QUAESTIONES IN HEPTATEUCHUM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER PRIMVS. QVAEST. DE GEXESI [1.pr] Cum scripturas sanctas quae appellantur canonicae legendo et cum aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationes conferendo percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem uenirent, siue breuiter commemorando uel etiam pertractando tantummodo proponerentur siue etiam qualitercumque tamquam a festinantibus soluerentur, stilo alligare. ne de memoria fugerent: non ut eas satis explicaremus, sed ut, cum opus esset, possemus inspicere, siue ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, siue ut ex eo quod iam uidebatur inuentum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi et ad respondendum parati. si quis igitur haec legere propter incultum in nostra festinatione sermonem non fastidierit, quas quaestiones propositas inuenerit nec solutas, non ideo sibi nihil conlatum putet; nonnulla enim pars inuentionis est nosse quid quaeras. quarum autem solutio placuerit, non ibi uile contemnat eloquium, sed de aliqua participatione doctrinae potius gratuletur; non enim disputatio ueritate sed ueritas disputatione requiritur. exceptis ergo his quae a prin- cipio, ubi deus caelum et terram fecisse narratur, usque ad dimissionem duorum primorum hominum de paradiso tractari multipliciter possunt, de quibus alias, quantum potuimus, disseruimus, haec sunt quae legentibus nobis occurrentia uoluimus litteris adtinere. [1.1] QVAEST. I. Quomodo Cain potuerit condere ciuitatem, cum ciuitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cuius occisi locum alius natus esse narratur. an ideo quaestio est, quoniam qui legunt putant solos tunc fuisse homines quos diuina scriptura commemorat nec aduertunt eos qui prius sunt conditi duos uel eos etiam quos genuerunt tam diu uixisse, ut multos gignerent? non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias. proinde cum multo pluribus illi uixerint annis quam Israhelitae in Aegypto fuerunt, quis non uideat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa ciuitas inpleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt ? [1.2–3] Quaeri solet quomodo Mathusalam secundum annorum conputationem uiuere post diluuium potuerit, cum omnes praeter eos qui in arcam ingressi sunt perisse dicantur. sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. non solum quippe in hebraeis aliter inuenitur uerum etiam in Septuaginta interpretatione Mathusalam in codicibus paucioribus sed ueracioribus sex annos ante diluuium reperitur fuisse defunctus. Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur; quamuis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant sed filios dei. quos quidam ad soluendam istam quaestionem iustos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. nam de homine Iohanne scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. sed hoc mouet, quomodo uel ex hominum concubitu nati sint gigantes uel feminis miscere se potuerint, si non homines sed angeli fuerunt. sed de gigantibus, id est nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum, quod ex hominibus nasci potuerunt, quia et post diluuium quidam tales fuisse reperiuntur et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia nostris quoque temporibus extiterunt non solum uirorum uerum etiam feminarum. unde credibilius est homines iustos appellatos uel angelos uel filios dei concupiscentia lapsos peccasse cum feminis quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse; quamuis de quibusdam daemonibus, qui sint inprobi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia. [1.4] De arca Noe quaeri solet, utrum tanta capacitate quanta describitur animalia omnia quae in eam ingressa dicuntur et escas eorum ferre potuerit. quam quaestionem cubito geometrico soluit Origenes adserens non frustra scripturam dixisse, quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. cubitum autem geometricum dicit tantum ualere quantum nostra cubita sex ualent. si ergo tam magna cubita intellegamus, nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere. [1.5–6] Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quattuor hominibus, id est Noe et tribus filiis eius. sed si non potuit, non erat magnum fabros alios adhibere, quamuis operis sui mercede accepta non curauerint utrum eam Noe sapienter an uero inaniter fabricaretur et ideo non in eam intrauerint, quia non crediderunt quod ille crediderat. Quid ait, cum de arcae fabricatione loqueretur: inferiora bicamerata et tricamerata facies eam? non enim inferiora futura erant bicamerata et tricamerata. sed in hac distinctione totam structuram eius intellegi uoluit, ut haberet inferiora, haberet et superiora inferiorum, quae appellauit bicamerata, haberet et superiora superiorum, quae appellauit tricamerata. in prima quippe habitatione, id est in inferioribus semel camerata erat arca; in secunda uero habitatione supra inferiorem iam bicamerata erat ac per hoc in tertia supra secundam sine dubio tricamerata erat. [1.7] Quoniam non solum uiuere sed etiam pasci in arca animalia deus dixit et iussit, ut Noe ab omnibus escis sumeret sibi et illis, quae ad illum fuerant ingressura, quaeritur quomodo ibi leones uel aquilae, quae consuerunt carnibus uiuere, pasci potuerint: utrum et animalia praeter illum numerum propter aliorum escam fuerint intromissa an aliqua praeter carnes — quod magis credendum est — a uiro sapiente uel deo demonstrante prouisa sint. quae talium quoque animantium escis conuenirent. [1.8] Quod scriptum est: et a uolatilibus mundis et a uolatilibus inmundis et a pecoribus mundis et a pecoribus inmundis et ab omnibus serpentibus in terra — quod deinde non additur, subauditur "mundis et inmundis" — et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab inmundis, nunc autem siue a mundis siue ab inmundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel inmundorum animalium sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue inmundis duo sunt, masculus et femina. [1.9–10] Notandum, quod scriptum est: in quo est spiritus uitae, non solum de hominibus sed etiam de pecoribus dictum propter illud, quod quidam de spiritu sancto uolunt intellegere, ubi scriptum est: et insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae, quod melius quidam codices habent: flatum uitae. De montium altitudine, quam omnem scriptum est transcendisse aquam cubitis quindecim propter Olympi montis historiam. si enim terra inuadere potuit spatium tranquilli illius aeris, ubi dicitur nec nubes uideri nec uentos sentiri, cur non et aqua crescendo? [1.11–12] Quod scriptum est: et exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies, quaeritur utrum usque ad hunc diem creuerit an per tot dies in altitudine qua creuerat manserit, quoniam alii interpretes planius uidentur hoc dicere. nam Aquila dixit "ob tinuit", Symmachus ,"praeualuerunt", id est aquae. Quod scriptum est post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram et desisse aquam et conclusos fontes abyssi et cataractas caeli et detentam pluuiam de caelo, quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sint an per recapitulationem omnia commemorata sunt, quae post quadraginta dies pluuiae fieri coeperunt, ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos aqua exaltata est aut de fontibus abyssi cessante iam pluuia aut quia mansit in altitudine sua, dum nullo spiritu siccaretur; cetera uero, quae dicta sunt, non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt sed commemorata sunt omnia, quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt. [1.13–14] Quod scriptum est dimissum esse coruum nec redisse et dimissam post eum columbam et ipsam redisse, quod non inuenisset requiem pedibus suis, quaestio solet oboriri, utrum coruus mortuus sit an aliquo modo uiuere potuerit. quia, utique, si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit inuenire pedibus suis. unde conicitur a multis, quod cadaueri potuit coruus insidere, quod columba naturaliter refugit. Item quaestio est quomodo columba non inuenerit ubi resideret, si iam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium. quae uidetur quaestio aut per recapitulationem posse dissolui, ut ea posterius narrata intellegantur quae prius facta sunt, aut potius, quia nondum siccata fuerant. [1.15–16] Quid sibi uult quod dominus dicit: non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum, quia adposita est mens hominis ad maligna a iuuentute. non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem uiuam, quemadmodum feci, et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? utrum hic testamenti noui indulgentia figurata sit et praeterita ultio ad uetus pertineat testamentum, hoc est illud ad legis seueritatem, hoc ad gratiae bonitatem. Quid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam? [1.17–18] Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa non in se ipso sed in filio suo Chanaan maledicitur. nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanaan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem. Quaeritur, quomodo dictum sit de Nebroth: hic coepit esse gigas super terram, cum gigantes et antea natos scriptura commemoret. an forte quia post diluuium nouitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua nouitate hic coepit esse gigas super terram? \'5 [1.19–20] Quaeritur quid sit: et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalec, quia in diebus eius diuisa est terra, nisi forte in diebus eius linguarum illa diuersitas extiterit, per quam factum est, ut gentes diuiderentur. Et erat omnis terra labium unum. quomodo hoc potest intellegi, quando superius dictum est, quod filii Noe uel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur. [1.21–22] Venite aedificemus nobis ciuitatem et turrem cuius caput erit usque in caelum. si hoc se posse crediderunt, nimium stulta audacia et inpietas deprehenditur. et quia ob hoc dei uindicta secuta est, ut eorum linguae diuiderentur, non absurde hoc cogitasse creduntur. Venite descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque uocem proximi. utrum ad angelos dominus hoc dixisse intellegitur ? an secundum illud accipiendum est quod in exordio libri legitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? nam et quod postea dicitur singulari numero: quia ibi confudit dominus labia terrae, sic et illic cum dictum esset: faciamus hominem ad imaginem nostram, in consequentibus tamen non dictum est 5 fecerunt Ii sed: fecit deus. [1.23] Quod scriptum est: et erat Arphaxat annorum centum triginta quinque, cum genuit Cainan. et uixit Arphaxat postquam genuit Cainan annos quadringentos, uel, sicut in graeco inuenimus, annos trecentos, quaeritur quomodo dixerit deus ad Noe: et erunt anni uitae eorum centum uiginti; nondum enim natus erat Arphaxat, quando dixit hoc deus, nec fuit in arca cum parentibus suis. quomodo ergo intelleguntur deinceps anni uitae humanae praedicti centum uiginti, cum inueniatur homo uixisse amplius quadringentis annis? nisi quia intellegitur ante uiginti annos quam inciperet arca fieri, quae centum annis facta reperitur, hoc deum dixisse ad Noe, cum iam praenuntiaret facturum se esse diluuium, nec uitae humanae deinceps futurae in his qui post diluuium nascerentur spatium praedixisse sed uitae hominum quos fuerat diluuio deleturus. [1.24] Quaeritur, quare scriptum est: Sem erat pater omnium filiorum Heber, cum inueniatur Heber quintus a Sem filio Noe . utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? per illum enim generatio transit ad Abraham. quid ergo probabilius sit ab Heber Hebraeos tamquam Heberaeos dictos an ab Abraham tamquam Abrahaeos merito quaeritur. [1.25] Quomodo accipiendum sit, quod, cum esset Tharra pater Abrae annorum septuaginta, genuit Abram et postea cum suis omnibus mansit in Charran et uixit annos ducentos quinque in Charran et mortuus est, et dixit dominus ad Abram, ut exiret de Charran, et exiit inde, cum esset idem Abram septuaginta quinque annorum? nisi quia per recapitulationem ostenditur uiuo Tharra locutum esse dominum et Abram uiuo patre suo secundum praeceptum domini exisse de Charran, cum esset septuaginta quinque annorum, centesimo et quadragesimo quinto anno uitae patris sui, si dies uitae patris eius anni ducenti quinque fuerunt, ut ideo scriptum sit: fuerunt anni uitae Tharrae ducenti quinque in Charran. quia ibi compleuit omnes annos totius uitae suae. soluitur ergo quaestio per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret. si post mortem Tharrae acciperemus locutum esse dominum ad Abram, ut exiret de Charran, quia non poterat adhuc esse annorum septuaginta quinque, cum pater eius iam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno genuerat, ut Abram post mortem patris sui annorum esset centum triginta quinque. si omnes anni patris eius ducenti quinque fuerunt. recapitulatio itaque ista, si aduertatur in scripturis, multas quaestiones soluit, quae indissolubiles possunt uideri secundum etiam superiorum quaestionum expositionem per eandem recapitulationem factam. Quamquam et aliter ista quaestio a quibusdam soluatur: ex illo conputari annos aetatis Abrae, ex quo liberatus est de igne Chaldaeorum, in quem missus ut arderet, quia eundem ignem superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde etsi in scripturis non legitur, iudaica tamen narratione traditur. potest et sic solui, quoniam scriptura, quae dixit: cum esset Tharra annorum septuaginta, genuit Abram et Nachor et Arran, non utique hoc intellegi uoluit, quia eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemorauit scriptura. fieri autem potest, ut posterior sit generatus Abram, sed merito excellentiae, qua in scripturis ualde commendatur, prior fuerit nominatus, sicut propheta priorem nominauit minorem: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et in Paralipomenon cum sit quartus nascendi ordine ludas, prior est commemoratus, a quo Iudaicae genti nomen est, propter tribum regiam. commodius autem plures exitus inueniuntur, quibus quaestiones difficiles dissoluantur. Consideranda est sane narratio Stephani de hac re, cui magis harum expositionum non repugnet. et illud quidem cogit, ut non, sicut narrari uidetur in Genesi, post mortem Tharrae locutus sit deus Abrae, ut exiret de cognatione sua et de domo patris sui; sed cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charran iam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut in illo itinere intellegatur ei locutus deus. sed quod Stephanus postea sic narrat: tunc Abram egressus de terra Chaldaeorum habitauit in Charran. et inde postquam mortuus est pater eius conlocauit eum in terra hac. non paruas adfert angustias huic expositioni, quae fit per recapitulationem. uidetur enim habuisse imperium domini, quod ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae egresso de terra Chaldaeorum et eunti in Charran, et hoc imperium post mortem patris sui oboedienter inplesse, cum dicitur: et habitauit in Charran. et inde postquam mortuus est pater eius conlocauit illum in terra hac. ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque annorum — sicut euidenter scriptura Geneseos loquitur — fuit, quando egressus est de Charran, quomodo possit esse hoc uerum; nisi forte quod ait Stephanus: tunc Abram egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charran, non sic accipiatur: tunc egressus est, posteaquam ei locutus est dominus — iam enim erat in Mesopotamia. sicut supra dictum est, quando illud audiuit a domino — sed ipsa regula recapitulationis contexere uoluit Stephanus et simul dicere, unde egressus ubi habitauerit, cum ait: tunc Abram egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charran. in medio autem, id est inter egressum de terra Chaldaeorum et habitationem in Charran, ei locutus est deus. postea uero quod adiungit Stephanus: et inde postquam mortuus est patereius, conlocauit illum in terra hac, intuendum est, quia non dixit: et postquam mortuus est pater eius, egressus est de Charran, sed: inde conlocauit eum deus in terra hac, ut post habitationem in Charran conlocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed post mortem patris conlocatus in terra Chanaan, ut ordo uerborum sit: "habitauit in Charran; et inde conlocauit illum in terra hac, postquam mortuus est pater eius", ut tunc intellegamus conlocatum uel constitutum Abram in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cuius uniuersum semen illic fuerat regnaturum ex promisso dei hereditate donata. nam ex ipso Abram natus est Ismahel de Agar, nati et alii ex Cettura, ad quos illius terrae non pertineret hereditas. et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa hereditate alienatus est. ex Iacob autem filio Isaac quotquot filii nati sunt, id est uniuersum semen eius ad illam hereditatem pertinuit. sic ergo conlocatus et constitutus in illa terra Abram, quoniam uixit usque ad natiuitatem Iacob, si recte intellegitur, soluta quaestio est secundum recapitulationem, quamuis et aliae solutiones non sint contemnendae. [1.26] Erit ergo cum te uiderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, uidentes Aegyptii mulierem quia speciosa erat ualde. quomodo accipiatur quod Abram ueniens in Aegyptum celare uoluit uxorem suam esse Sarram secundum omnia, quae de hac re scripta sunt? utrum hoc conuenerit tam sancto uiro an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt? iam quidem et contra Faustum de hac re disputaui et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens, ut. cum aliquot dies apud regem Aegypti Sarra fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta, quoniam mos erat regius uicibus ad se admittere mulieres suas et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore nulla intrabat ad regem. quae dum fierent, adflictus est Pharao manu dei, ut uiro redhiberet intactam, quam ipsi deo maritus commiserat tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, ut caueret quod poterat, quantum homo poterat, et deo commendaret quod cauere non poterat, ne, si et illa quae cauere poterat deo tantum dimitteret, non in deum credere sed deum tentare potius inueniretur. [1.27] Quod terra Sodomorum et Gomorrhae, antequam deleretur, comparatur paradiso dei, eo quod erat inrigua, et terrae Aegypti, quam Nilus inrigat, satis, ut opinor, ostenditur quomodo intellegi debeat ille paradisus, quem plantauit deus, ubi constituit Adam. quis enim alius intellegatur paradisus dei, non uideo. et utique si arbores fructiferae in paradiso uirtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli existimant, nullo corporali in terra paradiso ueris lignorum generibus instituto, non diceretur de ista terra: sicut paradisus dei. [1.28] Respiciens oculis tuis uide a loco in quo nunc tu es ad aquilonem et africum et orientem et mare, quia omnem terram quam tu uides tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum. quaeritur hic quomodo intellegatur tantum terrae promissum esse Abrae et semini eius, quantum poterat oculis circumspicere per quattuor cardines mundi. quantum est enim, quod ad terram conspiciendam acies corporalis uisus possit adtingere? sed nulla est quaestio, si aduertamus non hoc solum esse promissum; non enim dictum est: tantum terrae tibi dabo quantum uides, sed: tibi dabo terram quam uides. cum enim et ulterior undique dabatur, profecto haec praecipue quae uidebatur dabatur. deinde adtendendum est quod sequitur, quoniam, ne putaret etiam ipse Abram hoc solum promitti terrae quod aspicere uel circumspicere posset, surge, inquit, et perambula terram in longitudine eius et latitudine, quia tibi dabo eam, ut perambulando perueniret ad eam, quam oculis uno loco stans uidere non posset. significatur autem ea terra, quam primus populus accepit Israhel semen Abrae secundum carnem, non illud latius semen secundum fidem, quod ne taceretur dictum est ei futurum sicut arenam maris secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod numerare nullus posset. [1.29–30] Nuntiauit Abram transfluuiali. transfluuialem Abram appellatum etiam graeca exemplaria satis indicant; sed cur ita appellatus sit, haec uidetur causa, quod ex Mesopotamia ueniens transito flumine Euphrate sedes constituit in terra Chanaan et transfluuialis appellatus est ex ea regione unde uenerat. unde Iesus Naue dicit Israhelitis: quid? uultis seruire diis patrum uestrorum qui sunt trans flumen? De eo quod scriptum est: circa solis autem occasum pauor inruit super Abram, et ecce timor magnus incidit ei . tractanda est ista quaestio propter eos, qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis: utrum tale aliquid sit, quale A. Gellius commemorat in libris Noctium Atticarum, quendam philosophum in magna maris tempestate turbatum, cum esset in naue, animaduersum a quodam luxurioso adulescente. qui cum ei post transactum periculum insultaret, quod philosophus cito perturbatus esset, < cum ipse neque timuerit neque palluerit), respondit ideo illum non perturbatum, quia nequissimae animae suae nihil timere deberet, quod nec digna esset pro qua aliquid timeretur. ceteris autem studiosis, qui in naui fuerant, expectantibus protulit librum quendam Epicteti Stoici, ubi legebatur non ita placuisse Stoicis nullam talem perturbationem cadere in animum sapientis, quasi nihil tale in eorum adpareret adfectibus, sed perturbationem ab eis definiri, cum ratio talibus motibus cederet; cum autem non cederet, non dicendam perturbationem. sed considerandum est quemadmodum hoc dicat A. Gellius et diligenter inserendum. [1.31] dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est a!v graece, + quod et saeculum significat, dictum sit alwvtov, tamquam si latine posset dici "saeculare", an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis est scripturarum ? ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis. sicut ait Horatius: seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, quanto magis secundum eas, quas cum aliis linguis communes habent! [1.32–33] Quaeritur, quomodo dictum sit ad Abraham de filio eius: et reges gentium ex illo erunt, utrum quia non prouenit secundum regna terrena, secundum ecclesiam accipi debeat, an propter Esau etiam ad litteram contigit. Et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te, ne praetereas seruum tuum. quaeritur, cum tres uiri essent qui ei adparuerant, quomodo singulariter dominum appellet dicens: domine, si inueni gratiam ante te. an intellegebat unum ex eis dominum et alios angelos? an potius in angelis dominum sentiens domino potius quam angelis loqui elegit, + quia uno ex tribus cum ipso Abraham postea remanente duo mittuntur in Sodomam et illis sic loquitur Lot tamquam domino? [1.34–35] Sumatur aqua et lauent pedes uestros et refrigerate sub arbore. et sumam panem et manducate. quaeritur, si angelos intellegebat, quomodo potuit ad hanc humanitatem inuitare, quae refectioni mortalis carnis necessaria est, non inmortalitati angelorum. Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus; defecerunt autem Sarrae fieri muliebria. seniorum aetas minor est quam senum, quamuis et senes appellentur seniores. unde, si uera sunt quae a nonnullis medicis adseruntur, quoniam senior uir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria ueniant, secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii et miraculum posuisse apostolum accipere possumus "emortuum [quippe] corpus" Abrahae. emortuum quippe corpus non ita intellegendum est, ac si omnino nullam uim generandi habere posset, si mulier iuuenalis aetatis esset, sed secundum hoc emortuum, ut iam de prouectioris aetatis muliere non posset. nam ideo de Cettura potuit, quia iuuenalem illam inuenit aetate. sic enim medici tradunt, quoniam cuius corpus uiri secundum hoc iam defecit, ut cum femina Quaestionum aetatis, quamuis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de iuuencula potest: et rursus mulier, quae iam prouectae aetatis est, quamuis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de iuuene potest. illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus emortuo corpore uiri femina quoque tam prouectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. nam si quod ait apostolus "corpus emortuum" uerbo quis premat, quia dixit emortuum, iam ergo nec animam habuisse, sed cadauer fuisse intellegi debet: quod absurdissimae falsitatis est. sic itaque soluitur ista quaestio. alioquin merito mouet quomodo, cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc uiuebant, et postea filios de Cettura fecerit, dicatur ab apostolo corpore emortuo et pro miraculo, quia genuit, praedicetur. [1.36–37] Et dixit dominus ad Abraham: quare risit Sarra in semet ipsa dicens: ergo uere pariam? ego autem senui. quaeritur quare istam redarguat dominus, cum et Abraham riserit. nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarrae autem dubitationis, et ab illo hoc diiudicari potuit,. qui corda hominum nouit. Negauit Sarra dicens: non risi; timuit enim. quomodo intellegebant deum esse qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sarra quod riserit, tamquam ille hoc posset ignorare? nisi forte Sarra homines eos putabat, Abraham uero deum intellegebat. sed etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est. sed fortassis, inquies, deum loqui intellexit quibusdam diuinae maiestatis existentibus et adparentibus signis, sicut in hominibus dei saepe adparuisse scriptura testatur. sed rursus quaeritur, si ita est, unde angelos postea fuisse cognouerint, nisi forte cum eis uidentibus in caelum issent. [1.38–39] Sciebam enim quia constituet filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur. Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: "uideamus, si non tibi facio" aut: "uideamus, si non illi fecero", et: "si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor, utrum non possim . quod cum minando, non ignorando dicitur, irati adparet adfectus; sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam. [1.40] Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit deus non se perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere conpellamur; uerum tamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere. ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis reddere inpiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, parcam uniuersae ciuitati. tamquam si diceret: "certe possum nec pios cum inpiis perdere nec tamen propterea inpiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum inpiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco", hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est apud Hieremiam, ubi ait: circuite uias Hierusalem et uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite: si inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et demonstrandum, quod nec unus ibi posset inueniri. [1.41] Quod occurrit Lot angelis et adorauit in faciem, uidetur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis inuitat, quae mortalibus necessaria est, uidetur putasse quod homines essent . ergo quaestio similiter soluitur, ut soluta est in tribus qui uenerunt ad Abraham, ut aliquibus signis adpareret eos diuinitus missos, qui tamen homines crederentur. nam hoc et in epistula quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono scriptura loqueretur, ait: per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. [1.42] Quod ait Sodomitis Lot: sunt mihi duae filiae quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis quomodo placuerit uobis; tantum in uiros istos ne faciatis iniquum. quoniam prostituere uolebat filias suas hac conpensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit conpensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Lot, non consilio tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec conpensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est. [1.43] Viros uero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. graeci habent aopao-q, quod magis significat, si dici posset, "auidentia", quae faciat non uideri non omnia, sed quod non opus est. nam merito mouet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil uiderent; hoc enim modo sua calamitate turbati ulterius ostium non requirerent. hac aopadq. et illi percussi sunt, qui quaerebant Helisaeum. hanc et illi habuerunt, qui dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in uia non cognouerunt, quamuis ibi non sit hoc uerbum positum, sed res ipsa intellegatur. [1.44] Dixit autem Lot ad illos: oro, domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te et magnificasti iustitiam tuam, quam facis in me, ut uiuat anima mea; ego autem non possum saluus * fieri in monte, ne forte conprehendant me mala et moriar. haec perturbatione timoris non credebat ipsi domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendi» dixerat, ut intellegamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum; non enim et hoc pro auctoritate habendum est deo non esse credendum. [1.45–46] Et recordatus est deus Abraham et emisit Lot de medio euersionis. commendat scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Lot, ut intellegamus iustum Lot dictum secundum quendam modum, maxime quod unum uerum deum colebat et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos uiuens ad uitam similem non potuit inclinari. Ascendit autem Lot de Segor et sedebat in monte. mirum nisi ipse mons est, in quem sponte ascendit, quo admonente domino ascendere noluit; aut enim nullus est alius aut non adparet. [1.47–48] Timuit enim habitare in Segor. infirmitati eius dominus et timori concesserat ciuitatem quam Lot ipse delegerat et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret ciuitati. tamen etiam ibi esse timuit; ita fides eius non magni roboris fuit. Dixit autem Abraham de Sarra uxore sua: soror mea est; timuit enim dicere: uxor mea est, ne forte occiderent eum uiri ciuitatis propter illam. quaeri solet quomodo adhuc in illa aetate pro Sarrae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. sed magis formae illius uis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda. [1.49] Quod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est et notandum in deum peccari, quando talia committuntur quae putant homines leuiter habenda tamquam . in carne peccata. quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat deus tamquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caueatur. [1.50] Merito quaeritur cur Abraham nec die quo natus est ei filius nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est epulum fecerit. quod nisi ad aliquam spiritalem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est; tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritalis aetatis, quando fuerit factus homo nouus spiritalis, id est non talis qualibus dicit apostolus: lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc potestis; estis enim adhuc carnales. [1.51] Quaeritur Sarra dicente: eice ancillam et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sarra. sed intellegendum est uel ex reuelatione hoc dixisse Sarram, quia prius illi fuerat reuelatum, illum uero, quem de hac postea dominus instruit, paterno adfectu pro filio fuisse commotum, uel ambos prius nescisse quidnam illud . esset et per Sarram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam. [1.52–53] Notandum quod et Ismahel dictus sit a deo semen Abrahae propter illud quod sic accipiendum docet apostolus quod dictum est: in Isaac uocabitur tibi semen; id est: non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine: ut hoc proprie pertineat ad Isaac, qui non fuit filius carnis, sed filius promissionis, ubi promissio fit de omnibus gentibus. Surrexit autem Abraham mane et sumsit panes et utrem aquae et dedit Agar; et inposuit in humeros, et puerum; et dimisit illam. fieri quaestio solet quomodo inposuerit in humeros et puerum tam grandem. nam qui fuerat antea quam natus esset Isaac tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta nouem, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem Ismahel cum Isaac quando Sarra commota est, utique cum grandiusculo, qui iam fuerat ablactatus, profecto annorum fuit Ismahel, quando cum matre sua de domo patris expulsus est, amplius sedecim. sed ut hoc quod cum paruulo lusit per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac, profecto etiam sic amplius quam tredecim annorum puer in humeros matris cum utre et panibus nimis absurdum est, ut inpositus esse credatur. quam facile autem soluitur quaestio, si non subaudiamus "inposuit", sed "dedit". dedit enim Abraham. sicut scriptum est, matri eius panes et utrem, quae illa inposuit in humeros suos. cum autem adiunctum et dictum est "et puerum", subaudimus dedit* qui panes et utrem dederat, non "in humeros inposuit". [1.54] Defecit autem aqua de utre et proiecit puerum sub unam abietem; et discessit et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim: non uidebo mortem filii mei. et sedit contra eum. exclamans autem puer plorauit. et exaudiuit deus uocem pueri de loco ubi erat. et uocauit angelus dei Agar de caelo et dixit ei: quid est, Agar? noli timere; exaudiuit enim deus uocem filii tui de loco in quo est. surge et accipe puerum et tene illum manu tua; in magnam enim gentem faciam illum. solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, proiecerit eum mater sub arborem et ierit longe quantum arcus mittit, ne uideret eum morientem. quasi enim quem portabat proiecerit, ita uidetur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur: fleuit puer. sed intellegendum est proiectum esse non a portante, sed. ut fit, ab animo tamquam moriturum. neque enim quod scriptum est: proiectus sum a facie oculorum tuorum, portabatur qui hoc dixit. et est in cotidiano loquendi usu, cum proici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo uideatur aut cum illo maneat. intellegendum est autem, quod scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in siluestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem uideret. ille autem etiam illa aetate quid mirum, si matre diutius non uisa et tamquam perdita eo loco, ubi solus remanserat, fleuit? quod ergo postea dicitur: accipe puerum, non ut eum de terra uelut iacentem tolleret, dictum est, sed ut ei coniungeretur et eum manu teneret deinceps comitem, sicut erat: quod plerumque faciunt simul ambulantes cuiuslibet aetatis. [1.55] Factum est autem in tempore illo et dixit Abimelech et cetera. quaeri potest, quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham et appellatus est puteus quem fodit puteus iurationis* , quomodo congruat ueritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio iuxta puteum, sicut dictum est, iurationis errabat, qui ualde postea dicitur factus ab Abraham; ibi enim Abimelech et Abraham iurauerunt, quod nondum utique factum erat, cum de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. quomodo ergo errabat iuxta puteum iurationis? an factum iam fuisse intellegendum est et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech ? nisi forte qui longe postea librum scripsit ex nomine putei iurationis appellauit regionem, in qua cum filio mater errabat, tamquam diceret: errabat in illa regione, ubi puteus iurationis factus est, quamuis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris, sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur nomen tenens antiquum, quod Abraham inposuerat. si autem ipse est puteus, quem apertis oculis uidit Agar, nihil restat, nisi ut per recapitulationem quaestio dissoluatur. nec mouere debet quomodo puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar, si ante est ille fossus quam illa expulsa. ualde enim fieri potuit, ut pecorum suorum causa longe a domo, in qua cum suis habitabat, puteum foderet, quem illa nesciret. [1.56–57] Quaeri potest quomodo ad puteum iuramenti agrum plantauerat Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit, non acceperat hereditatem nec spatium pedis. sed ea est intellegenda hereditas, quam deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. intellegitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam iurauerunt. Et tentauit deus Abraham. quaeri solet quomodo hoc uerum sit, cum dicat in epistula sua Iacobus quod deus neminem temtat. nisi quia locutione scripturarum solet dici "tentat" pro eo quod est "pro bat". tentatio uero illa, de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato inplicatur. unde apostolus dicit: ne forte tentauerit uos is qui tentat. nam et alibi scriptum est: tentat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. etiam hoc genere locutionis "u t sciat" dictum est, ac si diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae hominem latent, nisi diuino experimento etiam eidem innotescant. [1.58] Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quidquam; modo enim cognoui quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur; hoc est enim: nunc cognoui, quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidenter adparet, ubi dicitur: et uocauitAbraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in monte dominus adparuit. "uidit" pro eo quod est fadparuit", hoc est uidit" pro eo quod est" uideri fecit", significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit. [1.59] Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. numquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo et non propter deum? aut ergo angeli nomine dominus Christus significatus est, qui sine dubio deus est et manifeste a propheta dictus "magni consilii angelus", aut quod deus erat in angelo et ex persona dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam- solet. nam in consequentibus hoc magis uidetur adparere ubi legitur: et uocauit angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: per me ipsum iuraui, dicit dominus. non facile enim inuenitur dominus Christus patrem dominum dicere tamquam suum dominum illo praesertim tempore, antequam sumeret carnem. nam secundum id, quod formam serui accepit, non incongruenter hoc dici uidetur. nam secundum huius rei futurae prophetiam illud est in psalmo: dominus dixit ad me: filius meus es tu. nam neque in ipso euangelio facile inuenimus a Christo deum patrem dominum appellatum, quod dominus eius esset; quamuis deum inueniamus illo loco, ubi ait: uado ad patrem meum et patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. quod autem scriptum est: dixit dominus domino meo, ad ipsum qui loquebatur refertur, id est: dixit dominus domino meo, pater scilicet filio, et "pluit dominus a domino" qui scribebat dixit, ut dominus eius a domino eius, id est dominus noster a domino nostro pluisse intellegatur, filius a patre. [1.60–61] Quod in his, quos nuntiauerunt Abrahae natos esse filios fratri eius, nominatur et Camuel pater Syrorum, non utique illi, qui nuntiauerunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt; ex origine quippe illius Syrorum genus longe postea propagatum est. sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narrauit, quemadmodum supra diximus de puteo iurationis. Exsurgensautem Abrahamadorauit populum terrae. quaeritur quomodo scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, cum Abraham sic honorauerit populum quendam gentium, ut etiam adoraret. sed animaduertendum est in eodem praecepto non dictum: "dominum deum tuum solum adorabis", sicut dictum est: et illi soli seruies, quod est graece Xatpsoas\'.?. talis enim seruitus nonnisi deo debetur. unde damnantur idolatrae, id est eius modi seruitutem exhibentes idolis, quae debetur deo. nec moueat quod alio loco in quadam scriptura prohibet angelus hominem adorare se et admonet, ut dominus potius adoretur; talis enim adparuerat angelus, ut pro deo posset adorari. et ideo fuerat corrigendus adorator. [1.62–63] Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat sub eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet inperitos mouere non adtendentes magnam istam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est. Quaerendum quo differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, qua petiuit seruus Abrahae, ut ei deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petisset, ut biberet, diceretur illi: bibe [et] tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum sit, aliud ea obseruare, quae ita fiunt, ut mira non sint, sed a coniectoribus superstitiosa uanitate interpretentur. sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque uult nosse, utrum audendum sit non parua quaestio est. eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt tentare dominum. nam ipse dominus, cum a diabolo tentaretur, testimonium de scripturis adhibuit: non tentabis dominum deum tuum. suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum apud deum posset: quod uitiose fit, cum fit. ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo; consultatio quippe illa magis quam tentatio dei fuit. unde et Achaz apud Esaiam timet signum petere. ne deum tentare uideatur, cum hoc eum dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset. quo tentare deum prohibemur. [1.64] Seruus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo dicit eum sibi dixisse: non sumes uxorem filio meo a filiabus Chananaeorum, inter quos ego habito in terra eorum, sed in domum patris mei ibis et in tribum meam et sumes uxorem filio meo inde et cetera. si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur, uerba uero non omnia uel ipsa uel ita dicta sunt. quod admonendum putaui propter stultos et indoctos homines, qui euangelistis hinc calumniantur, quod in aliquibus uerbis non omni modo conueniunt, quamuis rebus atque sententiis omnino non discrepent. certe enim istum librum unus homo scripsit, quia ea quae supra dixit cum mandaret Abraham uel relecta sic ponere potuit, si ad rem pertinere iudicaret, cum ueritas narrationis exigitur nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus uoluntas, propter quam intimandam uerba fiunt, satis adpareat. [1.65–66] Quod habent latini codices narrante seruo Abrahae quae sibi mandauerat dominus eius: tunc innocens eris a iuramento meo, uel: iuratione mea, graeci habent: a maledicto meo; opxo? enim dicitur iuratio, apa maledictum: unde et xatapotto; maledictus uel aixaTapatoc dicitur. proinde oritur quaestio, quomodo illa iuratio maledictum possit intellegi, nisi quia maledictus est qui contra iurationem fecerit. Si ergo facitis misericordiam et iustitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia et iustitia — tantundem enim ualet misericordia et ueritas — hinc iam adparere coeperunt. [1.67] Ecce Rebecca in conspectu tuo, accipiens recurre; et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutusest dominus. quaeritur quando locutus sit dominus. nisi quia uel prophetam esse Abraham nouerant et prophetice a domino dictum quod per illum dictum fuerat agnoscebant; aut signum illud quod sibi datum seruus eius narrauit, locutionem domini appellauerunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu uel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a iuramento seruus, si non impetrasset. quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. certam enim decet esse prophetiam. [1.68–69] Quod Rebeccae dixerunt fratres eius proficiscenti: soror nostra es; esto in milia milium et hereditate obtineat semen tuum ciuitates aduersariorum, non prophetae fuerunt aut uanitate tam magna optauerunt: sed eos quae promiserat deus Abrahae latere non potuit. Quod scriptum est: et exiit Isaac exerceri in campo meridie, qui uerbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. scriptum est autem graece aSoXeaaYjoat; aSoXsayeTv uero ad animi exercitationem pertinet et saepe uitio deputatur, more tamen scripturarum plerumque in bono ponitur. pro isto uerbo quidam interpretes nostri exercitationem, quidam garrulitatem quasi uerbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, uix aut numquam inuenitur. sed, ut dixi, in scripturis plerumque in bono dicitur et uidetur mihi significare animi adfectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec uerba graeca melius intellegunt. [1.70] Adiciens autem Abraham sumsit uxorem nomine Cetturam. quaestio haec esset, si peccatum esset maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti uiri in illa praesertim iam aetate. cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sarra fecerat, supra dictum est; quamquam nonnulli donum quod accepit Abraham uelut reuiuiscentis corporis ad filios procreandos diu permansisse adserant, ita ut posset et alios procreare. sed multo est absolutius de adulescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi deus illic miraculum praestitisset maxime propter Sarrae non solum aetatem uerum etiam sterilitatem. sane etiam grandioris aetatis et, sicut scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est rcpsoputrjv hinc intellegi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. proinde omnis senex etiam rcpsopotrj;, non omnis rcpeapuTVj;; etiam senex, quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti uicina est et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut rcpsapursenior appelletur. apud Graecos autem, maxime sicut scriptura loquitur, TCpsaptkepoi et vstorepot dicuntur, etiam si aetates iuuenum comparentur, quod dicimus nos maiorem atque iuniorem. uerum tamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarrae de Cettura filios procreauit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret. unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est. etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit. munera quae acceperunt filii concubinarum uidentur mihi significare quaedam dei dona uel in sacramentis uel in quibusque signis etiam carnali populo Iudaeorum et haereticis data uelut filiis concubinarum, cum hereditatis munus, quod est caritas et uita aeterna. nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est ad filios promissionis. [1.71] Quid sibi uult quod scriptum est: haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nominagenerationum eorum? non enim satis elucet, cur additum sit: secundum nomina generationum eorum, cum hi soli nominentur quos ille genuit. non etiam qui ab ipsis geniti sunt. nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur hoc significatum sit, cum dictum est: secundum nomina generationum eorum. quamuis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes, quia illae posterius extiterunt. unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur: duodecim principes secundum gentes eorum. [1.72] Quod de Rebecca scriptum est, quia uenit interrogare dominum, cum gestirent puerperia in utero eius, quaeritur quo ierit. non enim erant tunc prophetae aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi uel templi domini. quo ergo ierit, merito mouet, nisi forte ad locum, ubi aram constituerat Abraham. sed illic quomodo responsa ederentur omnino tacet scriptura: utrum per aliquem sacerdotem — quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem — an forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? an adhuc uiuebat Melchisedech, cuius tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo an angelus fuerit? an erant aliqui tales etiam illo tempore homines dei, in quibus posset deus interrogari? quidquid horum est et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen scriptura non potest, quae dixit Rebeccam isse ad interrogandum dominum eique dominum respondisse. [1.73] In eo quod dominus respondit Rebeccae: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur; et populus populum superabit et maior seruiet minori, spiritali intellegentia carnales in populo dei significantur per maiorem filium et spiritales per minorem, quia, sicut dicit apostolus, non prius quod spiritale sed quod animale, postea spiritale. solet et sic intellegi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit maior populus dei, hoc est Israheliticus secundum carnem. per Iacob autem figuratus sit ipse Iacob secundum spiritalem progeniem. sed etiam historica proprietate hoc responsum inuenitur esse completum, ubi populus Israhel, hoc est Iacob minor filius, superauit Idumaeos, hoc est gentem, quam propagauit Esau, eosque fecerunt tributarios per Dauid: quod diu fuerunt usque ad regem, sub quo Idumaei rebellauerunt et iugum Israhelitarum Idumaei a ceruice sua deposuerunt secundum prophetiam ipsius Isaac. quando minorem pro maiore benedixit. hoc enim dixit eidem maiori, cum et ipsum postea benediceret. [1.74] Iacob autem erat homo simplex habitans domum. quod graece dicitur ἄπλαστος, hoc latini "simplicem" interpretati sunt; proprie autem ἄπλαστος "non fictus". unde aliqui latini interpretes "sine dolo" interpretati sunt dicentes: erat Iacob sine dolo habitans in domo, ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. sed ad significandum magnum aliquid hoc scriptura praemisit. hinc enim maxime cogimur ad intellegenda illo loco spiritalia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. unde quid sentiremus, in sermone quodam in populo habito satis diximus. [1.75] In eo quod scriptum est: facta est autem fames super terram praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham; abiit autem Isaac ad Abimelech regem Phylistinorum in Gerara, quaeritur hoc quando sit factum: utrum posteaquam Esau uendidit primogenita sua cibo lenticulae — post illam quippe narrationem hoc narrari incipit — an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reuersus sit. cum progressus de filiis eius ad eum locum peruenisset, qui de lenticula commemoratus est. mouet autem — quia ipse inuenitur Abimelech, qui etiam Sarram concupiuerat; ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur — utrum uel uiuere potuerunt. quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed iam promissus. ponamus ante annum quam nasceretur Isaac illud fuisse factum — deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem iuuenes erant quando uendidit Esau primogentia sua - ponamus etiam ipsos circa uiginti annos fuisse, fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum eius circiter octoginta; adulescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupiuit et Abrahae amicus est factus: potuit ergo iam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. non ergo ex hoc cogit ulla necessitas per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur et puteos fodisse et de his contendisse et ditatum fuisse pecunia, mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa. ut primum de filiis eius usque ad illum locum de lenticula narratio perueniret. [1.76] In eo quod scriptura est de Isaac: benedixit autem eum dominus. et exaltatus est homo et procedens maior fiebat, quoadusque magnus factus est ualde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. exsequitur enim narrator easdem eius diuitias, quibus magnus factus est: et hinc motus Abimelech timuit illum ibi esse, ne potentia eius sibi esset infesta. quamquam ergo aliquid spiritale ista significant, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est:benedixiteum dominus, ut sana fide intellegamus etiam ista - temporalia dona nec dari posse nec sperari debere etiam cum ab infirmioribus adpetuntur nisi ab uno deo: ut qui in minimis fidelis est etiam in magnis fidelis sit, et qui in mammona iniquo fidelis inuentus est. etiam uerum accipere mereatur, sicut dominus in euangelio loquitur. talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munera dei prouenerint. unde non parum aedificat sanam fidem pie intellegentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla possit exculpi. [1.77–78] Fiat execratio inter nos et inter te, id est iuratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui peierauerit. secundum quam considerandum est quod et seruus Abrahae commemorauit narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac. Quid est quod scriptum est, quod cum uenissent pueri Isaac et dixissent: fodimus puteum et non inuenimus aquam, appellauit eundem puteum Isaac iuramentum? an quamuis factum sit, in aliquam significationem sine dubio ducendum est spiritalem, quoniam nihil habet conuenientiae secundum litteram, ut ideo iuramentum appellauerit puteum, quod ibi aqua non sit inuenta? quamquam alii interpretes pueros Isaac inuentam potius aquam nuntiasse dixerunt; sed etiam sic quare iuramentum appellatum est, ubi nulla fuerat facta iuratio? [1.79–80] Quoniam tantus patriarcha Isaac, antequam moriatur, quaerit a filio suo uenationem et escam, qualem amat, pro magno beneficio et promittit benedictionem, nullo modo uacare arbitramur a significatione prophetica: maxime quoniam festinat uxor eius, ut illam benedictionem minor accipiat, quem ipsa diligebat, et cetera in eadem narratione multum mouent ad maiora intellegenda uel requirenda. Quod habent latini codices: expauit autem Isaac pauore magno ualde, graeci habent: sciTcrj ÕÈ \'Ioaay. στασιν μεγην σφόδρα ubi tanta commotio intellegitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. ipsa enim proprie dicitur extasis. et quia solet in magnarum rerum reuelationibus fieri, in hac intellegendum est factam esse spiritalem admonitionem, ut confirmaret benedictionem suam in filio minore, cui potius irascendum fuit quod fefellerit patrem. sic et de Adam cum prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit apostolus in Christo et in ecclesia: erunt duo in carne una, dicitur quod extasis praecesserit. [1.81–82] Quomodo adnuntiata uel renuntiata sunt uerba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse? nisi quia hinc nobis datur intellegere, quod diuinitus eis reuelabantur omnia. unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro maiore uoluit benedici. Quod habent latini codices Isaac dicente filio suo: uade in Mesopotamiam in domum Bathuel patris matris tuae et sume tibi inde uxorem, graeci codices non habent "uade" sed "fuge", hoc est airoBpaO\'.. unde intellegitur etiam Isaac cognouisse quid filius eius Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit. [1.83] Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. et timuit et dixit: quam terribilis locus hic! hoc non est nisi domus dei; et haec porta est caeli. haec uerba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit dominus in hominibus in primo populo suo. portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum. [1.84–85] Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idolatriae simile fecit. non enim uel tunc uel postea frequentauit lapidem adorando uel ei sacrificando: sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est. Et uocauit Iacob nomen loci illius "domus dei"; et Vlammaus erat nomen ciuitati ante. iuxta ciuitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem in ciuitate, mirum uidetur quomodo potuerit illum titulum constituere. quod autem uouit uotum, si prosperaretur eundo et redeundo, et decimas promisit domui dei futurae in loco illo, prophetia est domus dei, ubi et ipse rediens deo sacrificauit non illum lapidem deum appellans, sed domum dei, id est quia in eo loco futura erat domus dei. [1.86] Quod uenit Rachel cum ouibus patris sui et dicit scriptura quod, cum uidisset Iacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et reuoluit lapidem ab ore putei, magis notandum est aliquid scripturam praetermittere quod intellegere debemus quam ulla quaestio commouenda. intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob. interrogati, quae esset quae ueniebat cum ouibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Iacob non nouerat; sed illius interrogationem responsionemque illorum scriptura praetermittens intellegi uoluit. [1.87] Quod scriptum est: et osculatus est Iacob Rachel et exclamans uoce sua fleuit. et indicauit ei quia frater est eius et quia filius Rebeccae est, consuetudinis quidem fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis. sed quaeri potest, quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicauit Iacob propinquitatem suam. ergo intellegendum est aut illum, qui iam audierat quae illa esset, fidenter in eius osculum inruisse aut postea scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est ut indicauerit Iacob quis esset. sicut de paradiso postea dicitur, quomodo deus eum instituerit, cum iam dictum esset quod plantauerit deus paradisum et posuerit illic hominem quem finxerat, et multa quae per recapitulationem dicta intelleguntur. [1.88–89] Quod scriptum est: et seruiuit Iacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu eius uelut pauci dies eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breue tempus longum esse soleat amantibus. dictum est ergo propter laborem seruitutis, quem facilem et leuem amor faciebat. Si parum aduertatur rei huius narratio, putabitur, quod posteaquam Liam Iacob duxit uxorem deinde seruiuit alios septem annos pro Rachel et tunc eam duxit. uerum autem non ita est, sed Laban ei dixit: consumma itaque septima istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alius. quod itaque ait: consumma septima istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. hoc itaque ait: inple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. deinde sequitur: fecit autem lacob sic, et inpleuit septima eius — id est septem dies nuptiarum Liae — et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam . et intrauit ad Rachel: dilexit autem Rachel magis quam Liam; et seruiuit illi septem annos alios. utique adparet quia, posteaquam duxit Rachel, tunc seruiuit pro ea septem annos alios. nimis enim durum et ualde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem et tunc eam traderet quam primo debuit. septem autem diebus solere nuptias celebrari etiam liber Iudicum ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus. et addidit scriptura, quod sic solerent facere iuuenes; fecit autem hoc propter nuptias suas. [1.90] Non facile dinoscitur, quas concubinas appellet scriptura, quas uxores, quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cettura et ancillae quas dederunt Rachel et Lia uiro suo. nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi scripturarum appellatur; id est, ut Sarra et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint, Agar uero et Cettura et Balla et Zelfa et uxores et concubinae. [1.91] Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa quod dixerit: beata uel felix facta sum, graeci habent: sOtu/r,. quod magis bonam fortunam significat. unde uidetur occasio non bene intellegentibus dari, tamquam illi homines fortunam coluerint aut hoc uerbum diuinarum scripturarum auctoritas in usu receperit. sed aut fortuna intellegenda est pro his rebus, quae fortuito uidentur accidere, non quia numen aliquod sit, cum haec ipsa tamen, quae fortuita uidentur, causis occultis diuinitus dentur — unde etiam uerba, quae nemo potest auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est \'"forte/ό et "fortasse" et "forsitan. et "fortuito"; unde uidetur et in graeca lingua resonare, quod dicunt tiya, uelut ab eo quod est tvyra — aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc gentilitatis consuetudinem retinebat. non enim hoc Iacob dixit. ut ex hoc data huic uerbo putetur auctoritas. [1.92–93] Quod Iacob dicit: et benedixit te dominus in pede meo, satis aduertendus est et notandus scripturarum sensus, ne, cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari uideatur. multum enim interest quod adiecit: benedixit te dominus in pede meo; in ingressu enim meo uoluit intellegi gratias hinc agens deo. In facto Iacob cum uirgas excorticauit detrahens uiride, ut album uarie adpareret et sic in conceptu fetus pecorum uariarentur, cum matres in alueis aquarum biberent et uisis uirgis illam uarietatem conciperent, multa dicuntur similiter fieri in animalium fetibus. sed et mulieri accidisse traditur et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus soluisset quaestionem illis admonitis quaerere, ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo: qua inuenta mulier a suspicione liberata est. sed ad hanc rem quam fecit lacob uirgarum ex diuersis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod adtinet ad uarias pecudes multiplicandas, non adparet omnino. nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex unius generis ligno uarientur uirgae an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum uarietas. ac per hoc cogit inquiri prophetiam et aliquam figuratam significationem res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Iacob; et ideo nec fraudis arguendus est. non enim tale aliquid nisi reuelatione spiritali eum fecisse credendum est. quod autem ad iustitiam pertinebat, sicut alii interpretes apertius hoc narrant, non ponebat uirgas in secundo conceptu ouium. quod tanto obscurius quanto breuius a Septuaginta dictum est: quia cum peperissent, non ponebat. quod intellegitur cum primum peperissent, ut iam non solere ponere intellegatur, cum secundo pariturae essent, ne ipse auferret omnes fetus, quod iniquum fuit. [1.94] Quod Laban dicit: quare furatus es deos meos? hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat et eius filia bonam fortunam nominauerat. et notandum est, quod a principio libri nunc primum inuenimus deos gentium; superioribus quippe scripturae locis deum nominabant. [1.95] Quid est quod dicit Iacob socero suo: et decepisti mercedem meam decem agna bus? hoc enim quando et quomodo factum sit, scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat. nam dixit hoc et uxoribus suis, . quando eas uocauit in campum. conquerens enim de patre illarum ait inter cetera: et mutauit mercedem meam decem agnorum. intellegitur ergo per singula tempora partus ouium, cum uideret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Iacob pertinerent, pactum fraude mutasse et dixisse, ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Iacob. tunc autem ille uirgas uarias non subponebat et non nascebantur uarii, sed unius coloris, quae Iacob ex nouo pacto auferebat. quod cum uidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Iacob uaria pertinerent; tunc illarum subpositione uirgarum uaria nascebantur. ergo quod ait Iacob uxoribus suis: mutauit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban: decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit, quasi prouenerit socero eius ipsa fraus; ut enim non ei proueniret, deum sibi dixit aduersus illum adfuisse; decem uero agnos uel decem agnas pro decem temporibus posuit, quibus oues quas pascebat per sexennium pepererunt. bis quippe pariebant in anno. contigerat autem, ut primo anno, quo inter se pacti sunt et ad eas pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant, rursusque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis prius recederet quam iterum parerent. ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ouium partus sub illo haberent, hoc est singulos, medii uero quattuor anni binos, fiunt omnes decem. nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellauit, qui eisdem temporibus nascebantur, uelut si quisquam dicat: per tot uindemias aut tot messes, quibus numerus intellegatur annorum. unde ait quidam: post aliquot aristas, per aristas uidelicet messes et per messes annos significans. pecudum autem illius regionis fecunditas sicut Italarum tanta fertur, ut bis anno pariant. [1.96–97] Sumsit autem lacob lapidem et constituit eum titulum. diligenter auimaduertendum est, quomodo istos titulos in rei cuiusque testimonio constituebant, non ut eos pro dis colerent, sed ut eis aliquid significarent. Quod aceruum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Iacob, cum aliquanta diuersitate appellauerunt, ut eum uocaret Laban "aceruum testimonii", lacob "aceruum testem", traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam nouerunt propter proprietates suae cuiusque linguae factum. fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno uerbo, quod alia dicitur, et uicinitate significationis quidque appelletur. nam postea dicitur: propter hoc appellatum est nomen "aceruus testatur". hoc enim medie positum est, quod utrique conueniret, et ei qui dixerat ,,aceruus testimonii* et ei qui dixerat "aceruus testis". [1.98–99] Quid est quod loquendo Laban ad lacob dicit: testatur aceruus hic et testatur titulus hic; propter hoc appellatur nomen "aceruus testatur", et uisio quam dixit "respiciat deus inter me et t e ?" nisi forte ordo eat: et uisio, quam dixit deus, respiciat inter me et te; deus quippe illi dixerat in uisione, ne laederet Iacob. Quid est quod dicit in consequentibus Laban: uide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent. [1.100–102] Et iurauit Iacob per timorem patris sui Isaac. "per timorem" utique, quo timebat deum, quem timorem etiam superius commendauit, cum diceret : deus patris mei Abrahae et timor patris mei Isaac. Castra dei quae uidit Iacob in itinere nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in scripturis militia caeli nominatur. Nuntiato sibi fratre suo Iacob ueniente obuiam ei cum quadringentis turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit ualde; et ut uisum est homini perturbato, diuisam multitudinem suam in duo castra disposuit. ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis dei, quandoquidem dixit: si uenerit ad castra prima frater meus et exciderit ea, erunt secunda in salutem. sed etiam hoc fieri potuit, ut euerteret castra eius Esau et tamen deus post illam adflictionem adesset et liberaret eum et quae promisit inpleret. et admonendi fuimus hoc exemplo, ut, quamuis credamus in deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea deum tentare uideamur. denique post haec quae uerba dicat idem Iacob considerandum est. deus, inquit, patris mei Abraham et deus patris mei Isaac, domine, qui dixisti mihi: recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam; idoneus es mihi ab omni iustitia et ab omni ueritate quae fecisti puero tuo. in uirga enim mea ista transii Iordanen hunc, nunc autem factus sum in duo castra. erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia ego timeo illum, ne cum uenerit feriat me et matres super filios. tu autem dixisti: benefaciam tibi et ponam semen tuumtamquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. satis in his uerbis et humana infirmitas et fides pietatis adparet. [1.103] Quod latini codices habent de Iacob: dixit enim: placabo uultum eius in muneribus praecedentibus eum, scriptor libri qui narrans ait de Iacob: dixit enim: placabo uultum eius, huc usque uerba Iacob dixisse intellegitur, cetera uero sua intulisse quod ait: in muneribus praecedentibus eum, tamquam diceret: in muneribus, quae praecedebant Iacob, placabo uultum fratris mei. ordo est ergo uerborum Iacob: placabo uultum eius et post hoc uidebo faciem eius; forsitan enim suscipiet faciem meam. interposita autem sunt uerba scriptoris: in muneribus praecedentibus eum. [1.104] Quod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem : luctando superauit? praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israhelitis, qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis, de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. [1.105] Quid sibi uult quod Iacob ait fratri suo: propter hoc uidi faciem tuam, quemadmodum cum uidet aliquis faciem dei? utrum pauentis et perturbati animi uerba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non praeiudicetur ex his uerbis homini dei. non enim dixit: , quemadmodum si uiderem faciem dei, sed: cum uidet aliquis; ipse autem "aliquis" quem significare possit incertum est. atque ita fortasse temperata sunt uerba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet et qui haec etiam aliter intellegere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine inpietatis arguerent. quod etsi benigno animo dicta haec uerba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat, potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est, secundum quod dicit apostolus: etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi, maxime quia sine articulo in graeco dictum est: quo articulo euidentissime solet ueri dei unius fieri significatio. non enim dixit: 1tpoCI>1to\'i too ttsoO, sed dixit: irpoctov fteoO; facile autem hoc intellegunt qua distantia dicatur, qui graecum eloquium audire atque intellegere solent. [1.106–107] Quaeritur, utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo, quod sequens pedes suorum in itinere propter quos si inmoraretur uenturus esset ad eum in Seir; hoc enim, sicut scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. an forte ueraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit? Quomodo scriptura dicit quod uidit Sychem filius Emmor Chorraeus, princeps terrae, Dinam filiam Iacob, et accepit eam et dormiuit cum ea et humiliauit eam. et intendit animo Dinae filiae Iacob et adamauit uirginem et locutus est secundum sensum uirginis ipsi? quomodo uirgo appellatur, si iam cum illa dormierat eamque humiliauerat? nisi forte uirgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium. an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? prius enim potuit intendere animae ipsius et amare uirginem et loqui secundum sensum uirginis et deinde cum illa dormire eamque humiliare. [1.108] Cum paulo ante loquens Iacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, quae graece dicuntur rcatSta, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque ciuitatis interfectis quamuis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. sed intellegendum est diu illic habitasse Iacob, donec et filia eius uirgo fieret et filii iuuenes. nam ita scriptum est: et uenit Iacob in Salem [in] ciuitatem Sicimorum, quae est in terra Chanaan, cura aduenit de Mesopotamia Syriae; et applicuit ad faciem ciuitatis. et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sychem centum agnis; et statuit ibi aram, et inuocauit deum Israhel. exiit autem Dina filia Liae. quam peperitipsi Iacob, ut condisceret filias regionis eius cetera. adparet ergo his uerbis non transeunter, sicut uiator solet, illic mansisse Iacob, sed agrum emisse. tabernaculum constituisse, aram instruxisse ac per hoc diutius habitasse; filiam uero eius cum ad eam uenisset aetatem, ut amicas habere iam posset, condiscere uoluisse filias ciuium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae iam, ut puto. quaestionem non habet. multitudo enim non parua erat cum Iacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii eius in hoc facto nominantur, quia eiusdem facti principes atque auctores fuerunt. [1.109–110] Quod ait Iacob timens bella finitimorum apud ciuitatem Salem, quam expugnauerunt filii eius: ego autem exiguus sum numero et conuenientes super me occident me. propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet quam possent sufficere expugnationi illius ciuitatis, cum suos in itinere in bina castra diuiserit. Dixit autem deus ad Iacob: surge et ascende in locum Bethel et habita ibi; et fac ibi aram deo qui adparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. quid est quod non dixit: et fac ibi aram mihi, qui adparui tibi, sed deus dicit: fac ibi aram deo qui adparuit tibi? utrum filius ibi adparuit et deus pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis adnumerandum? [1.111] Quod Iacob ascensurus Bethel, ubi iussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant: tollite deos alienos qui uobiscum sunt de medio uestrum et cetera; deinde dicitur: et dederunt Iacob deos alienos, quierant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum. quaeritur quare et inaures — quae si ornamenta erant, ad idolatriam non pertinebant — nisi quia intellegendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. nam Rebeccam a seruo Abrahae inaures accepisse scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt. ut dictum est, idolorum phylacteria fuerUł:t. [1.112–113] Et factus est timor dei in ciuitatibus quae circa illos erant et non sunt consecuti post filios Israhel. incipiamus animaduertere quemadmodum deus operetur in hominum mentibus. a quo enim timor dei factus est in illis ciuitatibus nisi ab illo, qui sua promissa in Iacob filiisque tuebatur? Venit autem Iacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. animaduertendum est tria iam nomina huius ciuitatis commemorata: Vlammaus, quod dictum est eam prius uocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam uenisset Iacob. et Bethel, quod nomen ipse inposuit et interpretatur domus dei, et Luza, quod modo commemoratum est. nec mirum debet uideri; multis enim locis hoc accidit et in ciuitatibus et in fluminibus et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis uel adderentur uel mutarentur uocabula sicut etiam ipsis hominibus. [1.114] Iterum in Luza adparuit deus Iacob et dixit ei: nomen tuum iam non uocabitur Iacob, sed Israhel erit nomen tuum. hoc ei dicit ecce iterum deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. nam hoc mirum est, quibus nomen semel dictum est. amplius eos non uocari quod uocabantur, sed quod eis nouum nomen inponebatur, omnino amplius aliquid non uocatos nisi quod eis inpositum sit, istum autem per totam uitam suam et deinceps post uitam suam appellatum esse Iacob, cui semel deus dixerat: non iam uocaberis Iacob, sed Israhel erit nomen tuum. nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intellegitur pertinere promissionem, ubi sic uidebitur deus quomodo non est antea patribus uisus. ibi enim non erit nomen uetus. quia nihil remanebit uel in ipso corpore uetustatis et dei uisio summum erit praemium. [1.115–116] In promissis Iacob dicitur: gentes et congregationes gentium erunt ex te. utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israhel secundum carnem? Ascendit autem deus ab eo loco ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum: et libauit super eum libamen et infudit super eum oleum. et uocauit Iacob nomen loci in quo locutus est cum eo illic deus "Bethel". iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit. non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam diis libare lapidibus. [1.117] Quod duodecim filii Israhel, qui nati sunt ei, conputantur et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Beniamin longe postea natus sit, cum iam transiissent Bethel et adpropinquarent Bethleem, frustra quidam conantes istam soluere quaestionem dixerunt non legendum "nati sunt," sicut latini plerique codices habent, sed "facti sunt" — graece enim scriptum est Sfsvovco — ita uolentes intellegi etiam Beniamin, quamuis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen, quia iam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exisse credatur. hoc autem modo, etiam si "nati sunt" legeretur, possent dicere: iam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Iosepli: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Sed aliud est quod inpedit hanc solutionem quaestionis huius. quia, si iam ibi Beniamin conceptus erat, qui filii Iacob grandes inde exierunt, uix annorum duodecim esse potuerunt. uiginti namque annos illic expleuit, quorum primis septem sine coniugio fuit, donec seruiendo id adipisceretur. ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitiuus, cum inde profectus est. proinde si iam conceptus fuerat Beniamin, intra decem menses illa omnis uia peracta est et quidquid in itinere scriptum est de Iacob. unde sequitur, ut filii eius tam paruuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidauerint. ita expugnauerint ciuitatem: in quibus Symeon et Leui, qui primi gladiis accincti intrauerunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alius autem decem annorum fuisse reperiatur, etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat. quod utique incredibile est ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse, quando et ipsa Dina uix adhuc sex annorum fuit. Proinde aliter soluenda quaestio est, ut ideo intellegatur dictum commemoratis duodecim filiis: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae. quia inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater eius patri copulata est. sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est. Nulla tamen est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdochen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud conprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum adparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quodsi putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio conpleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, aliud adtendamus, ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi: ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud conplecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.\' Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodum Iacob et uenerunt etiam filii eius qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre oues et accipe mihi inde duos haedos. simul enim pascebantur oues et haedi; et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus conplexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura conplexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob. qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae. [1.118–119] Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit et quos creauerit, recapitulatio intellegenda est: neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum iam essent Esau et Iacob centum uiginti annorum. nam eos sexagenarius suscepit et uixit omnes annos uitae suae centum octoginta. Quaestio est, quomodo scriptura dicat post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan et habitasse in monte Seir, cum ueniente de Mesopotamia Iacob fratre eius legatur, quod iam illic habitabat. proinde quid fieri potuerit, ut scriptura falli uel fallere non credatur, in promtu est cogitare. quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater eius abscessit, noluit habitare cum parentibus suis siue ex illa commotione, qua dolebat se benedictione fraudatum, siue aliqua causa uel uxorum suarum, quas odiosas uidebat esse parentibus, uel qualibet alia. et coepit habitare in monte Seir. deinde post reditum Iacob fratris sui facta inter eos concordia reuersus est et ipse ad parentes et, cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir et ibi propagauit gentem Idumaeorum. [1.120] Quod scriptum est: hi principis Chorraei filii Seir in terra Edom, secundum tempus quo uiuebat scriptor commemorat. cum autem Seir habitaret qui istos genuit nondum ueniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom uocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom. [1.121] Quod scriptum est: et hi reges qui regnauerunt in Edom, antequam regnaret rex in Israhel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israhel, quorum primus fuit Saul. multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul cum temporibus etiam iudicum, quorum tempora fuerunt ante reges; sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom atque per Raguel filium Esau et Zara filium Raguel et Iobab filium Zara, cui Iobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit nominare Moyses, plures generationes inueniuntur quam numerantur ab Abraham per Iacob usque ad Moysen. nam illic inueniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. fieri enim potuit, ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. sic etiam contigit, ut alium ordinem sequens Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph quadraginta duas generationes numeraret, Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem sicut ille, sed per Natham ab Abraham usque ad Ioseph quinquaginta quinque commemoret. in illo quippe ordine, ubi plures numerantur, citius mortui sunt quam hic ubi pauciores. ne forte autem moueat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor et de similitudine nominis existimet illum esse Balac. qui restitit Moysi ducenti populum Israhel, sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor, sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israhel. [1.122] Quomodo potuerit mors Isaac decem et septem annorum inuenire Ioseph eius nepotem, sicut uidetur tamquam ex ordine scriptura narrare, quocumque se quisque conuertat, inuenire difficile est. nolo enim dicere non posse inueniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. si enim post mortem aui sui Isaac decem et septem annorum fuit Ioseph, quando eum fratres in Aegyptum uendiderunt, procul dubio et pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum uiginti annorum fuit. genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est. uixit ergo Isaac postea centum uiginti, quia centesimo octogesimo mortuus est. idcirco dimisit filios centum uiginti annos habentes et Ioseph decem et septem. Ioseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando adparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus uenit, triginta nouem profecto annos agebat Ioseph, quando Iacob intrauit in Aegyptum. tunc autem idem Iacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et tricesimum annum agebat aetatis, centum autem et uiginti Iacob, quando erat decem et septem Ioseph: quod uerum esse nullo modo potest. si enim septimo decimo anno uitae Ioseph Iacob centum uiginti ageret, procul dubio tricesimo et nono anno Ioseph non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inueniretur Iacob. si autem die mortis Isaac nondum erat annorum decem et septem Ioseph, sed aliquantulo tempore post mortem aui sui ad septimum decimum peruenit annum, quo anno scriptura testante in Aegyptum est a fratribus uenditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater eius, quando est filium in Aegyptum consecutus. scriptura quippe posteaquam narrauit annum uitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum et eius mortem ac sepulturam, deinde commemorauit, quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit uel quam propagauit Esau; post haec narrationem de Ioseph sic intulit: habitabat autem Iacob in terra Chanaan. haec autem procreaturae Iacob. Ioseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus < suis > oues. deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus et uenditus. aut ergo eodem anno septimo decimo aut etiam aliquanto maior uenit in Aegyptum. ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. si enim decem et septem annorum fuit post mortem aui sui, quando pater eius centum uiginti fuit, profecto anno eius trigesimo et nono, quando Iacob uenit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Iacob agere debuit; fuit autem tunc Iacob centum triginta. ac per hoc, si decem et septem annorum Ioseph in Aegyptum est uenditus, ante duodecim annos quam moreretur auus eius uenditus inuenitur. decem enim et septem annorum esse non potuit nisi ante duodecim annos mortis Isaac centesimo et octauo anno uitae patris sui Iacob. his enim cum adiecerimus uiginti duos annos, quibus Ioseph usque ad aduentum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Ioseph triginta nouem et Iacob centum triginta et nulla erit quaestio. sed quoniam scriptura post mortem Isaac ista narrauit, putatur Ioseph post eiusdem aui sui mortem decem et septem annorum fuisse. quapropter intellegamus de uita Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse scripturam, cum iam de Iacob et eius filiis loqueretur; uiuo tamen Isaac decem et septem annorum esse coepit Ioseph. [1.123] Quod dicit Iacob ad Iosepli: quod est somnium hoc quod somniasti? numquid uenientes ueniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intellegitur de matre Ioseph, quae iam erat mortua? unde non in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum, quia nec pater eum adorauit, quando ad eum uenit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. in Christi ergo persona facile intellegi potest etiam de mortuis secundum illud, quod dicit apostolus, quia donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernoru m. [1.124–125] Quaeritur quare Ismahelitas scriptura, quibus a fratribus uenditus est Ioseph. etiam Madianitas uocet, cum Ismahel sit de Agar filius Abrahae, Madianitae uero de Cettura. an quia scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum. Agar scilicet et Cetturae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram orientis, unam gentem fecisse intellegendi sunt? De Iacob scriptum est. cum lugeret Ioseph: congregati sunt autem omnes filii eius et filiae et uenerunt consolari eum. quae filiae praeter Dinam? an filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? iam enim maiores filii eius filios habere potuerunt. [1.126–127] Et noluit consolari dicens quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio. quomodo intellegatur infernus: utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali. quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt mala sua etiam hinc exaggerantis? Et uendiderunt Ioseph in Aegyptum Petephrae spadoni praeposito coquorum. nolunt quidam praepositum coquorum interpretari. qui graece apytitxfetpo; dicitur. sed praepositum militiae. cui esset potestas occidendi. nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius inuenitur primatus fuisse militiae. [1.128] Factum est autem in tempore illo descendit Iudas a fratribus suis *•* ad hominem quendam Odollamitam, cui nomen Iras. et uidit illic Iudas filiam hominis Chananaei nomine Sauam; et accepit eam et introiuit ad eam. et concepit et peperit filium et cetera. quaeritur quando ista fieri potuerunt. si enim posteaquam Ioseph deuenit in Aegyptum, quomodo intra uiginti ferme et duos annos — nam post tantum temporis colligitur eos uenisse ad eundem Ioseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo — fieri potuerit, ut Iudae filii eius aetatis omnes possent ducere uxores? nam Thamar nurum suam mortuo primogenito suo alteri filio dedit: quo etiam mortuo expectauit, ut cresceret tertius; et cum creuisset, nec illi eam dedit timens, ne et ipse moreretur. unde factum est, ut eidem socero suo se illa subponeret. quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito monet, nisi, ut forte solet, scriptura per recapitulationem aliquot annos ante uenditum Ioseph hoc fieri coepisse intellegi uelit, quoniam sic positum est, ut diceretur: factum est autem in illo tempore. ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Ioseph, quando uenditus est, quot annorum esse ludas potuerit quartus filius Iacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Ioseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. euidenter autem scriptura dicit triginta annorum fuisse Ioseph, quando innotuit Pharaoni. cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae uenditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis et facti sunt anni uiginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intrauit Iacob in Aegyptum cum filiis suis; et inueniuntur uiginti duo anni, quibus afuit Ioseph a patre et a fratribus suis. quo medio tempore quomodo fieri potuerunt de uxore et filiis et uuru Iudae omnia quae narrantur, indagare difficile est; nisi forte ut credamus — et hoc enim fieri potuit — mox ut adulescere ludas coepit eum incidisse in amorem eius quam duxit uxorem nondum uendito Ioseph in Aegyptum. [1.129–131] Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. hinc insinuatur et temporibus patriarcharum certa et sua fuisse uestimenta uiduarum, non utique talia qualia coniugatarum. Quod iterum dicitur: Ioseph autem depositus est in Aegyptum; et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt. Quod aliqui codices latini habent: tria canistra alicae, cum graeci habeant χονδριτῶν, quod interpretantur qui usum eiusdem linguae habent panes esse cibarios. sed illud mouet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao opus pistorum. sed intellegendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est: tria canistra χονδριτῶν, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore. [1.132] Quod putabat se starePharao super flumen. quemadmodum seruus Abrahae dixit: ecce ego sto super fontem aquae; nam et ibi graecus έπί τῆς πηγῆς dixit quemadmodum hic ἐπὶ τοὐ ποταμοῦ. haec locutio si intellegatur in psalmo, ubi scriptum est: qui fundauit terram super aquam, non coguntur homines putare sicut nauem natare terram super aquam. secundum hanc enim locutionem recte intellegitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia. [1.133–134] Quod scriptum est: et obliuiscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famen patientur, tamquam postea ueniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur. tamquam diceret: ubertatis huius, quam futuram significarunt boues bonae et spicae bonae, obliuiscentur homines in ea fame, quam significauerunt boues et spicae malae. Numquid inueniemus hominem talem, qui habet spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus dei, id est spiritus sanctus. primo ubi dictum est: et spiritus dei exploratores estis; id est: si non uera dicitis, exploratores estis. huic sententiae interposuit iurationem, quia, si uera non dixissent, exploratores essent, id est exploratorum poena digni essent, quos tamen uera dicere sciebat. neque enim periurus est quisque, si ei quem castissimum nouit dicat: "si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te deus", et his uerbis adhibeat iurationem, uerum omnino iurat. ibi est enim condicio, qua dixit: si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. sed ait aliquis: uerum est, quia, si fecit adulterium, damnat illum deus; hoc autem quomodo uerum est: si non uerum dicitis, exploratores estis, cum, etiamsi mentiantur, non sint exploratores ? sed hoc est, quod dixi, ita dictum esse "exploratores estis," tamquam si dictum esset: exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii uestri. "estis" autem potuisse dici pro habebimini et deputabimini innumerae similes locutiones) docent. unde est illa Heliae: quicumque exaudierit in igne, ipse erit deus. non enim tunc erit, sed tunc habebitur. [1.140] Quid est quod cum inter se paenitentes filii Israhel loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint et hoc eis diuino iudicio redderetur, quod se periclitari uidebant, adiungit scriptura et dicit: ipsi ignorabant quia audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. hoc scilicet intellegendum est ideo eos putasse quia ille non audiret, quod uidebant interpretem, qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret. nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur. [1.141–143] Et iterum accessit ad eos et dixit illis. nec adiungit quid illis dixerit. unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat. Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? de inferno enim magna quaestio est et quid inde scriptura sentiat locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, obseruandum est. Quod a praeposito domus audiunt: deus uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thesauros in saccis uestris; argentum autem uestrum probatum habeo, mendacium uidetur, sed aliquid significare credendum est. argentum enim quod et datur et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur de quo alibi legimus: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, id est perfecte. [1.144] Biberunt autem et inebriati sunt cum eo. solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium non propter illos filios Israhel sed propter Ioseph, qui ualde sapiens commendatur; sed hoc uerbum et pro satietate solere poni in scripturis qui diligenter aduerterit multis in locis inueniet. unde est illud: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam; eo quod in laude benedictionis hoc positum est et donum dei commemoratur adparet hac ebrietate saturitatem significari. nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati sufficit umore corrumpitur sicut uita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluuio. [1.145] Quod ait fratribus suis Ioseph: nescitis quia augurio auguratur homo qualis ego — de hoc augurio etiam mandauit eis dicendum per hominem suum — quid sibi uelit quaeri solet. an quia non serio sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. sed magis mouet quid sibi uelit ista actio Ioseph qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, totiens ludificauit et tanta expectatione suspendit: quod licet tanto sit suauius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius grauitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret nec ea scriptura contineretur in qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum. quam modo exequi exponendo non suscepimus. sed admonere tantum uoluimus quid hic oporteat inquiri. nam nec illud uacare arbitror, quod non ait: auguror ego. sed: auguratur homo qualis ego. quod si locutionis genus est, in scripturae corpore simile aliquid reperiendum est. [1.146] Non neglegenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Ioseph quamdiu uoluit tenuit et quanta uoluit mora produxit, non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur. tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur ad futuram gloriam exultationis, quae in eis fuerat reuelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur. [1.147] Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Ioseph, quamuis apud eum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione, quod exploratores essent, nihil diceretur. quod utrum consulto tacitum sit an et id fecerit perturbationis obliuio non adparet. nam et illud quod dixerunt se ab ipso Ioseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si uel ad sententiam potest ista peruenire narratio, ut eam constet esse ueracem. quamquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per obliuionem potuit quam audere mentiri apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae nouerat eum scire ad flectendam eius misericordiam narrationi inserebat. [1.148] Quid est quod dicit Ioseph: misit enim me deus ante uos remanere uestrum reliquias super terram et enutrire uestrum reliquiarium magnum? hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias uel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. an forte illud significat alto secretoque mysterio quod ait apostolus: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt, quia propheta praedixerat: et si fuerit numerus filiorum Israhel sicut arena maris, reliquiae saluae fient? ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis et traditus gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israhel saluae fierent. unde dicit apostolus: nam et ego Israhelita sum, et: ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret; id est: ex reliquiis Israhel secundum carnem et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israhel. aut si et genti illi Israheliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salui facti sunt. hoc significatur ea plenitudine liberationis Israhel. qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt. [1.149] Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et filiae filiarum eius cum eo. quaerendum quomodo dicat "filias et filias filiarum eius cum eo", cum filiam unam legatur habuisse. superius autem filias eius dixeramus accipi posse neptes eius, sicut filii Israhel omnes dicuntur etiam uniuersus populus ab illo propagatus. sed nunc cum dicit "filias filiarum" propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius quisque adserat filias eius potuisse appellari. [1.150] Quod dicit scriptura tot animas perperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex . qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas. [1.151] Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamis Syriae, etDinam filiam eius; omnes animae, filii et filiae [eius], triginta tres. numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. si ergo de uno Beniamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Iacob et nominatim commemoratis dictum est: hi filii Iacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quanto maior nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt. nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt! deinde et illud iam non dubium est in una filia filias nominari plurali numero pro singulari posito. [1.152] Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob in Aegyptum exceptis uidelicet filiis Ioseph et deinde illis adnumeratis infertur: septuaginta quinque animae erant. cumquibusIacobintrauitinAegyptum, sic accipiendum est: qui erant in domo Iacob, quando intrauit in Aegyptum. nam utique quos ibi inuenit, non cum eis intrauit. sed quoniam diligentius discussa ueritate reperiuntur duo nati iam fuisse, cum intrauit, Ephraem et Manasses — quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur uerum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat — nec Septuaginta interpretes mihi in hoc uidentur errasse. qui propter aliquam mysticam significationem quadam uelut prophetica libertate hunc numerum complere uoluerunt. si adhuc uiuente Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Iacob adgregandos iudicauerunt. sed quia inuenitur Iacob decem et septem annos uixisse in Aegypto, quomodo potuerunt filii Ioseph illo uiuo etiam nepotes habere, non inuenitur. ingressus est enim Aegyptum Iacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Ioseph in annis abundantiae. quibuslibet annis ubertatis nati existimentur. a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Iacob in Aegyptum, nouem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi uixit Iacob, uiginti sex anni reperiuntur. quomodo ergo minus quam uiginti et sex annorum iuuenes etiam nepotes habere potuerunt? sed neque ulla hebraeica ueritate ista soluitur quaestio. quemadmodum enim inpleri potuit, ut tot nepotes susciperet Iacob, antequam intraret in Aegyptum, etiam de Beniamin, qui illa aetate uenit ad fratrem ? non solum autem scriptura cum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotes, qui omnes adnumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Iacob in Aegyptum etiam secundum hebraeicam ueritatem perhibetur intrasse. uidendum est etiam, quid sibi uelit, quod. cum Ioseph et filii eius non amplius quam octo commemorentur. Beniamin uero et eius filii simul undecim reperiantur, non decem et nouem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam, et postea Ioseph cum filiis suis non animae octo, sed nouem fuisse dicantur, cum octo inueniantur. haec omnia, quae indissolubilia uidentur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram conuenire praecipue in numeris, quos in scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosse potuimus, dignissime credimus. [1.153] Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. et merito : nam haec est sine ulla dubitatione iusta seruitus et iusta dominatio, cum pecora homini seruiunt et homo pecoribus dominatur. sic enim dictum est, cum crearetur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum quae sunt super terram. ubi insinuatur rationem debere dominari inrationabili uitae. seruum autem hominem homini uel iniquitas uel aduersitas fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est: maledictus Chanaan; erit seruus fratribus suis; aduersitas uero, sicut accidit ipsi Ioseph, ut uenditus a fratribus seruus alienigenae fieret. itaque primos seruos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. qui enim homo ab homine superatus iure belli posset occidi, quia seruatus est, seruus est appellatus; inde et mancipia, quia manu capta sunt. est etiam ordo naturalis in hominibus, ut seruiant feminae uiris et filii parentibus, quia et illic haec iustitia est, ut infirmior ratio seruiat fortiori. haec igitur in dominationibus et seruitutibus clara iustitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione. quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur uel per naturarum carnalium diuersitatem, ferunt iusti temporalem peruersitatem in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem. [1.154–155] Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ouium. merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo uir iustus. Venerunt autem in Aegyptum ad Iosepli Iacob et filii eius; et audiuit Pharao rex Aegypti. et ait Pharao ad Ioseph dicens: pater tuus et fratres tui uenerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est. in terra optima conloca patrem tuum et fratres tuos. haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est; iam enim dixerat scriptura quomodo uenerint ad Pharaonem fratres Ioseph et quid eis dixerit uel ab eis audierit. sed hoc nunc uelut ab initio repetiuit, ut inde contexeret narrationem ab his uerbis, quae soli Ioseph Pharao dixit. quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent et significant ea quae in hebraeo non inueniuntur et in Septuaginta inueniuntur. quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei nec habent Septuaginta. [1.156] Quid est quod dixit lacob Pharaoni: dies annorum uitae meae, quos incolo? sic enim habent graeci, quod latini habent "a g 0" uel "h a be 0" uel si quid aliud. utrum ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus diuina promissione hereditatis acceperat, et ibi uitam ducens utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur. sicut in Mesopotamia, uerum etiam quando ibi erat ubi natus est? an potius secundum id accipiendum est, quod ait apostolus: quam diusu mus in corpore, peregrinamur a domino? secundum hoc et illud in psalmo dictum intellegitur: inquilinus ego sum in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. nam iterum dicit de ipsis diebus uitae suae: non peruene runt in dies annorum uitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. non enim hic aliud uoluit intellegi quam id quod latini codices habent ,"uixerunt "; ac per hoc significauit hanc uitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. sed credo sanctis hoc conuenire, quibus aliam patriam aeternam dominus pollicetur. unde uidendum est quemadmodum dictum est de inpiis: incolent et abscondent ipsi, calcaneum meum obseruabunt. de eis enim conuenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt, id est: ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum. [1.157–159] Et dedit eis possessionem in terra optima. in terra Ramessem, sicut praeceperat Pharao. quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit Gessem. ipsam enim petierant et ipsam eis Pharao dari praeceperat. Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; et tamen eum pater nec quando uidit adorauit nec quando ab illo triticum accipiebat. quomodo ergo somnium Ioseph modo inpletum putabimus et non potius maioris rei contineri prophetiam? Et intulit Ioseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. pertinuit ad scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli dei. [1.160] Dixit autem illis Ioseph: adducite pecora uestra et dabo uobis panes pro pecoribus uestris. si defecit argentum. quaeri potest, cum Ioseph frumenta collegerit unde homines uiuerent, pecora unde uiuebant, cum tanta fames inualesceret, maxime quia fratres Ioseph Pharaoni dixerant: non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; inualuit enim fames in terra Chanaan, et propter hanc etiam inopiam pascuorum se uenisse commemorauerant. proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant eadem tunc fame ubique inualescente? an, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua 11011 deesse, etiam cum fames esset fi-umentomm, quae solent Nili fluminis inundatione prouenire? magis enim dicuntur paludes illae feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit. [1.161] Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femoremeoetfaciesin me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua senium constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus. quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quandoquidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam, sicut et iste filio suo dicit: et facies in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan iuxta patres suos. mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab inmunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid profecit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra ubi ille cruc-ifixus est, cuius sanguine facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco. quod Abrahamium uocatur. ubi sunt ista corpora. abesse locum ubi crucifixus est dominus fere triginta milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur, qui in baptismo adparuit ferme triginta annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas. quod ubicumque corpora eorum w sepeliantur uel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram. [1.162] Quod habent latini codices: et adorauit super caput uirgae eius, nonnulli emendantes habent: adorauit super caput uirgae suae, uel in capite uirgae suae siue in cacumen uel super cacumen. fallit eos enim graecum uerbum, quod eisdem litteris scribitur siue eius siue suae: sed accentus dispares sunt et ah eis qui ista nouerunt in codicibus non contemnuntur. ualent enim ad magnam discretionem; quamuis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset autoO, sed eaotoO. ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. nam facile intellegitur senem, qui uirgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinauit ad deum adorandum, id utique fecisse super cacumen uirgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret deum. quid est ergo: adorauit super cacumen uirgae eius, id est filii sui loseph? an forte tulerat ab eo uirgam, quando ei iurabat idem filius, et dum eam tenet, post uerba iurantis nondum illa reddita mox adorauit deum? non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur. quamuis in hebraeo facillima huius quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: et adorauit Israhel ad caput lecti, in quo utique senex iacebat et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando uellet, oraret. nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt nullum uel leuem sensum habere putandum est. [1.163–164] Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones dei erga se factas dicit sibi dictum: faciam te in congregationes gentium. quibus uerbis magis fidelium uocationem significat quam carnalis generis propagationem. Quod scriptum est dicente Iacob de Ephraem et Manasse: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi — natos autem si genueris postea. t i hie run t - in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios genuisset Ioseph. istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet: quod non ita est. uerborum quippe ordo contexitur: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi, in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, hoc est: simul hereditatem capient cum fratribus suis, ut simul uocentur filii Israhel. duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt. ut excepta tribu Leui, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram diuiderent et decimas praeberent. illud autem interpositum est. quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit. [1.165–166] Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti uoluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis. sed etsi erat tam paruus aetate, ut illud uel curare uel animo retinere non posset, quae res conpulit modo dici ? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus fuerat nasciturus. Quod ita benedicit nepotes suos Israhel, ut dexteram manum minori inponat. maiori autem sinistram, et hoc filio suo Ioseph uolenti corrigere quasi errantem atque nescientem ita respondet: scio, fili, scio; et hic erit in populum, et hic exaltabitur. sed frater eius iunior maior illo erit et semen eius erit in multitudine gentium, hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Iacob et fratre eius dictum est quia maior seruiet minori. secundum hoc enim significauit aliquid prophetice hoc faciendo Israhel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spiritali superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem. [1.167] Quod dicit Iacob Sicimam se praecipuam dare filio suo Ioseph et addit, quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum ualeat ad litteram conuenire. emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit iure uictoriae bellicae. an quia Salem ciuitatem Sicimorum filii eius expugnauerunt et iure belli potuit eius fieri, ut iustum bellum cum eis gestum uideatur, qui tantam priores iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetrauerunt, hoc est maioribus filiis suis? deinde si modo ex illa uictoria glorians dat eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemorauit in factis eorum? procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefigurauit et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Iacob, ut Christus intellegatur possessurus gentes dis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum. [1.168] Videndum quomodo dicant scripturae, quod assidue dicunt de mortuis: et adpositus est ad patres suos, uel: adpositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo sed nondum sepulto et ad quem populum adponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset "adpositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exultantium? huic populo adponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur adponi. quando nulla iam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam. [1.169] Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam quadraginta dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur: ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non quadraginta dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem intrans cum eis et exiens, manducans et bibens: qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia. errasse credendi sunt, ut non dicerent; quadraginta dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata, de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur. unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo. posteaquam resurrexit, iterum, posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est. numero dierum codices hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eandem etiam rem pertinet, Septuaginta commemorare non interpretationis seruitute sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi, qui ex hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur. [1.170] Quod mandauit Ioseph, potentes Aegypti ut dicerent Pharaoni nomine eius: pater meus adiurauit me dicens: in monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan. ibi me sepelies, quaeri potest quomodo uerum sit, cum haec uerba patris eius. quando de sua sepultura mandauit. non legantur. sed ad sententiam uerba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis uerbis uel narrationibus admonuimus. uoluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae oportet uerba seruire. fodisse autem sibi Iacob sepulcrum nusquam superius in scripturis legitur. sed nisi fieret, cum in eisdem terris essent, modo non diceretur. [1.171] Quid sibi uult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob scriptura dicit: et aduenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus milia —r- sicut perhibent qui nouerunt — plus quam quinquaginta: tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco, ubi sepulti sunt patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos aduenisse narratur. nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant rursus Iordane transiecto. nisi forte quis dicat aliquorum hostium uitandorum causa per heremum eos uenisse cum corpore, qua etiam populus Israhel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. illo quippe itinere et plurimum circuitur et per Iordanem uenitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est ad terram Chanaan. sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem uersus tantum iretur et inde ad ea per Iordanem ueniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Iordanem uenturus erat ad eas terras postea Israhel in filiis suis. [1.172] Et fecit luctum patri suo septem diebus. nescio utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est: unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt. [1.173] Et uixit Ioseph annos centum decem. et uidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem; et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. cum hos filios filiorum uel nepotes filiorum dicat scriptura Ioseph uiuendo uidisse, quomodo eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse, quandoquidem Ioseph *senescendo peruenit, ut eos natos uideret, Iacob autem cum ingressus est in Aegyptum, iuuenis erat Ioseph et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est septuagenarium et quintum scripturam commendare uoluisse. si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem uerum sit Iacob cum septuaginta quinque animis in Aegyptum intrasse, non illo uno die quo uenit eius ■ ingressum oportet intellegi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Iacob, hoc est in posteris suis, et per Ioseph eum constat in Aegyptum intrasse, introitus eius accipiendus est quamdiu uixit Ioseph, per quem factum est, ut intraret. toto quippe illo tempore nasci et uiuere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Beniamin. sicut enim dicit: hi filii Liae. quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, loquens etiam de his qui non erant nati, quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt pepererat, ibi nos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum. quos ibi Lia peperit: ita. quoniam causam intrandi in Aegyptum Iacob in Ioseph habuit, totum tempus quo in Aegypto uixit Ioseph ingressio erat Iacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo uiuo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur. LIBER SECVNDVS. QVAEST. DE EXODO [2.1] (In fine descriptio tabernaculi.) QVAEST. I. De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent masculos Israhelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere mulieres hebraeas sicut pariebant aegyptiae, quaeri solet, utrum talia mendacia adprobata sint auctoritate diuina, quandoquidem scriptum est deum bene fecisse obstetricibus: sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacio an et ipsum mendacium dignum praemio iudicabat, incertum est. aliud enim faciebant obstetrices uiuificando infantes paruulos, aliud Pharaoni mentiendo; nam in illis uiuificandis opus misericordiae fuit: mendacio uero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao, quod potuit non ad laudem, sed ad ueniam pertinere. neque hinc auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi uidetur eis, de quibus dictum est: et non est inuentum in ore eorum mendacium. quorundam enim uita longe inferior a professione sanctorum si habeat ista mendaciorum peccata, prouectu ipso et indole feruntur, praesertim si beneficia diuina nondum norunt expectare caelestia, sed circa terrena occupantur. qui autem ita uiuunt, ut eorum conuersatio, sicut dicit apostolus, in caelis sit, non eos existimo linguae suae modum, quantum ad ueritatem promendam adtinet falsitatemque uitandam, exemplo illo obstetricum debere formare. sed diligentius de hac quaestione disserendum est propter alia exempla quae in scripturis reperiuntur. [2.2] De facto Moyse, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputauimus in illo opere, quod de uita patriarcharum aduersus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit. qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae etiam ante utilia semina quadam herbarum quamuis inutilium feracitate laudari. an omnino ipsum factum iustificandum sit. quod ideo non uidetur. quia nullam adhuc potestatem gerebat legitimam nec acceptam diuinitus nec humana societate ordinatam. tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus apostolorum, putabat intellegere fratres suos, quod per eum deus daret illis salutem, ut per hoc testimonium uideatur Moyses iam diuinitus admonitus — quod scriptura eo loco tacet — hoc audere potuisse. [2.3–4] Clamauit illum dominus de rubo. dominus in angelo? an dominus angelus ille qui dictus est" magni consilii angelus" et intellegitur Christus? supra enim dixit: adparuit illi angelus domini in flamma ignis de rubo. Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel. utrum terram fluentem lac et mel spiritaliter accipere debemus, quia secundum proprietatem nostram hoc erat illa quae data est populo Israhel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suauitatis referatur? [2.5–6] Et nunc ecce clamor filiorum Israhel uenit ad me, non sicut clamor Sodomorum, quo iniquitas sine timore et sine uerecundia significatur. Quod mandauit dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem atque addidit: et praedabimini eos, mandati huius non potest iniustum esse iudicium. mandatum enim dei est, de quo non iudicandum sed ei obtemperandum fuit. ille enim nouit quam iuste mandauerit: ad seruum autem pertinet oboedienter facere quod mandauit. [2.7–8] Quod ait Moyses ad dominum; precor, domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intellegitur credere posse se fieri dei uoluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, tamquam ostendens fieri potuisse, ut ante hesternum et nudiustertianum diem qui eloquens non fuisset repente fieret ex quo cum illo dominus loqui coepit. Quis fecit mutum et audientem, uidentem et caecum? nonne ego dominus deus? sunt, qui deo calumnientur uel scripturae potius ueteris testamenti, quia dixerit deus, quod ipse fecerit caecum et mutum. quid ergo dicunt de domino Christo aperte in euangelio dicente: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant? quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum uitia corporalia posse accidere, quod deus nolit? sed eum iuste totum uelle nemo ambigit. [2.9] Quod dominus dicit ad Moysen: sed nunc uade, et ego aperiam os tuum et instruam te quae locuturus es. satis hic adparet non tantum instructionem oris sed ipsam etiam apertionem ad dei uoluntatem et gratiam pertinere. non enim ait: tu aperi os tuum et ego instruam te, sed utrumque ipse promisit: aperiam et instruam. alibi autem dicit in psalmo: dilata os tuum et adinplebo illud — ubi significat in homine uoluntatem accipiendi quod deus donat uolenti, ut ad uoluntatis exordium pertineat "dilata os tuum", ad dei autem gratiam "et adinplebo illud" — hic uero: et aperiam os tuum et instruam te. [2.10] Et iratus iracundia dominus dixit. quemadmodum possit intellegi irascens deus, quia non sicut homo per inrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid scriptura dicit, ne de hoc eadem saepe dicenda sint. sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moyse dixerit. quod ipse illi loquetur ad populum; uidetur enim tamquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat. et per duos agi uoluisse, quod et per unum posset. si credidisset. uerum tamen eadem uerba omnia diligentius considerata non significant iratum dominum pro uindicta dedisse Aaron. sic enim dicit: nonne ecce Aaron frater tuus Leuites? scio quia loquens loquetur ipse. quibus uerbis ostenditur deus increpasse potius eum, quid timeret ire, quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem, per quem posset ad populum loqui quod uellet, quoniam erat ipse gracilis uocis et linguae tardioris; quamquam de deo totum sperare deberet. deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat et posteaquam iratus est dicit. dixerat enim: aperiam os tuum et instruam te; nunc autem dicit: aperiam os tuum et os eius et instruam uos quae faciatis. sed quoniam addidit: et loquetur ipse tibi ad populum, uidetur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses linguae se esse tardioris. de uocis autem gracilitate nihil ei praestare dominus uoluit, sed propter hoc adiutorium fratris adiunxit, qui posset ea uti uoce, quae populo docendo sufficeret. quod ergo ait: et dabis uerba mea in os eius, ostendit quod ea loquenda esset daturus: nam si tantummodo audienda sicut populo, in aures diceret. deinde quod paulo post ait: et loquetur ipse tibi ad populum et ipse erit tuum os, et hic subauditur "ad populum". et cum dicit: tibi loquetur ad populum. satis indicat in Moysen principatum, in Aaron ministerium. deinde quod ait: tu autem illi eris quae ad deum, magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cuius figuram gerat ueluti medius Moyses inter deum et Aaron et medius Aaron inter Moysen et populum. [2.11] In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et adsumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui et procidit ad pedes eius ut dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur, quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. nam cui putabitur occurrisse. nisi illi qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit "quaerebat eum occidere", quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur, mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: "occurrit ei et quaerebat eum occidere", de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est "eius", genus ambiguum est — omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in graeco autem in feminino genere dicitur aotra, masculino et neutro aotou et habet codex graecus autoo, cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat. cum diceret: fundamenta eius in montibus sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Moyse accipere quisquam uoluerit, non est magno opere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis infantis. non enim ait: . recessit ab eo", propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis: non quia cucurrit, sed quia stetit, magno, nisi fallor, sacramento. [2.12] Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos inposuit uehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea uero Iothor socer eius illi cum eis occurrit. posteaquam eduxit. populum ex Aegypto, quaeri potest quomodo utrumque sit uerum. sed intellegendum est post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi uel infantis reuersam fuisse cum paruulis. nam quidam putauerunt propter hoc angelum terruisse, ne ad inpedimentum ministerii, quod diuinitus inpositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur. [2.13] Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandauit deus eiecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan, Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire uellent in desertum immolare deo suo ex mandato eius. sed intellegendum est, quamuis deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. ut enim sic fierent omnia, quemadmodum consequens scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. neque enim mendaciter deus iubet quod scit non facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur. [2.14–15] Verba quae dicit Moyses ad dominum: quare adflixisti populum hunc? et ut quid me misisti? ex quo enim intraui ad Pharaonem loqui in tuo nomine, *** in hunc populum, et non liberasti populum tuum. non contumaciae uerba sunt uel indignationis, sed inquisitionis et orationis, quod ex his adparet, quae illi dominus respondit. non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit. Sacramenti locum esse dubium non est, quod scriptura uolens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Symeon, inde ad Leui; ultra progressa non est. quoniam ex Leui Moyses. hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israhel intrauit in Aegyptum: non enim primam neque secundam sed tertiam tribum, id est Leuiticam deus esse uoluit sacerdotalem. [2.16–17] Quod Moyses dicit: ecce ego gracili uoce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non uidetur tantum propter magnitudinem populi excusare de uocis gracilitate uerum etiam propter unum hominem. mirum si tam gracilis uocis fuit. ut nec ab uno homine posset audiri. an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? dicitur autem illi: ecce dedi te deum Pharaoni et Aaron frater tuus erit tuus propheta. Notandum quod, cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: ecce dedi te deum populo et frater tuus erit tuus propheta, sed, frater tuus, inquit. loquetur tibi ad populum. dictum etiam est: erit os tuum, et tu illi quae ad deum; non dictum est: tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus et secundum analogian propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. hic insinuatur nobis ea loqui prophetas dei quae audiunt ab eo nihilque aliud esse prophetam dei nisi enuntiatorem uerborum dei hominibus, qui deum uel non possunt uel non merentur audire. [2.18] Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis et uelut causam infert cur hoc faciat. indurabo, inquit, cor Pharaonis et inplebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel inplerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum. suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen qualitate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit quibus animus propellitur. quae causae ut existant uel non existant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima uniuersum quod creauit disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad inpietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt, quibus cor suo uitio tam malignum resisteret iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cauendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis. quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est, utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo" . [2.19] Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam et proice illam palam Pharaone et palam seruis eius, et erit draco. hic certe non ministerio uocis opus erat, cui uidebatur uelut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem uocis Moysi; sed uirga erat proicienda, ut draco fieret. cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicuius magnae rei figuram gerit? [2.20] Etiam hoc notandum, quod cum id signum palam Pharaone fieret scriptum est: et proiecit Aaron uirgam suam, cum forte si dixisset: "proiecit uirgam", nulla esset quaestio; quod uero addidit "suam", cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. an erat utrique illa uirga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur, uerum diceretur? [2.21] Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: "absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas. hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est. non in quod uersa est, quia in id etiam reuersa est; et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendum est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt qua et uirga Aaron? an potius uidebantur esse quod non erant ludificatione uenefica? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum. non fuerint tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est: quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat. [2.22–23] Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis; et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus. cum haec dicuntur, uidetur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt; sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt. Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam. et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere . sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit. [2.24] Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic adparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum; non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignorans quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. nam et alibi, cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et laudabit te; et iudicia tua adiuuabunt me. non dixit: "munera tua" uel "praemia tua", sed iudicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideretur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est conplacui in ueritate tua. factam erga se commemorat misericordiam, ut conplacere possit in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. [2.25] Quod dixerunt magi ad Pharaonem: digitus dei est hoc, quoniam non potuerunt educere scinifes, senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, uelut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scinifes, sed digito dei, qui utique operabatur per Moysen. digitus dei autem, sicut euangelium manifestissime loquitur, spiritus sanctus intellegitur. namque uno euangelista ita narrante uerba-domini, ut diceret: si ego in digito dei eicio daemonia, alius euangelista id ipsum narrans exponere uoluit quid sit digitus dei et ait: si ego in spiritu dei eicio daemonia. cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum dei esse in Moyse, quo superabantur et eorum ueneficia frustrabantur, tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. cur autem in tertia ista plaga magi defecerint — nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem uersa est — et sentire et explicare difficile est. poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem uirga conuersa est, et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est. et in secunda de ranis, si hoc uoluisset digitus dei, id est spiritus dei. quis enim dementissimus dixerit digitum dei in hoc signo potuisse conatus magorum inpedire et in superioribus nequiuisse? omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. commendatur enim fortasse trinitas et, quod uerum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine spiritu sancto philosophati sunt, quamuis de patre et filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de spiritu sancto. [2.26] Ecce ego mitto in te et in seruos tuos et in populum tuum et in domos tuas cynomian, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomia, ut scias, quoniam ego sum dominus deus omnis terrae. et dabo interuallum inter populum meum et inter populum tuum. quod hic scriptura aperuit, ne ubique diceret, intellegere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus dei nullis plagis talibus uexaretur. oportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte poneretur, unde iam incipiunt signa quibus magi similia nec : conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scinifes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessem, ibi conati sunt magi similiter facere et minime potuerunt. quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est, sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi iam illi similia facere nec conari auderent. [2.27–28] Quod habent latini: euntes immolate domino deo uestro in terra, graecus habet: uenientes immolate domino deo uestro in terra. nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent uolebat. hoc ostendunt uerba Moysi quae secuntur, ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum. Quod ait Moyses: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro. id est: haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii et propterea in Aegypto non possumus. hoc manifestant uerba quae adiungit et dicit: si enim imm immola ueri mus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. hoc non intellegentes quidam interpretes nostri sic interpretati sunt, ut dicerent: non potest fieri sic; numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro? cum magis hoc scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. alii uero latini sic habent: non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus domino deo nostro. contrarium sensum facit addita particula negatiua, cum Moyses dixerit: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro; et ideo in heremum dicebant se ire uelle, ubi Aegyptii non uiderent abominationes suas. hoc autem intellegendum est mystice significari. quod etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles et ideo separatam terram Israhelitae acceperunt, cum uenerunt in Aegyptum. sic enim et sacrificia Israhelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis uita iustorum. [2.29] Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: et ingrauauit Pharao cor suum etiam in hoc tempore et noluit dimittere populum. certe nunc non dictum est: ingrauatum est cor Pharaonis, sed: ingrauauit Pharao cor suum. sic utique in omnibus plagis. a uoluntate quippe hominis est origo uitiorum; mouentur autem causis corda hominum talia sic, talia uero sic etiam non diuersis causis saepe diuerso modo secundum proprias qualitates, quae ex uoluntatibus ueniunt. [2.30] Videns autem Pharao quia non est mortuum de pecoribus filiorum Israhel nullum, ingrauatum est cor Pharaonis. quomodo e contrariis causis facta est haec ingrauatio cordis Pharaonis? si enim et pecora Israhelitarum morerentur, tunc uideretur causa conpetens, qua cor eius ingrauaretur ad contemnendum deum, tamquam si et magi eius pecora Israhelitarum fecissent mori; nunc uero unde. debuit ad timendum uel credendum moueri uidens nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingrauatum est; id est: illa ingrauatio etiam huc usque progressa est. [2.31] Quid est quod dicit deus ad Aaron et Moysen: sumite uobis plenas manus fauillae de fornace, et aspergat Moyses in caelum coram Pharaone et coram seruis eius, et fiat puluis in uniuersa terra Aegypti? signa enim superiora uirga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron uel extendebat super aquam uel ea terram percutiebat; nunc uero interpositis duobus signis de cynomia et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur, ut Moyses fauillam spargat in caelum de fornace, et hanc ambo sumere iubentur, sed ille spargere non in terram, sed in caelum: tamquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet uel in terram siue in aquam manum extendere; Moyses uero, de quo dictum est: erit tibi quae ad deum, in caelum iubetur fauillam spargere. quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron manu aliquid operantur? quid sibi uult ista diuersitas? neque enim nihil. [2.32] Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ibi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praescierat: quae uasa dicit perfecta in perditionem — et ut notas. inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in Psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus meus demonstrabit mihi inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quonsque scit oportere: non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim, ut adnuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodeest. ad eorum itaque utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet. [2.33] Quid est quod mandauit deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua et quaecumque illi essent in campo, ne grandine intereant? hoc enim non tam indignanter quam misericorditer uidetur admonere. sed hoc non facit quaestionem, quando deus etiam irascens temperat poenam. illud est quod merito mouet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi scriptum est quod discreuit deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia uero Aegyptiorum pecora morerentur. an eo soluitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia, intellegantur autem euasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi et in domo teneri, ne forte uerum esset quod Moyses dominum facturum esse praedixerat; et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne grandine pereant, maxime quia sequitur scriptura et dicit: qui timuit uerbum domini seruorum Pharaonis congregauit pecora sua in domos; qui autem non intendit mente in uerbum domini, dimisit pecora sua in campo? hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est deus, quamuis id scriptura tacuerit. [2.34–35] Et dixit dominus ad Moysen: extende manum tuam in caelum, et erit grando in omni terra Aegypti. ecce iterum Moyses non in ten-am; sed in caelum manum iubetur extendere sicut superius de fauilla. Cura fragore caeli, qui uehemens erat in grandine, Pharao territus rogaret Moysen, ut oraret pro illo, confitens iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: et tu et serui tui scio quod nondum timetis dominum. qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat domini timor? facile est enim poenam timere, sed non hoc est deum timere. illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Iacob, ubi dicit: nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses. [2.36] Dixit dominus ad Moysen: intra ad Ph araouem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit "ego enim grauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos", tamquam opus habeat deus cuiusquam malitia. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius. ut non eos auferam, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est" patiens in eum fui", dicitur: grauaui cor eius. [2.37–38] Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit locustas, et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia dei male utendo durescunt. Tertio dicitur ad Moysen: extende manum (t u am) in caelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. numquam autem dictum est ad fratrem eius Aaron, ut extenderet manum in caelum. quod ergo dictum est ad Moysen: extende manum tuam super terram Aegypti et ascendat locusta super terram, credo id significatum etiam minus posse qui plus potest, non autem continuo cui minora conceduntur posse maiora. [2.39] Deus ad Moysen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad expoliandum isto modo proximum; hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt; quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse. est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessem, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis adfligebatur, quomodo petit quisque a proximo uel proxima aurum, argentum et uestem, praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est: et mulier a uicina sua et concellaria uel concellanea — si ita dicendum est — uel cohabitatrice suaunde intellegendum est etiam in terra Gessem non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa diuina beneficia peruenire, ut hinc eos et diligerent idem Aegyptii cohabitatores et quod petebant facile commodarent; nec tamen deus iudicauit ita illos alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus, quas dei populus pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi parcebatur percussi non erant. [2.40–41] Dixi tautem dominus ad Moysen: non exaudiet uos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti. tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis dei patientia male abutentis. Quae autem superauerint ab eo in mane, igne concremabitis. quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint. ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, uicini adsumantur. sed intellegitur quoniam dictum est: os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur. [2.42] Agnus perfectus, masculus, anniculus erit uobis. mouere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. ouis enim transferri debuit, quia graecus rcpopatov habet: sed TrpofteTov in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae secuntur omnia conuenire, tamquam si diceret: pecus perfectum, masculum, anniculum erit uobis. potuit enim latine dici "masculum pecus", quomodo dicuntur mascula tura, genere neutro; ouis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ouis. item ouis mascula si diceretur esset absurdius. pecus uero si poneretur, etiam aliud intellegeretur nec seruaretur sacramentum, quod cum scriptura de oue loquatur, post dicit: ab agnis et haedis accipietis illud. qua in re Christus significari merito accipitur. quid enim opus erat ouem uel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cuius caro non solum ex iustis uerum etiam ex peccatoribus propagata est? quamquam conentur ludaei etiam haedum intellegere accipiendum ad celebrandum pascha; et hoc esse dictum putant: ab agnis et haedis accipere, tamquam diceret uel ab agnis agnum uel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere. adparet tamen in Christo rebus inpletis quid illo praecepto fuerit; figuratum. [2.43] Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeterna lem III - quod graece dicitur alwviov — non sic accipiendum est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus: sed illud aeternum est, quod iste significat dies. uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quam- \'quam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum,; quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Iericho circumiret arca — aliud, cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur obseruationis siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae his significantur aeternae intellegantur. [2.44] Et factus est clamor magnus in terra Aegypto; non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. nonne potuit esse aliqua domus, quae primogenitum non haberet? cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat, quae non haberet mortuum? an et hoc diuinitus praescientia dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? ab hac sane plaga non putandi sunt inmunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessem; hominum quippe erat uel animalium, non terrae; id est: homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra uel in caelo factum erat, sicut rana uel locusta uel tenebrae. unde qui habitabant adfligerentur. a talibus enim plagis cum terra Gessem fuisset aliena, procul dubio perueniebat beneficium ad eos Aegyptios, qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur; hac uero primogemti eorum omnes percussi sunt. [2.45] Filii autem Israhel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses et petierunt ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem. et dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaue runt illis; et praedati sunt Aegyptios. iam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; sed nunc per recapitulationem repetitur. nam narratum est quando factum est. modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum adcommodarent ista filiis Israhel? nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessem. [2.46] Quid est quod ait: accipietis autem fasciculum hyssopi et tinguentes ex sanguine qui est iuxta ostium linietis super limen et super ambos postes? quaeritur enim quem sanguinem dicat iuxta ostium, cum illius agni utique uelit intellegi sanguinem, cuius immolatione fit pascha. an eo modo consequenter praecipit, quamuis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta ostium occidatur? an, quod est credibilius, ideo dixit: ex sanguine qui est iuxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes uas ipsum, in quo sanguinem excepit, iuxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tinguit? [2.47] Sustulerunt autem filii Israhel de Ramesse in Soccot in sescenta milia peditum uiri praeter instructum uel censum, si ipso modo potest recte interpretari quod graecus ait azoaxeoVjv. quo uerbo non solum mobilia uerum etiam mouentia significari indicat scriptura, ubi ludas loquens ad patrem suum dicit: mitte puerum mecum, et surgentes ibimus, ut uiuamus et non moriamur et nos et tu et substantia nostra. ibi enim graecus erit tibi in signo super manum tuam? an intellegitur super opera tua, id est quod praeferre debeas operibus tuis? pertinet enim pascha propter occisionem ouis ad fidem Christi et sanguinem, quo redemti sumus. haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodam modo super manum aduersus illos, qui in operibus legis gloriabantur. de qua re apostolus loquitur et multum agit, qui fidem operibus sic uult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona atque ab ea praeueniantur, non ut ipsa uelut meritis bonorum operum retribui uideatur. illa enim ad gratiam pertinet; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. [2.49–50] Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos deus uiam terrae Phylistiim, quia prope erat. dixit enim deus: ne quando paeniteat populum, cum uiderit proelium, et reuertatur in Aegyptum. hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad deuitanda quae aduersa sunt, etiam cum deus apertissime adiutor est. Quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti. utrum progeniem in centum annis uult conputari et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est ab ipso Iacob qui intrauit in Aegyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Leui, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses inuenitur. has autem dicit progenies latinus interpres, quas j;y;dç Graeci uocant, quae in euangelio generationes appellantur nec numerantur nisi per successiones hominum. non per numerum annorum. [2.51] Dixit autem Moyses: confidite et state et uidete salutem quae est a domino, quam faciet uobis hodie. sicut enim uidistis Aegyptios hodie, non adponetis amplius uidere eos in aeternum tempus. quomodo accipienda sunt haec uerba. cum uiderint postea Israhelitae Aegyptios? an quia isti qui tunc uidebant non eos ulterius uiderunt, quia et illi sunt mortui qui consequebantur et isti omnes quisquis die mortis suae? nam posteri eorum uiderunt posteros illorum, an "non eos uidebitis sicut hodie" intellegendum est non sicut hodie persequentes et inimicos et tanto post uos agmine uenientes, ut omnino nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi uidebunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique uidebunt ut hodie? [2.52–53] Quid est quod dixit dominus ad Moysen: quid tu clamas ad me? cum scriptura non dixerit aliquid de Moysei uocibus nec eum orantem commemorauerit? nisi quia intellegi uoluit hoc eum egisse uocis silentio, ut corde clamaret. Et tu leua uirgam tuam et extende manum tuam super mare. haec est illa uirga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi; tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur. [2.54] Extendisti dexteram tuam, transuorauit eos terra. terram pro aqua non mirum est positam. tota quippe pars ista extrema uel infima mundi terrae nomine censetur secundum id quod saepe dicitur: deus qui fecit caelum et terram, et in illius psalmi distributione commemoratis caelestibus, laudate, inquit, dominum de terra, et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant. [2.55] Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. ecce iam quinto commemoratur spiritus dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: digitus dei est hoc. primo, ubi scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquas; secundo, ubi dicitur: non permanebit in istis hominibus spiritus meus, quoniam carnes sunt; tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: quoniam spiritus dei est in te; quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: digitus dei est hoc; quinto in hoc cantico: misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. meminerimus autem spiritum dei non solum ad beneficia uerum etiam ad uindictam commemorari. nam quid aliud etiam supra dixit: < e t) per spiritum irae tuae diuisa est aqua? iste itaque spiritus dei in Aegyptios spiritus irae eius, quibus nocuit aquarum diuisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui, filiis uero Israhel, quibus profuit quod aqua diuisa est, non fuit ille spiritus irae dei. unde significatur propter diuersas operationes et effectus spiritum dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille dumtaxat, qui etiam spiritus sanctus in unitate trinitatis accipitur. proinde non arbitror alium quam eundem significari, ubi dicit apostolus: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: abba, pater, quia eodem spiritu dei, id est digito dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis, qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem conuincerentur et lex illis fieret paedagogus, quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi. de hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere spiritus dei, quo inpertitur gratia et regeneratio in uitam aeternam, dicitur: spiritus autem uiuificat, cum supra diceretur: littera occidit, id est lex conscripta tantummodo iubens sine adiutorio gratiae. [2.56–57] Venerunt autem in Merra et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset — Merra enim interpretatur "amaritudo" — quomodo uenerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum scriptura appellauit, in quem uenerunt. quo iam appellabatur cum haec scribebantur ? posterius enim utique scripta sunt quam illa contigerunt. Et ostendit ei dominus lignum et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. genus ligni erat istam habens uim an quolibet ligno id poterat facere deus, qui tanta mirabilia faciebat? hoc tamen uidetur significare, quod dictum est "ostendit ei." tam quam tale iam lignum esset. quo posset hoc fieri; nisi forte locus erat, ubi ligna omnino non inueniebantur, ut hoc ipsum esset diuini adiutorii, quod ei lignum dominus ostendit. ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis. sed in tali etiam natura ligni quis nisi creator et demonstrator laudandus est? [2.58–59] Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo; et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut temtem illos s ambulabunt in lege mea an non. temtatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probatio, ut deus nouerit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam dei gratiam. Moyses et Aaron dicunt ad populum inter cetera: propter quod exaudiuit dominus murmurationem uestram quam uos murmuratis aduersum nos. nos autem quid sumus? non enim aduersum nos murmur uestrum est sed aduersum deum. non ex hoc tantum se ualere uoluerunt quantum deus — dixerunt enim: quid sumus nos? — ut illi aduersum illum se scirent murmurasse, qui istos miserat et qui per istos operabatur. nec talis est illa sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: ausus es mentiri spiritui sancto? non hominibus mentitus es, sed deo. non enim ait: ,.ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed deo": quod si dixisset, simile fuisset. neque ita dixit: ausus es mentiri spiritui sancto? non spiritui sancto mentitus es, sed deo"; ita enim loquens negaret deum esse spiritum sanctum. nunc uero cum dixisset: ausus es mentiri spiritui sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipsum spiritum sanctum deum esse monstrauit subiungens: non hominibus mentitus es, sed deo. [2.60] Deus mandat per Moysen populo: ad uesperam edetis carnes et mane replebimini panibus. ecce non pro omni alimento panes nominantur. nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsa alimenta sunt; nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis — ipsos enim proprie panes appellare consueuimus — manna autem panum nomine appellat. non autem uacat quod dicit ad uesperam carnes et mane panes se daturum. tale quippe aliquid etiam in Helia significatum est, cum ei alimenta coruus adferret. an forte carnibus ad uesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram? ad uesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem adparuit discipulis, qui resurrexerat in uirtute. [2.61] Et dixit Moyses ad Aaron: accipe uas aureum unum et mitte in illud plenum gomor manna et repones illud ante deum, ut seruetur in progenies , quemadmodum praecepit dominus. quaeri potest, ubi Aaron poneret ante deum, quando nec ullum simulacrum fuit nec arca testamenti iam fuerat instituta. an forte ideo de futuro dixit., repones", ut intellegeretur tunc ante deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius "ante deum- dictum est quod fit ipsa deuotione offerendi. in quocumque loco poneretur? ubi enim non deus? sed illud quod adiungit: et reposuit Aaron ante testimonium ad reseruandum, priorem magis sensum adserit. hoc enim modo scriptura dixit per prolepsin quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii. [2.62] Filii autem Israhel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque uenirent in terram quae inhabitatur; manna ederunt, quoadusque uenirent in partem Phoenices. significauit scriptura per prolepsin, id est hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israhel in heremo nisi manna. hoc est enim quod ait: usque ad terram quae inhabitatur, id est quae iam non est heremus, non quia continuo ut uenerunt ad terram habitabilem destiterunt uesci manna, sed quia non ante. traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducauerunt. quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Iordanem, uel tantum manna uesci uel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intellegi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. cur autem in illa heremi inopia etiam carnes desiderauerint, quando de Aegypto cum suis ualde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. nisi forte dicatur, cum per heremum pascua tanta non essent et ex eo minor futura uideretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus etiam sacrificiis necessaria defuissent, uel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista soluatur. congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant, sed eas quae deerant, ex aquis uidelicet. ipsas quippe in illa heremo non inueniebant: unde et illis ortygometra data est, id est aues, quas coturnices multi latine interpretati sunt, cum sit aliud genus auium ortygometra quamuis coturnicibus non usquequaque dissimile. nouerat enim deus quid desiderarent et desiderium eorum quo carnis genere satiaret. sed quia scriptura concupiuisse illos carnes dixerat nec expresserat cuius modi carnes, ideo quaestio facta est. [2.63] Manna ederunt quoadusque uenirent in partem Phoenices. iam dixerat: quoadusque uenirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione uidetur quandam proprietatem expressisse dicendo "in partem Phoenices." sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim non hoc uocatur. alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. quamquam scriptura fortasse potuerit terram Phoenices appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post heremi uastitatem, quoniam palma graece sic appellatur. initio enim profectionis suae inuenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant et duodecim fontes: sed postea eos excepit heremi prolixitas, ubi tale aliquid non fuit, quousque uenirent ad loca quae colebantur. uerum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. multarum enim terrarum et locorum sicut fluminum et urbium nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt. [2.64] Et dixit dominus adMoysen: antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et uirgam de qua percussisti flumen accipe in manu tua. flumen Aaron legitur, non Moyses uirga percussisse; nam Moyses eadem uirga mare diuisit, non flumen. quid sibi ergo uult: "accipe uirgam in qua percussisti flumen?" an forte mare appellauit flumen? quaerendum exemplum locutionis huius, si ita est. an quod Aaron fecit, Moysi potius tributum est, quia per Moysen deus iubebat, quid faceret Aaron, et in Moyse auctoritas, in illo autem ministerium fuit? quando quidem et primis suis uerbis deus hoc illi ait de fratre suo: erit tibi ad populum, tu illi quae ad deum. [2.65] Et ecce ego sto super cacumen collis, et uirga dei in manu mea, Moyses dicit ad Iesum Naue, cum praeciperet pugnari aduersus Amalec. nunc ergo uirga dei dicitur, quae primum dicta est uirga Aaron, postea uirga Moysi. sicut dicitur spiritus Heliae qui est spiritus dei, cuius particeps factus est Helias, sic illa potuit. dicitur et dei iustitia, quae nostra est, sed donata a deo: de qua loquens apostolus Iudaeos arguit dicens: ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere, id est tamquam a se sibi paratam. contra quales dicit: quid enim habes quod non accepisti? [2.66] Venit autem et Aaron et omnes seniores Israhel manducare panem cum socero Moysi ante deum uel, sicut alii codices habent, coram deo, quod graece scriptum est: Ivavziov toO {}-:r.,!). quaeritur" u hi" ante deum, quando nec tabernaculum fuit nec arca testamenti quae postea sunt instituta. neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus. sicut dictum est de manna quod positum est in uase aureo. ergo ante deum id accipere debemus factum, quod in honorem dei factum est: ubi enim non deus ? [2.67] Moyses socero dicit quia uenit ad me populus inquirere iudicium a deo; cum eis contigerit disceptatio et uenerint ad me. iudico unumquemque et moneo eos praecepta dei et legem eius. quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit. cum lex dei adhuc nulla conscripta esset. nisi quia lex dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea inuenerint, uel faciant uel iubeant uel uetent, secundum quod illa incommutabili ueritate praeceperit. numquid enim Moyses, quamuis cum illo deus loqueretur, per singula credendum est, quod consulere soleret deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis. quae illum in hoc iudicandi negotio a mane usque ad uesperam detinebat? et tamen nisi suae menti praesidentem dominum consuleret legemque eius aeternam sapienter adtenderet, quid iustissimum iudicare inter disceptantes posset. non inueniret. [2.68] In eo quod Iother consilium dat genero suo Moysi. ne occupatus iudiciis populi et ipse et populus consumatur consumptione intolerabili, prima quaestio est, cur hoc deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. in quo scriptura nos admonet. per quemlibet hominem detur consilium ueritatis, non debere contemni. uidendum etiam, ne forte ibi uoluerit deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset temtare superbia: sedebat enim iudiciaria sublimitate solus uniuerso populo stante. nam hunc sensum indicat, cum ipse Iothor eos eligi iussit ad iudicandas causas populi, qui odissent superbiam. deinde quam sit obseruandum quod alibi scriptura dicit: fili, ne in multis sint actus tui, satis et hic adparet. deinde uerba Iothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim: nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit deus tecum. ubi mihi uidetur significari nimis intentura humanis actionibus animum deo quodam modo uacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur. [2.69] Quod uero adiungit et dicit: esto tu populo quae ad deum et referes uerba eorum ad deum; et testaberis illis praecepta dei et legem eius et demonstrabis illis uias in quibus ambulabunt in eis et opera quae facient, cum populo uniuerso haec agenda esse demonstrat. non enim ait: uniuscuiusque uerba refer ad deum, sed: uerba eorum, cum supra dixisset: esto tu populo quae ad deum sunt. post haec admonet, ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur electis uidelicet potentibus uiris deum colentibus iustis et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. sic et ab ipso Moyse remouit graues et periculosas occupationes nec istos grauauit, quandoquidem ipsi mille haberent unum super se et sub illo haberent alios decem et sub eis alios uiginti et sub his alios centum, ut uix aliquid ad singulos quosque praepositos perueniret, quod iudicare necesse haberent. insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo deus loquebatur, non fastidiuit neque contemsit alienigenae soceri sui consilium. quamquam et ipse Iothor, cum Israhelita non fuisset, utrum inter uiros deum uerum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Iob, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, immo credibilius habetur. ambigue quippe posita sunt uerba, uel utrum sacrificauerit deo uero in populo eius. quando uidit generum suum, uel utrum eum adorauerit ipse Moyses; quamquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor uideretur socero redditus eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adorauerit filios Chet. quos autem dicat Ypafxfxatos-.saVWfst; post decuriones, non facile sciri potest, quoniam hoc nomen in nullo usu habemus uel officiorum uel magisteriorum. nam quidam "doctores" interpretati sunt, ut intellegantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum uocabulum. hic sane significatur, ante legem datam quod habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum ualeat indagari. nonnullis enim uidetur a primis hominibus eas coepisse et perduc-tas esse ad Noe atque inde ad parentes Abrahae et inde ad populum Israhel; sed unde hoc probari possit, ignoro. [2.70] Mensis autem tertii exitus filiorum Israhel de terra Aegypti hac die uenerunt in heremum Sina. et profecti sunt exRaphidin et uenerunt in heremum Sina, et adplicuit ibi Israhel contra montem. et Moyses ascendit in montem dei. et uocauit eum dominus de monte dicens: haec dices domui Iacob et nuntiabis filiis Israhel et cetera. deinde paulo post: descende et testare populo et purifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta et sint parati in diem tertium. tertia enim die descendet dominus in montem Sina coram omni populo. hoc die reperitur data lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito dei, sicut consequentia docent. dies autem iste tertius adparet tertii mensis ab exitu Israhel ex Aegypto. ex die ergo quo pascha fecerunt, id est agnum immolauerunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum, quo lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est a sollemnitate occisi agni quinquagesimus. ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die lex data est, quae conscripta est digito dei, ita in ipsa ueritate noui testamenti a festiuitate agni immaculati Christi Iesu quinquaginta dies numerantur, ut spiritus sanctus de altissimis datus est. digitum dei autem esse spiritum sanctum et supra iam diximus teste euangelio. [2.71] Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint: utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent, an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi dii alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quidquid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur. Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et reuera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi, quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius neque seruum eius neque ancillam eius neque bouem eius neque subiugalem eius nec omne pecus eius nec quaecumque proximi tui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non autem, cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens: "neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera; sed omnino adparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri et discreta ab illo. ubi uxor nominata est. illud autem, ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, adparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque in aqua sub terra, non adorabis eis neque seruies illis. nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi dii alii praeter me? Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur; sed si omnis qui furatur rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe, quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint. Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quod iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece nonnisi adulteros dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur. quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis, uterque sexus adstringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter! tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum concumbendo cum eo, qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat uel femina quae uirum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, mento quaeritur. si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia etiam fornicatio esse intellegitur, sicut loquuntur scripturae; dominus enim dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit, ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae — non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur — profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet. In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium, ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodeest alicui et nihil obest ei cui mentiris. tale quippe non est aduersus prox imum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes qui loquuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium et cetera huius modi. [2.72] Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi "uideatur" de omnibus quae a me dicta sunt, sic "uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quamquam nonnulli "uidere" uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam" intellegere", qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod pop u 1 us. ui de bat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant: de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in his, quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura complecti, quam ut in his, quae pertinent ad uidendi sensum, subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam "uide quid sonet" solemus dicere, "audi quid luceat" non solemus. [2.73–74] Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos deus, ne quando moriamur. multum et solide significatur ad uetus testamentum timorem potius pertinere sicut ad nouum dilectionem, quamquam et in uetere nouum lateat et in nouo uetus pateat. quomodo autem tali populo tribuatur uidere uocem dei, si hoc accipiendum est" intellegere," cum sibi loqui deum timeant ne moriantur, non satis elucet. Et dicit illis Moyses: constantes estote; propterea enim uenit deus ad uos temtare uos, ut sit timor eius in uobis, ne peccetis. sic illi cohibendi fuerant a peccatis utique timendo, ne poenas sensibiles paterentur, quia nondum poterant amare iustitiam. et in hoc erat illis temtatio a domino, qua probabantur, ut adpareret cuius modi essent, non ut deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. multum tamen in istis terroribus testamenti ueteris differentia com mendatur, quod etiam in epistula ad Hebraeos apertissime dictum est. [2.75–76] Moyses autem intrauit in nebulam, ubi erat deus, id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur deus. nam quomodo in nebula erat, cui caeli caelorum non sufficiunt? nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est. Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis ipsis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; [et] ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum. [2.77] Quae de seruo hebraeo praecipiuntur, ut sex annos seruiat et dimittatur liber gratis, ne serui christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet seruos dominis suis esse subditos, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit deus, qui libertatem illam recusasset. [2.78] Si quis autem uendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio adnominauerit eam. secundum iustificationem filiarum facietei. quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam. Si quis autem, inquit, uendiderit filiam suam famulam — id est, ut sit famula, quam otyinjv Graeci uocant — non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: "non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos". eam quippe oportet etiam in femina hebraea legem datam intellegi, quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam — id est non eam fecit uxorem — remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iustum est quippe aliquid accipere pro eo, quod humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi. hoc autem, quod diximus: remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt: redimet eam, quod, si in graeco dictum esset ἀπολώσεται, scriptum esset, sicut scriptum est: et ipse redimet Israhel; nam ἀπολυτρώσεται. scriptum est. in hoc autem loco ἀπολυτρώσει. legitur, ubi intellegitur, quod accipit magis aliquid quam pro ea datur, ut redimatur. cui enim dabit dominus eius, ut redimat quam ipse famulam possidet? genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem "spreuit in ea ", quod est "spreuit eam"; spreuit eam autem hoc est" humiliauit eam", id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus "spreuit": quo uerbo scriptura utitur apud Hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur. Deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit eam. nam quid est aliud "si filio adnominauerit eam" nisi "filio coniunxerit eam uxorem?" quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est" ut sic tradat tamquam filiam," dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet — quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, (dabit) ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est "locutionem," quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem "concubitum non fraudabit" nisi "pro concubitu mercedem dabit?" namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen Chanaan et non Iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum; sic enim faciebatis filiabus Israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὠμίλουσαν ὐμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici "loquebantur uobis," quo significaretur concubitus. iam ubi dicit: sub qua arbore conprehendisti eos? graecus habet: "conprehendisti eos conloquentes inuicem"? et illic significatur concubitus. Quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non enim licet domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit nequaquam a marito separata. [2.79] Si quis percusserit aliquem et mortuus fuerit, morte moriatur; qui autem nolens, sed deus tradidit in manus eius, dabo tibi locum in quem fugiat. quaeritur hic quomodo dictum sit: si autem nolens, sed deus tradidit in manus eius, quasi etsi uolens occiderit, posset occidere, nisi deus traderet in manus eius. intellegitur ergo tantummodo deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente; et pro hoc, quod tantummodo deus id fecit, dictum est: sed deus tradidit in manus eius. cum uero uolens occidit, et ipse occidit et deus tradidit in manus eius. hoc ergo interest, quod illic deus tantum fecit. hic autem et deus et homo propter uoluntatem facientis, sed non sicut deus homo. deus enim nonnisi iuste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. non enim ministerium deo iubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati seruiuit. in uno igitur eodemque facto et deus de occulta aequitate laudatur et homo de propria iniquitate punitur. non enim quia deus proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. ideo ludas excusatus est, qui eundem ad mortem tradidit Christum. [2.80] Si autem litigabunt duo uiri et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans eius non deformatus, detrimentum patietur; quantum indixerit uir mulieris, et dabit cum postulatione. mihi uidetur significationis alicuius causa dici haec magis quam scriptura circa huius modi facta occupata. nam si illud adtenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum conpelleretur, non poneret duos litigantes uiros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigauerit uel etiam non litigauerit, sed alienae posteritati nocere uolendo id fecerit. quod uero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputauit quod tale in utero geritur. hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est; ne animatum quidem possit intellegi, et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si adhuc animam non habebat. sequitur enim et dicit: si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. ubi quid aliud intellegitur nisi" et ipse morietur?" nam hoc et in ceteris ex hac occasione iam praecipit: oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, conbustionem pro conbustione, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore, talionis uidelicet aequitate. quae lex ideo constituit, ut demonstraret quae uindicta debeatur. nisi enim per legem sciretur quid uindictae deberetur, unde sciretur quid uenia relaxaret, ut dici posset: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? debitores igitur lege monstrantur, ut quando ignoscitur adpareat quid dimittatur. neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur lege indice disceremus. si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerat, sed adhuc quodam modo informiter animatum — quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae — ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata et ideo nondum sensibus praedita. quid autem dixit: et dabit cum postulatione, quod maritus mulieris informi excluso dandum constituerat, non est in promtu intellegere. aiiwjia quippe, quod graecus habet. pluribus modis intellegitur et tolerabilius "cum postulatione" dictum est quam si aliud diceretur. fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis deo faciat, etiamsi maritus mulierue non expetat. [2.81] Si autem cornu percusserit taurus uirum aut mulierem et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus et non manducabuntur carnes eius; dominus autem tauri innocens erit. ad iustitiam pertinet, ut animal hominibus noxium perimatur. et quod de tauro positum est, a parte totum intellegendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. sed si necesse est occidi, numquid lapidari? quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? deinde quod addidit carnibus eius non esse uescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod scriptura maxime solet intueri ? [2.82–83] Si autem cornu percusserit alicuius taurus taurum proximi et mortuus fuerit, uendent taurum uiuum et partientur pretium eius et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. numquid in solo tauro haec iustificatio seruanda est et non de omnis pecoris tali casu? proinde a parte totum et hoc intellegendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non uescuntur. Quae iustificatio est, ut pro uitulo uno quinque reddantur, pro oue autem quattuor, nisi aliquid significare intellegatur ? [2.84] Si autem perfodiens inuentus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium; si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. intellegitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur, si autem diurnus, pertinere; hoc est enim quod ait: si orietur sol super eum. poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum uenisset et ideo non deberet occidi. hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, inuenitur inpune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderit; iam enim plus est quam fur. [2.85–86] Quid est: qui conuictus fuerit per deum, restituet duplo? nisi quia uult deus aliquando signo dato prodere peierantem. Deos non maledices. quaeritur quos dixerit deos: utrum principes qui iudicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerit deus Pharaoni, ut per expositionem sit dictum quod sequitur uelut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait: et principem populi tui non maledices, quod graecus habet: non dices male. an secundum illud accipiendum est, quod apostolus ait: nam etsi sunt qui dicuntur di siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi et domini multi? addendo enim "sicuti sunt" eos intellegi uoluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane. ut λατρεία quae dicitur graece et interpretatur latine seruitus, sed ea, quae ad religionem pertinere intellegitur, non debeatur nisi uni deo uero, qui nobis est deus. illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non iussi sunt sacrificiis uel ullis latriae obsequiis honorari. [2.87–88] Non eris cum pluribus in malitia. ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum. Et pauperis non misereberis in iudicio. nisi addidisset "i n iudicio, " magna esset quaestio. sed intellegendum esset, etiam si scriptum non esset; supra enim dixerat: non adponeris cum multitudine declinare cum pluribus, ut declines iudicium. ac per hoc "et pauperis non misereberis" posset intellegi "in iudicio". sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte, cum iudicamus. uideamus iustitiam esse pro diuite contra pauperem et nobis recte facere uideamur, si contra iustitiam pauperi faueamus causa misericordiae. bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra iudicium. iudicium sane illud appellat scriptura, quod iustum est. ne quis autem propter istam sententiam deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, oportunissime sequitur: si autem obuiaueris boni inimici tui aut subiugali eius errantibus, reducens reddes ei, ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera. non enim cum reducis errantem bouem inimici tui et reddis, inter aliquos iudex resides. [2.89] Sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius; septimo autem anno remissionem facies et requiem dabis illi, et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. sic facies uineam tuam et oliuetum tuum. quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem — non enim ad uineam pertinet et oliuetum quod dictum est: edent pauperes gentis tuae — quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. de uinea autem et oliueto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de aruis intellegitur, quae frumentis seruiunt. an sic accipiendum: sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius, hoc est: sex annis seminabis et colliges; septimo uero non colliges, ut intellegatur "seminabis," etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum uero dimittere quod fuerit seminatum? nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis uidelicet quae illis frugibus uesci possint, sicut sunt apri et cerui et si quid huius modi? quod tamen non diceretur nisi alicuius significationis gratia. nam si, quod adtinet ad praecepta, quae hominibus data sunt, de bubus cura non est deo — quod non sic intellegetur, tamquam non ipse pascat ea quae nec seminant nec metunt neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo boui suo consulat — quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat diuitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur! [2.90] Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? quid est autem "in lacte matris suae?" quasi posset, etiamsi hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, aut non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo adprobo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit, ut "coques" quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae, "non occides Christum;" prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribulatio quippe passionis tamquam ignis est. unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui sententiae dominus quoque adtestatur dicens: baptismo habeo baptizari quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundo. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, cum ad passionem duceretur: ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit. ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt in arido quid facient? monentur ergo boni. ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. dictus est enim agnus dei, qui tollit peccata mundi. non ergo coques agnum in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis in illo die quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est VIII kal. Apriles, ex quo die usque ad VIII kal. Ianuarias, quo natus commendatur, VIIII menses conputantur decimo incoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. est autem alius sensus facilior. non coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc et lactantem — qualibus dicit apostolus: lac uobis potum dedi, non escam — non mittes in praeproperam passionem: tamquam Christo sit dictum, qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in lacte matris, secutus ait euangelista: ut inpleretur sermo, quem dixit quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. unde adparet eos qui tunc paterentur fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt non adhuc agni in lacte sed iam arietes in grege. illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per prophetam, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est tamquam agnus in lacte matris suae, id est eo tempore quo conceptus est. dicuntur enim feminae. ex quo conceperint, lac colligere; illo autem mense passum esse Christum et paschae obseruatio et dies ecclesiis notissimus natiuitatis eius ostendit. qui enim mense nono natus est circa octauo Kalendas Ianuarias profecto mense primo conceptus est circa octauo Kalendas Aprilis. quod tempus etiam passionis eius fuit in lacte matris suae, hoc est in diebus lactis matris suae. [2.91–92] Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. hoc de illo nimirum intellegitur, cui nomen mutatum est, ut Iesus uocaretur; ipse quippe introduxit populum in terram promissionis. Et seruies domino deo tuo: et benedicam panem tuum et uinum tuum et aquam tuam et auertam infirmitatem a uobis. non erit qui non generet neque sterilis super terram tuam. numerum dierum tuorum replebo. et timorem mittam, qui te antecedat. et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis et cetera. quamuis istae promissiones possint et spiritaliter intellegi. tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelleguntur, ad uetus testamentum pertinent: ubi quamquam praecepta exceptis his quae in sacramento aliquid significant eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. unde in psalmo septuagesimo secundo paene lapsos et effusos gressus suos homo dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens. ea quippe cernebat abundare inpiis, quae ipse secundum testamentum uetus expectabat a domino deo, cui hac mercede seruiebat. et cum hinc ei subrepere coepisset sensus inpius, quod deum non curare existimaret humana, correctum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus inprobare et suscepit cognoscere et ait: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissima. ibi enim praemia dabuntur ad nouum pertinentia testamentum, quae inpii non accipient; et poenae tunc futurae sunt inpiorum, quas nullus piorum sensurus est. [2.93] Et mittam uespas ante te et eiciet Amorrhaeos et Euaeos et Chananaeos et Chettaeos a te. quaeritur de his uespis quid intellegendum sit. nam et promittit hoc deus et liber Sapientiae dicit inpletum, ubi ait: et misit antecessores exercitus sui uespas. non autem legimus factum neque Moysi temporibus neque sub Iesu Naue neque sub iudicibus neque sub regibus. ac per hoc uespae istae aculei timoris intellegendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israhel. deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit inpletum, non inpedit historiae fidem, in qua perspicitur ueritas narrationis. sicut nec euangelistarum narratio secundum proprietatem inpeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate. [2.94–95] Si seruieris dis eorum, erunt tibi offendiculum. hic graecus cotIXeuairj; habet, non Xarpsoarjc. unde intellegitur. quia et cooXsia debetur deo tamquam domino, Xatps-a uero nonnisi deo tamquam deo. Et Moysi dixit: ascende ad dominum tu et Aaron et Nadab et Abiud et septuaginta seniorum Israhel: et adorabunt a longe domino. et accedet Moyses solus ad dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. introit autem Moyses et narrauit populo omnia uerba dei et iustificationes. respondit autem omnis populus uoce una dicentes: omnia uerba quae locutus est dominus faciemus et audiemus. usque ad hunc locum scripturae iustificationes intelleguntur quae datae sunt populo ad obseruandum. incipiunt autem, quantum ipsa uerba scripturae indicant. unde hoc nomen iustificationum exorsum est, ab illo seruo hebraeo cui auris ad postem pertunditur. in quibus omnibus iustificationibus considerandum est, quae inde ad agendam uitam et morum bonorum conseruationem duci possint. multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid quam uitam nostram instruentia. iustificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci Stxa-.wjiata appellant. [2.96] Notandum est quod iterum populus ita respondet: omnia uerba quae locutus est dominus faciemus et audiemus, cum uideatur ordo postulare, ut diceretur: "audiemus et faciemus". sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. nam si audiemus pro eo positum est quod est intellegemus, prius oportet uerbis dei reddere faciendi seruitutem, ut ad intellegentiam earum rerum, quae ipso praecipiente fiunt, merito deuotionis, qua non contemtae, sed factae sunt, ipse perducat. sed uidendum est, utrum iste populus illi filio similis inueniatur qui patri iubenti dixit: ibo in uineam et non iit. gentes enim, quae dominum penitus contemserunt, postea per unius oboedientiam iustificatae, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam. [2.97–98] Notandum quod Moyses aedificauit altare sub monte et duodecim lapides in duodecim tribus Israhel. intellegitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum significasse ipsum populum esse altare dei, sicut est templum dei. Et immolauerunt hostiam salutaris deo. non dixit "hostiam salutarem", sed: hostiam salutaris, quod graecus habet owrrjpioD. unde et in psalmo, calicem, inquit, salutaris accipiam, non dixit "calicem salutarem". ubi uidendum est, ne forte ille significetur. de quo dixit Symeon: quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. hunc enim et psalmus commendat ubi legitur: bene nuntiate diem ex die salutare eius. quid est enim aliud. si diligentius adtendamus, quod ait: diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est deum ex deo, quod est unigenitus filius ? [2.99] Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis infudit in craterem; et partem reliquam sanguinis adfudit ad altare. et accipiens librum testamenti recitauit in aures populi. notandum est nunc primum sacrificasse Moysen euidenter scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. primo enim de Iothor dictum erat socero eius, quamuis cum aliqua ambiguitate, quod immolauerit deo. et aduertendum librum testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas iustificationes conscriptas debemus accipere. nam decalogum legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestatum est. [2.100–101] Et dixerunt: omnia quaecumque locutus est dominus faciemus et audiemus. non aliter respondent ecce iam tertio. Et ascendit Moyses et Aaron et Nadab et Abiud et septuaginta seniorum Israhel et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. constat inter eos qui recte intellegunt nullo deum contineri loco nec aliquo uelut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, iacere, stare et si quid huius modi est. haec enim non sunt nisi corporum, deus autem spiritus est. quod ergo se ostendit specie corporali uel signis corporaliter expressis, non substantia eius adparet, qua est ipse quod est, sed adsumptio formarum uisibilium eius omnipotentiae subiacet. [2.102] Et de electis Israhel non dissonuit nec unus: et adparuerunt in loco dei et manducauerunt et biberunt. quis dubitet illos, quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israhel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo dei. non enim omnium est fides, et nouit dominus qui sunt eius; in magna autem domo sunt alia uasa in honorem, alia in contumeliam. quoniam ergo quos ante praesciuit, et praedestinauit; quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit, profecto de electis Israhel non dissonuit nec unus. significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud propter quattuor euangelia et totius orbis, qui in quattuor partes diuiditur, promissionem; et septuaginta de senioribus Israhel numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum spiritum sanctum. sapphiro autem significatur uita caelestis, maxime quia dictum est: sicut aspectus firmamenti. firmamentum autem caelum appellari quis nesciat? et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam uel stabilitatem uel eiusdem quaternarii numeri sacramentum figurat quod autem manducant et bibunt in loco dei, suauitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. unde et dominus dicit uenturos multos. — quos utique? nisi electos, praescitos. praedestinatos, uocatos, iustificatos. glorificatos — et recubituros cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis. quod faciat eos recumbere et transiens ministret eis. [2.103] Quid sibi uult quod Iesus Naue non commemoratus in illis quattuor subito cum Moyse adparet et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas legis; et subito rursus Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit legem in duabus tabulis et cum eo iterum adparet? an forte significat nouum testamentum nomine Iesu et absconditum esse in lege et aliquando adparere intellegentibus ? quod uero Iesus iam uocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit scriptura testatur, cum iam prope esset, ut terram promissionis intrarent, per prolepsin, hoc est per praeoccupationem anticipat scriptura quod postea factum est. omnia quippe ista posteaquam facta sunt scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum uocabatur Iesus, sed quando scriptum est iam hoc uocabatur. [2.104] Et facies in ea cymatia aurea uersatilia in circuitu. cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quattuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. nec quod ait "uersatilia," mobilia debemus accipere — fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas — sed, "uersatilia" dixit "tortilia", quae graece uocantur otpsita, uel canalibus, sicut sunt columnae tortiles, aut inplicatis duabus uirgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. quod autem ait: et fabricabis illi quattuor anulos aureos et inpones super quattuor latera: duos anulos in latus unum et duos anulos in latus secundum, ad quattuor angulos occurrunt quattuor anuli singuli in singulis et per angulorum numerum fit, ut quod in duobus lateribus ponitur in omnibus quattuor ponatur. unus enim angulus duobus lateribus communis est; alioquin non occurrit, ut bini anuli ponantur per quattuor latera, cum sint quattuor anuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegitur quam quod dixi fieri numero angulorum. ad hoc enim anuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria uel gestatoria, quibus arca a quattuor hominibus hinc atque inde portatur. [2.105] Propitiatorium quid dicat superinponendum super aream quaeri solet. sed cum aureum iubeat fieri eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca, ita ut in ipso propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum adtendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum dei. in arca iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ei omni parte completur, propitiatorium est desuper: ad hoc enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo desuper ponitur, quia superexultat misericordia iudicio. duo uero cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, quoniam mysteria ista ibi sunt; et inuicem se adtendunt, quia consonant — duo quippe ibi testamenta figurantur — et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit locuturum deus ad Moysen de medio cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis in multitudine scientiae — quoniam hanc interpretationem habent cherubin — duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia deo non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad multitudinem scientiae spes non est nisi in dei misericordia. [2.106–107] Quod ait: erunt anuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod anuli essent uelut thecae subportatoriorum; id est, quod subportatoria tamquam in thecas inducantur. "erunt" quippe "in thecis" ita dictum est, tamquam diceretur: erunt pro thecis. Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus legis. aulaea uero significant latitudinem propter facilitatem. caritas quippe plenitudo legis est, et nonnisi caritatis sunt praecepta facilia. unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata uestigia mea. sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit dei — caritas enim dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis — ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad spiritum sanctum, per quem lex possit inpleri. dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis uiginti octo. iste autem numerus quia per septenarium diuidendus est, significauit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quattuor. quater enim septeni fiunt uiginti octo. et est etiam iste numerus perfectus, quia sicut senarius suis partibus constat. quod uero tam saepe dicit: Cherubin facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur "Cherubin?" [2.108] Et facies uela capillacia operire super tabernaculum; undecim uela facies ea. quae capillacia uela sunt, id est cilicina, undecim dicuntur esse. in peccatis quippe transgressio est. transgressio uero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est legem. ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata faciunt septuaginta septem. ubi significauit dominus uniuersam remissionem peccatorum dicens: non solum septies uerum etiam septuagies septies, quot generationes reperiuntur. cum Lucas a baptismo domini enumerans sursum uersus ascendit et peruenit per Adam usque ad deum. ad hoc enim fit significatio peccatorum in his uelis. ut per confessionem exprimantur et per gratiam quae data est ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. deinde iubet ea uela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. aries autem rubricatus cui non occurrat Christus passione cruentatus? significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur deus peccatis populi sui. ipsis denique superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur uita aeterna uiriditate tamquam uigore perpetuo. [2.109–110] Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso, hoc est: unum hinc et unum inde de lateribus columnae. anconiscos autem dicit, quod uulgo uocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum uinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. ducta est autem similitudo uerbi a cubitis, ubi flectuntur manus. quibus incumbunt recumbentes, qui graece iifxwvs; uocantur. Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur. sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. ideo dicit: duas bases columnae uni in ambas partes eius. nam quae sunt ambae partes nisi superior et inferior? [2.111–112] Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis duabus angularibus octo fieri. Et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc uelamen, de quo nunc loquitur. in quattuor columnis extentum. de hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos epistula loquitur. quia ubi arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est intus ultra uelum. foris autem mensa et candelabrum et cetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt et non sancta sanctorum. et significatur foris uetus testamentum, intus autem nouum, cum sit utrumque in lectione ueteris testamenti et expressum operibus et significatione figuratum. ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est ueteris testamenti; in sanctis autem sanctorum figura est ipsius ueritatis, quia figura est noui testamenti. totum quippe uetus testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita obseruanda praecipiuntur, figura est. [2.113] De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum 16 esse uoluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? ne pudenda, inquit, tua reueles super illud. sed illic dicebat de altari quod terra uel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent; nunc uero de tabulis fieri altare praecipit, quo si adponeretur ad horam ministrationis aliquid, ubi staret minister altaris- et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur posset incendi, praesertim quia concauum fieri iubet et craticulam deponi usque ad medium eius, id est medium con. cauitatis eius opere factum reticulato. an quoniam dixit: et facies cornua in quattuor angulos; ex se ipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait "teges illa a aeramento", sed ad omnia de quibus loquebatur de altari fabricando praecipiens ? [2.114] Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos repleui spiritu intellectus. αἴσθησις quidem graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% graecus habet αἰσθήσεως. quem ergo istum spiritum nisi spiritum sanctum debemus accipere? Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has appellatas stolas et cetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. tunicam uero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent "cum cirris", qui bene dispositi ornamento esse uestibus solent. [2.115] Aspidiscas in ueste sacerdotali quas dicat. utrum scutulas, quae ab scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum aorctSa appellant? an aspidiscas propter diligenter conligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? spithamis autem longitudo et spithamis latitudo. latini quidam interpretati sunt "mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi". et lapides sint de nominibus filiorum Israhel secundum natiuitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt. [2.116] Et facies super rationale fimbrias complectentes, opus catenatum de auro puro. quod latini "rationale" interpretati sunt, inopia linguae fecit. graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν. sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum est utrum uerbum significet an rationem, quia utriusque rei nomen est, ubi putatum est a uerbo ductum λόγιονν, eloquium nostri interpretati sunt; nam quod habemus: eloquia domini eloquia casta, graeci habent λογία. hic uero in ueste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis et λόγιον uocaretur, incertum utrum a ratione an a uerbo ductum fuerit: interpretes nostri magis a ratione dictum putantes "rationale" appellauerunt. [2.117] Et inpones super rationale iudicii d emonstrationem et ueritatem. quid sibi hoc uelit uel in quali re uel metallo poneretur super rationale demonstratio et ueritas, quoniam talia dicit fieri in ueste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, inuenire difficile est. fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cuius color siue ad aduersa siue ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta, et hoc esse quod ait: et adferet Aaron iudicia filiorum Israhel super pectus, ostendens uidelicet in illa demonstratione et ueritate quid de illis iudicauerit dominus. quamquam possit intellegi demonstrationem et ueritatem litteris inpositam super λόγιον. [2.118] Et facies tunicam talarem hyacinthinam, id est usque ad talos dependentem. et erit peristomium ex ea medium — id est qua caput eiciatur; hoc est enim quod graeci dicunt περιστόμιον — oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, contextam, id est ne ipsa ora extrinsecus adsuatur; hoc uidetur dicere. "commissuram contextam". unde etiam addidit: ex ipsa, ut ne rumpatur, id est ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum ueste. [2.119] Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius, intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti, ut non moriatur. intrantis et exeuntis uocem de tintinabulis dixit audiri tantumque ibi pondus obseruationis posuit, ut diceret: ne moriatur. testimonia ergo quaedam significari uoluit in ueste sacerdotali, qua utique significatur ecclesia, per haec tintinabula, ut nota sit conuersatio sacerdotis, sicut apostolus dicit: circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum, aut illud: quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus et his qui idonei sunt et alios docere. an quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. "in tranti autem et "exeunti pro intrantis et exeuntis locutio est. et uox pro sonitu; nam tintinabulorum magis sonus quam uox est. [2.120] Et facies laminam auream puram et formabis in ea deformationem signi sanctitatem domini. et inpones illud super hyacinthum duplicem tortam, et erit super mitram; secundum aspectum mitrae erit. et erit super frontem Aaron, et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum. quomodo formetur in lamina "sanctitas domini" non uideo nisi aliquibus litteris, quas quidam quattuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, τετραγράμματον nomen dei ineffabile credunt fuisse uel esse adhuc usque. sed quaelibet sint uel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem domini uel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet ἁγίασμα, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata. quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israhel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis, ut non sanctorum hominum intellegamus, sed sanctorum ab eo, quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum, id est: sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum euidenter scriptura commemorat. quod autem adiungit et dicit: et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu domini, ad laminam illam reuertitur, in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae uitae, quam qui uere perfecteque non significatione, sed ueritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata nec habet necessitatem offerre pro suis. [2.121–122] De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet loquens ad Moysen, quomodo uestirentur et unguerentur, quid est quod ait: et inplebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? an forte muneribus, quae offerenda sunt deo? Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem coloris eorum, a lumbis usque ad femora erunt. cum uestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait: femoralia facies linea tegere turpitudinem coloris eorum, quasi adparere posset tanta desuper ueste adhibita? nisi quia signum esse uoluit in hoc castitatis uel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a se ipso habita, sed data intellegatur. [2.123–124] Cum de filiis Aaron loqueretur, et indues eos, inquit, tunicas et cinges eos zonis et circumdabis eis cidaras. quam dicat cidarim uel cidaras, quoniam non est interpretatum nec in usu modo est, ignoratur; puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putauerunt. neque enim diceret: circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset. Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. quomodo dicat "in sempiternum" de his significatiuis rebus, superius saepe diximus. nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illis esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. ibi enim et iuratio et nulla dei paenitudo, quas significetur mutatio. iurauit enim dominus et non paenitebit eum, tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. de ordine autem Aaron dictum eat quidem "in sempiternum" uel propter tempus non praeceptum quousque obseruaretur uel quod res significaret aeternas; nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia iurauit dominus et non paenitebit eum. et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec: non paenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron paenituit eum, id est mutauit illud. [2.125–126] Quid est: et consummabis manus Aaron et manus filiorum eius? an per manus potestatem significauit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent, potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse? Et adduces uitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superinponent Aaron et filii eius manus suas super caput uituli in conspectu domini. ecce unde supra dictum est consummandas esse manus eorum, id est perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super uitulum immolandum. [2.127–128] Quod odor suauitatis domino saepe dicitur sacrificium de uictimis pecorum in scripturis sanctis, non utique deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritaliter deum delectat cum spiritaliter exhibetur, quoniam ipse odor dei spiritaliter intellegitur. non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. sicut ergo ille olefacit, sic ista significant. Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron, id est huius Aaron. hoc enim pertinere uoluit ad summum sacerdotem.- [2.129] Et erit Aaron et filiis eius legitimum aeternum a filiis Israhel, cum diceret de pectusculo et brachio uictimarum. more illo ergo "aeternum" dixit, quem supra saepe commemorauimus. Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis eius post eum unguere eos in ipsis et consummare manus eorum. septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis eius, qui intrabit in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis. haec uerba multas quaestiones habent. nam primum hic notandum est, quomodo cum "stolam" dixerit "sancti", postea pluraliter dicit: unguere eos in ipsis, tamquam in stolis. nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. quamquam ambiguum sit, utrum in ipsis ab eo quod sunt "ipsa" genere neutro quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est uestis sacerdotalis: quod magis putandum est ex eo quod in consequentibus dicit: septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei, ea scilicet omnia quae commemorauit, cum uestem sacerdotalem describeret. repetiuit sane quod supra dixerat: consummare manus eorum: unde mihi quid uideretur exposui. quod uero ait: septem diebus uestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus non uestiet? sed illis septem continuis intellegi uoluit, quibus eius sacerdotium quodam modo dedicatur, atque hebdomadis est in eius incoatione festiuitas. successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum uiuo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. quomodo ergo proprium dicit huius unius esse "intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis", cum et illa quae sunt extra uelum, quo uelantur sancta sanctorum, sancta appellentur et tabernaculum testimonii etiam illud uocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum. ubi cum desei-uiant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis? si enim dixisset: deseruire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in epistula ad Hebraeos diligentissime commendatur. nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, non uult utique intellegi nisi in sanctis sanctorum, quia et ipsa utique sancta appellantur. non enim omnia, quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt; illa uero, quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam dominum Christum significabat, apertissime supra dicta ad Hebraeos epistula commendatur. quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam, quae legem habebat, esset propitiatorium, ubi dei misericordia significari intellegenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui legem non inplent, hoc mihi uidetur etiam in ipsa ueste sacerdotis significari; nam et ipsa quid aliud quam ecclesiae sacramenta significat? quod in λογίῳ, id est rationali in pectore sacerdotis posito iudicia constituit, in lamina uero sanctificationem et oblationem peccatorum, tamquam rationale sit in pectore simile areae, in qua lex erat, et lamina illa in fronte simile propitiatorio, quod super aream erat, et ut utrobique seruaretur quod scriptum est: superexultat misericordia iudicio. [2.130–131] Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod uelo separatur, ubi est arca testimonii; uerum tamen et hoc altare extra uelum positum per sanctificationem septem dierum dicit potius quam per unctionem fieri sanctum sancti. et addit: omnis qui tetigerit altare sanctificabitur. Cum de anulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari iussit, et duos anulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona eius, in duo latera facies in duobus lateribus, quoniam graecus habet: εἰς τά δύο κλίτη ποιήσεως ἐν τοῖς δυσὶ πλευροῖς. et latera sunt et aafiUpa latera sunt. unde quidam Latini sic interpretati sunt: in duas partes facies in duobus lateribus. non autem ait Graecus (lipt], quod est partes, sed κλίτη, quod latera. nam hoc uerbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: uxor tua sicut uinea fertilis in lateribus domus tuae. ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusatiuum, post uero ablatiuum posuit: in duo latera facies, in duobus lateribus. quis autem sit sensus difficile est adsequi. nisi forte, ut solet scriptura amare ellipsin, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur "erunt", ut iste sit sensus: in duo latera facies, in duobus lateribus erunt, id est: ad duo latera facies anulos, quoniam in duobus lateribus erunt. [2.132–133] Et erunt arcus amitibus, ita ut tollatur illud in eis. quos anulos dixerat, arcus dicit; anulos quippe pro rotundis ansis posuit. et quid est aliud anulus uel circulus nisi undique arcus ? ideo quidam nolentes arcus dicere "thecas" interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: et erunt thecae amitibus. quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum uerbum sit; dixit autem ψαλίδες, qui arcus interpretantur. Incendet super illud incensum continuationis in conspectu domini in progenies eorum. "continuationis incensum" dicit, quod continuatim fieret, id est nullo die praetermitteretur. cum de altari praeciperet incensi, id est in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio, praedixerat id ipsum incensum cotidie poni debere. nunc autem dicit: et depropitiabit Aaron uel exorabit super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum depropitiationis . depropitiationis ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. unde intellegendum est hoc quod semel in anno iubet fieri ad propitiandum deum super cornua altaris incensi, id est, ut de sanguine purificationis delictorum, uictimarum scilicet, quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam adpositionem incensi, quam cotidie iusserat fieri. illa enim fiebat aromatis, non sanguine, et cotidie, non semel in anno. non ergo sumus intellecturi semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine, et cotidie quidem solere intrare sine sanguine causa incensi inponendi, cum sanguine autem semel in anno, maxime quia sequitur et dicit: semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est domino. non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod cotidie fieri iussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. et post hoc adiungit: sanctum sanctorum est domino; ac per hoc, si sanctum sanctorum non extra, sed intra uelum erat, etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni iussit contra uelum, intrinsecus iussit. [2.134] Quid est quod ait: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, nisi quia iubet eos aliquando uisitari et conputari, id est numerari? quod in Dauid propterea uindicatum intellegendum est, quia deus non iusserat. [2.135] Aduertendum est et notandum quemadmodum ungento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. quid igitur distabit iam inter illa interiora, quae uelo teguntur, et cetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum; haec tamen notanda credidimus. ubi etiam meminerimus: sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari uoluit sanctum sancti, . continuo dictum est: omnis qui tangit illud, sanctificabitur, ita de omnibus postea, quae illo ungento uncta dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur: omnis qui tangit ea, sanctificabitur. quod duobus modis intellegi potest: siue tangendo sanctificabitur siue sanctificabitur, ut ei liceat tangere, si tamen non licebat populo tangere tabernaculum, quando adferebant hostias uel quaecumque ab eis adlata offerebantur deo. nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Leuitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: et filiis Israhel loqueris dicens — utique filii Israhel totus ille populus erat; iubet autem illis dici — oleum linitio unctionis sanctum erit hoc uobis in progenies uestras. super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis uobis ipsis similiter; sanctum est et sanctificatio erit uobis. quicumque fecerit similiter et quicumque dabit de eo exterae nationis, interibit de populo suo. iubet igitur non solis sacerdotibus, sed uniuerso populo Israhel, ut non faciant tale ungentum in usus humanos. hoc est enim quod ait: super carnem hominis non linietur. prohibet ergo simile fieri in usus suos et interitum minatur, si quisquam similiter fecerit, id est ungentum ad usus suos simile confecerit uel cuiquam hinc dederit exterae nationis. ac per hoc quod ait: sanctificatio erit uobis, cum hoc populo Israhel uniuerso dici iubeat, non uideo quid intellegam, nisi quia licebat eis, quando ueniebant cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt. et hinc dictum: omnis qui tangit sanctificabitur, non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo. [2.136–137] Quod praecepit quibus aromatis fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii, non ideo putare debemus unguentum fieri, id est, unde aliquid ungatur, sed, ut dictum est, thymiama uel incensum quod inponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum. Et concides de illis minutum et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. sanctum sanctorum erit uobis incensum. ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur; et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat adhibita sane differentia cum ait: unde innotescam tibi inde. sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est intra uelum super arcam. [2.138] Quid est quod Beselehel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se repleuisse spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae in omni opere excogitare et architecto nari et cetera? utrum spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium uidentur? an et hoc significatiue dictum est, ut ea pertineant ad diuinum spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste diuino sapientiae et intellectus et scientiae, nondum legitur spiritus sanctus. [2.139] Quid sibi uult, quod cum de sabbato obseruando praeciperet ait: testamentum aeternum in me, et filiis Israhel? non ait: inter me et filios Israhel. an quia sabbatum requiem significat et requies nobis nonnisi in illo ? nam profecto filios Israhel uniuersum populum suum dicit, id est semen Abraham. et est Israhel secundum carnem et secundum spiritum; nam si Israhel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret apostolus: uidete Israhel secundum carnem. ubi profecto significat esse Israhel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. sic ergo melius fortasse distingitur: testamentum aeternum in me, ut deinde alius sensus sit "et filiis Israhel signum est aeternum", id est aeternae rei signum, quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. non ergo ita iungendum est: testamentum aeternum in me et filiis Israhel, tamquam in deo et filiis Israhel sit hoc testamentum, sed: testamentum aeternum in me — quia in illo promissa est requies aeterna — et filiis Israhel signum est aeternum, quia filii Israhel acceperunt obseruandum signum, quo requies significatur aeterna ueris Israhelitis, hoc est filiis promissionis et uisuris deum facie ad faciem sicuti est. [2.140] Et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. cum tam multa locutus sit deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. nimirum omnia cetera, quae praecepit deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur, quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, scilicet dilectione dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae. [2.141–142] Quod iubet Aaron inaures demi in auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo tolerari iubeatur. Dominus indicans Moysi quid fecerit de uitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: hi dii tui, Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse deus ostendit. horum quippe uerborum gerebant in corde sententiam, quae deum latere non poterat. [2.143–144] Et propitiatus est dominus de malitia quam dixit facere populo suo. malitiam hic poenam intellegi uoluit, sicuti est: et aestimata est malitia exitus illorum. secundum hanc dicitur et bonum et malum a deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. malus enim deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est. Iratus quidem Moyses uidetur tabulas testimonii digito dei scriptas conlisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio testamenti, quoniam uetus fuerat abolendum et constituendum nouum. notandum sane quanta pro populo ad deum supplicatione laborauerit, qui tam seuerus in eos uindicando extitit. quod autem in ignem missum uitulum fusilem contriuit et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis uideatur significare, iam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum. [2.145] Et dederunt mihi; et misi in ignem et exiit uitulus hic. conpendio locutus est non dicens quod ipse formauerit, ut exiret uitulus fusilis. an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam ipse in ignem periturum aurum proiecerit atque ipso non id agente forma uituli exierit? quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in uiro, cum quo deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit. [2.146–147] Et cum uidisset Moyses populum, quia dissipatus est; dissipauit enim eos Aaron, ut in gaudium uenirent aduersariis suis. notandum est quemadmodum illud totum mali, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. magis enim dictum est "dissipauit eos Aaron", quoniam cessit eis, quam dissipauerunt se ipsi, qui tantum malum flagitauerunt. Cum Moyses dicit ad dominum: precor, , peccauit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos. et nunc, si quidem remittis illis peccatum illorum, remitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti, securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est, ut, quia deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. uerum tamen aduertendum est quantum malum in illo peccato prospexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat. ut pro eis illa uerba deo funderet. [2.148] Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum uindicta nulla processerit neque cum Moyses interfici iussit omnem qui Leuitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis neque cum postea factum est quod scriptura dicit: et percussit dominus populum propter facturam uituli quem fecit Aaron, maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. non enim dictum est: et percussit dominus populum propter facturam uituli, quem fecerunt, sed: quem fecit Aaron. et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum eius deus praecipiebat, inpletum est. sed iussit et ipsum et filios ablui; et sic ordinati sunt in sacerdotio. ita nouit ille, cui parcat usque ad commutationem in melius et cui parcat ad tempus, quamuis eum praescierit in melius non mutari, et cui non parcat, ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem eius expectet. et totum hoc ad id redit. quod apostolus dicit exclamans: quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. [2.149] Vade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. deus iratus dicere uidetur "t u et populus tuus, quem eduxisti;" alioquin dixisset: tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti. sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo, qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum est ei. liberationem suam in homine constituendo defecerant. hoc eis modo replicatur cum dicitur: tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, quod illis est crimini, non Moysi. non enim aliud uolebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in domino spem ponerent et domini misericordia se in gratiarum actione crederent ab illa seruitute liberatos. cuius tamen apud deum tamquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret deus: sine me, et iratus ira conteram eos. quod utrum iubentis sit cum ait: sine me, an quasi petentis, utrumque uidetur absurdum. nam et, si iubebat deus, inoboedienter famulus non parebat, et deum hoc a seruo uelut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. ille itaque ibi sensus in promtu est, quod his uerbis significauit deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo uiro diligebantur, quem sic dominus diligebat, ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos grauant ne diligamur a deo, releuari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. nam cum ab omnipotente dicitur homini: sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam: contererem eos, nisi diligerentur abs te? ita ergo dictum est" sine e me, " ac si diceretur: noli eos diligere, et conteram eos, quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. obtemperandum autem esset domino dicenti: "noli eos diligere", si hoc iubendo dixisset et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio reuocaret. nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, deus illos occultius diligebat, qui manifeste uoce terrebat. [2.150] Vbi dicit deus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam, continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur occulta conuersione, quae graece ajcoatpo»iij dicitur, iam ad ipsum populum loquitur dicens: et simul mittam angelum meum ante te et eiciet Chananaeum et Amorrhaeum etChettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum, et introducet te in terram fluentem lac et mel. non enim ascendam tecum, quoniam populus dura ceruice es, ut non deleam te in uia. magna sacramenti et mira profunditas, tamquam maiorem misericordiam posset angelus habere quam dominus, qui populo durae ceruicis parceret, cui deus, si cum illis esset, ipse non parceret. et tamen etiam per angelum suum se quodam modo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, inplere se dicit quod patribus eorum iurauit, tamquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus iustis promisit, non quod isti digni essent. quid ergo significauit nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura ceruice sunt, quia non eum propitium et salubrem nisi humilitas et pietas capit? esse autem deum cum durae ceruicis hominibus nihil est aliud quam uindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit. quo pertinet illud quod dicitur: auerte faciem tuam a peccatis meis, U quia si auertit, euertit; sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei. [2.151] Et dixit Moyses ad dominum: ecce tu mihi dicis: deduc populum hunc: tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. tu autem mihi dixisti: scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec. quod habet graecus fvwatwc, hoc quidam latini interpretati sunt "m ani f est e," cum scriptura non dixerit cpavspwt. potuit ergo fortasse aptius dici: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, scienter uideam te. quibus uerbis satis ostendit Moyses, quod non ita uidebat deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat uidere, quoniam illae omnes uisiones dei, quae mortalium praebebantur aspectibus et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis adtingeretur auditus, sic exhibebantur adsumpta, sicut deus uolebat, specie qua uolebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur diuina natura, quae inuisibilis ubique tota est et nullo continetur loco. et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis dei et proximi, tota lex pendet, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet dei, ubi ait: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam in conspectu tuo, in dilectione autem proximi, ubi ait: et ut sciam quia populus tuus est gens haec. [2.152] Quid est quod dicit deus ad Moysen: quoniam scio te prae omnibus? numquid deus plus aliqua scit et aliqua minus? an secundum quod dicitur quibusdam in euangelio: non noui uos? secundum hanc enim scientiam, qua deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non adprobat — sicut ars recte dicitur nescire uitia, cum probet uitia — prae omnibus deus Moysen sciebat, quia deo prae omnibus Moyses placebat. [2.153] Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat deo: dixisti mihi: scio te prae omnibus, quod illi deus, posteaquam hoc ipse deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur, ut intellegamus non omnia esse scripta quae cum illo deus locutus est? sed diligentius requirendum est in prioribus scripturae partibus, an uere ita sit. [2.154] Cum dixisset Moyses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea et uocabo nomine domini in conspectu tuo: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, cum paulo ante dixisset: ipse antecedam et requiem tibi dabo. quod Moyses sic uidetur acce- 10 pisse "antecedam te," tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset, et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobiscum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum quod dixisti faciam. quomodo ergo, cum dixisset ei Moyses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum, quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est. Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moyses cum haec audiret typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor," actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus. Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, ibi plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc Se misericorditer facere, sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare deum. hoc ergo praedictum est: (e t> miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur, in domino glorietur. non enim ait: miserebor talibus uel talibus, sed "cui misericors fuero, ut neminem" praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro inpi is is mortuus est. Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero — uel, sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero — an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ἐλεήσω et οἰκτειρήσω — quod unum atque idem uidetur significare — non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur: "miserebor cui misereor et miserebor cui misereor" aut "miserebor cui misertus ero", non satis commode dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstrauit — sicut: "amen, amen", sicut: "fiat, fiat", sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia — aut in utrisque populis, id est gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate, sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi. gloriam tuam uel, quod supra petiuerat Moyses dicens: ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, non poteris, inquit, uidere faciem meam. non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti est adparere non posse; id est: sicut est, uideri in illa uita potest, ubi ut uiuatur, huic uitae moriendum est. Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans, et stabis, inquit, super petram — quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam — statim ut transiet gloria mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae; sed graecus habet wrijv. hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur. Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum [meam] et tunc uidebis posteriora mea, facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea — ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem — quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis. postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. qui ordo ita se habet: "tegam manu mea super te, donec transeam; et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non uidebitur tibi; et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in cauerna petrae". hoc enim factum est in eis, quos tunc significabat persona Moysi, id est Israhelitis, qui in dominum Iesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria. nam posteaquam resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, misso desuper spiritu sancto cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum. quem ut non cognouissent et dominum gloriae crucifixissent, caecitas ex parte Israhel facta est, sicut dictum fuerat: tegam manu mea super te, donec transeam. unde psalmus dicit: quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua, diem appellans, quando Christus diuina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubauerunt qui in die crediderant. hoc est ergo "cum transiero, tunc uidebis posteriora mea": transiero de hoc mundo ad patrem; posterius in me credituri sunt quorum typum geris. tunc enim compuncti corde dixerunt: quid faciemus? et iussi sunt ab apostolis agere paenitentiam et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: die ac nocte grauata est super me manus tua — id est ut non cognoscerem; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et iungit: conuersus sum in aerumnam, dum configeretur spina, id est cum essem corde compunctus. deinde addidit: peccatum meum cognoui et facinus meum non operui: posteaquam uiderunt, quanto scelere Christum crucifixerint. et quia receperunt consilium, ut agerent paenitentiam et in baptismo remissionem peccatorum acciperent, dixi, inquit, pronuntiabo aduersus me delictum meum domino, et tu remisisti inpietatem cordis mei. Hanc autem prophetiam potius fuisse quam locutus est dominus ad Moysen satis res ipsa indicat, quandoquidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Moysen, cum ipse dominus utique etiam illa, quae supra sunt, loqueretur. atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera. [2.155–156] Quid est quod dictum est de domino: et reum non purificabit, nisi: non eum dicet innocentem? Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter cetera: coram omni populo tuo faciam gloriosa. nondum dignatur dicere: coram omni populo meo. an ita dixit populo tuo*, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: ex quo populo es, quomodo "ciuitati tuae" dicimus, non cui dominaris uel quam constituisti, sed unde ciuis es? sic enim et paulo post dicit: omnis populus, in quibus es. alio modo quid dictum est nisi "populus tuus"? quod autem non dixit: in quo es, consuetudo locutionis est. [2.157] Quid est quod dicitur ad Moysen: adtende tibi, ne quando ponat testamentum his qui sedent super terram? non enim habet graecus "De quando ponas", sed: ne quando ponat. an forte de populo ei dicere uoluit, cuius ipse ductor fuit? sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. mirum itaque locutionis genus est et adhuc inexpertum uel non animaduersum; si tamen locutio est ac non sensus aliquis. [2.158] Cum praeciperet deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate omnis idolatria euerteretur nec adorarentur di alieni, ait: dominus enim deus zelans nomen, deus zelator est, id est: nomen ipsum, quod dominus deus dicitur, zelans est, quia deus zelator est. quod non humanae perturbationis uitio facit deus semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc uerbo indicat non inpune plebem suam per alienos deos fornicaturam. ductum est enim uerbum tropo metaphora a zelo maritali, quo castitatem custodit uxoris, quod nobis prodeest, non deo. quis enim tali genere fornicationis deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. quod deus prohibet terrore grauissimo zelantem se appellans: cui dicitur in psalmo: perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere deo bonum est. denique sequitur: ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram et fornicentur post deos eorum. [2.159–160] Quid ait: non uideberis in conspectu meo inanis? sicut indicant circumstantia, de quibus loquitur, in conspectu suo dixit deus in tabernaculo suo. hoc est autem "non illi uideberis inanis": numquam intrabis sine aliquo munere. quod spiritaliter intellectum magnum sacramentum est. uerum haec dicebantur de umbris significationum. Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adiunxit: satione et messe requiesces? uidetur enim dicere: "tempore sationis et messis". an forte ita obseruandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis ualde sunt necessaria propter uictum atque uitam? iussum est ergo, ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato. ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant. significatum est omni tempore sabbato debere cessari. [2.161] Quod dicit: non concupiscet quisquam de terra tua [et] cum ascendes uideri in conspectu dei tui tria tempora anni, hoc uult intellegi, ut securus quisque ascenderet nec de terra sua sollicitus esset deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. et hic satis ostendit quid supra dixerit: non adparebis in conspectu domini dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum uel templum deus fuerat habiturus. [2.162–163] Quid est quod ait: non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? an illa hoc loco dicit" immolata sua", quae per pascha occiduntur, et praecipit, ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum? Quid est quod ait: et non dormiet in mane immolatio sollemnitatis paschae, nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore, quod immolatur, carnium relinquatur in mane? sed locutio fecit obscuritatem; dormiet enim dixit pro "manebit". [2.164] Non coques agnum in lacte matris suae. ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit, quanto magis si non potest! in sermonibus enim dei non sunt ad proprietatem operum omnia reuocanda, sicut nec illud de petra et cauerna eius et manus superpositione. sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse uere facta sint et quae dicit dicta esse uere dicta sint. quod exigitur etiam a narratoribus euangelii; cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit, tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est. [2.165] Et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit. quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. repetitio quippe legis iam quid significet diximus. quod autem ait: panem non manducauit et aquam non bibit, intellegitur *ieiunauit*, a parte totum, id est nomine panis omnem cibum et nomine aquae omnem potum significante scriptura. [2.166] Et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. de Moyse dictum est quod ipse scripserit, cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut narrat modo scriptura. et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Moysi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei; deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moyses descendit de monte et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses deo utique praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse, sed dei, nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum — unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit — istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur — unde dicit apostolus: ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti — et ideo tabulae humano opere exsculptae et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei? Certe ergo repetitio legis nouum testamentum significat — illud autem uetus significabat, unde confractum et abolitum est — maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur ad nos deus, ne moriamur. unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur haec soluitur quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores, quae subintrauit, ut abundaret delictum. non enim inplebatur timore, quae non inpletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit, nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius reum lex fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas et: fides quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini facile in nouo testamento, quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quoniam caritas dei, qua ueracitcr inpletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante; peccatum enim, inquit, ut adpareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei. [2.167] Moyses ad filios Israhel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas legis circumposito sibi uelamine propter gloriam uultus eius, quam filii Israhel non poterant intueri, haec, inquit, uerba, quae dixit dominus facere ea. ambigue positum est, utrum "facere ea" ipse dominus an illi; sed utique manifestum est quod illi: iussit quippe ille quae fierent. sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia et dominus facit, cum facientes adiuuat, secundum illud apostoli: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. [2.168–169] Omnis auferens demtionem argentum et aes adtulerunt, demtiones domino. tamquam diceret: "omnis, qui adtulit, adtulit illud atque illud, inter cetera, quae dicebat. et argentum et aes commemorans". demtionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet afoapsfta. appellatum est autem demtio eo quod sibi demeret qui domino adferret. Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit deus de Beselehel eisdem ac totidem uerbis, quod eum inpleuerit spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis uideretur iam diximus. sed ideo nunc hoc idem commemorandum putaui, quia non frustra eisdem omnino uerbis repetitum est, quibus antea Moysi a domino fuerat intimatum. sane nouo more hic ars architectonica perhibetur opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum. [2.170] Et omnes qui sponte uellent ire ad opera, ut consummarent ea; et acceperunt a Moyse omnes demtiones. in notitiam tantum Moyses pertulit quae dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent et uestes sacerdotales. commemorauit autem quosdam, quibus dixit spiritum diuinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem opera uenisse, quibus neque imperatum est nec eorum nomina commemorata sunt a domino dicta Moysi. non ergo illi soli hoc munus diuinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. laudandus est autem in his omnibus non adtractus ad opus seruiliter animus, sed liberaliter sponte deuotus. [2.171] Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, quae populus offerebat existimans necessaria, quibus illa omnia conplerentur, uiderent plus offerri quam erat necesse, [et] dixerint Moysi. atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. poterant autem, si uellent, multa auferre, sed modestia prohibuit uel religio terruit. [2.172] Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi et uestis sacerdotalis: de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati obseruatione. ubi non inmerito mouet, cum decem uerba legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit, quare de solo sabbato, posteaquam descendit, populum admonuit. si enim propterea decem praecepta legis superfluum fuit, ut populus iterum audiret, cur non fuit superfluum, ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? an et hoc simile est uelamento, quo faciem obtexit. quia splendorem uultus eius filii Israhel non poterant intueri? nam ex decem prae. ceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est; alia quippe ibi nouem sicut praecepta sunt etiam in nouo testamento obseruanda minime dubitamus. illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi obseruatione apud Israhelitas uelatum fuit et in mysterio praeceptum fuit et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non obseruetur, sed solum quod significabat intueamur. in illa autem requie ubi opera seruilia iubentur cessare, magna est altitudo gratiae dei. tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur, timor autem tormentum habet et in tormento quae requies? unde timor non est in caritate; caritas autem diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ideo sabbatum requies sancta domino, dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis uelut ex nobis. alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione, et ideo seruilia sine requie. plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum. [2.173] Superius quando prius locutus est deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia et fieri sancta sanctorum. altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum dixerat fieri sanctum sancti. et hoc interesse uidebatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum uelo separabatur a sancto, id est ubi erat arca testamenti et altare incensi. nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur et fierent sancta: illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. unde datur intellegi tantundem ualere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum ualet quod dictum est sanctum sanctorum, ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum et quaecumque in eo essent, quae prius appellauerat sancta sanctorum, tantundem ualere quod nunc ait sancta nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, uerum etiam sanctum sanctorum, sicut altare holocaustomatum: ut iam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem adtinet, inter illa quae interius intra uelum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et cetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum uel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur, cetera uero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. quod otio discutiendum est quid ista significent. [2.174–176] Cum scriptura narraret quo modo Moyses constituerit tabernaculum, et extendit, inquit, aulaea super tabernaculum, non utique desuper tecto, sed cingens columnas, quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum. Cum dixit: et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur et esset altare infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi. Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et inplente tabernaculum, quae tamen gloria domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando legem primitus accepit, intrauit in nubem, ubi erat deus. procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae ueritatis dei, nunc autem Iudaeorum, quibus gloria domini, quae in tabernaculo est — quod est gratia Christi - tamquam nubes opponitur non eam intellegentibus. et ideo non intrat in tabernaculum testimonii. et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis huius causa uel alicuius alterius. neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset, quandoquidem non remouebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disiungendi, hoc est castra mouendi ex eo loco ubi erant, et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem. quae duo uicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem. QVAEST. CLXXVII. EXPOSITIO TABERNACULI [2.177.1] Quoniam liber qui Exodus dicitur in constitutione tabernaculi terminum sumit, de quo tabernaculo etiam per superiora eiusdem libri multa dicuntur, quae faciant difficultatem intellegendi, sicut solet omnis toTCofpacpia, id est loci alicuius descriptio in omni historia facere, uisum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim dicere, quo intellegatur, si fieri potest, quale illud et quid fuerit interim ad proprietatem narrationis excepta et in aliud tempus dilata figurata significatione; neque enim aliquid ibi fuisse putandum est, quod iubente deo constitueretur sine alicuius magnae rei sacramento, cuius cognitio fidem formamque pietatis aedificet. [2.177.2] Iubet ergo deus Moysi facere tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta et hyacintho et purpura et cocco torto Cherubin opere textoris. aαὐλαίας quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas uulgo uocant. non ergo decem atria fieri iussit, sicut quidam neglegenter interpretati sunt; non enim αὐλάς, sed (αὐλαίας dixit. opere ergo textili Cherubin iussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum longitudinem esse praecepit cubitorum uiginti octo et latitudinem cubitorum quattuor; cohaerere autem inuicem aulaea et coniungi iuter se quinque hinc et quinque inde, ut spatium, quod eis cingeretur, hoc esset tabernaculi spatium. quomodo autem inter se conecterentur eadem quina aulaea, ita praecepit. facies illis. inquit, ansas hyacinthinas super ora [summa] aulaei unius ex una parte in commissuram; et sic facies super ora [summa] ad commissuram secundam: id est, ubi committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum iam cum primo commissum est, id est coniunctum atque conexum, faciem contra faciem consistentia ex aduerso singula, quoniam inter se iussit quina coniungi, ut ex aduerso constituerentur. utrum autem quadrum spatium his concluderetur an rotundum, nondum adparet: sed adparebit cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. non ergo amplius quam de trium conexione dicere uoluit, quae fit in duabus commissuris, secundi ad primum et tertii ad secundum, ut ex hac ueluti regula cetera iungerentur. ansas ergo praecepit fieri primo aulaeo quinquaginta. ex una parte, qua illi fuerat committendum secundum, et ansas quinquaginta tertio aulaeo ex ea parte, qua secundo coniungebatur ; ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas quinquagenas medium, circulos habere uoluit quinquaginta aureos utique ex una parte, per quos coniungeretur quinquaginta ansis aulaei primi. ac per hoc consequens erat, ut ex alia quoque parte circulos totidem haberet, per quos coniungeretur ansis aulaei tertii. quod breuiter scriptura ita dixit: et facies circulos quinquaginta aureos et coniunges aulaeum ad aulaeum circulis; et erit tabernaculum unum. circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei inserebantur quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei: quinquaginta circuli inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita ceteri conectebantur, ut quinque complerentur atque ex aduersa parte alia similiter quinque. [2.177.3] Deinde dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, id est, quae uenirent super non a parte tecti, sed supercingendo. dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis tamquam super lineam fasciam. undecim, inquit, uela facies ea. longitudo ueli unius erit triginta cubitorum et quattuor cubitorum latitudo ueli unius; mensura eadem erit undecim uelorum. et coniunges quinque uela in se et sex uela in se. quomodo illa aulaea uoluit quina coniungi, sic ista uela quinque et sex, quia undecim erant, non decem. et duplicabis, inquit, uelum sextum secundum faciem tabernaculi, ne moueret, quia inpariliter alterutrum occurrebant sex et quinque. deinde dicit etiam ista uela capillacia quemadmodum sibimet iungerentur. et idem dicit, sed fortasse planius. et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora ueli unius quod contra medium est — id est contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium — secundum commissuram, id est iuncturam. et quinquaginta ansas facies super oram ueli, quod coniunctum est ad secundum uelum, id est super oram tertii ueli, quia coniungitur secundo. et facies circulos aereos quinquaginta et coniunges circulos de ansis; et coniunges uela et erit unum. circulos ergo medio uelo uoluit adponi, id est secundo, quibus quinquagenis ansis iungeretur primo et tertio. nihil hic aliud est nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat. in uelis autem capillaciis, quoniam tacuit cuius modi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus? [2.177.4] Quod deinde sequitur ita est ad intellegendum difficile, ut uerear, ne exponendo fiat obscurius. dicit enim: et subpones in uelis tabernaculi: dimidium ueli quod superauerit subteges, quod abundat de uelis tabernaculi subteges post tabernaculum. cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. cum sextum uelum iusserit duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in uelis dimidium ueli et quid dicat: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, cum dimidium ueli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum iussit esse unum uelum, quis facile intellegat? aut si propterea superat de longitudine uelorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et purpura et hyacintho uiginti octo cubitis longa esse praecepit, ista uero capillacia triginta cubitorum esse uoluit, duobus cubitis superantur singula aulaea singulis uelis capillaciis: quae in summam ducta excepto undecimo. quod duplicari iussit, uiginti cubita excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum. decem quippe uelorum cubita bina, quibus longiora erant, uiginti faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut scriptura loquitur. quapropter differenda mihi uidetur huius loci expositio, donec tabernaculum columnis omnibus cum atrio, quod circumponitur, omni ex parte consistat. fortassis enim per anticipationem aliquid dicit de his uelis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus nondum locutus est. quod enim dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, utrum uniuersum tabernaculum his uelis cooperiri uelit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea loquitur, an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri iussit, incertum est. sequitur ergo et dicit: et facies operimentum tabernaculo pelles arietum rubricatas. etiam hoc operimentum utrum uniuerso tabernaculo fieri iusserit in circuitu an interiori tantum, similiter habetur incertum. quod uero adiungit: et operimenta pelles hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto uelut camera accipiendum est. [2.177.5] Et facies, inquit, columnas tabernaculo de lignis inputribilibus: decem cubitorum columnam unam et cubiti unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso. sic facies omnibus columnis tabernaculi. quare iusserit fieri hos anconiscos. de quibus antea dixi quid essent, non satis mihi adparet. si enim ad columnas portandas fierent, quattuor ut minimum fierent; si autem, ubi serae incumberent, etiam plures fierent: nam quinas seras singulis columnis distribuit. nisi forte in his anconiscis non aliquis usus, sed sola significatio sit, sicut in uelo undecimo capillacio. nam columna duos anconiscos uelut brachia hinc atque hinc extendens figuram crucis reddit. nunc iam uideamus numerum columnarum, in quibus et forma tabernaculi possit aduerti, utrum quadra an rotunda sit an oblongam habeat quadraturam lateribus longioribus breuioribus frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur; hoc enim potius hic euidenter exprimitur. nam ita dicit: et facies columnas tabernaculo, uiginti columnas ab latere isto, quod respicit ad aquilonem. quadraginta bases argenteas facies uiginti columnis, duas bases columnae uni in ambas partes eius. et latus secundum contra austrum uiginti columnas et quadraginta earum bases argenteas: duas bases columnae uni in ambas partos eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. repetitio non moueat. quia locutionis est, ut omnes ita intellegantur de quibus non dicit. de basibus autem iam antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco bases uocat. [2.177.6] Videmus igitur uicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri. duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. quot autem habeant, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam, an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intellegantur, nescio. postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi iubet. commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in uicenis columnis deinde sequitur et adiungit dicens: et retro tabernaculum per partem quae est contra mare facies sex columnas. et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus. et ae-q uales deorsum uersus et in se conuenientes erunt aequales de capitibus in commissuram unam. sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. et erunt octo columnae et bases earum argenteae sedecim: duae bases columnae uni et duae bases columnae uni in ambas partes eius. de basibus similis ratio et similis locutio est. latus itaque occidentis — nam hoc est ad mare — columnis octo extenditur: sex mediis et duabus angularibus, quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo, quod angulus duo in se latera committat et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae, illa occidentali et australi. quod autem dicit etiam aequales deorsum uersus, hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt. [2.177.7] Deinde dicit: et facies seras de lignis inputribilibus quinque uni columnae ex una parte tabernaculi et quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo et quinque seras columnae posteriori lateri tabernaculi quod est ad mare. mirum si dubitari potest latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore tabernaculo, cui postea circumponitur atrium. singulas quasque igitur columnas omnium trium laterum habere seras quinas iubet. et sera, inquit, media inter medias columnas pertrans- • eat ab uno latere in aliud latus. hoc uidetur dicere, ut de columna in columnam sera perueniret et per interuallum columnarum porrigeretur a latere unius usque in latus alterius. ac per hoc una ex his omnibus columna non erat habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perueniebant a columna sibi proxima uenientes. et columnas, inquit, inaurabis auro et anulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis auro seras. ne columnae foraminibus cauernarentur, quo intrarent serae, anulos fieri iussit, quibus ex utraque parte continerentur fines serarum. proinde intelleguntur hi anuli fixis in ligno ansulis pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere. [2.177.8] Et eriges, inquit, tabernaculum secundum speciem quae monstrata est tibi in monte. et facies uelamen de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; opus textile facies illud Cherubin. et superinpones illud super quattuor columnas inputribiles inauratas auro; et capita eaium aurea et bases earum quattuor argenteae. et pones uelamen super columnas et induces illuc interius quam uelamen est aream testimonii: et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. et operies de uelamine aream testimonii in sancto sanctorum. haec omnia manifesta sunt interius intra uelamen hoc quattuor columnis inpositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri iussit uelamine, ut super arcae cooperculum iaceret uelamen. sed ut contra statueretur. deinde dicit: et pones mensam foris extra uelamen et candelabrum contra mensam in parte tabernaculi quae respicit ad austrum; et mensam pones in parte tabernaculi quae respicit ad aquilonem. etiam hoc planum est. quod autem sequitur: et facies adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta. opus uariatoris. et facies uelamini quinque columnas et inaurabis illas auro: et capita earum aurea. et conflabis eis quinque bases aereas, cui usui uelamen hoc fiat quinque columnis extentum, post adparebit; nam hic non adparet. uult enim illud esse uelamen ostii tabernaculi. huius uidelicet interioris, cui circumponitur atrium. deinde iubet altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum et dicit quemadmodum fiat, nondum autem dicit ubi ponatur: sed hoc quoque post adparebit. [2.177.9] Hinc iam de atrio loquitur usque in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius constituendo locutus est. et facies, inquit, atrium, quod dicit graece xWrw, non auXaiav: quod quidam interpretes nostri non discernentes et hoc et illa aulaea. quas o:jXata?, non \'1..\')/.i:; Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes: et facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere debuerunt. nonnulli autem multo inperitiores "ianuas" interpretati sunt et aoXaa et auXafa;. sicut autem in lingua latina inuenimus aulaea, quas Graeci a-jXata? uocant, ita quam illi appellant aoXyjv, nostri aulam uocauerunt. sed iam non atrium isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua, apud Graecos autem atrium. ergo: et facies, inquit, atrium tabernaculo in latere quod respicit ad austrum et tentoria atrii ex bysso torta: longitudo sit centum cubitorum uni lateri. columnae eorum uiginti et bases earum aereae uiginti et circuli earum et arcus earum argentei. sic et lateri quod est ad aquilonem tentoria centum cubitorum longitudinis: et columnae eorum uiginti et bases earum aereae uiginti et circuli earum et arcus columnarum et bases inargentatae argento. latitudo autem atrii quae est ad mare tentoria [eius] quinquaginta cubitorum. columnae eorum decem et bases earum decem. et latitudo atrii quod est ad orientem quinquaginta cubitorum; columnae eius decem et bases earum decem. [2.177.10] Hic iam uidemus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur de atrio, et eas decem decem cum basibus aereis, sicut dixit etiam de occidentalibus. ubi difficillima oritur quaestio. nam facile est quidem, ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quattuor partes cingitur, quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius; ab occidente autem, ubi iam erant interioris tabernaculi columnae octo, quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi sumus, ab occidente tamquam duo sint ordines columnarum, interiorum octo et exteriorum decem? quod si ita est, longiora erunt etiam latera atrii exterioris quam tabernaculi interioris, ut sit, unde ab extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur et non incurrat in ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. et si hoc est, consequens erit, ut uicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi interioris, austri et aquilonis, interuallis breuioribus dirimantur quam illae uicenae, quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. et quia illi exteriores ordines uicenarum columnarum. sicut scriptura loquitur, centena cubita tenent, isti interiores totidem columnarum quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc scriptura non expressit, consequens erit, ut octo illae columnae tabernaculi interioris in latere occidentali rariores sint quam uicenae illae eiusdem tabernaculi australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc tabernaculum fieri. habent enim cubita uicena et octona, quae fiunt simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus austri et aquilonis, ubi uicenarum columnarum ordines sunt, quadragena utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta sicut in uiginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt, et ideo non esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum. proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet illud esse etiam longitudinis breuioris. atque ita necesse sit uicenas eius columnas in duobus lateribus. quibus in longum porrigitur, densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae uicenae, et rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis quam decem ex eadem parte atrii exterioris, quoniam quidquid minus cubitorum ex illis aulaeis extenditur in columnis uicenis duorum laterum ad austrum et aquilonem conpensandum est latitudine orientalis et occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur aulaeorum. non enim sicut de uelis capillaciis, ubi unum plus est, ita et de his aulaeis iussit aliquid duplicari. quapropter si tantum breuiatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore posset includi. ut in uicenis eius columnis non centena cubita tendantur aulaeorum, sed uerbi gratia ut minimum nonagena et sena, ut quaternis cubitis breuiora sint, haec ipsa quaterna cubita, id est octo cubita in duobus aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et occidentali: ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta quattuor et alia quadraginta quattuor ab oriente. cum ergo in decem columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quattuor, rariora inueniuntur interualla interiorum octo columnarum quam exteriorum decem, quia, si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem, quoniam quod sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta. quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta decies. [2.177.11] Nec nos mouerent columnarum interualla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi uicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis. ubi octo sunt, nisi aliud existeret, quod urgeret mutare sententiam. cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases earum decem et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases decem, atque his dictis perfecta uideretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente. iniecit aliud, quod ubi et quomodo intellegendum sit difficillime reperitur. et quindecim, inquit. cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegimen uiginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta uarietate acu picta: columnae earum quattuor et bases earum quattuor. haec ubi constituantur perfecta illa forma tabernaculi non uideo; sed plane uideo eundem esse numerum columnarum decem, in tribus et tribus et quattuor, ternis scilicet a lateribus et quattuor in medio. ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit, sed quindenis cubitis media uiginti cubita separabuntur. ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est uelum. quod ornamento uelamentoque dependeat et teneat spatium quattuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. ideo uelamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum diuisum atque separatum etiam specie distingui uoluit, ut opere acu picto quattuor illis coloribus uariaretur. sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium si ad eandem lineae rectitudinem portae atrii coniungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum quadrum occupans spatium et ante ipsum altare, ubi seruiatur altari, et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris. ubi sit labrum aeneum. sic enim poni iussum est, unde manus et pedes sacerdotes lauent, quando intrant tabernaculum uel quando accedunt. ut altari deseruiant: quod nisi foris a tabernaculo in atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lauare manus et pedes et sic tabernaculum introire? foris autem ab atrio non possumus altare statuere, quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit. restat igitur, ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc et columnarum ternarum sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant interuallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi interioris: portam quidem patentem uiginti cubitis in quattuor columnis et habentem uelum acu picto opere uariatum uiginti cubitorum, ostium uero tabernaculi interius. ubi ponatur uelamen illud in quinque columnis extentum: quod utique non intra illum ordinem octo columnarum, sed extra foris ad atrium positum intellegere debemus. tunc enim erit uelum ostii tabernaculi, quod ostium tamquam ualuis aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non coniungebantur, aut, si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi interioris, opponebatur hoc uelamen in quinque columnis ostio tabernaculi, ut quando aperiebatur interiora non nudarentur, ne a prospicientibus uiderentur. quod tamen uelamen, siue interius ab illo ordine columnarum siue exterius poneretur — quod non satis elucet — procul dubio distabat moderato interuallo ab eodem ordine columnarum, ne quinque columnae ad quattuor columnas densius constipatae intercluderent potius aditum quam uelarent. [2.177.12] Secundum istum itaque modum et secundum hanc formam tabernaculi nihil iam opus est uicenas illas columnas laterum interioris tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores et rariores illas octo facere quae ab occidente fuerant. decem quippe illae atrii exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque latere constitutis et quattuor in porta spatium concludunt, ubi et altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi et labrum inter ostium tabernaculi et altare et interuallum necessarium ministerio inter altare et portam atrii. et sic illud totum spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone et tribus ab austro et quattuor ab occidente, tamquam si n graecam litteram facias. et sic adiungebatur idem spatium longiori ordini columnarum tabernaculi interioris, tamquam si ad litteram memoratam ex ea parte, qua non habet. adiungas litterae productionem quae iota dicitur, ut eius parte, quae in medio est, ab eo latere concludatur et restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. poterant ergo numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. nam et illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus et quattuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum amplectebatur. in ternis autem columnis, quae fuerant a lateribus, tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum; in quattuor autem, ubi porta erat, uelum erat uiginti cubitorum acu picto opere uariatum. [2.177.13] Nec moueat quod ait scriptura: quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo; columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegumen uiginti cubitorum altitudo. altitudinem quippe eandem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum. eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum tenduntur. quod ne suspicari uideamur, alio loco id ipsum scriptura commemorans ait: et fecerunt atrium quod est ad austrum; tentoria atrii de bysso torta centum per centum, id est centum cubita tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant uiginti columnae. deinde sequitur: et columnae eorum uiginti et bases earum uiginti aereae. et latus quod est ad aquilonem centum per centum: et columnae eorum uiginti et bases earum uiginti aereae. et latus quod est ad mare aulaea quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem et bases earum decem: eadem dicit aulaea quae tentoria. latus quod est ad orientem quinquaginta cubitorum tentoria. post haec redit ad posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae spatium de quo loquebatur atrii complectebantur. quindecim cubitorum, inquit. quod est a dorso. dorsum appellat, quia posteriora tabernaculi erant. id est a parte occidentis. et columnae, inquit, eorum tres et bases earum tres. et a dorso secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum: columnae eorum tres et bases earum tres. manifestum est certe eadem duo dorsa dici hoc loco. cum commemorantur omnia quemadmodum facta sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur, ut fierent: latera scilicet, quia hinc atque inde coniuncta portae occidentalis atrii spatium concludebant, dorsa uero, quod a tergo tabernaculi erant haec pars atrii, id est a parte occidentali. sequitur autem et dicit: omnia aulaea atrii de bysso torta. et bases columnarum aereae et ansae earum argenteae et capita earum inargentata argento et columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. deinde adiungit quod nondum isto loco commemorauerat: et uela, quoniam detractis triginta cubitis trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum uelorum ducenta octoginta cooperiar.tur aulaeorum, ita supererunt uiginti, ut non sit quod ex eis tegatur. proinde duo illa cubita, quae singula capillacia plus habent, ex quibus summa uiginti cubitorum collecta est, sic distribuenda sunt: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc; id est, ne omnia in unam partem cogantur, ut proficiant operiendis lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est omnia illa trecenta cubita uelorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant. adiunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum. id est austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis capillaciorum trecentena sufficiunt. hoc est quod ait: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, id est: distributio duorum cubitorum, quibus unumquodque uelum capillacium longius est. hoc est ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum erit contegens super latera tabernaculi, illa scilicet exteriora, quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut operiat, nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et uicenis columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora quam illa interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur et uicenas etiam ipsa columnas habent. nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab aquilone et austro centenis cubitis porriguntur, ita et exterioris atrii. non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda capillaciorum uelorum proficit longitudo, qua longitudinem superant aulaeorum. tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta. sed quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si tantummodo interius tabernaculum uelis capillaciis cingeretur, additis autem lateribus atrii creuit tabernaculi latitudo, ut tegendis lateribus orientali et occidentali iam non quadragena, sed quinquagena cubita sint necessaria, ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum uelorum longitudo amplior quam aulaeorum, ut non ambo cubita, quibus binis longiora sunt, ex una parte inpenderentur, sed: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus orientale cubita decem et occidentale alia decem. uiginti enim sunt bina -decem, quia ueli undecimi cubita triginta duplicatione et subtectione ab hoc ambitu detrahuntur. [2.177.17] Sed quoniam id quod latine interpretatum est: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet TrXcqua, quae latini nonnulli non "latera" sed "obliqua" interpretati sunt, merito mouet, quia etsi nihil hic uideatur obliquum, ubi omnes anguli quattuor laterum recti sunt, rcXcqua tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum retro, id est orientale et occidentale, sed TrXafia dici possunt a dextro et sinistro, id est aquilonium et australe: cum ergo non sint ea ttXafia, quae habent cubita quinquagena, quibus lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem capillaciorum uelorum, quomodo erit uerum: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi? sed nimirum de illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii habente cubita uiginti et columnas quattuor quinquaginta conplent cubita et columnas decem. haec latera ex istis suis finibus in medium posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi; inter portam atrii et ostium tabernaculi spatium iacet, quantum cubita illa concludunt uiginti a porta et dextra laeuaque quindena. in eo spatio est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum, ubi sacerdotes manus et pedes lauabant. diligenter autem mensuris examinatis fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae icXayia graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas inuenitur, ut non frustra quidam interpretes nostri "obliqua" interpretarentur, quae in graeco rcXcqua repererunt. non enim uela capillacia quindenis cubitis suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus, nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera deflectantur, non amplius quam dena cubita inpenderint. ac sic ex linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis — quae linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum, decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris, et cum habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia. quinquaginta habere coepit in columnis decem — ex hac ergo linea cum tecta fuerint uelis capillaciis dena cubita ab utroque angulo uenientia, restabunt in medio triginta non tecta uelis capillaciis, sed illis tantummodo aulaeis, in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita tenderentur, erat ostium tabernaculi. proinde illa latera ternarum columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis, quibus iungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis uiginti, quia tantum habebat porta quae illa latera dirimebat, ex aliis autem finibus, quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti sumus, habebant inter se cubita triginta, procul dubio erant obliqua, quoniam plus inter se patebant ex hac parte, ubi habebant media cubita triginta, quam ex illa parte, ubi habebant media cubita uiginti. ita illa decem cubita capillaciorum uelorum, quod erat dimidium abundantis longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est orientali, quinis cubitis conplebant tecturam laterum illorum, quae graece irXaYta dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. quae si defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus et quina nuda essent. itaque, quantum mihi uidetur. melius intellegitur hinc esse dictum: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde quina essent, sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis uniuscuiusque ueli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc et cubitum ex hoc esset contegens super itXdyia tabernaculi. unde dictum est: hinc atque hinc ut operiat. quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent. [2.177.18] Nunc iam quoniam satis disputatum est. quomodo illa omnia intellegenda sint, quae in tabernaculi constitutione uidebantur obscura. breuiter, si possumus, enitamur ostendere quid sit eadem disputatione confectum. ab occidente igitur intrabatur et prima erat ingrediendi porta atrii, quae patebat uiginti cubitis et habebat quattuor columnas, quibus dependebat uelum uiginti cubitis extentum, erectum autem cubitis quinque, quattuor illis saepe commemoratis coloribus acu picto opere uariato. hac porta ingrediens excipiebatur atrio, cuius latera dextra laeuaque quindenis cubitis et ternis columnis porrigebantur introrsus, ut in medium ponerent ostium tabernaculi interioris in ea parte quo perueniebant, sicut in medio ponebant portam atrii ab ea parte unde incipiebant. hoc itaque atrium latius erat quam longius. nam longitudo eius erat a porta ipsius usque ad ostium tabernaculi interioris in cubitis ferme quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis uiginti, circa ostium uero in cubitis triginta. unde obliqua illa latera fuisse intelleguntur, quae dextra laeuaque in columnis ternis et quindenis cubitis erant. in hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum, quinque scilicet cubitis longum et totidem latum. inter portam et altare spatium erat, ubi uersabantur qui sacrificia inponebant altari; introrsus uero inter altare et ostium tabernaculi locus erat cineris ante altare et deinde labrum aeneum, ubi manus et pedes sacerdotes lauabant uel altari in atrio seruituri uel tabernaculum interius ingressuri. tentoria porro huius atrii in lateribus ternarum columnarum byssina erant extenta cubitis quindenis, erecta cubitis quinis. [2.177.19] Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi, cum transisses altare et labrum aeneum. intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde. ex aduerso sibimet constitutis totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. quod ostium ingresso occurrebat uelum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, extentum illis quattuor coloribus: quod uelum cum faciendum praeciperet. adductorium uocauit, credo quod curreret ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. transito isto uelo excipiebat pars tabernaculi media inter hoc uelum et illud alterum interius, quod columnis quattuor fuerat inpositum, ex illis quattuor coloribus factum. et separabat inter sancta quae forinsecus erant et sancta sanctorum interius posita. in hoc itaque medio spatio inter ista duo uela mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in parte aquilonis et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare. [2.177.20] Interius autem, id est in sancto sanctorum ultra uelum quattuor columnarum, arca erat testimonii deaurata, in qua erant tabulae lapideae legis et uirga Aaron et urna aurea cum manna et propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubin alis obumbrantes propitiatorium et intuentes inuicem et ipsum. ante arcam uero, id est inter arcam et uelum, positum erat altare incensi, quod aliquando aureum dicit scriptura, aliquando deauratum, aureum utique appellans quod erat inauratum. ad haec sancta sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare cotidie propter inferendum incensum, semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare et, si quando forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis aut uniuersae synagogae, sicut in Leuitico scriptum est. sic intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii. [2.177.21] Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta atrii sed ab ostio, quod appellabatur ostium tabernaculi, et finiebatur in longum latere orientis, ubi erat arca testimonii, decem aulaeis concludebatur, quorum erant singula uiginti octo cubitorum, quinque hinc et quinque inde, sibimet conexa ansulis et circulis et ex aduerso sibimet constituta, et columnis uicenis in lateribus longioribus aquilonis atque austri et columnis octo a latere occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis aulaeis. quae aulaea decem erigebantur in cubitis quattuor et per totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per uicenas columnas, quadragena uero cubita in reliquis duobus lateribus breuioribus: uno occidentis per columnas octo, altero orientis, ubi columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis duabus angularibus columnis, mediis autem nullis; et erant haec aulaea decem de quattuor coloribus texta. hoc ergo interius tabernaculum circumdabatur atrio ab austro uiginti columnis et ab aquilone uiginti. quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum lateribus interioris tabernaculi, quia et ipsa uicenis columnis porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. a latere autem orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta: qui ordo columnarum rectus erat et incurrebat in illas duas angulares interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum ipsis conplebantur decem. a latere autem occidentis habebat quidem atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed, sicut iam ostendimus, tamquam triporticum quattuor a porta et ternas a lateribus. [2.177.22] Vniuersum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque. his superueniebant uela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet conexa, ex alia sex. in conexione ergo quinque uelorum cubita erant centum quinquaginta; ex alia uero parte in conexione sex uelorum cubita erant centum octoginta, quoniam uela singula tricenorum fuerunt cubitorum. sed ut alia pars alteri coaequaretur, duplicatum est unum uelum a facie tabernaculi, id est ab oriente, et subtectum est dimidium uelum a parte posteriore, id est ab occidente. atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat ueli unius longitudo, et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte altera fuerunt. circuitus itaque uelorum capillaciorum, quo cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis octoginta. aulaea quippe singula habebant cubita uicena et octona in longitudinem, capillacia uero uela tricenis cubitis longa erant. quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in cubitis ducentis octoginta, centena cubita in lateribus longioribus erant austri et aquilonis et quadragena in duobus breuioribus orientis et occidentis; ex ambitu autem capillaciorum uelorum, quo atrium exterius tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis partibus orientis et occidentis. ac per hoc duo illa cubita, quibus longius erat aulaeo uelum capillacium, non lateribus austri et aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. in eis enim lateribus creuerat tabernaculi latitudo circumposito extrinsecus atrio. sed quinquaginta cubita uelorum capillaciorum a parte orientis per decem columnarum rectum ordinem tendebantur eisque proficiebat unum cubitum ex duobus illis. quibus eorundem uelorum maior fuerat longitudo; alia uero cubita quinquaginta, quae occidentali lateri debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non tendebantur per columnarum ordinem rectum. ibi enim erat illa tamquam triporticus, quae concludebat spatium atrii. ubi esset altare sacrificiorum, quattuor columnis a porta et a lateribus ternis. ac per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed usque ad cooperienda - obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis ternis et quindenis cubitis erant. erigebantur autem capillacia uela cubitis quattuor eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat erectio in cubitis quinque. [2.177.23] Pelles uero rubricatae super capillacia uela ueniebant. desuper autem, id est a parte tecti uice camerae tabernaculum pellibus hyacinthinis tegebatur: utrum cum atrio et spatium illud interius. non adparet; sed credibilius est atrii spatia quae inter exteriores et interiores columnas erant, caelum apertum habuisse, maxime illud occidentis, ubi erat altare sacrificiorum. LIBER TERTIVS. QVAEST. DE LEVITICO [3.1] QVAEST. I. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et accipiet peccatum. hoc est: si non nuntiauerit, accipiet peccatum. quod enim additum est "et", locutionis est usitatae in scripturis. uerum iste sensus quia obscurus est, exponendus uidetur. hoc enim uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare et tacet. tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur testis fuit aut uidit aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit aut oculis suis conspexit aut ipse qui iurat illi indicauit; ita enim potuit esse conscius. sed inter timorem huius peccati et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit et coram nobis de re quam nouimus falsum iurauerit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. sed quia non hic expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur an sacerdoti uel cuipiam qui non solum eum persequi non potest inrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, uidetur mihi quod se homo soluat etiam a peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro siue ad corrigendum eum siue ad deum pro illo placandum, si et ipse confessionis adhibeat medicinam. [3.2] Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemorauit, nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni inmundita eius, quam si tetigerit inquinabitur, et latuerit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit. neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemorauit, sed adhuc adiecit et ait: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut benefacere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognouerit, et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccauit aduersus ipsum. his omnibus sine aliqua interpositione sacrificii conexis et explicatis adiungit et dicit: et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit, feminam ab ouibus agnam aut capram de capris pro peccato; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato et remittetur illi peccatum. quid est ergo, quod pro tacito cuiusquam periurio et pro eo, quod tangitur morticinum uel aliquid inmundum, nullum sacrificium commemorauit, pro eo uero peccato, ubi falsum quisquam nesciens iurat, dixit offerri agnam uel capram? an pro omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? uoluit enim prius omnia enumerare et sic inferre quo sacrificio possint expiari. sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait: morticinum iumentorum. ea enim, quae a Graecis xnjvn; appellantur, plerique nostrorum "iumenta" interpretati sunt: quod nomen in latina consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adiuuamur maxime in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli et si quid huius modi: quae uero Graeci y.rijv"fį uocant, tam late intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine concludantur. et ideo nouo genere locutionis uelut TXsovaofjui) additum est in graeco "i n III n n do rum", cum diceretur "i umentorum", quoniam sunt etiam munda pecora, quae xtrjvrj appellantur. quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum legis distinctionem nonnisi inmunda sunt. [3.3] Item quod ait: anima quaecumque iurauerit distinguens malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit "distinguens". assidue quippe hoc uerbum ponit scriptura. unde est et illud: reddam uota mea, quae distinxerunt labia mea; item dicitur ad Ezechielem: cum dicam iniquo: morte morieris; et tu non distinxisti neque locutus es; item scriptum est: si qua in domo patris sui constituta uouerit uotum, distinguens labiis suis aduersus animam suam. uidetur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a ceteris, quae solo dicto non tenentur. sic ergo accipiantur, tamquam dictum sit: anima quae iurauerit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum — id est nesciens faciendum esse uel non faciendum iurauerit facere — et id cognouerit. et peccauerit unum ex his — siue quia iurauit, antequam cognosceret, siue quia fecit quod iurauit et cognouit postea quia non fuit faciendum neque iurandum — et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit, id est peccatum quod peccauit: locutio est enim. quod autem addidit: aduersus ipsum, quid intellegitur nisi: aduersus ipsum peccatum confessus fuerit, id est confitendo peccatum accusauerit? et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit feminam ab ouibus agnam — usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina — aut capram de capris, sicut agnam de ouibus, quasi possit esse aut agna nisi de ouibus aut capra nisi de capris. nonnulla autem quaestio est, immo non parua, quid sit quod assidue dicit: post hoc autem cognouerit et deliquerit, quasi tunc fiat delictum, cum fuerit cognitum. an potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? sed non ait: post hoc autem cognouerit et paenituerit eum. quid ergo est: post hoc cognouerit et deliquerit? an si post cognitionem deliquerit? ut, si sciens fecerit quod faciendum non esset. tunc delicto purgatio debeatur. sed non ita praelocutus est. ea quippe uidetur exsequi peccata quae ab ignorantibus et per hoc a nolentibus committuntur. fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit dictum est "delictum esse didicerit". an potius conuerso ordine dictum est — quia et talia genera locutionis habet scriptura — quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? nam cum alibi totiens scriptum sit: et deliquerit et cognitum fuerit ei, hic tantum conuerso, ut dixi, ordine prius dictum est cognouerit. deinde et deliquerit. ordine autem suo ita dici posset [tantum]: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum, aut tetigerit ab [omni] inmundita hominis, ab omni inmunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuerit eum et deliquerit, post hoc autem cognouerit. [3.4] Si autem non ualet manus eius quod satis est in ouem, offeret pro peccato suo quod peccauit duos turtures aut duos pullos columbinos domino, unum pro peccato et unum in holocaustoma. certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. ideo quippe uidetur dicere: unum pro peccato, alterum in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi cum holocausto. denique cum prius seorsum de holocaustis loqueretur, commemorauit turturem et non dixit duos; nunc uero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate non offerebatur. quod ergo superius dicebat: et inponet super holocaustoma, non est dubium quod prius holocaustoma, deinde illud superinponebatur; nunc uero de auibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una auis, deinde altera in holocaustoma. [3.5–6] Quod autem ait: anima si latuerit eum obliuione, id est: si obliuione factum fuerit, ut lateat eum uel eam, si ad animam refers, quoniam eum dicendo ad hominem retulit. animas quippe hic homines dicit. Et peccauerit nolens a sanctis domini. uidetur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: restituet illud et quintas adiciet. ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis obliuione peccare "aliquid per obliuionem usurpare", quod debetur sanctis siue sacerdotibus siue oblationibus uel primitiarum uel quidquid huius modi. [3.7] Et anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et peccatum suum, et offeret arietem sine macula de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem; et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim delictum ante dominum. excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera quibus expientur sacrificiorum adhibenda sint. hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram uel si uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante, qui per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem rei restitutionem quintis adiectis. nunc uero non expressa specie peccati generaliter addens: anima quaecumque deliquerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri - sic in illa generalitate dicebat: unum ex praeceptis domini quod non fiet — et non cognouerit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccauerit, arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ouibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. quid sibi ergo uult ista permixtio? nisi forte quod hic dicit: deliquit enim [delicto] delictum ante dominum, hoc quod ait .,ante dominum-, in his uoluit delictum intellegi, quae fiunt ante dominum, id est quibus domino in tabernaculo deseruitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: peccauit a sanctis, et intelleximus "usurpauit aliquid sanctorum", quia etiam restitui praeceperat. ac per hoc non sic tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per obliuionem usurpetur, sed etiam multis aliis modis potest quisque per ignorantiam delinquere in his quae seruituti domini exhibentur. hoc uoluit postea genus delictorum generaliter commemorare et ideo et illic et hic arietem iussit offerri. plenae sunt autem scripturae cum dicitur: ante dominum et non intellegitur nisi illud quod domino exhibetur, sicut sacrificium uel primitiae uel aliqua in sacris seruitus. [3.8] Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: si non ualet manus eius quod satis est ad ouem, offerre eum debere par turturum aut duos pullos columbinos et, si hoc quoque non ualet, certam similaginis quantitatem. quoniam, si ubique ita licere intellegitur. non potest quidem dici sacerdotem non habere uitulum aut uniuersam synagogam aut principem non habere caprum uel ouem. et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum cuiusquam periurium aut tactum inmundum et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? si autem hinc ista discernuntur. quod licebat pro eis turtures et columbos uel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est non licebat, ron uidetur subuentum esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, ubi grauarentur inopes, si tantummodo capram feminam et agnam ex ouibus et illas auiculas et similaginem licebat offerri. nisi forte quis dicat boc discerni ista excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ouem, ut aetas pecorum aliquam differentiam faciat, dum tamen intellegatur pauperibus peraeque subuentum, ut, si non haberent ulla animalia quadrupedia. aut memoratas aues aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. si autem mouet quare, cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit et sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat sed pro distantia personarum distinxerit, postea uoluerit etiam peccata distinguere et pro eorum diuersitate sacrificia diuersa praecipere, quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint his exceptis, quae nominatim et speciatim commemorauit, dicta in illa generalitate intellegamus. quem modum locutionis non est alibi reperire; sed in scripturis sanctis tale est illud ubi apostolus ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. hic enim nihil uidetur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo; postea tamen excepit fornicationem, cum intulit: qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. quod secundum consuetudinem nostrae locutionis ita diceretur: omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta fornicatione extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae peccata diceret illis quae commemorauit sacrificiis expianda, postea tamen excepit illa, quibus expresse et distincte p)sitis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent ad illam generalitatem pertinerent. [3.9] Offeret arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit. non ita distinguendum est, quasi "pretio in quod deliquit" in quod pretium deliquit, sed: "si offeret arietem, pretio offeret", id est emtum. etiam hoc enim uidetur ad sacramentum alicuius significationis pertinere uoluisse, quoniam pretium ipsum non definiuit. nam si definisset, posset uideri hoc praecepisse, ne uile pecus offerretur, ut, etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti ualeret. addito autem non solum pretio, ut emptus aries offerretur, uerum etiam siclorum, sancto — ita enim dicit: pretio argenti siclorum, siclo sancto — aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo uoluit. quid sibi autem uelit "siclum sanctum", iam ubi uisum est disseruimus. quod uero, cum dixisset: et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio, deinde addidit: in quod deliquit, intellegendum est: "in id offeret in quod deliquit", id est in eam rem, propter eam rem. et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis illam holocaustosin ab altari. quid auferet. si consumptum est? iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est holocaustum quod ignis consumpserit. uel quid sibi uult etiam illud, quod addidit: illam holocaustosin, cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? nisi forte illud est uerum, quod in quodam graeco inuenimus; non enim ait: auferet holocarposin, sed: auferet catacarposin, hoc est reliquias holocausti quod ignis consumpsit. has autem reliquias, ueluti est cinis et carbo, appellauit illam holocaustosin eius rei nomine, quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans. [3.10] Quod autem supra dixit: ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex dicit: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; non extinguetur, planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet "et"; nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est super altare. deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non extinguetur; nam hoc erat iam dictum "tota nocte". [3.11–12] Et induet stolam aliam et abiciet holocarpoma extra castra in locum mundum. hoc appellat "holocarpoma" quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco κατακάρπωσις legitur. quidam uero latini addiderunt: quod concrematum est et ita interpretati sunt: et abiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum. Et ignis super altare ardebit ab eo et non extinguetur; id est ab illo igne, in quo arsit holocaustum usque in mane. non uult enim ignem prorsus extingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic extingui ignem, sed inde iterum renouari, quo ardeant alia quae inponuntur. [3.13] Quod autem sequitur et dicit: et exuret super illud sacerdos ligna mane mane et stipabit super illud holocaustum et superponet super illud adipem salutaris; et ignis semper ardebit super , non extinguetur, uidendum est utrum "mane mane" cotidie uoluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non inueniretur holocaustum et adeps salutaris, an "mane mane" ut quocumque die inponeretur nonnisi mane inponeretur. si enim cotidie intellexerimus, quid, si nullus adferret? si autem tamquam de publico uel de suo sacerdotes cotidiana holocausta procurabant, super ipsa ponebantur ea quae iussit a populo oblata pro peccatis super holocausta inponi et non erat necesse offerenti sacrificia pro peccato etiam holocaustum offerre super quod illud inponeretur, nisi quando par turturum offerebatur aut duo pulli columbini; nam ibi omnino definit unum pro peccato, alterum in holocaustum offerri oportere et prius pro peccato, deinde in holocaustum. deinde quaeri potest utrum holocaustum quod mane mane iussit inponi ipsum etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane, an illud quod ait tota nocte ardere debere holocaustum fuerit uespertinum et inde coeperit de lege holocausti dicere, ut a uespertino holocausto inciperet: quod mirum est si taceret nec admoneret talia uespere offerri oportere. [3.14] Et locutus est dominus ad Moysen dicens: istud donum Aaron et filiorum eius quod offerunt domino in die quacumque unxeris eum. alia sunt sacrificia, quae commemorauit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant, et aliud est, quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. hoc enim sequitur et dicit: in die quacumque unxeris eum. non dixit: unxeris eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat. deinde dicit ipsum sacrificium: decimam partem oephi similaginis in sacrificium sempiternum. quaeritur, quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per successiones sacerdotum. quamuis et illo modo sempiternum possit intellegi non hoc, sed quod significat. [3.15] Dimidium eius, inquit, mane et dimidium eius post meridiem, quod graecus habet δειλινόν. in sartagine. inquit, in oleo fiet, consparsam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. deinde dicit" fresa", si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet ipr/.xa et pluraliter hoc posuit genere neutro. non enim ait fresam tamquam eandem similaginem, quam dixerat consparsam. haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicit. utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta, an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit. non est euidens. [3.16–17] Sequitur autem et dicit: sacrificium in odorem suauitatis domino. sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius faciet illud. propter hoc fortasse dixerat "sempiternum", ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: lex aeterna, cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat. Sequitur autem: omne consummabitur, quod habet graecus ἐπιτελεσθήσεται et aliqui interpretes dixerunt: omne inponetur. ubi uult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. denique adiungit: et omne sacrificium sacerdotis holocaustum erit et non edetur. hoc ergo dixerat: omne consummabitur. [3.18] De sacrificio pro peccato cum diceret, sacer dos, inquit, qui inponet illud, manducabit illud. non hoc quod inponet manducabit — nam illud igni consumetur — sed quod inde remanserit; non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari. dicit autem postea: omnia quae pro peccato sunt ex quibus inlatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto non edetur, sed igni concremabitur. quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis? quod intellegendum est haec excepta esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. hoc enim iussit fieri superius de uitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de uitulo, quem pro peccato uniuersae synagogae, ut carnes quae remanserint foris extra castra conburantur; hoc et modo breuiter commemorauit. [3.19] Et ista est lex arietis qui pro delicto est: sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes per- • tinent manducanda. [3.20] Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset legemque sacrificii exposuisset, ait: quomodo quod [est] pro peccato ita et id quod pro delicto, lex una est eorum? quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia, quoniam, si nulla esset, nullo modo diceretur: quomodo s o quod pro peccato ita et quod pro delicto. quamuis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum, tamen ipsa duo. quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent et si unius rei duo nomina essent, non curaret scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium. Fortasse ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni, ut, quemadmodum in laudabili uita aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente scriptura: declina a malo et fac bonum, ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum et illud delictum, hoc peccatum sit. nam et ipsum uocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti inposuerunt. nam delictum apud eos et zapdsxwjxa dicitur et ;:ł.r;!J.ILśÀE!CX. isto ipso quippe loco Leuitici TrXrafjLeXcta est. apostolus autem ubi dicit: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, KapazttifxaTt graecus habet. quorum nominum si origo discutiatur, in "paraptomate" tamquam decidere intellegitur qui delinquit unde cadauer, quod Latini a cadendo dixerunt, graece r.-.cop.cx dicitur aito TOU iciKtsiv, id est ab eo quod est cadere. qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. et irXr,(ifIIXsta simile nomen est neglegentiae; nam graece neglegentia a[IIXe\'.a dicitur, quia curae non est quod neglegitur. sic enim graecus dicit "non curo" 00 jisXst p-o!. particula ergo quae additur ri.rv, ut dicatur irXr,[i.[xsXeta, praeter significat, ut ajIIXeia, quod uocatur neglegentia, uideatur sonare sine cura, rcXrafIIXeta praeter curam, quod paene tantundem est. hinc et quidam nostri irXr(fi.jIIXs\'.av non delictum, sed neglegentiam interpretari maluerunt. in latina autem lingua quid aliud neglegitur nisi quod non legitur, id est non eligitur? unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. his quodam modo uestigiis colligitur, quod ille delinquit, qui bonum derelinquit et relinquendo a bono cadit, quia neglegit, id est non eligit. peccatum uero unde sit dictum, quod graece cip.cxpttrx dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit. Potest etiam uideri illud esse delictum quod inprudenter, id est ignoranter, illud peccatum, quod ab sciente committitur. huic differentiae uidentur ista testimonia consonare diuina: delicta quis intellegit? et illud: quoniam tu scisti inprudentiam meam; continuo quippe secutus adiunxit: et delicta mea a te non sunt abscondita, uelut alio modo repetens eandem sententiam. nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoraui apostoli dictum: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; hinc enim quod praeoccupatum dicit, inprudenter lapsum esse significat. peccatum uero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. sed siue illa siue ista siue aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: quomodo quod pro peccato ita et quod pro delicto, lex una est eorum. Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti et delictum nomine peccati appelletur. neque enim cum dicitur in baptismo fieri remissio peccatorum non fit etiam delictorum; nec tamen utrumque dicitur, quia in illo nomine utrumque intellegitur. sic et dominus ait pro multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum. numquid quoniam non ait et delictorum, ideo quisquam dicere audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? item quod scriptum est apud apostolum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem, quid aliud quam nomine delictorum etiam peccata conprehensa sunt? In hac quoque ipsa scriptura Leuitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam uel inuenire uel credere. ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda iubebantur sacrificiis deus loqueretur: si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israhel ignorauerit et latuerit uerbum ab oculis synagogae et fecerit unum ab omnibus mandatis domini quod non fiet et deliquerint et cognitum illis fuerit peccatum quod peccauerunt in eo. ecce ubi dixit: et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccauerunt" addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. et paulo post: si autem princeps, inquit, peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini dei sui quod non fiet nolens et deliquerit. item in consequentibus: si autem anima, inquit, una peccauerit nolens de populo terrae in eo quod facit ab omnibus praeceptis domini quod non fiet et deliquerit et cognitum fuerit ei peccatum quod peccauit in ipso. item alibi: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut bene facere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando et latuerit eum et hic cognouerit et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit aduersus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit domino pro eo peccato quod peccauit. et paulo post: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens a sanctis domini, offeret delicti sui domino arietem sine macula de ouibus pretio argenti siclorum siclo sancto pro quo deliquit: et pro quo peccauit a sanctis restituet et quintas adiciet super illud et dabit illud sacerdoti: et sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti et remittetur illi. sequitur adhuc et dicit: anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et acceperit peccatum suum, et offeret arietem de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et ex-" orabit pro eo sacerdos pro ignorantia eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim [delicto delictum ante dominum. et adhuc ita dicit: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima quaecumque peccauerit et despiciens despexerit praecepta domini et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate aut de rapina aut iniuriam fecerit aliquam proximo aut inuenerit perditionem et mentitus fuerit de eo et iurauerit iniuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his, et erit cum peccauerit et deliquerit et reddet rapinam quam rapuit aut iniuriam quam nocuit aut commendatum quod depositum est apud eum aut perditionem quam inuenit ab omni re quam iurauit pro ea iniuste, et restituet ipsum et quintas eius adiciet ad illud, cuius est ipsi reddet [et] qua die conuictus fuerit, et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit; et exorabit pro eo sacerdos ante dominum et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit et deliquit in eo. paene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis scripturarum locis et habere aliquid differentiae scriptura testatur, cum dicit: sicut quod pro peccato ita et quod pro delicto. [3.21] Omnem adipem boum et ouium et caprarum non edetis. et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus et cibo non edetur. omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam domino, peribit anima illa de populo suo. dixerat superius de adipe: omnis adeps domino, et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi dumtaxat — nam de inmundis nulla quaestio est — et quid de adipe fieret, quam uetuit in escam uenire. nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; omne opus utique illud opus, cui tale aliquid necessarium est. unde remansit quaestio, quid fiat de adipe ceterorum animalium, quae munda sunt ad uescendum. sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus domino offertur, uidetur definisse illam tantum adipem de pecoribus mundis prohibitam manducari, ex quibus sacrificium fit, quamuis Iudaeos audierimus nullam omnino adipem in escam sumere. sed quid scriptura uoluerit, non quid illi opinati fuerint requirendum. denique non inueniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eam proiciant, cum dictum sit: omnis adeps domino, si non adipem sacrificiorum tantum sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur quamuis inmundorum hic uolunt intellegi. [3.22] Quid sibi uult quod de sacrificiis salutaris iterum admonet et dicit eum qui offert donum sacrificii salutaris sui pectusculum et brachium sacerdotibus dare debere. ita tamen, ut adeps pectusculi offeratur domino cum pinna iocineris, cum superius loquens de sacrificiis salutaris pinnam iocineris cum adipe uentris et renum et lumborum offerri domino praeceperit, tacuerit autem de adipe pectusculi? an quod ibi praetermisit, hic commemorat? quare ergo de pinna iocineris et ibi et hic? an forte aliquid interest quod superius de sacrificio salutaris praecipit, hic autem addit "sui", tamquam aliud sit salutaris, aliud salutaris sui? [3.23] Cum sacrificia pro peccatis prius commemoraret, uitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui fecisset populum peccare: postea etiam quando narrauit scriptura, quemadmodum ea quae praecepit dominus gesta sunt erga Aaron et filios eius dicitur oblatus uitulus pro peccato. sed superius de sanguine uituli cornua tangi praecepit altaris incensi, aspergendum etiam ex ipso sanguine contra uelum sanctum, reliquum uero sanguinem fundendum ad basem altaris holocaustomatum. postea uero, quando sanctificatur Aaron, de aspersione sanguinis contra uelum nihil dictum est, de cornibus autem altaris dictum est, sed non additum est "incensi": additum est autem effundendum sanguinem "ad basem altaris"; non dixit, ad basem eius, tamquam necesse fuisset illud altare accipere, cuius cornua sanguine tetigisset. proinde quamuis ambigue sit positum, liberum est tamen ita intellegere factum, ut fuerat ante praeceptum de uitulo pro peccato, ut non eius altaris cornua tacta intellegamus, ad cuius basem fusus est sanguis, sed tacta cornua altaris incensi, fusum autem sanguinem ad basem altaris sacrificiorum. Superius, quia generaliter praecipiebat. si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, quem uult intellegi summum sacerdotem, sacrificia ista iussit offerre; nunc uero, cum sanctificatur Aaron, Moyses offert et ipse accipit pectusculum inpositionis, quod antea praelocutus est sacerdoti esse dandum. inde autem puto pectusculum inpositionis dictum, quia inponebatur inde adeps, sicut commemorauit superius de sacrificio salutaris. cum ergo uideatur ab Aaron coepisse summum sacerdotium, quid putamus fuisse Moysen? si enim sacerdos non fuit, quomodo per illum omnia illa gerebantur? si autem fuit, quomodo summum sacerdotium ab eius fratre coepisse definimus? quamquam etiam psalmus ille, ubi dictum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, auferat dubitationem, quod sacerdos fuerit et Moyses. uestem tamen illam sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius summi sacerdotes. in Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodam modo ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in montem iubentur non ascendere sacerdotes, quos intellegere alios non possumus nisi filios Aaron, non quia iam erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tunc scriptura appellauit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et filius Naue Iesus appellatus est, cum longe postea hoc nomen ei scriptura narret inpositum. ambo ergo tunc summi sacerdotes erant Moyses et Aaron. an potius Moyses, Aaron uero sub illo? an et ipse summus propter uestem pontificalem, ille uero propter excellentius ministerium? nam a principio ei dicitur? ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad deum. Quaeri etiam potest: post mortem Moysi quis ungebat successorem summi sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat? an quia iam unctus erat inter secundos sacerdotes — idem quippe fuit oleum, quo et summus et secundi ungebantur — uestem tantum sumebat ille pontifex!qua eius summitas adpareret? et si ita est: utrum ipse sumebat an eum alius induebat, sicut et post eius mortem Moyses filium fratris sui? si ergo ab alio uestiebatur, numquidnam poterat a secundo summus? praesertim quia talis erat uestis, ut eum ab alio indui necesse fuerit. an sic induebatur prius ut etiam postea? non enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam resumebat. fieri ergo fortasse poterat, ut secundi uestirent primum obsequendo, non excellendo. unde autem adparebat, quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum aut maiorem scriptura definiuit; nisi intellegamus aliquo diuino indicio fieri solere siue per prophetam siue quolibet alio modo quo consulit deus solet. quamquam ex contentione res prouenisse uideatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur. [3.24] Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et -filios eius. cum sanctificantur ad ineundum sacerdotium: ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte, ne moriamini? numquidnam credibile est situ corporis uno loco sedere praeceptos per dies septem die et nocte. unde se omnino non commouerint? nec tamen hinc tamquam allegorice aliquid significatum, quod non fieret, sed intellegeretur, cogendi sumus accipere, sed potius agnoscere locutionem scripturarum, ubi sessionem pro "habitatione" et "commoratione" ponit. non enim quia dictum est de Semei quod sederit in Hierusalem annos tres, ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse et non surrexisse. hinc et sedes dicuntur, ubi habent commorationem quorum sedes sunt; habitatio quippe hoc nomen accepit. [3.25] Et factum est die octauo uocauit Moyses Aaron et filios eius et senatum lsrahel. quem quidam nostri "sedatum" interpretati sunt, Tepooa-lav graecus habet; hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio uidetur dictus. non autem apte in latino diceretur: uocauit senectutem Israhel pro senibus uel senioribus. quamuis eadem locutio esset. si diceretur: uocauit iuuentutem Israhel pro iuuenibus. sed hoc usitatum est in latina lingua, illud autem non est. nam hoc proprie diceretur, si diceretur: uocauit senectutem Israhel. unde quidam insolenter putantes etiam "senatum" dici interpretati sunt "ordinem seniorum". conpendio tamen forsitan melius diceretur: uocauit seniores Israhel. [3.26] Moyses dicit ad Aaron: et senatui Israhel loquere dicens: accipite hircum ex capris unum pro peccato et arietem et uitulum et agnum anniculum in holocarposin sine macula et uitulum a bubus et arietem in sacrificium salutaris ante dominum et similam consparsam in oleo, quoniam hodie uidebitur dominus in uobis. quattuor genera sacrificiorum de animalibus superius commendauit: holocaustum. pro peccato, salutaris et consummationis: sed consummationis ad sacerdotis sanctificationem pertinet. tria ergo genera reliqua hic praecipiuntur offerri et dicitur hoc senioribus Israhel. ut pertineat ad uniuersum populum. sed hoc loco sacrificium pro peccato habet tria pecora: hircum et arietem et uitulum; ad holocaustum uero agnus pertinet et ad sacrificium salutaris uitulus et aries. quapropter non est sic distinguendum. ut pro peccato non intellegatur nisi hircus. tria uero reliqua in holocaustum, id est aries et uitulus et agnus: sed potius tria prima pro peccato, id est, ut, quod dictum est: accipite hircum ex capris unum pro peccato et arietem et uitulum. subaudiatur pro peccato et reliquus sit agnus in holocarposin, id est in holo caustum. quod ideo commonendum a nobis fuit, quoniam posset etiam ita distingui, ut, cum dictum esset: accipite hircum ex capris unum pro peccato, reliqua iam ad holocarposin pertinere dicerentur. quod uero adiungit "sine macula", ad omnia referri potest. cum ergo ambiguum sit, quomodo aptius distinguatur, illa res adducit, ut tria superiora pro peccato intellegantur, quoniam superius pro peccato principis hircum iussit offerri et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante dominum faciendo unum ex his quae non oportet, praecepit arietem, pro peccato uero uniuersae synagogae uitulum. oportebat ergo, ut, cum senatui loqueretur quid uniuersus populus offerre debeat. et hircus iubeatur propter principes et aries propter proprium uniuscuiusque peccatum et uitulus propter peccatum uniuersae synagogae. aliud est enim quod in populo habet quisque peccatum suum proprium et possunt habere omnes propria, . aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit et una uoluntate aliquid multitudine comparata committitur. Quod uero sacrificia salutaris uitulum et arietem iubet, haec iubet quae praecipua sunt; uniuersi enim populi causa est. praecipiens autem antea de sacrificiis salutaris undelibet iussit offerri siue masculum siue feminam, dum tamen nonnisi de bubus et de ouibus et capris offerrentur. si autem quaeritur quare duo praecepit, uitulum et arietem, difficile est inuenire; nisi forte uitulum uoluit sacrificium salutaris uniuersi populi, arietem autem pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque, quia uidetur etiam superius quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse: unum, quod uelut uniuersorum esset, appellauit sacrificium salutaris, alterum autem ubi dixit: si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. ubi etiam differentiam reperiebamus, quia in illo, quod appellauit salutaris, non commemorauit adipem pectusculi offerendum domino atque ipsum pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti: sed in illo hoc fieri iussit, quod postea dicit sacrificium salutaris sui: quod forte intellegitur singulorum quorumque priuatum, non publicum uniuersorum. nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris nec dictum est ibi "salutaris sui"; credo, quoniam pro populo uniuerso obtulit. ubi autem uniuersi, ibi et singuli: non autem ubi singuli, continuo ibi uniuersi. singula enim possunt esse sine uniuerso; uniuersi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. nam singuli quique congregati uel in summam reputati faciunt uniuersos. Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia iussa esse offerri et holocaustum et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato et holocaustum et consummationis, non autem salutaris. sed consummationis tunc oblatum est. quando sacerdotes sanctificati sunt, ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis eius. postea uero Aaron ipse iam sanctificatus et sacerdotio fungens offerre pro se iussus est uitulum pro peccato et arietem in holocaustum; non autem iussus est pro se offerre consummationis, quia tunc ideo oblatum est, ut consummaretur sanctificatione et sacerdotio fungi posset, quo iam quoniam fungebatur non opus erat eum iterum consummari. [3.27] Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum tuum et exora pro te et domo tua. mirum est quomodo prius dicat faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum. cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius iubeat inponi excepto quod de auibus praecepit. an forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemorauit? non enim quemadmodum de auibus dixit: fac prius illud et postea illud, sed: fac illud atque illud. quid autem prius faciendum sit indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum inponi sacrificium pro peccatis. quamquam ualde moueat, quod etiam ita narrat scriptura fecisse Aaron quod audiuit, ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. quod utrum et ipse prius fecerit an prius hoc scriptura narrauerit quod postea factum est, sicut in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. ita enim legitur: et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma domini; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccauit et dimittetur illi. quomodo ergo posset hoc super holocaustoma inponi, nisi holocaustoma prius inponeretur? praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma inponeretur. sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum; sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum fit de bubus — ibi enim id praecepit — et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ouibus; cetera uero siue sint salutaris siue pro peccato non esse necesse ut super holocausta inponantur. Mouet etiam, quod, cum faceret Aaron dona populi. quae supra commemorauit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta, sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen agnum illum non expressit; duo uero alia, quae ad sacrificium pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et uitulum. nisi forte a parte totum intellegi uoluit, ut solo capro commemorato etiam illa subsecuta acciperemus. Cum de sacrificiis salutaris populi narraret, quemadmodum ea fecerit Aaron, de uitulo et ariete ait: et occidit uitulum et arietem sacrificii salutaris populi; et adtulerunt filii Aaron sanguinem ad eum, et adfudit \' ad altare in circuitu: et adipem quae a uitulo et ab ariete, lumbum et adipem tegentem super uentrem et duos renes et adipem quae super ipsos est et pinnam quae est in iocinere; et posuit adipes super pectuscula et inposuit adipes ad altare; et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante dominum, quomodo praecepit dominus Moysi. nunc singulariter, nunc pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur, uitulo et ariete. quod ergo dicit" duo renes", ab utroque animante intellegendum est atque ita quattuor fiunt; ita et cetera. quod uero ait: et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa pectuscula non inposuerit altari — sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris — quid sibi uult? an intellegendum est: et posuit adipes quae sunt super pectuscula? ipsas enim posuit, quas inponeret altari a pectusculis demtas. nam ita et superius praeceperat. denique sequitur: et inposuit adipes super altare et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante dominum, modo singulariter inferens et pectusculum dicens utique utrumque ex utroque animante, quae pectuscula dixerat. [3.28] Quid est quod ait: cum extulisset Aaron manus super populum, benedixit eos et descendit, cum fecisset quod pro peccato et holocaustomata et quae salutaris? ubi autem ista fecit nisi super altare, id est ad altare stans eique deseruiens? inde ergo descendit. ubi stabat. nimirum illius solutio quaestionis adiuuari hoc testimonio uidetur. ubi quaesieramus in Exodo quomodo seruiri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus? gradum quippe illic intellegere prohibebamur, quia id deus uetuerat, ne super altare pudenda uirilia ministrantis reuelarentur, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est. si conpactus adhaereret. denique ibi hoc uetuit, ubi de altari structili loquebatur: unum enim esset altare cum gradu, cuius pars esset gradus, et ideo uetitum est. hic uero, ubi altaris tanta fuerat altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret, apte ministrare non posset, intellegendum est quidquid illud erat, quod ad horam ministrationis ponebatur et auferebatur, non fuisse altaris partem et ideo non fuisse contra praeceptum, quo gradum habere prohibitum est; hoc autem, qualecumque fuerat, tacuit scriptura et ideo quaestio facta est. sed nunc, cum dicit scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est cum immolata inposuisset altari, utique mani. festat alicubi eum stetisse unde descenderet: et quia ibi steterat. ideo trium cubitorum altari ministrando deseruire potuisse. [3.29–30] Et uidit omnis populus et amens factus est: quod alii interpretes dixerunt "expauit" conantes transferre de graeco quod dictum est: unde et Ixataoic dicitur, qui saepe in scripturis latinis legitur mentis excessus. Et exiit ignis a domino et deuorauit quae erant super altare, holocaustomata et adipes. quid dixerit "a domino" , quaeri potest: utrum quia nutu et uoluntate domini factum est an ab eo loco ignis exiit, ubi erat arca testimonii. non enim in loco aliquo ita est dominus, quasi alibi non sit. [3.31] Posteaquam exeunte igne a domino incensi mortui sunt filii Aaron. qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum inponere domino — quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui diuinitus in altare uenerat deinceps custodito omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat — mortuis ergo illis ait Moyses: hoc est quod dixit dominus dicens: in eis qui mihi adpropinquant sanctificabor et in omni synagoga glorificabor, eos adpropinquare domino uolens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam uindicando, sicut factum est. utrum, ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit — quo sensu dictum est: si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt — an potius secundum illud: cui plus datur. plus exigitur ab eo? et illud: seruus, qui non cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem qui cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa? et illud: exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur? sed ubi hoc dixerit dominus, quod eum dixisse Moyses commemorauit, in scriptura quae retro est non inuenitur. tale ergo est hoc quale in Exodo, ubi dicit domino: tu dixisti: scio te prae omnibus, quod inuenitur quidem dominus ei dixisse, sed postea. sed quoniam mendaciter numquam hoc Moyses diceret. intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamuis scriptum non fuerit; ita et hoc. unde adparet non omnia scripta esse quae deus locutus est eis, per quos nobis sancta scriptura eius ministrata est. [3.32] Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem duorum illorum lugere prohibens dicit: caput uestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse? nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria. sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu, sic, quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. quod ideo prohibet, ne lugerent eos, in quorum poena sanctificatus est dominus. id est commendatus est timor eius. nec ideo, quia lugendi non erant — nam permittit alios lugere illos — sed quia illi lugere tunc non debebant cum dies sanctificationis eorum agerentur nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. quamquam possit uideri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod numquam quemquam lugere deberent. ita enim dicit: fratres autem uestri omnis domus Israhel plorabunt incendium, quo incensi sunt a domino. et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini; oleum enim unctionis quod est a domino super uos est. [3.33] Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum et siceram non bibetis, tu et filii tui tecum, cum intrabitis in tabernaculum testimonii aut cum accedetis ad altare, et non moriemini. quando ergo eis bibere licebat, quandoquidem in tabernaculum eis cotidie necesse erat introire et accedere ad altare propter continuam seruitutem? quodsi quisquam dicit non omni die sacrificia inponi solere, quid dicit de ingressu in tabernaculum, qui cotidianus erat propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? si autem respondetur "in tabernaculum testimonii", nunc quod ait, illud esse intellegendum, ubi erat arca testimonii, etiam illuc necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensum continuationis. non enim semel in anno intrabat. sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem cotidie. an intellegendum est deum praecepisse, ut uinum omnino non biberent? cur ergo non ita praecepit potius, ut breuiter diceret: uinum non bibetis, sed addidit: cum intrabitis in tabernaculum aut cum accedetis ad altare? an quia causa non bibendi tacenda non erat, maxime quia deus praescius erat futuros postea tam multos etiam summos sacerdotes uno tempore. id est non per successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et uniuerso illi ministerio uicibus deseruirent, quando utique illi non bibebant, quorum locus erat deseruiendi, alii autem bibebant? an quid aliud hoc loco intellegendum est? quoniam, cum uinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, secutus ait: legitimum aeternum in progenies uestras. ambiguum est. utrum superiori sensui conectatur, id est ad uinum non bibendum pertineat, an inferiori ubi sequitur: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et [inter medium] inmundorum et instruere filios Israhel omnia legitima quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi, ut hoc sit officio sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum. quomodo autem dicat "aeternum", iam saepe diximus. hoc quoque ambigue positum est, quod ait: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et inmundorum, utrum ab eo. quod sunt sancta et munda uel inquinata et inmunda, an ab eo, quod sunt sancti et mundi uel inquinati et inmundi, id est, utrum inter illa ipsa sacra, quae rite uel non rite fierent, distinguere uoluit sacerdotes an inter ipsos homines probandos uel inprobandos an potius ad utrumque referendum est siue homines siue sacra. [3.34–35] Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. quamuis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur et utrumque ablationis siue demtionis, quod grace dicitur aaaipsa, quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. pectusculum sane inpositionis superius legimus et brachium ablationis, quia de brachio nihil inponebatur altari. adeps autem de pectusculo inponebatur. Quid est quod dicit: de sacrificiis salutarium, cum ea dicat, quae alibi dixit "sacrificia salutaris", et cum singulari numero id dixit: sacrificium salutaris, cum de eadem re diceretur? an forte hoc loco, ubi ait: a sacrificiis salutarium, sanitatum dici debuit? nam in illo psalmo, ubi dictum est: exaudi nos, deus sanitatum nostrarum. hoc uerbum habet graecus quod etiam hoc loco, id est ocor/joicov. qui genetiuus pluralis in graeca lingua ambiguus est, utrum a salute an a salutari nomen declinatum sit, quoniam owtYjpia dicitur salus uel sanitas. unde fit genetiuus pluralis tOOV awtTjpiwv; salutare autem aior/jpioy dicitur et inde genetiuus pluralis idem ipse est. si ergo recte potest intellegi etiam sacrificium salutis quod est sacrificium salutaris, quoniam a salutari salus datur, et illud est salutare unde salus accipitur, non est necesse, ut tamquam multorum salutarium sacrificia hic intellegamus, ubi dictum est" a sacrificiis salutarium", sed multarum forsitan sanitatum, quae tamen ab uno salutari accipiuntur. quod sit autem salutare dei, de quo dictum est: calicem salutaris accipiam, et de quo Symeon dicit in euangelio: quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum, fides christiana nouit. possunt sane non absurde intellegi uel dici etiam sacrificia salutaria, quae sunt salutaris. [3.36] Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis legitimum aeternum. non frustra est additum "filiabus", quoniam quaedam ad escas pertinentia sacerdotum prohibet a feminis accipi, sed a masculis iubet. Cum quaesisset Moyses caprum oblatum pro populi peccatis et non inuenisset, quoniam fuerat incensus, et iratus esset, quod ea, quae pro peccato a populo offerrentur. constituit dominus sacerdotibus edenda inde oblatis adipibus et renibus, iratus autem esset non fratri suo, sed filiis eius, credo quod ad eos suggerendi ministerium pertineret, respondit illi Aaron et ait: si hodie obtulerunt ea quae pro peccato illorum sunt et holocausta sua ante dominum et contigerunt mihi talia et comedam quod est pro peccato hodie, numquid placitum erit dom in o? et audiuit Moyses et placuit illi. hoc uidetur dixisse Aaron, quod ipso die. quo primum obtulerant filii Israhel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad cetera: nam deinceps sacrificia pro peccatis ipsi edebant. sed quia hoc primum fuit ipso primo die primitus oblatum. credendum est Aaron sacerdotem hoc diuina inspiratione dixisse, ut et illud circa sacerdotes deinceps seruaretur, quod praeceperat dominus Moysi, et hoc quod Aaron dixit tamquam diuinitus dictum Moyses adprobaret. quid ergo de ceteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et uitulo, quae diximus etiam ipsa pro peccato oblata debere intellegi? an de uitulo nulla quaestio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine quemadmodum praeceptum fuerat intromitteretur, unde et tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat, ut totus arderet? quid ergo de ariete? an quoniam primum caprum quaesiuit Moyses, quod de capro illi responsum est, hoc et de ariete intellegendum est, quem ex ordine fuerat quaesiturus, nisi illud responsum sacerdotis ei placuisset? de uitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit. quam de uitulo pro peccato uniuersae synagogae praeceperat deus, sicut de uitulo pro peccato sacerdotis, id est. ut totus arderet extra castra? haec enim uerba sunt irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non inuenisset, quia fuerat totus incensus: quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc uobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae et exoretis pro eo ante dominum. non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus. edetis illud in loco sancto. quomodo mihi constituit dominus. utique cum dicit: non enim inlatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis siue pro peccato uniuersae synagogae non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. hoc autem quare sit factum, id est, ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron et placuit Moysi. Sane quoniam sex pecora praecepta fuerant senioribus populi ut offerrentur pro populo. quorum prius quattuor commemorauit. hircum et arietem et uitulum et agnum anniculum — quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum — duo uero media, arietem et uitulum, ambigue posita uideramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent et hirco adiungerentur an potius agno, ut in holocaustum offerrentur — unde quid nobis uideretur suo loco exposuimus — postea uero, ut sex animalia complerentur, uitulum et arietem commemorauit in sacrificium salutaris, nec tamen in consequentibus cum immolata sunt et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et uituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille uitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut iam non sex pecora, sed potius quattuor fuisse credantur: potest fortassis intellegi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum . posuerat, iterum nominauit et non est alius uitulus et alius aries in sacrificium salutaris, ut, cum dixisset hircum pro peccato et arietem et uitulum non dicens in quid, id est in quam rem, agnum uero anniculum in holocaustum, postea dicere uoluerit quid de uitulo et ariete faciendum esset, id est, quia neque pro peccato sicut hircus neque in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris iubebantur inferri; sed si hoc intellexerimus, manebit quaestio, quare pro peccato synagogae hircus oblatus sit, cum de sacrificiis quae pro peccatis offerenda essent ab initio dominus loquens uitulum offerri iusserit pro peccato synagogae sicut pro peccato sacerdotis non caprum, sed uitulum — de quo uitulo etiam sanguinem similiter ut pro peccato sacerdotis ad tangenda cornua altaris incensi praecepit inferri — et quae causa fuerit. ut pro peccato Aaron et Moyses uitulum offerret et ipse Aaron alterum uitulum, sicut pro peccato sacerdotis secundum dei praeceptum offerri oportebat, pro peccato autem populi non uitulus, sicut praeceptum fuerat, sed hircus potius offerretur. quod nos cum moueret, uisum est nobis, ut supra diximus. quod non solus hircus pro peccato populi sed et aries et uitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur "pro peccato", quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus, et singuli quique habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries, et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus uitulus; sicut ab initio praeceptum fuerat, pro peccato uniuersae synagogae uitulum offerri oportebat. ideo autem, cum immolata sunt, hircus tantummodo nominatur, ut alia etiam tacita intellegerentur, locutione a parte totum, quia omnia fuerant pro peccatis. [3.37] Cum ageret de morticinis inmundorum animalium, et omne uas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus quaecumque sunt intus inmunda erunt, et illud conteretur, id est ipsum uas. et omnis cibus qui manducatur in quemcumque uenerit super illum aqua inmundus erit uobis. non quaecumque aqua intellegenda est, quae si superuenerit cibo, facit eum inmundum, sed ex illo uase, quod factum est inmundum de morticinis inmundis, si forte ipsum uas habuit aquam. [3.38–39] Instruere filios Israhel inter uiuificantia quae manducantur et inter uiuificantia quae non manducantur. quae graecus habet CtooYovoOvta, nostri quidam "uiuificantia" interpretari maluerunt, quia utcumque hoc uerbum noster usus recepit. quam facere nouum insolitum, si dici posset "uiuigignentia". non enim quae uiuificant. id est uiuere faciunt, sed quae uiuos fetus gignunt, id est non oua sed pullos, dicuntur CwoYovoovta. Quid est quod ait de muliere quae peperit: omne sanctum non tanget et in sanctuarium non introibit? quod sanctuarium uult intellegi, cum legatur in tabernaculum nonnisi sacerdotes solere ingredi et usque ad uelum interius secundum, ultra uelum autem ipsum, ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? an et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum. sanctuarium dici potuit? nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum dicitur: in loco sancto edent ea. illuc fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae inponerentur altari. [3.40] Quid est quod dicit: si masculum pepererit mulier. inmunda erit septem dies: secundum dies secessionis eius inmunda erit. et die octauo circumcidet carnem praeputii eius: et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. omne quod sanctum est non continget et in sanctuarium non introibit? quae differentia est inter septem dies illos, quibus eam dicit inmundam, et triginta tres, quibus in sanguine suo mundo sedebit? si enim iam inmunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? an hoc adhuc interest. quia in sanguine est licet mundo? ut hoc distet, quia cum inmunda est, ubicumque etiam sederit. inmundum facit, cum uero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere et in sanctuarium intrare? hoc est enim, quod ait: secundum dies secessionis purgationis suae, quoniam dicit alio loco inmunditiam feminae, quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quanc!o omne super quod sederit inmundum erit. ,,secessionis" autem dicit, quoniam secedebat aliquantum. ne omnia coinquinaret. cum perageret illos dies. hos dies inmunditiae eius. si feminam pareret, lex duplicabat et quattuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices iusserat obseruari, id est sexaginta sex. ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. aliqui autem codices graeci non habent "in sanguine mundo suo", sed in sanguine inmundo suo". Et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem. et offeret eum ante dominum; et exorabit pro ea sacerdos et purgabit eam a fonte sanguinis eius. ista lex eius quae peperit masculum aut feminam. si autem non inuenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos. unum in holocaustum et unum pro peccato. et exorabit pro ea sacerdos et purgabitur. recte ergo superius non legendum est: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum *et pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent. sed sicut dictum est: et pullum columbinum aut turturem pro peccato, quandoquidem postea dicit: si non inuenerit manus eius quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures. ubi plus uidetur habere "et"; nam ea coniunctione detracta integre sequitur: accipiet duos turtures aut duos pulloscolumbinos, unam auem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato. Sed quo peccato? numquid peperisse peccatum est? an hic ostenditur illa propago ex Adam, unde apostolus dicit: ex uno in condemnationem, et quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit? et hic satis adparet quemadmodum dictum sit: ego enim in i niquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit. cur ergo non illud quod natum est purgari dicit scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? an ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem? non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? nam quo pertinet quod superius ait: super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur? Quodsi quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum "super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato", sed ita potius legendum: et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis inpleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet uel filia, ut deinde ab alio sensu sequatur: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato, id est pro peccato suo, cum completi* fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putauerit, ex euangelio conuincetur, ubi cum tale aliquid nato ex uirgine domino facerent magis propter consuetudinem legis quam propter necessitatem alicuius in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur: et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. non dictum est "pro matre eius" sed "pro eo", quamuis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. sic enim baptizari etiam ipse dignatus est baptismo Iohannis, qui erat baptismus paenitentiae in remissionem peccatorum, quamuis nullum haberet ille peccatum. merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Leuitico locum, ut non dicerent: super filio aut super filia, sed: pro filio aut pro filia. hanc enim uim huius praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait: s7aip{. sane aduertendum est quam pauper dominus nasci uoluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in euangelio legitur: quod scriptura Leuitici tunc iussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum. [3.41] Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. uelut exponendo dixit posterius, unde quod primum dixerat intellegeretur, quoniam dixerat: homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix lucida. ne cicatricem sic intellegeremus, quomodo solet esse uestigium sanati uulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adiunxit: et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. quidquid ergo illud est. coloris uitium est, quod nomine cicatricis appellat. quod uero ait: tactus leprae, non quod tactu color sentiatur, sed ita dicit tactum leprae, tamquam homo ipse uel corpus eius lepra sit tactum, hoc est maculatum atque uitiatum. sicut dici solet: "tetigit eum uel non tetigit febris". denique ipsam maculam tactum uocat et eam semper isto nomine appellat. unde nonnulli nostri non" tactum", sed "maculam" interpretati sunt. quo nomine quidem planius uidetur sonare quod legitur: sed potuit et graecus non dicere άφήν, id est tactum. sed μῶμον, id est maculam, unde ἄμωμον dicit immaculatum. quamquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni uitio purum solet scriptura ἄμωμον dicere. unde non maculam coloris, sed omnis uitii notam uult intellegi, quod appellat. posset ergo quod ad solum colorem adtinet σπίλον dicere: quo uerbo usus est apostolus, ubi ait de ecclesia: non habentem maculam aut rugam. nec σπίλον autem nec dixit, sed άφήν, id est tactum, quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus et tamen hoc septuaginta interpretes non piguit graece dicere. cur ergo latinos piguerit? quod autem dicitur "cicatrix signi", uel ideo dicitur, quod significet aliquid, uel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a ceteris, hoc est notabilem reddit. [3.42–43] Quid est quod ait: et uidebit sacerdos et inquinabit eum, ad quem ueniet, ut mundetur? sed "inquinabit" dictum est "inquinatum pronuntiabit", si haec in eo uiderit, quae scriptura dicit de macula leprae. Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius et humilis non fuerit aspectus eius a cute. "lucidus albus" subauditur "tactus", id est illa macula coloris, non pilus. quod postea dicit: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute. hanc dicit .,significationem", quod superius signum" in latino legitur. nam graecus et supra et hic uno eodemque uerbo usus est or, xotg-av dicens. [3.44] Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus, non est conuersus tactus in cute. et purgabit eum sacerdos; signum enim est: hoc est "purgatum eum pronuntiabit"; non enim est lepra, sed signum. [3.45] Si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget , et uisus fuerit denuo sacerdoti et uiderit eum sacerdos et ecce commutata significatio in cute, et inquinabit eum sacerdos; lepra est. etiam hic "inquinabit" dixit "inquinatum pronuntiabit\': "et autem plus habet ex more locutionis scripturae. hoc itaque uidetur admonuisse. ut, cum uisus fuerit solus color albus et lucidus discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut, si uiderit etiam pilum mutatum in album colorem et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est inquinet hominem pronuntiando leprosum. si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute c-oloris eius — id est lucidus albus fuerit ille tactus: quo nomine eandem maculam appellat — et humilis non fuerit aspectus eius a cute et pilus non erit conuersus in album, ipse autem est obscurus — id est ipse pilus, quia non est albus — et segregabit sacerdos tactum septem dies. et uidebit sacerdos tactum die septimo — id est illam maculam — et ecce tactus manet ante eum, non commutatus est tactus in cute. id est non est discolor et dissimilis inuentus a cute. ergo sanatum est quod uitiosum erat. sed adhuc iubet probari eandem sanitatem per alios septem dies atque ideo sequitur et dicit: et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo — id est septem dies alios — et uidebit illum sacerdos die septimo in secundo, et ecce obscurus tactus — id est quia non albus et lucidus ac per hoc concolor sano colori — non. est mutatus tactus in cute — sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a cetera cute — et purgabit eum sacerdos, id est purgatum pronuntiabit a suspicione leprae, non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae adparuerat. cum expectaretur utrum humilior fieret locus et pilus illic in album conuerteretur, non contigit. sed potius. ille tactus, qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inuentus est, id est similis cetero colori, non lucidus. non erat ergo lepra; signum est enim, non lepra, quod sic adparuit. tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae "lauabit uestimenta sua", quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lauanda fuerant uestimenta, et mundus erit. [3.46] Deinde sequitur: si autem conuersa mutata fuerit significatio in cute posteaquam uidit illum sacerdos, ut purget illum — id est posteaquam uidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata es\'t illa significatio. id est illud signum in cute — et uisus fuerit in secundo sacerdoti — id est post alios septem dies — et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute — id est non stetit in -illa sanitate, in qua eum uiderat post primos septem dies — et inquinabit illum sacerdos; lepra est. iam hic quoniam illud quod uisum fuerat post primos septem dies sanum non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum uitium, lepra pronuntiatur, ita ut non illic expectetur uel locus humilior uel pilus in album conuersus. cum enim lepra non sit notabilis atque uitiosa nisi uarietas, hoc ipsum de uitioso colore redire ad sanum et de sano redire ad uitiosum ita notabile est, ut non ibi fuerit expectandum, quod in primo expectari praeceperat de humiliore loco et pili candore, sed iam etiam ista uarietate sine dubitatione sit lepra. [3.47] Deinde sequitur: et tactus leprae si fuerit in homine. ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice. hinc si subtrahamus "et"\', more enim locutionis scripturarum positum est, iste erit sensus: et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit capillum album a sano carnis uiuae in cicatrice. ordo est: mutauit capillum album in cicatrice a sano carnis uiuae, id est: cum caro uiua et sana habeat capillum obscurum uel nigrum, haec cicatrix album habet. lepra ueterescens est in cute coloris eius: et inquinabit eum sacerdos — id est inquinatum pronuntiabit — non segregabit eum, quia inmundus est. hoc uidetur dicere, quia, ubi inuentus fuerit pilus in album mutatus concolor albo uitio cutis, iam non segregatur, ut probetur, nec expectatur utrum etiam humilior fiat locus, sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor ceterae et album habet pilum discolorem ceteris qui sunt in carne uiua et sana lepra ueterescens pronuntiatur: ideo ueterescens, quia iam non est probanda illis bis septem diebus. si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, quoniam dixerat totum album factum per totam cutem eo ipso iam mundum esse, quia uarietas ibi iam non esset. deinde ait: et quacumque die uisus fuerit in eo color uiuus, inquinabitur: ubi satis ostendit uarietatem inprobari. ac per hoc quod modo dixit: si autem restitutus fuerit color sanus et conuersus fuerit albus, et ueniet ad sacerdotem. et uidebit sacerdos, et ecce conuersus tactus in album, et purgabit sacerdos tactum: mundus est, restitutum colorem sanum non debemus accipere. ut color sanus esset: iam enim ipse erat, per quem tamen fiebat inmundus propter uarietatem. restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi uarietas erit. sed restitutum pro pereunte accipere nimis inusitata locutio est; magis enim uidetur dicere debuisse: si autem restitutus fuerit color albus. nunc uere ait: restitutus sanus et conuersus fuerit albus, tamquam diceret: sanus color si restitutus fuerit in album. [3.48–49] Quid est quod, cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellauit, cum in solo colore fiat uel cutis uel capillorum, et quod humilior aspectus eius a cetera cute adpareat, sine dolore tamen et sine ulla uexatione? an hoc quod inmundum est quassationem uoluit appellare pro plaga, uelut hac inmunditia homo percussus sit? Quid sibi uult quod cum diceret de lepra uestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium ait: rant] in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo aut in stamine aut in lana aut in lineis aut in laneis, cum iam supra dixisset: in uestimento laneo aut in uestimento stuppeo? nam stuppeum est utique lineum. an illic uestimenta intellegi uoluit, hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? non enim uestimenta sunt stramina iumentorum, cum sint lanea, aut uestimenta sunt retia, cum sint linea. prius ergo specialiter de uestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere uoluit. [3.50] Quaeritur quid dixerit: in omni operaria pelle, quod nonnulli interpretati sunt: in omni confecta pelle. sed non ait graecus έργαμέψ δέρματι, ait autem έργασίμψ, quod uerbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Ionathan loquitur ad Dauid: esto in agro in die operaria, id est in die qua fit opus. ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi adcommodatam. sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus. [3.51–52] Quid est quod ait: in omni uase operario pellis. nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni uase pelliceo? hoc autem isto loco uas dicit, quod graeci appellant o%so?; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. aliud est autem quod appellatur artftlov; nam et hoc latina lingua U&\'< dicit. sed aYfetov illud magis intellegitur uas quod liquorem capit. Quid est quod ait: et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur et manus suas non lauit aqua, lauabit uestimenta et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque in uesperam? ambigue quippe positum est quod ait: manus suas non lauit aqua, uelut posteaquam tetigerit. sed intellegendum est: quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem tetigerit lauabit uestimenta et cetera. [3.53] Quid est quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra uelum, ait inter cetera: et exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum [et] de omnibus peccatis eorum? quomodo ergo pro sanctis. si ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? an quia non ait "pro inmunditiis" filiorum Israhel sed "ab inmunditiis", hoc intellegendum est "exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel?" id est pro eis qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel non consentientes inmunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamuis essent ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum alieni. de omnibus peccatis eorum, id est: quae iniustitiae ueniebant de omnibus peccatis eorum. Potest et iste esse sensus " exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel", id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab inmunditiis filiorum Israhel tuti essent. sed exorabit non potest accipi nisi quod alio uerbo dicitur "propitiabit". unde et propitiatorium uocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt; graece autem dicitur ἱλαστήριον. et quod hoc loco latinus ait: exorabit pro sanctis, graecus habet ἐξιλάσεται, quod non intellegitur nisi pro peccatis. unde scriptum est in psalmo: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. hic ergo aptior sensus est. ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare deum, qui sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel, et quia, licet ita sancti sint, ut inmunditiis filiorum Israhel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio dei. Sane in quodam graeco inuenimus: et exorabit sanctum. non pro sanctis, et illud quidem sanctum genere neutro, id est τὸ ἅγιον. nam posset intellegi "exorabit sanctum deum", et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod deus est, quia et spiritus sanctus, qui utique deus est. neutro genere graece dicitur τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. et forte hoc est — si tamen ille codex uerior est, qui emendatior uidebatur — ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον, hoc est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, quod latine genere neutro dici non potest. quamuis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non inuenerimus nisi quod supra diximus: exorabit pro sanctis. quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro his quae sancta sunt intellegatur. id est tabernaculo ipso et quaecumque in eis essent sanctificata domino: ut hoc sit exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel: propitiabit deum pro his quae sanctificata sunt domino ab inmunditiis filiorum Israhel, quia in medio eorum erat tabernaculum. sic enim sequitur. nam cum dixisset: exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum, continuo subiecit: et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis in medio inmunditiae eorum, ut ad hoc necessaria uideatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. nam et paulo post hoc dicit de altari. quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos et sanctificaret ab inmunditiis filiorum Israhel. [3.54] Et perficiet exorans sanctum. utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est τὸ ἅγιον. utrum ergo exorans dominum perficiet sanctum, id est perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet. quod ait. exorans sanctum, id est illud sanctum quod est τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον? [3.55] De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum dimittendo, quem ἀποπομπαῖον uocant, solet esse disceptatio, et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus suum aqua et sic ingredi in castra — tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci acceperit carnes extra castra combusserit — quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco positum est: τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. an forte spiritum sanctum sancti dei hoc est τὸ ἅγιον πνεῦμα τοῦ ἁγίου θεοῦ? an potius "exorabit" dictum est "exorando purgabit" ? nam sic uerba contexit: et exorabit sanctum sancti et tabernaculum testimonii et altare exorabit et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare nisi, ut dictum est, intellegamus "exorando purgabit" ? [3.56] Illud quod dicit: quicumque occiderit uitulum aut ouem aut capram in castris et quicumque occiderit extra castra et ad ostium tabernaculi testimonii non adtulerit. et in hoc constituit peccatum et comminatur facienti, non de his dicit quae occiduntur ad usum uescendi uel si quid aliud. sed de sacrificiis. prohibuit enim priuata sacrificia, ne sibi quisque quodam modo sacerdos esse audeat, sed illuc adferat, ubi per sacerdotem offerantur deo. ita enim nec uanis sacrificabunt; nam et hoc in ea consuetudine cauendum praemonuit. cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit — unde et rex Israhel Hieroboam uaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno eius erant, dum pergunt Hierusalem, ut in templo dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a domino condemnatus est — merito quaeritur quomodo licite sacrificauerit Helias extra templum dei, quando et ignem de caelo impetrauit et prophetas daemoniorum conuicit. quod mihi non uidetur alia ratione defendi quam illa, qua defenditur et Abrahae factum, quod filium deo iussus uoluit immolare. cum enim iubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctoris est legis. non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et conuincerentur prophetae lucorum; sed spiritus dei, qui fuerat in Helia quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis. [3.57] Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: anima omnis carnis sanguis eius est? quem totum locum sic explicat: et homo homo filiorum Israhel aut de proselytis qui adpositi sunt in uobis quicumque ederit omnem sanguinem, et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem et perdam illam de populo suo. anima enim omnis carnis sanguis eius est. et ego dedi illum uobis exorare pro animabus uestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. propterea dixi filiis Israhel: omnis anima ex uobis non edet sanguinem, et proselytus qui adpositus est in uobis non edet sanguinem. numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus. etiam anima hominis sanguis putanda est? absit. quomodo ergo non ait: anima omnis carnis pecoris sanguis eius est, sed: anima, inquit, omnis carnis sanguis eius est? in omni utique carne etiam hominis caro deputatur. an quia uitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne uiuitur, qui in omnibus uenis per corporis cuncta diffunditur, ipsam uitam corporis uocauit animam, non uitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? qua locutione dicimus istam uitam temporalem esse, non aeternam, mortalem, non inmortalem, cum sit inmortalis animae natura, quae ablata est ab angelis in sinu Abrahae, et cui dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et quae in tormentis ardebat inferni. secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis uita, dixit apostolus Paulus: non enim facio animam meam pretiosam mihi. ubi se ostendere uoluit et mori paratum pro euangelio. nam secundum significationem, qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. sunt et aliae huius modi locutiones. uita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. sed quid est quod ait: dedi uobis eum ad altare dei, exoret pro anima uestra? tamquam anima pro anima exoret. numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra uolumus exorari? absurdum est hoc. Sed multo est absurdius, ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis; quae mori non potest, cum manifeste scriptura testetur in epistula ad Hebraeos illum sanguinem uictimarum nihil profuisse ad exorandum deum pro peccatis hominum, sed significasse aliquid quod prodesset. inpossibile est enim. inquit. sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata. restat itaque, ut, quoniam pro anima nostra exorat mediator ille. qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam. Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est: septem spicae septem anni sunt; non enim dixit: septem annos significant, et: septem boues septem anni sunt et multa huius modi. hinc est quod dictum est: petra erat Christus; non enim dixit: petra significabat Christum, sed tamquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. sic et sanguis, quoniam propter uitalem quandam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. uerum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum: tantum ne anima hominis, quae carnem humanam uiuificat et est rationalis, sanguis putetur ualde cauendum est et hic error modis omnibus refutandus. quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet significetur id quod continetur, ut, quoniam anima sanguine tenetur in corpore — nam si fuerit effusus abscedit — per ipsum aptius significata sit anima et eius nomen sanguis acceperit. sicut ecclesia dicitur locus, quo ecclesia congregatur; nam ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam. hoc tamen uocari etiam ipsam domum orationum idem apostolus testis est, ubi ait: numquid domus non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? et hoc cotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit uel confugerit, quibus ecclesiae congregatio continetur. scriptum est etiam: et effundens sanguinem qui fraudat mercedem mercenarii. mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur uita, quae nomine sanguinis appellatur. Sed cum dominus dicat: nisi manducaueritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis in uobis uitam, quid sibi uult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tanto opere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo uera fit remissio peccatorum? a cuius tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui uolunt habere uitam. quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in lege sanguinem manducare eumque deo fundere iubetur. nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis uisum est, diximus. [3.58–59] Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis; turpitudo enim eorum. prohibet cum matre concumbere; ibi est enim turpitudo patris et matris. nam postea prohibet et nouercae, ubi dicit: turpitudinem uxoris patris tui non reuelabis; turpitudo enim patris tui est. ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in nouerca enim tantum patris. Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo aut ex matre tua quae domi est nata uel quae foris nata est non reuelabis turpitudinem earum. "quae domi nata est", intellegitur ex patre; "quae foris nata est", intellegitur ex matre. si forte de priore uiro eam mater susceperat et cum illa in domum uenerat, quando patri eius nupsit, quem monet scriptura ne reuelet turpitudinem sororis suae. hic uidetur non prohibuisse et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata; non enim dicit: turpitudinem non reuelabis sororis tuae ex patre et ex matre, sed: ex patre aut ex matre. uerum quis non uideat etiam illud esse prohibitum multo maxime? si enim non licet sororis turpitudinem reuelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque! quid est autem quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus siue de filio siue de filia sequitur et dicit: turpitudinem filiae uxoris patris tui non reuelabis? si enim huc usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia nouercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore uiro nouerca peperisset nec huius qui prohibetur soror esset uel ex patre uel ex matre; cum uero addidit: ex eodem patre soror tua est, non reuelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex nouerca, de qua iam superius dixerat. an ideo iterum hoc apertius uoluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit scriptura. [3.60–61] Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis. exposuit quid dixerit "turpitudinem fratris patris tui", id est patrui tui, "non reuelabis"; hoc est enim "ad uxorem eius non introibis". in uxore quippe patrui uoluit intellegi turpitudinem patrui, sicut in uxore patris turpitudinem patris. Turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis; turpitudo fratris tui est. quaeritur. utrum hoc uiuo fratre an mortuo sit prohibitum, et non parua quaestio est. si enim dixerimus de uiui fatris uxore locutam scripturam uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur. quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a ceteris? non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de nouerca, uiuo patre accipiendum est et non potius mortuo. nam uiuo patre quis non uideat multo maxime prohibitum, si cuiuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? de his ergo personis uidetur loqui, quae possent non habentes uiros in matrimonium conuenire, nisi lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, iubet scriptura esse faciendum. ac per hoc conlata ista prohibitione cum illa iussione, ne inuicem aduersentur, intellegenda est exceptio, id est non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem etiam quae a fratre uiuo per repudium recessisset. tunc enim, sicut dominus dicit, ad duritiam Iudaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris. ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset. [3.62–63] Turpitudinem mulieris et filiae eius non reuelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. simul enim mulieris et filiae eius non licet reuelare turpitudinem [eius], id est ambabus misceri et matri et filiae. Filiam filii eius et filiam filiae eius non accipies. etiam neptem uxoris de filio uel de filia duci prohibuit. uxorem super sororem eius non accipies in zelum. hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis. sed sororem sorori noluit superduci. quod uidetur fecisse Iacob, siue quia nondum fuerat lege prohibitum siue quia subpositae alterius fraude deceptus est et illa magis de placito ueniebat quam posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, nc faceret eam moechari. hoc autem quod ait "in zelum", utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? [3.64] Et ad mulierem in segregatione inmunditiae eius non accedes reuelare turpitudinem eius: id est ad menstruatam mulierem non accedes: segregabatur enim secundum legem propter inmunditiam. hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi uult, quod etiam hic hoc isdem praeceptis uoluit adiungere? an forte in superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore noui testamenti remota umbrarum ueterum obseruatione sine dubio custodienda sunt? quod uidetur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata, quae non figuratae sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat, et inter iustitiae merita, si non accedat. qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur. [3.65–66] Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui inquinari ad eam. ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in decalogo prohibetur. unde adparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis uiris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem reuelari. Et a semine tuo non dabis seruire principi. hic non uideo quid intellegatur nisi principi qui pro deo colitur. non enim ait SooXsostv, sed Xatpeikiv in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat seruire; plurimum autem distat. nam seruire hominibus sicut serui seruiunt, quod non est Xaxp=\'kiv sed SooXeustv, scriptura non prohibet; seruire autem secundum id quod est Xatpisusiv non iubetur hominibus nisi uni uero deo, sicut scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. non solum autem hoc uerbo, quod ait Xatpeueiv, satis significat quem principem dicat, id est cui cultus tamquam deo exhibetur, uerum etiam eo quod adiungit: et non profanabis nomen sanctum, siue dei, de cuius populo datur illo modo seruire principi, siue nomen sanctum ipsius populi Israhel. propter quod dicitur: sancti estis, quoniam et ego sanctus sum. oportunissime etiam hic adiungit: ego dominus, hoc utique admonens, quia illi soli debetur Xatpsia, id est ea seruitus, qua seruitur deo. [3.67] Quod dicit: et exhorruit terra eos qui insident super eam. propter mala facta eorum, quae superius commemorauit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat, sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur. [3.68] Non furtum facietis neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo. illud de furto positum est in decalogo. quod autem dicit: neque mentiemini neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum, si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est: neque falsum testimonium dices aduersum proximum tuum, quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. sed utrum haec aliqua conpensatione admittenda sunt, magna quaestio est: sicut de mendacio paene omnibus uidetur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? quin immo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tamquam si quisquam homini uolenti se occidere gladium furetur. nam calumnia nescio utrum cuiquam ad eius utilitatem fieri possit. nisi forte quod ad maius gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Ioseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat. quamquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis obiectione proximus laeditur; mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sine illo quisquam siue nemo laedatur. proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando iustum esse mendacium, facile solueretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. nam quid isto praecepto absolutius: non mentiemini? sic enim dictum est quomodo: non facies tibi idolum — quod factum non potest aliquando iustum esse — et quomodo dictum est: non moechaberis — quia autem dicat aliquando moechiam iustam esse posse? — et: non furaberis — secundum definitionem illam furti iustum esse furtum numquam potest — et: non occides, quoniam cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu. numquid ita dici potest: cum homo iuste mentitur, lex mentitur? sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. mentitae sunt obstetrices Aegyptiae et bona illis deus retribuit; mentita est Raab pro exploratoribus terrae et ideo liberata est. an ex quo dictum est in lege: non mentiemini, ex illo intellegendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? sed magis credibile est. quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum. non quia prohibitum, ideo factum iniustum. fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum, quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberauerunt. ut propter hanc misericordiam illud peccatum ueniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intellegendum est remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eandem liberationem uenia sit data mendacio. ubi autem uenia datur, manifestum est esse peccatum. sed illud cauendum est, ne ita quisque existimet etiam ceteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita ueniam posse concedi. multa enim mala intolerabilia et nimium detestanda istum consequuntur errorem. [3.69] Non nocebis proximo. si quid sit nocere et non nocere pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est: non nocebis proximo. nam quod sequitur: non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando euenit, ut non rapiendo quisque noceat. nam gladius insanienti rapiendus est: et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit. [3.70] Quid est quod, cum supra dixisset: non odio habebis fratrem tuum in animo tuo; arguendo argues proximum tuum et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: et non uindicatur manus tua? utrum pro eo, quod est "non punitur"? animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo inponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. ad hoc enim pertinet quod ante posuit: non odio habebis proximum tuum in animo tuo. uideri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. an "non uindicatur manus tua" hoc potius admonet, ne quaeras uindicari manum tuam nec ulciscendi libidine rapiaris? nam quid est aliud uindicari uelle nisi laetari uel consolari de alieno malo? et ideo dictum est: non irasceris filiis populi tui. sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. quidam uero codices habent: et non uindicabitur manus tua, id est arguendo uindicare te uelis, sed potius consulere illi quem arguis. [3.71–72] Et incisiones super animam non facietis in corpore uestro. super animam dixit "super funus mortui"; de anima quippe dolor est quae recessit. ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. hoc fieri deus prohibet. Ita ut fornicentur in principes de populo suo. non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. eos quippe principes uult hic intellegi, qui pro diis colebantur; sicut apostolus dicit: secundum principem potestatis aeris, et in euangelio dominus: nunc princeps mundi huius missus est foras, et: ecce ueniet princeps mundi et in me nihil inueniet. [3.73] Homo homo quicumque adulterauerit uxorem uiri aut quicumque adulterauerit uxorem proximi sui, morte moriantur. pluraliter dixit "morte moriantur", hoc est qui adulterauit et quae adulterata est. hic aliquid distare uoluit inter quemlibet uirum et proximum, quamuis multis locis proximum pro omni homine ponat. sed quae est ista locutio, ut, cum iam dixisset de uiro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cuiuslibet uiri abstinendum est? nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuit de quolibet uiro; nunc uero, si quod minus est non licet, quanto minus licet quod maius malum est! nam si non licet adulterare uxorem cuiuslibet uiri, quanto magis proximi! an forte ista repetitio tamquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intellegat homo quantum malum sit adulterare uxorem uiri, quia, si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? proximus est enim omnis homo homini. [3.74] Et mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus. morte . moriantur; rei sunt. quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit inrationale nec ullo modo legis capax. an quemadmodum transferuntur uerba modo locutionis, quae graece appellatur fmocfopa, ab animali ad inanimale — sicut dicitur inprobus uentus uel iratum mare — ita et hic translatum est a rationali ad inrationale? nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam. [3.75] Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius (et ipsa uiderit turpitudinem eius>, inproperium est; exterminabuntur in conspectu generis sui; turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum accipient. quid ait hoc loco "uiderit" nisi concumbendo cognouerit? sicut in lege dicitur: cognouit uxorem suam pro eo, quod est mixtus est ei. et quid ait: peccatum [suum] accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati peccatum uoluit appellari? [3.76] Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae reuelauit: sine filiis morientur. quaeritur quousque sit intellegenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem semperque licuerit. sed intellegendum est ex his gradibus quos prohibuit non licere et secundum ipsos dictum: quicumque dormierit cum cognatu sua: ubi et aliqua non commemorata intellegenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est auunculi. nam de uxore patrui primum prohibuit, quamuis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. sed quid est "sine filiis morientur". cum filii ex huius modi coniunctionibus et ante nati sint et hodieque nascantur? an hoc intellegendum est lege dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint. non deputentur filii, id est nullo parentibus iure uiui succedant? Et non execrabiles facietis animas et in pecoribus et in uolucribus et in omnibus serpentibus terrae quae ego segregaui uobis in inmunditiam. uidetur hic significare non haec natura esse inmunda, sed aliquo sacramenti signo, quandoquidem dicit: quae ego segregaui uobis in inmunditiam, tamquam inmunda eis non essent, si eis segregata non essent. [3.77–78] Et uir aut mulier si forte fuerit illi uentriloquus aut incantator, morte moriantur ambo. lapidibus lapidabitis eos; rei sunt. utrum uir et mulier an uir et uentriloquus aut mulier et uentriloquus siue incantator? sed hoc magis. et qui habet et quem habet. Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo. superius "non accipient" dixerat, nunc autem "quoniam sanctus est", non quoniam sancti sunt. de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur et de unoquoque eorum dixit: quoniam sanctus est, locutione qua solet uti scriptura. nam unum illum summum postea commemorat. qui intrabat ad sancta sanctorum. nam et pluraliter conclusit dicens: et sanctificabis eum: dona domini dei uestri iste offert; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus qui sanctifico eos. quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit: dona domini dei uestri ipse offert, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. ac per hoc quod ait: mulierem fornicariam et profanam et eiectam a uiro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt; nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi uirginem accipere iussus est. [3.79–80] Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat scriptura christum. Et consummatus manus induere uestimenta: illa utique, quae in ueste sacerdotali operosissime describuntur. [3.81] Caput non reteget cidari et uestimenta sua non scindet et super omnem animam mortuam non introibit. intellegitur ea quae supra dixit in luctu facere eum prohibitum, id est caput nudare cidari et uestimenta scindere. uestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius ruina nuntiarentur oppressi. nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. quod uero ait: super omnem animam mortuam non introibit, quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum difficile est intellegere; ea tamen scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia etiam cum inde ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine uiuente, quomodo tunc uocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse uideatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore non natura sua perdita — non enim et cum dicimur mortui peccato, natura dicitur interisse, sed quod iam peccato non utimur, ut sic intellegatur anima mortua, id est corpori mortua, quod eo uti desierit, cum in sua natura uiuat — quomodo potest quisque intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? an ipsam uitam temporalem animae uocabulo appellauit, quae utique mortua est in defuncto corpore anima illa emigrante, quae mori non potest? non quod ipsa uita anima fuerit, sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, cur dictum sit: anima omnis carnis sanguis eius est. est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui; non enim cum abscedente anima abscessit. uetuit ergo scriptura summum sacerdotem etiam super patris uel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. sequitur enim: super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur; ordo est autem uerborum: super patrem suum non inquinabitur nec super matrem suam. [3.82] Et de sanctis non exibit. eo procul dubio tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur de sanctis est exire prohibitus,. non autem semper. sane si uxores ducere uel filios gignere non uetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. cum lex etiam coniugali concubitu inmundum hominem dicat usque ad uesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua, et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die cotidie intrare intra uelum, ubi erat altare incensi, nec quemquam inmundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id cotidie summus sacerdos inplebat, si filios procreabat ? nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si quis inquirat, responderi potest quod gratia dei non aegrotabat. numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? unde fit consequens, ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitteretur incensum aut, si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset inponi, non fieret inmundus coitu coniugali merito praecipuae sanctificationis suae. aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit inmunditiae, illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non inponebatur incensum. [3.83] Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest, quomodo iam esse poterat summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere iubeat. ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem cotidie oportebat inponi. quamquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si uel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare; nisi forte et hoc ita soluatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes nisi subito mori non praecedente aegritudine, sicut de ipso Aaron scriptura testatur. [3.84] Aduertendum est quotiens dicit: ego dominus qui sanctifico eum, loquens de sacerdote, cum hoc etiam Moysi dixerit: et sanctificabis eum. quomodo ergo et Moyses sanctificat et dominus? non enim Moyses pro domino, sed Moyses uisibilibus sacramentis per ministerium suum, dominus autem inuisibili gratia per spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam uisibilium sacramentorum. nam sine ista sanctificatione inuisibilis gratiae uisibilia sacramenta quid prosunt? merito autem quaeritur, utrum etiam ista inuisibilis sanctificatio sine uisibilibus sacramentis, quibus uisibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. tolerabilius enim quisque dixerit sine illis istam non esse quam si fuerit non prodesse, cum in ista sit omnis utilitas illorum. sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur intuendum est. nihil quippe profuit Symoni mago uisibilis baptismus, cui sanctificatio inuisibilis defuit; sed quibus ista inuisibilis quoniam adfuit profuit, etiam uisibilia sacramenta perceperant similiter baptizati. nec tamen Moyses, qui uisibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis uel oleo sanctificatus ostenditur; inuisibiliter uero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? hoc et de Iohanne Baptista dici potest; prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus. id tamen in eo factum uisibiliter non inuenimus, antequam ad ministerium baptizandi ueniret. hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo dominus ait: hodie mecum eris in paradiso. neque enim sine sanctificatione inuisibili tanta felicitate donatus est. proinde colligitur inuisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse atque profuisse sine uisibilibus sacramentis, quae pro temporum diuersitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia modo sint, uisibilem uero sanctificationem, quae fieret per uisibilia sacramenta, sine ista inuisibili posse adesse, non posse prodesse. nec tamen ideo sacramentum uisibile contemnendum est; nam contemptor eius inuisibiliter sanctificari nullo modo potest. hinc est, quod Cornelius et qui cum eo erant, cum iam inuisibiliter infuso sancto spiritu sanctificati adparerent, baptizati sunt tamen; nec superflua iudicata est uisibilis sanctificatio, quam inuisibilis iam praecesserat. [3.85] Et locutus est dominus ad Moysen dicens: dic Aaron et filiis eius: et adtendant a sanctis filiorum Israhel, et non profanabunt nomen sanetum meum, quanta ipsi sanctificant mihi; ego dominus. et dices illis: in progenies uestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine uestro ad sancta quaecumque sanctificauerint filii Israhel domino et inmunditia eius in illo, exterminabitur anima illa a me: ego dominus deus uester. ablata est omnis dubitatio neminem sacerdotum uel summorum uel secundorum debuisse accedere ad sancta, si inmunditia eius in ipso esset. erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non inponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis die solebat inponi mane et uespera, quandoquidem post coitum coniugalem etiam loto corpore inmundus erat usque ad uesperam a quo id necesse erat inponi. quod autem ait: quae sanctificant filii Israhel, intellegendum est offerendo sacerdotibus offerendum per eos domino. et notandum sanctificationis genus, quod fit uoto et deuotione offerentis. sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo se ipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos uouent, obseruandum est in scripturis. [3.86–87] Et qui tetigerit omnem inmunditiam animae, id est aliquid morticinum, cuius secundum legem tactus inquinat. Homo homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet, nominans autem nomen domini morte moriatur. quasi aliud sit maledicere deum suum, aliud nominare nomen domini atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. quamuis hoc loco ita intellegendum sit, quod dictum est: nomen domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? an forte hoc ipsum repetendo monstrauit non leue illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens: "nominans enim", sed: nominans autem, subobscurum factum est. et ideo si hoc recte intellegitur, notandum est etiam locutionis genus. [3.88] Et homo qui percusserit [omnem] animam hominis et mortuus fuerit, morte moriatur. non ait: quicumque percusserit hominem et mortuus fuerit, sed: animam hominis, cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et dominus dicit: nolite timere eos qui corpus occidunt. eo more quo solet scriptura appellat animam uitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc uoluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo uita hominem priuet. cur ergo addidit: et mortuus fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est uita homo a percutiente priuatus sit? an exponere uoluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat "hominis animam percussam", et sic ait: et mortuus fuerit, tamquam diceret: id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam. [3.89] Cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini. sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uineam tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domino. quomodo intellegendum est: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra "sex annis seminabis agrum tuum" et cetera? quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieuerit, cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. requiem enim terrae septimo utique anno uult intellegi. quo iussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. uidetur ergo hic esse ordo uerborum: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini: quae ab se surgunt agro tuo non metes et uuam sanctificationis tuae non uindemiabis. annus requiescendi erit terrae. et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et mercenario tuo et inquilino qui applicitus est ad te. et pecoribus tuis et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat et ait: sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uitem tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domini. agrum tuum non seminabis et uineam tuam non putabis. et per hoc quod ait "non putabis", omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. neque enim si putanda non est, aranda est aut adminiculis suspendenda uel quodlibet aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum; sed quomodo solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis cultura significata est. et per agrum atque uineam, cum et illum seminari et hanc putari prohibuit, omne agri genus intellegendum est. neque enim in oliueto uel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. quod uero ait: et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et cetera, satis aperuit nec dominum agri prohibitum uesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim uescendo consumeret, non quod in usus reponeret. [3.90] Et terra non uenumdabitur in profanationem. alii codices habent "i n confirmationem"; quam mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror propter uerbi similem sonum; βεβήλωσις enim profanatio dicitur, βεβαίωσις; autem confirmatio. sed ille sensus apertus est: et terra non uenumdabitur in profanationem, id est ne quis auderet terram, quam accepit a deo, uendere profanis, qui ea utantur ad inpietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. illud autem subobscurum est: non uenumdabitur terra in confirmationem. quod puto non intellegendum, nisi ne ita uenditio confirmetur, ut eam non recipiat uenditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. quod uero sequitur utrique sensui potest congruere, siue legatur: et terra non uenumdabitur in profanationem, siue: in confirmationem. secutus quippe adiunxit: mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae uos estis ante me. [3.91] Et per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae. alii autem codices habent "redemptionem dabitis terrae". sensus ergo hic est: non uenumdabitur terra in profanationem, id est illis qui ea utantur in iniuriam creatoris, aut: in confirmationem, id est ut eam emptor perpetuo possideat nec certo secundum dei praeceptum interuallo annorum restituat uenditori. mea enim est, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit dicens: propter quod proselyti et incolae uos estis ante me, hoc est: quamuis proselyti, id est aduenae sint uobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti uestrae, et incolae, id est non in terra propria manentes, tamen etiam uos omnes ante me aduenae estis et incolae. hoc deus dicit siue Israhelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit eis dederit, siue omni homini, quoniam ante deum qui semper manet et, sicut scriptum est, caelum et terram inplet utique praesentia sua, omnis homo aduena est nascendo et incola uiuendo, quoniam conpellitur migrare moriendo. [3.92–93] deinde adiungit et dicit: per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae tamquam inquilini uel redemptionem. illud, nisi fallor, uult intellegi quod inde reddebant quodam modo per cessationes septimorum quorumque annorum et quinquagesimi anni, quem uocat remissionis, ut ipsa uacatio terrae uelut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cuius est, hoc est ab eius creatore deo. Et ponam tabernaculum meum in uobis et non abominabitur anima mea uos. animam suam deus uoluntatem suam dicit. non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia eius eius modi est cuius modi creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Esaiam ipse testatur dicens: et omnem flatum ego feci: quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. sicut ergo cum dicit "oculos suos* et "labia sua et cetera uocabula membrorum corporalium non utique accipimus eum forma corporis esse definitum, sed illa omnia membrorum nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque uirtutum: ita et cum dicit: anima mea, uoluntatem eius debemus accipere. perfecta quippe simplex illa natura, quae deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu nec ipso spiritu mutabilis est sicut anima; sed et spiritus est deus et semper idem ipse, apud quem non est commutatio. hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, sed tantum uerbum et carnem fuisse, cum diceret: tristis est anima mea usque ad mortem. sed ipso eius actu, qui nobis per euangelicam declaratur historiam, sic adparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit. [3.94] Quid est quod inoboedientiae poenas cum minaretur deus, dixit inter cetera: et consumet uos perambulans gladius? deinde ait: et erit terra uestra deserta et ciuitates uestrae erunt desertae. tunc bene sentiet terra sabbata sua omnes dies desolationis suae, et uos eritis in terra inimicorum uestrorum. quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? an in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium facta non erunt ibi? an "consumet uos" sic ait, ac si diceret: "interficiet uos", ut ad istam consummationem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes, quandoquidem paulo post dicit: et eis qui residui sunt ex uobis superducam formidinem in cor eorum? an secundum hyperbolen dictum est: consumet uos, secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris? secundum istum modum etiam dicitur quod deinde sequitur: et persequetur eos sonus folii uolantis, id est, quia nimius in eis timor erit, ut et leuissima quaeque formident. LIBER QVARTVS. QVAEST. DE NVMEKIS [4.1] QVAEST. I. Quid est quod singulo de singulis eligi iubet principes eosque appellat χιλιάρχους? quos quidam latini interpretes "tribunos" appellauerunt; χιλίαρχοι autem uidentur a mille cognominati. sed cum consilium Iothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam deus adprobauit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moyseu ultra uires onerarent, χιλίαρχος appellauit constituendos super millenos homines, ἑκατοντάρχοὺς super centenos et πεντακοντάρχους super quinquagenos et δεκαδάρχους super denos, ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos. numquidnam et hic sic accipiendi sunt χιλίαρχοι, quod singuli essent super millenos? non utique. neque enim uniuersus omnium populus Israhel duodecim hominum milia tunc fuerunt. singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa milia continebant. nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur χιλίαρχοι, quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps; istorum autem unusquisque milium princeps, quoniam siue a mille siue a milibus eadem compositio nominis resonat, ut appellentur χιλίαρχοι. [4.2] Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est masculina a uiginti annis et supra omnis qui procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, additum est: omnis qui procedit in uirtute. et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec hominum milia conputarentur. quinque igitur illa: "propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum et caput" et ista deinde quattuor: "sexus, aetas, uirtus, recognitio" fortasse in ipso numero aliquid. insinuent. si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni aut quater quini ducantur, uiginti fiunt. quo numero etiam adulescentium aetas illa signatur. qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis et dicitur illa aetas uiginti annorum, quae non declinauerit in dextram aut sinistram. ubi mihi uidentur significari sancti fideles ex utroque testamento fidem ueram tenentes. nam uetus testamentum quinque libris Moysi maxime excellit et nouum quattuor euangeliis. [4.3] Quod ait de tabernaculo destringendo, leuando, erigendo: et alienigena qui accesserit moriatur, hic alienigena intellegendus est etiam ex illis filiis Israhel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo seruire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Leui. mirum est autem quomodo abusiue alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est ἀλλογενής et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur scriptura in aliarum gentium hominibus, ut appellentur quasi aliarum tribuum homines. [4.4] Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum testimonii. quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes alii "custodias", alii "excubias. interpretati sunt. sed mirum nisi uigiliae melius dicuntur, quae solent in castris ternarum horarum obseruationem habere. unde scriptum est: quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans super mare, hoc est post nonam horam noctis, post tres uidelicet uigilias. et multis locis scripturarum nostri uigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακάς uocant. ubi nulla dubitatio est spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. quomodo enim Leuitae iubentur obseruare custodias Aaron et custodias filiorum Israhel, id est φυλακάς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab obseruandis uigiliis, quae proprie in castris obseruari solent, propter honorem, quo seruiebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus uicissim obseruare uigilias, quae obseruarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israhel? [4.5–6] Alienigena qui tetigerit morietur. quaerendum quomodo dixerit in Leuitico: qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur, cum hic dicat: alienigena qui tetigerit morietur, uolens intellegi eos, qui non essent de tribu Leui. an forte hic "tetigerit" ad obsequium dixerit seruitutis, quod a solis Leuitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur. Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis pecorum Israhel sibi esse uoluerit. quomodo deinceps primogenita eorum uel pecorum eorum pertinebant ad deum, ubi iussit inmunda primogenita uel humana mutari ouibus? quomodo non et pro istis deinceps primogenitis conputabantur filii Leuitarum — manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus conputari — nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem domini pertinebant datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, iam deus proprios haberet tamquam suos de suis nec possent iuste pro illis conputari, qui deinceps primogeniti deo debebantur? de uniuerso quippe populo et de uniuersis pecoribus populi data est portio deo pro primogenitis. et haec portio erat Leuitae et pecora eorum. iam si quid genuissent, dei erat; non poterat hoc tamquam a populo dari, quod iam alienum erat. ac per hoc debita deinceps primogenita deo reddi oportebat nec pro his conputari posteros Leuitarum uel pecorum eorum. [4.7–8] Cura praeciperet de tollenda mensa. iussit cum illa et panes tolli sic dicens: et panes qui semper super eam erunt. non utique ipsi semper super eam erunt, sed similis eorum, quia illi auferebantur et recentes cotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. ideo dixit: qui semper super eam erunt, hoc est quia semper panes, non quia illi semper. Et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. posset ista locutio uideri, quam uelut absurdam et non integram latini interpretes transferre noluerunt, id est: super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum; tamquam debuerit dici: et altare aureum adoperient uestimento hyacinthino. nam "adoperient uestimentum hyacinthinum" hoc uidetur significare, quod ipsum uestimentum aliunde adoperiretur, non quod ipso uestimento adoperiretur altare. sed mihi uidetur non tam genus locutionis esse quam subobscurus sensus. hoc quippe intellegi potest: et super altare aureum adoperient uestimentum hyacinthinum, ut ipsum uestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeciperet, quod uestimentum iam super altare esset, ac sic breuiter utrumque complecteretur, et uestimento hyacinthino altare operiendum et uestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. subiunxit denique unde cooperiri uellet uestimentum hyacinthinum, cum adiecit: et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. [4.9] Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius adiciet super illud et reddet cui deliquit ei. si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum, delictum quod redditur domino sacerdoti erit excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. hic ea peccata intellegenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damni pecuniarii fuissent. iubet enim restitui caput et quintas, id est totum illud quidquid est et quintam eius partem excepto ariete, qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. iubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. ubi utique intellegitur tunc domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est nec proximus eius, quem puto heredem intellegi uoluisse. sed de ipso homine nihil dixit scriptura; uerum tamen cum dicit: "si non ei fuerit proximus" sub hac breuitate insinuat tunc quaeri proximum eius, si ipse non fuerit. si autem nec proximus erit, domino restituetur, ne inpunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. sic sane uerba scripturae distinguenda sunt: si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat ille delictum ad ipsum; locutionis est enim quod addidit: ad ipsum, aut forte "ad ipsum" dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. deinde sequitur: delictum quod redditur domino sacerdoti erit; delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est. [4.10] Quaeri autem potest, quomodo in Exodo dicitur: si quis furatus fuerit uitulum aut ouem, restituere debere quinque uitulos uel quattuor oues, si occiderit aut uendiderit, si autem quod abstulerit saluum apud eum reperitur, duplum esse restituendum, cum hic restitui iubeat caput et quintam, quod longe est etiam a duplo, quanto magis a quadruplo uel quinquies tanto! nisi forte, quia hic ait: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae uoluit intellegi humana peccata. fieri enim potest, ut parum adtendendo per neglegentiam traiciat homo rem alienam in rem suam: quod ideo peccatum est, quia, si diligenter adtenderetur, non admitteretur. et haec uoluit capite et quinta restitui, non sicut furta multari. nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non per ignorantiam neglegentiae, sed furandi et fraudandi animo committuntur et ideo dicta humana, quia in homines fiunt, ille, nisi fallor, erit exitus quaestionis huius, ut ideo qui fecit non reddat uel duplum, quia non deprehenditur uel conuincitur, sed ignorantibus a quo factum sit uel utrum factum sit ipse adnuntiat delictum suum. cum enim dixisset scriptura: uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, id est contemnendo ista commiserit, adiunxit et ait: anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius. forte ergo propterea tantum, quia ipse adnuntiauit et ideo non eo damno plectendus fuit, quo furem conprehensum uel conuictum plecti oporteret. [4.11] Verba quae scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando ad suspicionem adulterii eam maritus adducit: det te dominus in maledictum et in execramentum, graecus habet ivopw.ov. quo uerbo uidetur significari "îuramentum per execrationem": uelut si quisquam dicat: sic non mihi illud et illud contingat, uel certe ita iuret: illud et illud mihi contingat, si fecero uel non fecero. ita hoc dictum est: det te dominus in maledictum et in execramentum, tam quam diceretur: ut de te iurent quae per execrationem iurabunt, sic non eis contingat aut hoc eis contingat, nisi illud fecerint. [4.12] Et offeret munus suum domino agnum anniculum sine uitio in holocaustoma et agnam anniculam sine uitio unam in peccatum. hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt ueluti locutionem inusitatam uitantes et dixerunt "pro peccato", non "in peccatum", cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus. "in peccatum" quippe dictum est, quia hoc ipsum, quod pro peccato offerebatur, peccatum uocabatur. unde illud est apud apostolum de domino Christo: eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, deus pater scilicet deum filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma, sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete quod sequitur "in salutare" dicit, tamquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. quod postea repetendo manifestat; nam et illud "pro peccato" dicit, quod prius dixerat "in peccatum", et hoc "sacrificium salutaris", quod prius dixerat "in salutare". [4.13–14] (Et) locutus est dominus ad Moysen dicens: hoc est de Leuitis. hoc alii interpretati sunt: haec est lex de Leuitis; sed quod scriptum est: hoc est de Leuitis, intellegitur dictum: hoc constituo de Leuitis. Deinde sequitur: a quinto et uicesimo anno et supra introibunt ministrare [in] ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra — et ministrabit frater eius — in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. hunc sensum obscurum facit ojcipPatov, quod ita confusum est, tamquam de ipso fratre sit dictum "custodire custodias", cum dictum sit de illo, qui recedet ab operibus et remanebit illi in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur, sed operabitur frater eius, id est qui nondum peruenit ad aetatem quinquagenariam a uiginti quinque annis incipiers operari. ergo ita distinguendum est: et a quinquagenario recedet ab administratione et non operabitur ultra, et ministrabit frater eius. deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat cetera dicens: in tabernaculo testimonii custodire custodias, opera autem non operabitur. quod enim ait "custodire", subauditur incipiet tamquam id uno uerbo diceret "custodiet custodias". solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum uerbum poni pro finito., [4.15] Cum paschae tempore quidam, qui inmundi facti erant super animam hominis, id est super mortuum, quaererent quomodo pascha facerent, quoniam oportebat eos ab inmunditia septem diebus purificari secundum legem, consuluit dominum Moyses et responsum accepit "cuicumque tale aliquid accidisset uel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere pascha propter diem mensis quartum decimum", ubi lunae numerus obseruabatur. sed si quaeratur, quid facerent, si forte talis inmunditia etiam ad secundum mensem occurreret, arbitror id quod dictum est de secundo mense tamquam regulariter fuisse retinendum, ut tertio mense obseruarent aut certe pascha non egisse tali necessitate ad culpam non pertineret. [4.16] Et die qua statutum est tabernaculum texit nubes tabernaculum, domum testimonii; et uespere erat super tabernaculum uelut species ignis usque mane. ita fiebat semper: nubes tegebat illud die et species ignis nocte. et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promouebant filii Israhel; et in loco ubicumque steterat nubes ibi castra conlocabant filii Israhel. per praeceptum domini castra conlocabunt filii Israhel et per praeceptum domini promouebunt. omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum in castris erunt filii Israhel. et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures, et custodient filii Israhel custodiam dei et non promouebunt. et erit cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, per uocem domini in castris erunt et per praeceptum domini promouebunt. et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die, uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt; die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt, quoniam per praeceptum domini promouebunt. custodiam domini custodierunt per praeceptum domini in manu Moysi. Totus hic locus diligenter exponendus est, quoniam inusitatis generibus locutionum obscuratus est. et die, inquit, qua statutum est tabernaculum texit nubes tabernaculum, domum testimonii: idem tabernaculum appellauit domum testimonii. et uespere erat super tabernaculum uelut species ignis usque mane. ita fiebat semper. deinde diligenter exprimit, quid fiebat semper. nubes, inquit, tegebat illud die et species ignis nocte. et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promoueb.ant filii Israhel. ista sententia obscura non est nisi propter illam locutionem ubi additur "et". ordo enim uerborum integer sequitur, etiamsi desit ipsa coniunctio, ut sic dicatur: et cum ascendisset nubes a tabernaculo, postea promouebant filii Israhel; quamuis et ipsum quod dictum est "postea" si deesset, plena posset esse sententia. deinde sequitur dicens: et in loco ubicumque steterat nubes ibi castra conlocabant filii Israhel. Hoc autem totum quod faciebant ad praeceptum domini referens ita complectitur: per praeceptum, inquit, domini castra conlocabunt filii Israhel et per praeceptum domini promouebunt. praeceptum domini appellat signum ipsum quod fiebat in nube, siue cum staret obumbrans tabernaculum, ut et castra consisterent, siue cum ascendisset atque ultra moueretur, ut eam eleuatis castris sequerentur. mutauit sane in hac sententia narrantis modum et tamquam praedicens atque praenuntians uerba futuri temporis habere coepit. neque enim ait: per praeceptum domini castra "conlocabant" filii Israhel, sed "conlocabunt"; nec ait: per praeceptum domini "promouebant", sed "promouebunt". et hunc modum etiam in consequentibus seruat, qui modus in scripturis est inusitatissimus. nam uerbis praeteriti temporis saepe futura praedicta esse nouimus; sicut est: foderunt manus meas et pedes, et: sicut ouis ad immolandum ductus est et innumerabilia talia; ut autem narrator rerum gestarum uerbis utatur temporis futuri, sicut hoc loco, difficillime in scripturis inueniri potest. Ergo posteaquam dixit de die et nocte quo signo promoueret populus uel maneret, ne putarentur per noctem ambulare et per diem solere considere atque hoc diebus omnibus facere, secutus adiunxit et ait: omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum in castris erunt filii Israhel. et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex dei uoluntate, et custodient, inquit, filii Israhel custodiam dei, id est custodiam quam praecepit deus, et non promouebunt. et tamquam diceretur: quando ergo promouebunt? et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum - id est dies certo numero, qui numerus utique deo placet — per uocem domini in castris erunt et per praeceptum domini promouebunt. hanc uidetur dicere uocem domini signum, quod dat de statione et motu nubis, quia et uox loquentis procul dubio signum est uoluntatis. quod ergo ait: et per praeceptum, hoc idem signum puto intellegendum. quamquam posset uox "et praeceptum domini" etiam illud accipi, quod "locutus est", ut solet, "ad Moysen" et "praecepit hoc fieri". neque enim scirent illi promouendum esse nube promouente et standum esse nube stante, nisi hoc eis ante praeciperetur. In his autem quae dicta sunt nondum adparuit, utrum per diem tantum ambularetur an etiam per noctem secundum signum quod nubes motu suo dabat. fortassis enim quamuis plures dies in castris manerent nube non promouente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris et signum itineris dare nisi per diem. sequitur ergo et dicit: et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die. hic illa copulatiua coniunctio more scripturae posita est. nam ea detracta plenus est sensus hoc modo: "et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, promouebunt die". deinde quia et nocte si nubes ascenderet promouebant atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adiunxit et ait: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt. sed locutio est inusitatior; non enim tantum positum est "et", sed eo more positum est quo non solet. unde mihi uidetur praeposteratus ordo uerborum, sicut saepe et in latinis locutionibus fieri solet: quod genus antistrophe dicitur. proinde si ita dicatur: "uel et nocte si ascenderit nubes promouebunt", aut certe ita: "si et nocte ascenderit nubes promouebunt", planissimus sensus est. Adhuc autem occurrebat cogitanti, ut scire uellet utrum, quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare uel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent: quod arbitror scripturam in consequentibus intimasse cum dicit: die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt. quia enim dixerat: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt, tamquam restabat, ut diceret: "die autem, si non ascenderit, non mouebunt", quando quasi promouere debere uidebantur; sed quia hoc etiam diebus pluribus fieri poterat, ut noctibus ambularent promouente nube et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit: die uel mense diei. non dixit "mense", ne ibi et noctes eiusdem mensis acciperentur, sed "mense diei", id est mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. die ergo uel mense diei abundante nube obumbrante — id est abundante in obumbrando uel abundantius obumbrante — super illud — illud scilicet tabernaculum — in castris erunt filii Israhel et non promouebunt. postremo repetiit diuina auctoritate factum, cui resisti utique non debebat, adiungens: quoniam per praeceptum domini promouebunt. custodiam domini custodierunt per praeceptum domini in manu Moysi. rediit ad uerbum praeteriti temporis, ut diceret "custodierunt". quod uero in fine posuit: in manu Moysi, usitatissima in scripturis locutio est, quia per Moysen haec deus praecipiebat. [4.17] Et cum congregaueritis synagogam, tuba canetis et non in signo. non ergo ad hoc canendum praecipit, ut congregetur synagoga — nam si hoc fit, signum est — sed iam congregata synagoga praecipit tuba canere, tamquam ad cantum iam pertineat, non ad dandum signum, quo dato fieri aliquid admoneat. proinde cum hoc quod iam congregata synagoga tubis canebant quisquam homo noui testamenti ad aliquid spiritale interpretatur, illi signum est, qui intellegit quare fiat, non illis, qui non intellegebant, nisi quando ad hoc fiebat, ut aliquod opus indiceretur. [4.18] Et auferam de spiritu qui est in te et superponam super eos; et sustinebunt tecum inpetum populi, et non portabis illos tu solus. plerique latini interpretes non ut in graeco est transtulerunt, sed dixerunt: auferam de spiritu tuo qui est in te et ponam super eos aut ponam in eis, et fecerunt sensum laboriosum ad intellegendum. putari enim potest de spiritu ipsius hominis dictum, quo humana natura completur corpore adiuncto, quae constat ex corpore et spiritu, quem etiam animam dicunt: de quo\' et apostolus dicit: quis enim scit hominum quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. et quod adiungit ac dicit: nos autem non spiritum huius mundi accepimus sed spiritum qui ex deo est, ostendit utique alium esse spiritum dei, cuius particeps fit spiritus hominis per gratiam dei. quamuis posset etiam, sicut alii interpretati sunt, intellegi spiritus dei in eo quod dicitur: de spiritu tuo qui est in te, ut dictum sit "tuo", quia fit etiam noster qui dei est, cum accepimus eum: sicut de Iohanne dictum est: in spiritu et uirtute Heliae. non enim anima Heliae in eum fuerat reuoluta. quod si quidam haeretica peruersitate opinantur, quid dicturi sunt in eo quod scriptum est: spiritus Heliae requieuit super Helisaeum, cum iam ille utique haberet animam suam, nisi quia dictum est de spiritu dei, ut etiam per illum operaretur qualia per Heliam operabatur, non ab illo recedens, ut istum posset inplere, aut dispertitus minus esset in illo, ut posset ex aliqua parte et in isto esse? deus est enim qui possit esse in omnibus tantus, in quibus per illam gratiam esse uoluerit. uunc autem cum ita scriptum sit: et auferam de spiritu qui est super te, nec dictum sit: de spiritu tuo, facilior est absolutio quaestionis, quia intellegimus nihil aliud deum significare uoluisse nisi ex eodem spiritu gratiae illos quoque habituros adiutorium, ex quo habebat Moyses, ut et isti haberent quantum deus uellet, non ut ideo Moyses minus haberet. [4.19] Et dixit Moyses: sexcenta milia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti: carnes dabo eis, et edent mense dierum. numquid oues et boues occidentur illis et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis et sufficiet eis? quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit an quaerendo. sed si putauerimus eum diffidendo dixisse, nascitur quaestio cur hoc ei non exprobrauerit dominus, sicut exprobrauit quod ad petram unde aqua profluxit uidetur de potestate domini dubitasse. si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa domini responsio, ubi ad eum dixit: numquid manus domini non sufficiet? quasi redarguentis uidetur quod ille ista non credidisset. sed melius arbitror intellegi dominum ita respondisse, tamquam modum futuri facti, quem ille requirebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. poterat enim et Mariae dicenti: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco, a calumniantibus obici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiuerit, non de uirtute dei dubitauerit. quod autem responsum est illi: spiritus sanctus superueniet super te et uirtus altissimi obumbrabit te, poterat et sic responderi quomodo hic: numquid spiritui sancto inpossibile est, qui superueniet in te? ac sic idem ipse sensus conseruaretur. porro autem talia quaedam dicens Zacharias incredulitatis arguitur et uocis oppressae poena plectitur. quare? nisi quia deus non de uerbis, sed de cordibus iudicat. alioquin et ad illam petram unde aqua profluxit poterant excusari uerba Moysi, nisi in eum clara esset diuina sententia quod diffidendo talia dixerit. nam ita se ea uerba habent: audite me, increduli: numquid de petra ista educemus uobis aquam? deinde sequitur: et eleuata Moyses manu sua percussit petram uirga bis et exiit aqua multa et bibit synagoga et pecora eorum. utique ad hoc congregauit populum, ad hoc illam uirgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit eaque petram percussit atque inde solitae uirtutis est consecutus effectus. uerba ergo illa quibus ait: numquid ex hac petra educemus uobis aquam? possent sic accipi, tamquam diceretur: nempe ex hac petra secundum uestram incredulitatem aqua educi non potest, ut denique percutiendo ostenderetur fieri diuinitus potuisse, quod illi infidelitate non crederent, maxime quia dixerat: audite me, increduli. ita quidem intellegi possent haec uerba, nisi deus qui cordis inspector est, quo animo dicta fuerint indicaret. sequitur enim scriptura et dicit: et dixit dominus ad Moysen et Aaron: quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, propter hoc non inducetis uos synagogam hanc in terram quam dedi eis. ac per hoc intellegitur illa uerba ita dixisse Moysen, tamquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait: numquid ex hac petra educemus uobis aquam? quod in animo eius lateret omnino, nisi dei sententia proderetur. e contrario itaque isto loco debemus intellegere uerba Moysi de promissis carnibus quaerentis potius quomodo fieret quam diffidentis fuisse, quando sententia domini non secuta est, quae uindicaret, sed potius quae doceret. [4.20–21] De uxore Moysi Aethiopissa quaeri solet utrum ipsa sit filia Iothor an alteram duxerit uel superduxerit. sed ipsam fuisse credibile est; de Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dicti, quando contra eos pugnauit Iosaphat. nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israhel, ubi Madianitae habitant, qui nunc Saraceni appellantur. sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque uetustate mutari. Et dixit ad eos: ascendite ista heremo et ascendetis in montem et uidebitis terram quae sit et populum qui insidet super eam, si fortis est aut infirmus, si pauci sunt aut multi. exposuisse intellegitur, secundum quid dixerit: si potens est aut infirmus, hoc est: si pauci sunt aut multi. nam quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum uirium fortitudinem? potest et alius sensus esse multo congruentior ueritati. quod ait: ascendetis in montem, in ipsam terram dixit, quam explorare uolebant. non enim possent facile exploratores intellegi, ubi tamquam peregrinantes omnia perquirebant. nam si de montis uertice putauerimus eos conspexisse terram et explorasse, quomodo possent exquirere omnia quae Moyses exquirenda praecepit? quomodo intrare ciuitates, quas eos scriptura dixit intrasse? quomodo de illa ualle botrum tollere, propter quem et loco nomen est inditum, ut uallis Botrui diceretur? in ipso ergo monte explorabatur terra, quia ipsa erat quae exploraretur; et ibi erat quidam depressior locus,. de qua ualle botrus ablatus est. [4.22–23] Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt. "pauorem terrae" dixit, non quo pauebat eadem terra, sed quem ex ea terra conceperant. Caleb et Iesus Naue loquentes ad populum Israhel, ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter cetera: uos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis; ne timueritis eos. quod dictum est: cibus nobis sunt, intellegere uoluerunt "consumemus eos". quod uero adiunxerunt: abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis, satis diligenter non dixerunt. abscessit dominus ab eis — inpii quippe antiquitus fuerunt — sed, quoniam et inpiis occulta dispensatione diuinae prouidentiae datur tempus florendi atque regnandi, abscessit, inquiunt, tempus ab eis, dominus autem in nobis. non dixerunt: abscessit tempus ab eis et nostrum successit, sed: dominus autem in nobis, non tempus. illi enim tempus habuerunt, isti dominum deum temporum creatorem et ordinatorem et quibusque, ut ei placet, distributorem. [4.24] Quod praecipitur quomodo expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique uult propter quod facit; tamquam si peierare nolit, et facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum adpetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere: usque adeo ipsum peccare nemo adpetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis uolentium. [4.25] Et anima quaecumque peccauerit in manu superbiae ox indigenis aut ex proselytis, deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contempsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait: quoniam uerbum domini contempsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac inde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa adtendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cura uenerit in profundum malorum contemnit, iste significatus est, quem scriptura hoc loco dicit "in manu superbiae" delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri; atque ideo non potest esse inpunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim adflictio paenitentis poena peccati est quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt. deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo — quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est — quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius dispersit; contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius in illa. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura inmortalitatis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapiente: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare. [4.26] Quid est quod Dathan et Abiron, cum in seditionem consurrexissent, uocati a Moyse ac superbe et iniuriose respondentes: numquid pussillum hoc, quoniam eduxisti nos in terram fluentem lac et mel interficere nos in heremo, quoniam praees nobis, princeps es? et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos et dedisti nobis sortem agri et uineas, post haec addiderunt: oculos hominum illorum abscidisses; non ascendimus? quorum oculos hominum dixerunt? utrum populi Israhel tamquam dicentes: si ista praestitisses, oculos hominum illorum abscidisses, id est ita te diligerent, ut oculos suos eruerent et darent tibi? quod indicium magnum dilectionis et apostolus dicit: quoniam si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. et deinde plenam contumaciam addiderunt: non ascendimus, id est "non ueniemus", quia uocauerat eos. an potius "oculos hominum illorum" dicit hostium, qui nimis acres et terribiles fuerant nuntiati? tamquam dicerent: etsi hoc fecisses, non tibi obtemperaremus; nisi quod modus uerbi alius pro alio positus est, ut non dicerent: non ascenderemussed: non ascendimus, quodam genere locutionis. [4.27] Et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: abscindite uos de medio synagogae istius. notandum est tunc iubere dominum separationem fieri corporalem, cum iam uindicta imminet malis. sic Noe cum domo sua separatur a ceteris diluuio perituris; sic Lot cum suis sepaiatur a Sodomis igne caelitus consumendis; sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis; sic isti nunc a synagoga Core, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere uoluerunt: cum quibus tamen sancti antea uiuentes et conuersantes et cum ceteris quos reprobat deus secundum uerba quae in eos increpans dicit contaminari tamen ab eis minime potuerunt. nec separare se iussi sunt, quando uindictam dominus siue differebat siue talem adhibebat, qua innocentes periclitari laediue non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua deus quem uolebat, sicut uolebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluuii aut ignea pluuia aut aqua maris aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere. non quia et ibi deus suos conseruare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat. ut uel aqua uel ignis uel hiatus terrae quos inuenisset auferret? sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis iusti fulgeant sicut sol in regno patris sui. [4.28] Quod ait Moyses de Core et Abiron et Dathan: in uisione ostendet dominus et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt: in hiatu ostendet dominus. credo putantes dictum yaoaatt, quod graece positum est (priajtaTi, quod pro eo dictum est, ac si diceretur: in manifestatione, quod aperte oculis adparebit. non enim sic dictum est" i n uisione", quemadmodum solent dici uisiones siue somniorum siue quarumque in extasi figurarum, sed, ut dixi, in manifestatione. nonnulli autem aliud opinantes "in phantasmate" interpretare uoluerunt: quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate uisorum sensus noster inluditur. quamuis et hoc a uidendo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praeiudicauit. [4.29] Et descenderunt ipsi et omnia quaecumque sunt eis uiuentes ad inferos. notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse et ipsa narratione quid factum fuerit satis adparet, manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae in cuius facie uiuitur: sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caliginem scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae. [4.30] Et dixit dominus ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron sacerdotem: tollite turibula aerea e medio exustorum et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis; et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata sunt et facta sunt in signum in filiis Israhel. hoc loco cur non ad Moysen et Aaron sicut in superioribus dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazar filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent — unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt — non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazar uoluit loqui deus, qui ei succedere debebat et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendarit, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. unde etiam in consequentibus dicit: et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis turibula aerea quanta obtulerunt qui exusti sunt et addidit ea circumpositionem altari, memoriale filiis Israhel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, inponere incensum ante dominum; et non erit sicut Core et sicut conspiratio eius, sicut locutus est dominus in manu Moysi. hoc modo ergo uoluit per Eleazar deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. quod uero ait: et ignem alienum hunc semina ibi, "sparge" intellegendum est. et quod addidit: quia sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est; sed notandum nouo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quod timerent. circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: quoniam oblata sunt ante dominum et sanctificata facta sunt in signum in filiis Israhel. non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius cogitari et adtendi, ante quem oblata sint — id est quia ante dominum — ut plus in eis ualeret nomen domini ante quem oblata sunt quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. hoc autem iam et in Exodo commemorauerat scriptura, quando altare fabricatum dicit. unde intellegitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. nam et de uirga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii eius diuinitus indicaret, in hoc libro scriptura narrauit. et tamen de ipsa uirga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando: quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret. stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi primo die mensis: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant qui minus diligenter -intendunt eodem facta ordine quo narrantur. [4.31] Et ait dominus ad Aaron dicens: tu et filii tui et domus patris tui tecum accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii uestri. haec sunt peccata quae appellantur sacrificia pro peccatis. proinde "peccata sanctorum" dictum est non quae sancti committant, sed ab eo quod sunt sancta dictum est "sanctorum". quia in sanctis offeruntur et peccata dicuntur "sacrificia pro peccatis", ideo appellata sunt peccata sanctorum. et peccata sacerdotii uestri, id est eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Leuitico declarat et pertinere debere dicit ad sacerdotem. [4.32] Primogenita omnia quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque adtulerint domino, tibi erunt. hic primogenita, non fetus primitiuos pecorum dicit; nam ipsa graece πρωτότοκα, haec autem πρωτογενήματα. sed latine duabus his rebus duo nomina reperta non sunt. et ideo ista πρωτογενήματα quidam "primitias" interpretati sunt; sed primitiae dicuntur et aliud sunt. haec igitur tria ita discernuntur, quia ἀπαρχαί sunt primitiui animalium fetus, etiam hominum, πρωτογενήματα uero primi fructus de terra sumti uel de arbore uel de uite; primitiae autem de fructibus quidem, sed iam redactis ab agro, sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur. [4.33] De iuuenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis eorumque mundationem qui mortuum tetigerint proficere lex mandauit, nec tacere permittimur — euidentissimum enim signum in ea noui testamenti praefiguratur — nec satis digne festinantes dicere de tanto sacramento ualemus. primo enim quod ita coepit de hac re loqui scriptura, quem non moueat et intentissimum faciat in altitudinem sacramenti? et locutus est, inquit, dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. procul dubio non est distinctio nisi inter aliqua duo uel plura; nam singularitas distinctionem non requirit. nec distinctionem cuiuslibet rei commemorauit, sed addidit: legis, nec cuiuscumque legis. assidue quippe in scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur: haec est lex illius uel illius rei, non uniuersalis lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur. hic uero cum dixisset: haec est distinctio legis, secutus adiunxit: quaecumque constituit dominus, praecipiendo utique non creando. nam etiam nonnulli interpretes "quaecumque praecepit dominus" transtulerunt. si ergo haec est distinctio legis, quaecumque praecepit dominus, procul dubio magna est ista distinctio; et recte intellegitur duo testamenta distinguere. eadem quippe sunt in uetere et nouo: ibi obumbrata, hic reuelata, ibi praefigurata, hic manifestata. nam non solum sacramenta diuersa sunt uerum etiam promissa. ibi uidentur temporalia proponi, quibus spiritale praemium occulte significetur ; hic autem manifestissime spiritalia promittuntur et aeterna. temporalium autem honorum atque carnalium et spiritalium atque aeternorum quae clarior certiorque distinctio est quam passio domini nostri Iesu Christi? in cuius morte satis constitit non istam terrenam transitoriamque felicitatem a domino deo pro magno munere sperandam et optandam: . quandoquidem in unigenito filio suo, quem tanta illa perpeti uoluit, longe aliud a se peti expectarique oportere apertissima distinctione declarauit. hanc igitur passionem domini nostri Iesu Christi uelut distinctionem duorum testamentorum, hoc quod de iuuencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat. locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus. ac deinde mandare incipit haec adiungens dicens: loquere filiis Israhel. potest etiam ita distingui: et locutus est dominus ad Moysen et Aaron dicens: ista distinctio legis, quaecumque constituit dominus dicens, non quaecumque constituit dominus creans, sicut caelum et terram et omnia quae in eis sunt, sed quaecumque constituit dominus dicens in duobus uidelicet testamentis, ut deinde sequatur: loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam sine uitio. iuuenca rufa carnem Christi significat: sexus femineus est propter infirmitatem carnalem; rufa est propter ipsam cruentam passionem. quod autem ait: accipiant ad te, in ipso Moyse figuram legis ostendit, quoniam secundum legem sibi uisi sunt occidere Christum, quia soluebat secundum ipsos sabbatum et, sicut putabant, obseruationes legitimas profanabat. quod ergo sine uitio dicitur haec iuuenca, mirum non est; hanc enim carnem etiam ceterae hostiae figurabant, ubi similiter sine uitio pecora immolari iubentur. erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati, sed non caro peccati. uerum tamen hic ubi euidentius legis distinctionem deus uoluit commendare, parum fuit dicere: sine uitio, nisi diceretur: quae non habet in se uitium. quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendauit. quamquam et illud non abhorret a uero, ut ideo additum intellegatur "quae non habet in se uitium", cum iam dictum esset: iuuencam sine uitio, quia in se non habuit uitium caro Christi, in aliis autem habuit, quae membra sunt eius. quae enim caro in hac uita sine peccato nisi illa sola quae non habet in se uitium? et non est superpositum super eam iugum. non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inueniens liberauit et eorum uincnla disrupit, ut ei dicatur: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. super illius quippe carnem non est positum iugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam. Et dabis eam, inquit, ad Eleazar sacerdotem. cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros huius sacerdotii passionem domini peruenturam? et eicient eam extra castra: sic et eiectus est dominus passurus extra ciuitatem. quod autem ait: in locum mundum, ita significatum est, quia non habuit causam malam. et occident eam in conspectu eius: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui iam futuri erant in nouo testamento domini sacerdotes. Et accipiet Eleazar sanguinem eius et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine eius septies. haec testificatio est Christum secundum scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum. ideo "contra faciem tabernaculi testimonii", quia non aliter declaratum est, quam fuerat diuino testimonio praenuntiatum; et ideo "septies", quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritalem. Et cremabunt eam in conspectu eius. puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. natura est quippe ignis, ut in superna moueatur, et in eum conuertitur quod crematur. nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum uerbum est a suspensione. quod uero additum est: in conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum uidetur, quia illis adparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. iam quod sequitur: et pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore eius conburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur et significatum est, quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, uerum etiam contumelia et abiectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, conuerteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat. Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum et inmittet in medium conbustionis iuuencae. lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare; hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra; coccinum caritas, quod feruorem spiritus igneo colore testatur. haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi tamquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita uita nostra, sicut dicit apostolus: et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. Et lauabit uestimenta sua sacerdos et lauabit corpus suum aqua et postea introibit in castra; et inmundus erit sacerdos usque in uesperam. lauatio uestimentorum et corporis quid est nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. deinde sequitur: et qui comburet eam lauabit uestimenta sua et lauabit corpus suum aqua et inmundus erit usque ad uesperam. in eo qui conburit eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt resurrectioni eam ueluti conflagrationi mandantes. Et congregabit homo mundus cinerem iuuencae et reponet extra castra in locum mundum. quid dicimus cinerem iuuencae, reliquias uidelicet illius interfectionis et conbustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? quoniam sunt reliquiae homini pacifico. nam et cinis erat, quia uelut mortuus ab infidelibus contemnebatur, et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in ceteris gentibus erant et non erant de consortio Iudaeorum, ideo dictum esse existimo: et congregabit homo mundus cinerem iuuencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Iudaeos fecerat reos. et reponet in locum mundum, id est honorabiliter tractabit, tamen "extra castra", quia extra celebrationem Iudaeicae consuetudinis honor euangelicus claruit. et erit synagogae filiorum Israhel in conseruationem, aqua aspersionis purificatio est. postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum: quod utique significat ab iniquitate huius moribundae uel morticinae uitae. Sed mirum est quod sequitur: et qui congregat, inquit, cinerem iuuencae, lauabit uestimenta sua et inmundus erit usque ad uesperam. quomodo erit ex hoc inmundus qui mundus accesserat, nisi quia et hi qui sibi uidentur mundi in fide christiana se agnoscunt quia omnes peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis per sanguinem ipsius? hunc tamen uestimenta sua lauare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritaliter intellegantur, iam intrinsecus uult intellegi fuisse mundatum. sicut Cornelius audiens et credens quod praedicauerat Petrus ita mundatus est, ut ante uisibilem baptismum cum suis qui aderant acciperet donum spiritus sancti; uerum tamen nec uisibile sacramentum contemni potuit, ut ablutus etiam extrinsecus lauaret quodam modo uestimenta sua. et erit, inquit, filiis Israhel et proselytis qui adponuntur legitimum aeternum. quid aliud ostendit nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Iudaeis et gentibus profuturum, id est filiis Israhel et proselytis tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro? quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur: et inmundus erit usque ad uesperam? neque hic tantum, sed in omnibus aut paene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. ubi nescio utrum aliquid aliud possit intellegi nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac uita contrahit aliquid, unde sit inmundus usque ad eiusdem uitae finem, ubi ei dies iste quodam modo clauditur, quod significat uespera. Deinde incipit scriptura dicere et exequitur quemadmodum inmundi facti homines aqua illa aspersionis purificentur. qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis inmunda erit septem diebus; hic purificabitur die tertio et die septimo et [injmundus erit. et hic nihil aliud intellegendum uideo nisi contactum mortui esse hominis iniquitatem. septem uero dierum inmunditiam propter animam et corpus dictam puto, animam in ternario, corpus in quaternario. quod quare ita sit, longum est disputare. secundum hoc dictum arbitror per prophetam: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor. adiungit autem et dicit: si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. omnis qui tetigerit mortuum, ab omni anima hominis si mortuus fuerit et non fuerit purificatus — id est ante mortuus fuerit tacto mortuo quam fuerit purificatus — tabernaculum domini polluit: exteretur anima illa ex Israhel. notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid euidentius de uita animae post mortem fuisse conscriptum. hic ergo cum dicit "si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo inmunditiam et exteri animam illam ex Israhel, id est a consortio populi dei" , quid aliud uult intellegi nisi manere animae poenam etiam post mortem, si, cum uiuit, mundus non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, inmundus est; adhuc inmunditia eius in ipso est. "adhuc", scilicet etiam post mortem. quod uero supra dixit: tabernaculum domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit, sicut apostolus: spiritum nolite extinguere, cum extingui ille non possit. nam si ex hoc tabernaculum inmundum factum uellet intellegi, mundari utique iuberet. Postea uero inmundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari iubet. et accipient illi inmundo, inquit, cinere illius exustae purificationis et effundent super illum — id est super eundem cinerem — aquam uiuam in uase; et accipiens hyssopum intinguens in aqua uir mundus et circumaspergens super domum et super uasa et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum aut uulneratum aut mortuum aut monumentum et asperget mundus super inmundum die tertio et in die septimo et purificabitur die septimo et lauabit uestimenta sua et lauabitur aqua et inmundus erit usque ad uesperam. alia est aqua aspersionis et alia utique illa, qua lauabit uestimenta sua. et lauabitur aqua, quam puto spiritalem intellegendam per significationem, non per proprietatem. nam sine dubio uisibilis erat sicut illae omnes umbrae futurorum. proinde qui sacramento baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritaliter. id est inuisibiliter et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. quod uero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari, quid aliud occurrit nisi quod scriptum est: fide mundans corda eorum? non enim prodest baptismus, si desit fides. a uiro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam domini sui, qui uere uir mundus est. nam et de his ministris in consequentibus dicit: et qui circumasperget aquam aspersionis lauabit uestimenta sua — id est obseruabit et corpore — et qui tetigerit aquam aspersionis inmundus erit usque ad uesperam. et omne quodcumque tetigerit illud inmundus inmundum erit; et anima quae tetigerit inmunda erit usque ad uesperam. iam dixi superius quid mihi significare uideatur ,.usque ad uesperam". [4.34–35] Omnis qui tetigerit super faciem campi uulneratum aut mortuum aut os hominis aut monumentum. quaeri potest quid dictum sit ,.uulnel\'atum aut mortuum". si enim aliud uoluit intellegi uulneratum, aliud mortuum, cauendum est, ne putetur inmundus esse etiam qui tetigerit uulneratum uiuum, quod utique absurdum est. sed quia possunt et mortui esse uulnerati, ipsos mortuos intellegitur discreuisse, ut et uulneratum mortuum intellegamus, id est uulnere peremptum aut mortuum sine uulnere. Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit. ubi ait: et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis inrigaretur. sed quod uirga petra percutitur, crux Christi figuratur. ligno enim accedente ad petram gratia ista manauit; et quod bis percutitur, euidentius significat crucem. duo quippe ligna sunt crux. [4.36] Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est: haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israhel ante dominum, et sanctificatus est in ipsis, prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae eius sanctitas declarata est. an forte duo genera hominum demonstrauit, et contradicentium gratiae Christi et percipientium gratiam Christi, ut illis sit aqua contradictionis. istis sanctificationis? nam et de ipso domino in euangelio legitur: et in signum cui contradicetur. [4.37–39] Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter cetera: neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis", id est" quia non gratis bibemus*. quod postea manifestat dicens: si autem de aqua tua bibemus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est in ea quae dextera sunt uel quae sinistra sunt. Non introibitis in terram quam dedi filiis Israhel in possessionem, quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait avTtXf/fia;, sed Xotopia?. [4.40] Et uouit Israhel uotum domino et dixit: si mihi tradideris populum istum subiectum — id est: si mihi eum tradendo subieceris — anathemabo illum et ciuitates eius. hic uidendum est, quomodo dicatur anathemabo*, quod uouetur et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur. unde illud est: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. hinc uulgo ductum est, ut deuotatio dicatur; nam deuotare se quemquam nemo fere dicit nisi maledicens. [4.41] Et anathemauit eum et ciuitates eius: et uocatum est nomen loci illius Anathema. hinc ductum est, ut anathema detestabile aliquid et abominabile uideatur. ut enim nihil inde uictor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam uoueret, hoc erat anathemare, quod uulgo dicitur denotare. origo autem huius uerbi est in graeca lingua ab his rebus, quae uotae et persolutae, hoc est promissae et redditae sursum ponebantur in templis άπό τοῦ ἄνω τιθέναι, hoc est sursum ponere uel figendo uel suspendendo. [4.42] In itinere filiorum Israhel, quo castra promouebant atque ponebant, inter cetera scriptum est: et inde castra conlocauerunt trans Arnon in Ermou quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. propterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon. et torrentes constituit inhabitare Er. in quo libro hoc scriptum sit, non commemorauit neque ullus est in his quos diuinae scripturae canonicos appellamus. de talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas inpietates. sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cuius prophetae uel patriarchae sancto libro. neque negandum est fuisse iam libros siue Chaldaeorum, unde egressus est Abraham. siue Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam, siue cuiusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit adsumendus in eas scripturas quibus diuina commendatur auctoritas. sicut nec propheta ille Cretensis, cuius mentionem facit apostolus, nec Graecorum scriptores uel philosophi uel poetae, quos idem ipse apostolus magnum sane aliquid et ueraciter promtum ad Athenienses loquens dixisse confirmat: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus. licet enim diuinae auctoritati unde uoluerit quod uerum inuenerit testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt accipienda confirmat. cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non euidenter adparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum eiusdem loci homines propter magnitudinem "bellum domini" esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro: bellum domini Zoob inflammauit, quod uel arserit eodem bello ista ciuitas aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est excitata, uel si quid aliud in obscuritate loci huius latet. [4.43–44] Hic est puteus quem dixit dominus ad Moysen: congrega populum, et dabo eis aquam bibere. ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse dominus legatur; sed quia nusquam reperitur, hic intellegendum est et illic bibisse populum, qui de siccitate conquerebatur. Et percussit eum Israhel nece gladii; et dominati sunt terrae eius ab Arnon usque Iaboc usque ad filios Ammon, quoniam Iazer termini filiorum Ammon sunt. et accepit Israhel omnes ciuitates istas. et habitauit Israhel in omnibus ciuitatibus Amorrhaeorum in Esebon. hic certe Israhel possedit ciuitates Amorrhaeorum, quas bello superauit, quia non eas anathemauit; nam si anathemasset, possidere illi non liceret nec inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. notandum est sane quemadmodum iusta bella gerebantur. innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis aequissimo patere debebat. sed iam ut deus sua promissa compleret, adiuuit hic Israhelitas, quibus Amorrhaeorum terram dari oportebat. nam Edom cum similiter eis transitum denegaret. non pugnauerunt cum ipsa gente Israhelitae, id est filii Iacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum, quia terram illam Israhelitis non promiserat: sed declinauerunt ab eis. [4.45] Propterea dicent aenigmatistae: uenite in Esebon et cetera. qui sint aenigmatistae ideo non adparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae neque in ipsis diuinis scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen. sed quia uidentur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superauit, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus, eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intellegantur. non enim aliter essent aenigmata, nisi esset illic tropica locutio, qua discussa perueniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret. [4.46] Quod dicit scriptura, posteaquam Israhel uicit Amorrhaeos et possedit omnes ciuitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israhel, satis ostenditur non omnes Moabitas uenisse in condicionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superauit, si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. quod uero Moab dixit senioribus Madian, id est Moabitae senioribus Madianitarum: nunc ablinguet synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt, non una gens erat, sed uicini ad uicinos dixerunt quod pariter cauendum esset. nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum, Madian uero filius Abrahae de Cettura. non itaque una gens erat, sed duae uicinae atque conterminae. [4.47] Quid est quod scriptum est: et diuinationes in manibus eorum, cum de his diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israhel? numquidnam ipsi diuinabant? an aliquid ferebant, unde faceret Balaam, quo posset diuinare, tamquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur aut quoquo modo inpenderentur, et ideo dictae sunt diuinationes, quia per haec ille poterat diuinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. notandum sane, quod uenit deus ad Balaam et dixit ei: quid homines hi penes te? et cetera. nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamuis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit scriptura: et exsurgens Balaam mane. potest enim mouere quomodo cum homine pessimo deus locutus sit, quod etiam si in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret propter ipsam indignitatem. sic et dominus Iesus Christus ait de diuite illo, qui destruere ueteres apothecas et ampliores nouas disponebat inplere: dixit ad illum deus: stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; et quae praeparasti cuius erunt? ne quisquam glorietur quod ei loquitur deus eo modo quo talibus loquendum esse nouit, quando potest hoc et reprobis fieri, quia et cum per angelum loquitur ipse loquitur. [4.48] Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis: si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praeuaricare uerbum domini facere illud pusillum uel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine graui peccato. iam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat dominus: non ibis cum eis neque maledices populum; est enim benedictus, nec eis ullam spem dare, quod posset dominus tamquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus aduersus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. sed ibi se uictum cupiditate monstrauit, ubi loqui sibi dominum de hac re iterum uoluit, de qua eius iam cognouerat uoluntatem. quid enim opus erat quae sequuntur adiungere: et nunc sustinete ibi et uos nocte hac, et sciam quid adiciet dominus loqui ad me? proinde dominus uidens eius cupiditatem captam deuictamque muneribus permisit eum ire, ut per iumentum quo uehebatur eius auaritiam coherceret, hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamuis eandem cupiditatem timore supprimeret. uenit enim deus ad Balaam nocte et ait illi: si uocare te uenerunt homines, exsurgens sequere eos; sed uerbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. et exsurgens Balaam mane strauit asinam suam et abiit cum principibus Moab. cur post istam permissionem deum iterum non consuluit et post illam prohibitionem iterum consulendum putauit, nisi quia eius maligna cupiditas adparebat, quamuis timore domini premeretur? denique scriptura sequitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei, ut non permitteret eum in uia et cetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. nihil hic sane mirabilius uidetur quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei uelut talibus -- monstris adsuetus ira perseuerante respondit. postea illi et angelus loquitur arguens et inprobans eius uiam: quo uiso tamen exterritus adorauit. deinde ire permissus est, ut iam per ipsum prophetia clarissima proferretur. nam omnino permissus non est dicere quod uolebat, sed quod uirtute spiritus cogebatur. et ipse quidem reprobus mansit; nam posterior de illo sancta scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi uiam eius secuti dicerentur. secuti, inquit, uiam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit. [4.49] De angelo qui locutus est Balaam in uia, quo uiso asina eius progredi non ausa est, scriptura ita loquitur: et iratus est animatione deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus dei differre eum in uia. ubi primo notandum est quemadmodum quia iratus est deus et insurrexit angelus dei nec interposuit iratum deum misisse angelum, sed tamquam in angelo iratum deum significauit, quoniam ueritas et iustitia dei irasci angelum fecit. nam "insurrexit" quod dictum est, utique commotione intellegendum est. deinde quod ait: differre eum in uia, quod graece positum est BtapaXsiv, hoc et in consequentibus dicit ipse angelus: et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet SiafioXTjv. ubi fortassis accusatio congruentius intellegitur, ut hic quod dictum est "differre eum in uia", accusare accipiatur. unde creditur etiam diabolus appellatus, tamquam accusator latine dicendus sit, non quia nemo possit etiam bene recteque accusare, sed quoniam diabolus amat accusare utique inuidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur. positum est autem hoc uerbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione uel certe uicina, ubi de patre irato dicitur filio: orationem sperat inuenisse se, qua differat te . Solet autem hic intellegi "differat" uelut "hac atque illac ferat tempestate uerborum", quasi" discerpat et dissipet": quod utique ille accusando uidebatur esse facturus. sed et si "differre eum in uia" sic intellexerimus, quia distulit angelus eius festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret et diceret, non absurda est huius uerbi etiam sub ista significatione positio. [4.50] Et cum uidisset asina angelum dei resistentem in uia et gladium euaginatum in manu eius, et declinauit asina de uia et ibat in campum. campus iste adhuc extra macerias uinearum fuit. et percussit asinam in uirga, ut corrigeret eam in uia. et stetit angelus dei in sulcis uinearum, maceria hinc et maceria hinc. merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant uiam, sicut fieri solet, quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis uinearum; neque enim in uia inter macerias potuerunt sulci esse uinearum. sed ordo uerborum est: ut corrigeret eam in uia, maceria hinc et maceria hinc. in hac ergo uia corrigere uoluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. interpositum est autem: et stetit angelus dei in sulcis uinearum, in una scilicet uinearum, quae in medio ponebant uiam. et cum uidisset asina angelum dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique uineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis uinearum. et compressit pedem Balaam ad parietem; et adiecit adhuc caedere eam. et adposuit angelus dei et abiens substitit in loco angusto — iam non in sulcis uinearum, sed inter ipsas macerias, id est in uia — in quo non fuit declinare dextram nec sinistram. et cum uidisset asina angelum dei, consedit sub Balaam. caesa enim retro non ibat, in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media uia in angusto angelus erat; restabat ergo ut subsideret. et iratus est Balaam et percutiebat asinam uirga. et aperuit deus os asinae et ait ad Balaam: quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? et ait Balaam asinae: quia inlusisti mihi. et si haberem gladium in manu mea, iam transfixissem te. nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur et responderet quasi ad hominem loquens, cum deus utique non asinae animam in naturam rationalem uertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset ad illius uesaniam cohibendam, illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat deus, ut confunderet sapientes pro illo spiritali et uero Israhel, hoc est promissionis filiis. [4.51] Et factus est spiritus dei super illum, id est super Balaam. non factus est spiritus dei, tamquam factura sit spiritus dei; sed factus est super illum, id est factum est, ut super illum esset: quomodo: qui post me uenit, ante me factus est, id est factum est, ut ante me esset, ut praeponeretur mihi, quia prior me, inquit, erat, sicut: dominus factus est adiutor meus; non enim dominus factura est, sed factum est, ut me adiuuaret, et: factus est dominus refugium pauperum, id est factum est, ut ad eum refugerent pauperes, et: facta est super me manus domini. id est factum est, ut super me esset; et multa talia in scripturis reperiuntur. [4.52] Et dixit dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. iratus deus de fornicationibus Israhel et carnalibus et spiritalibus — nam et filiabus Moab se inpudice miscuerant et idolis fuerant consecrati — hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret domino duces populi contra solem. in quo uerbo intellegitur eos iussos esse crucifigi, ut hoc sit: ostenta eos domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis huius. nam graecus ait: παραδειγμάτισον, quod dici posset "exempla", quia παράδειγμα exemplum dicitur. nam praeter septuaginta interpretes Aquila perhibetur dixisse "confige" uel potius "sursum confige", quod est ᾶνάπηξον, Symmachus autem uerbo euidentiore "suspende". mirum est sane, quod scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto domini inpletum: quod contemni potuisse non uideo aut, si contemptum est. inpune contemni. si autem factum est et tacitum, cur ex eo, quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse dominum scriptura testatur plagamque cessasse? quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat dominus, adhuc indignatio perseuerans alio modo placanda uideretur, cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiauerat et promiserat dominus dicens: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem; et auertetur ira animationis domini ab Israhel. si ergo factum erat, quis dubitet iram domini auersam fuisse ab Israhel? quid itaque opus erat, ut adhuc Phinees ad placandum deum sic in adulteros uindicaret eique testimonium scriptura perhiberet, quod eo modo placauerit dominum? nisi forte intellegamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat, inplere disponeret, eum uoluisse etiam secundum legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut iuberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum atque interea etiam illud Phinees faceret ac sic ira domini iam placata non opus fuisse duces populi crucifigi. haec sane seueritas illi tempori congrua quantum malum sit fornicationis et idolatriae prudentium fidei satis euidenter ostendit. [4.53] Eam causam mortis Moysi dominus dicit quam etiam fratris eius. ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo dei in terram promissionis, quia non eum sanctificauerunt coram populo ad aquam contradictionis; id est quia dubitauerunt de dono eius, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso scripturae loco. huius autem rei mysterium datur intellegi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cuius personam gerebat Aaron, nec ipsa lex cuius personam gerebat Moyses introducunt populum dei in terram hereditatis aeternae, sed Iesus, in quo typus erat domini Iesu Christi, id est gratia per fidem. et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israhel in aliquam partem terrae promissionis intraret: Moyse autem adhuc uiuente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Iordanem cum eis non est transire permissus. ex aliqua enim parte lex obseruatur in fide christiana. ibi sunt enim etiam praecepta, quae obseruare hodieque iubemur christiani. sacerdotium uero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. eum uero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur, ut adponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. unde manifestatur non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis dei. [4.54] Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe ad te ipsum Iesum filium Naue, hominem qui habet spiritum in se ipso, et inpone manus tuas super eum; et statues eum in conspectu Eleazar sacerdotis et mandabis ei in conspectu omnis synagogae et cetera. notandum est, quod cum iam haberet spiritum in se ipso Iesu Naue, sicut scriptura testatur — ubi quid aliud quam spiritum sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat — iussus est tamen Moyses ei manus inponere, ne quisquam homo qualibet praepollens gratia sacramenta c-onsecrationis audeat recusare. [4.55] Quid est quod, cum deus Moysi praeciperet de Iesu Naue, ait inter cetera: et dabis de gloria tua super eum? nam graeca locutione τῆς δόξης habet, quod tantundem ualet, ac si diceret "de gloria", id est τῆς δόξης. latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam, non: de gloria tua. sed siue illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec, quia dixit "de gloria", ideo minutum est quod habebat. sic enim accipiendum est, ac si diceret: facies eum socium gloriae tuae; non autem huius modi res quasi partiliter diuisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem. [4.56–57] Homo homo quicumque uouerit uotum domino aut iurauerit iuramentum aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit uerbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam, ubi quisque de anima sua uouerit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per legem, sed per uotum sibi ipse efficit non licere. Si autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua et audierit pater eius uota eius et definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam manebunt ei. si autem abnuens abnuerit pater eius quacumque die audierit omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam. non stabunt; et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuuentute sua in domo patris est. loquitur, merito hic quaeritur etiam de uoto uirginitatis; mulieres quippe etiam uirgines in scriptura appellari solere notissimum est. et uidetur etiam apostolus de patre loqui, cum dicit: seruet uirginem suam, et: det nuptum uirginem suam et cetera hoc modo. ubi nonnulli intellexerunt uirginem suam uirginitatem suam; nulla tamen hoc simili scripturarum locutione demonstrant. cum sit inusitatissima. quod autem ait: aduersus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus uotis; sed aduersus animam dicitur aduersus animalem delectationem. sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: et adfligetis animas uestras. [4.58] Quod autem ait: et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius, emundabit dixit "a uoti non inpleti crimine absoluet". sicut in multis locis dicitur: et mundabit eum sacerdos. id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: mundatione non mundabis reum, id est: non dices mundum eum qui inmundus est. [4.59] Si autem facta fuerit uiro et uota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definiuit aduersus animam suam, et audierit uir eius et tacuerit ei quacumque die audierit, et ita stabunt omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt. si autem abnuens abnuerit uir eius in quacumque die audierit, omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, non manebunt, quoniam uir abnuit ab ea, et dominus mundabit eam. feminam sub patre antequam nubat et sub uiro nuptam noluit lex ita uouere aliquid deo aduersus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem uotis feminea ualeat auctoritas, sed uirilis, ita ut, si adhuc innuptae iam concesserat pater uota persoluere, si. antequam persoluerit, nupserit et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat et sit omnino sine peccato, quia dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit; neque hoc contra deum fieri putandum est, cum ipse deus hoc praeceperit, hoc uoluerit. Sequitur autem de uiduis uel a uiro abiectis, id est non sub potestate uiri constitutis aut patris et earum uota ad persoluendum libera esse dicit hoc modo. et uotum, inquit. uiduae et expulsae quaecumque uouerit aduersus animam suam manebunt ei. deinde dicit de nupta, si in domo uiri sui iam constituta aliquid tale uouerit. de illa enim prius dixerat, quae in domo patris uouerat et antequam redderet nupserat. de hac ergo. quae in domo mariti uouit, ita loquitur: si autem in domo uiri eius uotum eius aut definitio quae aduersus animam eius cum iureiurando et audierit uir eius et tacuerit ei et non abnuerit ei, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones , quas definiuit aduersus animam suam, stabunt aduersus eam. si autem circumauferens circumauferat uir eius quacumque die audierit. omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius non manet ei; uir eius circumabstulit et dominus mundabit eam. omne uotum et omne iusiurandum uinculi adfligere animam uir eius statuet ei et uir eius circumauferet. si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia uota eius et definitiones quae super ipsam statuet ei, quoniam tacuit ei die quo audiuit. si autem circumauferens circumauferat < uir > eius post diem quem audiuit, et accipiet peccatum suum. Manifestum est ita uoluisse legem feminam esse sub uiro, ut nulla uota eius, quae abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa prius a uiro fuerat. uiri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri uel ex hoc permissum dedit, ut, cum prius ei uir concesserit. postea si prohibuerit contemnatur. Vtrum autem ista etiam ad uota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, mento quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sunt aduersus animam uoueri, quae sunt in cibis et potionibus. quod uidetur et illud significare, ubi dominus ait: nonne anima plus est quam esca? et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: adfligetis animas uestras. nescio autem utrum alicubi legi possit aduersus animam dici uotum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic lex auctoritatem uiro tribuat, non mulieri quae uiro subdita est, ut tunc persoluenda sint uota mulieris, si uir adprobauerit, si autem rennuerit, non debeantur. apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem uiro quam feminae dedit, sed, uxori, inquit, uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet corporis sui potestatem, sed mulier. quando ergo in hac re parem utriusque esse uoluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet istam de concumbendo uel non concumbendo regulam non pertinere ad ea uota, ubi non habent parem uir et mulier potestatem, sed uiri maior est ac prope eius solius est. non enim ait lex uirum non debere reddere uota sua, si uxor prohibuerit, sed uxorem, si uir prohibuerit. unde non mihi uidetur in huius modi uotis et definitionibus atque obligationibus, quae aduersus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se uir et uxor de concumbendo uel de abstinentia concumbendi placita habuerint. Deinde quia et istae iustificationes dicuntur et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint nec in nouo testamento obseruentur — sicut de aure serui pertundenda et si quid eius modi est — non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut, quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum inrationabiles et aliquando etiam inimicae ueritati, hoc fortasse hic intellegi uoluerit tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint, hoc est cum eas adprobauerit ratio, quae ad uicem uiri debet regere omnem animalem*motionem, quae fit non tantum in adpetendo uerum etiam in abstinendo: ut, si mente et ratione decernitur, tunc fiat, si autem inprobatur consilio rationis, non fiat. quodsi ratio quod prius recte faciendum esse decreuerit, post inprobet, sit peccatum consilii, etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat. [4.60–61] Quid est: et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum uirtute eorum? utrum "uirtutem eorum" uult intellegi "principes eorum"? an uirtutem a domino eis datam uel per ipsum Moysen impetratam? an potius uirtutem eorum dicit ea quibus uirtus eorum sustentaretur? Potest uideri quaestio, quomodo quando Israhelitae Madianitas debellauerunt interfectum dicat scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israhel. cum superius quando benedicere coactus est ita eandem actionem scriptura concluserat, cum ait: et surgens Balaam abiit reuersus in locum suum; et Balac abiit ad semet ipsum. si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia uenerit? an forte reuersus est ad Balac et hoc scriptura non dixit? quamquam etiam possit in locum suum redisse intellegi, quod ab illo loco, ubi sacrificia faciebat, in eum locum reuersus est, unde illuc exierat, id est ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. non enim dictum est "in domum suam" aut "in patriam suam", sed: in locum suum. habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitet. de ipso autem Balac qui eum conduxerat non dictum est "ad locum suum", sed: ad semet ipsum, id est ubi dominans habitabat. posset ergo dici: ad locum suum et dominans et peregrinus; "ad semet ipsum" autem non uideo quomodo posset dici "peregrinus", cum ad hospitium suum uenisset. [4.62] Et praedam egerunt mulieres Madian et supellectilem eorum et pecora eorum et omnia quae possederant et uirtutem eorum depraedati sunt. cum iam dixisset mulieres, supellectilem, pecora et omnia quae possidebant, quid deinde addidit: et uirtutem eorum depraedati sunt? nimirum enim haec intellegenda est uirtus. de qua et supra dictum est misisse millenos de singulis tribulus cum uirtute eorum. an forte cibus, quo sustentabantur, uirtus eorum appellata est, quo subministrato uires subpetunt et quo subtracto uires deficiunt? unde per prophetam deus cum minaretur ait: auferam uirtutem panis et uirtutem aquae. et Moyses eigo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est: cum uirtute eorum, et isti Madianitis uictis etiam hoc eorum inter cetera fuerant depraedati. [4.63] Vt quid uiuificastis omne femininum? haec enim fuerunt filiis Israhel secundum uerbum Balaam, ut recedere facerent et despicere uerbum domini propter Phogor. hoc consilium malignum, ut eis ad inlecebram feminae subponerentur, per quas non solum corporaliter sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam scriptura non dixit; et tamen adparet factum esse, cum hic commemoratur. sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui iam ierat in locum suum. ut non locum eius intellegamus peregrinationis hospitium, quamuis hoc scriptura tacuerit. [4.64] Quid est quod ait: et erunt ciuitates uobis refugia a uindicante sanguinem et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium? cum de his loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de ciuitate quo confugerat. cum sacerdos maximus fuerit defunctus. quomodo ergo hic dicit: et non morietur is qui occidit. quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium, nisi quia ideo iudicatur, ut tunc ei liceat esse in ciuitate refugii, si manifestum factum fuerit in iudicio quod nolens occiderit? [4.65] Quid est quod ait: qui uindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei iste, interficiet eum? sic enim sonat male intellegentibus, quasi passim et sine iudicio data fuerit ultori mortis propinqui sui licentia occidendi eius interfectorem. sed hoc intellegi uoluit, quia secundum id quod supra dictum est qui occiderit confugiat ad unam de ciuitatibus refugiorum, quoadusque stet in iudicium, ne ante inuentus a propinquo occidatur; quia, etsi nolens occidit, praeter illas ciuitates inuentus occiditur. cum uero in iudicium steterit in aliqua earum ciuitatum et iudicatus fuerit homicida in aliqua earum, in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum iam iudicatum ubicumque compertum propinquo licet occidere. neque enim opus est eum ad iudicium deduci, cum iam fuerit iudicatus homicida et propterea de illis ciuitatibus pulsus sit. LIBER QVINTVS. QVAEST. DE DEVTERONOMIO [5.1–2] QVAEST. I. In eo, quod commemorat Moyses dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit: ne paueatis neque timeatis ab eis; dominus deus uester, qui praecedit ante faciem uestram, ipse simul debellabit eos uobiscum, satis ostenditur ita esse adiutorem deum, ut etiam homines agant aliquid. Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam indurauerat dominus deus noster spiritum eius et confortauit cor eius, ut traderetur in manus tuas sicut in hac die. haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo: ego induraui cor Pharaonis, et quod in Psalmis legitur: conuertit cor eorum, ut odissent populum eius. nec tacetur hic causa indurationis huius, cum dicitur: ut traderetur in manus tuas sicut in hac die, id est ut uinceretur a te. quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret nisi corde obdurato. cuius rei iustitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia dei; iniquitas autem non est apud deum. sane notandum est confortatum cor posse dici et in malo. [5.3] Verum tamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam nouerunt. unde quod habent plerique codices "derelictus est a Raphain", planius utique dicitur: reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse iutellegatur, cuius etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur ad eius magnitudinem commendandam. [5.4] Ne feceritis iniquitatem et faciatis uobis ipsis sculptilem similit-udinem, omnem imaginem. quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. sed hic non uideo quid interesse uoluerit, nisi aut duobus istis uocabulis unam rem significauerit aut similitudinem dixerit, si uerbi gratia fiat statua uel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur liniamenta, sicut pictores uel statuarii faciunt intuentes eos quos pingunt seu fingunt; hanc enim imaginem dici nemo dubitauerit. secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cuiuslibet in altero, non imago. si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa uideatur. quarum aliae sunt eiusdem substantiae, sicut filius, aliae non eiusdem, sicut pictura. unde illud, quod in Genesi scriptum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, manifestum est ita dictum, ut non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. si enim eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. sed quod non addidit "et similitudinem", cum superius dictum esset: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quibusdam uisum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea seruaretur. miror autem si non propterea postea imaginem solam uoluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri uetat secundum eam fortasse rationem quam diximus. in decalogo autem generaliter dicitur nullam fieri debere similitudinem nec imago commemoratur. cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit, quoniam si imago, utique et similitudo; non autem si fit similitudo, continuo fit et imago. tamen, si nulla similitudo, sequitur, ut nulla imago. denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intellegi uoluit, ubi et similitudo fieri potest non huius aut illius, sed cuiuslibet hominis, et imago, id est huius proprie uel illius hominis; cum uero de pecoribus diceretur atque inrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit. quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem uel quid eius modi, quem intuens eius imaginem pingat aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est. [5.5] Quid est autem quod ait: similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub terra? an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram et innumerabilia eius modi. an ideo dictum est "sub terra", quod terra. nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset? [5.6] Et ne suspiciens in caelum et uidens solem et stellas et omnem ornatum caeli errans adores ea et seruias illis, quae distribuit dominus deus tuus ea omnibus gentibus quae sunt sub caelo. non ita dictum est, tamquam deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli; sed aut ita dictum est, quod deus praescierit gentis culturam exhibituras his caelestibus et tamen hoc praesciens creauerit ea, eum uero populum suum futurum esse praesciuerit, qui ista non coleret; aut" distribuit" dictum est, ut intellegatur usus, qui commendatur in Genesi: ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis, quem usum in eis communem habet populus dei cum omnibus gentibus. non autem cultum quem habent aliae gentes. [5.7–8] Ne obliuiscamini testamentum domini dei uestri, quod disposuit ad uos, et faciatis uobismet ipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque constituit tibi dominus deus tuus. hic certe generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quoniam, si nulla fit similitudo, profecto nec imago, quia ubi imago, continuo similitudo, quamuis non ubi similitudo continuo imago. Quaerendum quomodo dictum sit: interrogate dies priores qui fuerunt priores te ex die qua creauit deus hominem super terram et a summo caeli usque ad summum caeli; subauditur enim interrogate". uidetur autem significare totum orbem terrarum. sed cur a summo caeli usque ad summum caeli" dicat, non "a summo terrae usque ad summum terrae", non est facile dinoscere. talis enim quaedam locutio est et in euangelio, cum dicit dominus, quod congregabuntur electi eius a summis caelorum usque ad terminos eorum. nisi forte hic nec in hominibus nec in angelis auditum esse uult intellegi, quod in hoc populo factum singulare commendat; hoc enim sequitur: si factum est secundum uerbum magnum hoc, si auditum est tale quid; si audiuit gens uocem dei uiuentis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu et uixisti. quod si ita est, ut nec in hominibus nec in angelis hoc dicat auditum, quid est ergo illud in euangelio: a summis caelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio dominus hoc ait, cum de nouissima electorum suorum congregatione loqueretur? [5.9] Quid est quod ait: dominus deus uester disposuit ad uos testamentum in Coreb; non patribus uestris disposuit dominus testamentum hoc, sed ad uos, uos hic omnes uiuentes hodie. facie ad faciem locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis? an quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis — mortui sunt enim omnes — non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum uiginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? quomodo ergo illis locutus est dominus, quid hodie uiuunt? an quia ex uiginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena, quam deus constituit illis, qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis, et hoc utique appellat, qui quamuis uiginti annorum et supra non essent, quando deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et nouem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et uidere et audire et memoria retinere? Sed quid est quod ait: facie ad faciem locutus est dominus ad uos, quos paulo ante maxime admonere curauit, quod nullam similitudinem uiderint, sed solam uocem de medio ignis audierint? an propter rerum euidentiam et quodam modo praesentiam manifestatae diuinitatis, de qua dubitare nemo posset, his uerbis usus est? quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intellegi in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo dominus, ut nec ipse aliquid oculis uiderit praeter ignem? an aliquid amplius uidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam uel nimbum ubi erat deus? sed etsi aliquid amplius uidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis uidisse dei substantiam ex illis eius uerbis intellegi potest, quibus ait deo: si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, [ut] scienter uideam te. neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc uidisse deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum apostolus dicit in fine nos esse uisuros, ubi ait: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. quid autem hoc et quantum esset, consequenter aperuit dicens: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem dei, quantam nunc habet hominis deus, sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil adhuc expectetur addendum: ut quam perfecte nunc deus nouit hominem, sed tamen sicut deus hominem, ita tunc perfecte nouerit homo deum, sed tamen sicut homo deum. neque enim, quia dictum est: estote perfecti, sicut pater uester caelestis perfectus est, ideo aequalitatem patris, quam uerbum habet unigenitum, sperare debemus; quamuis non defuerint qui et hoc futurum putauerint, nisi forte quid dicant parum intellegimus. [5.10] Quid est quod ait: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, tamquam in loco esset dominus, hoc est in monte, unde illi uoces audiebant? quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum interualla propinquat aut recedit; sed demonstrationes eius in ea creatura. quae non est quod ipse. non aliter humanis sensibus exhibentur. unde dominus uolens auferre ab huius modi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur deus loco aliquo contineri, ueniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. uos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. nam et pater tales quaerit qui adorent eum. spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare. medium ergo se dixit Moyses non inter dei substantiam et populum interuallo aliquo loci, sed quia per eum placuit populo audire cetera dei uerba, posteaquam uehementer est territus audita de medio ignis uoce domini dicentis decalogum legis. Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec uerba Deuteronomii dicente Moyse: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: quae iam uerba dei sunt. quae decalogus continet. quid ergo uult quod addidit: dicens? si enim putauerimus hyperbaton, ut ordo uerborum sit: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini dicens: ego sum dominus deus tuus, non erit uei-um. non enim haec uerba per Moysen populus, sed de medio ignis audiuit: quod cum sustinere non posset audito decalogo, postulauit. ut per Moysen cetera audiret. restat ergo, ut quod positum est "dicens" pro eo positum intellegamus, ac si esset: "cum diceret", ut iste sit sensus: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiar uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, cum diceret: ego sum dominus deus tuus. ut subauditur "cum diceret utique dominus". cum enim haec uerba diceret dominus, quae consequenter ex decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis et non ascendit in montem et rogauit, ut per Moysen potius uerba domini audiret. Quae uerba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire iam nollent uocem dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat deus, id est: ecce ostendit dominus deus noster nobis gloriam suam et uocem eius audiuimus e medio ignis et cetera, non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. unde intellegamus, quod aliquotiens iam commemoraui, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet uerbis eadem uoluntas manifestatur, propter euangelistarum etiam uerba, quae ab inperitis et calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. neque enim magnum erat Moysi adtendere quae in Exodo scripserat et eisdem omnino uerbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in uerbis loquentium quaerant nisi uoluntatem propter quam enuntiandam uerba instituta sunt. [5.11] Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a domino de populo hebraeo: quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me et custodiant mandata mea? an hic iam uult intellegi gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus iustitia dei ex fide non quasi propria uelut ex lege? hoc enim et per prophetam significat dicens: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum: quod propter sensum dictum est, quem caro habet et lapis non habet, uerbo utique translato. hoc ipsum et alibi dicit: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. quoniam hoc testamentum quod disposui ad eos: post dies illos dans leges meas in cor eorum et in mente eorum superscribam eas et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius. hic enim discreuit nouum testamentum a uetere, quod in uetere data est lex in tabulis lapideis, in nouo autem in cordibus, quod fit per gratiam. unde et apostolus dicit: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, et alio loco: idoneos nos, inquit, fecit ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus. [5.12–13] Quod ait de domino: et in nomine eius iurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi iurari iusserit, sed in alterius alicuius dei nomine iurari prohibuit. melius autem fit, si secundum euangelium nec iuraueris; non quia mala est uera iuratio, sed ne in periurium incidatur facilitate iurandi. qui enim iurat, non solum uerum, sed etiam falsum potest iurare; qui autem omnino non iurat, a periurio longe ambulat. Et recordaberis omnem uiam quam duxit te dominus deus tuus in deserto, ut adfligeret te et tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si obseruabis mandata eius, an non. hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: tentat uos dominus deus uester, ut s cia t si diligitis cum. intellegitur enim positum esse "ut sciat" pro eo quod est" ut sciri faciat". quod modo dilucide dictum est: ut tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt; non enim ait: "et cognosceret"; quod quidem si dixisset, intellegendum erat "cognita faceret". [5.14] Et scies hodie quia non propter iustitias tuas dominus deus tuus dat tibi terram bonam istam hereditare, quoniam populus dura ceruice es. certe isti sunt, qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dextera aut sinistra. ecce iam dura ceruice appellantur. unde uidendum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. nam ne quis existimet subito istos uituperabiles factos, qui mento fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: memor esto, ne obliuiscaris quanta exacerbasti dominum deum tuum in deserto: ex qua die existis de terra Aegypti, donec uenistis in locum hunc, increduli perseuerabatis quae ad dominum. quodsi quidam eorum tales erant, quidam uero fideles et boni, etiam sic non utique illis datur terra promissionis, qui nesciunt dextra aut sinistra, ut hoc sic intellegamus quasi non offenderint deum. nam et patres eorum, qui mortui sunt nec in eandem terram intrare permissi sunt, tales inueniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. propter quod apostolus non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus eorum peccata commemorat. similes quippe istos parentibus suis ita euidentius docet et ista scriptura Deuteronomii, quod consequenter adiungit et dicit: et in Coreb exacerbastis dominum. ubi certe illi exacerbauerunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti. [5.15] In illo tempore dixit dominus ad me: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas contriuisti; et inmittes eas in arcam. et feci arcam ex lignis inputribilibus et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba, quae locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis; et dedit eas dominus mihi. non inmerito quaeritur quomodo haec in Deuteronomio dicantur Moyse recolente ac repetente quae gesta sunt, cum in Exodo, ubi primum haec dicta et facta narrantur, ita sit scriptum: et dixit dominus ad Moysen: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. cum ergo in Exodo ipse Moyses in tabulis decem legis uerba scripsisse narretur, quomodo hic in Deuteronomio deus in tabulis eadem uerba scripsisse recolitur? Denique illud quod est in Exodo cum transeunter tractaremus et quid nobis in ea differentia uisum fuerit litteris mandaremus, cur priores tabulae, quae contritae sunt, digito dei scriptae referantur, secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras ipse Moyses scripsisse dicatur, ita per hanc differentiam duo testamenta significata esse diximus, ut in uetere testamento lex commendaretur tamquam opus dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod lex timore non posset inpleri, quoniam cum uere fit opus legis caritate fit, non timore: quae caritas gratia est testamenti noui. ideo in secundis tabulis homo legitur scripsisse uerba dei, quia homo potest facere opus legis per caritatem iustitiae, quod non potest per timorem poenae. Nunc ergo, cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum: et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba — non enim ait: et scripsi, sed" s c ri psi t", hoc est deus, sicut paulo ante dixerat uerba dei sibi dicta: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam; et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus — discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, deus hic legitur scripsisse, non homo. sed si in ipso quoque Exodo uerba dei legantur, ubi iubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud inuenitur quam ipsum deum se easdem promisisse scripturum; nam ita scriptum est: et dixit dominus ad Moysen: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores et ascende ad me in montem. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas tu contriuisti. excepto itaque libro Deuteronomii quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit deus: et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, cum paulo post legatur: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. si enim superius quod dictum est: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel, ad superiora pertinet, quando deus ista praecipiebat, ut non in duabus lapideis tabulis scriberentur, sed in illo libro legis, ubi multa conscripta sunt, certe illud, quod sequitur: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba, satis manifestat eundem Moysen in tabulis haec decem uerba scripsisse, non deum. nisi forte uiolenter quidem sed certa necessitate conpellimur, ubi dictum est: et scripsit in tabulis\' uerba testamenti, decem uerba, non Moysen subaudire, sed dominum — supra enim positum est: et erat ibi Moyses in conspectu domini — ut a domino, in cuius conspectu erat Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non manducans et aquam non bibens, scripta intellegantur haec decem uerba in tabulis, sicut ante promiserat. Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum testamentorum, quae nobis uisa est, in his uerbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit non homo sed deus, uerum tamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et deus fecit et deus scripsit. non enim tunc dictum est ad Moysen: excide tibi duas tabulas, sed ita potius legitur: et conuersus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte , hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant et scriptura scriptura dei [estj sculpta in tabulis. iam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito dei sic loquens: et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. ibi ergo et tabulae opus dei erant et scriptura earum digito dei facta. secundas autem tabulas ipse Moyses iubetur excidere, ut ipsae certe opere humano intellegantur excisae, quamuis eas deus ipse scripserit, sicut promisit cum iuberet excidi. porro autem si diligentius adtendamus ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et deus facit per gratiam suam opus legis in homine et homo per fidem suam suscipiens gratiam dei pertinens ad testamentum nouum cooperator est adiuuantis dei — ideo autem in primis solum opus dei commemoratur, quia lex spiritalis est et lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum: ideo uero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles non contemperantur adiutorio gratiae, sed ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti: unde illis lex ad condemnationem ualet, quod significat contritio tabularum — profecto non cogimur uiolento intellectu subaudire, quod deus scripserit, ubi scriptura dixit: et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis uerba testamenti, ubi ualde sonat scripsisse Moysen. sed ideo superius deus se promisit scripturum et in Deuteronomio non solum ita promisisse uerum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur quod ait apostolus; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari . pro bona uoluntate, hoc est in eis qui ex fide gratiam suscipiunt et non suam iustitiam uolunt statuere, sed iustitiae dei subiecti sunt, ut ipsi sint in Christo iustitia dei. nam et illic apostolus utrumque dicit et deum operari et ipsos. nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini? operatur ergo ille, cooperamur nos; non enim aufert, sed adiuuat bonae uoluntatis arbitrium. [5.16] In illo tempore distinxit dominus tribum Leui portare arcam testamenti domini, adsistere coram domino, ministrare et orare in nomine eius usque in hunc diem. propter hoc non est Leuitis pars et sors cum fratribus suis; dominus ipse pars eius est, sicut dixit ei. nisi per hanc tribum significaretur uniuersum regale sacerdotium, quod ad nouum pertinet testamentum, nullo modo ausus esset dicere homo, qui ex eadem tribu non erat: pars mea dominus, et in alio psalmo: dominus pars hereditatis meae. [5.17–18] Quid est quod praecepit Moyses commendans uerba domini et ait: scribetis ea super limina domorum uestrarum et ianuarum uestrarum, cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israhelitarum commemoretur uel legatur, quia nec quisquam potest, nisi forte diuidat ea per multas partes domus suae? an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur? Quaerendum quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiua pecorum non manducari nisi in ciuitate ubi templum erit, cum eas Leuitis dari in lege praeceperit. [5.19] Si autem surrexerit in te propheta seu somniator somnians et dederit tibi signum uel prodigium et uenerit signum siue prodigium quod locutus est ad te dicens: eamus et seruiamus diis aliis, quos nescitis, non audietis uerba prophetae illius uel somniantis somnium illud, quoniam tentat dominus deus uester uos scire an diligatis dominum deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. hoc quidam interpretes latini non ita posuerunt: scire an diligatis, sed "ut sciat an diligatis". quamuis eadem sententia uideatur, uerum tamen illud, quod dictum est "scire", facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus "tentat uos scire", ac si diceretur: "testando uos facit scire". ubi sane intellegi uoluit etiam illa quae a diuinantibus non secundum deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic ut si fiant quae praecipiuntur ab eis aut colantur quae coluntur ab eis. nec praeter suam potestatem deus ostendit esse quod ista contingunt, sed, quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga deum suum, cognoscendam uero ab ipsis potius quam ab illo qui scit omnia antequam fiant. [5.20] Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum; in illo anno pones illud in ciuitatibus tuis, et ueniet Leuita, quia non est ei pars neque sors tecum, et aduena et pupillus et uidua quae in ciuitatibus tuis et manducabunt et saturabuntur, ut benedicat te dominus deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. ex ista decima non dixit ut ipse manducet cum suis; ac per hoc Leuitis et aduenis et pupillis et uiduis eam iussit inpendi. sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab illa quam uoluit cum Leuitis in eo loco manducari, quem dominus elegisset templo suo. sed in ea interpretatione quae est ei hebraeo apertius hoc distinctum reperimus. ait enim: anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascentur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas; uenietque Leuites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi dominus deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. primo hoc ipsum planius est quod ait: anno tertio; intellegitur enim "uno anno interposito"; in Septuaginta autem, quoniam "post tres annos" dixit, incertum est utrum eos medios esse uoluerit, ut quinto quoque anno fieret. deinde cum ait: [et] separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam quam uoluit eum ipsum qui offert manducare cum suis et Leuitis in eo loco quem dominus elegisset; [et] hanc enim aliam decimam intra ianuas suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi dominus se uoluit inuocari. et ueniet, inquit, Leuites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent. hinc certe manifeste uerum est non istam decimam deum fieri uoluisse communem ei qui offert et his quibus inpendenda est; sed illis solis erogari eam iussit, qui aliud non haberent, in quibus praecipue Leuiten posuit. post septem annos facies remissionem. hic certe manifestatur, quomodo et superius dixerit: post tres annos. non enim et hos septem annos medios esse uoluit: unoquoque anno eam fieri praecepit tamquam sabbatismum annorum. [5.21] Adtende tibi ipsi, ne fiat uerbum occultum in corde tuo, iniquitas, dicens: adpropiat annus septimus, annus remissionis; et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum et non tribuas ei; et exclamabit aduersum te ad dominum, et erit in te peccatum magnum. magnifice occultum uerbum hoc dixit, quoniam nemo audet hoc dicere qui potuerit cogitare, ideo non esse mutuum dandum indigenti, quoniam adpropinquat annus remissionis, cum deus propter misericordiam utrumque praeceperit, et commodari cum quisque indiget et remitti anno remissionis. quomodo ergo misericorditer remissurus est illo anno quo remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse quo dandum est? [5.22] Si autem uenumdatus fuerit tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, seruiet tibi sex annis et septimo dimittes eum liberum a te. hos emptos non anno remissionis remitti uoluit, quem septimum quemque obseruari oportebat ab omnibus; sed anno septimo emtionis eius, quotocumque anno illorum septimus iste annus occurreret. [5.23] Omne primogenitum quod natum fuerit in bubus tuis et in ouibus tuis masculina sanctificabis domino deo tuo. quaerendum utrum quae graece dicuntur rcpwtotoxa nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intellegenda sunt, quae nascuntur ex matribus; ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. parere quippe est uxtetv, quod est ex femina — unde πρωτότοκον dicitur — gignere autem est τίκτειν, unde proprie latine primogenitus dicitur. ex feminis autem dabantur primitiua, id est quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a uiris, si forte ex uiduis quae iam pepererant gignerentur. non enim aliter essent quae aperirent uuluam, quod proprium uoluit esse lex eorum quae primo nata domino debebantur. si ergo est in his uerbis certa distinctio, non frustra dominus non dicitur a patre μονότοκος, sed μονογενής — id est unigenitus, quod est unicus - a mortuis autem primogenitus quidem latine dicitur, quia non potuit latinum uerbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece sutem πρωτότοκος dicitur, non πρωτογένης: tamquam pater genuerit aequalem sibi, creatura uero pepererit. nam et quod dicitur: primogenitus omnis creaturae, quae et ibi πρωτότοκος graece legitur, potest ita intellegi secundum nouam creaturam, de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura: ex qua ille primitiuus est, quia primitus ita resurrexit, ut iam non moriatur nec ei mors ultra dominetur, quod nouae creaturae, quae in illo est, futurum in fine promittitur. sed ista distinctio non temere adfirmanda sed in scripturis diligentius perscrutanda est. mouet enim quemadmodum dici potuit in Prouerbiis: primogenite, tibi dico, fili; id est ex cuius persona dictum intellegatur. si enim ex dei patris persona ad Christum dicitur — cui sententiae utrum sequentia consonent uix est adserere — eundem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum, quia etiam nos filii dei sumus, unigenitum uero, quoniam solus ille de substantia patris et patri aequalis atque coaeternus est. mirum est autem utrum inter parere et gignere euidentissimis documentis sacra scriptura distinguat. [5.24] Et immolabis pascha domino deo tuo oues et boues. quid sibi hoc uult, quod addidit: boues, cum immolationem paschae de oue tantummodo commendauerit, quam iussit accipi ex ouibus et haedis uel ex capris? quod mystice accipitur propter Christum, cuius ex iustis et peccatoribus est origo carnalis. non enim ait: ex ouibus aut capris, licet proprie non possit intellegi ouis ex capris; sed ne forte Iudaei dicerent subaudiendum caprum, si dictum esset. "aut ex capris", dictum est: ex ouibus et capris. quid ergo hic sibi uolunt boues? an propter alia sacrificia quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda? [5.25] Quaerendum quomodo praeceperit obseruari quod ait: septem septimanas integras dinumerabis tibi ipsi, inchoante te falcem inicere in messem incipies numerare septem septimanas. et facies diem festum septimanarum domino deo tuo, prout ualet manus tua, quaecumque dominus tibi dederit, secundum quod benedicet te dominus deus tuus; et epulaberis ante dominum deum tuum. si enim ab uniuerso populo haec pentecoste iussa est obseruari, numquid omnes uno die credendum est falcem iussos mittere in messem? si autem sibi quisque obseruat istam quinquagesimam dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est uniuerso populo; illa uero una est quae conputatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina. [5.26] Si autem intraueris in terram quam dominus deus tuus dat tibi in sorte et hereditaueris eam et habitaueris in ea, et dices: constituam super me principes sicut et ceterae gentes quae circa me sunt. constituendo consitues super te principem, quem elegeritdominus deustuusipsum; ex fratribus tuis constitues super te principem; non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. quaeri potest cur displicuerit populus deo, quando regem desiderauit, cum hic inueniatur esse permissus. sed magis hinc intellegendum est merito non fuisse secundum uoluntatem dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit. uerum tamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est ex eodem populo indigena, non alienigena. quod autem ait: non poteris, intellegendum est "non debebis". [5.27] De rege cum loqueretur ait: non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor eius; et argentum et aurum non multiplicabit sibi ualde. unde quaeritur utrum Dauid contra hoc praeceptum non fecerit; non enim unam habuit uxorem. nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum et in feminis et - in auro et in argento. sed hinc potius intellegitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam; multiplicare enim prohibiti sunt. quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut Dauid fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. quamuis cum addidit: ut non discedat cor eius, hoc magis uidetur praecepisse, ne multiplicando perueniat ad alienigenas feminas, per quas factum est in Salomone, ut discederet cor eius a deo. multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut, etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset. [5.28] Si autem superuenerit Leuites ex una ciuitatum tuarum ex omnibus filiis Israhel, ubi ipse incolit, secundum quod cupit anima eius, in locum quem elegerit dominus — id est si desiderauit ire ad locum ubi dominus inuocatur — et ministrabit nomini domini dei sui sicut omnes fratres eius Leuitae qui adstant ibi coram domino; partem partitam edet praeter uenditionem, quae est secundum familiam. quam dicat uenditionem obscurum est; nisi forte quia decimationes et primogenita praecepit uendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur portare ad locum inuocationis domini uel pecora ducere, ut illic ab eis denuo emerentur ex eodem pretio, et iusserat habere ibi partem Leuitam, qui maneret in ea ciuitate, unde illi decimationes et primogenita debebantur. et ideo dixit secundum familiam hoc deberi Leuitae, quoniam ex successione, qua succedit parentibus suis, hoc circa eum seruari oportet, quod parentibus exhibitum est. [5.29] Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo dei, quaerendum est quomodo ista portenta, quae inspici prohibentur, discernantur ab eis, quae diuinitus ita dantur, ut quid significent dici debeant. sicut omnia miracula, quae in scripturis reperiuntur, significantia quod pertineat ad regulam fidei; sicut dicimus quid significauerit uellus in area conpluta siccum uel in sicca area conplutum aut uirga Aaron quae floruit et nuces adtulit et cetera huius modi. sicut autem discernuntur diuinationes quas consequenter prohibet a praedictionibus uel adnuntiationibus prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus diuinorum miraculorum discernendae sunt. [5.30–31] Quoniam dominus deusuester qui praecedit uobiscum simul debellabit uobiscum inimicos uestros et saluos faciet uos. ecce quemadmodum et in spiritalibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. sic enim ait: debellabit uobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet. Etloquentur scribae ad populum dicentes: quis est homo qui aedificauit domum nouam et non dedicauit eam? uadat et reuertatur in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius dedicet eam. et quis est homo qui pastinauit uineam et non est epulatus ex ea? uadat et reuertatur in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius epuletur ex ea. et quis est homo qui sponsauit uxorem et non accepit eam? uadat et redeat in domum suam, ne moriatur in bello et homo alius accipiat eam. possunt mouere ista, quasi meliore condicione moriantur in bello qui iam dedicauerunt aedificia sua iamque epulati sunt de nouellis iamque duxerunt sponsas suas quam hi qui nondum. sed quoniam his rebus tenetur humanus adfectus et magni extimantur haec ab hominibus, intellegendum est ab hoc ista dici in bellum procedentibus, ut quisquis animo his tenetur adpareat cum reuertitur, ne propter hoc minus fortiter agat, dum timet, ne ante moriatur quam domum dedicauerit aut de nouella sua biberit aut sponsam suam duxerit. nam utique quantum ad feminam pertinet, melius alteri nubit intacta quam uidua; sed haec, ut dixi, instituta sunt propter uirorum animos explorandos. [5.32–33] Non erunt uasa uiri super mulierem: uasa bellica uult intellegi, id est arma. nam quidam etiam hoc interpretati sunt. Si autem quis acceperit uxorem et habitauerit cum ea et oderit eam et inponat ei occasionis uerba et detulerit ei nomen malignum et dixerit: mulierem hanc accepi et accedens ad eam non inueni eius uirginalia, et accipiens pater puellae et mater producent uirginalia puellae ad senatum ad portam et dicet pater puellae senioribus: filiam meam hanc dedi homini huic uxorem et odio habens eam ipse nunc inponit ei occasionis uerba dicens: non inueni filiae tuae uirginalia, et haece uirginalia filiae meae. et replicabunt pallium coram senibus ciuitatis illius, et accipient senes ciuitatis illius hominem illum et castigabunt eum et damnificabunt eum centum siclis et dabunt patri adulescentulae, quia protulit nomen malum super uirginem Israhelitem; et ipsius erit uxor, non poterit dimittere eam perpetuo tempore. si autem uerum factum sit hoc uerbum et non inueniantur uirginalia puellae, et producent adulescentulam ad ianuam domus patris ipsius et lapidabunt eam uiri ciuitatis eius in lapidibus et morietur, quoniam fecit inprudentiam in filiis Israhel prostituere domum patris sui: et auferes malignum ex uobis ipsis. satis hinc adparet quemadmodum subditas feminas uiris et paene famulas lex esse uoluerit uxores, quod dicens aduersus uxorem uir testimonium unde lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit, sed tantummodo castigatur et damnificatur eique perpetuo iubetur adhaerere qua carere uoluerat. in aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quo, si probaretur, iussit occidi, eadem poena plecti iubet, qua fuerat, si uerum esset, iste plectendus. [5.34] Si autem inuenerit aliquis puellam uirginem quae sponsata non est et uim faciens ei dormierit cum ea et inuentus fuerit, dabit homo qui dormiuit cum ea patri puellae quinquaginta didragma argenti et ipsius erit uxor, quia humiliauit eam; non poterit dimittere eam per omne tempus. merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque inlicite uiolauit. si enim ob hoc intel- . legere uoluerimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurret illud quod permisit Moyses dare libellum repudii et dimittere. in his autem qui inlicite uitiant noluit licere, ne ad ludibrium fecisse uideatur et potius finxisse quod eam uxorem duxerit quam uere placitoque duxisse. hoc et de illa iussum est, cui fuerit uir calumniatus de uirginalibus non inuentis. [5.35] Non intrabit Ammanites et Moabites in ecclesiam domini et usque ad decimam generationem non intrabit in ecclesiam domini et usque in aeternum. quaestio est, quomodo intrauerit Ruth quae Moabitis fuit, de qua etiam caro domini originem ducit. nisi forte istam mystice prophetauerit intraturam, quod ait: usque ad decimam generationem. conputantur enim generationes ex Abraham, quando fuit et Lot qui genuit Moabitas et Ammanitas ex filiabus, et inueniuntur cum ipso Abraham compleri decem generationes usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus fuit Ruth. sunt enim istae: Abraham, Isaac, Iacob, ludas. Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon. Salmon quippe genuit Booz, qui uiduam duxit Ruth; ac per hoc uidetur post decimam generationem genus fecisse in ecclesia domini pariendo filios ipsi Booz. sed cur additum sit: et usque in aeternum, merito adhuc quaeritur. an quia deinceps nulla anima de Ammanitis et Moabitis intrauit in illam ecclesiam populi Hebraeorum, posteaquam ista generatione decima prophetia completa est? an potius ita dictum est: et usque ad decimam generationem, ut omnino semper intellegi uoluerit, per denarii numeri quandam uniuersitatem, ut hoc exposuerit quodam modo addendo et dicendo: et usque in aeternum? quod si ita est, Ruth contra praeceptum uetitum uidetur admissa. an Ammanitas prohibuit admitti, non Ammanitidas, id est uiros inde, non feminas? maxime quia cum euertissent Israhelitae ipsam gentem, omnes uiros occidere iussi sunt, feminas autem non, nisi eas quae nouerant concubitum uiri, quoniam ipsae in fornicationem seduxerant populum, uirgines autem saluas esse uoluerunt non eis inputantes culpam qua euerti illa gens meruit. quam etiam hic commemorauit, uelut quaereretur cur Moabitas et Ammanitas admitti noluerit in ecclesiam domini. subiunxit enim: eo quod non obuiauerint uobis cum panibus et aqua in uia, cum exiretis de Aegypto, et quia conduxerunt aduersum te Balaam filium Beor de Mesopotamia, ut malediceret te. has culpas nec tunc, quando illa gens debellata est, feminis inputauerunt, quas saluas conseruare maluerunt. [5.36] Non trades puerum domino suo, qui adpositus est tibi a domino suo: non quod dominus eius eum adposuerit, id est commendauerit — potius enim depositum diceret — sed adpositum dixit a domino suo, id est huic adiunctum. cum ab illo abscessisset; non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitiuos. hoc quidem putari potest, nisi intellegamus genti et populo ista dici, non uni homini. ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit: quod etiam alienigena seruauit Amman rex Geth, quando ad eum refugit Dauid a facie domini sui, hoc est regis Saul. apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: in uobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei. [5.37] Non erit meretrix a filiabus Israhel et non erit fornicans a filiis Israhel. ecce ubi manifeste prohibuit fornicari et uiros et feminas etiam cum non alienis coniugibus peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quando et meretrices esse et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice uenalis est turpitudo. in decalogo autem moechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia nonnisi adulterium intellegi solet. unde quid nobis uideretur, ibi tractauimus. [5.38] Non offeres mercedem meretricis neque commutationem canis in domum domini dei tui ad omne uotum, quoniam abominatio domino deo tuo est et utrumque: quod ita intellegitur, quoniam abominatio domino deo tuo est et hoc non unum horum, sed utrumque. de cane quippe uetat fieri commutationem primogenitorum, quam iubet fieri de aliis inmundis animalibus, id est equis et asinis et si quid est eorum quae adiuuant hominem et latine a iuuando iumenta dicuntur. de cane autem noluit; utrum et de porco et quare noluerit, requirendum est et, si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit. de mercede autem meretricis ut diceret, uidetur ea esse causa, quia superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israhel aut quemquam filiorum Israhel uti meretrice; et ne subreperet cogitationi expiari posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum fuit quod sit abominatio domino. [5.39] Morietur fur ille — id est qui furatus est hominem — et auferetis malignum ex uobis ipsis. assidue hoc dicit scriptura, cum iubet occidi malos. qua locutione usus est etiam apostolus, cum diceret: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicere? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. nam graecus habet tov icovrpov, quod etiam hic scriptum est; hoc autem potius malignum solet interpretari quam malum. nec ait: τὸ πονηρόν, id est hoc malignum; sed τὸ πονηρόν, quod est hunc malignum. ex quo adparet eum uoluisse intellegi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. hoc enim nunc agit in ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. quamuis et aliter illud apostolicum possit intellegi, ut unusquisque malum uel malignum ex se ipso sit iussus auferre. qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum uel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inueniretur; nunc uero credibilius est de homine dictum quam de uitio. quamquam possit eleganter intellegi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est: exuite uos ueterem hominem, quod exponens ait: qui furabatur, iam non furetur. [5.40–41] Secundum legem omnem quam iurauerint (?) uobis sacerdotes Leuitae. hic adparet omnem sacerdotem Leuitam fuisse, quamuis non omnis Leuites sacerdos fuerit. Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est proferet tibi pignus foras. si autem homo eget, non dormies in pignore eius: redditione reddes ei uestimentum suum circa occasum solis et dormiet in uestimento suo et benedicet te et tibi erit misericordia coram domino deo tuo. non inmerito uidetur ad opus misericordiae pertinere, ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori; sed ex hoc etiam ipsum debitorem admonet pignus foras proferre creditori. quod uero iubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui non habet ubi dormiat, merito mouet. ut requiratur cur non potius creditori praeceperit, ut non auferat pignus, quod . eodem die oportet ut restituat. quod si ad conpellendum debitorem fieri uoluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? an forte hoc fieri uoluerit propter memoriam, ne obliuiscatur reddere et tunc non reddat, si uere non habuerit? maxime quia creditoris sui misericordia uincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur. quod aliud non habet ubi dormiat. [5.42] Non morientur patres pro filiis et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo quod alibi dicitur: deus reddens peccata patrum in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum, hic autem de filiis iam natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur? non enim trahit aliquid ex patre, qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in eaque permanserint usque in finem. quamuis et illud mento quaeri possit, si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt deum, cur in tertiam et quartam generationem uel praetermissa prima et secunda uel non etiam in ceteras permanente inpietate et imitatione malorum parentum. an per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, uniuersitatem significare uoluit et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret "in septimam generationem" ac sic omnis intellegeretur, quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimauit? ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo inpari toto et quaternario primo pari toto. unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: in tribus et quattuor inpietatibus non auersabor: per quod uoluit iopietah\'s uniuersas potius quam tres uel quattuor intellegi. [5.43] Non declinabis iudicium aduenae et orphani et uiduae, non pignerabis uestimentum uiduae. cur non ait: et non pignerabis uestimentum eorum? quae enim causa est, ut trium istorum iudicium declinare uetuerit, pignus autem auferri uestimentum solius uiduae, non et illorum? nisi quia iudicia omnium facienda propterea commendauit, quia non habent a quibus defendantur siue aduena, quia in terra aliena est, siue orphanus, id est pupillus, quia parentibus caret, siue uidua, quia maritum non habet: pignus uero cum prohibet uestimentum auferre uiduae, puto quod satis eleganter admoneat eas uere dicendas esse uiduas, quae etiam pauperes sunt. id enim et apostolus euidenter ostendit, ubi ait: si qua autem uidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare et mutuam uicem parentibus reddere; hoc enim acceptum est coram domino. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in dominum et persistit in orationibus nocte et die. hanc uere uiduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur, quia non solum uiro, sed etiam posteris atque omni ope destituta est; diuitem quippe non diceret desolatam. pauperi itaque pignus non est auferendum uestimentum; nam et hoc ipso, quod uestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit. neque enim creditor non potius auferret argentum uel si quid aliud quam uestimentum. porro si occurrerit animo: quid? si multa habeat uestimenta non necessaria, sed superflua, quomodo intellegitur uere uidua, hoc est non solum desolata uerum etiam quae non in deliciis agit? quam subiecit dicens: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est. [et] hanc quippe obposuit tamquam e contrario uerae uiduae, tamquam talis non sit uera uidua. quaecumque autem diuites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. hae quippe maritis tantum uiduatae sunt, non aliis rebus. [5.44] Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat et oliuam uel uuam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere et dicit egentibus dimittenda, occurrit forsitan cogitationi: quid? si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur non egentes, sed inprobi colligant? sed\' considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur hi qui non indigent ista non quaerere. quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas et, quod est grauius, pauperum inuadere iudicandi sunt? utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant, et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant, quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint et quibus dimittenda sint. [5.45] Si autem fuerit altercatio inter homines et accesserint ad iudicium et iudicauerint et iustificauerint iustum. iudices intellegendi sunt iudicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. deinde sequitur: et reprehenderint inpium et erit si dignus fuerit plagis qui inpie agit, constitues eum in conspectu iudicum et flagellabunt eum ante se secundum inpietatem eius. numero quadraginta flagellabunt eum, non adponent; si autem adposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. ualde aduertendum est. cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio uindicari, et hoc tam paucis plagis, eum tamen qui caeditur appellauit inpium uel inpie agentem, ut nouerimus non, sicut plurimi loquuntur, locutas esse scripturas. quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse inpietatem, quia in hominem uidetur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti lex iubeat, et his peccatis grauiores esse dicimus inpietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. est itaque leuis inpietas, quae uerbere digna est: et est grauis quae morte digna est. ita etiam illa peccata, quae non in deum, sed in hominem uidentur admitti, morte digna quaedam sunt, alia correptione seu uerbere seu uenia faciliore. ita enim locutos esse septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est inpietatem uocauerint. [5.46] Si autem habitauerint fratres in unum et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, non erit uxor defuncti foris non adpropianti; frater uiri eius intrabit ad eam et accipiet eam sibi uxorem et cohabitabit ei. et erit infans quicumque natus fuerit constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel. uidetur hoc praecepisse lex de fratris uxore ducenda non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratri, qui sine liberis defunctus est. quod autem ait: constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israhel, id est nomen defuncti, ex hoc uidetur dictum, ut ille qui nascitur hoc nomine appelletur, quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. unde nobis uisum est magis secundum adoptionis morem soluere in euangelio quaestionem de duobus patribus Ioseph, quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Ioseph, alterum Lucas eum cuius filius erat Ioseph, quoniam nullius eorum Ioseph nomen accepit. nisi forte hoc dictum est "constituetur ex defuncti nomine", non ut eius nomen accipiat, sed ut ex eius nomine, id est tamquam filius non eius, cuius semine est genitus, sed illius defuncti, cui semen suscitatum est, heres constituatur. quod enim additum est: et non delebitur nomen eius ex Israhel, potest ita intellegi, non quod nomen eius puer consequenter accipiat, sed quod ille non sine posteritate mortuus esse uidebitur; et ideo permanet eius nomen, hoc est memoria. neque enim, etiam si ipse filium genuisset, nomen suum ei fuerat inpositurus, ut nomen eius non deleretur ex Israhel, sed ex hoc utique non deleretur, quia non sine liberis ex hac uita emigraret. et hoc iubetur ex eius uxore frater eius inplere, quod ille non potuit. nam etsi frater non fuisset, et] propinquus ducebat uxorem eius. qui sine filiis mortuus esset, ad suscitandum semen fratri suo; sicut fecit Booz ducendo Ruth, ut semen excitaret propinquo suo, cuius fnerat illa uxor nec de illo pepererat. et tamen qui de illa natus est ex nomine quidem defuncti constitutus est, quia filius eius est dictus — atque ita factum est, ut nomen defuncti non deleretur ex Israhel — nec tamen eius nomine appellatus est., Quae cum ita sint, abundantius duobus modis solui potest euangelica quaestio, ut unus eorum, quos diuersos commemorant Matthaeus et Lucas, ita fuerit propinquus alteri ad ducendam eius uxorem, ut alios etiam sursum uersus parentes atque maiores iste, alios ille habere potuerit. nam si fratrum filii fuissent, unum habuissent auum. quod non ita est; nam secundum Matthaeum Mathan est auus Ioseph, secundum Lucam uero non Mathan, sed Mathath. quodsi quisquam putat esse tantum similitudinem nominis, ut ab scriptoribus in una littera erratum sit, ut fieret tam parua et paene nulla diuersitas, quid de istorum patribus dicturus est? nam secundum Lucam Mathath filius fuit Leui, secundum Matthaeum autem Mathan ex Eleazar genitus inuenitur; atque ita inde sursum uersus diuersi sunt patres et aui et deinde maiores usque ad Zorobabel, qui fere est uicesimus sursum uersus a Ioseph apud Lucam, apud Matthaeum uero undecimus. qui propterea ideo ipse esse creditur, quia pater eius apud utrumque euangelistam Salathiel inuenitur; quamuis fieri potuerit, ut alius fuerit eodem nomine habens eiusdem nominis patrem, cuius et ille habuit. nam et inde sursum uersus diuersi sunt; alium quippe habet Zorobabel auum apud Lucam, qui est Neri, alium apud Matthaeum, qui est lechonias. atque inde superius nusquam est consonantia, quousque ueniatur ad Dauid apud Matthaeum per Salomonem, apud Lucam per Natham. difficillimum autem uidetur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui quam eum qui ex Dauid esset consanguineus tam longinquo gradu non aliqua infra propinquitate coniunctus, cum sit apud Lucam Dauid paene quadragesimus a Ioseph, apud Matthaeum autem ferme uicesimus septimus. aut si propinqui ad uxores defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit, ut esset aliquis ita propinquans, qui Ioseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit. ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex lege. in quorum patribus et auis et deinde maioribus ideo nulla propinquitas adpareret, quod non ex maribus sed ex feminis propinquarent. uerum tamen si ita esset, nec Dauid aliquando unus pater occurreret. aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullus euangelista interposuit? ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum patribus. ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam, ut origo cognationis Dauid repeteretur; aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Ioseph. [5.47] Quid est quod inter illa quae iubet dicere hominem, qui in dandis decimis et quaecumque dare uel inpendere iussus est omnia mandata compleuit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere iubetur: non dedi ex eis mortuo? an per hoc prohibet parentalia, quae obseruare gentes solent? [5.48] Non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis. quaeri potest quomodo possit intellegi ire in dextra, qui post deos alienos ierit seruire illis, cum dextra in laude ponatur, illud autem numquam laudabiliter fieri possit; nam et quod reprehenditur in uia uitae qui declinat in dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est qui sibi adrogat quae dei sunt. ideo dicitur in Prouerbiis: ne declines in dextra aut in sinistra; uias enim quae a dextris sunt nouit dominus; peruersae autem sunt quae a sinistris. ergo bonae sunt dextrae, quas nouit dominus; nouit enim dominus uias iustorum, sicut in psalmo legitur. cur ergo dictum sit: ne declines in dextra, consequenter ostendit addendo: ipse enim rectos faciet cursus tuos. absit autem, ut dextras, quas nouit dominus, negemus esse rectas; sed, ut dixi, declinare in eas est non illius gratiae, sed sibi tribuere uelle quod rectum est. denique, ut dixi, adiungit et dicit: ipse enim rectos faciet cursus tuos. et omnia itinera tua in pace producet. Quapropter quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum est: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis, non ideo dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra habebant gentes alios deos colentes; aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus, unus uidelicet: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui; alius autem sit sensus: ire post deos alios seruire illis, ut et hic subaudiatur: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie. quem totum sensum si dicere uelimus, superiora uerba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus, ut, quomodo illic dicitur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie ire post deos alios seruire illis. praetereundo enim a uerbis, quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alios. non enim hoc solum mandatum est aut hoc solum praeteriri deus non uult. quod mandauit, ne post deos alios eatur, sed omnia quae mandauit; hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus uerbis mandatorum suorum etiam hoc seorsum commendare uoluerit. Potest hoc, quod ait "dextra aut sinistra", etiam sic intellegi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem adpetuntur, nec eorum, quae propter infelicitatem fugiuntur ire mandauerit post deos alios, id est nec pro his quae amantur nec contra ea quae odio habentur a diis aliis auxilium esse poscendum, aut certe illo modo, ut uel concilientur, quo prosint, uel placentur, ne noceant. nam et de quibusdam scriptum est in psalmo: quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis. quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. non enim est uera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est uanitatem; beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adiungit et docet, beatus sit populus cuius dominus deus ipsius. haec est uera dextera aequitatis, non iniquitatis. non est ergo eundum post deos alienos neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum, neque in sinistra, ut existimando ipsis aduersantibus se fieri miserum ad hoc eos colat ut auertat. aut certe, si dextra intellegimus aeterna, sinistra uero temporalia bona. nec propter illa, nec propter ista eos colendos sancta scriptum hoc loco admonuisse credatur. [5.49] Haec uerba testamenti quod mandauit dominus Moysi statuere filiis Israhel in terra Moab praeter testamentum quod testatus est eis in Coreb. ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomion quasi secunda lex. ubi magis illius repetitio est quam aliquid aliud; pauca enim sunt, quae ibi non sint, quod primum datum est. nec tamen haec appellantur duo testamenta, quamuis ita haec uerba sonare uideantur; utrumque enim unum est testamentum, quod in ecclesia dicitur uetus. nam si propter haec uerba duo testamenta dicenda essent, iam non duo, sed plura essent excepto nouo. multis enim locis scriptura dicit testamentum; sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione uel illud superius ad Noe. [5.50] Vos uidistis omnia quaecumque fecit dominus deus uester in terra Aegypto coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna et manum ualidam. et non dedit dominus deus uobis cor scire et oculos uidere et aures audire usque in diem istam. quomodo ergo ait superius: uos uidistis tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, si non dedit dominus eis oculos uidere et aures audire? nisi quia uiderunt corpore et corde non uiderunt, quia oculi dicuntur et cordis. propterea inde coepit: et non dedit dominus deus uobis cor scire. ad hoc pertinent duo, quae sequuntur: et oculos uidere et aures audire, id est intellegere et obtemperare. quod uero dicit: et non dedit dominus deus uobis, nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intellegi uellet, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. simul enim ostendit et sine adiutorio domini dei eos intellegere et oboedire non posse oculis cordis et auribus cordis et tamen, si adiutorium dei desit, non ideo esse excusabile hominis uitium, quoniam iudicia dei quamuis occulta tamen iusta sunt. [5.51] Et duxit uos quadraginta annis in deserto; non inueterauerunt uestimenta uestra et calciamenta uestra non sunt adtrita a pedibus uestris; panem non manducastis, uinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia iste dominus deus uester. hinc adparet tantum uini in suis inpedimentis potuisse portare Israhelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud de quo dictum est: sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere? non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima uerba sint non fuisse illam uocem principium belli, sed principium uini. [5.52] Numquid aliquis est inter uos uir aut mulier uel familia uel tribus, cuius mens declinauit a domino deo uestro ire seruire diis gentium illarum? ne qua est in uobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? et erit cum audierit uerba maledictionis huius, et opinabitur in corde suo dicens: sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo, ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est. nolet deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira domini et zelus eius in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. ita dictum est: numquid est in uobis? ut tamquam requirentem intellegamus, ne forte sit. si quis autem esset, eum terruit uehementer, ne forte quisquam diceret in corde suo audiens illa maledicta: sancta mihi sint maledicta sancta mihi sint], quoniam in errore cordis mei incedo, id est: absit, ut mihi ista eueniant: non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia, quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium et eis tamquam inpune seruiendo. non, inquit, erit sic. non perdat simul peccator eum qui sine peccato est, tamquam diceret: cauete, ne cui uestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. nolet deus propitiare ei, siue talia cogitanti siue illi, cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: sancta mihi sint, et quasi hoc modo auertendo a se uim illius maledicti. sed tunc accendetur ira domini et zelus eius in homine illa. quando putabit eam se auertere ista in corde suo dicendo. et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. non possunt quidem omnia euenire uni homini; non enim etiam totiens mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit pro quibuslibet*, ut non sit immunis ab omnibus, cui euenerint aliqua eorum quibus pereat. quod autem ait: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est, quod graecus habet ava{xaorr(tov, non sic accipiendum est. tamquam ab omni prorsus peccato mundum et inmunem hic dixerit ava;j.a.[.,TVitov, id est sine peccato, sed eum. qui sine isto peccato esset, de quo loquebatur: sicut dicit dominus in euangelio: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non utique omne, sed hoc peccatum, quod non crediderunt in eum. dicit etiam deus ad Abimelech de Sarra uxore Abrahae: scio quia in mundo corde fecisti hoc; non utique mundum illius cor ita uoluit intellegi, ut similis eis esset, de quibus dictum est: beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt, sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat non concupiuerat coniugem alienam. [5.53] Et circumpurgabit dominus cor tuum et cor seminis tui diligere dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut uiuas tu. euidens pollicitatio gratiae; promittit enim deus se esse facturum quod solet iubere ut fiat. [5.54] Quia mandatum hoc quod ego mando ibi hodie non est supra modum neque longe abs te est; non in caelo est dicens — id est ut dicas — quis ascendet nobis in caelum et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? neque trans mare est dicens — id est ut dicas — quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? prope est uerbum hoc ualde in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc esse uerbum fidei dicit apostolus, quod ad nouum pertinet testamentum. sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro legis huius, nisi quia his omnibus spiritalia significantur ad nouum testamentum pertinentia, si bene intelleguntur. item quaeri potest, cur id, quod hic positum est: neque trans mare est, ut dicas: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud. apostolus dixerit: aut quis descendet in abyssum, atque id exponens adiunxerit: hoc est Christum a mortuis reducere; nisi quia mare appellauit totam in hoc saeculo uitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur et trans mare mors ipsa appelletur uelut trans istam uitam, quae maris uocabulo significatur. deinde quod hic additum est: et in manibus tuis, non ait apostolus nisi: in ore tuo et in corde tuo. et hoc usque in finem exsecutus est dicens: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet: in manibus tuis. nec frustra tamen hoc a septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intellegi uoluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur. nam si forinsecus ea quae deus iubet manibus fiant et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur inpleri. porro si caritas, quae plenitudo legis est, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae uoluntatis. [5.55] Peccauerunt non ei filii uituperabiles. quod est in graeco: τέκνα μωμητά, quidam interpretati sunt, sicut hoc est: filii uituperabiles, quidam: filii commaculati, quidam: filii uitiosi. unde non magna quaestio, immo nulla est. sed illud merito ad quaerendum mouet, si generaliter dictum est: peccauerunt non ei — quoniam qui peccat non deo peccat, id est non deo nocet, sed sibi — quomodo intellegendum sit, quod in psalmo legitur: tibi soli peccauir et in Hieremia: tibi peccauimus, patientia Israhel, domine, et iterum in psalmo: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et utrum hoc sit peccare deo* quod "peccare in deum". unde ait Heli sacerdos: si in deum peccauerit quis orabit pro eo? dicam ergo interim quid mihi in praesentia uideatur. intellegent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adiuuerit dominus. "peccare in deum* est in his peccare quae ad dei cultum pertinent. nam hoc, quod commemoraui, nihil aliud indicat; sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad deum; nam hoc deus legitur dixisse ad Abimelech de Sarra: propterea peperci tibi, ne peccares in me. peccare autem domino" uel potius "peccasse domino" — nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat — hi mihi uidentur non inmerito dici, qui piam paenitentiam peccati sui non agunt, ut glorificetur ignoscens dominus. causam quippe reddens Dauid cur dixerit: tibi soli peccaui et malignum coram te feci, subiecit et ait: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum iudicaris: siue cum dicit deus: iudicate inter me et uineam meam; siue de domino Iesu Christo intellegatur, qui solus uerissime dicere potuit: uenit enim princeps mundi et in me non habet quidquam — id est quidquam peccati quod morte sit dignum — sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio; surgite, eamus hinc, tamquam diceret: etiamsi leuissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est ut patiar, quia in eo, quod patior, uoluntatem inpleo patris mei, non poenam soluo peccati mei; et quod Hieremias ait: tibi peccauimus, patientia Israhel, domino utique suppliciter dicitur in paenitentia cum spe salutis ex uenia; et quod dictum est: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, hoc idem agitur, ut deus ignoscendo glorificetur, quia magna est eius misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. hinc et ipse Dauid non solum in psalmo uerum etiam cum eum deus argueret per prophetam non sine spe propitiationis domini respondit: peccaui domino. medico enim uulneratus uidetur quodam modo. qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus inpleatur. in hoc autem cantico praeuidebat propheta futuros quosdam, qui sic fuerint peccaturi deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec paenitentiam agere uellent et ad deum redire, ut sanarentur. de quibus etiam alibi dicitur: quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non reuertens. potest etiam sic intellegi: peccauerunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. [5.56] Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo dei filios Israhel, priusquam defungeretur. et dixit: dominus ex Sina uenit et alluxit ex Seir nobis; festinauit ex monte Pharan cum multis milibus Cades, ad dexteram eius angeli cum eo. et pepercit populo suo; et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses, hereditatem congregationibus Iacob. et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul tribubus Israhel. non neglegenter praetereunda est ista prophetia. adparet quippe ista benedictio ad nouum populum pertinere, quem dominus Christus sanctificauit, ex cuius persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus euidenter adparet. nam si propterea dictum est: dominus ex Sina uenit, quia in monte Sina lex data est, quid sibi uult quod sequitur: et alluxit ex Seir nobis, cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnauit Esau? deinde cum Moyses filios Israhel benedicat his uerbis, sicut scriptura praedixit, quomodo idem dicit: et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses? nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum nouum Christi gratia sanctificatum praenuntians ideo sub nomine filiorum Israhel, quia semen est Abraham, hoc est filii sunt promissionis, et interpretatio eius est «uidens deum". dominus ergo, qui ex Sina uenit, Christus intellegendus est, quoniam Sina interpretatur "tentatio". uenit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. et alluxit ex Seir. Seir interpretatur ..pilosus", quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus. sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. simul etiam non absurde intellegitur esse praedictum ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, uenturam gratiam Christi populo Israhel. unde dicit apostolus: ita et hi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. ipsi ergo dicunt: alluxit ex Seir nobis. et festinauit ex monte Pharan — id est ex monte fructifero; id enim interpretatur Pharan, quo significatur ecclesia — cum multis milibus Cades. et mutata" interpretatur Cades et ., sanctitudo". mutata sunt ergo multa milia et sanctificata per gratiam, cum quibus uenit Christus ad Israhelitas postea colligendos. sequitur et dicit: ad dexteram eius angeli cum eo; hoc non indiget expositione. et pepercit, inquit, populo suo, donans remissionem peccatorum. unde ad ipsum conuertit sermonem atque ait: et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt, non utique superbientes et suam iustitiam uolentes constituere, sed agnoscentes gratiam, ut iustitiae dei subiciantur. et accepit, inquit, de uerbis ipsius legem; populus utique de quo ait: et pepercit populo suo. accepit ergo de uerbis ipsius legem, quam mandauit, inquit, nobis Moyses; hoc est: populus eius de uerbis eius accepit legem, quia de doctrina eius intellexit legem eam ipsam quam mandauit nobis Moyses. ipse quippe ait in euangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. non enim accepit populus ille legem quam non intellexit, sed tunc accepit, quando intellexit de uerbis eius carens uelamine ueteri conuersus ad dominum. hanc dicit hereditatem congregationibus Iacob, quae intellegenda est non terrena, sed caelestis, non temporalis, sed aeterna. et erit, inquit, in dilecto princeps; ipse utique in dilecto populo erit princeps dominus Iesus congregatis principibus populorum — id est gentium — simul tribubus Israhel, ut inpleatur quod supra dictum est: laetamini, gentes simul cum populo eius, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret. [5.57] Cum Ioseph benediceret, ait inter cetera: primogenitus tauri pulchritudo eius. quod non ita legendum est, tamquam dixerit: primogenitus tauri, sed. cum sit primogenitus, pulchritudo eius tauri est; propter crucis cornua de domino intellegitur figuratum. LIBER SEXTVS. QVAEST. DE IESV XAVE [6.1] QVAEST. I. Dominus dicit ad Iesum Naue: et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. non solum autem hoc testimonio sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus ut dei famulus et deo placens, quamuis in eo illa uindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. ex quo datur intellegi dominum etiam bonis seruis suis in aliquo suscensentem et temporaliter uindicare et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo eius uasa in honorem utilia domino, quibus daturus est promissa sanctorum. [6.2] Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est dominus ad legum Naue exhortans et confirmans eum seque promittens cum illo futurum mandauerit idem Iesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres dies Iordanem fuerant transituri, cum inueuiantur post multo plures dies transisse Iordanem. cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in lericho, quoniam Iordane transiecto ipsa proxima ciuitas occurrebat; illi autem diuerterunt ad Raab mulierem fornicariam et ab illa occultati atque a rege quaesiti et minime inuenti eadem dimittente illos per fenestram et monente, ut triduo laterent in montanis, quattuor dies uidentur esse consumpti. inde posteaquam nuntiauerunt quae circa illos gesta fuerint promouit Iesus cum populo uniuerso de loco, ubi erat diluculo. qui cum uenisset ad Iordanem, diuertit et mansit; tunc rursus populus admonetur, ut post triduum se praeparet transire Iordanem arca domini praecedente. hinc ergo intellegitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent tamquam post tres dies memoratum fluuium transituri; potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter reuertissent. quibus tardantibus intellegitur, quamuis scriptura tacuerit, ex diuina dispositione cetera inpleta, ut iam inciperet apud populum glorificari Iesus et ostendi, quod cum illo dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. nam et hoc illi dicitur fluuium transituro, sicut scriptum est: et dixit dominus ad Iesum: in die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israhel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse sic ero et tecum. nec incredibile debet uideri etiam illos cum quibus deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere uoluisse, in qua sibi deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur prouidentia consilia fuisse mutata. nam et Moyses ipse utique tamquam homo putauerat esse faciendum, ut causas populi sic audiret, quemadmodum et sibi et illis onus intolerabile subeundo prodesse non posset; eiusque dispositio diuinitus et hoc ipsum socero eius suggerente et monente atque hanc admonitionem deo adprobante mutata est. [6.3] Scribae populo dicunt: cum uideritis arcam testimonii domini dei nostri et sacerdotes nostros et Leuitas tollentes eam, proficiscimini de locis uestris et ite post eam. sed longum interuallum sit inter uos et illam, quantum duo milia cubitorum stabitis; ne propinquetis ei, ut sciatis uiam quam ibitis [in] eam. non enim abistis uiam ab hesterna et nudiustertiana die. longe iussum est arcam praecedere, ut posset a populo uideri. tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam uideret praeire nec nosset qua sequeretur. ex hoc autem facto intellegendum est, quod columna illa nubis, quae solebat mouendis castris signum dare et iter ostendere, iam recesserat nec eis adparebat; hinc factum est, ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur. nunc ergo duce Iesu arcam domini sequuntur nube subtracta tamquam uelamine ablato. Iordanes autem plenus erat per totam crepidinem suam sicut in diebus messis tritici. hoc incredibile uidetur regionibus nostris. ibi autem, sicut perhibent qui nouerunt, initio ueris est messis tritici; tunc autem ille fluuius repletur amplius quam per hiemem. [6.4–5] Et erunt uobis lapides isti memoriale filiis Israhel usque in aeternum. quomodo "in aeternum", cum caelum et terra transeant? an quoniam aeternum aliquid significant hi lapides, cum ipsi aeterni esse non possint? quamuis possit quod in graeco est: ἕως τοῦ αἰῶνος, dici latine et "usque in saeculum", quod non est consequens ut intellegatur aeternum. Et dixit dominus ad Iesum dicens: manda sacerdotibus portantibus aream testamenti testimonii. solet dici arca testamenti uel arca testimonii; nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca sed etiam ipsum testamentum appellaretur testamentum testimonii. hinc enim dicit apostolus: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testimonium habens per legem et prophetas. in cuiusdam enim rei alterius uenturae testimonium datum fuerat illud. quod dicitur testamentum uetus. [6.6] Dixit dominus ad Iesum: fac tibi ipsi cultros de petra acutos uel, sicut habet graecus, de petra acuta et sedens circumcide filios Israhel iterum. in hoc praecepto quaeritur cur dixerit "iterum"; non enim unus homo bis circumcidendus erat. sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est "iterum", ut circumcisus iterum circumcideretur non homo, sed populus; nam et sequentia id ostendunt. dicit enim scriptura: et fecit Iesus cultros petrinos sibi ipsi acutos et circumcidit filios Israhel in loco qui uocatur Collis praeputiorum. hoc autem modo circumpurgauit Iesus filios Israhel: qui aliquando fuerant in uia et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex Aegypto, omnes istos circumcidit Iesus. quadraginta enim et duobus annis conuersatus est Israhel in deserto Mabdaritide [et]. ideo incircumcisi erant illorum plurimi pugnatorum qui exierant de terra Aegypti, qui inoboedientes fuerant mandatis dei, in quibus et definierat dominus eis, ne uiderent illi terram quam iurauerat dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et mel. pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit Iesus, eo quod fuissent in itinere incircumcisi. manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Iesus: illorum scilicet filios, qui genuerunt in deserto et contempserunt eos circumcidere, quod inoboedientes erant legi dei. nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani baptismi sacramentum hoc testimonio legis adiuuari se putent, quia nullus bis numero unus homo est circumcisus, sed populus qui iam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam uero adhuc incircumcisus erat. et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem deus iuberet, numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi aut ab aliquibus haereticis ab Israhelitarum societate segregatis? cum uero etiam satis adpareat quare sit a deo dictum, nullum hic possunt homines erroris sui patrocinium reperire. [6.7] Quando Iesus uidit uirum contra se stantem euaginato gladio et eo respondente dicit, quod esset princeps militiae uirtutis domini, et prostratus in terram dixit: quid praecipis tuo famulo? quaeri potest, utrum angelo se prostrauerit eumque dixerit dominum an potius intellegens a quo missus fuerit ipsum dominum dixerit eique se prostrauerit. erat autem, sicut legitur, Iesus in Iericho, non utique in ipsa ciuitate, cuius muri nondum ceciderant, quod mox futurum erat, ut in eam possent intrare, sed in agro ad eam pertinente; nam interpretatio, quae est ex hebraeo, sic habet. [6.8] In eo quod factum est, ut Achar de tribu Iuda furaretur de anathemate ciuitatis Iericho contra praeceptum domini, et propter eius peccatum tria milia quae missa fuerant in Gai dederunt terga hostibus et occisi sunt ex eis triginta sex uiri et populo grauiter territo Iesus cum senioribus se prostrauit ad dominum eique responsum est ideo factum esse, quod peccauerit populus, minatus est etiam deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis, et quod ostensus est qui fecerat nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo iuste pro alterius peccatis in alios uindicetur, maxime quia in lege dominus dixit nec patres pro filiorum nec filios pro patrum peccatis esse puniendos. an illud iudicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant, dei autem iudicia non sunt eius modi, qui alto et inuisibili consilio suo nouit quatenus extendat etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? non enim aliquid dirum, quantum adtinet ad uniuersi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri. et tamen apud eos qui talia metuunt disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed inuicem sibi adhibeant diligentiam et tamquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita. nec tamen credendum est etiam poenis quae post mortem inrogantur alium pro alio posse damnari, sed in his tantum rebus hanc inrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo finirentur. simul etiam ostenditur quantum conexa sit in populi societate ipsa uniuersitas, ut non in se ipsis singuli, sed et tamquam partes in toto extimentur. per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus uniuersus tamquam in corpore uniuerso quaerere quod admissum est. simul etiam significatum est quantum mali fieret, si uniuersa illa congregatio peccasset, quando ne unus quidem ita potuit iudicari, ut ab eo possent ceteri esse securi. at uero, si Achar ab aliquo inuentus atque conprehensus et illius criminis reus ad iudicium Iesu fuisset adductus, nequaquam putandum est hominem iudicem uel pro illo uel cum illo quemquam alium, qui societate facti eius minime teneretur, fuisse puniturum. neque enim ei mandatum legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne iudicio suo, quod in hominem homini iussum siue permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur esse plectendum. longe autem secretiore iustitia iudicat deus, qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, uel liberare uel perdere. uisibiles igitur adflictiones hominum siue mortes, quoniam his quibus ingeruntur et obesse et prodesse possunt. nouit dominus in occulto prouidentiae suae quemadmodum iuste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis uidetur ulcisci. poenas uero inuisibiles, quae nonnisi nocent et prodesse non possunt, ita nullus deo iudice pro alienis peccatis luit, sicut homine iudice luere nullus nisi pro sua culpa istas uisibiles debet. hoc enim praecepit homini iudici deus in his quae ad humanum iudicium pertinent uindicanda. quod in suo iudicio facit ipse, quo potestas non aspirat humana. [6.9] Merito quaeritur, cum dominus propter illum, qui de anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus igni cremari, cur eum ostensum Iesus lapidari potius a populo fecerit. an ita eum mori oportuit quemadmodum Iesus, qui propius dominum sequebatur, domini uerba iubentis intellegere potuit? sic enim alius quisquam non facile potuit. unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellauerit dominus, quam credendum legum aliud fecisse quam iusserat dominus. nam neque ad intellegendum uerba domini quisquam potuit esse sapientior neque ad faciendum quisquam oboedientior. proinde ignis nomine poenam potuisse significari scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israhel: et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: ubi utique duram tribulationem intellegi uoluit. Duae autem mihi causae occurrunt — non ut ambae sint, sed ut altera ex eis — cur non ille cum suis omnibus euidenti igne crematus sit. si enim peccatum eius dominus tale esse iudicauit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum. propter ipsam expiationem et purgationem congruenter illa poena ignis nomen accepit. neque ad hunc intellectum quisquam tendere admoneretur, si eum proprie uisibilis ignis exureret, sed in eo quisque remaneret, quod aperte uidebat inpletum, nec aliquid ultra quaereret; nunc uero cum propter dei uerba et factum Iesu, a quo praeuaricari illa uerba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse. eleganter agnoscitur illa poena hominem. ne in posterum peccato illo interiret. fuisse purgatum. quod significant etiam uasa in Leuitico, quae iubentur igne purgari. si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam uitam gehenna susciperet, ideo Iesus eum uoluit lapidari, ut quod a domino dictum est: igni cremabitur, illud admoneret intellegi, quod dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. si enim dixisset dominus: igni eum cremabitis et omnia eius, huic sensui locus nullus esset: cum uero ita positum est, ut magis uideatur deus quod ei futurum esset praedixisse quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse, melius non potuit facere Iesus, qui diuina uerba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, ne in illis ignibus uerba domini uiderentur inpleta, quae ob aliud dicta uolebat intellegi. Nec mouere debet, quod non ipsum tantum sed etiam omnia quae sunt eius deus cremanda igni praedixerit. sic enim ait: igni cremabitur et omnia quaecumque sunt ei. omnia enim quaecumque sunt ei, opera eius possunt intellegi, quae cum illo dixit esse concremanda, non sicut dicit apostolus de quibusdam operibus igne consumptis "ipse autem saluus erit", si huius peccatum ita intellegendum est, ut etiam aeterno igne puniatur. filios ergo eius et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit; non tamen hoc iudicio humano, sed prophetico spiritu fecit Iesus siue ita intellegens "omnia quae sunt ei", ut nec filios censeret exceptos lapidationis etiam poenam pro igne ingerens, siue opera eius quae post mortem deus in illo fuerat crematurus non solum per cetera quae illi erant uerum etiam per filios eius significans. Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. mors quippe ista quae omnes manet quamuis de primo peccato ueniat, tamen quia ita nati sumus, ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. unde legitur de quodam: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. quo ergo iudicio dei uel misericordia fuerit inrogata siue filiis huius siue illis triginta sex uiris, cum omnes ab eius peccato alieni fuerint, latet apud eum apud quem non est iniquitas. uerum illud in promtu est, quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est et tanto uehementius timuerunt ceteri factum eius imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque iustum populi odium dari et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat peccato suo secum consumtis suis posteris emori. [6.10] Quod deus iubet loquens ad Iesum, ut constituat sibi retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus, hinc admonemur non iniuste fieri ab his qui iustum. bellum gerunt, ut nihil homo iustus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut iustum bellum suscipiat, cui bellare fas est; non enim omnibus fas est. cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis uincat, nihil ad iustitiam interest. iusta autem bella ea definiri solent quae ulciscuntur iniurias, si qua gens uel ciuitas, quae bello petenda est, uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est uel reddere quod per iniurias ablatum est. sed etiam hoc genus belli sine dubitatione iustum est, quod deus imperat, apud quem non est iniquitas et nouit quid cuique fieri debeat. in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli quam minister iudicandus est. [6.11] Iesus mittens ad Gai debellandum triginta milia bellatorum ait illis: uos insidiabimini post ciuitatem et non longe eritis a ciuitate et eritis omnes parati. et ego et omnis populus qui mecum est accedemus ad ciuitatem. et erit cum exierint qui commorantur in Gai in obuiam nobis sicut antea, et fugiemus a facie illorum. et cum exierint post nos, abducemus illos de ciuitate, et dicent: fugiunt isti a facie nostra sicut antea. uos autem exsurgetis ex insidiis et ibitis in ciuitatem. secundum uerbum istud facietis. ecce praecipio uobis. quaerendum est utrum omnis uoluntas fallendi pro mendacio deputanda sit et, si ita est, utrum possit iustum esse mendacium, quo ille fallitur, qui dignus est falli; et si ne hoc quidem mendacium iustum reperitur, restat, ut secundum aliquam significationem hoc, quod de insidiis factum est, ad ueritatem referatur. [6.12] Quod Gabaonitae uenerunt ad ]esum cum uetustis panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de terra uenisse longinqua, quo eis parceretur — constitutum enim erat a domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo ingrediebantur — nonnulli codices et graeci et latini habent: et accipientes saccos ueteres super humeros suos; alii uero, qui ueraciores uidentur, non habent: super humeros, sed: super asinos suos. similitudo enim uerbi in graeca lingua mendositatem facilem fecit et ideo latina quoque exemplaria uariata sunt; wĮ10OV quippe et £ vu>v non multum ab inuicem dissonant. quorum prius humerorum nomen est, posterius asinorum. ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde adparet eos fuisse legatos et ideo magis in asinis quam in humeris necessaria portare potuisse. quia nec multi esse poterant et non solum saccos sed etiam utres eos portasse scriptura commemorat. [6.13] Quaeri potest quomodo iurationem seruandam -esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita iurauerant tamquam de longinqua terra uenientibus, sicut illi mentiti fuerant. sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos uenissent, iurauerunt eis Israhelitae. posteaquam uero cognouerunt ibi eos habitare, ubi omnes quos inuenerant secundum dei praeceptum debellare oportebat. noluerunt tamen frangere iurationem et, licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt causa iurationis, cum possent utique dicere se tamquam illis iurasse, quos eos esse crediderant, id est de longinquo uenientes; cum uero aliud cognouerunt, praeceptum circa eos domini inplendum erat, ut sicuti ceteri expugnarentur. deus autem hoc adprobauit nec parcentibus suscensuit, quamuis eum non interrogassent quinam illi essent et ideo eos illi fallere ualuissent. unde non inportune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute uoluerunt, non tamen fallaciter deum timuisse in populo eius. propterea nec suscensuit dominus iurantibus aut parcentibus. ut postea Gabaonitas ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul uindicauerit. sicut Regnorum ostendit historia. et quoniam iuratio sic seruata est quamuis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit deo. nam si e contrario iurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaouitas in terra promissionis esse putauissent et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos et de longinquo ad se uenisse, nullo modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa iurationis inplendae, cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus Dauid etiam post uerba quibus se Nabal interfecturum esse iurauerat utique sciens quem fuerat interfecturus parcere maluit nec in re duriore inplere iuramentum magis deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum iurauerat non fecisset quam si perfecisset. [6.14] Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum misissent ad Iesum, ut sibi subueniretur, ita scriptura sequitur et dicit: et ascendit Iesus a Galgala, ipse et omnis populus bellator cum illo, omnis potens in fortitudine. et dixit dominus ad Iesum: noli timere illos; in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram uobis. ubi neque consultus est dominus utrum eundum ad eos esset, sed ultro suis recte subuenire uolentibus, futuram uictoriam praenuntiauit. sic.ergo posset quamuis non consultus de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, quae subiectis parcere cogeret. crediderant enim deo, quem audierant suo populo promisisse, quod illas gentes subuerteret eorumque terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remunerauit quodam modo. [6.15] Quaeritur quemadmodum rex ciuitatis Hierusalem Adonibezec et ceteri quattuor cum quibus obsedit Gabaonitas secundum septuaginta interpretes primo reges Iebusaeorum cum ad eos obsidendos conuenerunt, postea uero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Iesum, ut eos de obsidione liberaret. sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur, cum constet Iebusaeorum fuisse regem ciuitatis Hierusalem, quia ipsa est dicta Iebus tamquam illius gentis metropolis, et septem gentes saepissime scriptura commemoret, quas promisit deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. nisi forte hoc nomen uniuersale fuerat omnium aut potius maioris partis, ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamuis esset etiam una de septem quae Amorrhaeorum proprie uocaretur, sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamuis hoc nomen uniuersae Africae conpetat, et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamuis Asiam uel dimidium terrarum orbem quidam uel alii tertiam partem orbis posuerint. nam, quod constat, et Chananaei tamquam una gens in illis septem commemorantur et tamen uniuersa illa terra originaliter Chanaan uocatur. [6.16] Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans. sicut praecepit dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus nihil ab omnibus quibus constituit dominus Moysi. propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum uiuum in ciuitatibus sibi traditis dimittebat Iesus, quia deus hoc iusserat. qui autem existimant hinc deum ipsum fuisse crudelem et propter hoc ueteris testamenti uerum deum fuisse auctorem nolunt credere, tam peruerse de operibus dei quam de peccatis hominum iudicant nescientes quid quisque pati dignus sit et magnum putantes malum, cum casura deiciuntur mortalesque moriuntur. [6.17] Et non erat ciuitas quae non erat tradita filiis Israhel. quaeritur quomodo hoc uerum sit, cum nec temporibus postea iudicum nec temporibus regum omnes omnino illarum septem gentium ciuitates capere potuerint Hebraei. sed aut sic intellegendum est, quod ad nullam ciuitatem bellando accessit Iesus quam non ceperit; aut certe nulla non capta est, sed earum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt ciuitates de quibus facta est ista conclusio: et omnes cepit in bello. [6.18] Quia per dominum factum est confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israhel, ut exterminarentur, ita ut non daretur eis misericordia, sed ut exterminarentur, sicut dixit dominus ad Moysen. ita dictum est hoc "per dominum factum confortari cor eorum", hoc est obdurari cor eorum, sicut de Pharaone. quod diuino altoque iudicio iuste fieri minime dubitandum est, cum deserit deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum est quemadmodum et ibi. sed hic aliud mouet, quomodo dictum sit ad hoc eis confortatum cor, ut exsurgerent in bellum aduersus Israhel et ob hoc eis non praeberent misericordiam; quasi praebenda esset, si non bellarent, cum deus praeceperit nulli eorum esse parcendum et ob hoc Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra uenisse fingentes eorum iurationem tenuerant. sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt Israhelitae misericordiam quamuis contra dei mandatum, ad hoc dictum esse intellegendum est istos ita bellasse, ut non eis parceretur nec ab eis ipsis Israhelitae neglecto dei mandato ad misericordiam flecterentur. quod quidem duce Iesu, qui omnia diligenter diuina praecepta seruabat, non est credendum fieri potuisse. uerum tamen nec ipse istos tam cito deleuisset, nisi conspirantissime contrairent atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui dei praecepta inplere curabat, remansissent ad illud tempus, quando eis possent parcere post mortem Iesu, qui non tanta cura dei mandata faciebant. nam et adhuc eodem uiuente quibusdam illi pepercerunt tantummodo eos ditioni suae subiugantes; quosdam uero nec uincere potuerunt. uerum haec non illo duce facta sunt, sed cum iam senex uacaret a bello tantummodo eis terras diuidens, ut ipsi iam illo non bellante diuisas sibi terras partim iam hoste uacuas tenerent, partim pugnando caperent. et quod uincere aliquos minime potuerunt, prouidentiae diuinae fuisse oportune scripturarum certis adparebit locis. [6.19] Et non perdidit Ephraem Chananaeum qui habitabat in Gazer; et habitabat Chananaeus in Ephraem usque in diem istum, donec ascendit Pharao rex Aegypti et cepit ciuitatem et incendit eam in igni et Chananaeos et Pherezaeos et qui habitabant in Gazer transpunxit; et dedit eam Pharao in dotem filiae suae. quod de Pharaone rege dictum est, miror si prophetice dictum intellegere debemus, cum haec historia illis temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur, cum praeterita narrentur taceanturque futura maiora et maxime necessaria? proinde potius existimandum est septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec addidisse, non tamquam futura praenuntiantes, sed quia illo tempore ipsi erant, quo facta esse meminerant et in libris Regnorum legerant; etenim regum temporibus factum est. quod ideo credibilius nobis uisum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex hebraeo et hoc ibi non inuenimus; sicut nec illud quod dictum est de Iericho, quod Hoza, qui eam reparasset. incurrerit maledictum quod dixerat Iesus. sic enim scriptum est: et adiurauit Iesus in die illa: maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit ciuitatem illam: in primogenito suo fundauit eam et in nouissimo suo inponet portas eius. huc usque inuenitur in interpretatione ex hebraeo; illud autem quod sequitur: et ita fecit Hoza qui ex Bethel; in Abiron primogenito fundauit eam et in resaluato nouissimo inposuit portas eius, hoc illic non legitur. unde adparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse nouerant. [6.20] Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elom et in Salamin; et grauata est manus Ephraem super eos et facti sunt illis tributarii. hoc iam contra domini praeceptum fiebat et adhuc uiuebat Iesus, sed dux eorum in illis proeliis iam prae senectute non erat. propter hoc dictum est a domino factum, ut confortaretur cor illorum, qui simul conspirauerunt ire in bellum contra Iesum, ne ista illis misericordia praeberetur etiam contra dei praeceptum, si remansissent non expugnati et senescente Iesu siue defuncto relinquerentur expugnandi a filiis Israhel, qui eis contra praeceptum domini possent parcere, quod ille non faceret. [6.21] Merito quaeritur, cum Israhel non solum usque ad diem mortis Iesu uerum etiam postea non eradicauerit gentes quae terram promissionis tenebant, quamuis ex parte illis debellatis in eadem promissa hereditate consisterent, quomodo intellegendum sit quod dictum est: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam et habitauerunt in ea. et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum; non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit dominus eis in manus eorum. non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt. Diligenter ergo uniuersa consideranda sunt. et primum uidendum quot gentium terra promissa sit Israhelitis. septem quidem gentes assidue uidentur commemorari, sicut in Exodo legitur: et dixit dominus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham et Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam. et simul mit-\' tam ante faciam tuam angelum meum et eiciet Amorrhaeum et Cettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum et Chananaeum. harum ergo septem gentium terram uidetur deus patribus promisisse. scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: si autem accesseris ad ciuitatem expugnare eam et euocaueris eos cum pace, si quidem pacifica responderint tibi et aperuerint tibi, omnis populus qui inuenti fuerint in ciuitate erunt tibi tributarii et oboedientes; si autem non oboedierint tibi et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam et tradet eam dominus deus tuus in manus tuas et interficies omne masculinum eius in nece gladii praeter mulieres et supellectilem; et omnia pecora et omnia quaecumque fuerint in ciuitate et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos dominus deus tuus dat tibi. sic facies omnibus ciuitatibus quae longe sunt a te ualde, quae non sunt a ciuitatibus gentium istarum. ecce autem ex ciuitatibus istis, quas dominus deus tuus dat tibi hereditare terram eorum, non uiuificabis omne uiuum, sed anathemate anathematizabis eos: Cettaeum et Amorrhaeum et Chananaeum et Pherezaeum et Euaeum et Iebusaeum et Gergesaeum, quemadmodum mandauit tibi dominus deus tuus. et hic istarum septem gentium terram promissam in hereditatem, quam debellatis usque ad internecionem eisdem gentibus Israhelitae possiderent, manifestum est. ceteras enim quae longinquius extra istas gentes inuenirentur, uoluit fieri tributarias eorum, si non resisterent; si autem resisterent, etiam ipsas interfici et in perditionem dari exceptis pecoribus et quae in praedam possent uenire. item alio loco in Deuteronomio ita legitur: et erit cum induxerit te dominus deus tuus in terram in quam intras ibi hereditare eam et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo, Cettaeum et Gergesaeum et Amorrhaeum et Pherezaeum et Chananaeum et Euaeum et Iebusaeum, septem gentes magnas et multas et fortiores uobis, et tradet eos dominus deus tuus in manus tuas et percuties eos, exterminio exterminabis eos. non dispones ad eos testamentum neque miserearis eorum neque matrimoniis iungamini cum eis; filiam tuam non dabis filio eius et filiam eius non sumes filio tuo et cetera. Proinde his atque aliis scripturarum locis saepe ostenditur harum septem gentium terras ita accepisse in hereditatem filios Israhel. ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. uerum tamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. sic enim legitur: in die illa disposuit dominus deus testamentum ad Abraham dicens: semini tuo dabo terram hanc a flumine Aegypti usque ad flumen magnum, flumen Euphraten: Cenaeos et Cenezaeos et Chelmonaeos et Cettaeos et Pherezaeos et Raphain et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos. quae ita soluitur quaestio, ut intellegamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: et omne propositum Salomonis, quod destinauerat aedificare in Hierusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cettaeo et Amorrhaeo et Pherezaeo et Euaeo et Iebusaeo, qui non erant ex Israhel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consummauerant filii Israhel, et subiugauit eos Salomon in tributum usque in diem hunc. ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex dei praecepto perdendorum subiugauit Salomon in tributum, quos utique secundum dei praeceptum perdere debuit; sed tamen subiugati tamquam tributarii possessi sunt. paulo post autem ita legitur: et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim et usque ad fines Aegypti. ecce ubi inpletum est quod in Genesi deus ad Abraham loquens promittensque praedixerat. a flumine quippe hic intellegitur ab Euphrate; magnum enim flumen in illis locis etiam proprio nomine non addito potest intellegi. neque enim de Iordane hoc accipi potest, cum et citra Iordanen et ultra Iordanen iam terras Israhelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. ergo a flmine Euphrate ex partibus orientis usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. tunc ergo amplius subiugatum est quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in seruitutem redactae sunt non septem sed undecim gentes. quod enim in Regnorum libris scriptum est: usque ad fines Aegypti a flumine, cum scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum uellet ostendere, hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est: a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. flumen quippe Aegypti. qui finis est disterminans regnum Israhel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluuius, qui fluit per Rhinocoruram ciuitatem. unde iam ad orientem uersus incipit terra promissionis. sic ergo fuerat constitutum filiis Israhel, ut septem gentium terras exterminatis et perditis illis gentibus ipsi inhabitarent, aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphraten. et quamuis in hoc deo non obtemperassent, quia et ex illis, quas exterminare deberent, oboedientes aliquas fecerant, deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis inpleuit. N Nuce itaque in libro Iesu Naue quod considerare suscepimus quomodo erit uerum: et dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum; et hereditauerunt eam? quomodo adhuc uiuente Iesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superauissent? nam quod sequitur: et hereditauerunt eam, uerum est, quia ibi erant ibique consederant. deinde quod adiungit: et requiem dedit illis dominus in circuitu, sicut iurauerat patribus eorum, uerum est, quia uiuo adhuc Iesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium. sed nulla earum eos in terris ubi consederant bello lacessere audebat. ideo dictum est et quod deinde adiungitur: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. quod uero sequitur: sed omnes inimicos eorum tradidit dominus illis in manus eorum, hos intellegi uoluit inimicos, qui obuiam ire in bellum ausi sunt. deinde quod dicit: non decidit ex omnibus uerbis bonis quae locutus est dominus filiis Israhel; omnia aduenerunt, ita uult intellegi, quia, cum iam illi contra praeceptum domini fecissent quibusdam parcendo ex illis septem gentibus et eos oboedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salui erant. ideo cum dixisset: ex omnibus uerbis, addidit "bonis", quia nondum aduenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. restat ergo, ut quod ait: dedit dominus Israheli omnem terram quam iurauerat dare patribus eorum, secundum hoc intellegatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae uel ex aliis usque ad flumen Euphraten aut subiugandae. si non resisterent, aut perdendae, . omnes enim percurrunt uel excurrunt huius uitae uiam, cum ad eius finem peruenerint. sed quia hoc uerbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad seruum Abrahae: ecce Rebecca, accipiens recurre; et sit uxor domini tui, ideo et hic ita hoc uerbum interpretatum est. [6.25] Quod septuaginta interpretes habent: et adsumpsi patrem uestrum Abraham de trans flumine et deduxi eum in omnem terram, interpretatio, quae est ex hebraeo, habet: et induxi eum in terram Chanaan. mirum est ergo. si Septuaginta pro terra Chanaan omnem terram ponere uoluerunt nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione dei tamquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in ecclesia praenuntiabatur, quod est uerum semen Abrahae non in filiis carnis, sed in filiis promissionis. [6.26] Et bellauerunt aduersus uos qui habitabant Iericho. quaeri potest quomodo id uerum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. sed recte dictum est, quia et claudere aduersum hostem portas ad bellum pertinet. non enim miserunt legatos, qui poscerent pacem. unde, si dictum esset: pugnauerunt aduersum uos, falsum esset. neque enim bellum continuas pugnas habet sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio. [6.27] Quid est, quod inter cetera quae Iesus Naue erga Israhelitas dominum fecisse commemorat dicit: misit ante uos uespas et eiecit illos a facie uestra? quod etiam in libro Sapientiae legitur nec tamen uspiam factum esse in his quae gesta sunt inuenitur. an forte translato uerbo "uespas" intellegi uoluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodam modo uolantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aerios occultos spiritus, quod in psalmo dicit: per angelos malignos? nisi forte quis dicat non omnia quae facta sunt esse conscripta et hoc quoque uisibiliter factum, ut ueras uespas uelit intellegi. [6.28] Quid est, quod dixit Iesus. ad populum: non poteritis seruire domino, quia deus sanctus est? an quia illius sanctitati perfecta seruitute quodam modo contemperari humanae fragilitati inpassibile est? quo audito isti non solum eius eligere seruitutem sed etiam de adiutorio eius et misericordia praesumere debuerunt: quam ille intellexit, qui dicit in psalmo: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. isti autem de se potius praesumere delegerunt, quod deo possent sine ulla offensione seruire, ut iam tunc inciperent. quod de illis expressit apostolus: ignorantes enim dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; ita eis iam lex subintrabat, ut abundaret delictum et postea superabundaret gratia per dominum Christum, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti. [6.29] Quid est, quod ait idem Iesus loquens ad populum: et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in uobis et dirigite corda uestra ad dominum deum Israhel? non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum oboedientiam praedicauerit: aut uero, si haberent, post tantas legis comminationes illa eos prospera sequerentur, cum sic in eos uindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur; sed post illam admonitionem Iacob dederunt quae habebant: unde adparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. nunc uero post hanc admonitionem Iesu Naue nullus tale aliquid protulit. nec tamen putandum est hoc illum inaniter praecepisse; non enim ait: et nunc auferte deos alienos si qui sunt in uobis, sed omnino tamquam sciens esse, qui sunt, inquit, in uobis. proinde propheta sanctus in cordibus eorum esse cernebat cogitationes de deo alienas a deo et ipsas admonebat auferri. quisquis enim talem cogitat deum, qualis non est deus, alienum deum utique et falsum in cogitatione portat. quis est autem qui sic cogitet deum quemadmodum ille est? ac per hoc relinquitur fidelibus, quamdiu peregrinantur a domino auferre a corde suo inruentia uana phantasmata, quae se cogitantibus ingerunt, uelut talis aut talis sit deus, qualis utique non est et dirigere cor ad illum fideliter, ut, quemadmodum et quantum nobis expedire nouit, ipse se insinuet per spiritum suum, donec absumatur omne mendacium — unde dictum est: omnis homo mendax — et transacta non solum inpia falsitate uerum etiam ipso speculo et aenigmate facie ad faciem cognoscamus, sicut et cogniti sumus, quemadmodum apostolus dicit: uidemus nunc per speculum in aegnimate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. [6.30] Et disposuit Iesus testamentum ad populum in illo die et dedit illi legem et iudicium in Silo coram tabernaculo domini dei Israhel. et scripsit uerba haec in libro legum dei; et accepit lapidem magnum et statuit illum Iesus sub terebintho ante dominum. et dixit Iesus ad populum: ecce lapis iste erit nobis in testimonium, quia hic audiuit omnia quae dicta sunt a domino, quaecumque locutus est ad uos hodie: et hic erit uobis in testimonium in nouissimis diebus, cum mentiti fueritis domino deo uestro. haec uerba qui non in superficie tantum audiunt sed aliquanto altius perscrutantur, nequaquam tantum uirum tam insipientem putare debent, ut uerba dei quae locutus est populo inanimum lapidem audisse crediderit: qui etiam si ab artifice in hominis similitudinem effigiatus esset, inter illos utique deputaretur, de quibus in psalmo canitur: aures habent et non audient. neque enim idola gentium aurum et argentum sola non audiunt et, si lapidea sint, audiunt. sed per hunc lapidem profecto illum significauit, qui fuit lapis offensionis non credentibus Iudaeis et petra scandali, qui cum reprobaretur ab aedificantibus, factus est in caput anguli. quem praefigurauit et illa petra quae potum sitienti populo ligno percussa profudit, de qua dicit apostolus: bibebant autem de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. unde et cultellis petrinis populum circumcidit iste ductor egregius: qui cultri petrini cum illo etiam sepulti sunt, ut profundum mysterium demonstrarent posteris profuturum. sic ergo et istum lapidem quamquam uisibiliter statutum spiritaliter debemus accipere in testimonium futurum Iudaeis infidelibus, hoc est mentientibus, de quibus dicit psalmus: inimici domini mentiti sunt ei. neque enim frustra, cum iam dei famulus Moyses uel potius per eum deus disposuisset ad populum testamentum, quod in arca erat, quae dicta est arca testamenti, et in libris legis tanta sacramentorum et praeceptorum multiplicitate conscriptis, tamen etiam hic dictum est: disposuit Iesus ad populum testamentum in illa die. repetitio quippe testamenti nouum testamentum significat; quod significat et Deuteronomium, quod interpretatur secunda lex; quod significant et prioribus confractis tabulae renouatae. multis enim modis significandum quod uno modo inplendum fuit. iam uero quod sub terebintho statutus est lapis, hoc significat quod uirga ad petram, ut aqua proflueret. quia neque hic sine ligno statutus est lapis. ideo autem subter. quia non fuisset in cruce exaltatus nisi humilitate subiectus, uel quod illo tempore, quo id faciebat Iesus Naue, adhuc obumbrandum mysterium fuit. terebinthi etiam lignum medicinalem lacrimam exsudat, quae arbor a septuaginta interpretibus hoc loco posita est quamuis secundum alios interpretes quercus legatur. Mirum est sane, quod saltem in nouissimis suis uerbis, quibus populum adlocutus est Iesus homo dei, nihil eos obiurgauit ex eo quod his gentibus pepercerunt, quas dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. sic enim scriptum est: et factum est postquam inualuerunt filii Israhel, et fecerunt Chananaeos oboedientes, exterminio autem eos non exterminauerunt. nam primo eos id non potuisse scriptura testata est; sed nunc posteaquam praeualuerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminauerunt, utique contra praeceptum domini factum est: quod non est cuiquam factum, cum Iesus exercitum duceret. cur ergo non eos obiurgauit adlocutione nouissima, quod in hoc domini praecepta neglexerint? an forte quia prius dixit eos scriptura non potuisse, utique antequam praeualerent, etiam cum praeualuissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis oboedire si parcere noluissent, acrius eos aduersum se ex ipsa desperatione pugnare conpellerent et eos superare non possent? hunc ergo eis humanum timorem dominus noluit inputare, etsi adparet in eo quaedam subdefectio fidei: quae si fortis in eis esset, ea sequerentur quae ipsum Iesum bellantem secuta sunt. quia uero non in eis tanta fides fuit, etiam cum aduersariis suis praeualuissent, pugnare cum eis usque ad interemptionem eorum timore non ausi sunt. quem timorem, ut dixi, non de malitia neque de superbia uel contemptu praecepti dominici, sed de animi infirmitate uenientem noluit eis dominus inputare, cum eis per legum nouissima loqueretur. unde et apostolus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera ipsius. de illis autem, qui eum periclitantem non malitia sed timore deseruerant, ita locutus est: in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt; non illis inputetur. LIBER SEPTIMVS. QVAEST. HE IVDICIBVS [7.1–2] QVAEST. I. In fine libri Iesu Naue breuiter narrator porrexit historiam, quo usque filii Israhel ad colendos deos alienos declinauerunt; in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Naue. non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post quae ad illa peruenit. Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israhel in domino dicentes: quis ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad bellandum in eo? et dixit dominus: ludas ascendet; ecce dedi terram in manu ipsius. hic quaeritur, utrum aliquis homo ludas uocabatur, an ipsam tribum ita ut solet sic appellauit. sed illi, qui interrogauerant dominum, post mortem Iesu Naue ducem requirebant: unde putatur unius expressum hominis nomen. uerum quia non solet duces nominare scriptura cum constituuntur nisi commemorata etiam origine parentum et constat post Iesum duces habuisse populum Israhel, quorum primus est Gothoniel filius Cenez, rectius intellegitur nomine Iudae tribum Iuda fuisse significatam. ab ipsa enim tribu uoluit dominus incipere conteri Chananaeos. et cum populus de duce interrogasset, ad hoc ualuit responsio domini, ut scirent deum noluisse ab uniuerso populo bellari aduersus Chananaeos. dixit ergo: ludas ascendet. et sequitur scriptura narrans: et dixit ludas ad Symeon fratrem suum, utique tribus ad tribum. non enim adhuc uiuebant illi filii Iacob, qui dicti sunt ludas et Symeon, inter ceteros fratres suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Iuda ad tribum Symeon: ascende mecum in sortem meam et bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. manifestum est auxilium sibi tribum Iuda alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium. [7.3] Et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, et dabo ei filiam meam Axam in uxorem. iam hoc et in libro Iesu Naue commemoratum est; sed utrum Iesu uiuente factum sit et nunc per recapitulationem repetitum, an post eius mortem, posteaquam dictum est: ludas ascendet, et coepit ludas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. sed credibilius est post mortem Iesu factum, tunc autem per prolepsin, id est per praeoccupationem commemoratum quemadmodum et alia. nunc enim cum res gestae aduersus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, ita se narrationis ordo continet inter cetera Iudae facta bellica, de quo post mortem Iesu dixerat dominus: ludas ascendet. et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum qui habitabat [in] montana et austrum et campestrem. et abiit ludas ad Chananaeum inhabitantem in Chebron et exiit Chebron ex aduerso — nomen autem erat Chebron Cariatharbocsepher — et percussit Sesi et Achiman et Cholmi filios Enac. et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. nomen autem Dabir [quod] erat ante Ciuitas litterarum. et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, etdabo ei fi Ii a m mea m < A x am) in uxorem. constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo post mortem Iesu hoc esse factum. tunc uero, cum ciuitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex occasione narrator quod postea factum est praeoccupauit. nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in uictoris praemium bis numero scripturam commemorare uoluisse. [7.4] Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Iesu Naue sic de illa dicitur: et factum est cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino et cetera, ubi agrum petit a patre atque concessus est, hic autem, et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo agrum. sed in eo quod ibi dictum est: cum ingrederetur ipsa, et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil contrarium est; simul enim ingrediebantur uiam. quod uero ibi dictum est: consilium habuit cum eo — id est cum uiro suo — dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino, et petit, in eo quod habuit consilium ibi monita est, ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. utrumque autem ita diceretur: "et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; ille autem monuit eam. et exclamauit de asino". porro autem quod ibi agrum refertur petisse nec nomen ipsius agri tacitum est, hic uero, cum agrum petere monita fuerit a uiro suo, non agrum petisse dicitur "clamans de subiugali" — quod ibi dictum est "de asino" — sed redemtionem aquae — eo quod in terram austri fuisset tradita — subiecitque scriptura: et dedit ei Caleb secundum cor eius redemtionem excelsorum et redemtionem humilium, quid sibi uelit obscurum est; nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius inopia in illis regionibus erat quo nupta ducebatur. sed "dedit ei Caleb redemtionem excelsorum et redemtionem humilium" non uideo quid subaudiamus nisi "fluentorum", excelsorum uidelicet in montanis, humilium in campestribus siue in uallibus. [7.5] Et non hereditauit ludas Gazam et finem eius et Ascalonem et finem eius et Accaron et finem eius etAzotum et adiacentia eius. et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuit hereditare inhabitantes in ualle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. quod in libro Iesu Naue, cum illum locum tractarem. ubi scriptum est: et dedit dominus Israheli omnem terram, cum multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem data est in quandam exercitationis utilitatem: hoc multo euidentius hic adparet, quandoquidem commemorantur ciuitates, quas non hereditauit ludas, et dicitur: et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuerunt hereditare inhabitantes in ualle. quis enim non intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat dominus cum Iuda. ne totum repente obtinendo extolleretur? quod enim adiungit: quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei, quos currus timuerit, dictum est, non dominus qui erat in Iuda, sed ipse ludas; cur autem timuerit, cum quo dominus erat, si quaeritur, hoc est quod prudenter intellegendum est refringere deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum eorum conuertat inimicos, non solum quando uincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur: illud ad commendandam largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. nam utique inimicus sanctorum est angelus satanae, quem tamen sibi datum colaphizantem dicit apostolus, ne magnitudine reuelationum extolleretur. [7.6–7] Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est Moyses; et hereditauit inde tres ciuitates filiorum Enac et abstulit inde tres filios Enac. iam hoc dictum est in libro Iesu Naue quoniam illo uiuo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde fuit Caleb, scriptura loqueretur. Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos, siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, [in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe "non hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur. [7.8] Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas. ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. potest autem mouere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diuersis potuerit esse Scytharum ciuitas. sed similiter potest mouere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam ciuitatem, quod utique fecit longe lateque bellando. ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in loginqua progrederentur, istam condere potuerunt. nam legitur in historia gentium uniuersam paene Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat irent obuiam, quorum aduentu territus se in suum regnum recepit. [7.9–11] Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas, neque filias eius. "filias eius" dicit ciuitates, quas ipsa quasi metropolis instituerat. Et factum est quando praeualuit Israhel, et posuit Chananaeum in tributum et auferens non abstulit eum. iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Naue paene ipsis uerbis. proinde aut hic per anacephalaeosin dicitur aut illic per prolepsin dictum est, id est aut hic recapitulando aut illic praeoccupando. Et contribulauit Amorrhaeus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in uallem. et hoc similiter aut in libro Iesu Naue praeoccupando commemoratum est aut hic recapitulando. [7.12] Et ascendit angelus domini super Clauthmontem. scriptor libri hoc nomine appellauit locum, quia postea scripsit; nam quando angelus domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. a ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece *Xao6(i.6<; ploratio dicitur. ibi enim populus fleuit, cum audisset ab hoc angelo uerba domini uindicantis in eos, quod inoboedientes fuissent, quia non exterminauerunt populos secundum praeceptum eius, quibus praeualuerunt, eligentes eos facere tributarios quam interimere et perdere, quemadmodum iusserat dominus. quod siue contemto dei mandato siue timore fecerint, ne hostes aduersum se acrius pugnare pro salute obtinenda quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccauerunt uel spernendo quod diuinitus imperatum est uel non praesumendo quod eos posset qui imperauerat adiuuare. quod ideo per Iesum noluit eis dicere — si tamen adhuc eo uiuente iam fieri praeceperat et non potius praeoccupando commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit — quia hoc omnibus uoluit exprobrare per angelum; nondum autem omnes id fecerant uiuente Iesu, etsi aliqui forte iam coeperant. credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum uiuente Iesu Naue tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israhel quantum eis ad considendum sufficeret, quamuis in sortibus suis haberent unde crescendo et conualescendo adhuc aduersarios exterminarent. proinde post mortem Iesu, posteaquam praeualuerunt, ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum uoluntatem suam quam interimere et perdere secundum uoluntatem dei; propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. quod uero commemoratum est in libro Iesu Naue, magis existimo praeoccupando commemoratum, quod post eius mortem uel futurum esse iam ipse nouerat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, qui appellatur Iesu Naue, uel, si ab alio scriptus est, iam factum esse sciebat post mortem Iesu, quod in illo libro praeoccupando commemorauit. [7.13] Quid est quod angelus domini inter cetera diuinae comminationis dicit: non adiciam transmigrare populum quem dixi eicere [non auferam] eos a facie uestra; et erunt uobis in angustias et dii eorum erunt uobis in scandalum, nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira dei uenire peccata? ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israhelitae habitare uoluerunt, essent eis in scandalum, id est facerent eos scandalizari in domino deo suo eoque offenso uiuere indignans hoc comminatus est deus: quod certe manifestum est magnum esse peccatum. [7.14] Et dimisit Iesus populum; et abierunt filii Israhel unusquisque in domum suam et unusquisque in hereditatem suam hereditare terram. hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est. nam et mors ipsius Iesu Naue etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam ab exordio cuncta breuiter insinuentur, ex quo eis dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus uixerint quaeue perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum ordinem ab eo qui primus est constitutus. [7.15–16] Et surrexit generatio altera post eos, qui non scierunt dominum et opera eius quae fecit Israhel. exposuit quomodo dixerit "non scierunt dominum", in illis uidelicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum est ante illos, ut Israhel sciret dominum. Et seruierunt Baal et Astartibus. solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iouis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. nam Baal Punici uidentur dicere dominum: unde Baalsamen quasi dominum caeli intelleguntur dicere; Samen quippe apud eos caeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte uocatur. et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israhel hoc dicere scriptura, quod Baal seruierunt et Astartibus, quia Ioui et Iunonibus. nec mouere debet, quod non dixit Astarti, id est lunoni, sed, tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. ad simulacrorum enim multitudinem referri uoluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno uocabatur; ac per hoc tot Iunones quot simulacra intellegi uoluit. uarietatis autem causa existimo Iouem singulariter, Iunones pluraliter commemorare uoluisse; nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioues pluraliter dici possent. hoc autem, id est nomine plurali Iunones in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. quorum in illo, qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat. Astaroth legimus nec Baal, sed Baalim. quodsi forte aliud in hebraea uel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israhel seruire non debuit. [7.17] Et uendiditeosin manu inimicorum suorum in circuitu. quaeri solet quare dixerit "uendidit" tamquam aliquod pretium intellegatur datum. sed et in psalmo legitur: uendidisti populum tuum sine pretio, et apud prophetam: gratis uenditi estis et non cum argento redimemini. quare ergo "uenditi", si "gratis" et "sine pretio" et non potius donati? an forte scripturarum locutio est, ut uenditus etiam qui donatur dici possit? hic autem sensus est optimus in eo, quod dictum est: gratis uenditi estis, et: uendidisti populum tuum sine pretio, quia illi, quibus tradidisti populum, inpii fuerunt, non deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tamquam pretium uideretur. quod uero dictum est: neque cum argento redimemini, non ait: neque cum pretio, sed: neque cum argento, ut pretium redemtionis intellegamus, quale dicit apostolus Petrus: non enim argento et auro redemti estis sed pretioso sanguine tamquam agni inmaculati. in argento enim propheta omnem pecuniam significauit, ubi ait: non cum argento redimemini, quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi. In eo, quod dominus dicit: et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit filius Naue; et dimisit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam quemadmodum custodierunt patres eorum an non. et dimisit dominus gentes has, ut non - auf err e t illas celeriter, et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa. quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleuerit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, si tentati in eis non reprobi inuenirentur eisque talibus inuentis, quales eos esse debere praeceperat dominus, iam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita uiuerent, nec bellis eos exerceri oporteret. uerba enim domini hucusque accipienda sunt: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum — id est aduersarium — cetera uero uerba scriptoris sunt exponentis, unde dixerit dominus non se ablaturum uirum de gentibus quas reliquit Iesus filius Naue. deinde subiungens, qua causa dereliquerit, et dimisit, inquit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam, quemadmodum custodierunt patres eorum an non, eos uolens intellegi patres custodisse uiam domini, qui fuerunt cum Iesu, id est eo tempore quo ille uiuebat. generationem quippe alteram superius retulit surrexisse post illos, qui uixerunt cum Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderent dominum: pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes nec exterminatae per Iesum. Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit scriptura: et dimisit dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. deinde sequitur: et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israhel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan, uerum propter generationes filiorum Israhel docere illos bellum. erat ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent, id est, ut tanta pietate et oboedientia legis dei bellarent quanta patres eorum qui domino deo etiam bellando placuerunt, non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis et in bello. quod autem sequitur: uerum qui ante illos 11 non scierunt illas, quid nisi gentes uult intellegi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos, quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? deinde commemorans quae sint, quinque, inquit, satrapias alienigenarum, quas in libris Regnorum manifestius exprimit. satrapiae autem dicuntur quasi parua regna, quibus satrapes praeerant: quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est siue fuit. et omnem, inquit, Chananaeum et Sidonium et Euaeum inhabitantem Libanum a monte Hermon usque ad Laboemath. et factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel. tamquam diceret: hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel, scire si audient mandata domini; non ut sciret deus omnium cognitor etiam futurorum, sed ut scirent ipsi et sua conscientia uel gloriarentur uel conuincerentur utrum audirent mandata domini, quae mandauit patribus eorum in manu Moysi. quoniam ergo manifestati sibi sunt non se oboedisse deo in his gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem fuerant derelictae, propterea dixit deus uel illa, in quibus aperte missus angelus et locutus expressius est, uel paulo ante, ubi ait: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum. Dictum est autem in Deuteronomio ex persona dei loquentis de istis gentibus aduersariis: non eiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta et multiplicentur in te bestiae ferae; paulatim eiciam illos, donec multiplicemini et crescatis et hereditetis terram. poterat hanc promissionem suam seruare dominus erga oboedientes, ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israhelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde aduersarii exterminarentur desertas esse non sineret. quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodam modo cupiditates et libidines intellegi uoluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. neque enim deus homines exterminare poterat et bestias non poterat uel perdere uel nasci potius non permittere. [7.18] Et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos. deinde uelut quaereretur quem saluatorem, Gothoniel, inquit, filium Cenez. accusatiuum enim casum hic debemus accipere, tamquam diceretur " Gothonielem". aduertendum est autem quod saluatorem dicat etiam hominem, per quem deus saluos faciat. nam clamauerunt filii Israhel ad dominum; et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos, Gothoniel filium Cenez fratrem Caleb iuniorem ipsius, et exaudiuit eos. inter illa autem quae appellantur uxsppotTot, hoc genus rarum est, quoniam habet et illud quod Graeci uocant uotspoXr/tfav. quod enim ait postea: et exaudiuit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. nam ordo est: et clamauerunt filii Israhel ad dominum. et exaudiuit eos et excitauit dominus saluatorem Israhel. deinde quod hic interpositum est: et saluauit eos, et postea dictum est: Gothoniel — uelut Gothonielem — filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret: et excitauit dominus saluatorem Israhel Gothoniel filium Cenez et saluauit eos. [7.19–20] Quadraginta annos quieuisse terram promissionis a bellis sub Gothoniele iudice scriptura testatur: quantum temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio tantummodo rege pacata habere potuerunt. Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aod iudex, quando occidit Eglom regem Moab. cum enim solus soli insidiaretur, ut eum percuteret, hoc illi ait: uerbum occultum mihi est ad te, rex. ut ille a se omnes, qui cum illo fuerant, remoueret. quod cum factum esset, iterum dixit Aod: uerbum dei mihi ad te, rex. sed potest non esse mendacium, quandoquidem uerbi nomine solet etiam factum appellare scriptura; et reuera ita erat. quod autem dixit: uerbum dei, intellegendum est hoc illi deum ut faceret praecepisse, qui eum populo suo excitauerat saluatorem, sicut illis temporibus talia fieri diuinitus oportebat. [7.21] Merito quaeritur quomodo fuerit "exilis ualde rex Eglom" "et concluserunt adipes uulnus," quando percussus est. sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi; sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare respondetur, quod non est, et benedixit regi pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe. nam in ea interpretatione, quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita inuenimus: erat autem Eglom crassus nimis. [7.22–23] Et exiit Aod foras et transiit obseruantes et clausit ianuas domus superioris super eum et coartauit. hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. nam prius hoc fecisse intellegendum est et sic de superioribus descendisse et transisse obseruantes. Quomodo pueri regis Eglom claui aperuerint quod Aod claui non clauserat, potest mouere, aut, si ille claui clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec claui aperire possent. proinde aut alia clauis adlata est aut tale clusurae genus fuit, quod sine claui posset claudi nec sine claue aperiri. nam sunt quaedam talia, sicut ea quae ueruclata dicuntur. [7.24–25] Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israhel in terra promissionis duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile Romanorum sub rege Numa Pompilio. Et post eum surrexit Samegar filius Anath et percussit alienigenas in sexcentos uiros praeter uitulos boum et saluauit Israhel. quomodo post Aod iste pro Israhel pugnauerit et dictus sit saluasse Israhel potest esse quaestio; non enim rursus fuerant captiuati uel iugo seruitutis innexi. sed intellegendum ita dictum" saluauit," non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare et huius uictoria fuisse depulsum. sed quid sibi uelit quod addidit: praeter uitulos boum, obscurum est. an forte et boum stragem pugnando fecit et ita dictum est eum occidisse sexcentos uiros praeter illud quod fecit de bubus occisis? sed quare uitulos? an graecae locutionis consuetudo est etiam uitulos eos appellare, qui grandes sunt? nam ita loqui uulgo in Aegypto perhibentur, sicut apud nos pulli appellantur gallinae cuiuslibet aetatis. non autem habet interpretatio ex hebraeo "praeter uitulos boum," sicut ista quae secundum Septuaginta est; sicut habet illa ex hebraeo: uomere occisos sexcentos uiros, quod ista non habet. [7.26] Quid est quod respondens Barac Debborae ait: si ibis, ibo, et si non ieris mecum, non ibo, quoniam nescio diem in qua prosperat angelum dominus mecum, quasi a prophetissa diem audire non potuerit? nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo. et quid est: prosperat angelum dominus mecum? an hic demonstratum est, quia et angelorum actus prosperantur, id est adiuuantur a domino, ut feliciter cedant? an locutionis est "prosperat angelum mecum," id est facit mecum prospera per angelum? [7.27–28] Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius. ecce quemadmodum commendat scriptura agere deum in cordibus. ut det exitum rebus, quem constituit. utique enim pauefecit uel obstupefecit Sisaram, ut traderet eum. Vbi Iahel mulier, quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intrauit ad eam: animaduertendum est non esse consequens, ut, cum scriptura dicit de uiro quod intrauit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. assidue quippe sic loquitur scriptura: intrauit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. hic ergo proprie dictum est "intrauit ad eam," id est in domum eius intrauit, non ut per haec uerba intellegatur concubitus. [7.29] In cantico Debborae dicitur: defecerunt habitantes in Israhel, defecerunt, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israhel. elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos; tunc expugnauerunt ciuitates principum. hic intermixtus ordo uerborum obscuritatem facit et quaestionem mouet. quomodo enim intellegatur: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos; tunc expugnauerunt ciuitates principum? quasi tunc eis fauerit deus ad expugnandas ciuitates principum, quando elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos. sed in aliis iam scripturarum locis saepe didicimus quemadmodum fiant hyperbata, quorum directione cum uerba ad ordinem redeunt sensus explanatur. iste ergo est ordo: defecerunt habitantes in Israhel, defecerunt; elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israhel; tunc expugnauerunt ciuitates principum. [7.30] Quaeri potest quomodo dictum sit: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, cum panis hordeaceus, quamuis sit in comparatione triticei panis abiciendus, tamen etiam ipse pascat et uitale alimentum sit; dii autem noui, quos dicuntur elegisse qui defecerunt a deo uiuo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in uenenis. an hactenus accipienda est similitudo, quatenus ualet, ut propter hoc solum dictum intellegatur, quia, sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda reiciantur et aspernanda delectent, ita uitio prauae uoluntatis tamquam languore fastidii, cum esset deus eorum uerus, in falsis elegerunt nihil aliud quam nouitatem spreta ueritate, atque ita cibum mortiferum tamquam panem hordeaceum elegerunt non se arbitrantes inde perituros, sed etiam inde uitam uelut esca innoxia licet uiliore sumturos? secundum opinionem ergo eorum similitudo posita est animique languorem, non secundum ueritatem. nam dii illi noui nullis sunt cibis uitalibus comparandi. [7.31] Et factum est quando clamauerunt filii Israhel ad dominum propter Madian, et misit dominus uirum prophetam ad filios Israhel et dixit eis. cur non dicatur nomen huius prophetae, quod ualde scripturis inusitatum est, latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. sed quia post uerba, quibus exprobrauit inoboedientiam populo, sequitur scriptura dicens: et uenit angelus domini et sedit sub quercum quae erat in Ephra, non absurde intellegitur iste angelus significatus nomine uiri, ut, posteaquam haec uerba dixit, uenerit ad quercum memoratam et ibi sederit. nomine enim uirorum solere appellari angelos notum est, quamuis eum, qui esset angelus, appellatum esse prophetam non facile nec euidenter occurrat; eum sane, qui propheta esset, dictum angelum legimus. sed si angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura praenuntiauerunt, cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari? uerum tamen, ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium non occurrit. [7.32–33] Quod angelus dicit ad Gedeon: dominus tecum potens in fortitudine, nominatiuus casus est, non uocatiuus; hoc est: "dominus potens tecum est", non" tu potens". Aduertendum est dixisse angelum tamquam ex domini auctoritate: nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora uero non ait ad Barac: "nonne mandaui tibi"? sed ait: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi? hic autem non dictum est: nonne ecce misit te dominus? sed: nonne ecce misi te? [7.34–35] Vbi respondet Gedeon ad angelum: in me, domine — hoc est: in me intende — in quo saluabo Israhel? ecce mille mei humiliores in Manasse? intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece Xtl..tdPXłju; appellat scriptura. an quid aliud? Animaduertendum est quod Gedeon non ait angelo: offeram tibi sacrificium, sed ait: offeram sacrificium meum et ponam in conspectu tuo. unde intellegendum est non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre uoluisse. quod et ipse angelus euidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tamquam sibi sumsit, sed ait illi: accipe carnes et azymos et pone ad petram illam et ius effunde. et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus domini summum uirgae quae in manu eius et tetigit carnes et azymos; et accensus est ignis de petra et comedit carnes et azymos. ita etiam ipse angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon officium ministrantis inpleuit; ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subiecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subiecit. denique tunc cognouit Gedeon quod angelus domini esset; nam hoc scriptura continuo subdidit: et uidit Gedeon quoniam angelus domini est. prius ergo tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem dei credidit, ut coram ipso sacrificium uellet offerre uelut adiuuandus eius praesentia sanctitatis. [7.36] Quaeri potest quare Gedeon ausus fuerit sacrificium offerre deo praeter locum ubi iusserat deus. praeter tabernaculum quippe suum deus prohibuerat sacrificari sibi cui tabernaculo templum postea successit. tempore autem, quo fuit Gedeon, tabernaculum dei erat in Silo; atque ideo illic tantum legitime posset sacrificari. sed intellegendum est quod illum angelum primo prophetam putauerat et tamquam deum illum consuluerat de offerendo sacrificio: quod ille si prohibuisset, non utique fieret; sed quoniam adprobauit et ut fieret annuit, dei auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. ita quippe deus legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret. unde quodcumque praeter illa ipse praecepit, non a transgressoribus, sed potius a piis et oboedientibus inpletum intellegendum est: sicut Abraham de immolando filio. nam sic et Helias extra tabernaculum domini ad conuincendos sacerdotes idolorum sacrificauit: quod ex praecepto domini fecisse intellegendus est, qui ei tamquam prophetae reuelatione atque inspiratione iussit ut faceret. quamquam tanta consuetudo praeter tabernaculum sacrificandi crebuerat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inueniatur nec eius sacrificium fuisse reprobatum. et tamen notantur reges, qui inter opera laudabilia sua non destruxerunt excelsa, ubi contra legem dei populus sacrificare consueuerat, et qui destruxit maiore praedicatione laudatur. ita deus consuetudinem populi sui, qua praeter eius tabernaculum tamen non diis alienis offerebant, sed domino deo suo, sustinebat potius quam uetabat etiam sic exaudiens offerentes. hoc autem, quod Gedeon fecit, quis non intellegat per angelum procuratum ut prophetice fieret, in qua prophetia petra illa commendaretur? cui quidem petrae non sacrificatum est, sed de illa ignis commemoratur exisse, quo sacrificium consumeretur. siue enim per aquam, quam percussa petra effudit in eremo, siue per ignem donum spiritus sancti significatur, quod ditissime dominus Christus effudit super nos. nam et in euangelio significatum est hoc donum per aquam, ubi ipse dominus ait: si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae; ubi euangelista subiunxit: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. significatum est et per ignem, ubi ueniente illo super congregatos legitur: uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et ipse dominus ait: ignem ueni mittere super terram. [7.37] Et factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua, lingua sua trecenti uiri. plerique latini codices non habent "manu sua", sed tantummodo "lingua sua", quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est: sicut canes; graecus autem utrumque habet: manu sua, lingua sua, ut intellegatur quod manu aquam raptam in os proiciebant. et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore adposito sicut boues aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelleguntur, sed cum manu in os aquam proicerent, quam lingua exciperent. nam et interpretatio ex hebraeo planius id habet his uerbis: fuit itaque numerus eorum qui manu in os proiciente aquam lambuerant trecenti uiri. neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus lingua sicut canes aquam hauriant; aut uero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent. sed cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi genu fixo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci uero, quia non flexo genu se incuruauerunt, ut canes biberunt, sed aquam manu in os iactam. quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T graecam, qua iste numerus significatur. per quam etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera graeca est. unde Graecorum nomine apostolus omnes gentes significat, cum dicit: Iudaeo primum et Graeco, et: Iudaeis et Graecis, saepe ita commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium graeca ita excellat, ut per hanc omnes decenter significentur. iste numerus et in uernaculis Abrahae animaduertendus est, per quos fratrem ab hostibus liberauit, quando eum Melchisedec in magno mysterio benedixit. quod enim exuberant illic decem et octo — nam trecenti decem et octo fuisse referuntur — uidetur mihi significatum quo etiam tempore fieret, id est tertio, quod futurum erat sub gratia. nam primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. singula uero tempora senario numero significata sunt propter perfectionem; nam ter seni decem et octo sunt. unde et illa mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quam curuam saluator cum inuenisset erexit et a diaboli alligamento, ut euangelium indicat, soluit. nam quod ita isti probati sunt, per quos uinceret Gedeon, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemtibilia et ignobilia elegit dominus; pro contemtu enim habetur canis. unde dicit: non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus; et Dauid, ut se tamquam contemtibilem abiceret, canem se appellauit loquens ad Saul. [7.38] Quid sibi uult quod scriptum est de Gedeon: descendit ipse et Phara puer eius in partem quinquaginta qui erant in castris? quod latini quidam codices habent: in eam partem in qua erant quinquageni custodes in castris, alii uero: in partem quinquagesimam in castra; obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit. sed aut ea pars castrorum erat, . quam seruabant quinquaginta custodes, aut, si quinquageni intellegendi sunt circumquaque seruasse, in unam partem isti descenderunt ubi erant quinquaginta. [7.39–40] Quod ille, qui proximo suo somnium narrauit, quod audiuit Gedeon, ut de uictoria futura confirmaretur, dixit se uidisse mensam panis hordeacei uoluentem in castris et percutientem tabernaculum Madian et subuertentem, hoc intellegendum arbitror quod de canibus, quia per contemptibilia mundi — quod significat mensa panis hordeacei — saluator superbos fuerat confusurus. Quod exclamari iussit Gedeon a trecentis suis: gladius domino et Gedeon, id est huic Gedeon, hoc significat, quod gladius id erat operaturus, quod domino placeret et Gedeon. [7.41] Quaeri solet quid sit ephud" uel "ephod. quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod plerique dicunt, uel potius superindumentum, quod £ zv5u[i.a graece dicitur uel έπωμίς:, quod magis superhumerale interpretari latine potest, merito mouet quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. nam ita scriptum est: et factum est pondus inaurium aurearum quas petierat sicli mille septingenti auri praeter brachialia et torques et operimenta purpurea quae erant super reges Madian, praeter torques quae erant in ceruicibus camelorum ipsorum. et fecit illud Gedeon in ephud et statuit illud in ciuitate sua in Ephra. et fornicatus est omnis Israhel post illud ibi et factum est Gedeon et domui eius in scandalum. quomodo ergo ista uestis de tanto auro fieri potuit? nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut legimus, ephud bar, quod nonnulli interpretati sunt "ephud lineum", quando eum dedit domino in templo nutriendum: ubi euidentius adparet hoc genus esse indumenti. an ideo dictum est: statuit illud in ciuitate sua, ut hinc intellegeretur aureum fuisse factum? non enim dictum est "posuit", sed "statu it", quoniam ita erat solidum et uali- . dum, ut statui posset, hoc est positum stare. Hoc ergo inlicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israhel, id est sequendo illud contra legem dei. ubi non frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est cuiusquam dei falsi et alieni simulacrum, sed ephud, id est unum de sacramentis tabernaculi quod ad uestem sacerdotalem pertineret, quomodo fornicationem scriptura dicat populi ista sectantis atque uenerantis. ideo scilicet, quod praeter tabernaculum dei, ubi erant ista quae ibi fieri iusserat deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. ideo sequitur et dicit scriptura: et factum est Gedeon et domui eius in scandalum, id est, ut ab offenso deo discederet, quia et hoc quoddam genus idoli quodam modo erat, quod extra dei tabernaculum quodlibet manu factum pro deo coleretur, cum illa ipsa quae iussa sunt in tabernaculo fieri ad dei potius cultum referrentur quam pro deo aliquid eorum aut pro dei simulacro colendum haberetur. Quamquam per ephud uel ephod ea locutione, quae significat a parte totum, omnia possint intellegi quae constituit Gedeon in sua ciuitate ueluti ad colendum deum similia tabernaculo dei: et propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris insigne, quod saepe scriptura commemorat, ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur deus. non quod solido auro uelut adorandum constituerit ephud, sed quod ex auro ipso, quod esset de praeda, fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta uel instrumenta sacrarii, quae omnia per ephud significata sunt, propter excellentiam, ut dixi, uestis sacerdotalis. nam et ipsum ephud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est superhumerale sacerdotalis uestis, uerum tamen etiam aliquid auri habet; nam ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso ut fieret, diuinitus imperatum est. sed quia hoc ita posuerunt septuaginta interpretes, ut commemoratis omnibus quae de spoliis acceperat Gedeon, inferrent: et fecit illud Gedeon in ephud, uidetur ita dictum, tamquam ex toto illo quod commemoratum est hoc factum esse credatur, cum possit etiam illic intellegi locutio quae significat a toto partem, ut quod dictum est: fecit illud in ephud, intellegatur "fecit inde ephud" uel "fecit ex eo ephud". non scilicet illud totum consumens in ephud, sed ex illo quantum sufficiebat inpendens. nam in illa interpretatione quae ex hebraeo est sic legitur: fecitque ex eo Gedeon ephod. quod enim apud Septuaginta scriptum est" ephud", hoc in hebraeo perhibetur dici "ephod". non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod esset ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso, sed solus summus sacerdos. unde illud, quod de Samuele commemorauimus factum illi ab eius matre, non erat utique tale, quoniam cum datus est nutriendus non erat summus sacerdos utique puer. unde, ut dictum est, ephud bar appellatur uel potius ephud bat, sicut adserunt qui hebraeam linguam nouerunt, et interpretatur ephud lineum. sed Gedeon existimo illud fecisse, quod erat praecipuum summi sacerdotis indumentum atque ornamentum, per quod et cetera significata sunt opera sacrarii, quod in sua ciuitate praeter dei tabernaculum constituerat. et propter hoc peccatum factum est illi et domui eius in scandalum, ut sic interiret — quod postea scriptura narrat - tanta eius numerositas filiorum. [7.42] Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieuerit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post uictoriam, qua liberauit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem et post illam fornicatus sit omnis Israhel et fuerit illi et domui eius in scandalum. quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod et Gedeon et populus admisit, requieuit terra quadraginta annos, cum hoc scriptura soleat ostendere, cum a domino deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non adquirere, et hostibus subiugari, non ab hostium infestatione muniri? sed intellegendum est, sicut solet scriptura, per prolepsin, id est per praeoccupationem dixisse, quod fecerit ephud contra dei legem Gedeon ex illo auro, quod fuerat hostibus deuictis atque prostratis ablatum, quia uno loco dicere uoluit et unde erat aurum et quid de illo factum sit. sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum, quando consecuta sunt etiam mala, quae deinde scriptura contexuit, posteaquam commemorauit, quot annis in diebus Gedeon terra conquieuerit, quos annos recapitulando commemorauit, id est ad ordinem rediens quem praeteruerterat prius dicendo de illo scandalo quod nouissime factum est. [7.43] Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et auersi sunt filii Israhel et fornicati sunt post Baalim et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum, ut esset eis ipse in deum. et Baalim et Baalberith idola intellegenda sunt. maior itaque transgressio et fornicatio commissa est a populo post mortem Gedeon quam illo uiuo propter ephud, quoniam et illud, etsi inlicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat; ista uero post idola fornicatio non habet uel falsam paternae religionis defensionem. unde etiam si illud ephud non in fine temporis Gedeon, sed ante factum est, ita deus patienter tulit, ut pax in terra perseueraret, quia, licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo atque in honorem suum fieri iusserat. nunc uero grauiora commissa et apertissimam post idola fornicationem populi esse noluit inpunitam. [7.44] Quod inducitur rhamnus, id est quoddam spinarum genus, in similitudinem dicere omnibus lignis conuenientibus eam, ut regnaret super ea: si in ueritate ungitis me uos regnare super uos, uenite, confidite in protectione mea; et si non, exeat ignis de rhamno et comedat cedros Libani, obscurus sensus est, sed eum inuenta distinctio manifestat. non enim ita legendum est: et si non exeat ignis de rhamno, sed subdistinguendum "et si uon" ac deinde inferendum "exeat ignis de rhamno". id est: et si non confiditis in protectione mea aut: et si non in ueritate ungitis me regnare super uos, exeat ignis de rhamno et comedat cedros Libani. comminantis enim uerba sunt quid facere possit, si noluerint eam regnare super se. uerum quia non ait: exibit ignis de rhamno et manducabit cedros Libani, sed ait: exeat et manducet, obscurius factum est, quam si sola distinctio lateret. uehementioris autem comminationis est et quodam modo praesentioris efficaciae, si quis dicat: si non uis facere quod uolo, saeuiat in te ira mea, id est iam saeuiat, ut quid eam teneo? quam si dicat: saeuiet, promissiuo modo poenam intentans futuram. [7.45] Et emisit deus spiritum malignum inter Abimelech et inter uiros Sicimorum. hoc uerbum, utrum imperantem an permittentem deum significet, non facile definiri potest. quod enim hic positum est "em is it", graecus habet eSaTretaeIXev: quod est etiam in Psalmis, ubi legitur: emitte lucem tuam. quamquam in quibusdam locis interpretes nostri et ubi est in graeco ἐξαπέστειλεν "misit" interpretati sunt, non "misit". potest ergo et sic intellegi, ut spiritum malignum deus tamquam ire inter eos uolentem emiserit, id est potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. usque adeo autem etiam mitti a domino malignum spiritum propter iustitiam uindicandi non absurdum uisum est, ut quidam id, quod est sawreatstXsv, etiam "i misit" interpretati sint. [7.46] Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul princeps ciuitatis Sicimorum etiam id habent: et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum et insidiare in agro. et erit mane simul ut oritur sol, maturabis et tendes super ciuitatem. quod latini quidam habent "maturabis", quidam uero "m ani cab is", graecus habet quod dici posset non uno uerbo: diluculo surges. et fortasse hinc sit dictum "maturabis" a matutino tempore, quamuis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam. "manicabis" autem latinum uerbum esse mihi non occurrit. sed illud mouet, quod cum dixisset: simul ut oritur sol, addidit: diluculo surges, cum ipsum diluculum, quod graece dicitur Spdpoc, tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. sic itaque intellegendum est, ut quod positum est" man e" ipsum diluculum intellegatur. additum est autem: simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor adparuerit solis orientis. non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum coeperit partem caeli, quam uidemus ab oriente, lux solis ad eam redeuntis adtingere. hinc est quod etiam in euangelio unam atque eandem rem alius euangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset, alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique fiebat oriente, id est ad ortum ueniente et fulgorem suum de suae praesentiae propinquitate iactante. quam lucem quidam idiotae solis non esse putauerunt, sed esse illam, quae primitus condita est, antequam deus quarto die conderet solem. [7.47] Et surrexit post Abimelech, qui saluum faceret Israhel, Thola filius Phua, filius patris fratris eius, uir Issachar. filium patrui eius dixit "filium patris fratris eius", cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur: filium fratris patris eius; filius enim erat patrui eius, sicut euidentius in ea interpretatione quae ex hebraeo est inuenitur. non ergo quod dictum est "p at ri s fratris" ab eo declinatum est quod est in nominatiuo "pater fratris", sed ab eo quod est "patris frater"; hoc est enim patruus. nam siue ponatur in nominatiuo: hic pater fratris, siue ponatur: hic patris frater, genetiuum facit "huius patris fratris". uerum altera oritur quaestio, quomodo fuerit patruus Abimelech uir Issachar, id est uir de tribu Issachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon de tribu fuit Manasse. quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cuius patrui filius Thola succederet secundum istam narrationem ipsi Abimelech? potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diuersis patribus nascerentur et fratres essent unius matris filii, non unius patris. solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus. unde et Saul, cum esset de tribu Beniamin, dedit filiam suam Dauid homini de tribu Iuda; et sacerdos Ioiade, utique homo de tribu Leui, duxit filiam Ioram regis, hominis de tribu Iuda. hinc factum est, ut Elizabeth et Maria cognatas in euangelio legamus, cum fuerit Elizabeth de filiabus Aaron. ex quo intellegitur de tribu Leui et filiabus Aaron aliquam nupsis.e in tribum Iuda. unde ita fieret inter ambas illa cognatio, ut domini caro non solum de regia uerum etiam de sacerdotali stirpe propagaretur. [7.48] Inter cetera, quae Iephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: nonne quaecumque hereditauit tibi Chamos deus tuus haec hereditabis, et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster a facie uestra, haec hereditabimus? quod quidam latini sic interpretandum putauerunt, ut dicerent: nonne quaecumque dedit tibi in hereditate Chamos deus tuus, haec possidebis? ubi uideri potest confirmasse Iephte deum istum, qui uocatur Chamos, potuisse aliquid dare in hereditate cultoribus suis. quidam uero sic habent: nonne quaecumque possedit Chamos deus tuus, haec possidebis? et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. an forte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitutae sunt gentes iuxta canticum Moysi famuli dei? numquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? quis hoc audeat adfirmare, cum possit intellegi secundum eius opinionem dictum, quia putabat deum suum hoc possidere uel in possessionem sibi dedisse? magis autem iste sensus elucet in his uerbis, quae graecus habet: nonne quaecumque hereditauit tibi Chamos deus tuus, haec hereditabis? ut in eo, quod positum est "tibi", intellegatur ita dictum, ac si diceretur: sicut uidetur tibi. tibi enim hereditauit qui hoc putas, non quod ille aliquid posset hereditare. denique in eo quod sequitur: et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster, non dixit: hereditauit nobis, tamquam diceret: sicut uidetur nobis, sed uere hereditauit "a facie uestra", quoniam ipsis abstulit et his dedit: haec inquit, hereditabimus s. [7.49] De filia Iephte quod eam pater in holocaustoma obtulit deo — quoniam in bello uouerat, si uicisset, eum se holocaustoma oblaturum, qui sibi de domo exiens occurrisset; quod cum uouisset, uicit et occurrente sibi filia quod uouerat reddidit — solet esse magna et ad diiudicandum difficillima quaestio quibusdam quid sibi hoc uelit nosse cupientibus et pie quaerentibus, quibusdam uero qui scripturis his sanctis inperita inpietate aduersantur, hoc maxime in crimen uocantibus, quod legis et prophetarum deus etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. quorum calumniis sic primitus respondemus, ut deum legis et prophetarum, atque ut expressius dicam, deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob nec illa sacrificia delectauerint, ubi pecorum holocausta offerebantur, sed. quod significatiua fuerint et quaedam umbrae futurorum. res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur commendare uoluisse; fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur nec modo iuberentur, immo prohiberentur offerri, ne uere secundum carnalem adfectum talibus deum delectari putaremus. Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit, merito quaeritur: non quo mortes hominum quandoque moriturorum in hac causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi, qui haec de se fieri gratanter acciperent, in aeternam remunerationem commendarentur deo. sed si hoc uerum esset, hoc genus sacrificiorum deo non displiceret; displicere autem deo satis euidenter eadem scriptura testatur. nam cum omnia primogenita sibi dicari et sua esse uoluerit atque praeceperit. redimi tamen a se uoluit primogenita hominum. ne immolandos deo crederent filios suos, quos natos primitus suscepissent. deinde hoc apertius ita loquitur, quod humana holocausta sic deus inprobet, ut prohibeat detestans ea in aliis gentibus et populo suo praecipiens ne audeat imitari. st autem, inquit, exterminauerit dominus deus tuus gentes, in quas tu intras hereditare terram eorum, a conspectu tuo et hereditabis eos et habitabis in terra eorum, adtende tibi ipsi, ne exquiras sequi eos, postquam exterminati fuerint a facie tua, ne exquiras deos eorum dicens: quemadmodum faciunt gentes diis suis, faciam et ego. non facies ita domino deo tuo; abominamenta enim, quae dominus odit, fecerunt diis suis, quoniam et filios suos et filias suas comburunt igni diis suis. Quid euidentius ostendi potest his sanctae scripturae testimoniis, ut alia huiusce modi omittam. quam deum. a quo haec scriptura humano generi contributa est, non solum non diligere uerum etiam odisse talia sacrificia, in quibus homines immolantur? illa plane diligit et coronat. cum quisque iustus iniquitatem patiens usque ad mortem pro ueritate decertat uel ab inimicis, quos pro iustitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. talem dicit dominus sanguinem iustum a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae. praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis et sacrificium se ipsum obtulit deo; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro iustitia occideretur. hunc imitata martyrum milia usque ad mortem pro ueritate certarunt et ab inimicis saeuientibus immolata sunt. de quibus dicit scriptura: tamquam aurum in fornace probauit illos et sicut holocaustum hostiam accepit illos: unde et apostolus dicit: ego enim iam immolor. Sed non sic Iephte de filia fecit holocaustoma domino, sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri et prohibitum fuerat homines immolari. magis hoc illi simile uidetur quod fecit Abraham. quod dominus specialiter fieri praecepit, non generali lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandauit, immo etiam fieri omnino prohibuit. distat itaque hoc quod lephte fecit a facto Abrahae, quoniam ipse iussus obtulit filium, iste autem fecit quod et lege uetabatur et nullo speciali iubebatur imperio. deinde non solum in sua lege postea uerum etiam tunc deus in ipso Abrahae filio talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit. cum patrem, cuius fidem iubendo probauerat, a filii tamen interfectione prohibuit et arietem, quo sacrificium licite secundum ueterum congruam temporibus consuetudinem conpleretur, adposuit. Si autem hoc quemquam mouet, quomodo pie crediderit Abraham deum sacrificiis talibus delectari, si haec inlicite offeruntur deo, et ideo putat recte credidisse etiam Iephte quod tale sacrificium deo esse posset acceptum, primo consideret aliud esse ultro uouere, aliud iubenti obtemperare. non enim, si aliquid praeter morem in domo a domino institutum seruo iubetur atque id laudabili oboedientia facit, ideo non est plectendus, si hoc facere sponte praesumpserit. deinde habebat quod crederet Abraham, ut propter diuinum imperium non parceret filio, non credens deum tales uictimas libenter accipere, sed hoc eum propterea iussisse, ut resuscitaret occisum et hinc aliquid tamquam deus sapiens demonstraret. nam hoc de illo etiam in epistula legitur quae inscribitur ad Hebraeos et fides eius, quia hoc de deo crediderit, quod posset filium eius suscitare, laudatur. iste uero et deo non iubente neque poscente et contra legitimum eius praeceptum ultro sacrificium uouit humanum. sic enim scriptum est: et uouit Iephte uotum domino et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et erit domino < e t> offeram eum holocaustoma. Non utique his uerbis pecus aliquod uouit, quod secundum legem holocaustoma posset offerre; neque enim est aut fuit consuetudinis, ut redeuntibus cum uictoria de bello ducibus pecora occurrerent. quantum autem adtinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu adludentes currere in obuiam: de quibus ille in suo uoto cogitare non posset, ne in iniuriam dei aliquid non solum inlicitum uerum etiam contemtibile et secundum legem inmundum uouisse uideretur. nec ait: quodcumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi. offeram illud holocaustoma, sed ait: quicumque exierit, offeram eum. ubi procul dubio nihil aliud quam hominem cogitauit; non tamen fortasse unicam filiam. quamquam illam in tanta paterna gloria quis posset anteire nisi forte uxor? nam quod non dixit "quaecumque, sed quicumque exierit de ianuis domus meae", solet scriptura masculinum genus pro quolibet sexu ponere; sicut de Abraham dictum est: surgens a mortuo, cum eius uxor mortua fuisset. Quia ergo de hoc uoto atque facto nihil uidetur scriptura iudicasse, sicut de Abraham, quando filium iussus obtulit, apertissime iudicauit. sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus iudicandum, quemadmodum de facto Iudae filii Iacob, quando ad nurum quidem suam nesciens intrauit, uerum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia meretricem putauit, neque adprobauit hoc scriptura neque reprobauit, sed iustitia et dei lege consulta aestimandum pensandumque dimisit: quia ergo de isto Iephte facto in neutram partem sententiam scriptura dei protulit, ut noster intellectus in iudicando exerceretur, possemus iam dicere deo displicuisse tale uotum et ad illam perductum esse uindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret — quod si sperasset atque noluisset, non continuo, ut eam uidit, scidisset uestimenta sua et dixisset: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis — deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filiae suae dominus eum ab unicae carissimae nece cum non prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec perficiendo quod uouerat se ipsum percuteret orbitate grauissima, deum autem nequaquam hominis immolatione placaret; et ideo huiusce modi patri poenam fuisse retributam, ne inpunitum talis noti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se uouere deo putarent homines. cum uictimas humanas uouerent et, quod est horribilius, filiorum, aut non uera, sed potius simulata eadem uota essent, cum uelut exemplo Abrahae sperarent qui uouissent deum prohibiturum talia uota conpleri: possemus, inquam, haec dicere, nisi ab ista sententia duo nos praecipue diuinarum scripturarum testimonia retardarent, ut hanc rem gestam et in libris tantae auctoritatis memoriae commendatam diligentius, quantum dominus adiuuat, et cautius perscrutemur, ne in ullam partem iudicium temerarium proferamus. unum, quod in epistula ad Hebraeos iste Iephte inter tales commemoratur, ut eum culpare uereamur, ubi sic scriptum est: et quid adhuc dicam? deficit enim me tempus enarrandi de Gedeon. Barac, Samson et Iephte et Dauid et Samuel et prophetis, qui per fidem uicerunt regna operantes iustitiam consecuti sunt promissones; alterum, quod ubi de illo ista narrantur, quod tale uouerit et inpleuerit uotum, praemisit scriptura dicens: et factus est super Iephte spiritus domini; et perrexit Galaad et Manasse ettransiit speculam Galaad et de specula Galaad ad trans filios Ammon. et uouit Iephte uotum domino et cetera ad hoc ipsum uotum pertinentia. ut omnia, quae deinceps facta sunt, tamquam opera spiritus domini, qui super eum factus est, intellegenda uideantur. ista testimonia nos conpellunt quaerere potius cur factum sit quam facile inprobare quod factum est. Sed primo illud, quod ex epistula quae ad Hebraeos est commemoraui, inter illos laudabiles uiros, qui ibidem recoluntur, non solum est Iephte uerum etiam Gedeon, de quo similiter scriptura dicit: , inpedisti me; in offendiculum ulum facta es in oculis meis, discissis etiam uestimentis suis — uerum tamen etiam hic eius error habet aliquam laudem fidei. qua deum timuit, ut quod uouerat redderet, nec diuini in se iudicii sententiam declinauit, siue sperans deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, siue eius uoluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens. Quamquam et hic merito quaeri potest utrum uerius intellegitur hoc deum nolle fieri et in eo potius deo. si non fieret, oboediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione monstrauerat. uerum tamen si propterea Iephte non faceret, sibi potius in unica pepercisse quam dei uoluntatem secutus esse uideretur. magis ergo intellexit in eo, quod illi filia occurrit, ultorem deum iustaeque poenae se fideliter subdidit timens saeuiorem tamquam de tergiuersatione uindictam. credebat enim etiam bonae et uirginis animam filiae bene recipi, quod non se ipsa uouerat immolandam, sed uoto et uoluntati non restiterat patris et dei fuerat secuta iudicium. mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte nec cuiquam sponte inferenda est, ita deo iubente recusanda non est, cuius constitutione quocumque tempore subeunda est; nec quisquam qui eam perpeti detrectat, ut omnino euitetur, sed tantummodo ut differatur, laborat. Nunc iam quid spiritus domini siue per nescientem Iephte siue per scientem siue per eius inprudentiam siue per oboedientiam siue per offensionem siue per fidem in hac re gesta praefigurauerit. quantum deus adiuuat, requiramus breuiterque pandamus. admonet enim nos et urget quodam modo iste sanctarum scripturarum locus cogitare quendam potentem uirtute. talis enim dicitur Iephte, quod nomen interpretatur . Aperiens"; dominus autem Christus, sicut indicat euangelium, discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas. hunc Iephte fratres eius reprobauerunt et de paterna domo expulerunt obicientes ei quod esset filius fornicariae, tamquam ipsi essent de uxore legitima nati. hoc etiam egerunt aduersus dominum principes sacerdotum et scribae et pharisaei, qui de legis obseruatione gloriari uidebantur. tamquam ille solueret legem et ideo ueluti non esset legitimus filius. et quamquam de sancta quidem uirgine corpus adsumpserat, quod fidelibus notum est, tamen eius mater, quantum ad gentem pertinet, etiam illa iudaica synagoga dici potest. reuoluat qui uoluerit propheticos libros et uideat quotiens et quanta uerbi seueritate atque indignatione domini illa gens uelut inpudica mulier de suis fornicationibus arguatur. unde est etiam illud in hoc libro recentissimum, uel cum post ephud quod fecit Gedeon omnis Israhel legitur fornicatus uel quod abierunt post deos gentium quibus erant circumdati. unde in illos diuina ira commota est, ut per annos decem et octo contererentur a filiis Ammon. sed numquid non ex eadem gente Israhel etiam illi nati erant sacerdotes et scribae et pharisaei, quos in eis diximus fuisse praefiguratos, qui Iephte, tamquam isti dominum Christum, ueluti non legitimum filium persecuti expulerunt? sed in eo similitudo adumbrata est, quod isti, ut dixi, ueluti legis obseruatores eum qui contra praecepta legis facere uidebatur tamquam legitimi non legitimum iure sibi uisi sunt eiecisse. secundum hoc enim plebs illa dicta est fornicari, quod legis praecepta non seruans tamquam uiro non exhibebat fidem. Sic autem scriptum est de Iephte: et creuerunt filii uxoris et eiecerunt Iephte. uerbum quod positum est "creuerunt" significat in figura "praeualuerunt": quod in Iudaeis inpletum est, qui praeualuerunt infirmitati Christi, quia ita uoluit, ut ab eis quas oportebat passione perferret: sicut hoc idem significans Iacob praeualuit angelo. cum quo ut id ipsum portenderet luctabatur. dixerunt ergo ad Iephte: non hereditabis in domo patris nostri. quoniam filius mulieris fornicariae tu, tamquam dicerent quod euangelium loquitur: non est iste homo a deo, qui sic soluit sabbatum; se autem uelut iactantes legitimos filios domino dixerunt: nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus deum. et fugit Iephte a facie fratrum suorum et habitauit in terra Tob. fugit, quoniam se quantus esset abscondit; fugit, quoniam eos saeuientes latuit; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent: fugit, quoniam morientis infirmitatem uiderunt, uirtutem autem resurgentis non uiderunt. habitauit autem in terra bona uel, ut expressius dicamus optima". quod enim graece afaav, hoc latine optimum dicitur; id autem interpretatur Tob". ubi mihi uidetur intellegenda eius a mortuis resurrectio. nam quae terra magis optima quam terrenum corpus excellentia inmortalitatis et incorruptionis indutum? Quod autem dicitur de Iephte, quia, posteaquam fugiens a facie fratrum suorum habitauit in terra Tob, colligebantur ad eum uiri latrones et obambulabant cum ipso, quamquam et ante passionem obiectum fuerit domino. quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. quando respondit non esse necessarium sanis medicum sed aegrotis, et inter iniquos deputatus est, quando inter latrones crucifixus est et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit: tamen posteaquam resurrexit et esse coepit, secundum id quod supra exposuimus in terra Tob collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum eius praecepta uiuebant. neque hoc fieri desinit usque nunc et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut iustificet inpios, qui ad eum conuertuntur, et discant iniqui uias eius. Iam illud, quod hi qui abiecerant Iephte — erat etiam Galaadites — conuersi sunt ad eum et quaesiuerunt eum, per quem liberarentur ab inimicis suis, quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abiecerunt Christum ad eum rursus conuersi in illo reperiunt salutem! siue illi intellegantur, quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus apostolorum legitur, et hortatus esset, ut ad eum . conuerterentur quem fuerant persecuti, conpuncti sunt corde et ab illo quem a se alienauerant desiderauerunt salutem — quid est autem liberari ab inimicis nisi a peccatis? sic enim illis ait: agite paenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi; et remittentur uobis peccata uestra — siue illa potius significetur, quae in fine speratur uocatio gentis Israhel. magis quippe ipsa uidetur adparere in eo quod dicitur: et factum est post dies, quod utique post tempus significat; et per hoc insinuat non illud intellegendum quod recenti passione domini est, sed quod postea futurum est. quo uidetur etiam id pertinere, quod seniores Galaad uenerunt ad Iephte, ut per aetatem senilem posteriora et nouissima tempora accipienda sint. interpretatur autem Galaad "Abiciens" siue "Reuelatio". quorum utrumque satis apte huic rei congruit, quia primo dominum Christum abiecerunt eisque postea reuelabitur. Quod uero contra filios Ammon dux quaerebatur Iephte, quibus uictis liberarentur, qui eo duce aduersus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon "Filius populi mei" siue "Populus maeroris", profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseuerantes in infidelitate praedicti sunt, aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium, tamquam populo maeroris. quamquam populus maeroris etiam diabolus et angeli eius non inconuenienter intelleguntur, siue quia aeternam miseriam eis quos decipiunt adquirunt siue quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt. Eleganter sane ad exprimendam multo euidentius prophetiam Iephte respondit senioribus Galaad: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei et emisistis me a uobis? et quid est quod uenistis, quando tribulati estis? tale aliquid figuratum est in Ioseph, quem fratres uendentes abiecerunt et cum fame tribularentur ad eius opem misericordiamque conuersi sunt. hic uero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui eiecerunt Iephte ad eum uenerunt, sed Galaad seniores pro uniuerso illo populo eidem supplicantes. sicut eadem gens dicitur Israhel siue in eis qui tunc fuerunt Christumque reprobauerunt siue in eis qui ad eius opem postea reuersi sunt. populo enim dicitur inimico siue in maioribus siue in posteris suis longa odia trahenti atque seruanti tandemque conuerso in eis qui tunc conuertendi sunt: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei? hoc enim eis uisum est qui persecuti sunt, quod eiecerunt Christum de domo Dauid, in qua regni eius non erit finis. Et dixerunt seniores Galaad ad Iephte: non sic; modo uenimus ad te. tamquam dicerent Iudaei conuersi ad Christum: tunc uenimus, ut persequeremur, modo uenimus. ut sequamur. profitentur etiam aduersus inimicos eum futurum sibi caput. respondet ille, si eorum uicerit inimicos, quod erit eis in principem: quod Gedeon noluit, cum id Israhelitae noluissent. respondit quippe illis: princeps uester dominus erit. rex enim nomine principis significatur: quod nondum habebat gens illa tempore iudicum. coeperunt autem habere Saulem et deinceps alios eius successores, qui in libris Regnorum leguntur. nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem, si hoc eis placuerit, non ibi rex. sed princeps appellatur. sed quia iste Iephte illum figurabat. qui uerus est rex — quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci eius adfixus est, quem Pilatus delere uel emendare non ausus est — ideo credendum est esse dictum: ero uobis in principem. illi autem dixerant: eris nobis in caput, quoniam caput uiri Christus et ipse est caput corporis ecclesiae. denique posteaquam eos liberauit Iephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut intellegeremus illud quod dictum est ad prophetiam potius pertinuisse de Christo quam ad ipsum proprie Iephte, de quo scriptura narrationem ita concludit: et iudicauit Iephte Israhel sex annis; et mortuus est Iephte Galaadites et sepultus est in ciuitate sua Galaad. iudicauit ergo Israhel sicut ceteri iudices; non ibi regnauit ut princeps, sicut hi qui Regnorum uoluminibus continentur. Iam uero quod posteaquam eis idem Iephte dux constitutus est misit nuntios ad hostes prius pacis uerba portantes, illud ostenditur quod ait apostolus. in quo Christus loquebatur: si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. uerba porro ipsa quae mandauit Iephte omnia pertractare nimis longum est festinantibus nobis; uidentur tamen mihi sic intellegenda, quantum adtinet ad significationem futurorum, ut in eis aduertatur doctrina Christi admonens nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est uiuendum inter eos qui non secundum propositum uocati sunt: nouit enim dominus qui sunt eius. lam uero quod cum esset debellaturus ii i?imicos factus est super eum spiritus domini. significatur spiritus sanctus inpertitus membris Christi. Quod autem pertransiit Galaad et Manasse et transiit speculam Galaad et ab specula Galaad ad trans filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad uictoriam de inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur "Abiciens", Manasse "Necessitas". transeundi sunt ergo a proficientibus abicientes, id est contemnentes, transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes cedat terrentibus, transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam "Reuelatio" interpretatur. est autem specula altitudo ad prospiciendum uel despiciendum, id est desuper aspiciendum. specula itaque Galaad congruenter mihi uidetur significare superbiam reuelationis: unde dicit apostolus: et in magnitudine reuelationum ne extollar. ergo et ipsa transeunda est, id est non est in ea manendum propter cadendi periculum. his pertransitis facile superantur inimici: quod significat dicendo: et ab specula Galaad trans ad filios Ammon, de quibus inimicis iam supra dictum est. Et uouit Iephte uotum et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et erit domino et offeram eum holocaustoma. quemlibet in hoc loco cogitauerit Iephte secundum cogitationem humanam, non uidetur unicam filiam cogitasse; alioquin non diceret, cum illam cerneret occurrisse: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis. "inpedisti" enim ita dictum est, tamquam ad hoc se inpeditum indicauerit, r.e illud quod cogitarat inpleret. sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat? an coniugem cogitauit? et ut hoc fieret deus noluit et ut non relinqueret inpunitum, ne quis deinceps id auderet, et ut magna prouidentia ex hoc quoque ipso quod accidit sacramentum ecclesiae figuraret? ex utroque igitur prophetia coaptata est: et ex eo quod uouens cogitauit et ex eo quod nolenti contigit. si enim coniugem cogitauit. coniux Christi ecclesia est; propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est, inquit apostolus, ego autem dico in Christo et in ecclesia. sed quia huius Iephte coniux uirgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit et inulta non remansit prohibitum sacrificium uouentis audacia et uirginitas ecclesiae figurata est. nec abhorret a uero, quod filiae nomine eadem significatur ecclesia; nam cuius alterius typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam sanatae ait dominus: filia, fides tua te saluam fecit; uade in pace? et certe, unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellauit se apertissime indicans sponsum, non possunt, inquit, ieiunare filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. holocaustoma ergo erit ecclesia, quam uirginem castam beatus apostolus appellat, quando in resurrectione mortuorum fiet in uniuersa, quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam; tunc tradet regnum deo et patri, quod regnum ipsa ecclesia est, ipse cuius figuram uouens ille gestabat. sed quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo sexaginta dierum a uirginitate dilatio postulata est. ex omnibus quippe aetatibus ecclesia congregatur. quarum prima est ab Adam usque ad diluuium, secunda a diluuio, id est a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta ab hac transmigratione usque ad uirginis partum, sexta inde usque in huius saeculi finem. per quas sex aetates tamquam per sexaginta dies fleuit sancta uirgo ecclesia uirginalia sua: quia licet uirginalia, tamen fuerant peccata deflenda; propter quae uniuersa ipsa uirgo toto orbe diffusa cotidie dicit: dimitte nobis debita nostra. eosdem autem sexaginta dies duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines: unum, per quem mors, alterum, per quem resurrectio mortuorum: propter quos etiam duo testamenta dicuntur. Quod uero factum est in praecepto in Israhel, ex diebus in dies conueniebant lamentari filiam Iephte Galaaditae quattuor dies in anno, non puto significare aliquid post inpletum holocaustoma, quod erit in uitam aeternam, sed praeterita tempora ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. quatriduo autem figurata est eius uniuer sitas propter quattuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est. ad historiae uero proprietatem non arbitror hoc decreuisse Israhelitas, nisi quia intellegebant in ea re iudicium dei magis ad percutiendum patrem fuisse depromtum, ne tale uouere sacrificium deinceps ullus auderet. nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si uotum illud laetitiae fuit? Si autem et illud, quod populus Ephraem postea ab eodem Iephte debellatus est, ad iudicium dei, quod erit in fine, referendum est, sicut ipse dominus dicit: eos, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, nec ibi quadraginta duo milia, quae ceciderunt, uacanti numero commemorata sunt. sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant, ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet; sexies enim septeni quadraginta duo sunt. nec frustra et ipse Iephte sex annis populum iudicauit. [7.50] Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum adnuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: et nunc obserua et non bibas uinum et siceram, non manduces omne inmundum. quid est enim inmundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israhel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat deus in generibus animalium. cur enim non credatur etiam hoc eos multo procliuius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur? [7.51] Quod mater Samson uiro suo indicans quemadmodum illi angelus adnuntiauerit filium futurum dixit: et interrogabam eum unde esset et nomen suum. non adnuntiauit mihi, quaeri potest utrum uerum dixerit, quoniam non legitur, cum ei angelus loqueretur. sed intellegendum est hoc ibi scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. illud etiam, quod non ait: interrogaui eum quid uocaretur et nomen suum non adnuntiauit mihi, sed ait: interrogaui unde esset, uidetur inconsequens quod addidit: et nomen suum non adnuntiauit mihi. non enim nomen eius interrogauerat, cum quaereret unde esset, sed locum uel ciuitatem, cum hominem putaret. nam et hominem dei eum appellauit, specie tamen uel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum uidit, sicut ipsa narrauit. sed si ita distinguatur: et interrogabam eum unde esset et nomen suum, ut subaudiatur "interrogabam eum" et postea inferatur "non adnuntiauit mihi", non habet quaestionem; ad utrumque enim referri potest, quod ait: non adnuntiauit mihi, id est nec unde esset nec nomen suum. [7.52] Item quod ait eadem mulier dictum sibi esse ab angelo quoniam Nazaraeus dei erit puer a uentre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. et quod legitur dictum: ipse incipiet saluum facere Israhel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. itaque et aliquid non dixit, quod audiuit, et tamen nihil credei.da est dixisse, quod non audiuit, sed scripturam potius non omnia uerba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. ideo autem dictum est: a uentre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in lege, ad tempus qui uotum habebant, secundum ea quae scriptura per Moysen praeceperat. unde est hoc, quod huic iussum est, ut ferrum non ascenderet in caput eius et uinum et siceram non biberet. hoc enim tota uita sua obseruauit Samson, quod illi qui uocati sunt Nazaraei certis diebus obseruabant uouentes uotumque reddentes. [7.53] Quod dicit scriptura: quoniam ignorauit Manoe quia angelus dei est. manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. quod ergo ei dixit: uim faciamus nunc tibi et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem inuitauit, sed ita, ut hoc cum illo epularetur. quod sacrificium fecisset. nam facere haedum caprarum non solet dici nisi cum fit sacrificium. denique et ille ita respondit: si uim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis: ubi ostendit se fuisse ad epulas inuitatum. deinde addidit: et si feceris holocaustum, domino offeres illud. utique ideo dixit: si feceris holocaustum, quia ille dixerat: faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo uocabatur holocaustum. sed angelus etiam non manducaturus holocaustum fieri potius admonuit non tamen sibi, sed domino; propter hoc maxime, quia gens Israhel illo tempore consueuerat quibuslibet diis falsis sacrificare: unde et tunc offenderat deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos. [7.54] Quid sibi uult, quod, postea quam manifestatus est Manoe et uxori eius angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manoe uxori suae: morte moriemur, quoniam deum uidimus? ex illa scilicet legis sententia, ubi scriptum est: nemo potest faciem meam uidere et uiuere. opinabantur ergo ut homines deum se uidisse tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. sed deum in angelo an deum ipsum angelum appellabant? sic enim scriptum est: et sumpsit Manoe haedum caprarum et sacrificium et obtulit super petram domino mirabilia facienti; et Manoe et uxor eius expectabant. et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad caelum, et ascendit angelus domini in flamma. et Manoe et uxor illius expectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. et non adposuit ultra angelus domini adparere ad Manoe et ad uxorem eius. tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est; et dixit Manoe ad uxorem suam: morte moriemur, quoniam deum uidimus. in his ergo uerbis quia non dixit: morte moriemur, quoniam angelum domini uidimus, sed: deum uidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intellegebant deum an eundem angelum deum uocabant. illud enim tertium, quod deum putauerant qui erat angelus, dici non potest apertissime dicente scriptura: tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est. sed unde metuebant mortem? non enim scriptura in Exodo dixerat: nemo uidet faciem angeli et uiuet, sed "faciem meam" dixit, cum deus loqueretur. an et in hoc ipso, quod in angeli praesentia deum cognouerat Manoe, ita perturbatus est, ut mortem timeret? quod autem illi uxor sua respondit: si uellet dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium nec inluminasset nos omnia haec, sed nec audita fecisset nobis haec, utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia uiderunt eum in altaris flamma stetisse, an per hoc intellexerunt accepisse dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? quodlibet autem horum sit, iam tamen angelus dixerat: si autem facis holocaustum, domino offeres illud, hoc est non mihi, sed domino. quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intellegendus est illum magni consilii angelum in forma serui, hoc est in homine, quem suscepturus erat non accepturum sacrificium sed ipsum sacrificium futurum. [7.55] Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Samson tibiam super femur? quis enim habet tibiam super femur, cum tibia deorsum uersus non sit nisi a genu usque ad talum? deinde si locum corporis significaret, ubi eos uulnerauit, numquidnam omnes, quos percussit, in uno corporis loco fuerant uulnerati? quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicuius animalis tamquam fuste et ea illos super femur percussisse; sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. sed neque illud, ut dixi, credibile est, quod pugnans unum tantum locum obseruauerit ubi eos percuteret; et non ait scriptura: percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. ita enim dictum est, ac si diceretur: percussit eos ualde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui mirando stupent. tamquam si diceretur: percussit eos manum ad maxillam, id est tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. hunc sensum ita se habere etiam interpretatio, quae est ex hebraeo, satis edocet; nam ita legitur: percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori inponerent. tale est enim, ac si diceret: tibiam femori inponerent, quoniam sura utique retrorsus cum tibia est. [7.56] Quid est quod ait Samson uiris Juda: iurate mihi ne interficiatis me uos: et tradite me eis, ne forte occurratis in me uos? quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt: ne forte ueniatis aduersum me uos. sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est iubente Salomone ut homo occideretur et dicente: uade, occurre illi. quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. sic enim quod militares potestates dicunt: uade, alleua illum, et significat "occide illum", quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem nouit? solet [et] uulgo apud nos dici: conpendiauit illi, quod est occidit illum; et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consueuit. haec est enim uis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo uel legendo discantur. AMEN. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/augustine-of-hippo-quaestiones-in-heptateuchum-latin/