum est et potest utrumque sonare — nam et \'sessio\' et \'habitatio\' dicitur et in ipso psalmo de gratia baptismatis dicebatur: uox domini super aquas; dominus super aquas multas et: uox domini praeparantis ceruos et reuelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam —, de ipsis sentire uolu- mus, qui glorificant dominum, et interpretati sumus: dominus . diluuium inhabitare facit. [106.18.1–2] Tricesimo: quoniam tues protec tormeus. rursum et in hoc loco additum nomen domini est; et ne eadem semper inculcem, obseruare debetis nomen domini et dei\' saepissime additum et id uos debere sequi, quod de Hebraico et de septuaginta interpretibus emendauimus. m eodem: ego autem dixi ln excessu mentis meae. pro quo in Latinis codicibus legebatur: in pauore meo, et nos iuxta Graecum transtulimus: iv tfj ἐxστάει μου, id est \'in excessu mentis meae\'; aliter enim ἔxστασιv Latinus sermo exprimere non potest nisi \'mentis excessum\'. aliter me in Hebraico legisse noueram: in stupore et in admiratione mea. [106.19.1] Tricesimo primo: nec est in spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: sv τω̨̃ στόματι avtov, id est in ore eius dolus, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum in spiritu eius habet, quod Hebraice dicitur\'brucho\'. sin autem esset in ore eius, scriberetur \'baffio\'. in eodem: conuersus sum in aerumna mea. in Graeco mea non esse suggeritis, quod ex Hebraico et de translatione Theodotionis sub asterisco additum est, et in Hebraeo legitur \'lasaddi\'. \'lasaddi\' * * * . [106.20.1–106.22.1] Tricesimo quarto: omnia ossa mea dicent: domine. pro quo in Graeco bis \'domine\' inuenisse uos dicitis. sed sciendum, quod multa sint exemplaria apud Hebraeos, quae ne semel quidem \'dominum\' habeant. Tricesimo sexto: et uiam eius uolet. in Graeco uolet nimis uos legisse dixistis. quod additum est nec apud quemquam habetur interpretum. Tricesimo octauo: uerumtamen uane conturba turom nis homo. et dicitis uos in Graeco non inuenisse \'conturbatur\'. sed et hoc sub ueru in Septuaginta additum est . et hinc apud uos et apud plerosque error exoritur, quod scriptorum neglegentia uirgulis et asteriscis subtractis distinctio uniuersa confunditur. [106.23.1–2] Tricesimo nono: et legem tuam in medio cordis m e i. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: in medio uentris m e i, quod et in Hebraeo scriptum est \'batthoch meai\'. sed propter euphoniam apud Latinos \'in corde\' translatum est; et tamen non debemus subtrahere, quod uerum est. in eodem: domine, in adiutorium meum respice. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: σπευ̃σοv, id est \'festina\'. sed apud Septuaginta πϱόσσχες, id est \'respice\', scriptum est. [106.24.1–106.25.1] Quadragesimo: et si ingredie batur, ut uideret. et dicitis, quod \'si\' in Graeco non sit positum, cum manifestissime et in Hebraeo et in cunctis interpretibus scriptum sit et Septua- ginta transtulerint: xai ei εἰζεποϱεύετο tov ἰδει̃v. Quadragesimo primo: salutare uultus mei, deus meus. pro quo inuenisse uos dicitis: et deus meus. sed sciendum hoc in isto psalmo bis inueniri et in primo positum esse: salutare uultus mei, deus meus, in secundo autem, id est in fine ipsius psalmi: salutare uultus mei et deusmeus, ita dumtaxat, ut \'et\' coniunctio de Hebraeo et de Theodotione sub asterisco addita sit. [106.25.2–3] in eodem: exprobrauerunt mihi, qui tribulant me. pro quo uos inuenisse dixistis: οἱ ἐχθροί μου, id est \'inimici mei\', cum et apud Septuaginta scriptum sit: οἱ θλίβοντες et apud Hebraeos \'sorarai\', id est \'hostes mei. in eodem: spera in deum, quoniam adhuc confitebor illi. et dicitis \'adhuc\' in Graeco non inueniri. quod sub asterisco additum est; ita enim et in Hebraeo scriptum repperimus \'chi od\', quod significatur ὅτι ἔτι Latineque dicitur \'quoniam adhuc\'. hoc ipsum etiam in quadragesimo secundo intellegendum. [106.26.1–2] Quadragesimo tertio: et non egredieris uirtutibus nostris. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: et non egredieris, deus. sed superfluum est. in ipso: posuisti nos ln similitudinem gentibus, pro quo in Graeco scriptum sit ἐν τοῖς ἔθνεσιν sed, si dictum fuisset in Latino \'in similitudinem in gentibus\', κακόφωνον esset, et propterea absque damno sensus interpretationis elegantia conseruata est. alioquin in Hebraico ita scriptum repperi: p osuisti nos prouerbium in gentibus. [106.26.3–106.28.1] in eodem: exurge, adiuua nos. pro quo more solito in Graeco nomen domini additum est. Quadragesimo quarto: sagittae tuae acutae. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: acutae, potentissime. sed hoc male et de superiore uersiculo additum est, in quo legitur: accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Quadragesimo septimo: quoniam ecce reges congregati sunt. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: quoniam ecce reges eius congregati sunt. quod superfluum esse ipse lectionis textus ostendit; et in ueteribus codicibus Latinorum scriptum erat reges terrae, quod nos tulimus, quia nec in Hebraeo nec in Septuaginta repperitur. [106.28.2–3] in ipso: sicut audiuimus, sic uidimus. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: sic et uidimus, quod superfluum est; legitur enim in Hebraeo \'chen rainu\', quod interpretatur οὕτως εἴδομεν, hoc est sic uidimus. in eodem: suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi tui. pro eo, quod nos de Hebraico et de septuaginta 1 interpretibus uertimus templi tui, in Graeco legisse uos dicitis\' populi tui, quod superfluum est. in Hebraico scriptum est \'echalach\', id est τοῦ ναοῦ σου, hoc est \'templi tui\', et non \'ammach\', quod \'populum tuum\' significat. [106.29.1–2] Quadragesimo octauo: homo, cum in honore esset. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: et homo, in honore cum esset.. sed sciendum, quod iste uersiculus bis in hoc psalmo sit et in priori additam habeat \'et\' coniunctionem, in fine non 2.habeat. in eodem: et dominabuntur eorum iusti. pro \'iustis\' εὐθεῖς, id est \'rectos\', in Graeco legisse uos dicitis; sed hoc propter εὐφωνίαν ita in Latinum uersum est. alioquin et in eo loco, ubi scriptum legimus: in libro εὐϑεῖς, \'iustorum libro\' intellegimus, et non debemus sic uerbum de uerbo exprimere, ut, dum syllabam sequimur, perdamus intellegentiam. [106.29.3–106.30.1] in eodem: de manu inferni cum liberauerit me. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: cum acceperit me. quod quidem et nos ita de Septuaginta uertimus et miror, a quo in uestro codice deprauatum sit. Quadragesimo nono: sedens aduersus fratrem tuum loquebaris. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ κατελάλεις, et putatis non bene uersum, quia diximus: aduersus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere: \'aduersus fratrem tuum detrahebas\'; quod uitiosum esse et in nostra lingua non stare etiam stultis patet. nec ignoramus, quod καταλαλιὰ dicatur \'detractio\'; quam si uoluerimus ponere, non possumus dicere: \'aduersus fratrem tuum detrahebas\', sed: \'de fratre tuo detrahebas\'. [106.30.2–3] quod si fecerimus, rursum contentiosus uerborum calumniator inquiret, quare non dixerimus: κατὰ τοῦ ᾶδελφοῦ, hoc est \'aduersus fratrem tuum\'. haec superflua sunt et non debemus in putida nos uerborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia unaquaeque lingua, ut ante iam dixi, suis proprietatibus loquitur. in ipso: ne quando rapiat et sit, qui eripiat. et in Graeco repperisse uos dicitis: et non sit, qui eripiat, quod et a nobis uersum est et in nostris codicibus sic habetur. et miror, quomodo uitium librarii dormitantis ad culpam referatis interpretis, nisi forte fuerit hoc: ne quando rapiat nec sit, qui eripiat, et ille pro \'nec\' \'et\' scripserit. [106.30.4–106.31.1] in eodem: sacrificium laudis honorificabit me. pro quo in Graeco scribitur: δόξάσει με, id est glorificabit me, de quo et supra diximus. in euangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus: πάτεϱ, δόξασον με τῇ δόξῃ, ἧ εἶχον παρὰ σοὶ πρὸ τοῦ τὸν κόσμον γενέσθαι, in Latino legitur: pater, clarifica me. noluimus ergo inmutare, quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat. Quinquagesimo quarto: expectabam eum, qui saluum me fecit. et dicitis uos inuenisse in Graeco: e x pectabam deum, quod additum est. [106.31.2–3] in eodem: a pusi 1 lanimitate spiritus. et in Graeco inuenisse uos dicitis: ὀλιγοψυχίας, quod proprie \'pusillanimitas\' dicitur. sed sciendum, quod pro ὀλιγοψυχία Aquila et Symmachus et Theodotio et quinta editio interpretati sunt: ἀπὸ πνεύματος, id est \'a spiritu\', et in Hebraeo scriptum sit \'merucha\' omnisque sensus ita apud eos legatur: festinabo, ut saluer a spiritu tempestatis et turbinis. in eodem: quoniam, si inimicus maledixisset. in Graeco ὠνείδισεν, hoc est \'exprobrasset\', positum est. sed inter maledicta et obprobria sensum non discrepare perspicuum est. [106.32.1–2] Quinquagesimo quinto: quoniam multi bellantes aduersum me, ab altitudine diei timebo. et dicitis in Graeco uos inuenisse: non timebo, quod \'additum est. et est ordo: \'quoniam multi dimicant aduersum me, idcirco ego ab altitudine diei timebo\', hoc est: \'non bellantes aduersum me, sed tuum excelsum timebo lumen\'. in ipso: in ira populos confringes. pro quo m Graeco legitur: sv ogyy laovg xατάξις, (id est \'deicies\', non xατεα\'εις,) id est \'confringes\'. et apud Latinos pro eo, quod est \'deicies\', id est xατάξεις, male 10 error obtinuit xατεάξειζ, id est \'confringes\'; nam et in Hebraeo \'hored\' habet, id est xαταβι̇βασοv, quod nos possumus dicere \'depone\' et Symmachus interpretatus est zarayays. [106.33.1–3] Quinquagesimo octauo: quia deus susceptor meus. pro quo in Graeco positum est: susceptor meuses tu. sed sciendum in Hebraeo nec \'es\' scriptum nec \'tu\' et apud Septuaginta solos inueniri. in ipso: deusmeus, uoluntas eius praeueniet me. pro quo in Graeco scriptum est: vo ἔλεοζ avrov, idest misericordia eius, quod et uerius est. sed in Hebraeo scriptum est: misericordia mea praeueniet m e. in eodem: deus ostendit mihi inter inimicos meos. pro quo m Graeco positum est: deus meus; sed \'meus\' additum est. [106.33.4–106.34.1] in eodem: neoccidaseos, ne quando obliuiscantur populi tui. pro quo in Graeco scriptum est: legis tuae; sed in Septuaginta et in Hebraeo non habet \'populi tui\', sed populi mei; et a nobis ita uersum est. m eodem: et scient, quia deus dominator Iacob finium terrae. pro quo in Graeco scriptum est: et finium terrae, sed \'et\' coniunctio addita est; et ordo est: ,\'scient, quia deus Iacob dominator finium terrae\'. Quinquagesimo nono: quis deducet me usque in Idumaeam? pro quo in Graeco habet: aut quis deducet in e? sed superfluum est. [106.35.1–106.36.1] Sexagesimo: quo niam tu, deusmeus, exaudisti orationem meam, pro quo legatur in Graeco: quia tu, deus, exaudisti me. quod non habet in Hebraeo nec in septuaginta interpretibus et in Latino additum est. m eodem : psallam nomini tuo in saeculum saeculi, pro quo in Graeco sit: in saeculum. et in Hebraeo semel habet laed\', id ^ est \'in aeternum\', et non \'lolam\', quod est \'in saeculum\'. Sexagesimo primo: quia deus adiutor noster in aeternum. pro quo in Graeco est: deus adiutor noster. ergo \'in aeternum\' obelus est. [106.37.1–106.38.1] Sexagesimo secundo: sitiuit tibi anima mea, pro quo in Graeco sit: sitiuit in te anima mea. sed in Hebraeo non habet \'attha\', quod significat \'te\', sed \'lach\', quod ostenditur \'tibi\', quod et omnes interpretes transtulerunt. ergo secundum linguae proprietatem uersum est in Latinum. 25 Sexagesimo tertio: sagittae paruulorum ulorum factae sunt plagae eorum. pro quo in Graeco: sagitta paruulorum; sed, si sic dicamus, non resonat in Latino: \'sagitta paruulorum factae sunt plagae eorum\'. pro quo melius habet\' in Hebraeo: percutiet eos deus iaculo repentina et inferentur plagae eorum eorum. [106.39.1–106.40.1] Sexagesimo quarto: qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius. in Graeco additum scribitis: quis sustinebit ? quod superfluum est; subauditur enim: \'qui conturbas profundum maris et conturbas sonum fluctuum eius\'. in eodem: parasti cibumillorum, quoliiam ita est praeparatio eius. et dicitis, quod in Graeco non sit \'eius\', cum in Hebraeo \'thechina\' manifeste \'praeparationem eius\' significet; \'eius\' autem, id est \'terrae\', de qua supra dixerat: uisitasti terram et inebriasti eam. Sexagesimo quinto: holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum. pro quo dicitis inuenisse uos: I cum incensu et arietibus, sed male; in Hebraeo enim scriptum est: \'em catoroth helim\', quod interpretatur: μετὰ ϑυμιάματος κϱιῶν, id est: \'cum incensu arietum\'. in eodem: propterea. exaudiuit deus. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: exaudiuit me deus, quod superfluum est. [106.41.1–2] Sexagesimo septimo: et exultent in conspectu eius. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: et exultate in conspectu eius. quod ita uersum est et a nobis, sed a quo m codice uestro corruptum sit, scire non possum. in eodem: ete nim non credunt inhabitare dominum. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: r.ai yag ἀπειϑου̃vταζ του̃ xατασxηvω̃- (jal. quod utrumque falsum est. nos enim transtulimus: et enim non credentes in habitare dominum, ut sit sensus et pendeat ex superioribus: \'ascen disti in altum, cepisti captiuitatem, accepisti dona in hominibus et eos, qui non credebant dominum inhabitare posse mortalibus. [106.41.3–4] in eodem: deus benedictus dominus die cottidie. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: dominus benedictus deus, benedictus dominus die cottidie; sed melius et uenus, quod supra. m eodem: uiderunt ingressus tui, deus, pro quo in Graeco scriptum sit: nisi sunt ingressus tui, deus. in Hebraeo ita habet: \'rachua alichatach\', quod Aquila et Symmachus et Theodotio et quinta sextaque editio interpretati sunt: uiderunt itinera tua, deus, et, quod sequitur: itinera dei mei regis, qui est in sancto. ergo a nobis ita legendum est: uiderunt ingressus tuos, deus, et scriptoris uitium relinquendum, qui nominatiuum posuit pro accusatiuo, licet in Septuaginta et in \'Εξαπλοι̃ς ita reppererim: ἐϑεώϱησαv at ποϱει̃αι̇ GOV, Ó ϑεόζ, et pro eo, quod est ἐϑεώϱησαv, hoc est \'uiderunt\', in multis codicibus habet ἐϑεωϱήϑησαv, quod et obtinuit consuetudo. in eodem: ingressus dei mei, regis mei, qui est in sancto; subauditur: \'uiderunt ingressus dei mei, regis mei\'. quod autem dicitis \'mei\' in Graeco in \'rege\' non adpositum, apertissimi mendacii est; secundo enim ponitur et \'dei mei\' et \'regis mei\' blandientis affectu, ut, qui omnium deus et rex est, suus specialiter deus fiat et rex merito seruitutis. denique in Hebraeo scriptum habet: \'heli melchi\', quod \'deum meum et regem meum\' significat. [106.41.5] in eodem: regnaterrae, cantate deo, psallite domino. et dicitis hoc in isto uersiculo non esse scriptum: psallite domino, quoniam statim sequatur: diapsalma. psallite deo, qui ascendit super caelum caeli ad orientem, cum iste uersiculus magis habere debeat iuxta Hebraicam ueritatem: cantate deo, psallite e domino, et illud, quod sequitur in principio uersus alterius, psallite deo non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. ergo et uos legite magis ea, quae uera sunt, ne, dum additum suscipitis, quod a propheta scriptum est, relinquatis. [106.42.1–106.43.3] Sexagesimo octauo: laudabo nomen dei cum cantico. pro quo dicitis uos repperisse in Graeco: dei mei, sed \'mei\' superfluum est. Septuagesimo: deus, ne elongeris a me. quod dicitis in Graeco positum: deusmeus, superfluum est. m eodem: deus, docuisti me ex iuuentute mea. et in hoc, quod apud Graecos inuenisse uos dicitis, deus meus superfluum est. in eodem: donec adnuntiem brachium tuum. et dicitis in Graeco uos repperisse: mirabilia tua, quod de superiori uersiculo est: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. bene ergo hic habet \'brachium\'. [106.44.1–3] Septuagesimo primo: et adorabunt eum omnes reges. illud, quod in Graeco inuenisse uos dicitis: reges terr a e, superfluum est. in eodem: benedictus dominus deus, deus Israhel. dicitis in Graeco bis \'deus\' non haberi, cum in Hebraico sit et apud Septuaginta manifestissime triplex domini deique nuncupatio mysterium trinitatis sit. in eodem: et benedictum nomen maiestatis e.ius in aetern u m. hoc ergo, quod in Graeco inuenisse uos dicitis: in aeternum et in saeculum saeculi, superflue a Graecis sciatis adpositum, quod nec Hebraeus habet nec septuaginta interpretes. [106.45.1–3] Septuagesimo secundo: prodiet quasi ex adipe. et dicitis uos apud Graecos inuenisse ἐξελεύσοvτaι, id est \'pro- J dient\', quod falsum est. nam et apud septuaginta interpretes ita I scriptum est: ἐξελεύσετaι cbg ex στέaτος rj ddiyua avvcov. in eodem: I quomodo scit deus. in Graeco dicitis non esse \'deum\', cum et apud Septuaginta scriptum sit: arcoc ἔγvω 6 ϑεός, et omnes I interpretes similiter de Hebraeo transtulerint. in eodem: inte11egam in nouissimis eorum. pro quo in Graeco legisse uos \' dicitis: et intellegam; sed hic \'et\' coniunctio superflua est. [106.45.4–5] in eodem: defecit caro mea et cor meum. pro quo male peruersum ordinem quidam tenent: defecit cor meum et caro m e a. in eodem: ut adnuntiem omnes praecationestuas. pro quo uos in Graeco legisse dixistis: tag alveoeig cov, id est \'laudes tuas\'. et sciendum, quod in Hebraeo \'malochothach\' scriptum habet, quod Aquila dyys?Jag cov, id est 25 \'nuntios tuos\', Septuaginta tag ̓̕επαγγελι̇ας cov, id est- \'praedicationes\' uel \'promissa\' interpretati sunt, licet et laus et praedicatio unum utrumque significet. [106.46.1–3] Septuagesimo tertio: ut quid, deus, reppulisti in finem? pro quo male apud Graecos legitur ordine commutato: ut quid reppulisti, deus? in eodem: quanta malignatus est inimicus in sancto! miror, quis codice uestro emendando peruerterit, ut pro \'sancto\' \'sanctis\' posuerit, cum et in nostro codice in sancto inueniatur. in eodem: incendamus omnes dies festos dei a terra. pro quo in Graeco scriptum est xαταπαύσωμεv et nos ita transtulimus: quiescere faciamus omnes dies festos dei a terra. et miror, quomodo e latere adnotationem nostram nescio quis temerarius scribendam in corpore putauerit, quam nos pro eruditione legentis scripsimus hoc modo: \'non habet xαταπαύσωμεv, ut quidam putant, sed xαταxαύσωμεv, id est incendamus\'. [106.46.4] etquia retulit mihi sanctus presbyter Firmus, qui huius operis exactor fuit,. inter plurimos hinc habitam quaestionem, plenius de hoc disputandum uidetur. in Hebraeo scriptum est: \'sarphu chol moedahu hel baares\', quod Aquila et Symmachus uerterunt: ἐvεπύϱισαvπάσας vag ovwayag tov tfsov, id est: incenderunt omnes s o llemnitates dei in terra, Quinta: xaτέxαvσαv, id est \'conbusserunt\', Sexta: xαταxαύσωμεv, id est \'conburamus\', quod et Septuaginta iuxta exemplorum ueritatem transtulisse perspicuum est. Theodotion quoque ἐvεπυϱι̇σαμεv uertit, id est \'succendimus\'. [106.46.5–6] ex quo perspicuum est sic psallendum, ut nos interpretati sumus, et tamen sciendum, quid Hebraica ueritas habeat. hoc enim, quod Septuaginta transtulerunt, propter uetustatem in ecclesiis decantandum est et illud ab eruditis sciendum propter notitiam scripturarum. unde, si quid pro studio e latere additum est, non debet poni in corpore, ne priorem translationem pro scribentium uoluntate conturbet. in eodem: contribulasti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis. sic lectionis ordo sequitur, ut in priori uersu \'tu\' non habeat, sed in secundo, et \'aquae\' plurali numero scribantur, non singulari, sicut et Aquila uerbum Hebraicum \'ammaim TOJV ύδάτωv, id est aquarum, interpretatus est. [106.46.7–8] in eodem: ne obliuiscaris uoces inimicorum tuorum. pro quo in Graeco tcbv ιxετω̃v cov, id est \'deprecantium te\\ scriptum dicitis. in Hebraeo \'sorarach\' legitur, quod Aquila \'hostium\' tuorum\', Symmachus \'bellantium contra te, Septuaginta et sexta editio inimicorum tuorum interpretati sunt. et esti sensus pendens ex superioribus: \'memor esto inproperiorum tuorum, eorum, quae ab insipiente sunt tota die; ne obliuiscaris uoces inimicorum tuorum, id est uoces, quae te blasphemant tibique in populo tuo detrahunt\'. unde sequitur: superbia eorum, qui teoderunt, ascendit semper, id est: \'dum tu differs poenas, illi proficiunt in blasphemiis\'. [106.47.1–106.48.1] Septuagesimo quarto: narrabimus mirabilia tua. pro quo male apud Graecos legitur: narrabo omnia mirabilia tua. Septuagesimo quinto: omnes uiri diuitiarum manibus suis. et non, ut uos a nescio quo deprauatum legitis: in manibus suis. in eodem: terribili et ei, qui aufert spiritus principum. dicitis, quod \'ei\' non sit scriptum in Graeco; uerum est, sed, nisi apposuerimus \'ei\', Latinus sermo non resonat. neque enim possumus recte dicere: \'terribili et qui aufert spiritus principum\'. [106.49.1] Septuagesimo sexto: et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum. pro quo in Hebraeo legimus: recordabar psalmorum meorum in nocte, cum corde meo loquebar etscopebam spiritum meum. pro \'exercitatione\' ἀδολεσχι̇αv, id est \'decantationem\' quandam et \'meditationem\' Septuaginta transtulerunt et pro eo, quod nos diximus \'scopebam\', illi posuerunt ἔοxαλλοv, quod Symmachus transtulit ἀvηϱεύvωv, id est \'perscrutabar\' siue \'quaerebam\' et Quinta similiter. proprie autem σxαλισμὸς m agri cultura in sariendo dicitur, id est sarculando; et, quomodo ibi quaeruntur herbae sarculo, quae secentur, sic et iste retractatum cogitationum suarum μεταϕοϱιxω̃ς a sarculo demonstrauit. et sciendum, quod eoxalov semel, ἔσxαλλοv frequenter significat. m eodem: a gene- ratione in generationem. hoc, quod in Graeco sequens inuenisse uos dicitis: consummauit uerbum, recte non habet in Latino, quia et in nullo habetur interpretum. [106.50.1–2] Septuagesimo septimo: et narrabunt filiis suis. pro quo in Graeco habet ἀναγγελοῦσι, quod est \'adnuntiabunt\'. sed sciendum, quod in Hebraeo \'iasaphpheru\' scriptum est, quod Aquila et Symmachus narrabunt transtulerunt. in eodem: et occidit pingues eorum. sic habet et in Hebraeo, hoc est \'bamasmnehem\', quod Aquila interpretatus est ἐν λιπαροῖς αὐτῶν, Symmachus τοὺς λιπαρωτάτους αὐτῶν, Septuaginta et Theodotion et Quinta ἐν τοῖς πίοσιν αὐτῶν. quod quidam non intellegentes pro πίοσιν putauerunt scriptum πλείοσιν. [106.50.3–4] in eodem: dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei. et in Hebraeo ita scriptum est: \'icazbulo\', et omnes uoce simili transtulerunt: ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est \'mentiti sunt ei\'. quis autem uoluerit pro \'ei\' ponere \'eum\' et uitiare exemplaria, non est mei iudicii. in eodem: et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos. dicitis, quod \'eos\' in Graeco non habeat, quod et uerum est; sed nos, ne sententia pendeat, Latinum sermonem sua proprietate conpleuimus. si quis autem putat διαϕϑεϱεῖ non \'perditionem\' sonare, sed \'corruptionem\', recordetur illius tituli, in quo scribitur: τέλος μὴ διαϕϑείϱης, hoc est: in finem ne disperdas et non, ut plerique κακοζήλως interpretantur, ne corrumpas. [106.50.5–6] in eodem: et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem, quem adquisiuit dextera eius. pro quo apud Septuaginta legitur: ogog rovro, o ἐxτήσατο fj dsfya avvov — et non, ut uos ponitis, o ἐxτι̇σατο —, hoc est: quem adquisiuit dex.tera eius. ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus: montem, quem adquisiuit dextera eius. in eodem: et auerterunt se et non seruauerunt pactum, quemadmodum patres eorum. scio, quod \'pactum\' non habeat in-Hebraeo, sed, quando omnes uoce simili transtulerunt ἠσυvϑέτησαv et apud Graecos συvϑήxη \'pactum\' dicitur, ex uno uerbo significatur: non seruauerunt pactum, licet Septuaginta ἠϑέτησαv posuerint. in eodem: in terra, quam fundauit in saecula. pro quo scriptum inuenisse uos dicitis: in terra fundauit eam in saecula. in Hebraeo ita scriptum est, ut uertit et Symmachus: sig trjv rijv, η̒̀̀v ἐϑεμελι̇ωσεv sigtov alÕJva. si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia, quae fundata uideatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit, ut nescio quid, quod non dicitur, fundatum uideatur in terra. sin autem sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi: in terra fundauit illud in saecula. [106.50.7–106.51.1] in eodem: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. non habet iv tfj avvsast, ut scribitis, numero singulari, sed sv taig συvέσεσιv, quod \'intellegentias\' sonat, sicut habetur et in Hebraeo \'bathabunoth\', quod est \'intellectibus\'. Septuagesimo octauo: posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam. quod Graece εἰς ὀπωροφυλάκιον dicitur nec aliter potest uerti, quam a nobis translatum est; significat autem speculam, quam custodes agrorum et pomorum habere consuerunt, ut de amplissima urbe paruum tuguriunculum uix remanserit. hoc secundum Graecos. ceterum in Hebraeo \'lichin\' scriptum habet, quod Aquila uertit λιθαόριον, id est \'aceruum et cumulum lapidum\', quibus uineae et agri purgari solent. [106.52.1–106.54.1] Septuagesimo nono: et plantasti radices eius hinc. et dicitis, quod in Graeco \'hinc\' non habeat; et bene, nam et in nostris codicibus non habetur; et miror, quis inperitorum uestros libros falsauerit. Octogesimo secundo: hereditate possideamus sanctuarium dei. et dicitis, quod in Graeco sit scriptum κληρονομήσομεν, id est \'possideamus nobis\'. quae superflua quaestio est; quando enim dicitur \'possideamus\', intellegitur et \'nobis\'. Octogesimo tertio: cormeum et caro mea exultauit in deum uiuum. pro quo in Graeco scriptum dicitis exultauerunt. in hoc nulla contentio est; si enim legimus \'exultauit\', intellegitur \'cor meum exultauit et caro mea exultauit\'; sin autem \'exultauerunt\', duo pariter exultauerunt, id est cor et caro. et quaeso uos, ut huius modi ineptias et superfluas contentiones, ubi nulla est sensus inmutatio, declinetis. [106.54.2–3] m eodem: beatus uir, cuius est auxilium abs te. in Graeco inuenisse uos dicitis: cui est auxilium eius abs te; quod quia nos in Latina interpretatione uitauimus, ut dicitis, reprehendimur. cui enim non pateat, quod, si dicere uoluerimus: cui est auxilium eius, apertissimum uitium sit et, quando praecesserit \'cui\', sequi non debeat \'eius\' ? nisi forte uitii arguimur, quod uitauimus uitium. in eodem: in ualle lacrimarum. pro quo dicitis in Graeco scriptum esse κλαυθμῶνος, id est \'plorationis\', ted, siue ploratum siue planctum siue fletum siue lacrimas dixerimus, unus est sensus. et nos hoc sequimur, ut, ubi nulla de sensu est inmutatio, Latini sermonis elegantiam conseruemus. [106.55.1] Octogesimo quarto: benedixisti, domine, terram tuam. pro eo, quod est \'benedixisti\', in Graeco scriptum dicitis εὐδόκησας. et quaeritis, quomodo hoc uerbum exprimi debeat in Latinum. si contentiose uerba scrutamur et syllabas, possumus dicere: \'bene placuit, domine, terra tua\' et, dum uerba sequimur, sensus ordinem perdimus. aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo seruetur, et dicendum: \'conplacuit tibi, domine, terra tua\'. quod si fecerimus, rursum a nobis quaeritur, quare addiderimus \'tibi\', cum nec in Graeco sit nec in Hebraeo. eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, ut, ubi non fit damnum in sensu, linguae, in quam transferimus, εὐφωνία et proprietas conseruetur. [106.55.2–106.56.1] in eodem: misericordia et ueritas obuiauerunt sibi. et dicitis, quod in Graeco \'sibi\' non habeat. nec in Hebraeo habet et apud Septuaginta obelo praenotatum est, quae signa dum per scriptorum neglegentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. sin autem non fuerit additum \'sibi\', misericordia et ueritas non sibi, sed alii occurrisse credentur nec iustitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri. Octogesimo quinto: et non proposuerunt te in conspectu suo. et dicitis, quod in uestro codice \'te\' non habeat. addite \'te\' et emendato errore librarii uestrum quoque errorem emendabitis. [106.56.2–106.57.1] in eodem: et tu, domine deus, miserator et misericors. in Graeco inuenisse uos dicitis: et tu, domine deus meus, quod superfluum est; \'meus\' enim nec in Hebraeo habetur nec in Septuaginta. Octogesimo octauo: magnus et horrendus. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis ϕοβεϱός, quod significat \'terribilis, timendus, formidandus\'. ego puto in id ipsum significari et \'horrendum\' — non, ut uulgus existimat, despiciendum et squalidum — secundum illud: mihi frigidus horror membra quatit et: horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent et: monstrum horrendum, ingens et multa his similia. [106.57.2–3] in eodem: tunc locutus es in uisione sanctis tuis. pro quo in Graeco filiis tuis inuenisse uos dicitis. sed sciendum, quod in Hebraeo \'laasidach\' habet, quod omnes τοῖς ὁσίοις, id- est \'sanctis tuis\', transtulerunt et sola sexta editio prophetis tuis interpretata est sensum magis quam uerbum exprimens; et in κοινῇ tantum pro sanctis filios repperi. in eodem: tu uero reppulisti et respexisti. pro quo in Graeco ἐξουδένωσας inuenisse uos dicitis. unius litterae mutatio quantum uobis fecit errorem! non enim \'respexisti\', sed \'despexisti et pro nihilo duxisti\' interpretati sumus. nisi forte ̓εξουδέvωσαςnon putatis transferendum \'despexisti\', sed secundum disertissimum istius temporis interpretem \'adnihilasti\' uel \'adnullasti\' uel \'nullificasti\' et si qua alia possunt inueniri apud inperitos portenta uerborum. [106.58.1–2] Octogesimo nono: a saeculo et usque in saeculum tues, deus. et dicitis,. quod in Graeco non sit \'deus\'. quod apud eos deesse manifestum est. nam est in Hebraico et omnes alii interpretes et Septuaginta similiter transtulerunt: ἀπὸ tov alcbvog aal ecog tov alcbvog av et, o ϑεός, quod Hebraice dicitur: meolam ad olam ath he!. \' m eodem: quoniam superuenit mansuetudo et corripiemur. in Graeco uos dicitis inuenisse: mansuetudo supernos. sed et hoc superfluum est. [106.59.1–106.60.1] Nonagesimo: dicet domino: susceptor meus es tu. et dicitis, quod in Graeco \'es\' non habeat. ego uobis amplius dicam, quod apud Hebraeos nec \'es\' habeat nec \'tu\', sed apud Septuaginta et apud Latinos pro εὐϕωvια et uerborum consequentia positum sit. Nonagesimo tertio: beatus homo, quem tu erudieris, domine. dicitis in Graeco non esse \'tu\'. et uerum est, sed apud Latinos propter εὐϕωvιαv positum. si enim dicamus: \'beatus homo, quem erudieris, domine\', conpositionis elegantiam non habebit. et quando dicitur \'domine\' et apostrofa fit ad dominum, nihil nocet sensui, si ponatur et \'tu\'. [106.60.2–106.61.1] in eodem: et in malitia eorum disperdet eos. in Graeco dicitis non esse praepositionem \'in\', sed legi: malitia meorum disperdet. sciendum autem, quod et in Hebraeo et in cunctis interpretibus positum sit: in malitia eorum disperdet eos. si autem uoluerimus legere: malitiam eorum disperdet, id, quod in Septuaginta sequitur in fine uersiculi \'eos\', et superfluum erit et uitiosum. Nonagesimo septimo: recordatus est misericordiae suae. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: misericordiae suae Iacob; sed hic \'Iacob\' nomen superfluum est. [106.62.1–106.63.1] Centesimo: oculi mei ad fideles terrae, ut sederent mecum. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: xov σvγxαϑη̃σϑαι avtovg tuST* efiov. quis non talem fugiat interpretationem, ut uerbum ad uerbum exprimens dicat: \'ut consederent ipsi mecum\'? Centesimo primo: uigilaui et factus sum sicut passer solitarius in tecto. et dicitis uos in Graeco inuenisse im δώματι, quod antiqui codices Latinorum interpretati sunt in aedificio. dcbfia in orientalibus prouinciis ipsum dicitur, quod apud nos \'tectum\'; in Palaestina enim et Aegypto, ubi uel scripti sunt diuini libri uel interpretati, non habent in tectis culmina, sed δώματα, quae Romae uel solaria uel Maeniana uocant, id est plana tecta, quae transuersis trabibus sustentantur. denique et Petrus in Actibus apostolorum, quando ascendit in δω̃μα, in tectum aedificii ascendisse credendus est et, quando praecipitur nobis, ut faciamus δώματιnostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit. et in euangelio: quae, inquit, auditis in aure, dicite super δώματα, id est super tecta. et in Esaia: quid uobis est, quod omnes ascendistis in tecta uana et multa istius modi. [106.63.2] in eodem: factus sum sicut νυκτικόραξ in domicilio. quod similiter habetur in Graeco; et quaeritis, quid significet νυκτικοόραξ apud Latinos. in Hebraeo pro nycticorace uerbum \'bos\' scriptum est, quod Aquila et Septuaginta et Tbeodotio et quinta editio \'nycticoracem\' interpretati sunt, Symmachus \'upupam\', sexta editio \'noctuam\', quod et nos magis sequimur. denique, ubi apud nostros et Graecos legitur: factus sum νυκτικόραξ in domicilio, apud Hebraeos dicitur: factus sum sicut noctua in ruinosis. plerique \'bubonem\' contentiose significari putant. [106.63.3–4] in eodem: a facie irae et indignationis tuae. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: a facie irae tuae, cum manifestissimum sit, quod et apud Hebraeos et apud septuaginta interpretes sic habet: ᾶπὸ προσώπου τῆς ὀργῆς σου καὶ τοῦ σου. in eodem: quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur. pro terra in Hebraeo \'afar\' positum est, quod omnes χοῦν transtulerunt; et potest tam \'puluis\' quam \'humus\', id est \'terra\', interpretari. [106.64.1–106.65.1] Centesimo secundo: non in perpetuo irascetur. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: non in finem. sed uerbum Hebraicum \'nese\' et \'perpetuum\' et \'finis\' et \'uictoria\' pro locorum intellegitur qualitate. Centesimo tertio: q\'u i facis angelos tuos spiritus. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: o ποιω̃ν lovg dyyeAovg avvovidest: qui facit angelos suos. a quibus breuiter quaerite, quomodo, cum ad deum sermo sit, quasi ad alium loquens propheta repente mutetur. maxime cum sic incipiat: domine, deus meus, magnificatus es uehementer; confessionem et decorem induisti, et: qui tegis in aquis superiora eius — id est caeli —, qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas uentorum. et statim sequitur: qui facis angelos tuos spiritus et ministr-os tuos ignem urentem. qui fundasti terram super stabilitatem suam. et post paululum: ab increpatione tua fugient, a uoce tonitrui tui formidabunt. et: in loco, quem fundasti eis. qui emittisfontesin conuallibus. et illud: uteducas panem de terra. si ergo omnia ad secundam personam sunt, id est ad deum, quomodo in uno uersiculo tertia persona subito et extra ordinem introducitur? [106.65.2–3] in eodem: a uoce tonitrui tui formidabunt. habet et in Hebraeo tonitrui tui; et miror, quomodo apud Latinos scriptorum errore subtractum sit. in eodem: hoc marema-25 gnum et spatiosum manibus. dicitis in Graeco \'manibus\' non haberi. et ego noui, sed ex Hebraico et de Theodotionis editione in Septuaginta sub asterisco additum est. denique et in Hebraeo ita scriptum est: \'ze haiam gadol uarab idaim\', quod Aquila sic interpretatus est: αὐλὴ καὶ χερσὶν et omnes interpretes: αὕτη ἡ θάλασσα ἡ μεγάλη εὐϱύχωϱος χεϱσίν et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταϕοϱιϰῶς, quod quasi expansas manus habeat et in se cuncta suscipiat. [106.65.4–5] in eodem: ut educas panem deterra. pro quo inuenisse uos dicitis: ut educat; sed non potest aliud ad ipsum, aliud de ipso dici. aut omnia quasi ad deum loquebatur propheta aut omnia ad alium de eo referebat. cum autem pleraque ad ipsum dirigantur, et ea, quae ambigua sunt, ad ipsius personam dirigenda sunt. in eodem: herodii domus dux est eorum. pro herodio, quod in Hebraeo dicitur \'asida\', Symmachus ἰκτῖνα, idest \'miluum\', interpretatus est. denique et nos ita uertimus in Latinum: ibi aues nidificabunt; milui abies domus est, quod scilicet semper in excelsis et arduis arboribus nidos facere consueuerit. unde et sexta editio manifestius interpretata est: miluo cupressi ad nidifican dum. pro abietibus autem et cupressis in Hebraeo ponitur \'barusim\', quod magis abietes quam ϰυπαϱίσσους significat. [106.65.6–106.66.1] in eodem: petra refugium erinaciis. pro quo in Hebraeo positum est \'sphannim\' et omnes τοῖς χοιϱογϱυχχίοις uoce simili transtulerunt exceptis Septuaginta, qui \'lepores\' interpretati sunt. sciendum autem animal esse non maius ericio, habens similitudinem muris et ursi, unde et in Palaestina doxdfivg dicitur. et magna est in istis regionibus huius generis abundantia semperque in cauernis petrarum et terrae foueis habitare consuerunt. Centesimo quarto: dedit terra eorum ranas. pro quo in Graeco ένη̃ϱψεν uos legisse dixistis. quod potest ita interpretari: \'ebulliuit terra eorum ranas\'; sed et in hoc nulla est in sensu mutatio et nos antiquam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus. [106.66.2–3] in eodem: et contriuit lignum finium eorum. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis omne lignum. sed et hoc additum est et superfluum. m eodem: quoniam memor fuit uerbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum. pro quo in Graeco legisse uos dicitis ov διέϑετο, id est: quod disposuit. ita enim et in Hebraeo et apud septuaginta habetur interpretes: on έμνήσϑηI tov koyov tov ayiov avvov, xov πϱός \'Αβϱαάμ TovdovXov avvov.I ergo, quod in Graeco dicitur ov διϑετο, in hoc loco et superfluum est et radendum. [106.67.1–2] Centesimo quinto: confitemini domino, quoniam bonus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: quoniam χϱηστός, id est su aui s. sed sciendum, quod χϱηστός et in \'bonum\' et in \'suaue\' uerti potest. denique et in Hebraeo ita scriptum est: \'chi tob\', quod omnes uoce simili transtulerunt: quia bonus. ex quo perspicuum est, quod et χϱηστός bonus intellegatur. meodem: non fuerunt memores multitudinis. misericordiae tuae. dicitis, quod in Graeco inueneritis: et non fuerunt memores. et coniunctio superflua est. [106.67.3–4] m eodem: et inritauerunt ascendentes in mare, Mare Rubrum. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: καὶ παϱεπίϰϱαναν, et putatis uerbum e uerbo debere transferri: \'et amaricauerunt\'. sed et haec interpretatio \'adnullationi\' consimilis est siue \'adnihilationi\'. legite Ezechiel et inuenietis παϱαπιϰρασμός \'inritationem et exacerbationem\' semper expressum, ubi dicitur: οἶκος παραπικραίνων, id est domus exasperans. in eodem: et ui dit, cum tribularentur, et audiuit orationem eorum. quidquid extra hoc in Graeco inuenisse uos dixistis, superfluum est. [106.68.1–106.69.1] Centesimo sexto: et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius. hoc ergo, quod pro isto in Graeco -inuenisse uos dicitis: καὶ ἐπετίμησεν τῇ καταιγίδι αὐτῆς καὶ ἔστη εἰς αὔραν, superfluum est. m eodem: et deduxit eos in portum uoluntatis eorum. pro quo inuenisse uos dicitis: in portum uoluntatis suae. sed in Hebraeo non habet \'ephsau\', quod \'uoluntatis suae\' significat, sed \'ephsam\', quod \'uoluntatis eorum\' sonat. Centesimo septimo: exurge, gloria mea. quod dicitis in Latino non esse, recte in isto psalmo non habet, quia nec apud Hebraeos nec apud ullum interpretum repperitur, sed habetur in quinquagesimo sexto psalmo, de quo mihi uidetur a quodam in istum locum esse translatum. [106.69.2–106.70.1] in eodem: mihialienigenaeamici facti sunt. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis ύπετάγησαν, hoc est \'subditi sunt\'. sed hoc in quinquagesimo nono psalmo scriptum est; in praesenti autem ita apud omnes inuenimus translatores: έμοì ἀχχόϕυλοι έϕιλίασαν, idest amici facti sunt, quod Hebraice dicitur \'ethrohe\'. Centesimo nono: uirgam uirtutis tuae emittet dominus ex Sion. dicitis uos in Graecis codicibus non legisse \'uirtutis tuae\', quod manifeste et in Hebraeo et in septua- I ginta interpretibus habet. [106.70.2–106.72.1] in eodem: dominare in medio inimicorum tuorum. dicitis in Graeco legi: et dominare. sed hoc nec in Hebraeo habetur nec apud Septuaginta I et superfluum est. ^ Centesimo decimo: confitebor tibi, domine, in toto corde. in Graeco inuenisse uos dicitis: in toto corde m e o. sed et hoc hic superfluum est. Centesimo tertio decimo: deus autem noster in caelo. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: in caelo et in terra. sed et hoc superfluum est. [106.73.1–106.74.1] Centesimo quarto decimo: et in diebus meis inuocabo t e. dicitis, quod in Graeco non sit \'te\', et bene; e uestris quoque codicibus eradendum est. m ipso: placebo domino in regione uiuorum. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: placebo in conspectu domini. sed hoc superfluum est. Centesimo septimo decimo: et in nomine domini, quia ultus sum ineos. dicitis \'quia\' in Graecis codicibus non inueniri; sed et in Latinis sub asterisco legendum est. [106.75.1–4] Centesimo octauo decimo: et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. in Graeco uehementer additum legisse uos dicitis; sed hoc superfluum est. m eodem: leuaui manus meas ad mandata tua, quae dilexi. in Graeco legisse uos dicitis: ad mandata tua, (quae dilexi uehementer,〉 sed hoc superfluum est. in eodem: cogitaui uias meas. in Graeco (iuxta) uias tuas legisse uos dicitis, sed hoc superfluum est et rectius \'meas\' legitur. in eodem: et uerti pedes meos in testimonia tua. in Graeco legisse uos dicitis: et auerti. sed et hoc superfluum est. [106.75.5–6] m eodem: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua. in Graeco in toto corde meo legisse uos dicitis; sed hic \'meo\' superfluum est. in eodem: anima mea in manibus meis semper; et legem tuam non sum oblitus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: anima mea in manibus tuis semper. sed sciendum et apud Hebraeos et apud Septuaginta et omnes alios interpretes scriptum esse \'in manibus meis\',\' et non \'in manibus tuis\', quod Hebraice dicitur \'bachaffi\'; et omnes apud Graecos ecclesiastici interpretes istum locum sic edisserunt et est breuiter hic sensus: \'cottidie periclitor et quasi in manibus meis sanguinem meum porto et tamen legem tuam non obliuiscor\'. [106.75.7–8] in eodem: exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. pro quo in Graeco legisse uos dicitis, quia non custodiui legem tuam. sed hoc superfluum est, quia et in Hebraeo legitur: riui aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt legem tuam. in eodem: pronuntiabit lingua mea eloquium tuum. pro \'pronuntiabit\' in Graeco ϕϑέγξεται uos legisse dixistis, quod uerbum, siue dicas I \'pronuntiabit\' siue \'effabitur\' siue \'loquetur\', id ipsum significat. I denique et nos de Hebraeo ita uertimus: loquetur lingua mea sermonem tuum. [106.76.1–106.78.1] Centesimo nono decimo: domine, libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa. in Graeco legisse uos dicitis: et a lingua dolosa. \'et\' superfluum est. Centesimo uicesimo sexto: beatus uir, qui inplebit desiderium suum ex ipsis. in Graeco dicitis \'uir\' non haberi, quod manifestissime et in Hebraeo et in septuaginta interpretibus continetur. Centesimo uicesimo nono: propter legem tuam sustinuite, domine. dicitis uos in Graeco inuenisse: propter nomen tuum, et nos confitemur plura sic exemplaria repperiri. sed quia ueritati studemus, quid in Hebraeo sit, simpliciter debemus dicere: pro \'nomine\' siue \'lege\' apud eos legitur \'thira\', quod Aquila interpretatus est cpófJov, hoc est \'timorem\', Symmachus et Theodotion vofaov, id est \'legem\', putantes \'thora\' propter litterarum similitudinem iod et uau, quae tantum magnitudine distinguntur. quinta editio «\'terrorem\' interpretata est, sexta \'uerbum\'. [106.79.1–106.80.1] Centesimo tricesimo primo: sicut iurauit domino, uotum uouit deo Iacob. pro eo, quod nos interpretati sumus \'uotum uouit\', in Graeco ηύξτοlegisse uos dicitis et putatis interpretari debuisse \'orauit\', sed hoc male; sv/j) enim pro locorum qualitate et orationem et uotum significat secundum illud: redde deo uota tua, id est tag ev/dg cov. Centesimo tricesimo quinto: qui fecit luminaria magna. dicitis, quia in Graeco inueneritis: magna na solus; sed hoc de superiori uersiculo est, ubi legimus: quifecit mirabilia magna solus. ibi ergo legendum est et hic quasi superfluum non scribendum. [106.81.1] Centesimo tricesimo septimo: quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum. in Graeco repperisse uos dicitis: super omnes. sed in Septuaginta ita legitur: oti έμεγάλυας em JZ&V to όνομαto ayiov cov, sicuti et nos in Latinum uertimus. ceterum apud Hebraeos ita esse cognoscite: quia magnificasti super omne nomen tuum uerbum tuum. iuxta editionem autem Latinam hic sensus est: \'quoniam magnificasti super omne nomen, hoc est, quod in caelo et in terra dici potest sanctum, filium tuum\'. [106.82.1–106.83.1] Centesimo tricesimo octauo: quia non est sermo in lingua mea. pro quo m Graeco legisse uos dicitis: quia a non est dolus in lingua mea, quod solum sexta editio interpretata est. ceterum et apud Septuaginta et apud omnes interpretes et ipsum Hebraicum uel Xakiav uel loyov, id est \'eloquium\' et uerbum\', scriptum habet. denique Hebraice \'mala\' dicitur. Centesimo tricesimo nono: funes extenderunt in laqueum. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: funes extenderunt laqueum pedibus meis. sed hoc in hoc loco 2 superfluum est. in eodem pro eo, quod est: habitabunt recti cum uultu tuo, in Graeco repperisse uos dicitis: et habitabunt; sed hic \'et\' coniunctio superflua est. [106.84.1–106.86.1] Centesimo quadragesimo: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ossaeorum. sed et hoc superfluum est. Centesimo quadragesimo sexto: nec in tibiis uiri bene placitum erit ei. pro \'ei\' \'domino\' legisse uos dicitis, quod non habetur. Ideo autem, quod et uos in fine scedulae quaeritis et sanctus filius meus Auitus frequenter efflagitat, quomodo Graeca interpretanda sunt uerba, breuiter adnotaui. vsotirjvla mensis exordium est, quod nos secundum Latinae linguae proprietatem kalendas possumus dicere. uerum quia apud Hebraeos mensis secundum lunae cursum supputatur et apud Graecos μήνη luna dicitur, νεομηνία quasi noua luna appellatur. [106.86.2–3] έϱημος autem desertum uol solitudinem significat, ftgovog sedem uel solium, νυϰτιϰόϱαξ, ut diximus, noctuam. ϰυνόμυια non, ut Latini interpretati sunt, \'musca canina\' dicitur per v Graecam litteram, sed iuxta Hebraicam intellegentiam per dicpftoyyov debet scribi oi, ut sit ϰοινόμυια, id est \'omne muscarum genus\', quod Aquila πάνμιϰον, id est \'omnimodam muscam\', interpretatus est. λαξευήϱιον autem, pro quo Latinus asciam uertit, nos. genus ferramenti interpretamur, quo lapides dolantur. denique ex Hebraeo uertentes ita diximus: e t nunc sculpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt; λαξευτήϱιον ergo dolatorium dici potest. CVII. AD LAETAM DE INSTITUTIONE FILIAE [107.1.1–2] Beatus apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: si qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. sicuifortehactenus uidebantur nimium disciplinae uincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi uiri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et uiles uirgulae balsama pretiosa sudarent. tu es nata de inpari matrimonio: de te et Toxotio meo Paula generata est. [107.1.3–4] quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente auo paruulae adhuc lingua balbuttiens alleluia resonaret et uirginem Christi in suo gremio nutriret et senex ? bene et feliciter expectauimus. sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. ego puto etiam ipsum Iouem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. despuat licet et inrideat epistulam meam et me uel stultum uel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet. fiunt, non nascuntur Christiani. auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, mouetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos. si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim uerecundia. [107.2.1–2] Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: quae apud homines inpossibilia, apud deum possibilia sunt. numquam est sera conuersio. latro de cruce transiit ad paradisum; Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo conuictum mentem recepit humanam. et, ut omittam uetera, ne apud incredulos nimis fabulosa uideantur, ante paucos annos propinquus uester Graccus nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, cryphius, miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subuertit, fregit, exussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetrauit baptismum Christi? solitudinem patitur et in urbe gentilitas, dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; uexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadematum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat. [107.2.3–107.3.1] lam et Aegyptms Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et euersionem templi iugiter pertremescit. de India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythiae frigora feruent calore fidei; Getarum rutilus et flauus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt. Paene lapsus sum ad aliam materiam et currenterota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus inuitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante uotis quam utero suscepisti. [107.3.2–3] uidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna sterilitatem alui fecunditate mutauit, tu luctuosam fecunditatem uitalibus liberis conmutasti. fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti. ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultauit et lusit. audiebat enim per os uirginis uerba domini pertonantis et de utero matris in occursum eius gestiebat erumpere. igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in templo, Iohannes in solitudine praeparatur. ille sacro crine uenerabilis est, uinum et siceram non bibit, adhuc paruulus cum deo sermocinatur; hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, lucustis alitur et melle siluestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis uestitus exuuiis. [107.4.1–2] Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini. nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem dei pertinet. turpia uerba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur. procul sit aetas lasciua puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod male didicerint, peius doceant. fiant ei litterae uel buxeae uel eburneae et suis nominibus appellentur. ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et uisu nouerit. [107.4.3] cum uero coeperit trementi manu stilum in cera ducere, uel alterius superposita manu teneri regantur articuli uel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur uestigia et foras non queant euagari. syllabas iungat ad praemium et, quibus illa aetas delectari potest, * munusculis inuitetur. habeat et in discendo socias, quibus inuideat, I quarum laudibus mordeatur. non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; et uicisse se gaudeat et uictam I doleat. [107.4.4–5] cauendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum I percepta in infantia ultra rudes annos transeat. ipsa nomina, per I quae consuescet paulatim uerba contexere, non sint fortuita, sed ^ certa et coaceruata de industria, prophetarum uidelicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. magister probae aetatis et uitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doctus uir id facere uel in propinqua uel in nobili uirgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum uilitate initia ei traderet litterarum. non sunt contemnenda quasi parua, sine quibus magna constare non possunt. ipse elementorum sonus et prima institutio praeceptoris aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. [107.4.6] unde et tibi est prouidendum, ne meptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam uerba consuescas et in auro atque in purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in. tenero, quod ei postea dediscendum est. Graccorum eloquentiae multum ab infantia sermo matris scribitur contulisse, Hortensiae oratio in paterno sinu coaluit. difficulter eraditur, quod rudes animi perbiberunt. lanarum conchylia quis in pristinum candorem reuocet ? rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. [107.4.7–8] Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere uitiis, quibus paruulus adhuc fuerat infectus. procliuis est enim malorum aemulatio et, quorum uirtutem adsequi nequeas, cito imitere uitia. nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciua, non garrula; habeat modestam gerulam, nutricium grauem. cum auum uiderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet. rapiat eam auia, patrem risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et uniuersa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. discat statim, quam habeat et alteram auiam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur. illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum. [107.5.1–2] Ipse habitus et uestitus doceat eam, cui promissa sit. caue, ne aures perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. habet alias margaritas, quibus postea uenditis emptura est pretiosissimum margaritum. rraetextata, nobilissima quondam femina, iubente uiro Hymetio, qui patruus Eustochiae uirginis fuit, habitum eius cultumque mutauit et neglectum crinem undanti gradu texuit uincere cupiens et uirginis propositum et matris desiderium. et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis uenisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec uerba frangentem: \'tune ausa es uiri imperium praeferre Christo ? tu caput uirginis dei sacrilegis adtrectare manibus ? quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. sin autem perseueraueris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis\'. [107.5.3–107.6.1] omnia per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam uelox signauit interitus. sic ulciscitur Christus uiolatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. et hoc retuli, non quod insultare uelim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione seruare debeas, quod domino spopondisti. Heli sacerdos offendit dominum ob uitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. at e contrario de muliere scribitur, quod salua fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia. si perfecta aetas et sui iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam! [107.6.2] sollicita prouides, ne filia percutiatur a uipera; cur non eadem cura prouideas, ne feriatur a malleo uniuersae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et uelit uidere filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas ? uenena non dantur nisi melle circumlita et uitia non decipiunt nisi sub specie umbraque uirtutum. \'et quomodo\', inquies, \'peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima, quae peccauerit, ipsa morietur.? [107.6.3] hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in euangelio scriptum est: aetatem habet, pro se loquatur. qui autem paruulus est et sapit ut paruulus, donec ad annos sapientiae ueniat et Pythagorae litterae eum perducant ad biuium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est. [107.6.4–107.7.1] offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam uouisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si neglegens fuerit, punietur! Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud deum et homines, pergat cum parentibus ad templum ueri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi repperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. [107.7.2–3] imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia uirum, quem non solebat, aspexit. aemuletur eam, de qua dicitur: omnis gloria filiae regis ab intus; loquatur et ipsa electo caritatis iaculo uulnerata: introduxit me rex in cubiculum suum. numquam exeat foras, ne mueniant eam, qui circumeunt ciuitatem, ne percutiant et uulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant; quin potius, cum aliquis ostium eius pulsauerit, dicat: ego murus et ubera mea turris. laui pedes meos, non possum in quinare eo s. [107.8.1–2] Non uescatur in publico, id est in parentum conuiuio, nec uideat cibos, quos desideret. et licet quidam putent maioris esse uirtutis praesentem contemnere uoluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras. legi quondam in scholis puer: aegre reprehendas, quod sinas consuescere. discat iam tunc et uinum non bibere, m quo est luxuria. ante annos robustae aetatis periculosa est teneris grauis abstinentia. usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et uino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, * ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. et haec dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. [107.8.3] alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit m eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo obseruant cibo, cur uirgo Christi non faciat in toto? si tanti uitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? quae nata est ex repromissione, sic uiuat, ut illi uixerunt, qui de repromissione generati sunt. aequa gratia aequum habeat et laborem. surda sit ad organa; tibia, lyra et cithara cur facta sint, nesciat. [107.9.1] Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. ediscat Graecorum uersuum numerum. sequatur statim et Latina eruditio; quaesi non ab initio os tenerum conposuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis uitiis sermo patrius sordidatur. te habeat magistram, te rudis miretur infantia. nihil in te et in patre suo uideat, quod si fecerit, peccet. mementote uos parentes uirginis et magis eam exemplis docere posse quam uoce. cito flores pereunt, cito uiolas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit. [107.9.2–3] numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. nullus ei iuuenis, nullus cincinnatus adrideat. uigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic uirguncula nostra celebret, ut ne transuersum quidem unguem a matre discedat. nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant. placeat ei comes non compta atque formonsa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur, sed grauis, pallens, sordidata, subtristis. praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae uirgo ueterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium uespertinum. sic dies transeat, sic nox inueniat laborantem. orationi lectio, lectioni succedat oratio. breue uidebitur tempus, quod tantis operum uarietatibus occupatur. [107.10.1] Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina.pollice ducere. spernat bombycum telas, Serum uellera et aurum in fila lentescens. talia uestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora uestita nudentur. cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi. et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere. [107.10.2] displicent mihi in teneris uel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma uitantur. experimento didici asellum in uia, cum lassus fuerit, diuerticula quaerere. faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aues et fumantes turtures uorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri uires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis. [107.10.3] ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae uela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia uirginum ac monachorum. saecularis homo in quadragesima uentris ingluuiem decoquit et in coclearum morem suo uictitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat; uirgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. finitus labor maior, infinitus moderatior est; ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus. [107.11.1–2] Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit uiuere; cum sola fuerit, pertremescat. non habeat conloquia saecularium, non malarum uirginum contubernia, non intersit nuptiis seruulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. scio praecepisse quosdam, ne uirgo Christi cum eunuchis lauet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos uirorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem. mihi omnino in adulta uirgine lauacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam uidere non posse. si enim uigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in seruitutem redigit, si flammam libidinis et incentiua feruentis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus 4 turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat ? [107.12.1] Pro gemmis aut serico diuinos codices amet, in quibus non I auri et pellis Babyloniae uermiculata pictura, sed ad fidem placeat m emendata et erudita distinctio. discat primum Psalterium, his se M canticis auocet et in Prouerbiis Salomonis erudiatur ad uitam. in ^ Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob uirtutis et patientiae exempla sectetur. ad Euangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat uoluntate. [107.12.2–3] cumque pectoris sui cellarium his opus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester uolumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus uerbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens uulneretur. caueat omnia apocrypha et, si quando ea non ad dogmatum ueritatem, sed ad signorum reuerentiam legere uoluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta uitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non uacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet, quam sequatur. [107.13.1–2] Respondebis: \'quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero ?\' noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaueris eam cum Isaac et uestieris cum Samuhele, mitte auiae et amitae. redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae et cunis Iesu uagientis inpone. nutriatur in monasterio, sit inter uirginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, uiuat angelice, sit m carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet seruandi difficultate et custodiae periculo. melius tibi est desiderare absentem quam pauere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat. [107.13.3–4] trade Eustochio paruulam, cuius nunc et ipse uagitus pro te oratio est, trade comitem futuram sanctitatis heredem. illam uideat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina uirtutum est. sit in gremio auiae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire, docere, seruare uirgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur. felix uirgo, felix Paula Toxotii, quae per auiae amitaeque uirtutes nobilior est sanctitate quam genere! o si tibi contingeret uidere socrum et cognatam tuam et in paruis corpusculis ingentes animos intueri! pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam dei sententiam secunda euangelii lege mutares. ne tu parui penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres deo! [107.13.5] sed qaia tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus et uxor non habet potestatem corporis sui et unusquisque in ea uocatione, qua uocatus est, in ea permaneat domino et, qui sub iugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti. Anna filium, quem deo uouerat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat. [107.13.6] denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et uacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique inmolato sacrificio reuersa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum deo pepererat. miraris felicitatem sanctae mulieris ? imitare fidem. ipse, si Paulam miseris, et magistrum et nutricium spondeo. gestabo humeris, balbutientia senex uerba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum ueneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam. CVIII. EPITAPHIUM SANCTAE PAULAE [108.1.1–2] Si cuncta mei corporis membra uerterentur in linguas et omnes artus humana uoce resonarent, nihil dignum sanctae ac uenerabilis Paulae uirtutibus dicerem. nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate, potens quondam diuitiis, sed nunc Christi paupertate insignior, Gracchorum stirps, suboles Scipionum, Pauli heres, cuius uocabulum trahit, Maeciae Papiriae, matris Africani, uera et germana progenies, Romae praetulit Bethlem et auro tecta fulgentia informis luti uilitate mutauit. non maeremus, quod talem amisimus, sed gratias agimus, quod habuimus, immo habemus — deo enim uiuunt omnia et, quidquid refertur ad dominum, in familiae numero conputatur, quamquam amissio illius caelestis domus habitatio sit —, quae, quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a domino et uoce semper flebili de sancta paula P epythafium sanctae paulae a beato hieronimo prbo factum a de uita paule K epitaphium (epithapium D) sancte paule ab (a sancto D) hierQnimo, editum ID ierons d epytaphio sanctae paulae B; Hieronymi nomen exhibent alDB querebatur dicens: heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus [108.1.3–4] Cedar, multum peregrmataest anima mea. et mirum, si planxerit se uersari in tenebris — hoc enim Cedar interpretatur -, cum mundus in maligno positus sit? et sicut tenebrae eius eius, ita et lumen eius;luxque in tenebris lucet et tenebrae eam non adprehenderunt. unde et illud crebrius inferebat: aduena sum et peregrina sicut omnes patres mei, et iterum: cupio dissolui et esse cum Christo. quotiens autem infirmitate corpusculi, quam incredibili abstinentia et duplicatis contraxerat ieiuniis, uexabatur, hoc in ore uoluebat: subicio corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis praedicans ipsa reproba inueniar, et: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et: humiliaui in ieiunio animam meam et: totum lectum meum uersasti in infirmitate et: uersata sum in miseria, dum mihi infigitur spina. atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi caelos aspiceret, loquebatur: quis dabit mihi pinnas sicut columbae et uolabo et requiescam? [108.2.1–2] Testor Iesum et sanctos angelos eius ipsumque proprie angelum, qui custos fuit et comes admirabilis feminae, me nihil in gratia, nihil more laudantium, sed, quidquid dicturus sum, pro testimonio dicere et minus eius esse meritis, quam totus orbis canit, sacerdotes mirantur, uirginum chori desiderant, monachorum et pauperum turba deplangit. uult lector bremter eius scire uirtutes ? omnes suos pauperes pauperior ipsa dimisit. nec mirum de proximis et familiola, quam in utroque sexu de seruis et ancillis in fratres sororesque mutauerat, ista proferre, cum Eustochium, uirginem et deuotam Christo filiam, in cuius consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere sola fide et gratia diuitem reliquerit. [108.3.1–2] Carpamus igitur narrandi ordinem. alii altius repetant et ab incunabulis eius ipsisque, ut ita dicam, crepundiis matrem Blesillam et Rogatum proferant patrem - quorum altera Scipionum Gracchorumque progenies est, alter per omnes Graecias usque hodie et stemmatibus et diuitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sangui- I nem trahere, qui decennali Troiam obsidione.deleuit-, nos nihil lau- I dabimus, nisi quod proprium est et de purissimo sanctae mentis fonte profertur. quamquam dominus atque saluator in euangelio doceat I apostolos sciscitantes, quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro I nomine eius dimiserint, centuplum in praesentiarum recepturos m et in futuro uitam aeternam — ex quo intellegimus non laudis esse possidere diuitias, sed pro Christo eas contemnere, non tumere ad honores, sed pro domini fide eos parui pendere -, uere, quod pollicitus est seruis suis et ancillis saluator, reddidit in praesenti. [108.3.3–4] nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur; quam Romae habitantem nullus extra Romam nouerat, latentem in Bethlem et barbara et Romana terra miratur. cuius enim gentis I homines ad sancta loca non ueniunt? quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, inuenit ? et sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat et iubar solis paruos igniculos stellarum obruit et obscurat, ita cunctorum uirtutes et potentias sua humilitate superauit minimaque fuit inter omnes, ut omnium maior esset, et quanto se plus deiciebat, tanto magis a Christo subleuabatur. latebat et non latebat. fugiendo gloriam gloriam merebatur, quae u i uirtutem quasi umbra sequitur et adpetitores sui deserens adpetit contemptores. sed quid ago? narrandi ordinem praetermittens, dum in singulis teneor, non seruo praecepta dicendi. [108.4.1] Tali igitur stirpe generata iunctaque uiro Toxotio, qui Aeneae et Iuliorum altissimum sanguinem trahit. unde etiam Christi uirgo, filia eius, Eustochium Iulia nuncupatur et ipse Iulius, a magno demissum nomen Iulo. et haec dicimus, non quo habentibus grandia sint, sed quo contemnentibus mirabilia. saeculi homines suspiciunt eos, qui his pollent priuilegiis; nos laudamus, qui pro saluatore ista despexerint. et mirum in modum, quos habentes parui pendimus, si habere noluerint, praedicamus. [108.4.2] his, inquam, orta maioribus et fecunditatė ac pudicitia probata primum uiro, dein propinquis et totius urbis testimonio, cum ! quinque liberos edidisset—Blesillam, super cuius morte eam Romae consolatus sum, Paulinam, quae sanctum et admirabilem uirum et propositi et rerum suarum Pammachium reliquit heredem, ad quem super obitu eius paruum libellum edidimus, Eustochimñ, quae nunc in sanctis locis uirginitatis et ecclesiae monile pretiosissimum est, Rufinam, quae inmaturo funere pium matris animum consternauit, et Toxotium, post quem parere desiuit, ut intellegeres eam non diu seruire uoluisse officio coniugali, sed mariti desiderio, qui mares optabat liberos, oboedisse —, [108.5.1–2] postquam uir mortuus est, ita eum planxit, ut prope ipsa moreretur, ita se conuertit ad domini seruitutem, ut mortem eius uideretur optasse. quid ergo referam amplae et nobilis domus et quondam opulentissimae omnes paene diuitias in pauperes erogatas? quid in cunctos clementissimum animum et bonitatem etiam in eos, quos numquam uiderat, euagantem? quis inopum monens non illiusm uestibus obuolutus est, quis clinicorum non eius facultatibus susten-I tatus? quos curiosissime tota urbe perquirens damnum putabat, si quisquam debilis et esuriens cibo sustentaretur alterius. expoliabat filios et inter obiurgantes propinquos maiorem se eis hereditatem Christi misericordiam dimittere loquebatur. [108.6.1–2] Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis et nobilissimae familiae uisitationes et frequentiam sustinere. maerebat honore suo et ora laudantium declinare ac fugere festinabat. cumque orientis et occidentis episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam imperiales litterae contraxissent, uidit admirabiles uiros Christique pontifices: Paulinum, Antiochenae urbis episcopum, Epiphanium, Salaminae Cypri, quae nunc Constantia dicitur, quorum Epiphanium etiam hospitem habuit, Paulinum in aliena manentem doma quasi proprium humanitate possedit. quorum accensa uirtutibus per momenta patriam deserere cogitabat. non domus, non liberorum, non familiae, non possessionum, non alicuius rei, quae ad saeculum pertinet, memor sola — si dici potest- et incomitata ad heremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. tandemque exacta hieme, aperto mari redeuntibus ad ecclesias suas episcopis ipsa uoto cum eis et desiderio nauigabat. quid ultra differo ? [108.6.3–4] descendit ad portam fratre, cognatis, affinibus et-quod his maius est — liberis prosequentibus. iam carbasa tendebantur et remorum ductu nauis in altum protrahebatur, paruus Toxotius supplices manus tendebat in litore, Rufina iam nubilis, ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat, et tamen siccos oculos tendebat ad caelum pietatem in filios pietate in deum superans. nesciebat matrem, ut Christi probaret ancillam. torquebantur uiscera et, quasi a suis membris distraheretur, cum dolore pugnabat in eo cunctis admirabilior, quod magnam uinceret caritatem. inter hostium manus et captiuitatis duram necessitatem nihil crudelius est quam parentes a liberis separari; hoc contra iura naturae plena fides patiebatur, immo gaudens animus adpeteIbat et amorem filiorum maiore in deum amore contemnens in sola Eustochio, quae et propositi et nauigationis eius comes erat, adquiescebat. [108.6.5–108.7.1] sulcabat interim nauis mare et cunctis, qui cum ea uehebantur, litora respicientibus illa auersos tenebat oculos, ne uideret, quos sine tormento uidere non poterat. fateor, nulla sic amauit filios, quibus, antequam proficisceretur, cuncta largita est exheredans se in terra, ut hereditatem inueniret in caelo. Delata ad insulam Pontias, quam clarissimae memoriae quondam feminarum sub Domitiano principe pro confessione nominis Christiani Flauiae Domitillae nobilitauit exilium, uidensque cellulas, in quibus illa longum martyrium duxerat, sumptis alis Hierosolymam, sancta loca uidere cupiebat. tardi ei erant uenti, omnis pigra uelocitas. [108.7.2] inter Scyllam et Charybdim Adriatico se credens pelago quasi per stagnum uenit Methonen ibique refocilato paululum corpusculo et sale tabentis artus in litore ponens, per Maleas et Cytheram sparsasque per aequor Cycladas et crebris.... freta concita terris post Rhodum et Lyciam tandem uidit Cyprum, ubi sancti et uenerabilis Epiphanii genibus prouoluta decem ab eo diebus retenta est non in refectionem, ut ille arbitrabatur, sed in opus dei, ut rebus probatum est. [108.7.3–108.8.1] nam omnia illius regionis lustrans monasteria, prout I habere poterat, refrigeria sumptuum fratribus dereliquit, quos amor I sancti uiri de toto illuc orbe conduxerat. inde breui cursu transfretauit Seleuciam, de qua ascendens Antiochiam sancti confessorisque Paulini modicum caritate detenta media hieme calente ardore fidei femina nobilis, quae prius eunuchorum manibus portabatur, asello sedens profecta est. Omitto Syriae Coeles et. Phoenicis iter — neque enimodoeporicum eius disposui scribere -, ea tantum loca nominabo, quae sacris i uoluminibus continentur. Beryto, Romana colonia, et antiqua urbe Sidone derelicta in Sareptae litore Heliae est ingressa turriculam, in qua adorato domino saluatore per harenas Tyri, in quibus Paulus genua fixerat, peruenit Accho, quae nunc Ptolomais dicitur, et per campos Mageddo Iosiae necis. conscios intrauit terram Phylistiim. [108.8.2] mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimae, et uersa uice Stratonis turrem ab Herode, rege Iudaeae, in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum Christi uidit ecclesiam et Philippi aediculas et cubiculum quattuor uirginum prophetarum, dein Antipatridasemirutum oppidulum, quod patris ex nomine Herodes uocauerat, et Lyddam uersam in Diospolim, Dorcadis atque Aeneae res urrectione ac sanitate inclitam, haut procul ab ea Arimathiam, uiculum Ioseph, qui dominum sepeliuit, et Nob, urbem quondam sacerdotum, nunctumulos occisorum, Ioppen quoque, fugientis portum Ionae et — ut aliquid perstringam de fabulis poetarum — religatae ad saxum Andromedae spectatricem, repetitoque itinere Nicopolim, quae prius Emmaus uocabatur, apud quam in fractione panis cognitus dominus Cleopae domum in ecclesiam dedicauit. [108.8.3] atque inde proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas et uaria postea bellorum tempestate deletas, ad dextram aspiciens Aialon et Gabaon, ubi Iesus, filius Naue, contra quinque reges dimicans soli imperauit et lunae et Gabaonitas ob dolum et insidias foederis inpetrati in aquarios lignariosque damnauit, in Gabaa urbe usque ad solum diruta paululum substitit recordata peccati eius et concubinae in frusta diuisae et tribus Beniamin bis trecentos uiros propter Paulum apostolum reseruatos. [108.9.1–2] Quid diu moror? ad laeuam mausoleo Helenae derelicto, quae Adiabenorum regina in fame populum frumento iuuauerat, ingressa est Hierosolymam, urbem τϱιώνυον: Iebus, Salem, Hieru- m salem, quae ab Aelio postea Adriano de ruinis et cineribus ciuitatis in Aeliam suscitata est. cumque proconsule Palaestinae, qui familiam eius optime nouerat, praemissis apparitoribus iussisset parari praetorium, elegit humilem cellulam et cuncta loca tanto ardore ac studio circumiuit, ut, nisi ad reliqua festinaret, a primis non posset abduci, prostrataque ante crucem, quasi pendentem dominum cerneret, adorabat. ingressa sepulchrum resurrectionis osculabatur lapidem, quem ab ostio sepulchri amouerat angelus, et ipsum corporis locum, in quo dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas fide, ore lambebat. [108.9.3] quid ibi lacrimarum, quantum gemitum doloris effudent, testis est cuncta Hierosolyma, testis ipse dominus, quem rogabat. unde egrediens ascendit Sion, quae in \'arcem\' uel \'speculam\' uertitur. hanc urbem quondam expugnauit et aedificauit Dauid. de expugnata scribitur: uae tibi, ciuitas Arihel — id est. \'leo dei\' et quondam fortissima -, quam expugnauit Dauid; de ea, quae aedificata est: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob, non eas portas, quas hodie cernimus in fauillam et cinerem dissolutas, sed portas, quibus infernus non praeualet, per quas credentium ad Christum ingreditur multitudo. [108.9.4–108.10.1] ostendebatur illic columna ecclesiae porticum sustinens, infecta cruore domini, ad quam uinctus dicitur flagellatus. monstrabatur locus, ubi super centum uiginti animas spiritus sanctus descendisset, ut Iohelis uaticinium conpleretur. Deinde pro facultatula sua pauperibus atque conseruis pecunia distributa perrexit Bethlem et in dextra parte itineris stetit ad sepulchrum Rachel, in quo Beniamin non, ut mater uocauerat moriens, Benoni, hoc est \'filium doloris mei\', sed, ut pater prophetauit in spiritu, \'filium dexterae\' procreauit. [108.10.2] atque inde specum saluatoris ingrediens, postquam uidit sacrum uirginis diuersorium et stabulum, in quo agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, ut inpleretur illud, quod in eodem propheta scriptum est: beatus, qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant, me audiente iurabat cernere se fidei oculis infantem pannis inuolutum uagientem in praesepe, deum magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem uirginem, nutricium sedulum, pastores nocte uenien-tes, ut uiderent uerbum, quod factum erat, et iam tunc euangelistae Iohannis principium dedicarent: in principio erat uerbum et uerbum caro factum est, paruulos interfectos, Herodem saeuientem, Ioseph et Mariam fugientes in Aegyptum. [108.10.3] mixtisque gaudio lacrimis loquebatur: \'salue, Bethlem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de caelo descendit. salue, Ephrata, I regio uberrima atque ϰαϱποϕόϱος, cuius fertilitas deus est. de te I quondam Micheas uaticinatus est: et tu, Bethleem domus Ephrata, nonne minima es in milibus Iuda ? ex te mihi egredietur, qui sit princeps in Israhel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternis. propterea dabis eos usque ad tempus parientis. pariet et reliquiae fratrum eius conuertentur ad filios Israhel. [108.10.4] m te enim natus est prmceps, qui ante Luciferum genitus est, cuius de patre natiuitas omnem excedit aetatem. et tam diu in te Dauitici generis origo permansit, donec uirgo pareret et reliquiae populi credentis in Christum conuerterentur ad filios Israhel et libere praedicarent: uobis oportebat primum loqui uerbum dei, sed, quoniam repellitis et indignos uos iudicastis aeternae uitae, conuertimur ad gentes. dixerat enim dominus: non ueni nisi ad oues perditas domus Israhel. et eo tempore Iacob super eo uerba conpleta sunt: [108.10.5–6] non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniat, cui repositum est, et ipse erit expectatio gentium. bene Dauid iurabat, bene uota faciebat dicens: si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum stratus mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. et statim, quid desideraret, exposuit atque oculis prophetalibus, quem nos uenisse iam credimus, ille uenturum esse cernebat: ecce audiuimus eum in Ephrata, inuenimus eum in campis siluae. \'zoth\' quippe sermo Hebraicus, ut te docente didici, non Mariam, matrem domini, hoc est αύτήν, sed \'ipsum\', id est avtov, significat. unde loquitur confidenter: int ro ibimus in tabernacula eius; adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. [108.10.7–8] et ego, misera atque peLcatrix, digna sum iudicata deosculari praesepe, in quo dominus paruulus uagiit, orare in spelunca, in qua uirgo puerpera deum fudit infantem ? haec requies mea, quia domini mei patria est.hic habitabo, quoniam saluator elegit eam. paraui lucernam Christo meo. anima mea illi uiuet et semen meum seruiet ipsi\'. haut procul inde descendit ad turrem Ader, id est 'gregi\', iuxta quam Iacob pauit greges suos et pastores nocte uigilantes audire meruerunt: gloria in excelsis deo et super terram Paxho mini- m bus bonae uoluntatis. dumque seruant oues, inuenerunt agnum dei puro et mundissimo uellere, quod in ariditate totius terrae caelesti rore conplutum est et cuius sanguis tulit peccata mundi et exterminatorem Aegypti litus fugauit in postibus.I [108.11.1–2] Statimque concito gradu coepit per uiam ueterem pergere,I -