VITA SANCTI SEVERINI (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Eugippius · c. AD 460–535 Source: Open Greek and Latin project, stoa0119.stoa001.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. EPISTOLA EVGIPPII PRESBVTERI AD PASCASIVM DIACONVM — DOMINO SANCTO AC MERITO VENERABILI PASCASIO DIACONO EVGIPPIVS IN DOMINO SALVTEM [letter1.1] Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Inportuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quondam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens uitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui uocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, uir et multis et mihi notissimus. quam epistolam cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et uiris religiosis edicere, tanta per beatum Seuerinum diuinis effectibus celebrata non oportere celari miracula. [letter1.2] Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo prompto remandauit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Seuerini mitterentur indicia, quibus instructus libellum uitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et cotidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus la nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali uitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent. [letter1.3] sed non ultra lucernae illius igniculum te uelut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam uidelicet accusando. noli, obsecro, tam duris me uerberare sermonibus, dum dicis: quid tibi aquas expectare de silice? iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis: de quo iam nectareum suauissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium uel indicia uitae saepe dicti sancti Seuerini transmitterem: quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant. [letter1.4–5] quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat: quod si moles instar parietum impolitis componatur artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus interuenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? sic ego quoque pretiosam materiem ingenio uestro uilissima compositione uix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor extitit? habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum uirum mirandis constat claruisse uirtutibus, quod per manus linguae tuae nunc offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus. [letter1.6] IIIa. quoque, precor, uirtutum beneficia sanitatumque remedia, quae uel in itinere uel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam diuina sunt peracta uirtute, digneris adnectere: quae quoniam fidelis portitor, filius uester Deogratias, optime nouit, uerbo commendauimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse ducturos, ut dei fidelissimus famulus tantis uirtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis uehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur. [letter1.7–8] Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, ut inde, sicut moris est, texendae cuiuspiam uitae sumatur exordium, de qua licet me fatear nullum euidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognouerim non tacebo. cum multi igitur sacerdotes et spiritales uiri nec non et laici nobiles atque religiosi, uel indigenae uel de longinquis ad eum regionibus confluentes, saepius haesitarent inter se quaerentes, cuius nationis esset uir, quem tantis cernerent fulgere uirtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis uir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti uelut pater fuisse diceretur, — post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: \'domine sancte, de qua prouincia deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?\' cui uir dei faceta primum hilaritate respondit: [letter1.9] csi fugitiuum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre\\ his talia serio mox subiciens: \'quid prodest\' inquit \'seruo dei significatio loci uel generis sui, cam possit id tacendo facilius uitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae cinis adscribi? quam si me indignum ueraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? uerum tamen scito, quia deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit\'. [letter1.10] tali memoratus presbyter responsione conticuit nee quisquam ante uel postea beatum uirum super hac parte percontari praesumpsit. loquela tamen ipsius manifestabat hominem omnino latinum, quem constat ad quandam orientis solitudinem feruore perfectioris uitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori uicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, diuina compulsum reuelatione uenisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. haec igitur sola quae retuli, quotiens de beati Seuerini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audiui. [letter1.11] indicia uero mirabilis uitae eius huic epistolae coniuncto praelatis capitulis commemoratorio recensita fient, ut rogaui, libro uestri magisterii clariora. superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas et indulgentiam mihi poscere non desistas. TOC: CAPITVLA [.1–4] I. Quomodo primum beatus Seuerinus in oppido, quod Asturis uocabatur, et saluberrima exhortatione bonorum operum et ueracissima futurorum praedicatione claruerit. II. De oppido, cui erat uocabulum Comagenis, per eum mirabiliter ab hostibus liberato. III. Quod habitatoribus ciuitatulae Fauianis diu fame laborantibus miro modo deus eius oratione subuenerit. IIII. De praedonibus barbaris, qui etiam omnia arma sua cum praeda, quam extra muros Fauianensium ceperant, amiserunt, uel de instituto eius atque humilitate praecipua. [.5–8] V. In quanta reuerentia eum Rugorum rex Flaccitheus habuerit, uel qualiter ab insidiis inimicorum ipsius sit liberatus oraculo. VI. De unico filio uiduae gentis praedictae Rugorum, quem per annos XII dolor excruciauerat, uiri dei oratione sanato. VII. Qualiter Odoacar adulescentulus, uilissimis pellibus opertus, ab eo praenuntiatus sit regnaturus. VIII. Quod Feletheus, qui et Feba, Rugorum rex, ante lati filius Flaccithei, pessimam coniugem rebaptizare catholicos metu sancti Seuerini uetuerit, uel quale periculum illa de paruulo filio suo Frederico quadam die, dum pro quibusdam intercessionem eius contempsisset, incurrit. [.9–12] VIIII. De portitore reliquiarum sancti Geruasii et Protasii martyrum mira uiro dei reuelatione monstrato, uel qua responsione, dam rogaretur, episcopatus declinauerit honorem. X. De quodam ostiario uspiam egredi quadam die prohibito, mox a barbaris capto ab isdemque suppliciter restituto. XI. De miraculo, quod in castello Cucullis factum est, ubi cereis diuinitus accensis sacrilegi, qui se primitus occuluerant, declarati sunt atque correcti. XII. Quemadmodum de finibus praefati castelli locustae ieiunio, oratione atque elemosynis deo propitiato depulsae sunt, abrasa mirabiliter segete cuiusdam pauperis increduli contemptoris. [.13–15] XIII. Quomodo cereus in manu serui dei orantis accensus sit, dum uespertinae laudis officio ignis de more necessarius minime fuisset inuentus. XIIII. De mirabili sanatione mulieris desperatae, quae post inmanem diutinumque langorem ita uiri dei oratione conualuit, ut ad opus agrale die tertio fortis accesserit. XV. Quemadmodum in baiulos postes a parte fluminis ecclesiam sustentantes, quos aqua saepe superfluens transcendebat, orans dei seruus crucis signaculum securi sculpserit, quod signum numquam deinceps aqua penitus excedebat. [.16–19] XVI. De Siluino presbytero defuncto, cuius cadauer feretro impositum celebratis nocte uigiliis mox ad uocem uocantis aperuit oculos, rogans dei famulum, quo uocante reuixerat, ne ulterius experta requie priuaretur. XVII. Quam sollicita pauperibus cura ministrauerit, uel quod distributioni eius etiam Norici decimas dirigebant, quibus de more perlatis periculum his, qui dirigere distulerant, imminere praedixit. XVIII. Quemadmodum rubigo, quae messibus nocitura paruerat, per uirum dei ieiuniis et oratione depulsa sit. XVIIII. Quod Gibuldus, Alamannorum rex, coram seruo dei magno sit tremore concussus et reddiderit multitudinem captiuorum. [.20–24] XX. Quomodo ei militum fuerit interfectio reuelata, propter quorum corpora sepelienda suos ignorantes direxit ad fluuium. XXI. Paulinum presbyterum, qui de longinquo ad eum uenerat, reuertentem ad patriam praedixit mox episcopum ordinandum. XXII. Quod, dum basilicae nonae sanctuaria quaererentur, ultro sibi sancti Iohannis Baptistae benedictionem praenuntiauerit deferendam et illi oppido cladem se absente futuram, qua in baptisterio presbyter uaniloquax interfectus est. XXIII. Qualiter sanctuaria praedicta susceperit. XXIIII. De mansoribus alterius oppidi, qui spreto mandantis oraculo mox ab Herulis interfecti sunt, quia locum praemoniti relinquere noluerunt. [.25–29] XXV. Quemadmodum scriptis ad Noricum destinatis castella ieiuniis, orationibus atque elemosynis praemunierit, quibus praenuntiata hostis irruptio nocere non potuit. XXVI. De leproso mundato, qui reuerti ad propria, ne lepram peccati magis incurreret, euitauit. XXVII. De uictoria, quam apud Batauis de Alamannis oratione sancti Seuerini sumpsere Romani, et quod post triumphum, qui praedicentem sequi spreuerant, sint perempti. XXVIII. Quemadmodum ministrante famulo dei pauperibus oleum creuisse contigerit. XXVIIII. De his, quibus collo uestes egenis erogandas Norico deferentibus ursus media hieme ducatum per niues heremi usque ad humana habitacula praebuit, quos tali duce uenire solita uir dei reuelatione cognouit. [.30–32] XXX. Qualiter ad ciuitatem Lauriacum hostes futura nocte uenturos praesenserit et male securis ciuibus uigilare uix suaserit, quod mane probantes infidelitati ueniam cum gratiarum actione poscebant. XXXI. Quomodo Febae, regi Rugorum, ad Lauriacum cum exercitu uenienti occurrerit et in sua fide populos susceperit, ut eos ad inferiora oppida, id est Rugis uiciniora, deduceret. XXXII. Quemadmodum Odoacar rex aliqua a se sperari poscens Ambrosium quendam de exilio ad serui dei litteras reuocauerit et, quot annis regnaturus foret, laudatoribus regis eiusdem dei seruus praedixerit. [.33–36] XXXIII. De filio cuiusdam ex optimatibus regis Rugorum in oppido Comagenis uiri dei oratione sanato. XXXIIII. Qualiter elefantiosus quidam, nomine Teio, curatus est. XXXV. De Bonoso monacho, qui, dum oculorum imbecillitatem quereretur, audiuit ab eo: ora magis, ut corde plus uideas\': mox mirabiliter affectum iugiter orandi promeruit. XXXVI. De tribus superbientibus monachis, quos mox tradidit satanae, ut eorum spiritus saluaretur, de qua re prolatis duorum patrum exemplis uerissimam suo loco reddidi rationem. [.37–40] XXXVII. Quemadmodum horam tribulationis Marciani et Renati monachorum suorum, quam in alia prouincia positi pertulerunt, oratione praesentibus ceteris fratribus indicta signauerit. XXXVIII. De periculo letalis papulae, quod ante quadraginta dies Vrso monacho futurum et reuelatione praedixit et oratione curauit. XXXVIIII. De habitaculo eiusdem beati uiri, stratu quoque uel cibo pauca tenuiter indicantur. XL. Qualiter, cum propinquare transitum suum deo sibi reuelante sensisset, regem Febam noxiamque reginam fuerit adlocutus nec suos ex illo praemonere destiterit, generalem populi migrationem propinquare praenuntians suumque corpusculum pariter portari praecipiens. [.41–45] XLI. Quomodo etiam diem transitus sui sancto Lucillo presbytero manifestius indicauit. XLIL Quemadmodum Fredericum, fratrem praedicti regis, contestatus sit suosque monuerit. XLIII. De obitu eius uel qualibus monitis ultima suos et prolixa pius exhortatione fuerit prosecutus. XLIIII. Qualia post discessum eius monasterio Fredericus intulerit qualiterue punitus sit, uel quatenus eius oraculum prospera populi fuerit migratione completum uel corpusculum eiusdem leuatum carpentoque deuectum. XLV. De multorum tunc sanatione debilium, qua de singulis omissa unius tantum muti loquela refertur orando sub carro, quo adhuc erat corpusculum, reddita. [.46] XLVI. De fide inlustris feminae Barbariae susceptricis et occursu Neapolitani populi, ubi cum nihilominus multi tunc a diuersis fuerint sanati langoribus, unius tantum sacrae uirginis sanatio memoratur. CHAPTER 1 [1.1] Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia ceteraque confinia Danuuii rebus turbabantur ambiguis ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo dominationis inflati materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum. tunc itaque sanctissimus dei famulus Seuerinus de partibus orientis adueniens in uicina Norici Ripensis et Pannoniorum paruo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, ubi uiuens iuxta euangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei uenerabile propositum sanctis operibus adimplebat. [1.2–3] dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae uocationis innocue sequeretur, quodam die ad ecclesiam processit ex more. tunc presbyteris, clero uel ciuibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus et ieiuniis ac misericordiae fructibus inhiberent. sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probauerunt. famulus autem dei reuersus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: de contumaci\' ait oppido et citius perituro festinus abscedo\'. inde ad proximum, quod [1.4–5] Comagenis appellabatur, oppidum declinauit hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia seruabatur artissima nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. a quibus tamen famulus dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. itaque mox ingressus ecclesiam cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari, proponens antiquae salutis exempla, quibus diuina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, uenit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu uerboque monstrauit, adiciens eadem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum uastatione deletum. quo audito solliciti responderunt: putas non ipse est, qui desperatis rebus dei nobis subsidia pollicetur?\' mox igitur in ecclesia recognito dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium. CHAPTER 2 [2.1–2] His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati ueniam postulantes monitis uiri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. die autem tertio, cum sacrificii uespertini sollemnitas impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire uelociter. exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se uicinorum hostium obsidione uallatos, auctoque terrore diuinitus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. tali ergo aduersariis internecione consumptis diuino plebs seruata praesidio per sanctum uirum armis didicit pugnare caelestibus. CHAPTER 3 [3.1–2] Eodem tempore ciuitatem nomine FauianiB saeua fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supra dicto oppido Comagenis hominem dei religiosis precibus inuitarent. quos ille ad se uenire praenoscens a domino ut cum eis pergeret commonetur. quo cum uenisset, coepit ciuibus suadere dicens: \'paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari. qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Seuerinus diuina reuelatione cognouit quandam uiduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. quam productam in medium arguit uehementer. \'cur\' inquit \'nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam et extas auaritiae mancipium, quae est docente apostolo seruitus idolorum? ecce domino famulis suis misericordia consulente tu quid de male paratis facias non habebis, nisi forte frumenta dure negata in Danuuii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. quam ob rem subueni tibi potius quam pauperibus ex his quae adhuc te aestimas Christo esuriente reseruare. quibus auditis magno mulier pauore perterrita coepit seruata libenter erogare pauperibus. [3.3] igitur non multo post rates plurimae de partibus Raetiarum mercibus onustae quam plurimis insperatae uidentur in litore Danuuii, quae multis diebus crassa Heni fluminis glacie fuerant colligatae: qua dei imperio mox soluta ciborum copias fame laborantibus detulerunt. tunc coeperunt omnes deum insperati remedii largitorem continuata deuotione laudare, qui se tabe diuturnae famis interire crediderant, fatentes euidentius rates extra tempus glaciali solutas frigore serui dei precibus aduenisse. CHAPTER 4 [4.1–2] Per id tempus inopinata subreptione praedones barbari, quaecumque extra muros hominum pecudumque reppererant, duxere captiua. tunc plures e ciuibus ad uirum dei cum lacrimis confluentes inlatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. ille uero Mamertinum percontatus est, tunc tribunum, qui post episcopus ordinatus est, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. qui respondit: milites quidem habeo paucissimos, sed non audeo cum tanta hostium turba confligere. quod si tua ueneratio praecipit, quamuis auxilium nobis desit armorum, credimus tamen tua nos fieri oratione uictores\'. [4.3–4] dei famulus ait: \'etiam si inermes sunt tlli, milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator deus per omnia comprobatur. tantum in nomine domini perge uelociter, perge fidenter: nam deo misericorditer praeeunte debilis quisque fortissimus apparebit: dominus pro uobis pugnabit et uos tacebitis. uade ergo festinus, hoc unum ante omnia seruaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes\'. exeuntes igitur in secundo miliario super riuum, qui uocatur Ticuntia, praedictos latrones inueniunt: quibus in fugam repente conuersis arma omnium sustulerunt, ceteros uinctos ad dei famulum, ut praeceperat, adduxerunt captiuos. quos absolutos uinculis, cibo potuque refectos paucis alloquitur: ite et uestris renuntiate complicibus, ne auiditate praedandi ultra huc audeant propinquare: nam et statim caelestis uindictae iudicio punientur, deo pro suis famulis dimicante, quos ita consueuit superna uirtute protegere, ut tela hostium non eis inferant uulnera, sed arma potius subministrent*. [4.5–6] dimissis itaque barbaris ipse de Christi miraculis gratulatur, de cuius et miseratione promittit numquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum: ciues tantum ab opere dei nec prospera nec aduersa retraherent. Deinde beatus Seuerinus in locum remotiorem secedens, qui ad Vineas uocabatur, cellula parua contentus, ad praedictum oppidum remeare diuina reuelatione compellitur, ita ut, quamuis eum quies cellulae delectaret, dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a ciuitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam uerbis instituens animas auditorum. [4.7–8] ipse uero ad secretum habifcaculum, quod Burcum appellabatur ab accolis, uno a Fauianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum uenire consueuerat, oratione continua deo proprius inhaereret. sed quanto solitudinem abditam incolere cupiebat, tanto crebris reuelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis negaret afflictis. proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama uirtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. nesciunt enim latere quae bona sunt, cum iuxta sententiam saluatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita ciuitas possit abscondi. [4.9–11] inter cetera enim magnalia, quae illi saluator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens carnem suam plurimis subiugabat inediis, docens corpus cibis abundantioribus enutritum animae interitum protinus allaturum. calciamento nullo penitus utebatur: ita media hieme, quae in illis regionibus saeuiore gelu torpescit, nudis pedibus ambulare contentus singulare patientiae dabat indicium, ad cuius immanitatem frigoris comprobandam testem constat esse Danuuium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret. qui tamen talibus per dei gratiam uirtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: ne putetis mei meriti esse quod cernitis: uestrae est potius salutis exemplum. cesset humana temeritas, elationis supercilium comprimatur. ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo: qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti etimmaculati in conspectu eius. orate immo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum saluatoris dona proficiant. [4.12] haec et his similia solebat proferre eum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius uirtutis fundamento munitus tanta diuini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque ecclesiae hostes haeretici reuerentissimis eum officiis honorarent. CHAPTER 5 [5.1–2] Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiori Pannonia uehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. is ergo beatissimum Seuerinum in suis periculis tamquam caeleste consulebat oraculum. ad quem, dum uehementius turbaretur, adueniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. tunc ergo a uiro dei hoc responsum praedictus accepit: si nos una catholica fides annecteret, magis me de uitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia. nec aduersitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis uirtutibus innitaris. maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. disce igitur insidias cauere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis\'. [5.3–4] qui dum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captiuasset ex Rugis, uirum dei misit protinus consulendum. qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, domino reuelante praemonuit dicens: si eos secutus fueris, occideris. caue, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improuida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adueniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem). tunc duo captiuorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus uir Christo sibi reuelante praedixerat. igitur frustratis insidiis aduersantum Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus uitam rebus tranquillissimis terminauit. CHAPTER 6 [6.1–2] Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossuum dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque uicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. itaque nihil proficiente diuersitate remedii tandem uidua mater ad sanctum uirum uehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. sed uir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: \'quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? non est uirtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo. tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis uiribus largiretur. illa nihil morata uestem, quam induta fuerat, se uelociter exuens egentibus diuidere properabat. [6.3–4] quo audito uir dei feruorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: \'cum filius tuus tec am domino sanante perrexerit, opere uota supplebis\'. indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad deum precibus ilico sanauit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis uidentibus exhibebat. nonnulli enim dicebant: \'ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus\': aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur. [6.5–6] ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, uniuersa Rugorum gens ad dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. de aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama peruenerat, multi Christi militem uidere cupiebant. qua deuotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deuerterunt. CHAPTER 7 [7.1] Inter quos et Odoacar, qui postea regnauit Italiae, uilissimo tunc habitu iuuenis statura procerus aduenerat. qui dum se, ne humillimae tectum cellulae suo uertice contingeret, inclinasset, a uiro dei gloriosum se fore cognouit. cui etiam ualedicenti: cuade) inquit cad Italiam, uade, uilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus\'. CHAPTER 8 [8.1–2] Feletheus quoque rex, qui et Feba, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam sanctum uirum coepit pro regni sui frequentare primordiis. hunc coniux feralis et noxia, nomine Giso, semper a clementiae remediis reuocabat. haec ergo inter cetera iniquitatis suae contagia etiam rebaptizare quondam est conata catholicos, sed, ob sancti reuerentiam Seuerini non consentiente uiro, a sacrilega quantocius intentione defecit. Romanos tamen duris condicionibus aggrauans quosdam etiam Danuuio iubebat abduci. nam cum quadam die in proximo a Fauianis uico ueniens aliquos ad se transferri Danuuio praecepisset, uilissimi scilicet ministerii seruitute damnandos, dirigens ad eam uir dei ut eos dimitteret postulab at. uerum illa facibus feminei furoris exaestuans mandata reportari iussit asperrima. \'ora\' inquit \'tibi, serue dei, in tua cellula delitescens: liceat nobis de seruis nostris ordinare quod uolumus\'. [8.3] haec igitur audiens homo dei: \'conifdo* inquit, in domino meo Iesu Christo, quia necessitate compelletur explere quod praua uoluntate despexit*. uelox itaque secuta correptio prostrauit animos arrogantis. quosdam enim aurifices barbaros pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arta custodia. ad hos filius memorati regis admodum paruulus, nomine Fredericus, eodem die, quo regina senium dei contempserat, puerili motu concitus introiuit. tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes, quod, si quis ad eos absque iuramenti praesidio ingredi conaretur, paruulum regium primitus transfigentes semet ipsos postea trucidarent, quippe cum sibi nullam spem uitae promitterent, macerati diuturnis ergastulis. [8.4] his auditis regina crudelis et impia, uestibus dolore conscissis, talia clamitabat: \'o serue domini, Seuerine, sic, sic a deo tuo inlatae uindicantur iniuriae! hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea uiscera uindicares\'! itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in seruum dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus ueniam poscens et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt. [8.5–6] his auditis reuerentissimus Christi seruus gratias creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt uota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. id namque egit omnipotentia saluatoris, ut, dum liberos saeua mulier subicit seruituti, seruientes cogeretur reddere libertati. quibus mirabiliter impetratis regina statim ad seruum dei properans cum marito monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittentes se nequaquam ultra eius iussionibus obuiare. CHAPTER 9 [9.1] Magna quoque famulo dei prophetiae gratia praedito in redimendis erat captiuis industria. studiosus etenim insistebat barbarorum dicione uexatos genuinae restituere libertati. interea cuidam cam coniuge liberisque redempto praecepit transuadare Danuuium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum diuina reuelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, uultus eius ac uestis habitum indicaret et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reuersus sibi maturius intimaret. [9.2–3] profectus itaque cuncta, sicut uir dei praedixerat, miratus inuenit. is igitur ab eodem homine, quem repperisse se mirabatur, interrogatus audiuit dicentem: \'putasne possum inuenire hominem, qui me ad uirum dei, cuius ubique fama diffunditur, qua uoluerit mercede perducat? diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando soluar indignus, quod huc usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui\'. tunc nuntius hominis dei eius se aspectibus praesentauit reliquiasque sanctorum ab eo suscipiens uiro dei detulit. qui debito sanctorum Geruasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio construxerat, collocauit officio sacerdotum. quo loco martyrum congregauit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper reuelatione promeruit, sciens aduersarium saepe subripere sub nomine sanctitatis. [9.4–5] Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata priuatus ad illam diuinitus uenisset prouinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum uestigiis inhaerere, quibus sanctae conuersationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis inleoebras retrorsum aspiciendo cuperet, quas uitauerat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat. memorabat etiam timore domini mortificanda esse incentiua libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per dei gratiam lacrimarum fonte restincta. CHAPTER 10 [10.1–2] Quidam uero, nomine Maurus, basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Seuerinus redemerat de manibus barbarorum. huic quadam die praecepit dicens: caue, ne hodie digrediaris alicubi: alioquin ab imminenti periculo non cauebis. hic ergo contra praeceptum tanti patris saecularis cuiusdam hominis persuasu meridie ad colligenda poma in secundo a Fauianis miliario egressus mox a barbaris Danuuio transuectus est cum suo persuasore captiuus. in illa hora uir dei, dum in cellula legeret, clauso repente codice: *Maurum* ait \'cito requirite\'. quo nusquam reperto ipse quantocius Histri fluenta praetermeans latrones properanter insequitur, quos uulgus scamaras appellabat. cuius uenerandam praesentiam non ferentes supplices quos ceperant reddidere captiuos. CHAPTER 11 [11.1–2] Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum uitaret incursus, tam celeberrima sancti Seuerini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus inuitarent, credentes quod eius praesentia nihil eis eueniret aduersi. quod non sine nutu diuini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur. in castellum quoque, cui erat Cucullis uocabulum, deuotionibus accolarum uir sanctus aduenerat euocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani, post presbyteri nostri, cinis eiusdem loci, stupenda relatione cognouimus. pars plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. quo sacrilegio comperto uir dei multis plebem sermonibus adlocutus ieiunium triduanum per presbyteros loci persuasit indici ac per singulas domos cereos afferre praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus affixit ecclesiae. [11.3–4] tunc psalterio ex more decurso ad horam sacrificii presbyteros et diaconos uir dei hortatus est tota cordis alacritate secum communem dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. itaque cum multa largissimis fletibus cum eis fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa diuinitus, reliqua uero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant uolentesque latere negauerant, inaccensa permansit. tunc ergo qui eos posuerant diuino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satactionibus prodiderunt et suorum testimonio cereorum manifesta confessione conuicti propria sacrilegia testabantur. [11.5] o clemens potentia creatoris cereos animosque flammantis! accensus est ignis in cereis et refulsit in sensibus: uisibilis lux naturam cerae liquauit in flammas, at inuisibilis corda fatentum soluebat in lacrimas. quis credat amplius eos quos sacrilegus error inuoluerat postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi diuinitus? CHAPTER 12 [12.1–2] Alio rursus tempore in finibus eiusdem castelli locustae, frugum consumptrices, insederant copiosae, noxiis morsibus cuncta uastantes. tali ergo peste perculsi mox presbyteri ceterique mansores sanctum Seuerinum summis precibus adierunt dicentes: ut tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quae magno dudum miraculo in accensis caelitus cereis multum apud dominum ualere conspeximus\'. quos ipse religiosius allocutus: cnon legistis\' ait \'quid auctoritas diuina peccanti populo praeceperit per prophetam: conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et in fletu, et post pauca: sanctificate, inquit, ieiunium, uocate coetum, congregate ecclesiam et cetera, quae secuntur? explete itaque dignis operibus quae docetis, ut malitiam facile praesentis temporis euadatis: nullus sane ad agrum exeat, quasi humana locustas sollicitudine uetiturus, ne diuina amplius indignatio prouocetur\'. [12.3–4] nee mora, omnibus in ecclesia congregatis unusquisque in ordine suo psallebat ex more. omnis aetas et sexus, qui etiam uoce non poterat, precem deo fletibus offerebat, elemosynae fieri non cessabant, quicquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut famulus dei praeceperat, implebatur. omnibus igitur huiusce modi studiis occupatis quidam pauperrimus opus dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis inuisendae causa, quae perparua inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbauit industria moxque ecclesiam communicaturus intrauit, sed segetem eius exiguam, multis uicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas deuorauit. quibus ex ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio diuino probatum est, quanti ualeat fidelis oratio. [12.5–6] mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum pernicie funditus inuenit abrosum et omnium circumquaque sationes integras: uehementer admirans ad castellum luctuosa uociferatione reuertitur, cumque id quod acciderat indicasset, ad huiusce modi uidendum cuncti exiere miraculum: ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. tunc omnium uestigiis prouolutus intercessionibus eorum delicti sui ueniam fusa lamentatione poscebat. ob quam rem monendi occasionem homo dei reperiens docebat uniuersos, ut omnipotenti domino discerent oboedire, cuius imperiis obtemperant et locustae. pauper uero praedictus flebiliter allegabat posse se mandatis oboedire de cetero, si ulla spes sibi, qua uiueret, remansisset. [12.7] tunc ergo uir dei ceteros allocutus: \'iustum est\' inquit ut qui proprio supplicio humilitatis uobis et oboedientiae dedit exemplum liberalitate uestra anni praesentis alimenta percipiat\'. collatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat diuina largitio. CHAPTER 13 [13.1–2] Item iuxta oppidum, quod Iuuao appellatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem uespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiuerunt, in tantum alterutra hac petrae. conlisione tardantes, ut tempus uespertinae sollemnitatis efflueret. at uir dei genibus humi fixis orabat attentius. mox igitur in conspectu trium spiritalium qui aderant tunc uirorum cereus, quem manu idem sanctus Seuerinus tenebat, accensus est. quo lucente sacrificio uespertini temporis ex more suppleto gratiae deo referuntur in omnibus, quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare uoluerit sicut et multa magnalia, quae per illum diuinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae uirtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit. CHAPTER 14 [14.1–2] Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diutino langore uexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis, cuius proximi maesto silentio uoces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti uiri corpus iam paene exanime deposuere languentis. uidens itaque homo dei clausum aditum oppositione lectuli ait ad eos: \'quidnam est, quod facere uoluistis\'? responderunt: ut oratione tua uitae reddatur exanimis. tunc ipse lacrimabundus: \'quid* inquit la paruo magna deposcitis? agnosco me prorsus indignum. utinam merear ueniam pro meis inuenire peccatis!\' et illi: \'credimus inquiunt \'quod, si oraueris, reuiuescet. [14.3] tunc sanctus Seuerinus fusis ilico lacrimis in oratione prostratus est et muliere protinus assurgente allocutus est eos: nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei uestrae feruor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos uitae restituens. mulier uero sanitate recepta opus agrale die tertio iuxta morem prouinciae propriis coepit manibus exercere. CHAPTER 15 [15.1] Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuuii situm: huic ex alia parte paruus fluuius, cui Businca nomen est, propinquabat. is crebra inundatione Danuuii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in planum fundatum fuerat, occupabat. ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad uicem soli tabularum erat leuigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat. [15.2–3] Quintanensium itaque fide sanctus Seuerinus illuc fuerat inuitatus. ubi, cam tempore siccitatis uenisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. accolae responderunt, quod frequenti fluminis alluuione quicquid fuisset , superstratum continue laberetur. at ipse:. \'sternatur\' inquit super. tabulata nunc in Christi nomine pauimentum: iam uidebitis amodo inuium. caelesti iussione prohibitum\'. pauimento itaque perfecto ipqe subter naui descendens accepta securi postes facta oratione percussit atque ad aquam fluminis uenerandae. crucis expresso signaculo dixit: (non te sinit dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere\'. [15.4] ex illo itaque tempore, cum ex more fluuius creuisset in cumulos ambissetque uiciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferius, ut numquam saneti patibuli signaculum, quod impresserat homo dei, prorsus excederet. CHAPTER 16 [16.1–2] Accidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum uenerabilis, Siluinus nomine, moreretur, et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more peruigilem, iam claresceute diluculo regauit uir dei fessos presbyteros et diacones uniuersos parumper abscedere, ut post laborem uigiliarum somno se aliquantulum recrearent. quibus egressis homo dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. at illo respondente cunctos abisse: \'nequaquam\' ait sed latet hic quaedam\'. tunc ianitor ecclesiae saepta secundo perlustrans nullum intra ea remansisse testator. uerum Christi miles domino sibi reuelante: \'nescio quis\' ait hic delitescit*. tertio itaque diligentius perscrutans quandam inuenit uirginem consecratam locis se occultioribus abdidisse. [16.3–4] hanc ergo memoratus sic increpauit aedituus: cur istic famulo dei posito tuam credideras posse latere praesentiam\'? at illa: \'pietatis\' inquit \'amor talia me facere persuasit: uidens enim cunctos foras expelli cogitaui mecum, quod senilis Christi inuocata diuina maiestate praesentem . mortuum suscitaret*. exeunte igitur memorata uirgine homo dei cum presbytero et diacono ianitoribusque duobus in oratione curuatus orauit fletu largissimo, ut opus solitae maiestatis superna uirtus ostenderet. tuno orationem complente presbytero ita cadauer uir beatus alloquitur: \'in nomine domini nostri Iesu Christi, sancte presbyter Siluine, loquere cum fratribus tuis\'. [16.5–6] at ubi oculos defunctus aperuit, uix praesentibus homo dei tacere prae gaudio persuasit. et denuo ad eum: uis) inquit (rogemus dominum, ut te adhuc seruis suis in hac uita condonare dignetur\'? at ille ait: \'per dominum te coniure., ne hic diutius tenear et frauder quiete perpetua, in qua me esse cernebam\'. statimque reddita oratione quieuit exanimis. hoc autem factum ita sancti Seuerini adiuratione celatum est, ut ante mortem eius non potuisset agnosci: ego tamen haec quae retuli Marci subdiaconi et Materni ianitoris relatione cognoui. nam presbyter et diaconus, tanti testes miraculi, ante uirum sanctum, cui iurauerant nulli se quod uiderant prodituros, obisse noscuntur. CHAPTER 17 [17.1–2] Talibus igitur beatus Seuerinus per Christi gratiam muneribus opulentus captiuorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per uniuersa oppida uel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari uel abundare bonis omnibus, quando uidebat egentum corpora sustentari. et cum hebdomadarum continuatis ieiuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. cuius largitionem \'tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamuis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, deuotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata deuotione seruabant [17.3–4] Frigus quoque uir dei tantam in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer maneret. pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. ex qua consuetudine cum ad eum nonnullam erogandarum uestium copiam direxissent, interrogauit eos qui uenerant, si ex oppido quoque Tigurniae similis collatio mitteretur. respondentibus etiam inde protinus affuturos uir dei nequaquam eos uenire signauit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. itaque non multum post ciues Tigurniae uario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes uix initi foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo dei distulerant, hostibus obtulerunt. CHAPTER 18 [18.1–2] Qiues quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam sancti Seuerini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. quibus fame constrictis iam maturitate messium flanescente uicina subsidia monstrabantur. at ubi frugibus inprouisae corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum conuenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. miles uero Christi fesads uerbis spiritalibus alleabat dicens: \'si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, uerum etiam commodis possetis abundare praesentibus. sed quia culpam confessione propria castigatis, de domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam ualida penitus non nocebit: tantum fides uestra ulterius DQV uacillet, uerum ciues ad persoluendas ex illo decimas haec promissio reddidit promptiores. tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperata» messis amputauit incommoda. CHAPTER 19 [19.1–2] Batauis appellatur oppidum inter utraque flumiJia, Henum uidelicet atque Danuuium, constitutum, ubi beatus Seuerinus cellulam paucis monachis solito more fundauerat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a ciuibus adueniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reuerentia diligebat. qui etiam quodam tempore ad eum uidendum desideranter occurrit. cui sanctus obuiam, ne aduentu suo eandem ciuitatem praegrauaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo uehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicauit numquam se nee in re bellica nec aliqua formidine tanto fuisse tremore concussum. [19.3–4] cumque dei famulo daret optionem imperandi quae uellet, rogauit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus gentem suam a Romana uastatione cohiberet et captiuos, quos sui tenuerant, gratanter absolueret. tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e uestigio regem subsequitur eiusque prae foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari. cui re, pro qua directus fuerat, non peracta tristissimo reuertenti apparuit quidam, effigiem sancti praeferens Seuerini, qui eum minaci compellatione perterritum sequi se iussit. cum que pauens et concitus sequeretur, peruenit ad ianuam regis statimque dux ille praeuius ex oculis mirantis euanuit. uerum regis internuntius diaconum unde esset uel quid speraret interrogat. ille rem breuiter insinuans oblatis regi receptisque remeauit epistolis. [19.5] dimissus igitur reuexit fere septuaginta captiuos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua se spopondit, cum diligenter prouinciam peragrauerit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captiuorum. pro qua re sanctus Lucillus presbyter postmodum destinatus magnam miserorum copiam ex captiuitate reuocauit. CHAPTER 20 [20.1–2] Per id temporis, quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. qua consuetudine desinente simul militares turmae sunt deletae, cum limite Batauino utcumque numero perdurante: ex quo perrexerant quidam ad Italiam extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnouerat. quadam ergo die, dum in sua cellula sanctus Seuerinus legeret, subito clauso codice cum magno coepit lacrimare suspirio, astantes iubens ad fluuium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat oruore respergi, statimque nuntiatum est corpora praefatorum militum \'fluminis impetu ad terram fuisse delata.. CHAPTER 21 [21.1–2] Paulinus quidam presbyter ad. sanctum Seuerinum fama eius latius excurrente peruenerat. hic in consortio beati uiri diebus aliquot remoratus, cum redire uellet, audiuit ab eo: \'festina, uenerabilis presbyter, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit. moxque, remqante ad patriae, sermo in eo praedicentis impletus est. nam ciues Tigurniae, quae est metropolis Norici, elegerunt praedictum uirum summi sacerdotii suscipere principatum. CHAPTER 22 [22.1–2] Basilicae extra muros oppidi Batauini in loco nomine Boiotro trans Henum fluuium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Seuerinus monita proferebat: \'quamuis cuncta mortalium opere constructa praetereant, (haec tamen aedificia prae ceteris celerrime relinquenda sunt\': et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia et ultro eis sancti Iohannis benedictio deferretur. interea beatum uirum - ciues oppidi memorati suppliciter adierunt, at pergens ad Febanem, Rugerum principem, mercandi eis licentiam postularet quibus ipse: tempus\' inquit huius oppidi propinquauit, ut desertum, sicut cetera superiora castella cultore destituta, remaneat. quid ergo necesse est locis mercimonia [22.3] prouidere, ubi ultra non poterit apparere mreator p) respondentibus illis non se debere contemni, -sed. consueto subleuari regimine quidam presbyter haec : diabolico spiritu - repletus adiecit: \'perge, quaeso, sancte, perge uelociter, ut tuo discessu parumper a ieiuniis et uigiliis I quiescamus)., quo dicto uir dei lacrimis urguebatur\' ingentibus, quod in ridiculam uanitatem cunctis audientibus sacerdos eruperit. aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. sanctus itaque uir cur ita fleret interrogatus a fratribus: uideo inquit plagam grauissimam nobis absentibus huic loco protinus euenturam, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt in tantum, at etiam locus iste uiolandus sit\'. [22.4–5] nam in baptisterio loquebatar. ad antiquum itaque , et omnibus maius monasterium suum iuxta muros oppidi Fauianis, quod centum et ultra milibus aberat, Danuuii nauigatione descendit. mox igitur eo descendente Hunumundus paucis barbaris comitatus oppidum, ut sanctus praedixerat, 1 » Batauis inuasit ac paene cunctis mansoribus in messe detentis quadraginta uiros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. presbyterum quoque illum, qui tam sacrilega; contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem insequentes barbari peremerunt frustra enim illuc offenso deo ueritatis inimicus accessit, ubi tam imprudenter excesserat. CHAPTER 23 [23.1–2] Igitur sanctissimtis Seuerinus, dam in moiiasterio Fauianis euangelium legeret, oratione suppleta consurgens scafam sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: \'sit nomen: domini benedictum : \'sanctuariis beatorum martyrum BOS oportet occurrere\'. nec mora : transmeato Danuuio inueniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad seruum dei, ad quem fama uulgante olim uenire cuperet, duceretur. mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se seruatas temporibus. quas dei seruus debita ueneratione suscipiens in basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collatas sacrauit officio sacerdotum. CHAPTER 24 [24.1–2] Ad habitatores praeterea oppidi, quod Iobiaco uocabatur, uiginti et amplius a Batauis milibus disparatum, solita uir dei reuelatione commonitus Moderatum nomine, cantorem ecclesiae, destinauit praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent: mox enim perituros fore, si contemnerent imperata. aliis ergo de tanto nuntio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et inlacrimans ait: perge uelocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dubitatione capientur\'. sanctum quoque Maximinum, spiritalis uitae presbyterum, instantius imperat admonere, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferam differendo mandatum imminenti. subiaceret exitio. [24.3] praedictus itaque pergens imperata suppleuit, sed presbytero et reliquis incredulitate nutantibus nuntius uiri dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquieuit. qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque uexantes plurimos duxere captiuos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. quo audito seruus dei grauiter doluit praemonitos non curasse. CHAPTER 25 [25.1–2] Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad senium dei frequentare solitus cum uenisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti uiri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam graue repente exitium subituram. qui acceptis litteris ad sanctum Paulinum episcopum destinatis remeauit instantius. igitur memoratua antistes litterarum tenore perstructus uniuersa diocesis suae castella scriptis propriis uehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae uiri dei signauerant, exitio uenturae cladis occurrerent. [25.3] quibus iussa complentibus -terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta uastauit. castella uero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per uirum propheticum aduersus hostium ferociam fidenter armauerat. CHAPTER 26 [26.1–2] Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Seuerinum fama eius inuitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendauit: qui continuo dei gratia operante mundatus est. cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostrauit se pedibus sancti uiri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret uitamque in eodem loco fine laudabili, terminaret. cuius animum religiosum uir dei uehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit, ut frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanerent, ut dominus ei quae essent opportuna concederet. tantis. itaque remediis praemunitus intra duorum mensuum spatium uitae mortalis est compedibus absolutus. CHAPTER 27 [27.1–2] Eodem tempore mansores oppidi Quintanensia, creberrimid Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batauis oppidum migrauerant. sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. sed beatus Seuerinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis dei auxilio superandos, sed post uictoriam eos qui contemnerent eius monita perituros. igitur Romani sancti uiri pfaedictione firmati spe promissae uictoriae aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti uiri orationibus praemuniti. qua congressione uictis ac fugientibus Alamannis uir dei ita uictores alloquitur: \'filii, ne uestris uiribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco uos dei nunc praesidio liberatos, ut hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. haec homo dei plenus pietate commonuit. [27.3] sed Batauinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: \'quamuis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hine tamen nunc pariter descendamus\'. talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam nero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. quicumque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserant, Thoringis irruentibus in eadem . hebdomade alii quidem trucidati, alii in captiuitatem deducti poenas dedere contemptui.,.,.. CHAPTER 28 [28.1–2] Igitur post excidium oppidorumin superiore parte Danuuii omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Seuerini monitis paruerat, assiduis hortatibus praestruebat, ne in sua uirtute confiderent, sed orationibus et ieiuniis atque elemosynis insistentes armis potius spiritalibus munirentur. praeterea quadam die uir dei cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus: quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat euectio. igitur tamquam benedictionis accipiendae gratia maior egenorum turba confluxit: pretiosius quippe ibidem huius liquoris alimentum auxit turbam numerum. que poscentium. [28.3–4] tunc uir beatus oratione Gompleta, signo crucis expresso solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: \'sit nomen domini benedictum\'. tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus fidelis seruus dominum suum, qui non ministrari uenerat, sed potius ministrare, sequensque uestigia saluatoris gaudebat augeri materiem, quam officio dexterae sinistra nesciente fundebat. completis quippe uasculis pauperum nihil minuebatur in manibus ministrantum. tantum igitur dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat. Pientissimus, nimio timore perterritus exclamauit: domine n* crescit hic caccauus olei et in modum fontis exundat*. sic liquor ille gratissimus prodita uirtute subtr actus est. [28.5] statim Chriati famulus exclamans ait: \'quid fecisti, frater ? obstruxisti commoda plurimorum: ignoscat tibi dominus Iesus\'. sic aliquando mulier uidua debitis onerata Helisei prophetae iussis instruitur ex olei stilla, quam habebat, uasa replere quam plurima. quod cum fecisset et adhuc a filiis uasa deposceret, ubi audiuit defecisse numerum, mox stetit et oleum. CHAPTER 29 [29.1] Per idem tempus Maximus Noricensis, adus fecimus in superioribus mentionem, fidei calore succensus media hieme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad beatum Seuerinum audaci temeritate, uel magis, ut post claruit, intrepida deuotione uenire contendit, conductis plurimis comitibus, qui collo suo uestes captiuis et pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio profligauerat, baiularent. itaque profecti ad summa Alpium cacumina peruenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione uallatos uelut ingens fouea demersos excluderet. [29.2] et cum de uita sua penitus desperarent, nullo scilicet subueniente remedio, uidit ductor comitum per soporem quendam in effigie uiri dei stantem ae dicentem sibi: \'nolite timere, pergite quo coepistis. hac ergo reuelatione protinus animati cum coepissent fide magis quam. gressibus proficisci, subito diuino nutu ingentis formae ursus e latere ueniens uiam monstraturus apparuit, qui se tempore hiemis speluncis abdere consueuit. mox cupitum reserat iter et per t ducenta ferme milia non ad sinistram deuians, non ad dexteram uiam demonstrauit optabilem. [29.3–4] tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta recenti uestigio semitam praepararet. itaque progrediens bestia per heremi uastitatem uiros, qui egenis deferebant solacia, non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit et mox in unam partem officio diuertit expleto, ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus praestare debeant, quantum caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeua monstrauerit. igitur cum seruo dei nuntiarentur qui uenerant, ait: \'sit nomen domini benedictum. ingrediantur quibus uiam, qua uenirent, ursus aperuit\' . quo audito illi stupore nimio mirabantur uirum dei referre id quod in absenti prouenerat. CHAPTER 30 [30.1–2] Ciues item oppidi Lauriaci et superioram transfugae castellorum ad suspects loca exploratoribus destinatis hostes quantum bumana poterant sollicitudine praecauebant. quos seruus dei diuinitatis instinctu commonitus praesaga mente praestruxit, ut omnem paupertatis suae sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis excursio nihil humanitatis inueniens statim fame compulsa immania crudelitatis coepta desereret. haec per quadriduum contestatas aduesperascente iam die Valentem nomine monachum mittens ad sanctum Constantium, eiusdem loci pontificem, et ad ceteros commanentes: hac inquit \'nocte dispositis per muros ex more uigiliis districtius excubate, superuenientis hostis canentes insidias'. at illi nihil aduersi per exploratores sentire se penitus affirmabant. [30.3–4] sed Christi famulus, praemonere non desinens dubitantibus uoce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter oboedirent, saepius repetens: me inquit \'me, si mentitus fuero, lapidate. itaque tandem aliquando muris inuigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo coepissent uigilare concursu, aceruus faeni comminus positus et facula baiuli nolentis accensus lumen, non incendium reddidit ciuitati. qua occasione uoeiferantibus cunctis hostes siluarum occultati nemoribus, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos quieuerunt ac mane facto circumdantes ciuitatem et ubique discurrentes, cum nihil uictualium repperis. sent, direpto animalium grege cuiusdam hominis, qui seruo dei praedicente contumax sua tutare contempserat, recesserunt» illis autem abeuntibus ciues portas egressi haud procul a muris: scalas iacentes inuenerunt, quas ad urbis excidium praeparantes barbari uigilantium clamore turbati nocte iactauerant. [30.5] quapropter memorati ciues ueniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnouerant in sancto uiro gratiam uiguisse propheticam: esset nempe tunc plebs inoboediens uniuersa captiua, nisi eam liberam uiri dei consueta seruasset oratio,, Iacobo apostolo protestante: multum, inquit, ualet oratio iusti assidua\'. CHAPTER 31 [31.1–2] Feletheus, Bugorum rex, qui et Feba, audiens cunctorem reliquias oppidorum, quae barbaricos euaserant gladios, Lauriacum se per dei famulum contulisse, assumpto ueniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere et in oppidis sibi tributariis atque uicinis, ex quibus unum erat Fauianis, quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danuuio, collocare. quam ob rem grauiter uniuersi turbati sanctum Seuerinum adiere suppliciter, ut in occursum regis -egrediens eius animum mitigaret. cui tota nocte festinans in uicesimo ab urbe miliario matutinus occurrit. rex ergo aduentum eius protinus expauescens testabatur se illius fatigatione plurimum praegrauatum: causas itaque repentinae occursionis inquirit. cui seruus dei: \'pax\' inquit \'tibi, rex optime. [31.3–4] Christi legatus aduenio, subditis misericordiam precaturus. recole gratiam, diuina beneficia recordare, quibus pater frequenter se sensit adiutum. nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. qui monitis salutaribus non resistens crebris prosperitatibus recognouit, quanti ualeret oboedientis animus quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere uictoriis\'. et rex: \'hunc\' inquit cpopulum, pro quo beniuolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeua depraedatione uastari uel gladio trucidari aut in seruitutem redigi, cum sint nobis uicina ae tributaria oppida, in quibus debent ordinari\'. [31.5] cui seruus Christi constanter ita respondit: \'numquid arcu tuo uel gladio homines isti a praedonum uastatione creberrima sunt erepti et non potius dei munere, ut tibi paulisper obsequi ualeant, reseruati? nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subiectos, ne tanti exercitus conpulsione uastentur potius quam migrentur. confido enim in domino meo, quod ipse, qui me fecit horum calamitatibus interesse, in perducendis\' eis idoneum faciet promissorem. [31.6] his auditis rex modestis allegationibus mitigatus cum suo protinus remeauit exercitu. igitur Romani, quos in sua sanctus Seuerinus fide susceperat, de Lauriaco discedentes pacificis dispositionibus in oppidis ordinati beniuola cum Rugis societate uixerunt. ipse uero Fauianis degens in antiquo suo monasterio nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens uniuersos in(de) Romanos ad suas prouincias absque ullo libertatis migraturos incommodo. CHAPTER 32 [32.1–2] Isdem temporibus Odoacar rex sancto Seuerino familiares litteras dirigens, quae speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. tantis itaque sanctus eius alloquiis inuitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolui. cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis. quo etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto uiro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. respondentibus Odoacarem\': \'Odoacar\' inquit \'integer tredecim et quattuordecim anuos\', (annos) uidelicet integri eius regni significans et his dictis adiecit citius illos quod ipse praedixerat probaturos. CHAPTER 33 [33.1–2] Ab oppidaneis Comagensibus, apud quos prim am quondam innotuerat, beatus Seuerinus suppliciter rogatus aduenit. cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium. suum adolescentem diuturno langore uexatum, cui iam parabat exequia, traiecto Danuuio pedibus eius proiecit et lacrimans: credo\' inquit homo dei, te filio. meo uelocem impetrare diuinitus sanitatem. tunc data oratione qui semiuiuus allatus fuerat statim incolumis patre mirante surrexit et perfecta protinus reuertitur sospitate. CHAPTER 34 [34.1–2] Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de toagmquis regionibus sancti Seuerini inuitatus uirtutibus uenit, rogans eius se oratione mundari. accepto itaque ex more praecepto iubetur deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabiliter exorare. quid pIura? precibus beati uiri idem leprosus diuina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum uocibus longe lateque denuntians. CHAPTER 35 [35.1–2] Bonosus quoque, monachus beati Seuerini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitatem plurimam patiebatur medelamque sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens aduentitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. cui senilis dei: on tibi* inquit \'expedit, o fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioris oculi clarum praeferre conspectum: ora magis, ut optutus uegetetur interior\', talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis uidendi quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseuerans eodem quo conuersus est fidei calore transiuit. CHAPTER 36 [36.1–2] In loco Boiotro superius memorato quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos dum pro suis singulos excessibus increpatos durare in pernicie comprobasset, orauit, ut eos dominus in adoptionem recipiens filiorum paterno dignaretur flagello corripere. prius ergo quam orationem effusis lacrimis terminaret, uno momento idem monachi daemone corripiente uexati contumaciam sui pectoris uocibus fatebantur. absit, ut cuiquam hoc crudele uideatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi homines satanae in interitum carnis, sicut beatus dicit apostolus, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, cum beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, seruum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi satanae, ne talia in posterum auderet admittere: quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus inmundus arreptum coepit discerpere. Seuerus quoque Sulpicius refert [36.3–4] ex relatione Postumiani uirum quendam magnis uirtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo iactantiae uanitatem, quam incurrerat, exorasse, \'ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat\'. idemque post pauca: itaque correptus a daemone, tentus in uinculis, omnia. illa quae energumeni solent ferre perpessus quinto demum mense curatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, uanitate*. praedictos itaque monachos uir dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipauit. quibus expletis data super eos oratione a potestate daemonis eruit nec solum sanitatem corporis, sed et mentis inpertiit. quo facto et sancto uiro reuerentiae terror adcreuit et ceteros maior disciplinae metus optinuit. CHAPTER 37 [37.1–2] Maroianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: \'orate, carissimi, quia grauis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio. tunc monachi quae ab eo dicta sunt protinus adnotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros euaserant, indicantibus, sicut signauerant, approbarunt. CHAPTER 38 [38.1–2] Item uir beatissimus Seuerinus uni ex fratribus, nomine Vrso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio uenturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: imminet tibi corporale periculum, quod dei praesidio parui panis et aquae remediis expiabis\'. quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstrauit. cui sanctus dei famulus: \'noli\' inquit \'metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen\', statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis euanuit. hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi reuelante praenuntians isdem quibus praeuidebat muneribus et sanabat., CHAPTER 39 [39.1–2] A discipulorum quoque suorum oellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus uel abstinentia iugiter perseuerans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua uero orationum tempora in paruo complebat oratorio, quo manebat. in quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, prouidebat. stratus eius unum erat in oratorii pauimento cilicium, omni tempore ipso quo uestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. numquam ante solis occasum nisi certa soluit festiuitate ieiunium. quadragesimae uero temporibus una per hebdomadem refectione contentus aequali uultus hilaritate fulgebat. aliena quasi propria errata deflens quibus poterat praesidiis temperabat. CHAPTER 40 [40.1–2] Deinde post multoB agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Seuerinus de hoc saeculo transiturum deo reuelante sensisset, memoratum Rugorum regem Febam cum uxore eius crudelissima, nomine Giso, ad se uenire commonuit. quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subiectis ageret, quo se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem domino redditurum, aliisque uerbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens reginam his interrogationibus arguebat: hanc) inquit animam, Giso, an anrum argentumque plus diligis?) cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, uir dei sapienter adiecit: ergo\' inquit desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio uestram magis dissipet potestatem: etenim mansuetudinem regiam tu saepe conuellis\'. [40.3–4] at illa: \'cur\' inquit \'nos sic accipis, serue dei?\' cui ipse: contestor ait tuos ego humillimus iam profecturas ad deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. huc usque regnum uestrum auctore domino prosperatum est: iam ex hoc uos uideritis\'. his monitis rex cum coniuge sufficienter instructi ualedicentes ei profecti sunt. Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis uicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessauerat. \'scitote\' inquit \'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam prouiaciam absque ulla sui captiuitate peruenient. [40.5–6] sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius ego indignus et infimus uos attestatione conuenio: uisitatione uisitabit uos deus: tollite ossa mea hinc uobiscum. quod non mihi, sed uobis est profuturum. haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam nastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant'. cuius uaticinii ueritafcem euentus rerum praesentium comprobauit. leuari uero suum corpusculum pater sanctissimus, pietatis prouidus, argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio prouenisset, indiuisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae uinculo permaneret. CHAPTER 41 [41.1–2] Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Seuerinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstrauit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die uigiliarum mearum studia obseruanda migraturus e corpore derelinquo. ille his sermonibus tremefactus cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret quasi primitus transiturus, adiecit: (hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec domini constitutum humana uoluntate praeteriet). CHAPTER 42 [42.1] Praeterea Fredericus a fratre suo, Rugorum rege Feba, ex paucis, quae super ripam Danuuii remanserant, oppidis unum acceperat, Fauianis, iuxta quod sanctus Seuerinus, ut retuli, commanebat. ad quem cum idem Fredericus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: noueris me\' inquit \'quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaueto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captiuorumque contingas, indignationem dei, quod absit, tali temeritate sensurus\'. [42.2] sed Fredericus insperata commonitione perculsus: \'cur\' inquit hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?\' et ille: qualibet inquit \'occasione cellulam meam uolueris laedere, et hie statim probabis et in futuro solues quam non opto uindictam). [42.3] tunc Fredericus promittens se Christi famuli monita seruaturum remeauit ad propria. doctor uero dulcissimus non cessabat suos alloqui per monita discipulos dicens: \'confido de gratia domini mei Iesu Christi, quia uobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis, aeternae uitae bona tribuet nec praesentium solacia denegabit\'. CHAPTER 43 [43.1–2] Nonis itaque ianuariis coepit tenuiter lateris dolore pulsari. quo durante per triduum medio noctis tempore fratres adesse praecepit, quos de corpore suo commonens et paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus aiebat: \'filii in Christo carissimi, scitis, quod beatus Iacob de saeculo recessurus condicione mortis instante fitios suos adesse praecipiens et prepheticae benedictionis affatibus singulos quosque rem unerans mysteriorum arcana prodidit futurorum. nos uero infirmi ac tepidi tantaeque impares pietati hanc praerogatiuam nostris usurpare uiribus non audemus, unum tamen, quod humilitati congruit, non tacebo, mittens ues ad exempla maiorum, quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem. Abraham namque uocatus a domino fide oboediuit, at exiret in locum, quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens, quo «enturos esset. [43.3–4] huiua igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem, terrena despicite, patriam caelestem semper inquirite. confido autem in domino, quod mihi de uobis aeterna lucra prouenient. uideo enim 1109 gaudium meum feruore spiritus ampliasse, amare iustitiam, fraternae caritatis uincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire: haec, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo. sed orate, at quae humanis aspectibus digna sunt aeternae discretionis examine firmentur, quia non, sisut homo uidet, uidet deus. ille siquidem, sicut diuinus sermo denuntiat, omnium corda scrutatur et omnes mentium cogitationes anteuenit. assiduis ergo precibus hoc sperate, ut oculos cordis uestri deus inluminet eosque, sicut optauit beatus Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscare. quanta, nos circumstent adiumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur. deus enim nester supplicibus appropinquat. [43.5] non desit militantibus deo iugis oratio: non pigeat agere paenitentiam, quem. non puduit facinus perpetrare: non dubitetis, luge.e peccantes, si quo modo offensa diuinitas uestrarum lacrimarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum dignatus eat uocare sacrificium. simus igitur corde, humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecauentes ac diuinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis humilitatem uestis, nomen monachi, uocabulum religion», speciem pietatis, si circa obseruantiam mandatorum degeneres inueniamur et reprobi. [43.6–7] mores igitur, fiJLii mm canssimi,, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari etiam hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus uirtutis creditur esse documentum? sed quid uos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu? superest, ut beati apostoli ultima oratione uos prosequar ita dicentis: et nunc commendo uos deo et uerbo gratiae eius, qui potens est conseruare uos et dare hereditatem in omnibus sanctificatis. ipsi gloria in saecula saeculorum. amen.\' [43.8–9] Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fieri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent imperauit. quibus maeroris suffusione cunctantibus ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate dominum in sanctis eius, omnis spiritus laudet dominum. sexto itaque iduum ianuariarum die in hoc uersiculo nostris uix respondentibus quieuit in domino, quo sepulto credentes omni modo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia praeteriri non posse locellum ligneum parauerunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio prouenisset, praedictoris imperata complerent. CHAPTER 44 [44.1–2] Fredericus uero beati Seuerini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, uestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. cui sceleri sacrilegium copulans calicem argenteum ceteraque altaris ministeria praecepit auferri. quae cum imposita essent sacris altaribus nec auderet directus uilicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem, Auitianum nomine, compulit diripere memorata. qui quamuis inuitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter uexatus omnium tremore membrorum daemonio quoque corripitur. is ergo uelociter consilio meliore correxit errata, suscepto namque professionis sanctae proposito in insulae solitudine armis caelestibus mancipatus militiae commutauit officium. [44.3–4] Frederious autem immemor contestationis et praesagii sancti uiri abrasis omnibus monasterii rebus parietes tantum, quos Danuuio non potuit transferre, dimisit. sed mox in eum ultio denuntiata peruenit: nam intra mensis spatium a Frederico, fratris filio, interfectus praedam pariter amisit et uitam. quapropter rex Odoacar, Rngis intulit bellum. quibus etiam deuictis et Frederico fugato, patre quoque Feba capto et ad Italiam cum noxia coniuge transmigrato, post audiens idem Odoacar Fredericum ad propria reuertisse statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Onoulfum, ante quem denuo fugiens Fredericus ad Theudericum regem, qui tunc apud Nouas, ciuitatem prouinciae Moesiae, morabatur, profectus est. [44.5–6] Onoulfus uero praecepto fratris admonitus uniuersos iussit ad Italiam migrare Romanos. tunc omnes incolae tamquam de domo seruitutis Aegyptiae, ita de cotidiana barbarie frequentissimae depraedationis educti sancti Seuerini oracula cognouerunt. cuius praecepti non immemor uenerabilis noster presbyter tunc Lucillus, dum uniuersi per comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis uespere psalmodia sepulturae locum imperat aperiri. quo patefacto tantae suauitatis fragrantia omnes nos circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio atque admiratione prosterneremur in tortam. deinde humaniter aestimantes ossa funeris inueniri disiuncta — nam annus sextus depositionis eius effluxerat — integram corporis compagem repperimus. ob quod miraculum inmensas gratias retulimus omnium conditori,, quia cadauer sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manna accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus mansisset inlaesum. [44.7] linteaminibus igitur immutatis in loculo multo ante iam tempore praeparato funus includitur, carpente trahentibus equis inpositum mox euehitur cunctis nobiscum prouincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danuuii derelictis per diuersas Italiae regiones uarias suae peregrinationis sortiti sunt sedes. sancti itaque corpusculum ad castellum, nomine Felethem, † Mulsemensis regionis apportatum est. CHAPTER 45 [45.1–2] Per idem tempus multi uariis occupati langoribua et nonnulli ab spiritibus inmundis oppressi medellam diuinae gratiae sine ulla mora senserunt tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus eat. qui dum in oratorio, quo sancti uiri corpusculum super carrum adhuc positum permanebat, alacer peruenisset ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, ilico lingua eius in oratione soluta laudem dixit altissimo. eumque renersus ad hospitium, quo suscipi consuerat, intarrogatus fuisset; ex more, nutu signoque pulsatus, et orasse et laudem se deo obtulisse clara uoce respondit. quo loquente pauefacti qui eum nouerant, ad oratorium cum clamore currentes sancto Lucillo presbytero simulque nobis, qui cum illo eramus, ignorantibus quod euenerat, indicarunt. tunc omnes exultantes in gaudio diuinae clementiae gratiarum retulimus actionem. CHAPTER 46 [46.1–2] Igitur illustris femina Barbaria beatum Seuerinum, quem fama uel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, religiosa deuotione uenerata est. quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Italiam cum multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum uenerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit. tunc sancti Gelasii, sedis Romanae pontificis, auctoritate et Neapolitano populo exequiis reuerentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausuleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est. [46.3–4] Qua celebritate multi langoribus diuersis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. inter quos quaedam uenerabilis ancilla dei, Processa nomine, cinis Neapolitana, cum grauissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris prouocata uirtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub uehiculo, quo corpus uenerabile portabatur, statim caruit omnium langore membrorum. [Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos quid esset interrogat. respondentibus, quod cuiusdam sancti Seuerini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque uehiculum sancti corporis contemplari. cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus uidit, singillatim nominatimque demonstrans omnes notos atque uicinos. quo facto cuncti, qui audierant, gratias deo lacrimantibus gaudiis retulerunt. [46.5–6] Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput uehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum subleuauit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens uoti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat. Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum uirtutumque retulisse miracula.] Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati hactenus perseuerat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diuersis obstricti langoribus receperunt ac recipiunt operante dei gratia sanitatem: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen. Habes, egregie Christi minister, commemoratorium, de quo opus efficias tuo magisterio fructuosum. EPISTOLA PASCASII DIACONI AD EVGIPPIVM PRESBVTERVM — DOMINO SANCTO SEMPERQVE CARISSIMO EVGIPPIO PBESBVTERO PASCASIVS DIACONVS [letter2.1–2] Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo. direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit uniuersitas recensere, breui reserasti compendio, dum beati Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis uitam moresque uerius explicasti et quae per illum diuina uirtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum — nesciunt facta piorum praeterire cum saeculo — ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. et ideo, quia tu haec quae a me narranda [letter2.3–4] poscebus elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori uestro studio nostro credimus: siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. facilius uirtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conuersatione docentium. Diuinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum feruoris attribuant, quantum puritatis infundant. de qua re apostolicae uocis auctoritas latius innotescens: forma, inquit, estote gregi, et beatus Paulus Timotheo praecipit: forma esto fidelibus. unde idem apostolus iustorum catalogum summa breuitate contexens ab Abel incipiens insignium uirorum pergit narrare uirtutes. [letter2.5–6] sic et ille fidelissimus Matathias morti gloriosissimae iam propinquans filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celebrius excitati animas suas pro legibus sempiternis Sanctitatis feruore contemnerent. nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, ut aperta fide armatos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemonicas longe lateque diruerent ciuicamque coronam gestis decorati perennibus splendenti patriae prouiderent. unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio prouideri gaudemus, non quo ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior uita maiorum, sed quod domum magni regis plurimorum uexilla trophaeorum habere conueniat. non enim uera uirtus excluditur numerositate uirtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur. CHAPTER HYMNUS: HVMNVS IN LAVDEM SANCTI SEVERINI [1–4] Canticum laudis domino canentes Hunc diem festum celebremus omnes, Quo Seuerinus penetrauit almus Celsa polorum. Quis stilo diues modulansque plectro Cuncta signorum replicare possit, Quae potens Christus studiis opimis Contulit eius? Inclitus uates nimiumque felix, Saepius cui deus intimabat Tunc ad oppressi populi salutem Multa futura. [1–4] Voce praesaga laqueos latronum Atque praedonum machinas retexens Valde tutabat monitis supernis Oppida fessa. Dulce solamen miseris ministrans Horridam pestem famis amputauit, Barbara plures feritate uictos Soluit ab hoste. Magne confessor, humilis magister, Tu quidem normam monachis dedisti, Calle demonstrans sobrio sequaces Scandere caelum. [1–4] In tuis sanctis manibus refulsit Caelitus lumen refluensque creuit Ad tuos haustus olei liquamen Fontis ad instar. Condolens cunctos inopes fouebat, Languidos sanans releuabat aegros: Omnis accedens salubrem medelam Sumpsit ab illo. Tuque Siluinum loculo iacentem, Fratribus coram precibus peractis, Morte deuicta redire fecisti ad Gaudia uitae. [1–4] Cereos flamma fidei cremante Arguit sanctus pater infideles: Moxque flammescunt deitatis igne Algida corda. Cuius ad funus ueniens sacratum Mutus accepit modulos loquelae, Caecus exultat procul ambulantes Cernere notos. Neapolis, gaude redimita festis, Plaude caelestem retinens patronum, Quem tibi summus decus et iuuamen Praestitit auctor. [1–4–1] Huius o clemens meriti creator Gloriam nobis ueniamque confer, Quo tui cultus super astra semper Luce fruamur. Gloriam patri resonemus omnes. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/eugippius-vita-sancti-severini-latin/