ALETHIA (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Claudius Marius Victor · fl. AD 425–450 Source: Open Greek and Latin project, stoa0292b.stoa001.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. ALETHIA PRECATIO [] Summe et sancte deus, cunctae uirtutis origo, omnipotens, quem nec subtili indagine rerum mentibus humanis sensu conprendere fas est et nescire nefas; nam te ratione profunda in tribus esse deum, sed tres sic credimus unum, ut proprias generis species substantia reddat indiscreta pio conseruans foedera nexu: tu sine principio, pariter sine fine perennis solus semper idem nullique obnoxius aeuo, tu spatium rerum, mentis quocumque recessus tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo; - nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis, nec magis ipse locus; nec fas contingere menti, quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo forma fugit sensus, uel qui uirtute beata te uegetet motus, quia totus semper ubique es: tu mens et sacrae penitus substantia mentis, tu ratio et plenae prudens rationis origo, tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto tu uita et genitor uitae lucisque profundae, tu lux uera, deus, tu rerum causa uigorque. a te principium traxit quodcumque repente ex nihilo emicuit tantoque auctore repletum uel uim mentis habet uel formam in mente recepit. te dominum natura probat seruata caducis partibus et iussam seriem datus ordo fatetur: tu dociles numeros distinguens, pondera librans, mensuras uarians, modulos motumque gubernans alternas seruare uices iugemque recursum rerum stare iubes et mentis imagine plenum aethere mota tibi iam saecula uoluere mundum. tu non contentus uno dotare creatum munere, quicquid id est, quod per te uenit in usus: et plus est aliquid factum melioraque cuncta qua sunt parte latent et per se grata placere interior quoque causa facit: nonnulla uigorem ex aliis acuere suum: contraria quaedam, si certent, plus pacis habent. sic omnia diues conditor aduersis etiam cognata elementis nectis et a toto fusis uirtutibus imples. et tamen haec cum sint in maiestate creandi, nil horum quae gignis eges mundique peracti et per te stabili rerum conpage manentis non tibi currit opus promptumque in munere nostro est. omnia posse tuum: nec in hoc tua gloria tantum est, quod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa ut possint praestare facis causasque secundas inuoluis primis, quod qui tua munera sentit munus et ipse tuum est. liquida ratione probasti, quod tibi sola, deus, gigni qua cuncta iuberes, causa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum spiritibus mundoque frui, quem mente gerebas, esse datum rebus subitis et cedere late in caelum terrasque simul sedemque coruscam angelico praebere gregi. quis libera corda arbitriumque sui largitus mente benigna, ut fieret uirtutis opus meritisque piorum hoc quoque conferres, praestando ut debitor esses. nec quod de primis a te regnare creatis unus, dum lucis domino uitaeque suoque inuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor maluit esse mali mortemque inducere terris cum scelerum sociis celso deiectus Olympo, uirtuti quicquam sacrae praescribere fas est, cui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli munus abesse dei laudisque hoc continet almae summa, nec ingratis uitam sensumque negasse ac proprium mentis per cuncta negotia regnum. nam quis fructus inest, genitis nisi libera mens est? libera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est. fas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset. huc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim examen conlata tenent atque inde perire posse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset mutuaque alterni conpar mensura pericli cederet ad meritum, cum iudice digna seuero praemia sanctorum geminaret poena malorum uel quod — praefata fas sit dixisse trementi pace tua, genitor — maius sit forsan apud te non peccasse boni per lubrica tempora uitae quam miseris peccasse mali. sed uiderit ista maiestas ut sese habeat censura futuri: hoc nobis satis est, quod per te nobile terrae inspirans rationis opus de puluere uili, ut domino ingratum talis quoque uinceret hostem, erexisti hominem, quem saeui fraude ueneni in mortis laqueos et ad impia Tartara raptum sanguine mox proprio, dignatus sumere corpus, sedibus ex Erebi cura maiore petitum restituis quam factus erat uitaeque perenni reddis et in caelum tecum uehis hoste subacto. iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam, quod leue praescriptum uiolata lege resoluens ad letum patefecit iter. poena illa parentis prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula despicit aetherios axes et sidera calcat dispositosque uocat uentura in regna ministros, quos iterum formauit aquis docuitque renasci, quae totum genuit, patris sapientia uerbi. in quo te, deus alme, precor, qui numine prono das sentire animis et uerum pectora cogis ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti, dum teneros formare animos et corda paramus ad uerum uirtutis iter puerilibus annis, inclita legiferi quod pandunt scrinia Moysis, quae sit origo poli uel quae primordia mundi, arcanamque fidem qui toto excusserit aucta pestis et in mores penitus descenderit error, quaque iterum redeat uerum ritusque profanos pellat et aeternae reseret sacra mystica uitae. da simul et mentem, da congrua tempora menti, da studium, tanto ne desit cura. labori, sensumque bonum studii quodque omnia nota iure supercurrit ualidoque includit amictu, ne damnes, tantum quod tam reus audeo munus. criminibus cunctis, quae feci, ignosce benignus; et uires sensumque animis meritumque dedisti. quod si lege metri quicquam peccauerit ordo, peccarit sermo inproprius sensusque uacillans — incauto passim liceat decurrere uersu —, ne fidei hinc ullum subeat mensura periclum, per legum Christum, qui filius unice tecum maiestate uigens pariter qua. spiritus almus indeprensa animis saeclorum saecula uiuit et regnat, sollemne tibi quod consecrat Amen. ALETHIAS — LIBER PRIMUS [1] Ante polos caelique diem mundique tenebras, ante operum formas uel res uel semina rerum, aeternum sine fine retro) sine fine futuri esse subest cui semper, erat deus unus, apud quem uiuebat genitus uerbum deus et simul almus spiritus, arcani uitalis summa uigoris. una trium quo se uegetans substantia nexu ingenita (sese) semper uirtute beabat regnabatque potens, in maiestate creandi iam res et causas rerum casusque futuros et facienda uidens gignendaque mente capaci saecula dispiciens et quicquid tempora uoluunt praesens semper habens. inmensum mole beata regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat, uirtus trina deus, qui primum semine nullo corpora dans rebus, dum res existere cogit, ut nostrum faceret munus, quod solus habebat, solus norat opus, ditem absoluentia mundum cuncta simul genuit, sed partibus edita certo limite distinguens speciali protulit ortu, motus ut in seriem iam tempora conderet ordo. nam nec, sacrilegi sensit quod lingua furoris, casus mentis inops, dum nescia semina uoluit, tam prudens contorsit opus, nec dicere natum ante diem fas est, quia tempore nata mouentur et nullum tunc tempus erat, neque credere retro aeternum ac stabilem semper tenuisse uigorem; nam quod corporibus constat coepisse fatendum est. corpus enim, quod plaga terit, quod tempora soluunt atque abolent ipso, qui tendit in ultima, fine, principium ostendit, quod quae sortita probantur aut facta credi par est aut nata putari. nam quae nascuntur cum tempore mota ferantur, tempora post mundi molem currentia nasci quod prius est. et corporibus constare necesse est\' non potuisse probant, fieri potuisse fatentur. factum igitur constat mundum, quod quisque subactus annuit et uero conuictus dogmate credit; concessit fecisse deum, qui numine uerbi et uirtute potens quicquid natura putatur disposuit, iussit, monuit munusque creatum succiduis uicibus semper fugitiua reformans sustinet ac uolucrem retrahens circumrotat orbem. et si maluerit totum dissoluere raptim, esse adimat rebus nec solum hoc esse, sed ipsum praeteritis tollat qua scit ratione fuisse. pro uis quanta patris, pro quanta est gloria uerbi! Quis modus in toto, quae summa in munere, cuius excelsi conuexa poli terraeque iacentes pars prima est operis? sed terras texerat aequor aeraque in medio sordenti nube madentem umbra poli densis urguebat caeca tenebris. et sacer extensis impendens spiritus undis. altrices animabat aquas ac semina rerum nondum compositis fundenda ad germina terris insinuanda dabat, cum lux inmissa superne emicuit cogente deo discretaque nigrum I umbra peplum retrahens summo discessit Olympo! et medias obiecit aquas fugiensque sequentis I mox pos terga fuit. nomen sic meta diei inposuit lucis spatiis mundoque refusam noctem intercisae parilem fecere tenebrae. I Rursum mane nouum: primo iam uespere pulso reddita lux nituit, cum se firmissima moles fluctibus a mediis concreto corpore tendens I extulit et duro late solidata rigore diuisas suspendit aquas gelidumque profundum axibus obiecit calidis seque aequore saepto nixa superfudit rebus, quas circite uasto clausit et antiquum spoliauit nomine caelum. forsitan hic aliquis sic secum errore perito disserat: aetheriis ne desint pabula flammis et nimius calor ima petens alimenta sequendo 1 exurat mortale genus caelumque coruscum non possint terrena pati, subiecta deorsum est, machina firma poli, quae, dum nos protegit umbra,\' et uelatur aquis. tales sed quaerere causas mens fuge nostra procul: plus sit tibi credere semper posse deum quicquid fieri non posse putatur. et magnum pelagus super astra et sidera ferri ipsorum ratione proba, qui credere nolunt et mundum pendere uolunt, quem conditor ipse inconprensibili semper ratione gubernans\' gestet et inmenso constantem pondere uoluat. Tertia lux tumidos stupuit discedere fluctus, cum deus inpulsis reliqui iam gurgitis undis aeriis magnum spatiis patefecit inane.- arida tunc primum mundi pars ima retectam ostendit faciem tremefactaque numine uerbi caerula nudatas cinxerunt aequora terras. quas uario raptim iussas uirescere fetu luxuriosa nouo texerunt germina limo et rudis e tenero prorumpens caespite laetis iactauit se silua comis ac frugibus ipsis, quaeque ferens proprium semen, testata satorem est. Iam tribus exactis motu succensa citato in flammas ignisque globum se cogere iussa est solis prima dies fundataque semina lucis puniceos roseo sparserunt fomite crines, lunaque, noctis honor, proprio seu lumine fulsit seu ueniente globo radios percussa refudit, inferiore uia soli subiecta pependit, astraque distinctis mundum pingentia zonis floribus aetheriis uarios uibrare colores et magis ornatis caelum splendere tenebris caerula nox stupuit, rutilis dum spicula flammis fusa micant urguentque alacres noua sidera iactus. quae iubar obducit radiis lucisque profundae quadam nocte tegit signataque limite certo tempora dissiciens, certa statione peracta praecipitisque poli numerosa uice redire, ire semel iussum, reuolutum conficit annum artificemque sacrum mira compage fatetur. Quinta dies mouit spirantia corpora ponto, quae liquor ex facili genuit sparsitque profundo, delicias pelagi, uario quas germine miris formauit natura modis, quae iussa creare pro toto partes etiam sibi uiuere rerum cogit et in brutas animam dedit ire figuras, quaeque salis tumidi squalentia gurgite terga nullo fine leuent molli differta sagina, ni uelox uastis praescribat terminus aeui. corporibus fauet ipse liquor genitalis alumnis, qui terrae quoque germen alit cumulataque membra dissoluit potius, -quae plus extenderat umor. hinc uolucres quoque, molle genus, traxere uigorem. dum liquidas conformat aquas inmissaque pontum uita subit, feruent iterum tumida aequora partu non sibi feta suo, iamiamque emissa profundo squamea turba salo summas dum surgit in undas, quae uolitabat aquis, sensim natat aere puro et docet aetherios contingere posse recessus hoc animal, nitidis quod rursum nascitur undis. Iam bis terna dies claro radiabat Olympo tertia post calidi genitalia munera solis, - iamque tepens tellus grauidos laxauerat artus, cum maiora agitans iussit deus edere terram omne animal, ratio uegetat quod sola mouendi, cui seruire datum quo rerum postulat usus. nec mora: prorumpunt fetis uitalia terris pignora, quaeque sui generis sortita figuras, indiga iam domini, quem propter cuncta parauit, qui solus potis est etiam facienda creare. Hinc iam fas mihi sit quaedam praestringere, quaedam sollicito trepidum penitus transmittere cursu, mutata quaedam serie transmissa referre. postquam cuncta datus generatim protulit ordo, quae mandante deo tum plenus mente parentis filius omnipotens faceret sanctusque probaret ueris plena bonis et multa dote referta spiritus ac longam in seriem mansura foueret, causa datur mundo propior, cui iusta uicissim causa prior. iam mundus erat, iam sidera et ortus aetheraque et uitreum pelagus terraeque uirentes: 155 ni spectator adest, quem tantae gloria molis impleat atque oculis auidum per singula ducat, quid possint conferre deo? possessio nulla est, si rerum possessor abest. tunc rector Olympi \'stat data summa operi, bona sunt quaecumque creaui. nunc hominem faciamus\' ait, \'qui regnet in orbe et sit imago dei. similem decet esse creanti, liber ad arbitrium fruitur qui mente creatis.\' dixerat haec et factus homo, seu corpore toto sine anima ac specie, forsan quo more futura, quo facienda facit, quo factum semper habebat iam prope (prae)terito quod nondum accesserat aeuo. et mox praepositum rebus cum coniuge iussit crescere per subolem terrasque replere uacantes. iam bene sic dicente deo natura creandi inposita est cunctis, quae per se uiua mouentur. Septima lux magnum uidit cessasse parentem, sed generum numeros tantum desisse creare et requiem tenuisse suam, meritoque sacrata est, diuersum quae uidit opus; namque hoc quoque plenum est uirtutis cessasse deum, posuisse labores. formam progenitis, qua praemia digna pararent, bis ternis satis est dominum spectasse diebus: septima lux docuit ueneranda exempla quietis, quam sperare iubet populos pro munere uitae semper post operum tribuendam facta piorum. haec quoque lux illa est, dira qua Tartara Christus soluit et euicto reditum patefecit Auerno, dum requiescit humi patriam rediturus in aulam. sic cessare deus, sic otia sumere nouit, plus ut agat cessans. pariter sine fine quiescens ac sine fine operans seriemque et tempora miscens cessando consummat opus, quodcumque crearat, ut faciat primumque hominem iam corpore donet, qui postremus erat — nam causas condere rerum non quod membra dare est —, seu, cum sic septima currat, ut maneat quoque sexta dies, quia sexta profecto hoc quod prima deo est, praesto omnia semper habenti, quae nobis fugiunt, post quaeuis tempora summus auctor adhuc hominem sexta sic luce figurat, siue, ut nos merito rebus praestare creatis, quos facit ipse manu, doceat, manifestius edit nunc quod factus homo est solidoque hoc intimat orbi: \'omnia quaeque mouent anima generata iubente, uos operante deo.1 tanto quis digna parenti laudis sacra ferat, qui mundum atque omnia raptim imperio explicuit dumque imperat esse peregit? nos facit esse mora, nos circum impendere sacri dignatur curam studii suadetque patrari paene laboris opus; facilem nam cedere limum et flexum formamque sequi qua ducitur arte arripit ac sacra qualem iam mente gerebat explicat in speciem, flatuque inmissa uaporo uita rigauit humum. tellus mollita liquore partim facta caro est: sanguis, qui lubricus umor, distendit molles per nota foramina uenas: et mentis iam plenus homo est terraque repulsus exilit ac dominum prudens rationis adorat. non aliter ruptis mandata resurgere bustis corpora uera fides, cum caelo inlapsa patenti maiestas grauidae reserat caua uiscera terrae. nam quod non habuit, cum sic e puluere summo informante deo propriae uirtutis egena ediderit, facile est, ut iudice reddat eodem iussa quod accepit. sic totum forma futuri est quod prius est genitum, dumque ipse ita conditur Adam, ut repetita sacrum geminet narratio munus, utile praeseritur populos quandoque renasci. quorum fonte dato iam tunc et origine summa, Eoos aperit felix qua terra recessus, editiore globo nemoris paradisus amoeni pangitur et teretis distinguitur ordine siluae. hic, ubi iam spatiis limes discernitur aequis solis et aeternum paribus uer temperat horis, illic quaeque suis diues stat fructibus arbor pomaque succiduis pelluntur mitia pomis, quae sunt blanda oculis et miri plena uigoris membra animosque fouent pascuntque sapore et odore. tellus sidereos uibrat distincta colores semper flore nouo, quaeque arida tegmine sicco iam fragiles soluunt calamos, animata uigore muneris ambrosii spirantia cinnama fundunt, sed nec quod Medus redolet uel crine soluto fragrat Achaemenius, quod molli diues amomo Assyrius messisque rubens Mareotica nardo, quod Tartesiaci frutices, quod uirga Sabaei, quodque Palaestinus lacero flet uulnere ramus aera diuerso cessant infundere sensu. namque huc cuncta deus pariter, quae singula certis accepit natura locis, conferta regessit: motaque dum leni uibrat nemus aura meatu, unum ex diuerso nectar permiscet odore fitque nouum munus, sibi nulla quod asserat arbor, quaque tremens blando sensim iactata fragore commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta hymnum silua deo modulataque sibilat aura carmina: nec uacuus uanum quatit aera motus, quippe apud auctorem, qui totum mole sub una res rebus nectens alterna lege retentat, nil uacat aut uanam species tenet ulla figuram. atque ipsum fortasse nemus siluaeque coruscae argumenta operum sunt et plantaria rerum, inque hominum cultum nudo quod nomine uenit, certum ibi corpus habet proprioque in stipite floret. gloria simplicitas, studium uigilantia somnus cura, -salus terror, facundia gratia, motus affectusque animae stimuli, custodia uirtus, et totum quod mundus habet, quia nascitur illic, hic uiget ac mentes agitat sensusque ministrat. sed satis hoc fidei est, laeto quod semine surgens hinc arbor uitae celsis petat aera pomis, illinc diuerso nocitura peritia fructu examen rerum suspenderit arbore legis. at gremium sacri nemoris, quod silua coronat, fons rigat et diti prolem uirtute maritat, quadrifido tumidum laetus caput amne resoluens, ditior oceano; iugi nam gurgite promptus hic proprios donat latices, ille accipit omnes et non sentit aquas. minor est qui crescere tantis fluctibus infusis quam qui decrescere nescit amnibus effusis. primo sed flumine Fison prosilit exultans, pars fontis quarta beati, edens natura quas dat prudentia dotes, Gangetisque replet populos ac regna Euilantum distendit limo terrasque et semina uoluens quae facit arua serit. nudis qua squalet harenis, aurea fulgentis inter ramenta metalli fulmineo rutilans carbunculus igne coruscat ac uiridi radiat fulgescens luce smaragdus. nec minor inde Geon, placidis sed mitior undis Niliacas attollit aquas arsuraque late diluuio tegit arua pio caeloque repugnans temperat Aethiopum stagnis refluentibus auras. tertius hinc rapido procurrens gurgite Tigris it comes Euphrati, iuncta quos mole ruentes tellus uicta cauo sorbet patefacta barathro, donec in Armeniae saltus ac Medica pascua quos non sustinuit nec iam capit euomat amnes. \'sed Tigris nigro tamquam indignatus Auerno prosilit aetherias motu maiore sub auras • et rursum spelaea subit mersusque cauernis intus agit fremitus et fortior obice factus multiplicatur aquis artoque citatior antro exit et Assyrios celeri secat agmine campos. iustior Euphrates, diti qui gurgite largus inrigat arentes subiectae Persidis agros mollibus elicitus riuis atque omnibus aeque seruit et humanos totum se praebet in usus, donec siccus aquis nomen quoque prodigus ipsum consumat terris, pelagi quod debuit undis. Haec igitur cuncto naturae ditia fetu regna, tot et tanta uirtutum dote refertae deliciae prima est hominis possessio primi, in quam deductus uita exultare perenni accola iussus erat: iamque inter munera prima, dum fit dignus adhuc discitque labore mereri, quo potitur, plenae fructum uirtutis adeptus . expers curarum uotique ignarus agebat. tantum apud auctorem est meriti pro nomine summi nondum aliquid meruisse mali. quantumne putamus soluere posse patrem rediturae in tempora uitae, cuius apud famulos iam tunc largitio prima, non merces paradisus erat? quodque illa seuerae « legis scita tulit libertatemque repressit, spondet adhuc maiora bonis et praemia seruat, qui causam meritis statuit, cum \'uescere\' dixit \'arboribus cunctis: hanc tantum horrere memento, quae diuersarum gestans examina rerum tunc uos scisse bonum, morsu cum laesa profano, nosse malum faciet, mortis quod poena sequatur.\' tali lege data ratio docet alta parentis, quod non mortalem fieri, sed uiuere dignum esse hominem uoluit, dignum obseruantia parua quem faceret. pro quanta dei indulgentia magni est! nostrae laudis opus fieri, quod sponte benigna largitur famulis, nostri cupit esse laboris et se quod donat mauult debere uideri. at tu, quem sacri nectit custodia iuris, ne querere, angustis quod clausa licentia metis parte sit orba sui: nihil hac tibi lege recisum est. ante potestatem tantum terraeque marisque nanctus eras, nunc iam regni uitaeque perennis, nunc et mortis habes. tunc ut sibi cuncta parentem indulsisse pium rudis incola crederet orbis, omne animal, quod adhuc tellus dare iussa creauit et tacito, uernans in corpore, semine fudit, iussit adesse deus proprioque obedire tyranno, summaque post generum uocitamina dicere, partis nomina- ceu famulis rebus quo figeret, Adam: ammonitu domini tanta inter munera uitae qui dedit et nomen proprium. nec fit mora: sistit omne genus natura deo, quacumque creatum est mundi parte noui. coeunt tam dissona motu temporis unius spatio, quae fortia nisu, molli lenta gradu, rapido promptissima cursu impete praecipiti uel prona per aera labi uel subnixa fretis et pondere lubrica ferri instruxit genitor, diuerso munere donans, armauitque manu cornu pede dente ueneno atque aliis, quibus artis inops animique minoris concretum muniuit opus. sed nemo animantum aequa homini specie uultuque habituque uigebat et prope conlatus maiorem addebat honorem, totque inter duplici uitam inlustrantia sexu inpar solus erat, dudum qui coniugis aptam in se materiem gignendae ignarus habebat. ergo opus adgreditur notum deus ictaque raptim corda uiri tanto dissoluit languida somno, mentis ut experti pollens subducere costam, dum surgit caro iussa sequi pellisque recedens os simul et medium non intermiscet hiatum, inlaesis raperet membris et corpore sano. quae pandens, uarios mox et digesta per artus accepit formam calidaque animata medulla traxit opus uitae, sexu iam grata secundo, ac permissa suo uocitata est Eua marito. hoc nunc turba loco stolidissima desine tandem antistare sacro quicquam censere parenti: cur sic quippe uiri formata est femina membris prima sui, posset molli cum puluere fingi, posset et ex nihilo. causa est haec uera profecto, ne naturalis potius sibi sumeret ordo uel quod homo ex homine est liquidoque patisceret orbi omnia facta simul tunc, ut cognatio quaedam alternum curae propriae misceret amorem, * semet in alterius cogens agnoscere membris. hinc est, ignarus partem quod senserit Adam se recepisse sui: tetigit noua gratia mentem affectusque oculis in uiscera nota receptus irruit et tanto penetrauit in ossa calore, ut iam scire daret, quod nomen coniugis uxor, quod dulces nati postponendique parentes coniugibus. quid? iam una duos in carne manere aeternam pariter uitam ducentibus esset — nam dum terrarum uitiis et labe carerent, diuinis uiguere animis, nullius egeni quas dabat orbis opes: non quippe obnoxia morbis corpora gestabant cupidi nec uentris alumna; tantum in deliciis cibus et quod postulat usus nondum erat auxilium uitae propriumque uigebat inmortale animae —, ni serpens dira ueneno maioris stimulata mali dissoluere legem talibus incautam suasisset fraudibus Euam: \'o uitae melioris inops rerumque bonarum gens ignara homines! nam qui dinoscere nescit quo distent diuersa bonis, hic nec bona nouit. atque ideo augustos homini fas carpere fructus noluit esse deus, ne mentis nube remota dent animis oculos et quae sint optima, rerum \'altera pars per cuncta docens arcana peritos dis faciat similes.\' hic nunc excurrere paulum fas fuat et turpes ueterum deflere ruinas. a nimium miseri gentiles, quos furor egit in uarios ritus! patet, in qua morte profani funditus occiderint. nomen plurale deorum serpentis primum sonuit uox impia diri, qui mortis tunc causa fuit. nam credula postquam rupit sacrilegis praescriptum morsibus Eua, experti iam docta mali, solacia culpae quaerit et in crimen facilem tractura maritum, qua periit prior, arte petit. sic hoste subactus a gemino cedit sceleri miserabilis Adam pomaque libauit sacro blandissima suco. sed quia legis in his suberant praescripta seuerae plus quam uipereo mortem allatura ueneno, ut primum inlicito uiolarunt membra sapore, confestim sensere nefas facinusque peractum creuit et ignaro percussit pectora sensu. hinc timor, inde pudor: quippe antea degere nudis et nescire datum, siue almi plena uigoris corda rudes homines celsarum conscia rerum et caelo tantum mundoque intenta ferentes pectora ad excelsum semper conuersa parentem, dum secretorum miracula diuinorum paene incorporeae mentis splendore notarent, nondum contigerat membrorum cura suorum amentes meliore anima, seu corpora nulla in senium soluenda mora penetrare nequibat motus, qui sciri faceret quodcumque necesse est. postquam deseruit uitae uigor ille perennis iam mortale animal, demum frigusque calorque aeriae subiere uices ac uestis egenos en se senserunt homines sexuque latenter erubuere suo. tacitis miserabile questi fletibus umbrosae foliis noua tegmina fici texunt consertis, post culpam mente receptum corpore uelato denudatura pudorem. nec satis hoc trepidis. quid agant, qua crimen inustum seque ipsos fugiant? cuperent, si forte paterent, condere se terris: adeo contermina poenae culpa suae est, ut iam miseros mortale pauentes mortis imago iuuet. siluas umbrosaque lustra obtendunt, uanae solacia falsa latebrae. nam quo te timidum fas est subducere corpus, te, te, inquam, qui mox primus retrahendus es, Adam? uirtus uiua patris mundi occultissima praesens implet et inmensos exit diffusa recessus. sed uerum nefas est pauidos fraudare latebra. ille potest dominum fugiens euadere summum, qui fugit ad dominum, sola quem mente relinquens quam uastis iaceas et non celere tenebris. uoce uocans ubi sis pariter testatur utrumque. nam cur te cernens quaerit deus et, cui praesens semper eris, cui te proprio subducere furto nec mors ipsa potest, fragili quam mente subisti, 460 cur ubi sis quaerit, nisi quod te more doloris lapsum sponte tua secum non esse fatetur et caelo cecidisse sacro? sed sancta parentis desperare uetat pietas, clementia cuius — fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse — iustitiam excedit. nec tam me uoce seuera corripiens ubi sis, trepido quid pectore uoluas, tenet quam recreat, quod adhuc post crimina lapsum inmersumque metu latebris ac paene sepultum euocat et reuocat. ne longa exempla petantur: ipsa probat dominum mitem donatio culpae. Postquam excussa reos distinxit quaestio summos, incipit omnipotens — caelum, mare, terra loquenti intremit et uastos pandit concussa recessus, dumque reos punit sententia, Tartara fecit —: \'quandoquidem nostris tutum decedere iussis duxistis, serie sceleris qua culpa cucurrit, hac mihi iusta nouos feriet censura nocentes. inter cuncta, frui toto quae iussimus orbe, tu maledictus eris et peior, quam tegis intus, inuida mens, coluber, qui caelum intrare creatos deiecisti homines uetitasque attingere fruges fraude tua inpulsis praedurae mortis origo es. ut condigna nefas poenae mensura sequatur — inmersisti homines terrae: et tu stratus iniquo membra solo duram sulcabis pectore terram; fecisti peccare cibis: pro talibus ausis et tu semper edes squalentia uiscera terrae. et quia te dignum placuit tibi, primus ut esses inuentor mortis, poena moriere cruenta humanique odium generis specialiter armans in genus omne tuum saeuis inbute uenenis, ut perimare magis, semper timeare iubebo. atque huius, prima gaudes quam fraude subactam, inferior pedibus degens et pectore pronus extremis tantum sic insidiabere plantis, ut capiti trepidans etiam uestigia figat.\' dixit et exanguem sic est exorsus in Euam: \'at tu quae minimum solam te perdere fructum esse putans sceleris, misero iam mente nocendi insidiata uiro dominataque crimine tanto es, praebebis famulare iugum subiectaque duri arbitrium sensura uiri patiere labores casibus assiduis, ut, coeptum quae prior ausa es multiplicare nefas, multis uersere periclis, et pariens crebris adeo torquebere natis, ut quos mortales faciet tua culpa creari, mortis nonnumquam lacerae sint causa parenti.\' \'tu quoque, cui monitus nostros et prima salutis uincula femineis postponere fraudibus auso sponte mori placuit, talem reus excipe sortem: criminibus tellus, quam tu sulcabis aratro, sit maledicta tuis. spinas tribulosque minaces culta ferat fallatque tuum spes improba uotum. tu mihi desisti mente inseruire fideli: nec tibi terra fidem seruet. tu uiuere laetus his in deliciis et cunctis uiuere saeclis sponte recusasti: duro nunc uiue labore, uiue in miseriis, donec te lenta senectus, terram, quod magis es, faciat terraeque refundat.\' dixit et ignaros caelum defendere membris ueste tegit pecudum miserans uitamque tueri edocet. at ne iterum facinus, quod mente gerebat, auderet mortis formidine percitus Adam, si rerum ignarus, primi quod iuris habebat, arbore uitali post causae extrema superbum auxilium repetens, nulla patris arte redemptus uiueret et mundo iam mysticus ordo labaret ac miseros semperque reos grauiora manerent, continuo sacris iussos decedere lucis expediunt uenti, nemoris quos silua profundi concitat — ast illos libranti turbine nexos continet aura uehens et spiritus aera totum natura uergente rapit — terrisque relatos, unde datum corpus, mollito flamine ponunt expertes tanti spatii expertesque pericli, sed non expertes, agitat qui corda, doloris. quo ruerint, quid perdiderint, quae uita sequatur, quae fuerit, tristis mentem conlatio uexat, quae diuersa magis cumulat, secumque uolutant, quanto aliud iam sint, quanto mutatus uterque se quaerat, dubii culpae hoc adscribere primae et poenae, uim nosse mali quod conpulit error, an hoc esse mori, uel, si grauiora supersunt, an detur reditus miseris, an fine perenni perdant quod superest, an, cum uia mortis amarae per lignum ingruerit mundo populisque futuris, possit adhuc aliquod per lignum uita redire. ALETHIAS — LIBER ALTER [2] Hactenus arcanam seriem, primordia mundi, ut sincera fides patuit, sine fraude cucurri, dum dignis leto uitiis terrena carerent. nunc hominum mores et iam mortalia uersu ingressum fas sit ueris miscere poetam. postquam sacratis decedere iussus uterque sedibus ac regnis genitalia contigit arua et propria stetit exul humo, miserabile, quali ore rudes stupeant tum barbara rura coloni, quae non frugifero distincta stipite uernant. nec species iuuat ulla soli, sed bruta coacto pondere congeries nec lecta mole locata est. ardua caute rigent, siluis depressa laborant, plana latent herbis, horrescunt edita dumis. heu quibus haec spectant oculis, quo pectore cernunt, quorum animis paradisus inest! neque causa doloris una subest, quod cunctorum iam plena malorum se pandit facies, sed, quod meminere bonorum. nunc honor ille sacri nemoris maiore sereno inradiat, nunc diuitias cumulatior edit silua beata suas, nunc pomis dulcior usus nectareusque sapor, uiuis nunc floribus halat tellus et absenti tristes perstringit odore. o quam non eadem meritis, paradise, rependis! te magis extollit conlatio deteriorum et peiora facis, miseris quae sola supersunt. hic uitae perit almus amor, penuria rerum insinuat iam dulce mori, ni maior egestas succurrat grauiore malo; nam uiscera edendi incendens rabie per cunctas ducit edaces, quas sterilis dat silua, dapes cogitque malignis herbarum dubias passim radicibus escas explorare cibis uitamque euadere talem ipsa fames non posse facit, quae uelle coegit. tandem cunctarum, quibus indiget usus, egenos atque inopes rerum docuit res ultima summi auxilium sperare patris: prostratus uterque membra solo lacrimis tantum mutique doloris, dum pudor iniustis subducit uerba querellis, inmoritur senio. sed postquam reddita mens est, adsurgens tandem tali prece supplicat Adam: omnipotens auctor mundi rerumque creator, uae mihi labe mali! felix dum uita maneret et celeres animos uisu super astra daretur posse sequi, late circum perque omnia fusum semper et ingesto uisus splendore tegentem his oculis — ceu mentis erant arcana tuentes —, quod dictu proprium est, uidi non posse uideri. nunc quoque post culpam spoliatis lumine sacro, quamuis mens melior per totum libera ferri fugerit et clausis terreni carceris antro nil ueri praeter mortalia nosse supersit, omnia plena tui tantum sentire remansit. atque ideo omnipotens, qui semper totus ubique es, ad te confugimus trepidanti mente precantes: exaudi miseros, quos semper cernis et audis, si, cum me parti damnatae adnectere uellet ille, caput scelerum, mundi reus et suus hostis, nil per se solum, ne uictus cederet, ausus, serpentis miseram, cui mens incauta, per artem meque per affectum, quem sexus sentit uterque, artificis scelerum fraus inprouisa subegit et, cum damnarer iusta pro crimine poena, sic piguit culpae, tanto mens icta dolore indignata sibi est, ut te, mitissime iudex, tunc mihi uindictam de me praestare putarem. idcirco et gemitus causae lacrimasque negaui, indignum uenia quia me reus ipse probabam, amplexusque animo solacia dulcia poenae hoc ipsum post haec sacra inter munera ponens pro uenia sceleris, quod sum damnatus, habebo.. non igitur dirum est. at maiestate serena exaudire uelis nil contra iussa precantes nec iam poscentes lacrimis, quod sponte benigna praestabis famulis, ut se censura resoluat, tota sed ut plenas teneat sententia uires. iussisti mota uictum me quaerere glaeba: damnatis igitur campis sunt arma mouendi danda — agros dumos steriles spinasque tenaces pro fructu dare: pura mihi prius ergo serenda est, ut fallat mea uota seges quaesita labore — herbarum assiduo contexere semine panem: da menti, quae sint herbae, quae forma laboris, da, pater, auxilium miserans atque imbue sensus. tunc erit, ut rerum compos et certa salutis seruiat Eua mihi saeuumque experta creandi supplicium pariat populos, qui crimine nostro plectantur, purgetque patrum peccata nepotum mortibus aeternam faciens successio poenam.\' Talibus orantes falsi serpentis imago indice uisa metu tacito se tramite ferre leniter ad molles tractus uibrantibus herbis in se conuertit trepidos pigrique doloris excussos senio cognatas traxit in iras. et prior Eua uiro: \'si te suprema malorum causa mouet, rape saxa manu; datur ecce facultas auctorem leti leto dare. prima docere suppliciis debet propriis et morte cruenta, quam sit triste mori, quae me male perdidit et te.\' dixit et elapsam cursu telisque secuntur missilibus cautesque rotant, quarum una reducto altius ad nisum facilem dare certa lacerto obsequitur uotis oculosque animamque secuta et nudum in silicem media serpente resultat scintillamque ciet, sicco quae fomite pasta ac mox flamma fuit crinita incendia late extendens siccoque floret iam candida fumo. horruerant latebrasque gradu trepidante petebant, sed pauidos stupor ipse tenet curamque sagacem humani pandit uitii, quod cernere rursum et timidi metuenda uolunt paulumque remoti telluris dorso sterilis mirantur opacas procubuisse comas nemorum, sordere fauillis fuscarique diem, totas splendescere terras et lucem sub sole nouam. nec mente quieta accipiunt crepitus stridentibus undique siluis undantesque globos flammarum in sidera ferri, dum se radices demersus tendit ad imas ignis edax penitus, sumpto quo uicta calore terra rudis pandit generosa ad munera uenas et, cum iam cuncto fuerit siccata liquore, incipit ipsa liquor fieri riuisque metalla fundere quaeque suis. fuluo torrente coruscat auri summus honor, candenti lacte renidens effluit argentum, rigor aeris lubricus errat et coit in mollem resoluto corpore massam liuida glaeba chalyps. ruptis sic Aetna caminis egerit inmixtis stridentia sulphura flammis, . lubrica dum feruent; at cum spirabilis aurae temperiem sensere, rigent raptimque coruscam uertitur in glaebam siccus liquor igne gelato et fit corpus iners. uarios ita sistere cursus mirantur latices, quos, dum qua deficit ardor, iam cupidis spectant oculis blandumque colorem accipiunt membris et quod timuere secuntur. auxilium sensere dei gaudentque reorum et primas nulla culpam uirtute secuta ad uotum cessisse preces summoque parenti acceptum referunt et quod dedit ignis et ignem et mentem, cui quo sit opus patefecit. utrumque certum habeo, munus sacrum explorasse parentes cuncta alacres oculis permensos, sed prius auro admouisse manus diti, quod fulmine mentes iam ferit et cari subigit fulgore ueneni nec satiat, donec mirantes pondere multo uincat et elapsum durae ceu murice cautis uulneret ac facilem uitiato corpore plagam posse pati doceat. subiit noua cura repente attonitos acuitque animos casumque magistrum admonet arte sequi. duri tunc pondere saxi alternis caedunt uicibus flectuntque trahuntque in uarias species cedentem ad uerbera massam. quam nullus formare labor, sed uicta figuram ocius hinc perdit, magnis quod nisibus inpar materies recipit studium, sed decipit usum. durius ergo aliud quaerunt; sed et hinc placet aurum, utile quod rigidum docuit magis esse metallum. inde, cui propior decor est et uena secunda, itur in argentum, blando quod firmius auro officium magis est patiens. sed fortius aes est, id quod conspicuum minus est. mox aere magistro in rigidum chalybem translatus substitit usus. Forsitan et cunctos quos fingit opinio casus artifices summos operum percurrere uersu possit nostra chelys, tacito patefacta calore ut se decoctis tellus pinguissima glaebis mouerit in fetus uarios, quos imbre marito parturiens putri dissoluerit arua meatu, quo tumidi crepuere sinus elataque messis extitit et motis undans trepidauit aristis, disceret ut speciem segetis nouus accola cultae: utque auidum ad tantam decurrens undi(que) praedam alituum pecudumque genus turbaeque minoris nigra cohors, maiora suis in pabula trudens 175 semina corporibus, uitae inculcarit amicos materia propiore cibos atque omne secutum officium, docilis studii quod cura recepit. semper ab exemplis meditatio sumpta magistris fecerit artis opus: sed falsis nota reclamat gloria larga patris: nil hinc sibi uindicet usus, nil casus uirtutis inops: ego nosse creatis quae bona sunt cum luce dedi mundoque minori quicquid maior habet sacro notescere sensu meque per haec uolui.\' atque utinam inlibata maneret, ut data mens homini est, nullique obnoxia culpae: non illam species, non illam corpora rerum, non modus astrorum numerus nec molis harenae falleret. at quantis cum magno terra profundo tendatur spatiis, quae sit mensura peractae molis, quid resonet motu septemplicis axis harmoniae uocale melos, nunc discitur usu assiduisque datur studiis artisque putatur quod manet ingenitum. nec sentit nube malorum factus hebes, quod, si quae primum agnoscere credit, quisque recognoscit. summo ergo hoc limite ueri haereat. augustis quom pulsus sedibus Adam, nullum aliud prius officium quam coniuge dignum egit et ignotos natis impendit amores. inter tot curas placuit cui dulce creare, uiuere dulce fuit. qui uiuere dulce probabat, uiuebat rectore deo: nec derat alumnis quod uitam instrueret, quod rerum accingeret usu. Et natis iam plena domus solacia mira attulerat rudibus blandoque in corde parentum multiplicata graues releuabat cura labores, et spes iam suberat propriis gaudere ministris ruris in officiis, quorum qui maximus aeuo arua Cain duris uertebat pinguia rastris; at uiuo gaudere lucro dignissimus Abel collibus aut nudis aut sicci germine campi innocuas pascebat oues et lacte parentes. postquam expectati satiarunt gaudia fructus et stupuere sacro cingi sua uota fauore, ammonuit mentes operum libamina iustum prima dicare deo. sacras prior impedit aras frugibus ille nouis, niueo magis hic litat agno, prima sacerdotum species, mox hostia fratris impia, sed signo iam tunc imbuta futurae indicioque piae. namque ut suscepta notauit fratris sacra Cain, sibi nulla in fruge litanti annutum, seu quod uotas praelegerit ante pollueritque dapes seu totum tempore in uno cernenti reus est praesens quandoque futurus mente nocens, illo (dirum) de fonte uenenum, quo serpens materque, bibit fratremque cauendi ignarum saeua mactatum caede trucidat. Heu facinus! quid non miseros furiosa libido, quid non ira recens, odium uetus, improba cogant quae uexant gentes scelerum certamina, tantum si facinus fecit, qui sic, quod sanctior ipso frater erat, doluit. nulla est iam culpa parentum. et ne aliquam saltim uel de serpente querellam quod morimur quisquam superesse existimet, ante coepimus occidi. pro quantum prima propago criminis adiecit! mortem pro nomine poenae inductam mundo uix dignum est dicere: fecit impietas scelus esse nouum. peccata parentes tantum morte luent: tu poenas morte solutas et pro morte dabis, peior serpente nefando. ille etenim letum suasit, non intulit: at tu auctor primus eris caedis. te publicus hostis, te latro priuatus sequitur, tibi crimina plectent arma(ti) telis, gladiis et uindice ferro. militia scelus omne tua est populique futuri quod minus interitu iusso quam caede peribunt ad te summa redit. nec prorsus displicet istud moribus exemplum, quod fratris sanguine primum humanus fundi coepit cruor, ut facinus par sentiat admissum, tali quem crimine constat fraternum renouasse nefas, ratione docente omne hominis letum non prima sorte perempti esse necem fratris. tali tunc caede madentem non aspernatur — tanta est clementia — dignum affatu censere deus facinusque negantem arguit et tanto leuiter pro crimine punit mensuram poenae facti de parte petendo, ut, quia praemonitus facinus conmittere dirum non timuit, tremeret: meritum quod noluit esse supplicium fieret: quod mens haurire recusans duxisset leue, membra graue exagitata probarent, percussoque animo, quo se tortore profundo uindicat omne nefas, corpus quoque frangeret horror criminis ac totos uehemens exiret in artus motaque praecipiti raperentur membra rotatu, ut labris saepti latices cum luce recussa exceptos frangunt radios, subit atria fulgor lubricus et totum perlustrans nusquam et ubique est; cumque tremit, sensim sublustri intexta corusco linea caeruleae sine fine intermicat umbrae. non erat is motus, quem neruis frigidus umor incutit adstrictis, media cum morte repletos sic rigat, ut totam nequeant amittere uitam: sed qualem ciet ira dei, cum conscia mentem uis domat et sano torquentur corda furore. t quid tamen et quotiens talis sententia ? totum est ultio (iam) facinus caesi, iustissima saeui poena rei, terror genti populoque futuro propositum exemplum, praesens purgatio culpae et quod promisit signum custodia uitae: ne quisquam perimat ferroque abolere laboret quem poenas soluisse uidet. nec sufficit istud supplicium blandis naro admiscere seuera: amandat longe uastasque relegat in oras. hoc quoque munus habet, ne polluat arua piorum, ne scelus hoc populis fieri potuisse creandis testis poena probet, ne se permisceat umquam, ammoueat maestis ne se parentibus umquam gens damnata, bonis ne luctus semper acerbos ingerat et fratrum dispar ne causa dolore torqueat orbatos, illum quod lumina quaerant, istum quod uideant, in quo lugere necesse est hoc quoque, quod superest. summum est in funere nati qualiscumque malum: set tanto in crimine tali supplicio affecti quouis sub iudice peius perduntur uiui. quid quod mage conuenit ipsi a patriis longe damnato excedere terris,, cui secreta placent, grauiorque est poena uideri inter felices et pura mente beatos? uicturo post supplicium factique pudorem parcitur exilio. iam quod comes additur uxor fida reo, nec damnatis absistere munus spes fit certa dei. datur en quae pectoris aegri molliret curas, moto quae corpore fractum sisteret amplexu nullique obnoxia culpae sola deum precibus et pura mente colendo eliceret quicquid posset satis esse duobus. o bona maiestas, quid non sperare queamus! ipse uias ueniae tacitas causamque ministras, qua ualeas prodesse reo, quem prole sequenti augens multiplicas per nomina mille nepotum et proprii regem populi mox de patre summo constituis. primus nam cingere moenibus urbes erudiit, quod nemo potest nisi plebe coacta. - confessusque metu meritum de gente suorum ultorem admonuit Syrum docuitque perire, dum timet occidi, qua forsan caede piatus diluit admissum, simili quod morte rependit; et mors ipsa lucrum est, quod criminis ultio facta est. Interea maesto rusum grauis Eua marito pensarat primum sancto iam pignere damnum reddideratque iterum curas et uota parenti. Seth puero cognomen erat, quem numine prono adiutis supplere locum uirtutibus Abel omnipotens tribuit, quod munus gaudia laeti non tacuere patris seriesque adiecta probauit. huius quippe uiri de semine proditus Enos, qui primus tacita lectus uirtute sacerdos posse ciere piis precibus et nomine uero sperauit meruitque deum populumque secutum imbuit aeterni cultum seruare parentis auxilioque sacro, qua uita exposceret, uti, confessa omnipotens quod maiestate ferebat, et mentem meritumque dabat multosque per annos criminis antiqui poenam differre sinebat, usque adeo ut cunctis pollens uirtutibus Enoc horum de serie, quos continet alma propago, redditus in sedes patrias orbemque beatum uiuat adhuc uitaeque habeat iam regna futurae. quippe nouo mundi cultu usque carenti post ter centenos triplices qui duceret annos mille replens numeros, decimi conpendia uersus, uiuentu.m certamen erat. sed crimina postquam infecere animos et nata in stirpe sequenti est culpa patrum peiorque suo maiore propago adiecit semper uitiis quod uinceret heres, succurrit uitae breuitas, quando hic modus unus augendi sceleris lucis qui terminus esset. namque Cainigenum cum se coniuncta profanis damnasset thalamis, melior cui uena, iuuentus, in uarium facinus sacro deserta fauore concidit atque hostem insidiis patefacta recepit talia fante deo: \'non semper noster in istis spiritus insistet populis nec differet ultra bis senos decies leti data tempora seri uita nocens annos, quoniam terrena secuti plus carnis quam mentis habent.\' siue ergo seuera naturam fregit sententia -iudicis almi, ut sic quemque reum brutae plus matris habere argueret, qua natus erat, seu, munere primo quam dederat famulis sacra uirtute creandis, larga facultatis diuinae gratia quo se a toto ad solum corpus transisse probaret peccatis traducta patrum, generata repente monstra hominum, celsa membrorum mole gigantes, mente feri tumida. quantum per corpora diris posse subest animis et quantum uelle necesse est seruitio oppressis tam magnae molis iniquo, non illis quicquam inliciti temerasse profanum aut licitum cordi: uetitis succensa libido acrius et rebus pretium non forma petendis, sed scelus imposuit. nullae sine sanguine noctes aut sine caede dies, lacrimis sumpsisse propinqui dulce cibos ipsosque cibis uiolasse propinquos, inmemores socii iuris hominumque suique affectusque sacri matrumque patrumque suorum auctorisque poli, tantumque in crimina summa processum est, ut cuncta deum informasse pigeret, quis uitam lucemque dedit, causaque nocentum criminis expertes animas conuoluere mallet 380 quam non praecipiti terras submergere ponto rursus in antiquam mundo redeunte (figuram). ...... , . , . , , , ,. fidelis iam per quingentos inmunem criminis annos duxerat et posita degentem lege probarat. cui sic sancta deus pandens arcana reuelat: terrarum uitiis hominumque ad crimina pronis abiecta uirtute malis succurrere rerum fine parans statui quando, omnes plectere culpas saeuum prospiciens leuiusque abolere nocentes, inducto rursum terras submergere ponto, ut, dum cuncta ruens operit iussusque residit, gurgite praecipiti pollutum diluat orbem inplicitosque homines et quicquid uiuere iussi causa hominum tumidi conuoluat labe profundi. sed quia tu solus, cui cordi est nostra uoluntas, deuotum sacris ducens sub legibus aeuum semper in hoc tantum merito meliore repugnas, sic decretorum moderabor iura meorum, ut, cum iusta mali luerint, tunc dignius a te incipiat mortale genus summumque parentem te numerent populi, nostra qui luce fruentur. quadratis igitur trabibus contexta paretur arca tibi, quae ter centum tendatur in ulnas perque decem quinas pateat, consurgat in altum ter denis tantum; per ... .......... consummetur in unam desuper. at lateri seruetur ianua, qua se collecta oblico fastiget machina tecto. tunc calidum bibula spirans conpage bitumen exploret tenues et uestiat undique rimas - fusum more cutis. labor hinc te maximus intro auocet: inmensis latus adnectatur utrimque postibus et caueae fundentur membra peractae: cumque triplex spatium discreuerit area duplex, sic discernantur propriis animantia nidis, ne uiolent permixta genus conmissaque pugnent confundantque cibos, quorum te condere par est tantum materiem; nam dispensata receptis ne desit, praestare meum est.\' haec mente fideli accipiens — namque ipse animum sensusque ministrans uelle et posse dabat famulo quodcumque iubebat — adgreditur densas natis populoque coactae - plebis in hoc genitas ferro prosternere siluas. ammittunt luci radios umbrisque leuatur campus et aequaeuo spoliantur robore ualles ac nemora speciem mundi inplicitura minoris. sed cum tam multo fuerit properata labore summa operis coepti, centum differtur in annos, ut pigeat sceleris populos iraeque repugnent. o nimium miseri, tam iustae quos mora poenae plus facit esse reos: iam non pro crimine tantum plectentur, ueniae quis copia larga petendae est, sed quod plectentur, quot Tartara dira subibunt temporis indulti spatio, cum parcere cunctis testetur se malle deus. iam mole peracta contextum stabat laterum conpage capaci auxilium, quod supremum pater ipse pararat naufragiis, natura, tuis, causamque ciebat, cum deus e celso famulum dignatur Olympo uoce monere Noen summum iam tempus adesse condere se latebris matrem natosque nurusque eripere instanti exitio mortisque tenebris carcere uitali secumque animantia cuncta, quae sua tellus alit, quae non sua sustinet aer, per sexum septena, deus quae munda probauit, bina pari, immundi generis sed singula sexu. nec mora fit: quicquid conuexo cardine caeli nascitur ignotum diuersis partibus orbis, quod stupet Eous, quod pallidus horret Hiberus, australis Libyae calidis quod saeuit harenis, scindit Hyperboreas miro quod lumine noctes, una ruit trepidans et apertae inmergitur arcae. diluuium sensisse putes; nam cum deus auctor det brutis sensum, quo se testetur alumnis, plus pecudes rationis habent, quae numine motae- nil de se sapiunt. ergo omni semine uitae praegrauidam ut primum claudi deus imperat arcam, nox ruit et subitae caelum obduxere tenebrae effusoque cadens terras ferit aere nimbus praeceps, more breuis, seruaturusque tenorem sic furit et toto pariter desaeuit in orbe tam, quam in parte solet, rapido cum turbine mota tempestas sequitur saeuos aut nuntiat ignes fulminis et tonitru caelum terraeque reclamant. nec satis excidio est qui nubibus effluit imber: antiquae laxantur aquae iamque aethere aperto in nubes uacuas caelum pluit, intima terrae halitus extendens, qui flumina sufficit, implet atque nouos pandit fontes torrentibus aequos. dumque uno inmixtum raptim se gurgite iungit quod caelum, quod terra uomit, quod nubila fundunt, inuoluit mersos mixtis cultoribus agros implicitosque greges stabulis, cum ciuibus urbes obruit: inter aquas populi periere ruinis. nulla manet rerum facies, tegit omnia fluctus crescendoque suum perdunt et flumina nomen, mox etiam cursum. nullis satiabilis umquam amnibus oceanus tam magna mole ruentes iam persentit aquas, aucto quas gurgite maior pellit et in cumulum redeuntes surgere cogit, donec contractis aestum attollente profundo undique litoribus summo se circite iungat fluctus et oppressis concurrant aequora terris. et iam ter quinis super omnia celsior ulnis arca ferebatur; namque haec mensura supremos excessit. montes, cum quadraginta diebus ullius pluuiae furor et nox una fuisset. ter quinquagenis post solibus aere sudo cum similis ponti modus et mensura maneret, clausorum omnipotens miserans decedere magnum paulatim iussit pelagus, seu parcere cunctis, quas poterat fugiens raptim subuertere, terris seu clausis uoluit, sensim quos unda relabens tutius in sedem stabilem subducta locaret. denique mons t aer diffuso uertice planus )uecturus suscepit onus. iam summa uideri posse iuga ac planos scopulis distinguere fluctus cumque residenti sensim prorumpere siluae aequore et occulti paulatim surgere colles. iamque niger patula speculator missus ab arca aera prodiderat placidum praedaque reperta detentus; sed adhuc cella claustrisque morandum fessa columba refert, quae rursum missa reportat paciferae frugis paruum libamen oliuae. tantus ad indicium magni cum laude parentis clausorum fletus, quo se- quoque laeta reuelant, exoritur, quantus, muris cum uictor acerbus insultat, subitum obsessis si forte feratur auxilium: quantus, cum iudice missa modesto addictos rursum uitae sententia reddit: quantus, in ambiguum funus cum uita recurrit inter lugentum lacrimas et gaudia, fletus. postquam ter missa speculatrix arua patere nuntiat hoc ipso, terris quod capta receptis non rediit, taedet pigras perferre latebras, quo spes est propior caelo spirare patenti atque animam aetherio laxatam pascere sensu. sed fas haud ulli est exire in luminis oras, ut uetitum nasci caelumque diemque subire non uocitante deo, propria qui uoce trementem iussa Noen monuit sacris excedere claustris coniuge cum fida natis nuribusque pudicis et noua deductis iterum dare rura colonis cunctaque quae pariter proli seruata futurae humanos pollens opifex formauit in usus. quae, postquam data porta, ruunt: pars aera pennis, pars saltus siluasque petunt, pars mersa cauernis infoditur patulis terrae, pars libera campis exultat siccis et prato uernat aperto. at dominus, mundi sortitus regna secundi, cuncta Noe gaudens oculis ac mente capaci accipit atque animum nequit exsaturare replendo et cupido raptim perlustrans omnia uisu ut noua miratur. noto fulgentior ortu et mage sol rutilus, ridet maiore sereno laeta poli facies et desperata uirescunt fetibus arua nouis. sed adhuc uersatur imago ante oculos tantae semper memoranda ruinae, inter aquas quid pertulerint, quid munere sacro et non pertulerint, fremeret cum uerbere saeuo pontus et inlisas contemneret arca procellas: cumque suis reputat, quam late sancta parentis se circum summi fundens largitio constet, et docet attonitos uerumque addiscere promptos, unde cibus tantis toto suffecerit anno, quis potus; namque hoc constat, si cetera uitae suppeterent, clausos, dum fluctuat arca, necari inter aquas potuisse siti, nisi rector Olympi depositos penitus nec iam ulla extrema timentes sustinuisset eo, quo condidit omnia, nutu. ille animas longae perituras carcere noctis affectu lucis spolians uirtute repleuit: ille, ut tam segnem possent perferre quietem, infudit pigri - placidum torporis amorem, ille potens, cui, si placuit, uirtute seuera praegelido raptim sub gurgite cogere fas est inmersos ardere malos flammisque futuris inuectos algere bonos, qui tempore paruo, ut nunc edocuit populos sic posse necari, ipse docebit aquis populos sic posse renasci. ALETHIAS — LIBER TERTIUS [3] Talia mente gerens uenturaque saecula cernens non prius officii quicquam mortalis inire prisca Noe quam sacra deo gratesque rependat constituit. niueo surgunt altaria saxo: nulla quibus saeptis cum se circumdaret aedes, undique diffusi conuexo tramite caeli templum mundus erat. septenis hostia praeceps affluit e gregibus, mollis quos sustinet aer, quos generat terrae ......... ......... sternuntur Eois aut Arabum siluis. ignis demissus Olympo libat odoratos quos crine exedit honores ambrosiumque deo fragrant holocausta uaporem. qui mitis semperque bonus pro munere nostro accipiens quicquid recipit gaudensque piorum officiis hominum, quorum non indiget usu, sed quis nos redimat, placido sic numine fatur: etsi parua fuit tanto pro nomine poenae ultio uindicibus pluuiis et gurgite molli tot scelerum damnasse reos sedemque nocentum terras diffuso potius renouasse profundo, non tamen offensi feriemus uerbere tali ulterius mortale genus, quamuis ruituras per uarium facinus, per crimina pristina rursus humanas mentes uideam gentesque profanas. nam quia mortales plectenda ammittere numquam cessabunt, meritis semper condigna referre nos cessare decet. laeti UQV crescite alumni, crescite securi fecundaque prole replete arua nouosque greges cunctis distendite terris. seruabunt elementa uices cunctisque diebus seminibus propriis reddetur debita messis. curret opus mundi conpar discordibus horis: aestati certabit hiemps ac tempora librans ueris et autumni fugiens replicabitur annus. uosque, quibus regnum solidi permisimus orbis, quos tremit et dominos sentit genus omne animantum, hoc legis seruare loco iurisque seueri praescriptis uinctos semper meminisse iubemus: inter tot species rerum, quas sponte mouentes membra animis uestros bis iam largimur in usus, lurida ne quisquam permixto sanguine turpes membra cibos faciat, quod crimen\' non secus acris olim iudicii plectet sententia quam si hauriat humanum quisquam ferus ense cruorem, quem semper repetam uindex adeoque requiram, ut mihi non solus pendat rationis abundans supplicium, sed bruta quoque: cruor omnibus aeque sit sacer humanus, nostra quae luce fruuntur. et sint signa, quibus caelo radiante remissas diluuii testemur aquas: quippe aere denso cum leuis in tenues nebulas suspenditur umor et nigras iam cogit aquas in concaua nubes, effundam radios et pulchrum circite summo arcum curua mihi decorabit solis imago pingentem conuexa poli, qui luce calorans exsiccet pluuias et in aera dissipet imbres usque adeo, ut possit mundi pars altera poenae hoc sibi uenturi specimen praesumere signi, quod plus ignis habet rutilans et iam minus imbris.\' Talibus attoniti imperiis, quae cuncta tremiscunt, promissisque piis alacres, quibus omnia gaudent, certatim limo dulcique uligine laeta arua Noe natique simul, quis firmius aeuum, infindunt rastris et semine rura maritant, iam uere effusis late densissima campis herba cibi ex calamis in frugem lacte gelato reddit multiplicem cumulato faenore messem: et noua praegrauido iam palmite uinea diti luxuriat fructu, quem dulci nectare tendens parturit ac duro nascuntur pocula ligno. Forte Noe domini celebrat dum laetus honores indulgens epulis et dulcia pocula libans persensit uiuos latices somnoque grauante uictus membra toro posuit neglecta fideli: et reuoluta simul uestis secreta retexit corporis ac risum tibi, Cham deterrime, mouit fons et origo tui, fratresque aspergine culpae Sem primum summumque Iaphet miscere parasti. disce quid exposcat quod .... t rese cachinno tu solus: fratrum melior sententia dignum officii putat esse locum; nam tegmine rapto et pos terga dato sensim properante recessu auersi patrium manibus texere pudorem et palmam fratri rapuit pietatis uterque sublatam medio. nam postquam libera somno corda Noe repetunt diuini nuntia sensus, natorum meritum tali mercede rependit: \'Cham maledicte, tuo dubius seruire parenti fratrum seruus eris, sancto tu, maxime natu Sem, benedicte deo uiues fratremque minorem (semine iam) dominus multo distendet in orbe, donec et in fratris domibus numerosa propago constituat sedem populisque admixta propinquis impleat adiunctas et quas construxerit urbes.\' Haec fatus senior, cum iam decurrerat annos mille minus decies quinos, quos summa recusat, conscia uenturi resolutus pectora leto cessit et hunc orbem natis curasque relinquit: quippe datum culpa uacuis uitioque remotis et post peccatum, prima quod morte piatur, cum deus electae penitus sacraria mentis spiritus implesset pectusque rigasset amicum, omnia nosse simul coramque oblata tueri, quae fugiens rapuit quaeque est quaeque afferet olim saecula uenturis carpenda nepotibus aetas, quodque hominum uarios conceptum fundit in usus terra grauis, liquidum pelagus, uegetabilis aer atque auidus, nimio quod fomite gignit et ignis. sed postquam tantum munus damnata propago perdidit et miseris nil praeter scisse remansit > maiores arcana suos, reuocare parentum quisque memor secum monitus et cuncta reuoluens, quae quibus apta modis, qua rerum parte iuuarent, condere in hoc fixis olim sermonum elementis aut signis, solida mandantes uerba figura. hinc artes traxere caput, quas littera seruans priscorum in tardos misit commenta nepotes et ueterum studiis miscens inuenta nouorum spem dedit attonitis uanaque cupidine motos traxit ad inlicitum praeceps indago futuri: siue dedit mundo, quem quidam errore caduco corporeum dixere deum, quod solus habebat conditor omnipotens sparsitque per omnia membra rerum signa mouens uenturi nuntia saecli, ut se per totam molem testetur alumnis semper et auctorem fateatur mentis imago sitque palam rebus positum, regnator abundans quid praestare queat populis, quid tollere possit, quid quandoque suos, caeli quis regna parantur, scire uetet famulos, quod uerum testis achates, Pyrri gemma, probat, Musis et Apolline clauso edita cum mundo — quid non per cuncta putemus significasse deum, quando et mendacia mundi prodidit anticipans et post fingenda notauit: seu simplex potius mundi fert omnia motus: seu grauis inuentor leti cessare capacem fraudis materiam non passus cuncta maligno subdidit arbitrio, quo fatum induceret orbi. nam dum dinumerat cursus uariosque recursus astrorum et miro fruitur discrimine caeli, tempora sic dubii posuit sibi certa fauoris atque facultatem pronam metasque nocendi effectu uario uariis conuentibus edens, spargat (ut) inuidiam stellis et crimina sacro adleget caelo mundumque ornantibus astris, cum fingat populis quicquid facit ipse futurum. hinc ars est, quod fibra tremit, quod pinna coruscat, nubibus elisis quod fulmina nuntia signant. nam quia praecipites motus cunctosque sagaci amplexus casus studio, qui publicus hostis prae .... is reddat, meminit, diuina putare persuasit populis falsi commenta ueneni. haud secus Aethiopum canibus, (quis) regna, tyrannis libertas regitur: cum rebus congrua certis corporis ignari petitur sententia motu et casum praecepta putant. nec signa minora haec pro se ualido praesumit -opinio sensu; nam gemmam Pyrri Galbae Fortuna refutat: qui potuit quippe statuam tot fingere lustris, et lapidem simulare potest. his fraudibus usus inlusit captis noscendi ardore futuri uincendique dehinc fati stimulante timore sollicitis studio magicae scelus intulit artis, qua semet potius colerent arisque dicatis impia tura darent, cum prodita turba parente.\' moxque parum sano genitus de stemmate Nembrod, mole et mente gigans, Babylonis praeditus aulae, Persarum capiens animos uenator iniquus a ueri sacris domini transduxit ad ignem. Nec tantum cupidis nimium sic arte sagaci ille, caput scelerum, mundi reus et suus hostis inlusit curis hominum, sed mentibus ipsis inruit et sensus penitus descendit in omnes, mox et in affectus. nam cum patris unica proles spem generis leto secum traxisset acerbo, infelix genitor, lacrimis noctesque diesque continuans hebetique trahens plangore querellas dum furit et raptum quaerit per singula natum exuuiasque tenet dulces puerilibus annis aut trans fata pius solatur imagine luctum, sic desideriis accensum pauit amorem, ut totam Pario statuens de marmore formam crediderit demens incluso uiuere sensu et questus audire suos arisque dicatis auctoris summi cultum transferret ad umbras. omnibus iste reis grauior transcendit et illum doctorem em scelerum, magicas qui condidit artes. ille palam furiis reus est et mente profana, hic pietate nocens. facinus plus inquinat istud, quod speciem uirtutis habet; nam protinus omnes amplexae gentes scelus hoc sine fine litantes manibus inferias, uti nunc testantur Alani, pro dis quaeque suis caros habuere parentes, post etiam reges, quorum sub nomine mendax Graecia, dum ueris falsa insinuare laborat, addidit obscuras uanis rationibus umbras, excusans tumulos et condita nomina bustis, donec per species etiam dementia cunctas tenderet et rebus minimis membrisque pudendis fingeret esse deos: quippe assistebat in oris talibus erroresque fouens responsa ciebat inuentor leti miris in partibus orbis, usus ad insidias aut igni aut fonte calenti aut antris. uentos terra spirante loquaces lusit et ante Themis, populis post falsus Apollo inposuit sedesque dehinc mutare coactus Leucorum factus medicus nunc Gallica rura transmittens profugus Germanas fraude nocenti sollicitat gentes et barbara (pectora) fallit. Sed redeo ad summam, qua sum degressus, ad istam maiorum seriem. cum multiplicata creando cuncta Noe suboles terras implesset Eoas et Senaar artos decrescere cerneret agros, per uarias orbis partes spargenda iuuentus rupit in haec maestas tristissima uerba querellas: \'heu quam non certus uitae status ordine coepto fert homines factamque fidem sic prospera fallunt per uarios cursus, ut uoti summa petiti tendat in aduersum. iam nos, si dicere fas est, quod sperata patrum precibus numerosa nepotum creuit turba, piget; spargenda est quippe per orbem exilio generata manus: peritura propinquis et pariter perdens, quod sit magis acre dolori, uiua morte suos referat, quod funere tristi damnamur miseri, quod festinante senecta denos centenos, quos prisca excesserat aetas, uix ter centenos iam fessi accedimus annos, ne patria extorres nuda et sine nomine membra ignotis demus passim tumulanda sepulcris. quare agite, o iuuenes, dum uires turba ministrat, quae uobis superesse queat finemque seuerum nesciat, aeternam factis extendite famam. urbem condamus, cuius sub nomine turrem tanto attollamus, donec pingentia mundum sidera et excelsi conuexa inrumpat Olympi, ut nos posteritas, terras quom liquimus istas, in caelum migrasse putet.\' sic mota iuuentus contemnit cautes et quicquid monte reciso caeditur: edomitae fictos de uiscere terrae constringunt igni lateres operisque futuri materiam proprio malunt debere labori. hanc interstratum sic uincit utrimque bitumen; ut solidas simulent circumdata moenia cautes. iam turris properata subit, iam uertice nubes transilit et fruitur caeli propiore sereno, cum pater haec propriis regni consortibus infit: \'en terrena phalanx quid non furiosa resignet, mortali quae structa manu contingere celsos credat posse polos et ad aethera ducere nostrum. nullus terreno uestitus corpore caelum ascendit, nisi qui caelo descenderit alto. sed quia — gens una est, eadem quoque forma loquendi — adsensu cupido suadentes praua secuta est turba nec excussit, quid fas permitteret, audens ardua, quae fieri per se natura uetaret, inpunita ferant tam uani damna laboris. ut tamen et uetitum norint, quod posse negatum est, iam descendamus tumefactaque corda superbo consensu uarii turbemus uocibus oris, 260 ut quod peccauit concors in crimina uulgus, confusae damnet melior discordia linguae.\' dixit et intentos operi molemque leuantes mentibus attonitis obliuio subdita primum intrat et ignotae subiit perfectio linguae. increpitant operis studio cessante magistri cunctantes socios: sed uocem nemo remittit non intellectis, et si quis temptat hiare, sibilat aut rupti fremitu sermonis anhelat aut stridit gemituque minas imitatur acuto. sic uanum praua susceptum mente laborem destituit frustrata manus: iam nemo propinquum, nemo patrem sequitur: quem quisque intellegit (aptat) adglomeratque sibi: periit cognatio tota, gentem lingua facit: sparguntur classibus aequis diductasque petunt uario sub sidere terras. haut aliter uolucres campi per mollia plana, quas gregibus mixtis errare et quaerere uictum persuasit secura dies, cum nocte propinqua frondea tecta petunt, extemplo congrege turba uulgus quaeque suum sequitur rapidoque uolatu miscentur, similis qua duxerit aut color aut uox: sic tunc in partes populus se dissicit unus, et species fit quaeque genus longeque remotis considunt terris atque orbem gentibus implent. nec tamen hoc sacri, cum sit sua poena nocentum, muneris est uacuum; nam quamuis ultio iusta haec fuit, ut quos non tetigit reuerentia caeli, quae sedes propria est mundi rerumque parenti, nec se cognoscant, plus est quod praestat alumnis talis poena reis: ne quod persuasio culpae paucorum intulerit rursum contaminet omnes et faciat commune nefas, ne bella cruenta et rabido populis mors arcessenda furore sit semper, ciues et alumnis linquere pulsis cognatos graue sit. nam ne desideret umquam exul turba suos opus est et ut oderit ultro: atque ideo hoc uaria procurat lingua, suorum ne quisquam meminisse uelit. mansit tamen oris Hebraei sonitus et sermo antiquus in illis, qui culpae expertes pars non iniusta fuerunt, natorum, quos Sem genuit, quos sacra parentis cura iuuat tangit(que dei) reuerentia ueri. sed postquam toto dementia percita mundo, ut taceam magici scelus intestabile monstri, in truncos et saxa etiam durique metalli arte cauas species et cassas luce figuras inpegit mortale genus mentesque superna spectantes fregit terraeque addixit inerti, hos quoque conuoluit foedae contagio labis. non secus Aethiopum feruentibus excita terris nubila morborum corrupto tramite caeli implicuere auida uictoris peste lacunas, cum quisquis celeri percussum fulmine leti ingemuit, simul ipse ruit, quicumque cadentem conspexit, cecidit, congestaque funera passim dira lues strauit campis bellumque peregit: sic tunc praecipiti complexus mole furoris et quos praeteriit repetens conprenderat error, donec succiduis gradibus decursa propago, fons et origo cui Sem clarum praestitit ortum, in Tharan exiret, summa qui sede relicta Chaldaei generis cuncta cum stirpe suorum urbem aliam moresque nouos sedemque requirens mansit in Assyriis demum nouus accola Carris. et cum quinque super bis centum exegerat annos, lapsus more patrum est. huius set filius Abram, uir dignus caelo, iam primo a limine uitae uerum mente deum uenerans gentilia sacra auersatus erat. quem postquam morte parentis iussa sequi iam posse dei sine fraude licebat, his dominus famulum monitis dignatus adire est: \'quandoquidem toto te solum inuenimus orbe, quem sincera fides iuuat et reuerentia nostri, linque procul sedes patrias terrasque nocentes pollutamque domum: cognatio tota profana est et fugienda tibi. terrae melioris in agros me duce peruenies, ne sis pars gentis iniquae, qui sanctae caput esse potes. tunc sacra dicabo, quae maneant, benedicte, tibi, nomenque per omnes magnificum reddam populos bona cuncta rependens aut mala pro meritis, quorum diuersa uoluntas te circum fuerit, per quem benedictio fusa spargetur tribubus cunctis aeuoque renato/ Dixit et imperiis mentem qua seruiat indit promissisque piis credat. mora nulla retentat: cum gregibus uarii generis famulisque paternis, coniuge cum fida, cari cum pignere fratris, cui Loth nomen erat, digressus limite recto ignotum sibi carpit iter. mollissima laetas praebent arua uias blandumque fauentibus austris adridens nullis turbatur motibus aer, in Chanaas donec populorum, quos genuit Cham, intraret terras et rura uberrima Sichae. quae postquam concessa sibi prolique futurae audit uoce dei, deuotas excitat aras et ueteres reuocans cultor nouus auget honores. inde petit Bethlem, sedes quae lecta beati hospitiis sacrata uiri est cunctasque superbis excessit meritis terras, quandoque, secundo post iam conmemoranda loco cum sede superna, dignior ista, dei quae pignus lege salutis emissum mundo tantum mirante paratum exciperet, uisa est, hominemque remitteret astris. hic quoque sollemnes Abram pater excitat aras et linquenda nouis habitacula ponit in aruis. namque fame rursum sedem mutare coactus castra mouet totamque domum famulosque gregesque secum agit et rebus conmercia iusta rependens intrat in Aegyptum. sed nomine pulchra sororis protegitur coniunx, ne barbara pectora sancti hospitis in caedem stimulet furiosa libido. denique mox Pharao radiantis imagine formae ductus inardescit thalamosque et foedera certa lege parat; sed tota pauor formidine mersa ingruit et subito quatit improba corda tumultu exterretque animos niger horror et implicat artus, ut rex sacrilegae gentis tam tristia uota sentiret damnasse deum, qui tale profecto consilium infudit famulis, ut barbarus hostis tutius esse uirum Sarae tum nosceret Abram, cum foret expertus, quam non inpune profano appeteret ferro, quem nec uiduare liceret. sponte igitur nulla uiolatam labe marito restituit culpamque refert tutumque frequenti custode et multa cumulatum fruge remittit in Sichem Bethlemque suam: laetique receptos exercent campos et pinguia pascua late inmixtis carpunt gregibus. sed iurgia crebra inter pastores; nullo nam limite cuiquam discretus pandebat ager. plenissimus ergo uenturi, iuris set seruantissimus aequi, ut dirimat lites et iurgia tollat auara, Abram, qui senior, concessos diuidit agros. iunior elegit, qua dulcibus undique fusis rura maritat aquis ripisque umbrantibus amnes labitur et teretes saltus Iordanis amoenat. his capitur patruique domum iustumque rigorem declinans Sodomae iunctos Loth migrat in agros, cum deus hac Abram maesti spe pectora firmans \'ne carparis\' ait, \'fratris quod prole relictus damna patris tuleris sancti. innumerabile uulgus tu mihi solus eris, populi qui regna tenebis, quae primo cum sole uides, quae uersus in arcton prospicis et tepido quae subdita respicis austro ac maris effusi circumdata litore claudi. haec tibimet prolique tuae populisque tuorum concedam aeternum semper uiuentibus aeuum. quis tu ut iam terris longe lateque fruaris, surge et quid pateant gressu prius hospite lustra.\' Sic ait: ille libens paret sedemque relinquens emigrat Chebronque subit subque ilicis atrae dispensata comis figit tentoria Mambrae auxiliumque nouis ductor catus addere castris hic quoque sollemnes domino struit, ut colat, aras. Interea, magno circum turbante tumultu hostis adest auidus, uaria quem dote referta sollicitat tellus: campis inlisa resultat ungula et effusis errat populator habenis. Loth cum rege simul portis erumpit apertis et uicina manus regum socia arma ferentum: secum equites peditesque trahunt, distenditur agmen, confligunt acies, pariter sternuntque caduntque. his satis auxilii est, quod bellum inferre parantes praecepere animis casuros clade repente: istos sola tenet causae melioris imago. sed turpi Sodomae luxu emollita iuuentus, ut rursum exarsit repetitus clamor in iras, uertunt terga metu: rapido pars moenia cursu, pars montes siluasque petunt, pars saepta cateruis porrigit ignauas ad tristia uincula palmas. Loth captum patruus ut primum conperit Abram, non fletu — quid enim fletus conferret inanis? —, sed ratione pius, ter centum deligit omni de grege bisque nouem famulos, quos instruit armis, et sensim sequitur, qua tendere prodidit hostem lentum praeda grauis, curatque ut prima quietis nocte superueniat, cum iam languentia corda inrigat et fessos dulcis sopor alligat artus. sic, cum ieiuni rabies uaesana leonis in pecudum saltu penetrauit saepta uolucri, cunctas dente, pede exanimat cupidamque uorandi differt ira famem clauditque doloris acerbi oppressis gemitum patientia mira timoris: haec tum forma ducis. somno uinoque sepultos sternentes tacitis populum regesque trucidant uulneribus. nullus confundit castra tumultus, nemo gradum sentit, nisi quem iam mens fugit et uox, nemo sonum caedis, nisi quem mors excitat; audit. sanguine cuncta madent, siccis resoluta serenis tellus tabe coit, gressumque morante cruore lubrica signato titubant uestigia campo. nec tamen omne simul gladiis conciditur aeuum: seruantur praedae — tanta est moderatio iusti uictoris —, quos iam cunctis sine fraude licebat 455 posse capi: reliquos sparsit fuga turpis et agros usque Chobarrenos instans formido secuta est. at uictor tanti nil motus laude triumphi inter equos pecudumque greges populumque receptum aut captum gazasque, auido quae pondere uictos uictoresque grauant, tanta inter gaudia mitis et casus hominum reputans sub pectore, paene uicti merce redit praedamque et praemia belli direptis passim populis regique reformat, non sibi se pugnasse docens: decimam tamen offert hostibus excussae, quae uera est hostia, praedae Melchisedech, cui tum summi pia cura parentis,. testatus uicisse deum meruitque futuri mystica praemonitus iam tunc libamina sacri sumere. et accepto maiora ad praemia cursu uoce sacerdotis tanti bona cuncta precantis, hoc famulum alloquii dominus quoque munere donat: \'quandoquidem nullis cupidum te praeda subegit inlecebris, pretium fidei mercesque laborum mecum plena tibi est teque et tua cuncta tuebor heredi seruanda tuo, quem germine sero uentre tuo potius natum pius auctor amabis, quem iam mente cupis, pro quo placet iste Damascus, ascitus grege de famulo, dum dulcis alumni accendit patrios stimulans infantia sensus et festinantem natorum fallit amorem. suspice conuexum quam denso lumine caelum picta nocte micet, quantis congesta premantur sidera sideribus numerumque obiecta recusent: seminis hoc exemplar habe stirpisque futurae hinc formam meritumque tene.\' sic fatus: at ille credidit et nudae fidei consensio sola pro uirtute fuit meritisque ornata laboris plenam iustitiae tribuit reputata coronam. atque ideo hic sancti uirtus tam nobilis Abram prodit quod bene sit diuino credere Christo, qui, uox uiua patris, rursum sic fatus ad Abram: \'omnipotens ego sum dominus, qui teque tuosque Chaldaea de gente tuli tandemque paternis exemptum uitiis terra meliore locaui, ut per te genitus populus meus arua beata. incolat et seriem longe lateque propaget gentibus expulsis, quas foedo errore parentum sacrilegas ritus olim fecere profani. quod quia cunctaris dubiusque ita credere peccas, trimam sume mihi torua iam fronte iuuencam, cum qua par annis blando grege lecta capella aequaeuus(que) aries nostro mactetur honori: cumque columba sacrum casto cum turture iuncta clauserit et summam confecerit ordo litandi, ulterius uolucrum non sentiat hostia ferrum. at pecudes uteris mediae scindantur apertis inque duas abeant tantum tria corpora partes, quas sic diductas mundis distingues harenis, conferat ut membris altrinsecus aemula membra 510 ordo quater duplex. tunc (quae) sperare iuberis, sponte sub aspectum uenient oculisque probabis: Dixit: at ille dei monitis seruire libenter assuetus raptim properat mandata patrare. sed cum dispositam quo iussa est ordine terrae strauisset seriem, subito globus ingruit ater inportunarum praeda inuitante uolucrum. quae ne contactu uiolarent sacra profano, undique sollicitus cauet et circumspicit Abram. sed cum operi attonitum tanto nec sole cadente uinceret officii moles tam magna recepti, ecce niger terror, tremor horridus et sopor intrat, nuntia iussa ferens uenturaque saecula formans. credo, uidebatur saeptum sibi cernere Nilum Hebraeae gentis populis serosque nepotes et quae se ad summum numerent cognoscere turbas: inde truces motus deductaque castra suorum, transmissum pelagus sicco pede, mersa profundo agmina, naufragium nulla cum classe secutam terrestrem fecisse manum : dehinc tota beatae regna Palaestinae populo patuisse reuerso. talibus attonito uisis non defuit almus interpres : \'praenosce tuos subolemque tuorum, crescet in externis quae post uos edita terris Niliaci famulare iugum sensura tyranni, quam, quadringentos cum duro expleuerit annos seruitio, eripiam dominosque ulciscar iniquos et reddam terris, blando quas gurgite cingunt Nilus et Euphrates, sed cum peccata nocentum gentis Amorraeae populi(que) haec regna tenentis explerint summam scelerum dignique paternis sedibus expelli fuerint. at tu tamen ante longaeuo felix decedens limite uitae laudatus natis cum pace et munere nostro ad sanctos migrabis auos.\' sic fatus: et alto, cum iam nox terris densas induceret umbras, signum monte dedit; claro nam clibanus igne emicuit raptim crinemque in prona retorsit et diuisa petit mediumque inuecta paratum praecipiti cursu delibans flamma sacrauit. haut aliter crasso uibrantes aere corpus oblicum per inane uolant undantque coruscae nocturno splendore faces crinemque rubentem mendax stella trahit concussaque nubila uentis excutiunt pronum, qui terram euerberet, ignem, Interea certus regni prolisque futurae accelerare patrem cupit Abram, casta sed uxor abnuit officium, quod inane effeta senectus iam signo cessante probat: sed dulce mariti pignus spemque nouam quacumque ex paelice fusam 560 esse suam credens famulam, cui iunior aetas — Agar nomen erat, Nilotica tellus origo — subrogat in thalamos precibusque adgressa maritum progeniem uili concredere perpulit aluo. pro seruile nefas! ut primum uiuere sensit Agar uentris onus, fastu tumefacta superbo despexit dominam et dominam, cui matris amorem debebat, causamque sui furiosa tumoris. recte igitur flagris hanc uir iustissimus Abram coniugis addixit, quorum magis acta pudore in deserta procul secretaque lustra ferarum abditur indignans: nec quod perpessa refugit, sed rursum dominam nimios mentita timores contemnit, quo more potest, mauultque pericla secretae perferre uiae, ni missus Olympo angelus occurrat famulamque ad pristina iura restituat miti dominae magnoque refectam hortatu melius iubeat sperare reuersam et nomen nati doceat moresque manusque innumerosque greges populi de stirpe nepotum. quo maiore redit uoto iam certa futuri et partu dominum fecit prior ipsa parentem, cum iam decursi spatiis felicibus aeui octoginta super bis ternos clauderet annos. Qui cum bis senas unam super ordine coepto adderet aestates, solito hunc rursum pater almus alloquio dignatus adit iussitque trementem degere felicem: simul et promissa reuoluit, quae merces uirtutis erat — tunc corpore prono Abram suppliciter dominum prostratus adorat — et post multa, quibus percursis uota fidelis laxauit famuli, signo discernere cunctis se iussit tacito populis, ut sponte resecta carne superuacua prompte liquidoque pateret corporeis uitiis dominum iussisse recisis progeniem seruare nouam prolemque futuram. quod res ipsa tacens loquitur: resecare pudenda sic monuisse deum puerosque a matre recentes atque rudis uitae, dum mens ignara dolendi est, praeputio exutos octaua luce sacrari, quod qui tam sanctum corrumpere testamentum auderet cessans legi inseruire rogatae, exheres fieret regni uitaeque futurae. et simul, ut uero sibi crederet argumento innumeras gentes propria de stirpe creandas, hoc ipsum ut resonent, commutans nomina dixit: \'littera te renouet, te syllaba plena reformet, ut non Sara tibi coniunx, sed Sarra uocetur et tu non Abram, sed nomine clarior aucto Abraham populis posthac uocitere futuris. quod commune ideo tibimet cum coniuge uera est promissi, quoniam saeclis uoluentibus aeuum mater erit generis teque annum sole remenso esse patrem faciet. quamuis ridenda putetis uirtutis promissa meae, quis uestra senectus praescribat, quod erit diuini gloria iuris, sic ut praestiterim fieri potuisse putetur. sed tamen ignoscam dubiis pueroque futuro inponam nomen, quod culpam hanc arguat, Isac, qui solus nostri cuncta cum stirpe suorum heres erit certus seruato foedere pacti. nec tamen hic sacrae, quem solum amplecteris, Ismael expers dotis erit; nostro nam munere fultus milia multa uirum, ualido cum stemmate gentes, bis senis pariter ducibus regnanda creabit.\' Dixit: at ille auidus pactum accelerare receptum iam centum pulsans annos, iam pubere nato se primum pignusque suum cunctosque clientes ac famulos signo, quo iussum est, eximit aeuo et populum facit esse nouum fontemque piorum, una eademque uia — tanta est deuotio — legem accipiens explensque dei. quid non mereatur tam praesens ueloxque fides? iam non timor istud, sed sincerus amor famulique probatio plena est quod libet imperium placida sic mente subire, ut placeat iussisse deo. quippe antea tantum. audiri solitus meritum post tale ministri iam patitur cerni nec, cum indignatio iusta ultorem stimulet, mortales numine miti respuit aspectus. nam cum damnare pararet 640 crimina terrarum flammisque abolere nocentes, aut uerum aut qualem norat se posse uideri et numen numerumque suum confessus alumni, quamuis caelitibus famulis comitatus adiret, uisibus obiecit. iuxta aedes quippe sedenti tres subito adstiterunt augusta luce micantes. Abraham tanti stimulatus imagine uisus procurrit dominumque solo prostratus adorat unum, cum tres miretur, cupidusque placendi, ut sibi mente pia liceat seruire, precatur, ut refici in medios aestus tendentibus horis non dedignentur famuli mensisque cibisque. usque adeo uisus inter sensusque uigentes errabat dubitans, hominem quod forma referret, quem norat mens esse deum. tamen annuit ore officiumque pii non aspernatur alumni omnipotens uisusque cibos mensasque sacrare, ut sibi deuotus credat concessa minister, pura sacerdotis claraque occurrit imago uerum hominem rursus uultuque et corpore toto sumendum quandoque deo Christique futuri argumenta daret promissa(que) mira retexens ederet et praesens famulum dubitare uetaret. inde mouens gressus lateri comes haeret euntum hospes ouans dulcique quatit concussa pauore pectora et attonitum uenerabilis attrahit horror. quippe uidet uultus tacitos uisusque seueros in Sodomam Gomoramque deum uibrasse simulque emissos famulos pacisque iraeque ministros, et cum cognosset tanta quid mole pararet arcana pandente deo causamque docente aduentus, ut qui didicit, quae praemia uitae electos maneant, etiam metuenda caueret, ultro ausus dominum scitari, an perderet urbem errantis populi per crimina cuncta nocentum, quinquaginta probos ciues si forte tulisset. \'non perdam\' dixit. dehinc percunctatio blanda deducens sensim numerum ueniamque lacessens suppliciter summasque ipsis minuente recursu usque decem meruit responsum auferre parentis, et, se ne totam domini clementia mitis proderet, in medio famulum sermone reliquit tendentem ulterius seque in sua regna recepit. Interea Sodomam missi Loth forte sedentem ante fores urbis iam terris sole propinquo inueniunt. qui cum miro splendore uideret angelicos radiare uiros, ratus adfore caelo, cui mentem deus ipse dabat, prostratus adorat inuitatque domum noctemque auertere tecto euincit precibus simul et conuiuere suadet innocuosque cibos et pocula parca ministrat. ecce sub occasum lucis noctisque recursum foeda manus uulgi, si fas dixisse, uirilis prosilit et iuuenum furias puerique senesque certatim exacuunt: claro Loth nomine clamant, dederet exceptos. pudet heu meliusque profecto est a quantum reticere nefas quam prodere uerbis, uel dum damnatur, quod iam tunc more sinistro infandae lex urbis erat. mollire furentes Loth cupiens natas, quibus nata manebat uirginitas, offert quos plebs uoluisset in usus: per sexum factura minus. sed corda profana uile putant quodcumque licet gaudentque uetari, ut sit quod cupiant. ipsum ergo affligere certant auctorem fidei, morum iustique magistrum. ut uis iam maior, quam quae uirtute repelli humani ualeat nisus, tunc hospes uterque angelicas nudant mentito corpore uires et Loth subreptum retrahunt caecantque furentes. seruauit morem iuris sententia recti: quod poenam anteuenit, damnandis lumina clausit. tunc ad Loth sancti trepidum uix mente recepta condicione sui (non) dissimulata ministri iam semet sensisse animo, quod (et) ipse timebat, qui sint, quid ueniant, quae sint praecepta, fatentur, quae praestare uelint. generi, si credere digni, nuntiet excidium Loth quippe euadere iussum permixtamque domum, cuius per plurima nomen, colligat et generos: sed turpis origo timorem non meruit sentire dei. ne quis tamen istos difficilis fidei credat, cum linquere sedes Loth quoque dissimulet. quem postquam luce propinqua cunctantem pigrasque moras sine fine trahentem hospes uterque uidet, manibus cum coniuge raptum uirginibusque suis procul extra moenia ducunt et celerare iubent montesque euadere in altos tali lege data, ne quis quae praeterit ultra pos se respiciat cautus male. sed metuens Loth, ne tardum uelox poenae praeuerteret ira, ipse Segor lacrimis petiit placuitque rogando, quod dominum multos pariter seruare coegit concessumque sibi donum speciale salutis pluribus inpertit meritumque e munere fecit. et iam non solitas raptim obducentia caelum a patria uirtute deo miscente coacta nubila densarant nebulas, sed quas rotat Aetna, quas uomit Inarime, calidis quas Aponus undis exalat, quas uicino concussa Uesaeuo eructat tellus, Lyciae quas saeua Chimaerae ora sinu uasto trinae fornacis anhelat, et quocumque loci fallentia sulphura uelox spiritus inflammans angusto tramite fusus effluit in lucem rupta tellure uaporans. non quod non possit pluuias quoque uertere in ignes, totum de nihilo licuit cui condere mundum: sed maiore bonus iudex damnare paratu mauult quos miserans orbis morumque ruinae punit in exemplum. cuncta ergo ex omnibus oris concurrunt undante globo stipataque flatu quaeque suo coeunt flammarum pabula in unum, corpus et ut solidum terrasque urbesque nocentes sulphurei testudo tegit curuata metalli, quam citus et uires angusto tramite sumens spiritus incussam tanto crepitare fragore conpulit et crebro tonitrus referente corusco consternare animos, coniunx miserabilis ut Loth lumina, quod uetitum, pauitans conuersa referret et poenas raptim uiolata lege subiret m statuam conuersa salis: spoliataque luce sic animam infelix cum corpore perdidit omni, ut nullum extaret forma remanente cadauer. ocior inde Segor luctum pellente timore horrificoque malo stupefactus ingreditur Loth. et sol exoritur toto feruentior igne irato fulgore micans radiosque seueros dirigit in Sodomam. qui postquam lumina flammis inuoluere suis resolutaque sulphura nexos secum praecipitant ignes siccoque liquore dispensata suis stillant incendia toris, fulmineus denso praeceps cadit aere nimbus 770 inuoluitque urbes et totis saeuit in agris ac mixto stridore tonat uincit(que) querellas flammea tempestas, quae, postquam pabula terris repperit oppressis atque ipsis sedit harenis, erigit inmensam coniuncto fomite metam ignis et a terris redeunt in sidera flammae, in cineres donec cautes tellusque resultans transeat ac penitus mersae soluantur harenae depressisque cauos consumpto caespite campis pandant arua sinus uenisque effusus apertis consocians uires, qui terras strinxerat, umor priuatum gignat pelagus. quidnam esse putamus, quod raptim lacus est mira uirtute refertus, qui fuit ante rogus? cunctisne abolere elementis damnatos iudex uoluit bonus an mage finem designat tacitum mitis clementia poenae, quod flammas conpressit aquis, requiemque futuri forsan iudicii calidis contraria prodit materies sanctusque lacum Iordanis inundans, qui primus hominum meruit peccata lauare? ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/claudius-marius-victor-alethia-latin/