INSTRUCTIONES (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Eucherius of Lyon · d. c. AD 449 Source: Open Greek and Latin project, stoa0117.stoa003.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER PRIMUS — PRAEFATIO AD SALONIUM [1.pr] Saepe a me requiris multarum rerum absolutionem quae in diuinis uoluminibus interpretem postulant; colligam, prout redierint in memoriam quae a te, mi Saloni, studio cognoscendi sedule copioseque prolata sunt, atque eis non ex meo ingenio sed ex inlustrium doctorum iudicio, neque ex propria temeritate sed ex aliorum auctoritate respondeam consectans non tam eloquii exultantis ambitum quam necessariae breuitatis modum. sic enim et innumeris satisfieri inquisitionibus tuis poterit et mihi insuper liberum erit aliqua extrinsecus quae cognitioni tuae utilia arbitrabor inserere, ut est illud, quid significet alleluia, diapsalma, amen; quid sit cidaris, ephod, siclus et cetera, quae uel in sacris libris frequentata uel maxime in ecclesiae usu posita interpretationem requirunt. haec cum se legentibus per totum scripturarum corpus crebro offerant, non ab re existimaui ea tibi cum significationibus suis in opere hoc quasi coaceruata ostendere. dignum namque est quacumque cura mea ingenium tuum remunerari qui uixdum decem natus annos heremum ingressus inter illas sanctorum manus non solum inbutus uerum etiam enutritus es sub Honorato patre, illo, inquam, primo insularum postea etiam ecclesiarum magistro; cum te illic beatissimi Hilarii tunc insulani tironis sed iam nunc summi pontificis doctrina formaret per omnes spiritalium rerum disciplinas, ad hoc etiam te postea consummantibus sanctis uiris Saluiano atque Uincentio eloquentia pariter scientiaque praeeminentibus. his igitur tot ac talibus usus magistris ex me quoque minimo omnium audies quae sciscitatus es. in quibus iam nunc et interrogantem te et me respondentem recognosce. uale in Christo. DE QVAESTIONIBUS DIFFICILIORIBUS UETERIS ET NOUI TESTAMENTI. DE GENESI [1.1.1] Quibus scripturarum testimoniis trinitas adprobatur? Multifariam et multis id quidem significationibus per omnia fere sacra uolumina declaratum manifestatumque diffunditur, sed nos breuiter hoc in ipso statim diuinarum scripturarum demonstremus exordio. in principio, inquit, fecit deus caelum et terram. et infra: et spiritus dei ferebatur super aquas. in principio, hoc est, in filio, quia per filium fecit deus pater caelum et terram, cui et illud a patre dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. omnia enim per filium operatus est, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. ferebatur autem super aquas spiritus dei utique sanctus. ecce habes et deum patrem et filium et spiritum sanctum. item aliud: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. ecce dominum et uerbum et spiritum eius sanctum. item in euangelio: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. sed pater ingenitus, filius genitus, spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus; ne si ingenitum dixerimus, duos patres dicere uideamur, si genitum, duos filios, sed potius qui ex patre et filio procedat, uelut quaedam patris filiique concordia. neque uero apud nos potest sine spiritu sancto iusta esse concordia. idem spiritus et caritas dei et donum dei dicitur. idem et diuisor est gratiarum. ergo pater ex quo omnia, filius per quem omnia, spiritus sanctus in quo omnia, sicut et apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia, ipsi gloria in saecula [1.1.2–3] Spiritus dei quo modo ferebatur super aquas? Non peruagatione sed potestate dum creaturae suae supereminet regentis imperio. Aquas ubi legimus a deo factas? Etsi factas eas in exordio creaturarum non euidenter diuinae lectionis textus expressit, a deo tamen factae sunt. nam et aliquanta alia quae non scribuntur, quo modo de ceteris intellegantur, ostenditur. sicut et apostoli baptizati intellegendi sunt, cum baptizatos eos non penitus manifestet apertior, scriptorum significantia. licet quidam hoc intellegi illo uelint testimonio quo saluator dicit: qui lotus est non indiget ut lauet. et tamen de aquis a deo factis. illud nos aliquatenus instruere testimonium potest quo dicitur: separentur aquae in congregationem unam et appareat arida; quia scilicet non praeciperet, ut aquae a terra quam fecerat secernerentur, nisi et aquas ipse fecisset. nec enim consequenter in creaturarum ordine postea distingui iuberet, quod ipse antea non creasset. et hoc quidem ob id colligimus, quia creationis eius manifeste Genesis non intulit mentionem. manifestius autem creaturae huius deum designat auctorem psalmus ille qui dicit: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. [1.1.4–7] Quid est, quod dicitur: et uidit dominus, quia bona sunt ualde. Uidit, hoc est: adprobauit. Quae consequentia est hominis ut scribatur: haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro sumpta est. Etymologia quae hic in latino non sonat, in hebraeo sermone seruatur, uir enim uocatur is et mulier issa, quod animaduertitur pulcherrime recens custodisse translatio dicens: haec uocabitur uirago, quia ex uiro sumpta est. In quo dei similitudinem retinemus? In mente. Paradisus ubi esse definitur? Diuersa super hac re sententia plurimorum est. aliqui tamen hunc in terra esse definiunt, ut non potuerit nisi in terra habitare terrenus quem tamen homini inaccessibilem effici diuina uirtute confirmant. [1.1.8–9] Eden in Genesi quid accipiemus? Sacratissimum ipsum ad orientem paradisi locum. Quid intellegendum est de arbore illa scientiae boni ac mali? In primis ne, ut quidam heretici interpretantur, malorum, ita ut bonorum putetur ex hoc conditor deus. in arbore quippe illa quaecumque erat praeceptum dei intellegendum est, sed in custodia praecepti scientia erat boni, in transgressione praecepti scientia erat mali. ergo degustata arbore, id est, praecepti lege uiolata scientia erat mali, quia praecepti legisque transgressum consequebatur et poena. [1.1.10] Quomodo accipiendum est illud, quod nobis scriptura deambulantem in paradiso deum rettulit. Dei in eodem loco praesentiam hac deambulandi appellatione manifestat; scripturae enim mos est, quo facilius hominibus ad intellegentiam clareat, per humanas significationes diuinos motus affectusque ostendere. sicut cum dei bracchium dicit, potentiam eius uirtutemque designat, cum aures, eo quod cuncta indubitanter audiat, cum oculos, eo quod indiscrete uniuersa prospiciat, cum animam, eo quod perpetuum semperque uiuat aut quod auctore ipso omnia uiuificentur. [1.1.11] Cum omnia bona fecerit deus nihilque non ab illo factum sit, unde malum? De priuatione boni, dum id quod in bonum auctor bonus protulit in malum a male utentibus deprauatur. in ipsa autem creaturae substantia nihil est quod recte appellari malum possit. porro ea quae putantur mala, id est, serpentum et cetera bestiarum animantia, per inconuenientem naturae modum efficitur, ut noxia sint. uenenum quippe quod mortem infert homini uita serpenti est. si enim homo pepetuo inmortalis mansisset, ueneni perniciem incurrere non timeret. hoc modo et alia in aquis uiuunt quae terrae exposita moriuntur atque econtrario uiuunt alia in terra quae aquis inmersa depereunt. [1.1.12–13] Quia totius substantia creaturae deo auctore processit, requiro, quid de tenebris sentiendum sit. Quidam ex hoc ita disputant: silentium dicitur, ubi sonus nullus est, cum tamen nullam silentii nouerimus esse substantiam; sic et quia lucis praesentia nullae sunt tenebrae, merito tenebrae deputantur lucis absentia. cui opinioni parum congruere putant alii testimonium illud quo scribitur: tuus est dies et tua est nox. Cum nulla esse ignorantia apud deum possit, quo modo ipse in libri Geneseos exordiis dicit dominus: Ada, Adam, ubi es. Hoc est dicere: Adam, quo recedisti? non ergo uox ista quasi pro ambigui sciscitatione quaerentis est, sed cum increpatione interrogantis. et aliter: sermo hic non deum ueri inscium, uel ubi esset Adam, deum ostendit ignarum, sed illud potius ostendit, quod omnis ille qui peccat uelut iam erroribus suis deuius et per delictum recedens a conspectu dei notitia eius efficiatur indignus. [1.1.14–16] Quid est, quod ait: maledicta terra in operibus tuis? Hic opera non tam excolendi atque exercendi agri quam peccata intellegenda esse quidam arbitrantur. Quo modo intellegendum est, quod dicit: et habitauit in terra Naid. Naid uel sicut in Hebraeo habet Nod instabilis dicitur, ergo non terrae nomen est, sed iuxta poenam sententiamque diuinam uagum Cain fuisse profugumque declarat. Cum superius uirum et mulierem nominibus suis utrumque signasset, quid est, quod in consequentibus adicit et dicit: uirum et mulierem fecit eos et benedixit eis et uocauit nomen eorum Adam. Adam interpretatur homo, hominis uero nomine manifestum est tam uirum appellari posse quam feminam. [1.1.17–18] Quid est, quod in annis Mathusala quattuordecim anni per diligentem supputationem ultra diluuium deprehenduntur, cum octo tantum animae in arca fuisse referantur. Error in numero est, quippe cum in Hebraeorum libris ita legatur, ut intra diluuii tempus hic quattuordecim annorum numerus expleatur. Cum dominus dicat: erunt dies eorum centum uiginti anni, quo modo postea Abrahae aliorumque multorum uitae tempora ultra haec spatia tenduntur? Quia ibi hic annorum numerus agendae potius poenitentiae quam uitae fuerat adtributus humanae, intra quem praescriptum numerum confessioni uacarent, ut diluuio non perirent. aut si numerum illum ad humanam potius referri uitam placet, quia neque nunc amplius quemquam quam centum uiginti annos uiuere liceat illud quod dictum est: erunt dies eorum centum uiginti anni, non in eos, qui tunc contiguo tempore subsecuti sunt, sed in posteros promulgauit, quia non dixit sint, sed erunt. [1.1.19] Dilatet deus Iaphet et habitet in tabernaculis Sem, quid in hoc intellegendum est? .De Iapheth qui in lingua nostra latitudinem sonat gentium nascitur multitudo, de Sem Hebraei. hoc ergo significatum est dei scripturarumque notitiam eiecto Israhele a nostris uindicandam. notandum uero est tres Noe filios tres post diluuium terrae partes occupasse, Sem namque posteritas in Asiam uel Orientem, Cham in Africam uel Meridiem, Iapheth cum parte Asiae in Europam se Occidentemque porrexit. [1.1.20–22] Quid est, quod dicitur in Genesi: et terra illa exiit Assur et aedificauit Nineuen et Rooboth ciuitatem. Non duas significat ciuitates, Rooboth namque plateas dicit. est ergo sensus hic: aedificauit Nineuen et plateas ciuitatis. Quo modo occurrendum est arguentibus, quod Abraham fratris sui Sarram filiam sibi in matrimonium sumpserit? Respondendum, quod quae a domino adhuc tunc non fuerant lege interdicta non putabantur inlicita. Quid fuit, ut Iudaeis, quod neque nos absque uerecundia sciscitamur, signum in illa uerecundiore corporis parte poneretur? Poscebat quidem, mi Saloni, tantarum profunditas quaestionum ordinata ac spatiosa disputatione nos propositis satisfacere et pro meritis reddere singulis uelut quandam inmorandi dignitatem; sed quid agimus? quibus festinato opus est ad tam multa properantibus, exhibenda prolatis a te rebus est nuda et circumcisa responsio. itaque ad hoc quod nunc requiris agnosce, quod nihil turpe in ipsa creatione conditi hominis uideri potest, quippe cum omni compage membrorum totumque hominem deus finxerit. deinde nec incongruum fuerit, ut generatio illa signum in parte membri genitalis acceperit, per quod generationis ipsius promebantur exordia. scilicet secundum interiorem intellegentiae sensum per hanc circumcisionem secretioris partis corporis illud praefiguratum est, quod secretior circumcisio, id est cordis, oporteret adhiberi. [1.1.23–24] Scribitur in Genesi: tentauit deus Abraham, quasi ignorabat dominus, an fidelis deo Abraham foret, nisi eum manifestandae rei probatione tentasset. Non quia fidem eius deus ignoraret, tentauit Abraham ueri exploratione, sed idcirco tentatus est, ut tentatus iustificaretur. Quo modo Iacob dicit: uidi deum faciem ad faciem et salua facta est anima mea, cum in euangelio legatur: deum nemo uidit umquam; aut quo modo Moses cum deo faciem ad faciem tamquam cum amico locutus scribitur, et rursus idem dicit ad dominum: ostende mihi gloriam tuam? Quia Iacob uel Moses non in ipsa maiestatis suae gloria deum uiderant, sed per subiectam diuinae potestati speciem uisibilis creaturae quae humanis poterat adparere conspectibus; in ea autem substantia maiestatis in qua est, quo modo deus a mortali adhuc homine uideretur, cum ipse ad Mosen dicat: non poteris uidere faciem meam, non enim uidebit me homo et uiuet. hac ergo ratione utrumque testimonium uerum est. [1.1.25–26] Quid est, quod ait: ipse est Ana qui inuenit Iamin in deserto, cum pasceret asinos Sebeon patris sui? Iamin latine maria interpretatur, id est, aquarum congregationem, quod stagnum rem in heremo haut dubie difficilem ipse reppererit. indicat Iamin et asinos qui de onagris eius institutione nascuntur. sunt qui aestimant, quod permixtionem diuersorum inter se animalium ipse primus, ut muli uel mulae nascerentur, inuenerit. Quae sunt illa primogenita quae Esau uendidit Iacob fratri suo ? Prior et maior pars primogenitis debebatur uel in honore uel in hereditaria successione, sicut ipse Iacob, Ruben, inquit, primogenitus meus, prior in donis, maior imperio. et in libro Deuteronomii de primogenito scribitur: dabitque ei, id est pater, de his quae habuerit cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita. unde et Isaac benedictionem suam ad Esau putauerat primogeniti iure referendam. [1.1.27] Quid his respondendum est, qui ob uxores multas incontinentiam patribus uel patriarchis nostris obiciendam putant? Primum, quod tunc nondum lege prohibitum, quia consuetudo erat, crimen esse non poterat; deinde, quod illa tunc uel pro loco uel pro tempore non inprobabilia apud deum fuerint. pro loco, sicut et in una domo in altero angulo aliquid fieri a quolibet domino praecipitur quod in alio nequaquam fieri permittitur. pro tempore uero, quod rudi adhuc saeculo praeceptum fuerat: crescite et multiplicamini i. nunc uero iubetur, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, non quod iustitia uaria sit, sed tempora mutabilia quae pariter ire non possunt, et diuersis quibusque temporibus uel diuersis locis diuersa congruant. necesse est postremo, quod in his ex uoluntate domini sub specie gestorum praesentium fuerit quaedam praenuntiatio futurorum. [1.1.28] Quid est, quod dicit: et ecce uitis in conspectu meo, et ecce in uite tres fundi? Tria flagella uel tres propagines indicantur sub hac trium enuntiatione fundorum. DE EXODO [1.2.29] Loquitur ad Abraham deus, quod quarta progenie de terra Aegypti reuersuri essent filii Israhel. et quo modo postea Moses scribit: quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti? Si genealogiam secundum Leui tribum requiras, quattuor progenies pro filiorum successione numerabis, si tribus Iudae ordo replicetur, quinque generationum successiones inuenies, quamquam in Hebraeo, ut indicat Aquilae studiosissimi latoris editio, non habeat: quinta generatione ascenderunt, sed armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti. [1.2.30] In scripturis frequenter legimus: et dixit dominus; istud dicere domini quo modo accipiendum est? Dicere dominus uel loqui scribitur, si quando ad sanctorum aures expressorum qui saepe ab aliis non auditur facit sonitum peruenire uerborum, aut cum per adsumpti cuiuslibet corporis speciem deus loquitur, aut cum aliquis admonitione uisionis nocturnae instruitur, uel certe cum ea quae agi uult dominus, sanctorum cordibus ut agantur, inspirat secundum illud: Audiam, quid loquatur in me dominus deus. [1.2.31–32] Dicit dominus adMosen: posteriora mea uidebis, quid hic intellegendum est? Quod posteriora diuinorum operum in Christo postremis manifestanda temporibus uel in spiritu uisurus esset uel in posteris suis. Quae referenda sunt inquirentibus, quam ob causam deus uni tantum genti per Mosen legem dederit atque hanc ipsam multa iam saeculi aetate transcursa? Quod non Iudaeis tantum lex illa prolata sit quae omnibus gentibus constitutione naturalis legis innascitur apostolo hoc etiam confirmante atque dicente: cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt, eius modi legem non habentes sibi ipsi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. atque idcirco non sero dominus legem innocentiae in decem uerba collegit cuius iam insita in pectoribus humanis origo praecesserat. nec tarde eam saxeis tabulis rursus inscripsit quam iam antea paginis cordis insculpserat; etenim ante hanc Mosi legem habebat natura legem suam per quam et deum mundi uitaeque auctorem agnoscere et per hoc diligere in promptu erat et iustitiam erga proximum dilectionemque seruare; in quibus mandatis duobus omnis lex pendet et prophetae. igitur et illud ante iam nouerant: omnia quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, et uos facite eis; in quo est lex et prophetae. et ut hoc etiam exemplis probemus, ante hanc legem litterae per illam naturae legem Abel iustus agnoscitur, Enoch rapitur, Noe eligitur, Abraham pater gentium nuncupatur. quam ob rem hanc Mosi legem non sero esse prolatam praecedens efficit lex naturae per quam multi deo probabiles extiterunt. [1.2.33] Qui est ille digitus dei quo duae legis tabulae leguntur inscriptae? Digitus dei hic accipiendus est spiritus dei. DE LEUITICO [1.3.34] Quam ob causam in sacrificiis mel prohibetur offerri?. Quia secundum interiorem sensum resoluti blandimentis deliciarum aut dulcedine uoluptatum non possunt mysteriorum dei esse participes. hinc est igitur, quod etiam pascha domini comedi cum amaritudine iubetur, quia sit semper austera districtio ueritatis. oportet ergo absque ullo adulationis ac uoluptatis melle noxio salutares nos deo hostias semper offere et dicere: ergo inimicus factus sum uerum dicens uobis? econtrario admiscere in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honorem cultumque offerimus salem rationis ac discretionis semper accipiant. [1.3.35–36] Quid proprie ad usus pertinebat sacerdotum quidue ad leuitarum ex his quae populus offerebat? Primitiae frugum ceterarumque rerum sacerdotibus, decimae uero leuitis deputabantur, de quibus tamen decimis decima sacerdotibus debebatur. Uniuersa quae deus condidit bona ualde sunt et quo modo in lege quaedam animalia uocantur inmunda? Ut reliqua taceam quae ex hoc dici possunt inmunda appellata sunt esui non creationi; horum enim in cibum usus pro quibusdam figuris diuina interdictus lege cognoscitur. [1.3.37–38] Cum munda et inmunda animalia diuina per Mosen lege discreta sint, quo modo etiam ante diluuium de his quae in arcam recipienda erant inmunda appellantur animalia? Moses inspirante sancto spiritu Pentateuchi scriptor et conditor est, et quia in Leuitico de mundis inmundisque animalibus erat proferenda discretio, etiam in Genesi, quia utriusque libri idem auctor est, eadem animalia appellauit inmunda. Quae de ueteri testamento relinquere uel quae obseruare debemus? Debemus obseruare mandata quae ad corrigendam uitam moresque pertinent, relinquere autem ceremonias ritusque sacrificiorum qui figuras atque umbram futuris tunc rebus praetulerunt. [1.3.39] Quid respondebimus obicientibus quam ob causam deus sacrificiis ueteribus repudiatis nouis delectatus sit, nihil enim corrigi adfirmant nisi quod non recte factum putetur? . Spatiosa quaestio, sed nos pro necessitate breuiter respondebimus, quod non ideo deus uideri possit mutabilis, quia haec pro temporum oportunitate mutata sint; nam et annus temporibus et uitae spatium uariatur aetatibus. nec idcirco quae ista instituit diuinae prouidentiae ratio uariatur, nec agricola si aestate aliud hieme aliud in exercendo agro iusserit, agriculturae ratio mutatur; non quod is sui uideatur esse dissimilis qui facit, sed tempus quo facit; praecipit ergo deus quae apta sint suis quibusque temporibus. sicut etiam hic de sacrificiis praecepit non causa suae delectationis sed humanae ut cetera utilitatis. et ideo uerus est dominus, quia bonorum nostrorum non indiget. sed haec ipsa sacramentorum commutatio ne noua et subito putetur adsumpta, praedicta iamdudum propheticis atque diuinis uocibus fuerat quibus dicitur: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. postremo, ut breuiter concludamus, cur diuersa sibi sacrificia deus uoluerit offerri, quia aliis sacramentis Christum praenuntiari oportuit, cum uenturus esset, aliis adnuntiari oportuit, cum uenisset. DE NUMERIS [1.4.40] Balaam ille gentilis, quid est, quod prophetasse secundum fidem sacrae conprobatur historiae? Ut multis innotesceret modis ueritas, dum usquequaque prolata etiam per infideles adnuntiatur, et ut hoc ex gentibus prophetante signum hoc esset gentibus credituris. nam et Heliu in Iob libro de futuris haut dubie multa praedixit, et Caiphas de domino ac saluatore nostro in euangelio prophetauit. DE DEUTERONOMIO.\' [1.5.41–42] Cum in Deuteronomio septuaginta tantum animae cum Iacob Aegyptum scribantur ingressae, quo modo postea in actibus apostolorum introisse Aegyptum quinque et septuaginta animas refertur? Constat quidem eo tempore quo Iacob ingressus est Aegyptum cum Ioseph filiisque eius Ephraim et Manasse septuaginta animas tantum fuisse; ibi uero ubi septuaginta quinque animarum numerus refertur, quasi per anticipationem etiam filios nepotesque Ephraim et Manasse numerandos putauit quos postea in Aegypto natos diuinae relatio lectionis ostendit [1.5.43] Quid respondendum Iudaeis obicientibus testimonium illud: maledictus omnis qui pendet in ligno? Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium non innocentem. neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. et enim si Mardochaeus praeparato ligno adpensus, sententiam regiae crudelitatis explesset, numquid eum ii nunc dignum hac maledictione iudicarent? aut Macchabaei atque alii quos scriptura morte simili indignissime testatur adflictos numquid apud eos pro maledictis habentur? quapropter saluator noster a morte redempturus hominem ita crucem non refugit ut mortem. igitur in minoribus non calumnientur, cum pro patientia domini nos etiam in maioribus gloriemur. nec mirum, si dicatur patibulum subisse, quem nos etiam ad inferna descendisse fateamur, qui cum proprium ipse peccatum non habuerit, suscepit tamen mortem de peccati maledictione uenientem. atque idcirco pependit in ligno, ut nos delicto quod in ligno fuerat perditionis admissum ligno adpensus absolueret. DE IOB [1.6.1–2] In Iob qualiter accipiendum est, quod scriptura commemorat, Aurum Ophir?. Regio est Ophir in Indiam tendens itaque aurum huius indicat regionis. alii aurum Ophaz ualde pretiosum esse confirmant quod obryzon apud Latinos appellatur. Quid sibi uult, quod illic auctorum saecularium consuetudine legimus Pleiadas, Oriona uel Arcturum? Non quod his apud Hebraeos nominibus censeantur, sed ut apud nos horum siderum significantia posset esse manifestior, ita haec translator appellare uoluit, ut usus gentilitatis inuenerat. illud quoque generaliter obseruandum est, quod etiam apostoli uel apostolici uiri in epistulis suis scribentes ad populos abutuntur interdum his testimoniis quae uidebantur diuulgata per populos. [1.6.3] In eodem libro quid est, quod de dracone illo scribitur: Omnes naues si conueniant, non sustinent corium caudae eius? Naues ecclesias dicit quae tentationibus tribulationibusque uexatae uix antichristum in mundi fine tolerabunt. recte autem draconis illius diaboli caudam antichristum appellat a quo persecutio ueniet extrema. DE REGUM [1.7.1–2] Quid est, quod Saulem dominus postea reprobat regem quem prius in regnum legendum putauit? Quia deus suum illud iustum incorruptumque iudicium ex aequitate depromit, non ex praescientia elegit; quempiam, cum meretur, reprobat, cum electione indignus efficitur. ceterum nequaquam conuenire sacrosanctae ueritati iustitiaeque eius uidebatur, ut peccatum offensa praecederet. Quo modo accipiendum est, quod in scripturis paenitere dominus saepe memoratur, sicut etiam de Saule cum dicit: paenitet me, quod constituerim Saul regem? Paenitentia domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio quae pro rerum uicissitudine uel pro recti dispositione succedit. necesse est enim, ut diuinae dispositiones, quo manifestiores audientibus fiant, per significationes humanae mentis indicentur. \' [1.7.3–4] Legimus quod suffocabat Saul spiritus malus domini, quo modo domini, si malus? .- Quia cuncta domino auctore prolata diuinae sunt subdita potestati; ergo et ipse diabolus, licet non qualis nunc est, sed bonus a domino quondam creatus et deo semper pro omnipotentis ditione subiectus domini erat. Quid est, quod cum aliquanta hic dominus uindicet, non uindicat omnia? Uindicat aliquanta, ut intellegatur humanarum rerum agere curam; non uindicat omnia, ut agnoscatur terribile cunctis adhuc futurum esse iudicium. [1.7.5–6] Umbram Samuelis Pythonissa quem ad modum potuit euocare? Aut falsam tunc umbram uidentibus diabolus ostendit, aut si fuit uera, tantum ei licuisse credendum est, quantum domino permittente concessum est, nec mirum pro quibusdam reconditis arcanisque causis uel pro manifestatione probationum diabolo ista permitti, cum et saluatorem constituerit in pinna templi et Iob petierit acceperitque tentandum. Cum factum non sit, quo modo oranti Ezechiae quindecim anni quasi ad praefinitum uitae tempus adduntur? Quia utique urguebatur Ezechias extremis non fati decreto sed dei euocatione atque iudicio, in tantum autem uitae anni prius non fuerant constituti, ut per supplicationem intellegantur adiecti. DE PROPHETIS [1.8.1] Quo modo accipiendum est, quod Michaeas propheta ait: ecce dominus exit de loco sancto suo et descendit et incedit super excelsa terrae. Descendere dominus dicitur, quando habere curam fragilitatis humanae euidenter indiciis dignantissimae pietatis ostenditur. sic et angeli per illam Iacob scalam ascendentes descendentesque terrenorum uisitationem non ruinam descendentium indicant angelorum. sic et excelsiores iustitia uiri descendere putantur, si quando condescendunt inferioribus sanctae caritatis instinctu. DE ESAIA [1.9.1] Quid intellegendum est in cantico Esaiae prophetae, cum dicit: cantabo dilecto meo canticum patruelis mei uineae suae, uinea facta est dilecto meo in cornu filio olei? Alii hoc canticum a spiritu sancto cantari putant, alii a propheta qui aeque sancto spiritu uacuus non erat. cantat autem in planctum uineae suae, quae est domus Israhel. dilectus autem Iesus Christus est. ipsi enim dictum est: tu es filius meus dilectus, ipsum et patruelem appellat, quod ex eadem sit stirpe progenitus; haec ergo uinea ipsi plantata est in cornu, quod est in sublimitate atque uirtute, qui dilectus et filius est olei, quia unctus sit, unde et Christus uocatur, uel quia omni mundo tamquam splendidum lumen inluxerit. in hoc cantico uuam iustitiam appellat et spinas iniquitatem. [1.9.2] In Esaiae uisione cum uidit dominum sedentem super solium, qui intellectus est de eo, quod ait: Seraphin stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri. duabus uelabat faciem eius et duabus uelabat pedes eius et duabus uolabat et clamabat alter ad alterum et dicebat: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum? In hac uisione Iohannes euangelista dominum Iesum Christum\' ab Esaia uisum esse testatur dicens: haec dixit Esaias, quando uidit gloriam eius, et locutus de eo. primum ergo hic quaeritur, quo modo seraphin circa domini thronum stantes pariter et uolare dicantur. bene hoc sermone mystico propheta depromit, quia deo adstare idem est quod uolare et in sublime exaltare; sedebit, qui festinat obtutibus apparere diuinis. quod uero seraphin alis suis faciem operire indicantur, hoc idcirco, quia neque hominum quisquam neque ulla creatura diuinae maiestatis lumen contemplari, ut est, potest. faciem ergo et pedes uelant, eo quod nobis et ante mundum praeterita et post mundum futura celentur. alae quoque seraphin indicant diuini ministerii uelocitatem; quae ideo singulis senae sunt, quia ea tantum in mundo quae sex diebus sunt facta conspicimus. quod uero alter ad alterum clamant et dicunt: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum, unam ostendunt diuinitatem in mysterio trinitatis. [1.9.3] Quid respondemus eis qui dicunt nobis: quid fecerunt Iudaei, si credere non potuerunt? quia necesse fuit, ut sermo Esaiae prophetae impleretur dicentis: excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, ut non uideant oculis et intellegant corde et conuertantur, et sanem illos. Propheta hoc praedixit, quia deus hoc futurum esse praesciuit. neque enim potest ad peccatum conpellere deus cui non potest placere peccatum. in his ergo non praedestinatio diuina intellegenda est sed praescientia. de hoc in euangelio scribitur: propterea non poterant credere, quia iterum dicit Esaias: excaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum et reliqua. non poterant credere ita dicitur, sicut et nos saepe aliqua dicimur non posse, quia nolumus. et de Pharaone scribitur: in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam. neque enim dixit, in hoc te feci, ut talis esses, sed in hoc te elegi et suscitaui, cum iam te talem ipse fecisses; ergo et hic excaecati eorum oculi et induratum cor esse dicitur, quia iam se ipsi hac caecitate dignos effecerant. excaecat autem et indurat dominus peccatorem deserendo et non adiuuando. si cui autem sensus hic profundissimae quaestionis minus fecerit, contremiscat mecum et dicat: iudicia domini abyssus multa, quia iudicia dei semper iusta sunt sed frequenter occulta. [1.9.4] Quid est illud, quod scribitur: sicut sponso inposuit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento? quo modo idem sponsus et sponsa? A capite ad corpus transitum fecit: caput enim Christus est, corpus ecclesia, sed tamen utrumque esse constat in Chiisto. notanda uero et tenenda regula haec, quae in prophetis frequenter incurrit generans ignorantibus obscuritatem, cum aut de capite ad corpus aut de corpore ad caput se prophetiae ordo conuertit. [1.9.5] Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, quo modo hoc intellegi potest, cum utique deum incorporeum esse credamus? Secundum consuetudinem elocutionis nostrae uidetur habitum designare regnantis, ut intellegatur deus uel habitare caelestia uel subiecta habere terrena. DE EZECHIELE [1.10.1] Qua causa scribitur: in illa die magna tribulationis nemo liberabitur nisi Noe Daniel et lob, cum utique, quando ista Ezechiel propheta dicebat, solus forsitan Daniel in corpore fuerit duobus aliis iam tunc in pace dormientibus uel carnis nexibus absolutis? In his tribus sanctis tria hominum genera significari uidentur quae liberanda in die illa tribulationis a periculis promittuntur; in Noe enim gubernatores ecclesiae praefigurantur, in Daniele sancti continentiamque sectantes, in Iob coniugati et iustitiam diligentes. -II. Quid significat illud, quod dicitur in propheta: auferam cor lapideum de carne uestra et dabo nobis cor carneum. Durum cor et inoboediens lapidei testificatione demonstrat, carnei uero significatione cor molle ostendit ac docile et quod insinuatam possit recipere conpunctionem. DE PARALIPOMENON [1.11.1–2] Quid est, quod scribitur in Paralipomenon: quae habitabat in Hierusalem in secunda? In secunda, id est, parte. Ezechias enim secundum Hierusalem murum fecit filiusque eius Manasses tertium; habitabat ergo haec de qua scribitur in secunda parte ciuitatis. Arcam domini in qua erant duae tabulae testamenti quo ablatam esse credendum est? Legimus in Paralipomenon Iosiam regem Iuda, cum Hierusale faceret pascha domino, ad leuitas ita locutum esse: ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificauit Salamon filius Dauid rex Israhel; nequaquam enim eam ultra portabitis. hoc loco ita intellegere quidam uolunt, quod Iosias futuram praeuidens uenite, iudicemur arcam domini in certum tamen quo tunc loco curarit absondi. [1.11.3] Quid inter holocaustum et hostiam interest? Quod hostiae partem sacerdotes edebant, holocaustum uero erat hostia integra atque perfecta, quia tota in oblatione sacrificii igni dabatur. hostiae quoque pacificae appellabantur, quibus uesci populus solebat. DE PSALMORUM LIBRO [1.12.1] Cum primus psalmus primis illis uersiculis impium peccatorem hereticumque discreuerit, quid sibi uult illa sub ipso psalmi fine conclusio in qua ait: ideo non resurgent impii in iudicio. Psalmi huius initium de discretione meriti et finis de discretione iudicii in quo ostendit, quod homo absque dubio omnis resurgat, id est, iustus, ut iudicet, peccator ut iudicetur, impius ut puniatur. neque enim tunc iudicabitur iam iudicatus, secundum quod scriptum est: quia autem non credit, iam iudicatus est. [1.12.2–3] Cum passio in deum non cadat, quid est, quod saepe in scripturis ira dei et furor dicitur? Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. est enim ira secundum hominem, uindicta secundum deum et furor secundum animum patientis, non secundum iustitiam iudicantis. hic et illud est, quod ponitur in propheta: dominus creans mala. mala ergo sunt iuxta affectum eius qui sustinet, non iuxta aequitatem eius qui decernit. Quid sibi uult illud, quod frequenter psalmorum titulis inscribitur, in finem psalmus Dauid? Quod psalmi in finem mundi bonorum repromissionem respiciant, uel quod ea quae Iudaei obtinere se posse in principio crediderunt, nos consequamur in Christo quem uenisse confitebimur in fine. [1.12.4–5] Quo modo intellegendum est, quod scribitur: eloquia domini eloquia casta, argentum igni examinatum, probatum terrae purgatum septuplum? Casta dicuntur eloquia domini ideo, quod nullo sint adulterata mendacio et ad uicem argenti quod examinatur igne septemplici spiritus igne mundentur. Non congregabo, inquit, conuenticula eorum de sanguinibus, cum utique de sanguine magis latinum sonasset, quam ob causam de sanguinibus contra regulam latinitatis inscribitur? In Graeco αἱμάτων legitur, id est plurali numero sanguinem significans; cuius proprietatis fidem etiam in latinum plurali numero translator expressit. [1.12.6–7] Cum in psalmo scriptum sit: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, quo modo iterum in alio psalmo scribitur: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Descendere in corruptionem saluator prophetae uoce pronuntiat, dum clauorum adfigentium inruptione penetratur. rursus non dedit dominus sanctum suum uidere corruptionem, quia corruptionem carnis Christus celeri resurrectione praeuenit. Quid est, quod dicit propheta de inimicis suis: adipem suum concluserunt? Adeps concluditur impiorum, cum inpinguati sensu et incrassati iniquitate recedunt uel a iustitia uel a praeceptis dei, et idcirco dicit alio loco: egredietur ex adipe iniquitas eorum. manna uero, id est, caelestis cibus tenuis est et eorum aptus alimoniae qui subtilitate sensuum uigent. [1.12.8–9] Quid sentiendum est de hoc, quod scribitur: de absconditis tuis adimpletus est uenter eorum, saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerant paruulis suis? Supra petiit, ut Iudaei a paucis diuiderentur, id est, a iustis: quia multi uocati, pauci autem electi. nunc autem hos ipsos prius absconditis diuinae legis instructos porcina sua, id est, dogmatum postea inmunditia saturatos, dum negant Christum, eandem impietatem dicit etiam ad suos posteros transmisisse. Qualiter intellegendum est: dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam? Dies diei eructat uerbum, dum apostoli credentibus adnuntiant saluatorem. nox nocti indicat scientiam, dum ludas Iudaeis doctrinam praui sensus infundit aut certe dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam, dum omni utique die et nocte adnuntiatione fideliam uerbum et scientia propagatur. [1.12.10–12] Uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt; quae hic intellegenda discretio est? In uirga correptio declaratur, in baculo consolatio. Cum animalia non absque sensu sint, quo modo in psalmo dicitur: nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus? Quia in animalibus sensus est, in hominibus intellectus. Cum de iumentis sicut de bubus cura non sit deo, quomodo psalmus ait: et iumenta saluabis, domine? Homines appellauit rationis capaces iumenta rationis expertes; saluandos uero confirmat illos per praesentem conuersationem, hos per futuram conuersionem. [1.12.13–14] Qualiter accipiendum est, quod scribitur: remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero? Sensus hic de superioribus uersibus manifestatur. supra enim dixerat: quia aduena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei, remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero, subauditur illud, quod superius dixit, peregrinus; ceterum manifestum est, quod erit, qui se supra peregrinum appellando patriam in qua futurus sit habere declarat. Quid indicat illud, quod legitur in psalmo: in capite libri scriptum est de me? Ex persona hoc dicitur saluatoris de quo scribitur: in principio creauit deus caelum et terram, id est, in filio, aut certe illud: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. [1.12.15–17] Abyssus abyssum inuocat, inquit, in uoce cataractarum tuarum; quo modo istud intellegendum est? Non inmerito abyssus appellatur diuinarum scripturarum profundum et ideo in uoce cataractarum abyssus abyssum inuocat, cum uetus testamentum nouum adnuntiat uel nouum testamentum uetus in testimonium uocat in uocibus prophetarum. Quid intellegendum est ex hoc, quod scribitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Id est, quod temporum successione sint redditi pro prophetis apostoli. Frater non redimit, redimet homo; quid de hoc loco sentiendum est? Quod non redemerit Moses, redemerit Christus. [1.12.18–19] Quo modo accipiendum est illud, quod Dauid clamat ad dominum dicens: tibi soli peccaui? Soli peccatur deo, quia utique ipse solus sit absque peccato; ita iustificatus uincit etiam, dum iudicatur, id est, uel Christus in passione, uel secundum illud, quod in propheta dicit: et uenite, iudicemur, dicit dominus. Uiri, inquit, sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; quid hic sentiendum est? Non dimidiant dies suos hi qui inmatura morte rapiuntur. hac ratione etiam illud intellegere possumus: ne rapias me in dimidio dierum meorum. et aliter: non dimidiant dies suos qui ad dei satisfactionem non conferunt uel uitae suae partem. [1.12.20–22] Quid interior sensus eloquitur de hoc, quod scribitur: priusquam producant spinae uestrae rhamnum? Id est, priusquam se peccata uestra consumment. Iustus quo modo lauat manus suas in sanguine peccatoris? Cum tribuitur uindicta de impiis non hoc procurantibus sanctis; et post delicta atque exitum peccatorum iustorum clarius uita atque opera splendent. Quo modo accipiendum est illud, quod in psalmo legitur: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem? Non tam maledicentis animo istud dicitur quam correctionem emendationemque peccantium desiderantis, id est, ut in praesenti potius uita correpti non abutantur diuina patientia usque ad futuram poenarum acerbitatem. [1.12.23–24] Semel locutus est deus, duo haec audiui; quid hic intellegendum est? Semel hic non ad numerum referendum est sed ad firmitatem. quae autem sunt illa duo, quae domino adiacent? et posse omnia et uelle misereri. et aliter: semel -locutus est deus, id est, in lege; nam in euangelio non alia praecipit: quia non ueni legem soluere sed adimplere? Quid est, quod scribitur: transiuimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium? Igne et aqua persecutiones indicat atque martyrium. aliqui hic aquam baptismum intellegendum putant et ignem spiritum sanctum qui infusus peccata tamquam ignis exurat; et hinc est, quod scribitur: dominus deus uester ignis urens est. [1.12.25–26] Quid dicit illud, quod legitur: iter facite ei qui ascendit super occasum, dominus nomen est illi? Uiam bonorum actuum praeparate illi qui supergressus est occasum morte deuicta. Pluuiam, inquit, uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est, tu uero perfecisti eam, animalia tua habitabunt in ea; quis huius loci sensus est? Pluuia hic secundum litteram manna secundum anagogen mandata intellegenda sunt; quae mandata uel lex, licet infirmata uideatur transgressionibus Iudaeorum, gratia tamen euangelii ostenditur esse conpleta, in qua nunc animalia, id est, gentes habitant atque consistunt. [1.12.27–28] Quae intellegentia est in hoc, quod legimus: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in specie auri? In hoc loco de apostolis optat propheta, ut usque ad transitum perseuerent credentes in testamentis duobus; in columba autem spiritus sanctus, in posterioribus occultior intellectus, in argento splendens historia scripturarum, in auro interior uel pretiosior sensus ostenditur. Dixit dominus: ex Basan conuertam, conuertam in profundum maris, ut intinguatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso; quid hic sequimur? Basan in latino confusio sonat. ergo dominus nosmet de confusione conuertit quae est in cruce eius, in qua cruce sanguine pedem suum tinxit clamantibus Iudaeis, ut crucifigeretur, instinctu inimicorum, id est, daemonum; ab ipso autem saluatore hoc totum uenit, quia omnia haec propria uoluntate sustinuit. [1.12.29–31] Quos illos accipiemus principes Zabulon uel principes Nephtalim? Petrum apostolum uel Andream qui ex iisdem tribubus sunt uocati sicut et supra Beniamin nomine apostolum Paulum oportet intellegi. Quid indicat, quod legitur: posuerunt signa sua, signa et non cognorunt sicut in exitu super summum. Quod Babyllonii uictoria insolentes effecti ita exposuerint signa in dei templo, sicut constitui in tropaeum solent super fornices introitusque portarum. Quid est, quod scribitur: deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae? Iudaeam dixit in qua Christus liberauit per crucem mundum, quam aliqui umbilicum terrae appellandum arbitrantur. et aliter: operatus est salutem in medio terrae, id est, in utero uirginali. [1.12.32–33] Quid est, quod legimus: quia calix in manu domini uini meri plenus est mixto et inclinauit ex hoc in hoc; uerumtamen faex eius non est exinanita? Calix domini mixtus misericordia et iudicio; inclinatur ex hoc in illud, cum de misericordia in iudicium diuina seueritate transitur; faex autem eius ideo non exinanitur, quia adhuc ultimum iudicii reseruatur. Quae significantia est, quod scribitur: et reliquae cogitationes diem festum agent tibi? Pulchre hinc ostenditur, quod deus puritate mentis uelut quadam festiuitate laetatur. [1.12.34–36] Uox, inquit, tonitrui in rota; quid hic sentiendum est? Rotam hinc ipsum dixit orbem terrae, eo quod intra eiusdem orbis rotam circumferant tonitrua mugitum. Quid intellegendum est de hoc, quod scribitur: et percussit inimicos suos in posteriora? Secundum literam ulcerum illorum fit commemoratio quibus sunt allophyli in posteriora percussi; secundum interiorem uero sensum percutiuntur inimici dei in posteriora, cum domino iudicio puniuntur extremo. Quem significat dicens: exterminauit eam aper de silua et singularis ferus depastus est eam? Aprum hic Uespasianum, ut quidam dicunt, uult intellegi qui Iudaeos bello uastauit; singularem ferum Titum Uespasiani filium qui Hierusalem oppugnatione consumpsit. [1.12.37–38] Legimus in psalmo: Israhel, si audias me, non erit in te deus recens; quo modo istud accipiemus? Idola uel antichristum refutandum esse pronuntiat. Christus autem deus recens non erat, licet munde per carnem nostris temporibus inluxerit. nam in principio erat apud deum deus uerbum, ipse creans hominem ad similitudinem 1 dei, quique diuersis uicibus atque temporibus Abrahae uel patribus nostris semper adparuit. Qualiter hoc accipiendum est, quod psalmus ait: deus stetit in synagoga deorum? Id est in congregatione sanctorum; dominus autem noster sanctos suos ut regni sui ita etiam nominis sui participatione\' donauit. unde et ad Mosen dicit: dedi te Pharaoni in deum. conpellantur ergo nomine dei, quia appellantur et filii dei. nec mirum pro illa ineffabili diuinae benignitatis indulgentia, si uoluerit ut homo appellaretur deus, cum deus appellatus sit homo. [1.12.39–41] Quid hic sentiendum est: iustitia et pax osculatae sunt se? Quod se lex et gratia coniunxerint per mediatorem dominum nostrum Iesum Christum, qui fecit utraque unum? Qualiter accipiendum est, quod legimus: diligit dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. Quod dominus umbraculis synagogae ecclesiae munimenta praetulerit. Mater Sion dicet: homo et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus; quid hic sequimur? Mater Sion, ut quidam uolunt, Maria significatur in qua natus est homo Christus ipsius quoque matris creator. sciendum tamen melius et secundum Hebraeum uerius dici: numquid Sion dicit homo, et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus? et est sensus hic: quis hoc hominum nuntiare possit, sicut et illud: aut bracchium domini cui reuelatum est? ergo hoc dicit: quod nullus hominum enuntiare possit, quia saluetur Sion in homine qui natus sit in ea. ipse autem homo altissimus qui fundauit eam. et notandum, quod etiam filius altissimus appelletur. [1.12.42–43] Quid intellegendum est, ubi scribitur: factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber? Christus utique inter mortuos liber, quia absque peccato inter peccatores adparuit. Quae est terra illa obliuionis de qua dicitur: numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra obliuionis? Rectissime apellatur obliuionis terra impiorum caro a domino derelicta. et aliter: terra obliuionis etiam in illo accipi potest quo dicitur: quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? [1.12.44–45] Quo modo iuuentus aquilae renouatur secundum illud, quod legimus: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua? Aquilae dicuntur ui nimiae senectae inplumes fieri et nido relatae uicissim pullis suis ministrantibus pasci, donec deterso senii ueterno recipiant cum pennis usum uolandi. secundum anagogen autem iuuentus nostra uel baptismo uel resurrectione renouatur. Abyssus, inquit, sicut pallium amictus eius; quid hic sequimur? Non bene plerique arbitrantur abyssum hic amictum dei appellari, cum potius amictum terrae dici ipse superiorum uersuum ordo declaret, eo quod terra ipsa abysso quasi quodam pallio circumdata uel circumfusa ueletur. [1.12.46–48] Quo modo stant super montes aquae, quia scriptum est: super montes stabunt aquae? Utique cum aut plenae aquis nubes super montes dependent, aut cum in mari undae ad montium instar excitantur. Quid sentiendum est in hoc, quod legimus: draco iste quem formasti ad inludendum eis? Draco iste diabolus est sed ante formatus a domino; quam in nomen diaboli uoluntariae nequitiae transiret instinctu. hunc propheta Esaias a paruulis describit inludi. Qua ratione intellegendum est, quod scribitur: ferrum pertransiuit anima eius? Christus hic manifestissime designatur, eo quod resurgendo adfigentium clauorum dolorem cruciatumque superauerit. potest hic ferrum et tribulatio durae necessitatis intellegi, quia animam dixit; aliquando tamen anima in scripturis etiam pro praesenti uita appellatur, ut in euangelio: nonne anima plus est quam esca? [1.12.49–50] Quid inter psalmum et canticum interest? Quod psalmus ex psalterio appellatur, at uero canticum ex uoce profertur, et quod canticum pro scientia, pro opere uero psalmus accipitur; psalmus ergo ad actualem, id est, ad practicen, canticum uero ad contemplatiuam, id est, ad theoriam refertur. Iurauit dominus nec paenitebit eum; quo modo iurat dominus?. Iurare domini est inmutabiliter promittere; recte igitur istud commutatio sermonis usurpat, eo quod promissio eius sacramenti optineat firmitatem. [1.12.51–52] Quid indicat illud, quod scribitur: de torrente in uia bibit, propterea exaltauit caput? Ad personam Christi ista referenda sunt, quia de torrente, id est, passione; in uia, id est, in saeculo bibit; propterea deus exaltans caput eius donauit illi nomen quod est super omne nomen. Quindecim psalmi illi quam ob causam cantico graduum praenotantur? Quindecim quondam gradibus, sicut ostendit historia, ascendebatur in templum, atque ideo hi psalmi quindecim cantici graduum inscriptione signantur, quod nos per quosdam profectus ad sublimia spiritalium rerum prouectione perducant. [1.12.53–54] Sagittae, inquit, potentes acutae cum carbonibus desolatoriis; quae huius uersus intellegentia est? Sagittae potentes sunt uerba domini quae caritate eius corda nostra configunt. carbones uero desolatorii sunt qui peccata desolent secundum illum carbonem Esaiae prophetae. qui ad labia eiusdem defertur, ut purget uitia quae contraxerat uel loquendo uel ob timorem tacendo. Quid sibi uult, quod scribitur: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel? Dormire interdum in scripturis dominus dicitur, cum in nobis potius fides dormit et dormitantem infidelem relinquit nescit uero ille deesse quaerentibus se, non nouit dormire uigilantibus. [1.12.55–57] Legimus in psalmo de Hierusale: Cuius participatio eius in id ipsum; quid hic sequemur? Quod diuersae partes unam construant ciuitatem, uel diuersa membra unum domini corpus efficiant. Quid sentiendum est de eo, ubi scribitur: Forsitam pertransisset anima nostra aquam inmensam? Pro forsitam in Graeco scriptum est cipIX, quod latine manifestius interpretamur: putas, ut sit sensus iste: putas, pertransisset anima nostra aquam inmensam, nisi dominus fuisset in nobis? Quid significat, quod scribitur: conuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro? Exultantis animae uox est ex uitiorum uinculis in libertatem conuersionemque redeuntis, qua postulat, ut ita diuinae miserationis aspiratione ex peccatorum captiuitate soluatur, sicut constricti glacie torrentes austri tepore soluuntur. [1.12.58] Qualiter intellegendum est illud: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris; sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum? De futuris se ibi loqui propheta significat qui post illam sessionem surgendi tempus declarat; id est, posteaquam dederit dilectis suis somnum, ostendit quae futura sit resurrectio illa sanctorum, dum dicit: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. ipsa itaque domini est hereditas in filiis quam pro mercede fructus uentris indeptus est, quia saluator fructus est uentris cuius utique merces est, ut ei gentes hereditas sint quas per fidem generat in filios. sagittae autem apostoli recte appellantur qui orbem terrae quasi uolatu peragrantes doctrina sua infidelium corda penetrarunt; quos filios excussorum, id est prophetarum, optime propheta designat. nam utique cum in prophetia sua excutiuntur prophetae, quid aliud in illis nisi inuenti apostoli manifestantur? excussis itaque prophetis, quia apostoli generati sunt, recte appellantur filii excussorum. [1.12.59–60] Quid est, quod legimus: sicut ablactatum super matre sua, ita retribues in anima mea? Animae nostrae ablactatio est, cum ab ignorantiae infantia ad perfectum cibum uitae consummatione sensus erigitur, igitur supra dixerat: si non humiliter sentiebam, id est, si non humilia et terrena cogitabam; sed exaltaui animam meam. hoc est: sed ad caelestia mente contendi, haec mihi fiat retributio, ut animam meam intellectus consummatio consequatur. Beatus, inquit, qui retribuet tibi, quod tu restituisti nobis; quis hic intellegendus est? Psalmus hic et de captiuitate Iudaeorum, cum in Babyllonem ducti sunt, et de peccatoribus qui expulsi ab ecclesia confusioni traduntur intellegi potest. hic ergo secundum historiam, ut quidam opinantur, significatur Cyrus rex qui hanc restitutionem subuersa Babyllone restituit et usque ad paruulos eius illic omni internecione desaeuiit. interiore uero sensu Babylloni uicem ille restituit qui eam captiuam ducit, quae se prius habuerat peccati lege captiuam, et exordia uitiorum ad petram quae est Christus elidit. [1.12.61–62] Saepe in scripturis dicitur: confiteor tibi domine; qualiter hoc intellegendum est? Non semper paenitentiam uidetur significare confessio, nam confitebor interdum ponitur pro laudabo uel pro gratias agam uel pro glorificabo dominum. Inperfectum meum, inquit, uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur; quae hic significantia est? Oculi dei inperfectum nostrum uident, quia deus hominem etiam priusquam formetur agnoscit; et aliter: inperfectum nostrum uident oculi dei, quia cogitationes nostras etiam antequam perficiantur, introspicit. in libro autem eius scribuntur omnes, quia omnes homines non absque eius uoluntate nascuntur, uel quia omnes uoluntates nostrae apud eum plenissime describuntur. sequitur autem: die replebuntur, et nemo in eis. die, id est, Christo replebuntur ac praeter Christum nemo in eis erit, quia deo pleni ea quae dei non sunt recipere non possunt. [1.12.63–65] Qui sunt pulli coruorum de quibus scribitur: et pullis coruorum inuocantibus eum? Fideles filios significat de infidelibus procreatos. Quid indicatur in hoc, quod legimus: ante faciem frigoris eius quis subsistit? Tentationum per haec frigus ostenditur. Qua ratione appellantur ancipites illi sanctorum gladii de quibus scribitur: et gladii ancipites in manibus eorum? Gladii ancipites dicuntur, quod in iudicio corpus atque animam punire simul possunt. et aliter, quod puniant et supplicio praesentis poenae et metu futurae. et hinc est illud, quod in eodem psalmo canitur: domino canticum nouum, quod qui mundi purgamenta creduntur de nationibus ac regibus iudicabunt. DE PROUERBIIS SALAMONIS [1.13.1–2] Ceruus amicitiae et pullus gratiarum fabuletur tecum; quid hic sequemur? Ceruum amicitiae accipiendum hic quidam putant Christum totius dilectionis et caritatis magistrum, pullum gratiarum spiritum sanctum, qui sit omnium gratiarum, id est charismatum, distributor. admonemur ergo ex hoc, ut semper Christ uel sancti spiritus solacia requiramus. Quid est, quod scribitur: septies cadet iustus et resurgit? In sermone utique aut in cogitatione cum labitur aut certe intra septiformis spiritus gratiam, cum delinquit. quidam propter septem dies per quos uitae humanae cursus reuoluitur septies hic dictum esse confirmant, eo quod absque peccato uitae ipsius cursus esse non possit. DE ECCLESIASTE [1.14.3] Quid est, quod in Ecclesiaste legimus: et florebit amygdalum et inpinguabitur locusta et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae? Tradunt per haec humanorum membrorum fieri significantiam, nam in flore amygdali canos capillos, in inpinguatione locustae tumorem pedum, in dessipatione capparis concupiscentiae frigus ostendit. quae cum seni in postremae aetatis tempus acciderint, tunc necesse est in terram, id est, quasi in aeternitatis suae domum redeat. bene tamen haec aeternitatis domus etiam illa in futurum terra accipitur de qua scriptum est: placebo domino in regione uiuorum. DE CANTICO CANTICORUM [1.15.4–5] Quid est illud, quod de ecclesia scribitur: fusca sum et speciosa filia Hierusalem? si fusca, quo modo speciosa? Quia ante examinationem sui ecclesia pro diuersitate in se consistentium bipertita est, in sanctis speciosa est, in peccatoribus fusca. sicut et Hierusalem modo sanctam ciuitatem scriptura conpellat modo peccatricem. Nomen fratruelis quid sibi uult in canticis canticorum? Ecclesia cuius nomine illic ad saluatorem ista dicuntur fratruelem uocat Christum qui sit filius synagogae; et quia ecclesiam synagogae sororem in sanctis nostri interdum sentire uoluerunt, idcirco secundum quandam scripturae elocutionem Christus ecclesiae fratruelis appellatur et sponsus., DE QVAESTIONIBUS DIFFICILIORIBUS NOUI TESTAMENTI. DE EUANGELIO MATTHAEI [1.16.1] Quam ob causam in propheta euangelistae quattuor diuersa animalium specie designantur? Matthaeus hominis optinet formam, quia a natiuitate hominis dicens: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham. Marcus leonis specie praefiguratur. eo quod ut leo ingenti intulit uoce: uox clamantis in deserto: parate uiam domino. Lucas adnuntiatur in uitulo, quod a sacrificiis uel a sacerdotio sumat exordium scribens: fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias. lohannes aquila praenotatur, quia spiritu euolans ad superna tamquam de sublimi profert dicens: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. [1.16.2] Quo modo accipiendum est, quod dominus Iesus Christus Dauid filius dicitur, cum utique natus non sit ex Ioseph qui ex Dauid stirpe descendit? In coniugium tunc Iudaei secundum legem de consanguinitate proximas adsumebant, nec dubitandum est, quod hac ratione etiam Maria ex eadem tribu ueniens sicut Ioseph ex Dauid stirpe descenderit, immo processerit. ideo autem per generationem Ioseph origo Mariae significatur, quia consuetudo scripturarum est uirorum potius quam feminarum seriem in generatione contexere. cuius Mariae quia cognata, sicut legitur, fuit Elizabeth quae fuisse scribitur de filiabus Aaron, manifestissimum est, quod in Christo secundum carnem ex utroque genere conuenerit regum scilicet sacerdotumque successio. [1.16.3] Euangelista Matthaeus Ioseph genitum ex Iacob dicit. et quo modo Lucas eum ex Heli fuisse commemorat? Ideo quod alter secundum naturam. alter ei secundum legem pater fuerit. consuetudo namque apud Iudaeos ex lege erat, ut defuncti fratris uxorem ad suscitandum semen superstes frater acciperet. Iacob ergo atque Heli uterini fratres fuerunt, quorum superiore defuncto posterior usus est ex lege coniugio. in eorum conmemoratione Matthaeus Ioseph prosapiam per regiam originem texuit, Lucas generationem eius sacerdotali successione deduxit. pater tamen Ioseph secundum naturam haut dubie Iacob fuit. [1.16.4–6] Quare in euangelio Maria Ioseph coniux dicitur. Consuetudo est scripturarum, ut etiam sponsas appellet uxores. Quid est, quod legimus: ipse uos baptizabit spiritu sancto et igni? Quia per spiritum sanctum uel peccata exuruntur in nobis uel sanctificatio tribuitur uel caritatis in passionibus tolerandis feruor accenditur. aut certe quia spiritu baptizati diuino iudicio examinabimur. sunt qui dicant apostolos spiritu sancto baptizatos esse, cum super eos ignis adparuerit? I Qualiter accipiendum est de columbae illius corpore in qua ad saluatorem spiritus sancti patuit manifesta descensio, utrum ante iam fuerit, an ad tempus factum subito adparuerit? Utique ad tempus ostensum. nam ut signum uisibile sancti spiritus qui erat inuisibilis monstraretur, uerum quidem corpus columbae illius per diuinam potentiam, sed in tempore factum ad horam adparuisse ac deinceps destitisse credendum est. angeli uero cum se humanis offerunt oculis, creduntur, ut quorundam opinio est, ex isto crassiore aere, id est, uicino terris ad praesens corpus adsumere. porro autem uocem aliquam ita putantur exprimere, cum inlisus huic aeri ictus tamquam palato uerborum sonum reddet. [1.16.7–8] Iustis promittitur regnum caelorum. et quo modo etiam hoc dicitur: quoniam ipsi possidebunt terram? Quia nouum caelum et noua terra in futuro repromittitur iustis, ut tunc cum deo sicut angeli utrumque possideant. Cum dicat saluator Tyrum et Sidonem paenitentiam agere potuisse, si in eis diuinarum adparuissent signa uirtutum, quapropter illic facta non sunt quae salutem fuissent . credentibus adlatura? Quia dominus ac saluator pro diuina dispensatione non uenerat, nisi ad oues quae perierant domus Israhel. et quid est, quod non uenerat nisi ad oues domus Israhel? quia inter reliquas usquequaque nationes specialius unum Israhel deum coluit atque, ut ita dixerim, peculiaris dei quondam populus fuit ob merita Abrahae ac patriarcharum uel Dauid, quibus Christus proprie repromissus atque ex eorum stirpe descendens inde ipsam carnem in qua terris adparuit adsumpsit. sed tamen quia uirtutes postea et in gentibus factae sunt, ita testimonium hoc intellegi potest, ut ubi dicit: non ueni illo subaudiatur, prius, ut sic et testimonii ueritas et misericordia. dei in uniuersos prompta magis clareat. [1.16.9–10] In euangelio dicit dominus et saluator noster: iugum meum lene est et onus meum leue est; et quo modo legitur in psalmo: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras? Equidem manifestum est, quod omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiuntur, sed tamen diligentibus deum quae sunt dura in re praesentium efficiuntur leuia in spe futurorum. Quid intellegendum est loco illo in quo scribitur: orate, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato? Secundum historiam ita intellegendum est, ne fiat fuga uestra hieme, id est, ne tribulatio fugae temporis accumuletur. iniuria. ne fiat fuga uestra sabbato: ne eo utique die quo habere requiem uacationemque consuestis. at uero secundum intellectum superiorem, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato ita accipi potest: ne uos fuga illa deprehendat aut in peccatis algentes aut bonis operibus otiosos. [1.16.11–12] In eodem Matthaeo scribitur: dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei; quid hic sequemur? Regnum dei, ut docti interpretantur, ecclesia est in qua cottidie bibit sanguinem suum Christus per sanctos suos tamquam caput in membris suis. Quid causae est, quod dicitur: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem in nubibus caeli? et alio loco dicitur non uisuros uenientem in nubibus caeli nisi in nouissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae et tunc uidebunt filium hominis in nubibus caeli? Quia in hoc primo corporis, id est, ecclesiae aduentus adnuntiatur per manifestationem claritatemque signorum, ille uero alius aduentus capitis est, id est, ipsius Christi. in illo aduentu per membra sua Christus uenit, in hoc per se ipsum. DE MARCO [1.17.1–2] Quid significat in euangelio, quod dicit: qui enim habet dabitur illi, et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo? Uerbi gratia, ut si fidem habens caritatem non habeat, etiam ipsa fide careat quam forte habere uidebatur; sicut Iudaei per scripturam diuinam non intellegentes Christum etiam ipsam quam se putabant tenere dei notitiam perdiderunt et filium non recipientes etiam patrem non habent. Marcus euangelista tertia diei hora dominum significat esse crucifixum; et quo modo alius euangelista horam sextam qua crucifixus sit fuisse commemorat? Quia hic illam paene horam in scriptis suis rettulit qua uere crucifixus est. at uero ille horae anterioris tempus commemorandum putauit quo de eo Iudaeis adclamantibus iudicatum est, quasi per anticipationem relationis ea hora crucifixus sit qua iussus est crucifigi. sed tamen in hac ipsa passione eius sic tenere debemus, quod ita homo ille qui adsumptus sit pro eiusdem uoluntate pertulerit, ut uerbum illud quod in principio apud patrem erat inuiolatum intemeratumque permanserit; ergo illud iniuriae obnoxium fuit quod pro humana infirmitate susceperat, illud uero incorruptum mansit quod diuina aeternitas possidebat. DE LUCA [1.18.1–2] Quid est, quod scribitur in Luca de Zaccharia sacerdote, - quod esset de uice Abia? Uiginti quattuor sortibus in ministerium templi distributi fuerant sacerdotes, ut ordine uicis suae quisque sacerdotali fungeretur officio; in hoc ergo ordine octauam sortem Abia habuit de qua uice Zaccharias sacerdos fuit. Qui illi sunt qui in scripturis sacris nomina antequam nascerentur acceperunt? In nouo testamento praeter saluatorem solum legimus Baptistam Iohannem, in ueteri uero quattuor sunt Isaac, Ismael Salamon uel Iosias qui ortu uideantur iuniores esse quam nomine. [1.18.3–4] Ad aduentum matris domini quo modo Iohannes adhuc sensu carens in utero potuit exultare materno? Aut matris magis sensu uel gaudio a quibusdam factum existimatur, ut etiam interioribus potuerit exultare uisceribus, aut certe si hoc ad Iohannem potius referri placet, inter miracula diuina reputandum est, sicut et illud, cum uox asinae in sonum sermonis erupit. In eodem euangelio quid sibi uult illud, quod legitur: factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, uellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus? Quidam hoc loco diem dominicum ita appellatum existimant, eo quod uideatur secundus ab illa legali obseruatione sabbati et primus sit euangelicae gratiae celebritate. si cui autem hoc minus facere uidetur, quod diem ipsum magis sabbati fuisse contendat, quia scriptum sit de eo: quid facitis, quod. non licet in sabbatis? potest forsitam et ipse nihilo minus dies sabbati ita ex hoc intellegi, ut nunc obseruatione nostra secundus sit qui primus quondam fuerit obseruatione Iudaica. rectissime enim dies primus dies dominicus deputatur. [1.18.5] Quo modo uisionem illam in qua dominus adsumptis tribus discipulis glorificatus est. Lucas post octo, alii uero euangelistae post sex dies subsecutam esse commemorant? Lucas qui habito domini apud discipulos sermone post octo dies scribit uisionem hanc discipulis ostensam et eum diem quo dominus locutus est conprehendit et eum quo Iesus glorificatus adparuit. hi uero qui sex dies indicandos putauerunt mediis tantum atque integris diebus adnumeratis quasi semiplenum primum illum diem postremumque tacuerunt. [1.18.6] Rursus in eodem dicit: erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres. diuidentur pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. quid est, quod cum superius quinque uideatur posuisse personas, sex in subsequentibus cum personarum significatione subiecit? Mater et socrus eadem intellegi potest quae per filiam et nurum duobus sit conpellata nominibus ac perinde et in subsequenti quinque uideri potest numerus personarum. [1.18.7] In parabola Lazari et diuitis aliquantae quaestiones incurrunt. aut quo modo diues in tormentis sit ante iudicium aut quo modo digitum Lazari dicat? numquid corpora apud inferos sunt? aut ut ipse aquam desideret, numquid sitim corporis sentiebat? Haec omnia secundum eos affectus loquitur quos aliquando pro necessitate corporis gesserat. ceterum ille ante iudicium tormentorum sensus quasi pro loco custodiae etiam ante iudicium non est absque tormentis. in hoc quoque, quod apud infernum Abraham uidet haec subesse, a quibusdam ratio putatur, quod omnes etiam sancti ante aduentum domini nostri Iesu Christi ad inferna, licet in refrigerii locum, descendisse dicuntur. alii opinantur locum illum in quo Abraham erat ab illis inferni locis in superioribus constitutum, propter quod dicat dominus de illo diuite,: eleuans oculos suos cum esset in tormentis, uidit Abraham de longe, . sinumque ipsius Abrahae designari illius regionis quietem. [1.18.8] Quo modo istud accipiendum est, quod legimus: regnum dei intra uos est? In unoquoque pro bonorum malorumque actuum discrepantia aut deus regnat aut diabolus, quia necesse est, ut cuius uoluntatem opere procurat, eius imperio uideatur esse subiectus. itaque si iusti sunt quidam, deus in his regnare dicendus est, diabolus, si iniusti. potest et fides regnum dei dici, qua itur ad regnum, qua utique iustus uiuit et per quam Christus habitat in cordibus sanctorum suorum. [1.18.9] Quo modo in Luca latroni saluator dicit: hodie mecum eris in paradiso, cum utique die illo secundum hominem corpore in terra anima apud inferos fuerit? Potest forte hic pro paradiso accipi ille adtributae quietis locus, ubi Abraham esse cum Lazaro in euangelio saluator ostendit, aut certe ita intellegendum est, quod hanc promissionem dominus secundum effectum diuinae potestatis inpleuerit, quia ubique deum esse noscendum est. DE IOHANNE [1.19.1–2] Quadraginta et sex anni adfirmantibus Iudaeis secundum euangelium Iohannis in aedificatione templi quo modo ostenduntur inpleti? Salamonem quidem septem tantum annis domum domini aedificasse satis constat scripturae ex hoc dicente: aedificauitque eam annis septem. quadraginta sex uero anni in templi restauratione ponuntur quae habita est in diebus Hesdrae post subuersionem Hierosolymae captiuitatemque Iudaeorum. porro ipsa reparatio exaedificandi templi diu tracta est uicinis in circuitu nationibus opus adsidua infestatione prohibentibus. Quo modo saluator adsumptum hominem duxit in caelum aut quo modo caelum promittitur sanctis, cum dicat: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo, aut quo modo in caelo erat, cum adhuc esset iri terra?. Secundum carnem in terra erat, secundum deitatem caelo non deerat. ideo et ipse ascendit qui descendit, quia licet adsumpserit hominem, tamen homo et deus, hoc est Christus, una persona est, et utique cum ille sit caput, sancti autem membra sint, necesse est ut sequantur membra quo caput praecessit, ut sit in caelo Christi corporis plenitudo. [1.19.3] Qualiter illud accipiendum est, quod scribitur: non enim ad mensuram deus dat spiritum? Hoc quidam de filio proprie intellegendum esse confirmant, quia homines dum alii aliis plus minusue capiant, utque ad mensuram spiritum accipere uidentur, iuxta illud apostoli: habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes siue prophetiam secundum mensuram fidei, et cetera. Christo uero unigenito suo qui etiam dat non est spiritus ad mensuram datus, quia in eo est omnis plenitudo diuinitatis. [1.19.4] Saluator dicit: uos ascendite ad diem hunc, ego non ascendo ad diem festum istum; et quo modo postea scribitur de eo: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum? Ueritas mendacium loqui non potest, atque idcirco non aliud a Iesu factum est, quam quod se pronuntiauerat esse facturum. scenopegia enim solemnitas Iudaeorum non unum diem sed plures dies solemnitate conplectitur sicut et paschae festiuitas. ergo quia dixerat, non ascendo ad diem festum hunc, utique ad diem festum ipsum, sicut praedixerat, non ascendit, nam et sequitur in euangelio: haec cum dixisset, ipse, hoc est saluator, mansit in Galilaea, ut intellegamus in ea quidem solemnitate, sed non eundem diem fuisse de quo postea scribitur: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum. potest et figurate intellegi hic dies festus ad quem saluator se non ascensurum esse professus est, ut in se mutandam festiuitatem doceret. [1.19.5–6] Qualiter sentiendum est de loco illo in quo de Iesu Christo saluatore nostro scribitur: nemo misit in eum manus, quia nondum uenerat hora eius. Hora haec non secundum mathematicos intellegenda est, sed potius hora illa qua ipse crucifigi, qua ipse pati uellet; et ideo nondum uenerat hora eius, quia nondum uniuersa perfecerat, quia nondum cuncta propositae operationis inpleuerat propter quae homines terramque uisitauerat. Quo modo intellegendum est, quod saluator dicit: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius? Supra dixerat dominus ad Iudaeos: si deus pater uester esset, diligeretis utique me, et postea: uos ex diabolo patre estis et desideria patris uestri uultis facere. ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. cum loquitur mendacium, hic subaudiendum est unusquisque uestrum, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, id est diabolus. sunt qui ita disputant: cum loquitur mendacium, id est diabolus, de propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, hoc est mendacii ipsius pater est, quia ab ipso uidetur ortum esse mendacium, ut, sicut deus filium ueritatem genuit, ita et diabolus filium genuerit falsitatem. [1.19.7–8] Quo modo accipiendum est illud, quod dicitur: Abraham pater uester exultauit, ut uideret diem meum, et uidit et gauisus est? Prophetae uidentes appellabantur, ideo quod sancti spiritus munere ea quae ceteris erant clausa quasi conscii futurorum uidebant, inter quos et Abraham Christum uidit in spiritu. Dicitur in euangelio: scimus quia peccatores deus non exaudit; et quo modo alio loco saluator dicit: omnis qui petit accipit? Sunt qui ex hoc ita sentiunt: ille, inquiunt, qui dixit peccatores non exaudiri caecus fuerat et plenam adhuc quasi infusus collyrio uidere non poterat ueritatem; certum est autem diuinae misericordiae aurem patere pulsantibus. potest et hac ratione intellegi, quo modo deus non exaudiat peccatores, ut etiam, si exaudiantur ad inpetrandam propriam salutem, non exaudiantur in signis. [1.19.9] Dominus et saluator, quid est, quod in euangelio Iohannis dicit: in iudicium ego in hunc mundum ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant? Non minima quaestio, sed nos breuiter pro necessitate, quid hic doctorum opinio habeat, proferimus. uenit, ut qui non uident, uideant, et qui uident caeci fiant, id est, ut hi qui se non uidere confitentur et medicum quaerunt uideant; ii uero qui se putant uidere et medicum non requirunt in sua caecitate permaneant. itaque in hoc iudicium uenisse se dixit, quo discerneret causam credentium et incredulorum. ergo ut qui non uident uideant, potest intellegi de gentilibus qui uisuri erant per fidem; et qui uident caeci fiant, accipi de Iudaeis potest qui caecabantur per propriam infidelitatem. [1.19.10] Quo modo saluator loquitur: pater maior me est, et alio loco dicit: ego et pater unum sumus? Dominus Iesus ita uerus homo ut uerus deus, de patre deo deus, de matre homine homo, illud secundum hominem. hoc secundum deum locutus creditur; iuxta quam rationem diuinitatis atque humanitatis etiam in reliquis quae aut aequalitatem cum patre aut humilitatem eius sonant facile intellectus patebit. Quo modo obtulerunt magi munera, sicut legimus: aperientes, inquit, thesauros suos obtulerunt aurum, thus et murram. et responso diuino admoniti in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam reuersi sunt? Tunc scilicet magi praesagio sancti spiritus Christo munera offerebant, aurum scilicet quasi regi, thus autem quasi deo siue quia passionem simulatione demonstrabat; murra autem sepulturae signum praetendebat. magi autem ipsi typus credentium erant; Herodes autem diaboli significabat figuram. quod autem magis dictum est, ne reuerterentur ad Herodem, hoc est, ut ii qui ex gentibus ad Christum ueniunt rursus ad diabolum non reuertantur. INCIPIT DE EUANGELIO MARCI [1.20.1] Uox clamantis in deserto: parate uiam domini, omnis uallis inplebitur, et omnes montes et colles humiliabuntur, et erunt praua in directa. Uallem quod dicit mundum istum demonstrat repletum Christi doctrina; montes autem et colles humiliati, perfidia scilicet diaboli et idolorum cultura quae in aduentu Christi humiliata sunt atque depressa; quod autem dicit: erunt praua in directa, hoc est gentilium prauitas, qui nunc recta itinera Christi ingrediuntur. Cibus autem Iohannis erat locustae et mel siluestre; quae huius est interpretatio? Locustas quas dicit populorum multitudinis demonstrat figuram qui ad Iohannem ueniebant; mel autem fructum. dulcedinis declarat utique eorum quorum credulitate et fide Iohannes saturabatur. Et cum ieiunasset, inquit, Iesus, et postea esurisset, sicut euangelica lectio testatur dicens: dixit ad eum is, qui tentat: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Iesus autem dixit ei: non in pane. uiuit homo, sed in omni uerbo dei. tunc adsumpsit eum, inquit, diabolus statuit eum supra pinnam templi dicitque illi: si filius dei es, mitte te deorsum, ut excipiant te angeli, ne offendas ad lapidem pedem tuum. Secundum historiam facta sunt haec quidem; sed secundum allegoriam sentiendum est...... cum dicat euangelista; arbor autem bona crux est quae fructus uitae credentibus adtulit. Omnis qui audit uerba mea et facit ea, similis est uiro sapienti qui aedificauit domum suam super petram: et descendit pluuia, aduenerunt flumina et inruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram, et cetera quae sequuntur; quis sensus est? Petra scilicet Christus, domum autem quam dicit habitaculum corporis nostri est; in hac igitur petra, hoc est in Christo, domum nostram aedificemus, et cum flumina et uenti uenerint, hoc est impetus persecutionis et procella, inpulsi non cadamus; arena autem non aliter quam heresis intellegitur, super hanc igitur arenam, id est super heresem, quique domum suam aedificauerit, corpus uidelicet et fidem suam negauerit, stultus erit, mox enim aduenient flumina quae sunt impetus persecutionis, et illico cadet. Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum; estote itaque prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Lupi persecutores sunt, oues autem christiani sunt qui tempore persecutionis a lupis coluntur. sed estote, inquit, arguti sicut serpentes. serpens in necessitate mortis suae dicitur caput suum custodire, corpus autem suum morti tradere. ita et nos caput nostrum, hoc est Christus, celemus confitendo, corpus autem nostrum lupis tradamus. columba uero ecclesia est cuius filii, quotiens ab hominibus occiduntur, exultant. Reddite, inquit, quae dei sunt deo et quae Caesaris Caesari. Iubemur in persecutione reddere quae Caesaris sunt Caesari, hoc est corpus. in quo habet potestatem, et reddere quae sunt dei deo, spiritum scilicet fidei. Tunc, inquit, assimilabitur regnum caelorum decem uirginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obuiam sponso et sponsae; quinque autem ex illis fatuae erant et quinque sapientes; fatuae autem acceptis lampadibus suis non\'adsumpserunt oleum secum in uasis suis cum lampadibus suis, et cetera. Ex decem uirginibus quas dicit quinque nomina dicimus: spes, fides, caritas, castitas et eleemosyna. uasa autem habitationes earum sunt, hoc est homines in quibus habitant; oleo uero plena, hoc est spiritali gratia. lampades uero uigilantia spiritus sunt. obuiam euntes sponso, hoc est Christo. stultae autem sunt, istis contrariae: una quae quod uidisset\' et sperat, alia infidelitas, tertia sine caritate, quarta autem carnalitas, quinta infructuosa. harum uero lampades extinguuntur, quia oleum non habent, id est spiritalem gratiam. INCIPIT SECUNDUM LUCAM [1.21.1] Nascetur, inquit, tibi filius, et uocabis nomen eius Iohannes, et multi super natiuitate eius gaudebunt; uinum et siceram non bibet. Uinum quod Iohannes bibere prohibetur luxuria intellegitur, sicera autem dactuli succus est qui non aliud quam carnis dulcedinem habere intellegitur; proinde hoc genus procul spiritales effugat. Suscipiens, inquit, dominus Iesus ait: homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui despoliauerunt eum et plagis inpositis relinquentes illum abierunt. quidam autem sacerdos descendebat uiam illam, et cum uidisset illum, praeteriit, similiter et leuites, cum uidisset illum, transgressus est. Samaritanus uero iter faciebat; ueniens et uidens eum miseritus est illi, et cetera.- Hierusalem uisio pacis interpretatur, Hiericho autem saeculum est; homo autem qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho Adam est, qui proiectus est a facie dei in saeculo et incidens in latrones, id est in diabolo qui eum despoliauit et plagas illi infixit, hoc est, quod indumentum inmortalitatis illi abstulit et peccata mortis iniecit. sacerdotem autem et leuitam Mosen et Aaron intellegimus qui Adam uulnera, hoc est gentium peccata, non curauerunt. Samaritanum enim Iesum dicit; ipse enim plagas eius curauit, hoc est, uulnera nostra sanauit; uinum et oleum infundendo, id est sanguinis sui et chrismatis sacramentum; et ad stabulum perduxit, hoc est ad ecclesiam, stabularii autem sunt episcopi. quod autem dixit: reuertens reddam tibi, itaque in aduentum suum mercedem sacerdotibus daturum. Ait Iesus: homo quidam habuit duos filios. et ait iunior: pater, da mihi portionem substantiae meae. et diuisit illis bona. et post paucos dies congregatis omnibus iunior filius profectus est in regionem longinquam et ibi dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose, et cetera. Filios dicit duos, gentium et ludaeorum inducit parabolam. sed alius interior intellectus est, nam duo filii Adam et Christus intelleguntur; partem autem patrimonii paradisus est quem Adam acceperat, quam per luxuriam perdidit et per inoboedientiam. inquit: abiit in longinquam regionem, id est in saeculo proiectus; et cum porcis cibum sumebat utique cum gentibus. quod autem recordatus ad patrem reuertitur, hoc est, quod gentes quae Adam figuram habebant cognouerunt auctorem suum. stola autem qua indutus est uita scilicet quam diabolus ei ademerat per Christum reddita est. et anulum, inquit. in manu eius, hoc est fidem quam perdiderat; calciamenta uero uestigia munita demonstrat quae laqueos diaboli non timeant, sicut apostolus ait: calciati pedes in praeparatione euangelii, uitulum occisum: Christi passio est qui pro Adam, hoc est gentibus, passus est, cui pater dicit: tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. DE APOSTOLO AD ROMANOS [1.22.1] Quae intellegentia est capituli illius quod apostolus proponit dicens: si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicimus? numquid iniquus deus est qui infert iram? secundum hominem dico. absit. alioqui quo modo iudicabit deus mundum? si enim ueritas dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius, quid adhuc ego tamquam peccator iudicor et non blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut ueniant bona quorum damnatio iusta est? Obscurissimus atque perplexus in apostolo locus et multis ad excutiendum proferendumque sensum uerbis indigens, nobis tamen pro festinatione sermonis artandus. dixerat supra: est autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. tum etiam adicit: si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicimus? hic de testimoniis quae supra posuerat nascentem euentilat quaestionem et adiungit: numquid iniquus deus qui infert iram, id est uindictam? secundum hominem dico, hoc est secundum humanam elocutionem, quod quasi iniquum deum appellauerat, uel quod iram eius dixerat, cum passio in deum non cadat. absit: hoc est, absit ita credi, ut iniquum deum esse dicamus, qui, si haec ita sunt, iram inferat delinquenti. alioqui quo modo iudicabit deus mundum, nisi summa aequitate atque iustitia? deinde sequitur: si enim ueritas dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius. et hoc ita proponit, ut refellentis sit, non adprobantis, quia si ueritas dei mendacio hominis indiguit, nec peccator tamquam peccator iudicabitur, et quae blasphemant in apostolos uera uidebuntur. ergo quid est, quod dicit? et si ex conparatione iniustitiae iustitia clarescat, non ideo tamen homo iniustus esse debet, ut deus iustus adpareat. damnatio eorum iusta est qui nos haec adfirmant dicere. quid dicere? faciamus mala, ut ueniant bona. putabantur autem apostoli istud dicere apud eos qui male interpretabantur dictum apostolicum, illud utique: ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia. [1.22.2] Quid illud est, quod legimus: at quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur. nam pro bono forsitam quis audeat mori? Hoc est, quod uult intellegi: ille pro impiis mortuus est, cum. uix quisquam reperiatur mori uelle pro iusto. nam pro bono, id est Christo, forsitam aliquis mori audeat, hic etiam de se uerecunde indicans, quod pro Christo mori possit. et aliter: uix enim pro iusto quis moritur. in ueteri lege in qua est pro mandatorum seueritate iustitia uix pauci martyres sunt reperti, in nouo autem instrumento in quo est pro pietate praeceptorum bonitas innumerabiles martyres extiterunt. [1.22.3] Apostolus dicit de deo patre: sed pro omnibus nobis tradidit illum, id est filium; quid in hoc significat? Tradidit, traditioni adquieuit. in sacris namque libris facere interdum deus dicitur in quibus faciendis uidetur praestare patientiam. alia quippe sunt quae fieri deus uult, alia quae fieri sinit. uult ergo fieri quae facto apparet esse meliora. at. uero deteriora permittit, ut libertas humani constet arbitrii in qua arbitrii libertate bonorum malorumue sectatoribus diuino iudicio exhibeatur retributio iusta meritorum. [1.22.4] In hac eadem epistula quid intellegendum est de hoc, quod legimus: quis accusabit electos dei? deus qui iustificat. quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, immo qui resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis. Haec in quibus sibi ipse respondit quasi elpcovawc; legenda. et est sensus iste: nisi forte electos suos aut deus qui iustificat aut Christus qui pro his est mortuus condemnabit; minime utique qui etiam interpellat pro nobis. hoc est ergo, quod dicit: nemo condemnabit electos. [1.22.5] Quid sentiendum est loco hoc in quo apostolus loquitur: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem, et reliqua? Anathema interdum, ut et hic, occisionem interfectionemque significat. ergo hic apostolus perire optat in carne, ut alii saluentur in spiritu. et aliter: ita hic apostolus uim nimiae caritatis expressit exoptans, si fieri possit, a Christo anathema esse pro fratribus, sicut et Moses qui cum pro populo suo deum peteret ait: et nunc, domine, si quidem dimittes illis peccata illorum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti. [1.22.6–7] Idem loquitur de deo: ergo cui uult miseretur, et quem uult indurat; quid hic sequimur? Induratur cor a deo, dum criminum poena differtur. Rursum ipse adfirmat dicens: quod quaerebat Israhel non est consecutus; electio autem consecuta est, ceteri uero excaecati sunt; quis huius rei sensus est?. Non quia ullum deus uolenten adspicere caecitate percutiat, quia omnes, sicut scribitur, uult saluos fieri, sed illos qui se ipsi excaecauerant pro retributione malitiae dicitur tradidisse, dum deserit. tradere enim domini est derelinquere. [1.22.8] Qualiter accipiendum est illud, quod scribitur: si esurit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeris super caput eius? Hoc est, ignem conpunctionis congeris, cum bona pro malis reddis. et aliter: non quod hoc animo inimicus pasci debeat, ut carbones ignis supra caput eius, dum pascitur, congerantur, sed quod inimicus ille cum bona pro malis recipit, si nulla malitiae suae paenitentia commouetur, ipse sibi potius carbones ignis supra caput suum congregat. [1.22.9] Cum potestas non sit nisi a deo, sicut apostolus dicit, cur non omnes bene ac pie eam administrantes reperiuntur? Quia et uitam hanc omnes aequaliter a deo capiunt nec tamen omnes aequaliter uiuunt. I AD CORINTHIOS [1.23.1–2] Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat; quid hic sentiendum est? Quod cetera peccata per corpus extrinsecus admittantur, fornicatio sola in corporis passionibus administretur. Qualiter locus ille accipiendus est in quo scribitur: numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent? Apud Corinthios quondam, sicut aliqui adserunt, praua inualuerat consuetudo ecclesias passim dehonestare conuiuiis in quibus uescebantur ante dominicam oblationem, quam post cenam noctibus offerebant, cumque diuites ebrii ad eucharistiam uenirent, uexabantur inopes fame. mos uero iste, ut referunt, de gentium adhuc superstitione ueniebat. unde etiam quibusdam locis per Aegypti rura uel Syriae die sabbati nocte post cenam dicitur ad ecclesiam conueniri. [1.23.3–4] Cuius modi prophetia est de qua scribitur: si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta enim cordis eius manifesta fiunt? Prophetiae genus duplex est, doctrinae unum, aliud diuinationis. sed diuinatio praeteritis temporibus magis uiguit, doctrina praesentibus. occulta autem cordis eius manifesta fiunt, dum ecclesia prophetante, id est moraliter disserente, conscientia conpungitur audientis. Quid est, quod scribitur traditurus filius regnum deo patri ? Traditurus quidem sed tamen non ita traditurus, ut careat. traditio autem regni nostra prouectio est, tunc cum esse ex integro filii meruerimus in patris regno. [1.23.5] Quid sibi uult illud, quod scribitur: omnes quidem resurgemus, sed non omnes inmutabimur? Id est, non omnes in gloriam inmutabimur, quia resurrectio et incorruptio communis est omnium, inmutatio autem ad gloriam proprie iustorum. II AD CORINTHIOS [1.24.1–2] Apostolus dicit: obsecramus pro Christo, reconciliamini deo, eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia dei in ipso; quid hic sequemur? Reconciliemini, inquit, deo qui Christum fecit hostiam pro peccato. peccatum uero appellari ipsam hostiam, si in ueteri testamento requiris, inuenies. potest istud et ita intellegi factum hostiam pro peccato Christum, quia filium suum misit in similitudine carnis peccati. Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet; quo modo istud accipiendum est? Dicunt quidam apostolum saepe dolore capitis esse uexatum. melius autem puto ita accipi ut colaphizatus in illis passionibus intellegatur quas enumerauit ipse dicens: ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, et cetera. stimulum ergo carnis appellat tribulationem carnis et angelum satanae illum quo quasi inmissore tanta illa pateretur. AD EPHESIOS [1.25.1] Quo modo intellegendum est hoc, quod apostolus scribit, quod proposuerit dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt in ipso? Uere mirum est, quid nunc reparetur in caelo. reparatur ergo secundum opinionem quorundam illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio per augmentum societatemque sanctorum de quibus scribitur: sed sunt sicut angeli in caelo. reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Iudaeorum admittuntur credentes ex gentibus. et aliter: instaurantur quae sunt in terra. dum nos per mediatoris nostri sanguinem reconciliationemque reparamur. reparantur caelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum. [1.25.2–3] Quid est, quod apostolus loquitur de deo patre: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur? Quia cum ille nobis pater primus et uerus sit, ab illius nomine deriuatur, quando alii patres appellantur. Quo modo apostolus dicit: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, cum in mandatis, ut quidam ordinant, quarto sit loco. Aliqui de hoc ita disserunt dicentes: tria illa mandata quae superiora sunt omnia ad deum pertinent, septem sequentia ad hominem; et tria illa ad deum pertinentia in una legis tabula tenebantur, in alia uero tabula praecepta illa erant quae ad hominem pertinebant. hoc itaque mandatum in septem mandatis quae ad proximum pertinent primum est. alii uero qui hoc mandatum non quarto sed quinto loco, quod et nos probamus, esse confirmant, ita de hoc disputant: decalogum ipsum totum, quia in illa prima lege conscriptum est, recte primum mandatum appellari, quod utique primum faciat ordo, postea aliorum in lege consequens praeceptorum. item ex hoc aliter: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, et subiungit in promissione. in qua promissione? ut bene sit tibi, et sis longaeuus super terram. igitur in mandatis hoc est primum mandatum, quod habeat hanc quam supra diximus promissionem. AD THESSALONICENSES [1.26.1–2] Quid sibi uult illud, quod scribitur: spiritum nolite extinguere? Extinguere, id est fugare per opera iniquitatis. Dauid: spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Sequitur paulo post in eodem: ut integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentum domini nostri Iesu Christi seruetur; quid hic intellegendum est? Spiritum hic dicit illum utique sanctum, de quo supra dixerat: spiritum nolite extinguere. qui quidem cum in substantia sua non possit extingui, extinguitur nobis, cum aufertur a nobis. donum namque eius uel gratia in hominibus sicut eorum uirtutibus accenditur, ita eorum uitiis extinguitur. alii adserunt spiritum hic accipiendum esse animae ipsius intellectum atque sapientiam, de quo alio loco idem apostolus dicit: et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. hoc est, quod ille spiritus sanctus huic intellectuali spiritui nostro testimonium reddat, quod sumus filii dei. alio quoque loco apostolus loquitur:. psallam spiritu, psallam et mente, hic spiritum pro uoce ponens et uoce dicit pariter et mente psallendum. AD COLOSSENSES [1.27.1] Quid intellegendum est in capitulo illo in quo ad Colossenses scribitur: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis: nec tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Perstringamus, ut possumus, locum summis obscuritatibus inuolutum. disputat contra eos qui ex Iudaeis Christiani propriis contendebant ceremoniis inhaerere. et iam supra dixerat de inprobabili eorum obseruantia in cibo aut in potu, et neomeniae eorum et sabbata umbram futurorum praetulissent. post haec rursum in consequentibus dicit: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis? hoc est diiudicatis, quid diiudicatis? dicendo utique. ne tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris quae sunt omnia in interitu ipso usu (quia omnia, inquit, illa quae neque contingenda neque gustanda creditis ipso usu suo, dum adsumuntur, intereunt), secundum praecepta et doctrinas hominum: quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori. doctrinas hominum dicit, quia praecepta ipsa carnaliter intellegant praecipientes in lege prohibita non manducari, sed hoc, sicut ipse subiungit, in superstitione et in humilitate superuacua et in corporis adflictione, cui utique corpori non parcatur uel per eius modi abstinentiam uel per circumcisionem. sequitur autem: non in honore aliquo ad saturitatem carnis; ergo hoc est quod uult intellegi: omnes illae obseruationes licet obseruantiam aliquam sapientiae praeferre uideantur, quia putentur legem praeceptorum tenere, tamen in superstitione sunt, non in aliquo honore dei, quia sunt ad explendam uoluntatem obseruantia carnis. I AD TIMOTHEUM [1.28.1–2] Quae singularum rerum est accipienda discretio in his quas apostolus profert dicens: obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones? Obsecrationes fiunt pro peccatis praeteritis uel praesentibus, orationes pro adipiscendis quae speramus, postulationes cum pro aliis interuenimus, gratiarum actiones, cum ea quae poscimus inpetramus, uel certe cum pro inmensis dei beneficiis gratias laudesque rependimus. Locus ille quo modo accipiendus est in quo scribitur: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecendentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur? Supra dixerat aduersus presbyterum accusationem non recipiendam nisi sub duobus et tribus testibus, et paulo post addidit: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, utique dum omnibus nota sunt, quosdam autem et subsequuntur, utique dum postea in iudicio conprobantur. quod si istud aliqui in iudicio dei magis accipiendum putant, potest ita intellegi: praecedere ad iudicium illa peccata quae ante hic unusquisque commiserit, subsequi uero illa, quibus nos quidem causas dedimus, sed iam post transitum nostrum consummata intelleguntur. ergo subsequuntur nos in iudicium huius modi peccata, si uerbi gratia cui inopiae nos causas adtulimus, fame post obitum nostrum atque egestate consumptus sit. II AD TIMOTHEUM [1.29.1] Alexander aerarius multa, inquit, mala mihi ostendit, reddet ei dominus secundum opera eius. et item: percutiet te dominus, paries dealbate; quo modo haec intellegenda sunt? Percutiet te, inquit, non percutiat, et rursum reddet, non reddat; unde fit, ut non tam maledicentis animo dicta esse uideantur quam iudicium dei atque uindictam denuntiantis. item aliter: et si per administrationem prophetiae immoto animo maledicat propheta, ut illud: obscurentur oculi eorum, dicit, quid eorum meritis debeatur. quia omnis praeuaricatio et inoboedientia accipit iustam operis atque mercedis retributionem. AD HEBRAEOS [1.30.1] Quid in hoc sequimur, quod apostolus dicit: fide Iacob moriens singulos filiorum Ioseph benedixit et adorauit fastigium uirgae eius? Sceptri significatio est accipienda per uirgam et per hoc regni potestatisque. fastigium in quo Christus intellegitur adoratus, qui uidelicet futurus erat regni Hebraeorum caput. DE ACTIBUS APOSTOLORUM [1.31.1–2] Quid indicat illud, quod legimus: sabbati habens iter? Id est mille passus; sabbato autem usque ad montem Oliueti ire Iudaeis licitum erat, uel certe sicubi fuissent, tanto spatio deambulandi licentiam praesumebant. Spiritus sanctus quo modo ante ascensionem a saluatore secundum euangelistam Iohannem apostolis insufflatur, cum. secundum actus apostolorum post decimum ascensionis diem in apostolos missus sit? Multae sancti spiritus gratiarum donationes sunt secundum illud, quod apostolus dicit: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et cetera. igitur ante ascensionem gratiam sancti spiritus acceperunt qua possint peccata dimittere et baptizare et credentibus spiritum adoptionis infundere; secundum quod et tunc, cum eis a saluatore spiritus insufflaretur, dictum fuerat: quorum remiseritis peccata remittentur eis et quorum retinueritis retenta erunt. at uero post ascensionem multo maiorem sancti spiritus gratiam perceperunt in operatione uirtutum et gratia sanitatum et diuersarum perceptione linguarum iuxta illud, quod eisdem eodem die promissum fuerat, ut baptizarentur spiritu sancto et induerentur uirtute qua euangelium Christi uniuersis possint gentibus praedicare. in hac ergo perceptione sancti spiritus secundum dominicae gratiae distributionem apostolorum demonstratur profectus, non compugnantium diuersitas scripturarum. et aliter, quare bis datus sit spiritus sanctus, egregie quidam doctor exposuit dicens de eo, quem primum hic saluator per se ipsum dedit et de caelis postea misit, ut significaretur dilectio proximi et dilectio dei, quae in cordibus sanctorum per spiritum sanctum diffunditur qui datus est eis. [1.31.3–4] A.d euangelizandum dei uerbum qui apostoli quibus sese orbis partibus intulerunt? Quantum narrat historia, Bartholomaeus in Indos, Thomas tetendit in Parthos, Matthaeus Aethiopes, Andreas Scythas praedicatione molliuit, Iohannes Asiam diuino sermone correxit, Petrus Cappadociam atque Galatiam, Bithyniam pariter et Pontum prouinciasque confines, dum Iudaeis praedicans cirumit, postremo Romam inlustraturus accessit. Paulus ab Hierusalem usque Illyricum cum euangelio repleuisset, tam innumeras ac dispares nationes praeceptis tamquam armis uictor edomuit. Cum in actibus apostolorum primum legatur: uiri autem qui comitabantur cum eo, hoc est cum apostolo, stabant stupentes, audientes quidam uocem, neminem autem uidentes, quo modo postea apostolus dicit: et qui mecum erant lumen quidem uiderunt, uo- . cem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum? Superius ubi audisse uocem referuntur a deo, non uocem sed inconditum sonum uocis acceperunt, ut eos postea dicat uocem non audisse, id est, expressam uerborum significantiam qua possint intellegere, quod sonabat. ac perinde idcirco diuersa uice et audisse et non audisse referuntur, quia quantum ad sonum pertinet, audierunt, quantum ad uerba, non audierunt. Y. Quare prius communis cibus uocabatur qui putaretur inmundus ? Quod contra interdictum tunc dei in commune ceteris pateret hominibus qui in ciborum discretione legis obseruantiam non tenebant per quam Iudaei partem dei se esse iactabant. purificatus est autem etiam domino dicente ad Petrum: quae deus purificauit ne tu commune dixeris. [1.31.5] Quid illud est, quod in actibus apostolorum duodecim illi qui Iohannis baptismo baptizati fuerant baptizantur a Paulo ? Hoc idcirco, quia non in nomine trinitatis baptizati erant. baptismum enim Iohannis licet in eum qui uenturus est baptizaret, tamen proprie Iohannis baptismus dicebatur; unde et ab hereticis uenientes non baptizantur a nobis, si baptizatos constat in nomine trinitatis, nisi inpositio tantum manus ad fidem rectam conuersis adhibetur, ut per hanc sancti spiritus suscipiatur infusio. DE EPISTULA IACOBI [1.32.1] Quo modo dicitur: deus intentator malorum est et ipse neminem tentat, cum nihilo minus scriptum sit: tentat uos dominus deus uester? Tentatio domini probatio appellatur; neque enim ille quemquam tentat in passionibus, sed a concupiscentiis nostris illa tentatio est, cum humiliati deicimur. a domino est tentatio, cum probati glorificamur, et ideo dominus intentator malorum est. DE EPISTULA IOHANNIS [1.33.1–2] Quo modo perfecta caritas foras mittit timorem, cum rursum scribatur: timor domini castus permanet in saeculum saeculi? Quisquis deum diligit, utique absque deo esse formidat. hic est timor dei qui permanet in saeculum saeculi, igitur timor hic de perfecta domini caritate descendit; ac uero alius timor ille de temporariis rebus nascitur quarum saepe amissionem ueremur. hunc timorem foras mittit diuinae perfectio caritatis. Item Iohannes in epistula sua ponit: tria sunt quae testimonium perhibent, aqua, sanguis et spiritus; quid in hoc indicatur? Simile huic loco etiam illud mihi uidetur, quod ipse in euangelio suo de passione Christi loquitur dicens: unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiit sanguis et aqua; et qui uidit testimonium perhibuit. et in eodem ipse de Iesu supra dixerat: inclinato capite tradidit spiritum. quidam ergo ex hoc ita disputant: aqua baptismum, sanguis uidetur indicare martyrium, spiritus uero ipse est qui per martyrium transit ad dominum. plures tamen hic ipsam interpretatione mystica intellegunt trinitatem, eo quod perfecta ipsa perhibeat testimonium Christo: aqua patrem indicans, quia ipse de se dicit: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, sanguine Christum demonstrans, utique per passionis cruorem, spiritu uero sanctum spiritum manifestans. haec autem tria de Christo testimonium ita perhibent ipso in euangelio loquente: ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibuit de me qui misit me pater. et item: cum autem uenerit paraclitus quem ego mittam uobis, spiritum ueritatis, qui a patre procedit ille testimonium perhibet de me. perhibet ergo testimonium pater, cum dicit: hic est filius meus dilectus, filius, cum dicit: ego et pater unum sumus, spiritus sanctus, cum de eo dicitur: et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se. [1.33.3] Quid est, quod rursum in epistula sua profert esse pro quo non debeat orari peccatum usque ad mortem? Utique usque ad mortem peccat ille peccator qui in huius temporariae uitae cursu paenitentiam non agit. hac ratione illud quoque oportet intellegi: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum non remittitur ei neque hic neque in futurum. blasphemat enim qui diuinis promissis spirituique sancto minime credens in quo est remissio peccatorum reconciliari deo in hac uita per satisfactionis opera detrectat. [1.33.4] Quid significat, quod in eodem legimus mundum in maligno esse positum? Non quod a deo mundus in maligno sit positus, sed quod uitia hominum in mundo uiuentium sint maligna; hoc modo etiam illud patebit, quod scriptum est: quia dies mali sunt. DE APOCALVPSI [1.34.1] Qui sunt illi septem spiritus dei qui in apocalypsi commemorantur?. Hi sunt quos et propheta Esaias enumerat: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus scientiae et ueritatis, spiritus timoris dei, in quibus tamen spiritalia opera significant. omnia autem illa operatur unus atque idem spiritus.I Et quidem haec de opinionibus doctissimorum uirorum exigenti tibi a me prolata sunt. si quis tamen in praedictarum quaestionum disputationibus adtulerit quae magis probentur reprehendens pertinaciam, quae in plerisque esse solet, non abnuo me secuturum esse meliora. LIBER SECUNDUS — PRAEFATIO AD SALONIUM [2.pr] Quoniam, fili carissime, superiore libro propositionibus tuis se rettulit iam crebra responsio, et uereor, ne adsiduae interrogationes, ut fit plerumque, legenti generent ex satietate fastidium, meo nunc nomine ea quae spoponderam opus uariaturus adnectam singula quaeque, ut ordine ipso magis clareant, per species suas diuidens ac titulis suis subdens. et primo ueniam ad Hebraeorum nominum interpretationem e quibus certa quaeque et celebriora breuitatis causa ponam. DE NOMINIBUS HEBRAICIS [2.1] Adonai in Latinum significat dominus. Sabaoth exercituum siue uirtutum aut, ut aliqui uolunt, omnipotens. Iesus saluator. Nazareus sanctus. Messias unctus, id est Christus. Michael, qui sicut deus. Gabriel fortitudo dei. Raphael medicina dei. Adam homo siue terrigena. Eua uita siue calamitas; miror, unde apud Hebraeos interpretatio huius nominis tam diuersa sit, nisi forte ideo, quod eadem et edendo homini uitam adtulerit et transgrediendo calamitatem, aut quod mulier aliis interdum uita, aliis est calamitas. Abel luctus uel miserabilis. Cain possessio uel lamentatio. Enoch dedicatio. Matthusala mortuus est et misit. Noe requies. Sem nominatus. Cham calidus. Japheth latitudo. Lot declinans siue uinctus. Melchisedec rex iustus. Abram pater excelsus. Abraam pater uidens populum uel pater multarum, id est gentium. Sani princeps mea. Sarra princeps; notandum quod utrisque nominibus, id est Abraae uel Sarrae, tantum a litteram dominus addiderit quae tamen apud Hebraeos per e legitur. Agar aduena uel conuersa. Ismael auditio dei. Isaac risus, non tamen, ut quidam putant, ideo sic appellatus, quia Sarra riserit, sed quod Abraam qui tunc utique prior risisse indicatur. Rebecca patientia siue quae multum acceperit. Iacob supplantator. Israhel uir uidens deum, sed melius, princeps cum deo. Lia laboriosa. Rachel ouis uel uidens deum. Ruben uidens filius siue uidens, in medio. Symeon audienti tristitias. Leui adpositus siue additus. Iuda confitens siue glorificans. Zabulon habitaculum pulchritudinis. Isachar est merces. Dan iudicium aut iudicans. Gad tentatio. Aser latitudo siue beatus. Neptali conuersantes. Beniamin filius dexterae. Ephraim frugifer siue ubertas uel Augentius Latine. Manasse oblitus. Esau roboreus siue aceruus lapidum. Cedar tenebrae uel maeror. Iob magus uel dolens. Amalec populus lambens siue restinguens. Moses adsumptio uel liniens. Aaron mons fortitudinis. Pharao denudans eum siue dissipator eius; sed Pharao nomen est non hominis sed dignitatis, sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Pharao tamen ille submersus in mare rubrum proprio uocabulo Cenchres uocitatus est. Iosue saluator. Athoniel tempus eius deus uel responsio dei. Aod gloriosus. Semegar nomen adueniens siue ibi colonus. Barac fulgurans. Delbora apis uel loquax. Gedeon tentatio iniquitatis eorum. Abimelec pater meus rex. Thola uermiculus uel coccinum. Iair inluminans. Iepte aperiens uel apertus. Esebon cogitatio siue cingulum maeroris. Achialon uiuens deo uel uidens deum. Abdo seruus eius. Samson sol eorum uel solis fortitudo. Dalila paupercula uel situla. Heli deus meus. Samuel nomen eius deus. Saul expetitus siue petitio. Iessai insulae holocaustum uel sacrificium. Dauid desiderabilis siue fortis manu. Ionatham columbae donum uel domini donum. Abessalon pater pacis. Salamon pacificus, idem est ecclesiastes, id est contionator, idem et Idia, id est dilectus domini. Roboam latitudo populi; Abia pater dominus. Asa tollens siue sustollens. Iosaphat domini iudicium. Ioram quis est excelsus. Achazias adprehendens dominum. Athalia tempus domini. Ioas sperans siue temporalis. Amasias populum tollens. Ozias fortitudo domini. Azarias auxilium domini. Isatha est perfectus. Adhaz adprehendens. Ezechias fortitudo domini. Manasses obliuiosus uel quid oblitus est. Amon fidelis uel nutritius. Iosias, ubi est incensum uel domini salus. Ioachaz i robustus. Ioachim cuius est praeparatio. Eliacim dei resurrectio. Iechonias praeparatio dei. Sedecias iustus domini. Ieroboam diiudicans populum uel diiudicans supernos. Nabe latratus. Baasa pinguedo. Haelam saeculi uel orbis. Zamrim psalmus uel canticum meum. Omri crispans meus. Achab frater patris. Iezabel fluens sanguinem uel ubi est sterquilinium. Ochozias adprehendens dominum. Ioram qui est excelsus, sed melius sublimabitur. Iehu ipse uel est. Joatha robustus. Zaccharia memor domini. Sella umbra eius uel petitio. Manahem consolans. Facias aperiens. Helias domini dei. Heliseus dei mei salus. Osee saluator. lohel incipiente deo siue est deus. Amos potens uel fortis aut populum deuellens. Abdia seruus domini. Iona columba uel dolens. Micha quis iste. Naum germen siue consolatio. Habacuc amplexans. Sophonias abscondens eam. Aggeus festus siue solemnis. Zaccharia memor domini. Malachias angelus meus. Esaia solus domini. Hieremia excelsus domini. Hiezechiel fortitudo domini. Daniel iudicium dei. ludith laudans aut Iudaea. Ioseph auctus. Maria inluminata siue stella maris, sed sermone Syro domina. Simon pone maerorem uel oboediens. Petrus agnoscens. Bariona filius columbae, Syrum pariter et Hebraeum. Cephas Petrus, Syrum est. Paulus mirabilis. Saulus tentatio respicientis uel securitas. Andreas uirilis, Graecum est. Iacobus supplantator. Iohannes domini gratia. Philippus os lampadarum. Bartholomaeus filius suspendentis aquas. Thomas abyssus uel geminus, unde et Dydimus Graece dicitur. Matthaeus donatus, idem appellatus est Leui. Lebbeus corculus, id est a corde, ipse est et Thaddeus, ipse est et Iuda Iacobi. Chananaeus possidens siue possessio; ita autem dictus Simon a uico Chana, ipse est et zelotes. Iscarioth memoriale domini uel memoria mortis; hoc uero nomine appellatus est Iudas a uico in quo natus est. Marcus excelsus mandato. Lucas ipse consurgens siue ipse leuans. Stephanus norma uestra. Graeco autem sermone coronatus. Pontius declinans consilium. Pilatus os malleatoris. Barabbas filius magistri eorum, absque dubio Iudaeorum magistri qui est diabolus. Eden in Genesi delicias. Iudaea confessio. Hierosolyma uisio pacis. Sion specula, et recte, nam haec ciuitas Dauid in monte constructa est. Babyllon confusio siue translatio. Aethiopia tenebrae. Aegyptus tribulatio siue tenebrae. Tyrus angustia. Romani sublimes uel tonantes. \'PQVH uirtus, Graecum est. Sinai mensura siue mandatum siue tentatio uel amphora mea. Gehenna uallis gratuita; quidam aestimant appellatam hanc a ualle Gehennon quae est iuxta murum Hierusales. Hebraei transitores. Sadducaei iustificati. Pharisaei diuisi. Galilaei uolubiles. Samaritae custodes, eo quod a Babylloniis illic ad custodiam conlocati sint Iudaeorum. Cum in ceteris tum et in hoc abundanter liquet, scriptura omnis sacra quam uere diuina sit ac plena mysteriis, quando ita congruant rebus nomina effectibusque respondeant. sicut Dauid qui exprimitur in Latinum fortis manu utique fortissimus omnibus fere bellis extitit, Salamon pacificus utique in pace regnum administrauit, Daniel iudicium dei utique in presbyterorum iudicio sententiam diuinae disceptationis exhibuit. unde quid mirum, si ii futura prophetauerint quorum etiam nomina, sicut res edocet, prophetiam sonant? sed iam de uariis uocabulis interpretationem ponamus. DE UARIIS UOCABULIS [2.2] Alleluia in Latinum sonat laudate dominum; ia enim unum est de decem nominibus dei quae apud Hebraeos habentur. Amen uere siue fideliter. Diapsalma semper, id est, quod illa quibus hoc adnectitur sempiterna esse confirmet a deo, non conmutationem metri significat, ut quidam existimant, uel spiritus prophetici refectionem. sunt etiam qui diapsalma et ideo scribi putent, ut ex hoc siue personarum siue sensuum intellegatur esse conuersio. Osanna saluifica siue saluum fac. Osia enim saluifica interpretatur, anna interiectio est deprecantis, ergo integre dicitur Osianna; sed dum corripitur aut corrumpitur, sonat Osanna; est autem sensus: saluum fac, ut subaudiatur uel populum Israhel uel totum mundum. Rhama excelsa, in euangelio: uox in rhama audita est, id est in excelsis. est tamen et ciuitas quae Rhama appellatur. Racha uanus aut inanis. Rabbi magister meus, Syrum est. Abba pater, et hoc Syrum est. Man quid? Manna quid est hoc? Anathema perditio. Maranatha dominus noster uenit, Syrum est. Anathema autem Maranatha, sicut quidam dicunt, perditio in aduentum domini. Mammona diuitiae. Theraphim figurae uel imagines melius quam incendia. Seraphim uel Seraphin ardentes uel incendentes iuxta illud: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. ergo Seraphin uirtutes in caelis esse confirmant quae deum laudent et in ministeria diuersa mittantur. Cherubin scientiae multitudo, ceterum Cherubin ipsum in sancta sanctorum duo tantum significantur animalia; aliis uero locis, ubi hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat aut uarietatem. DE EXPOSITIONE DIUERSARUM RERUM [2.3] Mandragora in Genesi genus pomi simillimum paruo peponi specie uel odore. Mazuroth in Iob ΖΩΙΔΙΟΣ quae duodecim signa mathematici adserunt. Fath ΚΛΙΜΑ, id est plaga ut meridiana uel occidentalis. Rhamnus in psalterio non rubus est, sed spinarum genus sentibus permolestum. Rhomphea gladium in Latino sonat, nam ubi in Genesi dicitur gladius flammeus atque uersatilis, in Graeco rhomphea ponitur. Framea hastae longissimae sunt quibus etiam nunc Armorici utentes hoc nomen tribuunt; quidam ita etiam gladios significari putant. Capparis in Salamone frutecti genus in Oriente simile lentisco. Palathae in Regnorum massae quae de recentibus ficis conpingi solent; Palathae Graecum est. Debelaim in Osea propheta Palathas dicunt. Dabir in Regnorum oraculum quod erat factum in medio in interiore parte templi in quo et arca domini erat, hoc appellabatur sancta sanctorum. Byssus genus serici grossioris pariter et fortioris. Phoenicium in Esaia coccinum. Luteres in Regnorum conchae uel canthari aquarii; sed et cantharus Graecum nomen est. Latomi in Regnorum lapidum caesores, et hoc Graecum est. Greagrae in Paralipomenon fuscinae ad carnes de caldariis. proferendas, Graecum est. Sambucae in musicis genus symphoniarum. Nablum quod Graece appellatur psalterium quodque a psallendo dictum est, ad similitudinem est citharae barbaricae in modum deltae litterae. Tympanum quod extenta pelle uel corio efficitur. Cinari, ut quidam putant, acitabula quae percussa in modulos concitantur. Thyina ligna. de his Salamon gradus fecit in domo domini, incognita ligna etiam peritioribus Iudaeorum. Sethim in pentateucho spinarum in heremo genus est e quibus lignum inputribile. Sabeth uirgulti apud Hebraeos nomen est, in Genesi: ecce, inquit, aries post tergum eius tenebatur in uirgulto Sabeth. Lebetae aenei minores in usum coquendi parati in Paralipomenon: pacificas uero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis. Cophinus corbis. Hydria uas aquarium. Condi in Genesi poculum uel scyphum. Lecythum in Regnorum ampulla olearia. Lenticula in libro Regnorum uasculum ex aere habens oleum quo unguebantur in regnum. Parapsis acitabulum maius; aliqui et catinum ita appellari putant. Epistylia in Regnorum quae super capitella columnarum ponuntur, Graecum est. Maechonoth in Regnorum fulturae quas bases appellamus. Topazion lapis pretiosus in quo, sicut aliqui adfirmant, omnium lapidum colores refulgent. Corbana gazophylacium, Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma in Luca hiatus, Graecum est. Erisybe in propheta aerugo, id est rubigo messium, Graecum est. Zizania lolium. Sicera succus ex dactulis et omnis praeter uinum liquor qui ad bibendum aut pomis aut quolibet genere conficitur sicera nuncupatur. Nardum pisticum nardum fidele, id est sine inpostura, Graecum est. Nardum spicatum, ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit quae infusa conficitur. Alabastrum genus marmoris pretiosi ex quo euangelici illius unguenti uasculum erat. Stadium in euangelio spatii certa dimensio; octo stadia mille passus efficiunt. Haec nomina quae subsequuntur in Exodo uel in Regnorum libris his reperiuntur locis quae arcae uel tabernaculi aut templi domini relationem continent. quorum nominum uocabula haec quae obscuriora sunt in translatione ueteri habentur; haec uero quae lucidiora apparent nouae translationis textu continentur. Uetus ergo translatio habet speroteres, noua ferulas. calamiscos calamos. troiscos uel cariscos quasi in nucis modum deformatos. anconiscos incastraturas. aspidicas uncinos. fimbrias catenulas. scytalas uectes. lapidibus acrotomis dedolatis. degraphidem celaturam. petalis lamminis. perimetrum lineam. spiras capitella columnarum uel sicut puto facturam earum. aelam porticum, sed melius interpretatur ante fores siue uestibulum, ergo aelam Hebraeum est. cetera quae superius sunt Graeca sunt maxime. item in Ezechielis extrema parte in uisione ciuitatis in ueteri translatione habet pastophoria, in noua gazophylacia, id est cellulas paruas. thee thalamos. aileu frontem. aelaumoth uestibulum. polyandriun multitudines. spithames palmus. gissus definitio. manaa sacrificium. in Regum cenotaphia simulacra quae Graece ΜΟΡΦΩΜΑΤΑ. sed haec hactenus. nunc etiam illud accipe, ut quaedam nomina prius scriptura appellauerit et ut nunc uocentur. DE GENTIBUS [2.4] Gomor in Genesi Galatae, id est Galli qui a candore corporis primum Galatae appellati sunt, e quibus populi quondam in Orientis longinqua migrantes primum Gallograeci, nunc antiquo Gallorum nomine Galatae uocantur. Magog õ Scythae, quidam Gog et Magog Gothos putant. Tubal Hiberi qui et Hispani. Thiras Thraces. Thogorma Phryges. Madai Medi. Iauan Iones qui et Graeci, unde et mare Ionum. Cetthii Citii, id est Cyprii apud quos et urbs Cittium uocitatur. Dodanim Rhodii, ex his Graecorum nationibus extitere qui a Tauro monte usque ad occidentalem Oceanum maritimam oram occupauerunt. h £ e omnes gentes de Iaphet stirpe descendunt. Chus Aethiopia. Mesraim Aegyptus. Chasloim qui postea Philistini nunc Palaestini, idem tamen et Allophyli, idem et alienigenae appellati sunt: horum ciuitas Ascalon. Saba Arabia, Saba uocitatur et regio in qua nunc Sabaei Euila Getuli. Labain nunc Libyes, quondam Futhei appellabantur. Tharsis siue Carchedon Carthago est, quidam Tharsos Cilicas arbitrantur, quia et ciuitas Tharsus illic sita est. Africa appellata ab uno ex posteris Abrahae de Cetthura qui uocatus est Afer. Ismahelitae uocati ab Ismahelo filio Abrahae, idem et Saraceni a Sarra, idem et Agareni ab Agar. Nabethei a Nabeth filio Ismahelis appellati qui ab Euphrate ad mare Rubrum porriguntur. Chananei appellati de Chanaam filio Cham, horum terram Iudaei expulsis incolis possiderunt; hi de origine Cham ueniunt. Assur Assyrii ab Assure filio Sem, hi urbem Ninum ex nomine Nini regis condiderunt quae nunc Niniue uocatur. Syros appellatos quidam adserunt ab Assurim filio Abrahae ex Cetthura. Us quae et Auxitidis regio circa Coelensyriam ita ab Us Sem pronepote appellata. Aelamitae Persae ab Aelam filio Sem. Hebraei cognominati sunt ab Heber qui pronepos fuit Sem. Chasdei nunc Chaldaei uocantur et Chasdei a Caseh filio Nachor fratris Abrahae. hi omnes de Sem posteritate procedunt. DE LOCIS [2.5] Iebus ipsa est Hierusalem, ipsa est et Salem in qua regnauit Melchisedec. haec nunc ab Aelio Hadriano uocatur Aelia. Babel in Genesi nunc Babyllon uocatur, in hoc loco cum turrem quondam homines aedificare aduersum caelum adgressi essent, dispersi sunt inmissa diuinitus confusione linguarum. Acchar nunc Nisibi appellatur. Reblatha nunc Antiochia uocatur; eadem est et Epiphania. Sichem haec est et • Sicima, haec et nunc Neapolis ciuitas Samaritanorum. Olibama in propheta ciuitas in qua Edom principes habitauerunt. Arihel in Esaia, hanc esse quidam putant Ariopolim ab idolo Martis Arihel quod illic situm est. interpretatur autem Arihel leonem dei Hierusalem figuraliter significans. Ararat Armenia in cuius montibus post diluuium area consedit, adeo ut illic aliqua eius indicia nunc usque permaneant. Arbe quae Arbos in nostris codicibus corrupte legitur, in qua tres patriarchae sepulti sunt Abraham, Isac et Iacob et praeter Adam ipse; haec est etiam Hebron in qua Dauid regnauit. Lod ipsa est Lydda, ipsa est Diospolis. Decapolis in euangelio regio est habens ciuitates decem Accaron urbs Palaestinae, sunt alii qui aestimant Accaron esse turrem Stratonis et postea hanc appellatam fuisse Caesaream. Antilibanus loca appellantur quae supra Libanum montem orientalem plagam respiciunt. Effrata ciuitatis Bethleem regio est, Eufrates uero fluuius de paradiso. Mesopotamia idcirco dicitur, quod Tigride et Eufrate fluminibus ambiatur. Emmaus in euangelio nomen quondam castelli, nunc ciuitas quae Nicopolis dicitur. Caluariae locus ob hanc causam dictus, quod de consuetudine in eodem loco damnati capite truncabantur. Ariopagus curiae apud Athenienses nomen est quae a Marte nomen accepit. DE FLUMINIBUS UEL AQVIS [2.6] Geon fluuius Aethiopiae de paradiso emergens quem Nilum usitato nomine appellant. Phison fluuius Indiae idem quoque a paradiso fluens, hunc alii Gangen uocant. Iordanes ideo dictus, quod duo fontes in unum confluant quorum alter dicitur Ior, alter Dan appellatur. Mare Galileae idem est et mare Tiberiadis. idem et stagnum Gennesar, idem et lacus Cineret. Mare Salinarum, hoc uocatur et mare mortuum uel Asphalti, id est bituminis, ab Hiericho haut longe abest. Bethsaida piscina in Hierusalem in quam aegri deferebantur, ideo et probatica, id est pecualis, appellatur, quod hostias in ea quondam sacerdotes lauabant. DE MENSIBUS [2.7] Nisan in libro Esther mensis quem dicunt Martium quique in scripturis appellatur mensis primus. Elul in Macchabaeorum libro Augustus qui apud nos mensis sextus uocatur. Caseleu in Zaccharia propheta Nouember qui et nonus. Tebeth in libro Esther December qui et decimus. Sabath in Zaccharia propheta Januarius qui apud nos undecimus. Adar in libro Esther Februarius qui apud nos duodecimus. quod si etiam reliqua Hebraea mensuum uocabula quae in canone non repperi scire uoles, Iar uocatur mensis secundus, Siuan tertius, Thamus quartus, Tisri septimus, Maresuan octauus. DE SOLEMNITATIBUS [2.8] Annus iubilaeus annus quinquagensimus qui erat annus remissionis quo in Israhel unusquisque rei suae uenditor ad ius eius etiam absque pretio reuertebatur. Pascha transcensus, Hebraeum est, non Graecum. transcensus uero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderint; certe pascha nostrum est, quod saluator ab infernis resurgens caelorum regna transcenderit. Phase itidem pascha est transcensus uel transitus. sunt qui magis transcensum uel transitum ex hoc appellatum adfirmant, quod eadem nocte dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecostes quinquagensima, Graecum est. huius quinquagensimae figuram annus iubilaeus gessit quae nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. scenopegia, cum tabernacula a Iudaeis figuntur ob memoriam tabernaculorum; σκήνη enim Graece tabernaculum dicitur. haec Iudaeorum solemnitas Septembri mense celebratur. Incaenia nouae aedificationis obseruatio uel dedicatio; caenon namque in Graecam linguam nouum significat; ergo in hac solemnitate Iudaei Octobri mense dedicationis templi colebant diem. Epiphania Graecum est, quod significat apparitio uel ostensio, siue quod eadem die dominus et saluator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus siue quod stella magis siue quod primo signo domini aqua in uinum uersa tunc apparuerit. Neomenia hoc est quod apud nos kalendae. sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursum menses supputantur et ΜΗΝΗ Graece luna appellatur, idcirco Neomenia noua luna accipi potest. Parasceue praeparatio, Graecum est, Parasceue enim sexta sabbati appellatur; hinc uero praeparatio dicitur, quod a Iudaeis eadem die quae in sabbatum sunt necessaria praeparentur. Sabbata requies, Hebraeum est; idcirco autem requies, quod in eadem die dominus ab opere perfectis omnibus absolutisque requieuerit. DE IDOLIS [2.9] Idola simulacra, Graecum est. Belphegor quod interpretatur simulacrum ignominiae, idolum est. Mob, hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur uetustas, idolum est Babyllonium; fuit uero hic idem Belus pater Nini regis Assyriorum. Adramelech idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat facturam superfluam, idolum Sydoniorum dicunt. Beelzebub interpretatur uir muscarum. Diabolus deorsum fluens, Graece uero criminator dicitur. Satana in Latinum sonat aduersarius siue transgressor. Syrenae in Esaia daemones aut dracones magni, cristati pariter ac uolantes, ut a quibusdam putatur. Ululae in Esaia ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Ihihim appellantur, septuaginta tantum interpretes pro his onocentauros in translatione posuerunt; sunt qui ululas putent aues esse nocturnas ab ululatu uocis quem efferunt, quas uulgo cauannos dicunt. Lamina in Esaia genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi in Esaia daemonum genera; nonnulli hos etiam doctissimorum incubones uel satyros aut quosdam siluestres homines intellegendos putauerunt. DE UESTIBUS [2.10] Ephod uestis sacerdotalis quae superindumentum uel superumerale appellatur; est autem uelut in caracallae modum sed -- sine cucullo; cuius uestimenti duo sunt genera, unum lineum et simplex quod sacerdotes habebant, aliud diuersis coloribus et de auro gemmisque contextum quo soli pontifices - utebantur. Poderes sacerdotalis linea corpori penitus adstricta eademque talaris, unde et poderes appellata; haec et subucula dicitur. Logium quod et rationale pannus exiguus ex auro gemmis coloribusque uariis qui superumerali contra pectus pontificis adnectebatur. Cidaris pilleus sacerdotalis ex bysso, hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram uocant. Petalum aurea lammina in fronte pontificis quae dei nomen illud ineffabile tetragrammatum id est quattuor litteris Hebraicis gerebat inscriptum. Penula in apostolo, Latinum est; est autem quasi lacerna descendentibus clauis. Diplois in Regnorum sagum chlamys ΑΠΟ ΤΟΥ ΔΙΠΛΟΥΣΘΑΙ ab eo quod duplicetur et omne indumentum quo dupliciter ambimur diplois appellari potest. Baadim in Danihele uestes lineae quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bat enim apud Hebraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur Ephod Bat, hoc est Ephod lineum, non autem Ephod Barut, ut quidam corrupte legunt. Melotes in Regnorum pellis simplex qua monachi Aegyptii etiam nunc utuntur ex uno latere dependens. Theristrum in Genesi apud Arabes genus pallii muliebris. Periscellidae in Esaia, ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta. DE AUIBUS UEL UOLATILIBUS [2.11] Pelicanus auis parua quae solitudine delectatur; est et aliud pelicanorum genus in Nilo paene cygnis simile, nisi quod paulo maiores sunt, quidam ita et onocrotalos uocant. Nycticorax noctua, multi bubonem esse contendunt; sunt etiam qui adserunt esse orientalem auem quae nocturnus coruus appelletur. Ibis in Pentateucho auis Aegyptia obscenitate oris inmunda quo aluum purgare consueuit. Erodius in psalmo ardea a quibusdam putatur. Larus in Pentateucho gauiam significat. Coenomyia non musca canina, ut quidam putant, in psalmo accipienda est, sed musca omnimoda et ideo non per y Graecam litteram, sed per diphtongon oe scribi . debet. Sciniphes culicum genus est aculeis permolestum. DE BESTIIS UEL REPENTIBUS [2.12] Rinoceron fera terribilis gemina in naribus gestans cornua. Monoceron in psalmo unicornis appellatur. Tragelaphus in Deuteronomio platoceros, id est cornibus latis. Erinacei ΧΟΙΡΟΓΡΥΛΛΟΙ nuncupantur, prope magnitudinem mediocrium cuniculorum de cauernis petrarum procedentes gregatim in heremo quae est contra mare Mortuum depascuntur. Ericii qui ΕΧΙΝΟΙ dicuntur ita spinoso defenduntur tegmine, ut ne contingi quidem possint. Bruchus in psalmo lucustae quae nondum uolant. Eruca quam uulgo doluam uocant. DE PONDERIBUS [2.13] Talentum est pondo LXII semis quod faciunt LXXX librae Atticae. mina est libra una et semuncia. talentum minas habet LX. mna Graece, Latine mina dicitur. dragma habet scriptula tria; didragma dragmae duae, unde miror quo modo in libro Hebraicarum quaestionum semuncia scribitur. stater est nummus habens, ut quidam adfirmant, unciam unam, id est aureos sex, ut alii putant tres; in euangelio enim pro duobus didragmis stater datur. secel qui in Latina lingua corrupte siclus dicitur, ut in quaestionibus supradictis indicatur, unciae pondus habet, ut alibi scriptum repperi, scriptula decem, quod et ipse arbitror. nam siclus ipse uel secel de propinquitate ponderis quasi sicilicus sonat. obolus est scriptulum dimidium, quod facit siliquas tres in Ezechiele; siclus autem XX obolos habet. DE MENSURIS [2.14] Corus est modi XXX. Batus amphora una, id est modi tres. Cadus Graeca amphora est, habet urnas tres. Oephi siue Oepha modii tres. Oephi idem mensurae habet in aridis, quod in liquidis Batus. Metreta una, ut quidam dicunt, habet sextarios centum, mensura autem Graece ΜΕΤΡΟΝ dicitur, unde et metreta appellatur; notandum uero quod mensura, Hebraeum nomen est. Artabae in Esaia Aegyptiorum mensurae quae tres faciunt modios X. Sata idem sunt quod Oephi, id est modii tres. Gomor mensura est Attica habens ut quidam opinantur conices tres, id est sextarios XII; alii Gomor dicunt paulo minus a sextariis quinque, quod etiam ipse sequor, eo quod sit decima pars Oephi Gomor. Nebel quidam putant modios tres. sextarius est liquidae speciei. Cotyla hemina est in Ezechiele: Decem, inquit, cotylae sunt gomor. DE GRAECIS NOMINIBUS [2.15] Accipe nunc eorum nominum significationes quae Ecclesiae ore celebrata in sermonem nostrum uertuntur ex Graeco. Theos deus; theos autem, ut quorundam opinio habet, ΑΠΟ ΤΟΥ ΘΕΑΣΕΣΘΑΙ a spectando, id est omnia prospiciendo. Omousion unius substantiae. Omooeusion similis substantiae. Christus unctus. Spiritus paraclitus spiritus consolator siue aduocatus. Hagios sanctus. angelus nuntius. thronus sedis uel solium. apostolus missus, ideo quod a domino ad euangelizandum missi sunt licet a doctoribus Hebraeum putetur. propheta praedictor. martyres testes. episcopus superinspector, et ideo propheta ait: speculatorem te posui domus Israhel. presbyter senior. diaconus minister. clerus sors. ecclesia euocatio uel collectio. catholica uniuersalis ΑΠΟ ΤΟΥ ΚΑΘ\' ΟΛΟΝ, quod est secundum totum. synagoga conuentus uel congregatio. ethnicus gentilis. hypocrita simulator. heresis secta. monachus solitarius. heremus desertum. paroecia adiacens domus, id est dei. dioecesis gubernatio, et hoc non secundum proprietatem aut potestatem uerbi sed secundum effectum. laicus popularis ΑΠΟ ΤΟΥ ΛΑΟΥ. catechumenus instructus siue audiens. neophytus nouella plantatio. baptisterium tinctorium. chrisma unctio. eucharistia gratia. holocaustum totum conbustum, hoc ideo, quia integra hostia igni tradita consumebatur. symbolus conlatio aut pactum uel conplacitum quod sit homini cum deo. hymnus carmen in laudem dei. antiphona uox reciproca. Pentateuchus quinque uolumina, id est Mosi libri quinque, unde apostolus quinque uerbis ait uelle se in ecclesia loqui. Exodus exitus uel egressus, id est populi Israhel. deuteronomium secunda lex in quo est euangelicae legis praefiguratio. Paralipomenon praetermissorum uel reliquorum, id est, quod hic historiae contingantur quae in Regum libris praetermissae sunt. euangelium bona adnuntiatio siue bonum nuntium. Apocalypsis reuelatio. gazophylacium diuitiarum custodem, conpositum de lingua Persica et Graeca. synodus comitatus uel coetus. canon regula. teuchos uolumen, unde pentateuchus. apocrypha recondita uel occulta. hexapla sexsimplicia. apologia excusatio, unde apologeticus appellatur. anagoge superior sensus. tropologia moralis intellegentia. parabola similitudo. Habes opusculum, mi fili carissime, in omne fere scripturarum corpus quasi quoddam intellegentiae seminarium, quod in duobus uoluminibus non parum, ut arbitror, instructionis ad edocendum te ex rebus uariis necessariisque congessi. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/eucherius-of-lyon-instructiones-latin/