EPISTULAE (LATIN, PART 3 OF 4) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LETTER 161 [161–161.1] CLXI. DOMINO SANCTO VENERABILITERQVE DILECTISSIMO FRATRI ET CONSACERDOTI AUGUSTINO ET FRATRIBUS QVI TECUM SUNT EVODIUS ET FRATRES QVI MECUM SUNT IN DOMINO SALUTEM. Per Iobinum, qui ad possessionem Marcianensem missus fuerat, dudum unam quaestionem de ratione et -deo missa epistula mea interrogaui; huius adhuc responsum non merui. sed quia epistulas sanctitatis tuae unam ad inlustrem uirum Italicam et alteram ad Italicam inlustrem in Christo feminam in manibus legentes habuimus, occurrit, quod in epistula de domini Iesu Christi dei nostri carnali in uirgine conceptione et ex ea natiuitate posuisti : (Si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare\\ et uisum est posse de omni natiuitate et hominis uel cuiuslibet animantis uel seminis tale aliquid dici. si ratio enim eius quaeratur, non indagabitur et utique erit mirabile et, si exemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare. neque enim qui conuentus uiri et feminae uel cuiuslibet conceptionis aliquando quod in secreto formatur, ratione poterit exponi; aut uero seminum ex terra nascentium primitus putrescentium, postea fructificantium ulla ratio inuenietur? non enim et hoc mirabile non est uermem unum sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum uirgineo conceptu formatum perfectum inueniri, unde ad exemplum arbitror dictum: Ego uermis et non homo. de conceptionibus ergo siue coniunctorum siue singularium nescio quaenam possit ratio exhiberi. non ergo de conceptione uirginis tantum non redditur, sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolui rationem. [161.2] Sed exemplum poscitur. ecce et de uento dicuntur equae et de cinere gallinae, de aqua anates et alia nonnulla animalia. sine uirili semine fetus proprios edere. certe, si integrae non reddunt, tamen possunt inlibatae concipere. quo modo ergo ponitur: \'Si exemplum poscitur, non erit singulare\', quando tot exempla procedunt? nasci etiam in corporibus non solum in femineis uerum etiam in uirorum intrinsecus dico quaedam animalia notum est omnibus. numquid et ibi semen facit conceptionem? ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur, aut, si ad hoc redditur, quia in uirgine homine nihil tale umquam contingit, tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. potest tamen et in generatione aliquid tale inueniri, quod sic edat partus, ut integritas naturae non uioletur. soleo enim audire, quod aranea sine ulla uirili conceptione et partus corruptione illa omnia fila, ex quibus tenta texere solet, secundum naturae suae modum proferat mirabiliter et sibi tantum quasi singulari praestitum esse demonstret. ergo si et hoc quaeratur, non tantum mirabile est et exempla talia rerum dari nullatenus possunt? metuo enim, ne ob hoc ipsa praecesserint in exemplis, ut, qui non credidissent uirginem concipere posse, his exemplis conuincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare; nam omnia dei opera mirabilia, quia in sapientia facta sunt. si ergo hoc nobis obiciatur, quid respondebimus? [161.3] Illud etiam me urget uehementissime, quod sic potest dici de corporis ipsius domini clarificati substantia, quia et ipsa poterit uidere dei substantiam — aisti enim in epistula ad Italicam non posse et certum est —, ut, cum rationem reddere coeperimus, quia non potest, hoc nobis obiciatur, quia, si, quod in illa conceptione et natiuitate factum est, mirabile est et singulare, rationem quaeri nolunt nec exemplum, quia unico hoc praestitum est, ut, quem ad modum de eius conceptione et generatione ratio non redditur, sed in illo solo inuenitur singulare, sic de eius uisione ratio non reddatur nec exemplum requiratur, sed soli illi singulariter licere diuinitatis substantiam corpore uidere. sed respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequaquam cernere liceat; metuo, ne respondeatur, quia et conceptio illa ratione exponi et exemplis possit firmari. aut enim in hominibus ratio deficiet et exempla cessabunt et confirmabunt corpore suo unigenitum uidere posse deum aut, si ratio hinc reddita. fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus uiris et illius conceptionis et consequentis generationis. quid ergo talibus respondeatur, percontor. non enim certamina semino, sed, quem ad modum insidiosis respondeatur, interrogo. ego tamen sic credo uirginis conceptionem et partum, quo modo semper credidi, et corpore quoquo modo clarificato deum uideri non posse utcumque ratione collegi. obuiandum tamen censeo hominibus, qui aut seditiones ex quaestionibus solent excitare aut feruenti studio ad discendum euigilare. ora pro nobis. pax et caritas Christi sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte uenerabiliterque beatissime frater. CLXII. DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI FRATRI ET COEPISCOPO SANCTO EVODIO ET TECUM FRATRIBUS AUGUSTINUS ET MECUM FRATRES IN DOMINO SALUTEM [162.1] Multa quaeris ab homine multum occupato et, quod est grauius, ea putas praecipitari debere dictando, quae tam sunt difficilia, ut cum magna diligentia dictata uel scripta uix perduci possint ad intellectum etiam talium, qualis ipse es. huc accedit, quia non tu et tales tantum modo cogitandi estis lecturi esse, quod scripsimus, sed utique et illi, qui minus acuto minusque exercitato ingenio praediti eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras siue amico siue inimico animo, ut eis subtrahi omnino non possint. ista cogitanti cernis quanta cura in scribendo esse debeat praesertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent. si autem, cum aliquid in manibus habeo, praetermittendum est et differendum, ut ad ea potius respondeatur, quae superuenientia requiruntur, quid fiet, si etiam, ipsis dum respondetur, alia superuenerint? num placet, ut etiam his omissis illa suscipiantur et semper priora fiant, quae posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus, cum scribuntur, non superuenerit aliquid, quod quaeratur? quod ut mihi accidat, difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere. non ergo debui alia interrumpere, cum tua superuenissent, sicut nec tua, si alia rursus inruerent. et tamen seruare hanc iustitiam non sinor; nam ecce ut tibi haec ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi, quae agebam, et animum meum ad hanc epistulam ab alia magna intentione detorsi. [162.2] Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam litteris inditam tibi remittere, respondere autem inquisitionibus tuis non ita facile est et puto in ipsis opusculis. quae me nunc intentissimum detinent, non defutura quaedam loca, ubi haec ipsa expediam, quae requiris, si dominus fauerit. iam etiam ei his quaestionibus, quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris, quos nondum edidi, siue de trinitate siue de genesi. quamquam et illa si relegas, quae tibi iam diu nota sunt uel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es, quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, siue de animae quantitate siue de libero arbitrio, . inuenies, unde dissoluas etiam sine mea opera dubitationes tuas adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, ut his, quae ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur; habes etiam in libro de religione, quae si recoleres atque perspiceres, numquam tibi ui.deretur ratione cogi deum esse uel ratiocinando effici deum esse debere, quando quidem in ratione numerorum, quam certe in usu cotidiano habemus, si dicimus: Septem et tria decem esse debent, minus considerate loquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt. de quibus itaque rebus recte dicatur. quod esse debeant, siue iam sint siue ut sint, satis, quantum aestimo, disputauimus in eis libris, quos commemoraui. homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat, si nondum est, ut fiat; deus autem sapiens non esse debet, sed est. [162.3] Illa quoque de uisis, quae tibi nuperrime scripsi et ea commemoras subtiliter dicta, sed maioribus te implicasse quaestionibus, recense etiam atque etiam et cogita diligentius: non pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua et inde fortasse utcumque conicies, quo modo sit anima praesens uel absens. in eis quippe uisis demoratur in somnis, cum abest a sensu praesentiaque cernendi, quam praebet oculis uigilans; hanc autem ab oculis, hoc est tamquam a luminaribus corporis animae absentiam, quae fit cum dormimus, si uis maior augeat, ut totum, quod est, inde subtrahatur, mors est sicut ergo a cernendi sensu ad uisa somniorum non cum aliquo corpore abscedit, nisi forte illa, quae uidentur in somnis. corporea nosque ipsos inter illa hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus, quod iam tibi arbitror non uideri, ita, si tota penitus subtrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore. nam si auferret, profecto etiam cum dormimus et abscedit ab oculis, in quantum eos relinquit, in tantum secum oculos auferret, quamlibet subtiliores, corporeos, quod non facit. uerum tamen aufert secum quosdam simillimos sed non corporeos, quibus uisa simillima cernit in somnis sed nec ipsa corporea. [162.4] Porro si aliquis concedat etiam uisa somniorum, quae similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, uideatur sibi aliquid dicere. nec ista ingenii tarditas facile conuincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum, quoniam parum adtendunt, quantum ualeant imagines corporum, quae fiunt in spiritu nec omnino sunt corpora. cum uero eas coguntur intueri, si recte aduerterint atque compererint non eas esse corporeas sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo ualent reddere, quibus causis et quem ad modum fiant, qua denique natura sua subsistant uel in quo subiecto sint, utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litterae, ubi utraque substantia est et membrana scilicet et atramentum, an sicut sigillum in cera uel figura quaelibet, cui cera subiectum est, illa in subiecto, an utroque modo fiant ista in spiritu nostro aliquando sic aliquando autem sic. [162.5] Mouet enim non solum, ut cogitemus ea, quae absunt a sensibus corporis et in nostra reperiuntur memoria uel quae nos ipsi, ut libitum est, facimus, disponimus, augemus, minuimus, situ, habitu, motu. innumerabilibus qualitatibus formisque uariamus, qualia sunt fortassis etiam illa, quibus deludimur dormientes, quando non diuinitus admonemur, nisi quod haec uolentes agimus, illa praeter arbitrium patimur; non solum haec mouent, quae in animo de ipso animo fieri non absurde forte quis putat quamuis et hoc causis occultioribus, quibus agitur, ut istud potius quam illud in conspectu animi ueniat, sed etiam quod ait propheta: Et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me — neque enim forinsecus uoces ad aures corporeas prophetae uenisse credendum est, cum dicit \'qui loquebatur in me\', non (ad me\' —, utrum uoces erant de spiritu factae corporalibus similes, quales agimus, cum apud nos taciti multa memoriter plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editae ab angelo, quas miris modis cernebat ab alio, quam ipse fuerat, sibi suggeri, et quod in euangelio scriptum est: Ecce angelus domini apparuit illi in somnis dicens, quo modo enim apparuerit uel corpus angelicum oculis clausis — Abrahae quippe uigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lauit, contrectando sentiret — uel spiritus spiritui dormientis specie aliqua simili corporis, sicut nos ipsi nobis uidemur tali figura etiam per loca moueri somniantes longe aliter quam membra in stratis iacentia. [162.6] Mouent haec et ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut uideri uel reddi ab homine homini possit. nam istae causae sunt admirationis, cum uel ratio cuiusque rei latet uel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut rara est. ex illa ergo causa latentis rationis ego dixi in epistula, quam te legisse commemoras, cum eis responderem, qui negant esse credendum, quod Christum uirgo pepererit, uirgo permanserit: \'Si ratio quaeritur, non erit mirabile\'; hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat, quibus hoc deus uoluit esse mirabile. ex alia uero admirationis causa, quae ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de domino, quod miratus sit centurionis fidem; neque enim eum rei ullius ratio potuerit latere, sed admiratio pro laude posita est eius, cuius par in populo Hebraeo non apparuerat. unde ipsa admiratio satis exposita est, cum ait dominus: Amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel. [162.7] Quod autem adieci in eadem epistula: (Si exemplum poscitur, non erit singulare), frustra tibi uisus es uelut exempla inuenisse de uermiculo, qui in pomo nascitur, et aranea, quae filum textrinae suae corpore uelut integro parit. dicuntur enim aliqua argute cuiusdam similitudinis gratia alia remotius alia congruentius, sed solus Christus natus est ex uirgine; unde iam intellegis, quantum aestimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. habent itaque omnia causas suas atque rationes rectas et inculpabiles, quae deus uel usitata uel inusitata operatur. sed hae causae atque rationes cum latent, miramur. quae fiunt, cum autem patent, consequenter ea uel conuenienter fieri dicimus nec mirandum esse, quia facta sunt, quae ratio exigebat ut fierent, aut, si miramur, non inopinata stupendo sed excellentia laudando miramur, quo genere admirationis centurio ille laudatus est. nec ideo est reprehendenda sententia, qua dictum est: *Si ratio quaeritur, non erit mirabile\', quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti; neque enim propterea culpatur sententia, qua dictum est: Deus neminem temptat, quoniam est aliud genus temptationis, propter quod recte itidem dictum est: Temptat uos dominus deus uester. [162.8] Nec quisquam existimet ideo posse merito dici corporeis oculis a filio patrem uideri ac non potius sicut a patre filium, quia illi, qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt et ipsi dicere: \'Si ratio quaeritur, non erit mirabile\'; hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet. illius autem non miraculi sed erroris demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere adgreditur. sicut enim nulla ratio est, qua dei natura moriatur aut corrumpatur aut peccet, et, cum hoc deum non posse dicimus, non derogamus potestati eius, sed aeternitatem ueritatemque laudamus, ita cum dicimus non posse uideri oculis corporeis, non latet. sed patet ratio bene intellegentibus, qua perspicuum est deum corpus non esse nec aliquid oculis corporeis cerni posse, nisi quod alicuius interualli interpositione cernatur, id autem non nisi corpus esse eamque substantiam, quae minor sit in parte quam in toto, quod de deo credere nefas esse debet etiam his, qui hoc intellegere nondum ualent. [162.9] Latet ratio diuersarum commutationum celeritatis ac tarditatis in motibus corporum et corporalium qualitatum. hinc est omnium uisibilium silua miraculorum. numquid tamen ideo latet esse corpora, habere nos corpus, nullum esse quantulumcumque coi-pusculum, quod non pro suo modo loci occupet spatium nec in eo, quod occupat, ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto? haec quoniam non latent, his contexenda sunt consequentia, quod nunc facere nimis longum est, quibus ostendatur non rationem latere, sed rationem omnino nullam esse, qua credi debeat uel possit intellegi deum, qui ubique totus est nec per spatia locorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus maioribus minoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. unde plura dicerem, si hoc in ista epistula suscepissem, in cuius longitudinem non sentiens progressus sum paene oblitus occupationum mearum, ita ut fortasse, quod non arbitrabar, attentioni tuae satis fecerim, qui potes paucis admonitus plura cogitare, quae competunt, sed non etiam eorum, in quorum manus non inaniter uenire ista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. laborant autem homines in discendo, quando et breuia non ualent intellegere et prolixa non amant legere; laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis et multa pigris frustra ingerunt. mitte et illius epistulae exemplum, quae apud nos aberrans non potuit inueniri. recte in domino ualeas et uigeas memor nostri. CLXIII. EVODIUS EPISCOPUS AUGUSTINO EPISCOPO [163.1] Pridem quaestionem misi ad sanctitatem tuam unam de ratione et deo, puto per Iobinum, qui seruit ancillis dei, alteram de corpore saluatoris, de quo aestimatur, quod substantiam dei uideat; tertiam dico nunc: anima rationalis, quam saluator cum corpore adsumpsit, utrum ex una de opinionibus est illis, quae proponuntur, cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest ueritate fulciri, an, quamquam rationalis sit, non erit tamen ex his speciebus, quae de anima humana dicuntur? quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in epistula sua ponit Petrus testimonium de domino dicens: Mortificatus carne, uiuificatus spiritu, in quo et eis, qui in carcere erant, praedicauit spiritibus et cetera, hoc inserens, quod in inferno fuerunt et descendens Christus omnibus euangelizauit omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberauit, ut a tempore resurrectionis domini iudicium expectetur exinanitis inferis? quid ergo in hac re sanctitati tuae uideatur, cupio nosse. CLXIV. DOMINO BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO EVODIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [164.1] Quaestio, quam mihi proposuisti ex epistula apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, uehementissime commouere, quo modo illa uerba accipienda sint tamquam de inferis \' dicta. replico ergo tibi eandem quaestionem, ut, siue ipse . potueris siue aliquem, qui possit, inueneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. quod si prior potuero, cum id donauerit dominus, tibique inpartire ualuero, non fraudabo dilectionem tuam; nunc autem, quae me ibi moueant, intimabo, . ut secundum haec de illis uerbis apostolicis uel ipse cogites uel, quem idoneum reppereris, consulas. [164.2] -Cum diiisset Christum mortificatum carne. uiuificatum spiritu, continuo subiecit in eo ipso spiritibus, qui in carcere erant conclusi, aduenientem praedicasse, qui spiritus aliquando increduli fuerant in diebus, quibus adhuc expectabat dei patientia, in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae saluae factae sunt per aquam. deinde subiunxit et ait: Quod et uos nunc simili forma baptisma saluos fecit. mouet itaque, si apud inferos dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus praedicauit, quid boni soli meruerint, qui tunc infideles fuerunt, cum fabricaretur arca. etenim post tempora Noe multa milia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt, quae potuit apud inferos inuenire, non utique eorum, qui in deum crediderant - sicut prophetae et patriarchae de stirpe Abrahae, sicut ipse retro Noe et tota domus eius, quae salua facta est per aquam excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est, sicut etiam praeter progeniem Iacob alii fuerunt credentes in deum sicut Iob, sicut ciuitas Nineue et si qui alii sunt, qui uel. apparent in scripturis uel in genere humano latent, sed eorum dico multa milia hominum, qui deum ignorantes et daemonum uel simulacrorum cultui dediti a temporibus Noe usque ad passionem Christi ex hac uita emigrarunt, quos apud inferos Christus inueniens quo modo illis non praedicauit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? aut si omnibus praedicauit, cur illos solos Petrus commemorauit praetermissa multitudine tam innumerabili ceterorum ?. [164.3] Et dominum quidem carne mortificatum uenisse in infernum satis constat. neque enim contradici potest uel prophetiae, quae dixit: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, quod ne aliter quisquam sapere auderet, in actibus apostolorum idem Petrus exponit, uel eiusdem Petri illis uerbis, quibus eum adserit soluisse inferni dolores, in quibus inpossibile erat eum teneri. quis ergo nisi infidelis negauerit fuisse apud inferos Christum? quod si mouet, quem ad modum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores: - neque enim coeperat in eis esse tamquam in uinculis et sic eos soluit, tamquam si catenas soluisset, quibus fuerat alligatus —, facile est intellegere sic eos solutos, quem ad modum solui possunt laquei uenantium, ne teneant, non quia tenuerunt; potest et sic, ut eos dolores eum soluisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille nouerat liberandos. [164.4] Verum quinam isti sint, temerarium est definire. si enim omnes omnino dixerimus tunc esse liberatos, qui illic inuenti sunt, quis non gratuletur, si hoc possimus ostendere, praesertim propter quosdam, qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur, non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendos ridendosque monstrarunt et aliquando etiam unum deum uerumque confessi sunt, quamuis illa superstitiosa cum ceteris colerent, uerum etiam illos, qui haec non cantando uel declamando sed philosophando dixerunt, multos etiam, quorum litteras non habemus, sed in illorum litteris didicimus secundum quendam modum laudabiles uitas, ut excepto dei cultu, in quo errauerunt colentes uana, quae publice colenda fuerant, instituta et creaturae quam creatori potius seruientes, in ceteris moribus parsimoniae, continentiae, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriae salute contemptus seruataeque fidei non solum ciuibus uerum et hostibus imitandi merito proponantur? quae quidem omnia, quando non referuntur ad finem rectae ueraeque pietatis sed ad fastum inanem humanae laudis et gloriae, etiam ipsa inanescunt quodam modo steriliaque redduntur. uerum tamen quadam indole animi ita delectant, ut eos, in quibus haec fuerunt, uellemus uel praecipue uel cum ceteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus aliter iustitia creatoris. [164.5] Quae cum ita sint, si omnes inde soluit saluator et, sicut requirens scripsisti, exinaniuit inferna, ut deinceps iudicium iam expectaretur extremum, haec sunt, quae in hac re non inmerito mouent, quae mihi interim cogitanti solent occurrere: primum, qua auctoritate firmetur ista sententia. quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni, uel ad ipsum potest intellegi pertinere, quod eos hactenus soluerit, hoc est inritos fecerit, ne ab eis ipse teneretur, praesertim quia sequitur: In quibus inpossibile erat teneri eum, uel, si causa quaeritur, cur uoluerit uenire in infernum, ubi dolores\' illi essent, quibus teneri omnino non poterat, qui erat, ut scriptum est, in mortuis liber, in quo princeps et praepositus mortis non inuenit aliquid, quod supplicio deberetur, hoc scilicet, quod scriptum est, \'solutis doloribus inferni\' non in omnibus sed in quibusdam accipi potest, quos ille dignos ista liberatione iudicabat, ut neque frustra illuc descendisse existimetur nulli eorum profuturus, qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit consequens, ut, quod diuina quibusdam misericordia iustitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum sit. [164.6] Et de illo quidem primo homine, patre generis humani, quod eum indidem soluerit, ecclesia fere tota consentit, quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas. quamquam illud, quod in libro sapientiae scriptum est: Haec illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodiuit et eduxit illum a delicto suo et dedit ei uirtutem continendi omnia, magis pro hac sententia quam pro ullo alio intellectu facere uideatur. addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe et domui eius, Abraham, Isaac, Iacob aliisque patriarchis et prophetis, ut, dominus cum in infernum uenisset, illis doloribus soluerentur. [164.7] Sed quonam modo intellegatur Abraham, in cuius sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse doloribus, ego quidem non uideo; explicant fortasse, qui possunt. solos autem duos, id est Abraham et Lazarum in illo memorabilis quietis sinu fuisse, antequam dominus in inferna descenderet, et de istis tantum duobus dictum fuisse illi diuiti: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui uolunt, hinc transire ad uos non possint neque inde huc transmeare, nescio utrum quisquam sit, cui non uideatur absurdum. porro si plures quam duo ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse patriarchas et prophetas, quibus in scriptura dei iustitiae pietatisque tam insigne testimonium perhibetur? quid his ergo praestiterit, qui dolores soluit inferni, in quibus illi non fuerunt, nondum intellego, praesertim quia ne ipsos quidem inferos uspiam scripturarum in bono appellatos potui reperire. quod si nusquam in diuinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille Abrahae, id est secretae cuiusdam quietis habitatio aliqua pars inferorum esse credenda est. quamquam in his ipsis tanti magistri uerbis, ubi ait dixisse Abraham: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est, satis, ut opinor, appareat non esse quandam partem et quasi membrum inferorum tantae illius felicitatis sinum. chaos enim magnum quid est nisi quidam hiatus multum ea separans, inter quae non solum est, uerum etiam firmatus est? quapropter si in illum Abrahae sinum Christum mortuum uenisse sancta scriptura dixisset non nominato inferno eiusque doloribus, miror, si quisquam ad inferos eum descendisse adserere auderet. [164.8] Sed quia euidentia testimoma et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit, cur illo credatur uenisse saluator, nisi ut ab eis doloribus saluos faceret; sed utrum omnes, quos in eis inuenit, an quosdam, quos illo beneficio dignos iudicauit, adhuc requiro. fuisse tamen eum apud inferos et in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse non dubito. unde illis iustis, qui in sinu erant Abrahae, cum ille in inferna descenderet, nondum, quid contulisset, inueni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae diuinitatis numquam uideo recessisse, sicut etiam eodem ipso die, quo mortuus est, promisit latroni, quod cum illo in paradiso fuisset futurus, quando ad soluendos inferni dolores fuerat descensurus. profecto igitur in paradiso atque in sinu Abrahae etiam ante iam erat beatificante sapientia et apud inferos iudicante potentia; ubi enim non est nullo loco obsessa diuinitas? uerum tamen secundum creaturam, quam ex quodam tempore suscipiendo manens deus homo factus est, hoc est secundum animam eum fuisse apud inferos aperte scriptura declarat et per prophetiam praemissa et per apostolicum intellectum satis exposita, qua dictum est: Non derelinques animam meam in inferno. [164.9] Scio quibusdam uideri morte domini Christi iam talem resurrectionem praestitam iustis, qualis nobis in fine promittitur, quoniam scriptum est illo terrae motu, quo in eius passione petrae scissae et monumenta aperta sunt, multa corpora resurrexisse iustorum et uisa cum illo, quando resurrexit, in sancta ciuitate. qui utique si non iterum repositis corporibus dormierunt, uidendum est, quem ad modum intellegatur Christus \'primogenitus a mortuis\', si eum in illa resurrectione tot praecesserunt. quod si respondetur hoc dictum esse per anticipationem, ut monumenta quidem illo terrae motu aperta intellegantur, cum Christus in cruce penderet, resurrexisse autem iustorum corpora non tunc, sed cum ille prior resurrexisset, quamuis tunc, ut dixi, anticipando fuisset adiunctum, ut et Christus primogenitus a mortuis sine ambiguitate credatur et illis iustis continuo concessum, ut ipso praeeunte in aeternam incorruptionem atque inmortalitatem resurgerent, illud adhuc restat, quod moueat, quo modo a Petro dici potuerit — quod utique uerissime dictum est, quando per illam prophetiam non Dauid sed Christum adseruit fuisse praedictum — carnem eius non uidisse corruptionem, quod adiunxit de Dauid apud eos esse monumentum eius. unde illos utique non conuincebat, si corpus eius ibi iam non erat, quia, si et ante in recenti sua morte resurrexisset nec caro eius uidisset corruptionem, posset nihilo minus illud monumentum manere. durum autem uidetur, ut Dauid non fuerit in illa resurrectione iustorum, si eis iam aeterna donata est, cuius Christus ex semine tam crebro et tanta euidentia tantaque honorificentia commendatur. periclitabitur etiam illud, quod ad Hebraeos de iustis antiquis dicitur, quia pro nobis meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur, si iam in illa resurrectionis incorruptione constituti sunt, quae nobis perficiendis in fine promittitur. [164.10] Cur ergo Petrus eos tantum commemorare uoluerit, quibus in carcere inclusis euangelium praedicatum est, qui in diebus Noe, cum fabricaretur arca, increduli fuerunt, uides, quam latebrosum sit et quae me moueant, ne adfirmare hinc aliquid audeam. huc accedit, quia, cum dixisset apostolus: Quod et uos nunc simili forma baptisma saluos facit. non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in deum per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera dei deglutiens mortem, ut uitae aeternae heredes efficeremur, profectus in caelos subiectis sibi angelis et Potestatibus et Virtutibus, continuo subiecit: Christo igitur in carne passo et uos eadem scientia armamini, quia, qui passus est in carne, desiit a peccatis in hoc, ut iam non hominum desideriis sed uoluntate dei quod reliquum est in carne uiuat tempus; deinde addidit: Sufficit enim praeteritum tempus ad uoluntatem hominum consummatum, ambulantes in libidinibus et concupiscentiis et ebrietate, comessationibus, potationibus et inlicitis idolorum seruitutibus, in quo stupescunt non concurrere uos in eandem luxuriae confusionem blasphemantes. qui reddent rationem ei. qui paratus est iudicare uiuos et mortuos; his dictis subnectit: Propter hoc enim et mortuis euangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu. [164.11] Quem non moueat ista profunditas? mortuis dicit euangelizatum. quos profecto si intellexerimus, qui de corpore exierunt, illi opinor erunt, de quibus supra dixit: Qui increduli fuerunt in diebus Noe, aut certe omnes, quos apud inferos Christus inuenit. quid sibi ergo uult \'ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu\'? quo modo iudicantur in carne, quam non habent, si apud inferos sunt, uel quam nondum receperunt, si etiam a doloribus inferni soluti sunt? neque enim, si, ut quaerendo dicis, exinaniti sunt inferi, omnes etiam, qui tunc ibi fuerunt, in carne resurrexisse credendi sunt aut, qui resurgentes apparuerunt cum domino, ad hoc carnem receperunt, ut in ea iudicarentur secundum hominem, quod nec de illis uideo quo modo accipi possit, qui increduli fuerunt in diebus Noe, non enim eos in carne uixisse scriptum est aut credi potest ideo solutos inferni dolores, ut, qui inde liberarentur, carnem ad luendam poenam reciperent. quid est ergo u t iudicentur secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu\'? an forte praestitum est eis, quos apud inferos Christus inuenit, ut per euangelium uiuificarentur spiritu, quamuis futura resurrectione in carne iudicandi sint, ut per aliquam carnis poenam transeant in regnum dei? quod si ita est, cur hoc tantum de illis, qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ac non etiam de ceteris, quos illic Christi uisitatio t comperit per euangelii praedicationem spiritu reuixerunt postea transitoria poena in carne iudicandi? quod si de omnibus acceperimus, manet quaestio, quare Petrus eos tantum commemorauit, qui tunc increduli fuerunt, cum fabricaretur arca. [164.12] Mouet etiam illud, quod hi, qui de hac re conantur reddere rationem, ideo dicunt Christo ad inferos descendente his, qui ibi inuenti sunt, illa loca poenalia tamquam carceres exinanitos, quia non audierant euangelium, quod illis uiuentibus toto orbe praedicabatur, et iustas habebant causas, cur non credidissent, quod eis non fuerat adnuntiatum; deinceps autem non habituros excusationem, qui praedicationem euangelii per omnes gentes celebratam diffusamque contemnunt; et ideo illis tunc euacuatis carceribus iam iustum restare iudicium. quo contumaces et infideles etiam aeterno igne puniantur. nec adtendunt, qui hoc sentiunt, hanc excusationem habere posse omnes, qui etiam post resurrectionem Christi, antequam ad eos euangelium perueniret, ex hac uita emigrarunt. neque enim, posteaquam dominus remeauit ab inferis, nemo permissus est ire ad inferos nisi audito euangelio, cum tam multi morerentur toto orbe terrarum, antequam ad eos haec adnuntiatio perueniret. qui omnes habebunt excusationem, quae ablata dicitur eis, quibus dominus, cum uenisset, quia ante [164.13] non audierant, in inferno dicitur praedicasse, nisi forte dicatur etiam istos, qui post domini resurrectionem nondum sibi adnuntiato euangelio mortui sunt siue moriuntur, illic apud inferos audire potuisse uel posse, ut illic credant, quod de Christi ueritate credendum est, et habeant etiam ipsi remissionem ac salutem, quam illi meruerunt, quibus ibi Christus adnuntiauit. neque enim, quia rursus ascendit Christus ab inferis, ideo ibi fama eius extincta est; nam et hinc ascendit in caelum et tamen eius adnuntiatione, qui in eum crediderint, salui erunt. ideo quippe exaltatus est et donatum est ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur non solum caelestium et terrestrium uerum etiam infernorum. sed hanc opinionem si admittimus, qua putari potest homines, qui, cum uiuerent, minime crediderunt, posse in Christum apud inferos credere, quis ferat, quae consequuntur absurda fideique contraria? primum, ne frustra dolere uideamur eos, qui sine ista gratia de corpore exierunt, frustraque curam gerere atque instanter hortari, ut eam homines, priusquam moriantur, percipiant, ne sempiterna morte puniantur. aut, si illi tantum apud inferos inutiliter atque infructuose credunt, qui euangelio sibi adnuntiato hic credere noluerunt, illis autem proderit credere, qui non hic contempserunt, quod audire minime potuerunt, aliud sequitur absurdius, ut hic non sit euangelium praedicandum, quoniam omnes utique morituri sunt et sine ullo reatu contempti euangelii uenire ad inferos debent, ut eis prodesse possit, cum ibi crediderint, quod sentire impiae uanitatis est. [164.14] Quam ob rem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata: Quia Christus mortuus est secundum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit tertio die secundum scripturas et cetera, quae de illo testatissima ueritate conscripta sunt. in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit solutisque eorum doloribus, quibus eum erat inpossibile teneri, a quibus etiam recte intellegitur soluisse et liberasse, quos uoluit, corpus, quod in cruce reliquerat, in sepulcro positum recepisse. in illa uero, quam proposuisti, de uerbis Petri apostoli quaestione quoniam, quae me moueant, perspicis et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt mouere, uel apud nos ea cogitando uel quos dignum est et possumus, consulendo quaeramus. [164.15] Considera tamen, ne forte totum illud, quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant, Petrus apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat, sed ad illa potius tempora, quorum formam ad haec tempora transtulit. illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut hi, qui modo non credunt euangelio, dum in omnibus gentibus aedificatur ecclesia, illis intellegantur esse similes, qui tunc non crediderunt, cum fabricaretur arca, illi autem, qui crediderunt et per baptismum salui fiunt, illis comparentur, qui tunc in eadem arca salui facti sunt per aquam. unde ait: Sic et uos simili forma baptisma saluos facit. ad hanc igitur formae similitudinem cetera etiam de, incredulis coaptemus et non suspicemur. quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos euangelium praedicatum sit uel adhuc etiam praedicetur, quasi et ibi sit ecclesia constituta. [164.16] Ad illum ergo sensum, qui te mouet, ideo uidentur adtracti, qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit conclusis in carcere spiritibus praedicatum, quasi animae non possint intellegi spiritus, quae tunc erant in carne atque ignorantiae tenebris uelut carcere claudebantur. de quali carcere se desiderat liberari ille, qui dicit: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, quae alibi umbra mortis appellatur, de qua non utique apud inferos sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est: Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis. illis autem in diebus Noe frustra ptaedicatum est, quia non crediderunt, cum expectaret eos dei patientia per tempus tot annorum, quibus arca eadem fabricata est — nam eius etiam fabricatio quodam modo praedicatio fuit —, sicut modo similes eorum non credunt. qui sub eadem forma ignorantiae tenebris uelut carcere concluduntur frustra intuentes ecclesiam toto mundo construi imminente iudicio tamquam diluuio, quo tunc omnes increduli perierunt; ait quippe dominus: Sicut in diebus Noe ita erit et in diebus filii hominis. manducabant, bibebant. nubebant, uxores ducebant, donec intrauit Noe in aream; uenit diluuium et perdidit omnes. sed quia ea res gesta etiam rem futuram significabat, ideo ibi diluuium et baptismum significauit fidelibus et infidelibus poenam, sicut in figura non rei gestae sed tantum modo dictae, quod de lapide scriptum est, quo significatus est Christus, duo quaedam praenuntiata sunt, et infidelibus offendiculum et fidelibus aedificium. aliquando autem in eadem figura uel gesta uel dicta etiam duae res unum aliquid significant, sicut fideles significauerunt ligna, quae in arcae fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam octo animae, quae in eadem arca liberatae sunt, qup modo in illa euangelica similitudine de ouili idem ipse Christus est et pastor et ianua. [164.17] Nec moueat ad impediendum istum intellectum, quod eundem Christum dixit apostolus Petrus praedicasse illis in carcere conclusis, qui quondam non crediderant in diebus Noe, ut ideo non arbitremur hoc intellegendum, quia illo tempore nondum uenerat Christus. nondum enim uenerat sed in carne, sicut uenit, quando post haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. uerum tamen ab initio generis humani uel ad arguendos malos sicut ad Cain ac prius ad ipsum Adam uxoremque eius uel ad consolandos bonos uel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad poenam suam non crederent, ipse utique non in carne sed in spiritu ueniebat uisis congruis adloquens, quos uolebat, sicut uolebat. quod autem dixi (in spiritu ueniebat\', et ipse quidem filius in substantia deitatis, quoniam corpus non est, utique spiritus est. sed quid facit filius sine spiritu sancto uel sine patre, cum inseparabilia sint omnia opera trinitatis? [164.18] Ipsa quoque scripturae uerba. de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis, qui diligenter adtendunt: Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est iustus pro iniustis, ut nos adducat deo, mortificatus quidem carne, uiuificatus autem spiritu, in quo et his, qui in carcere erant conclusi. spiritibus adueniens praedicauit, qui increduli fuerant aliquando in diebus. quibus expectabat dei patientia, in diebus Noe, cum fabricaretur arca. iam, ut arbitror, adtenditur ordo uerborum: Christus mortificatus carne, uiuificatus autem spiritu, in quo spiritu adueniens praedicauit et illis spiritibus, qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe, quoniam prius, quam ueniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, saepe antea ueniebat in spiritu, ad quos uolebat, uisis eos admonens, sicut uolebat, utique in spiritu, quo spiritu et uiuificatus est, cum in passione esset carne mortificatus. quid est enim, quod uiuificatus est spiritu, nisi quod eadem caro, qua sola fuerat mortificatus, uiuificante spiritu resurrexit? [164.19] Nam quod fuerit anima mortificatus Iesus, hoc est eo spiritu, qui hominis est, quis audeat dicere, cum mors animae non sit nisi peccatum, a quo ille omnino immunis fuit, cum pro nobis carne mortificaretur? si enim omnium hominum animae ex illa una sunt, quae sufflata est primo homini, per quem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, aut non est inde anima Christi, quoniam nullum habuit omnino peccatum uel originale uel proprium. propter quod ei mors debita uideretur — pro nobis eam quippe, quam non debebat, exoluit, in quo princeps mundi mortisque praepositus nihil inuenit; neque enim absurdum est, ut, qui primo homini animam creauit, crearet et sibi — aut, si et ipsa inde est, eam suscipiendo mundauit, ut sine ullo prorsus peccato uel perpetrato uel traducto ad nos ueniens de uirgine nasceretur. si autem animae non ex illa una propagantur et sola ex Adam caro trahit originale peccatum, ita sibi creauit animam dei filius, ut ceteris creat, quam non tamen carni peccati miscuit sed similitudini carnis peccati. sumpsit enim ex uirgine ueram quidem carnis substantiam, non tamen peccati carnem, quia non ex carnali concupiscentia siue seminatam siue conceptam, mortalem sane ac per aetates mutabilem tamquam carni peccati sine peccato simillimam. [164.20] Ac per hoc, quaecumque de anima opinio uera sit, quarum nullam temere adfirmare adhuc audeo nisi tantum illam repudiare, qua creduntur animae pro meritis nescio quorum superiorum actuum suorum singulae in singula corpora tamquam in carceres trudi, certe anima Christi non solum inmortalis secundum ceterarum naturam sed etiam nullo mortificata peccato uel damnatione punita est, quibus duabus causis mors animae intellegi potest, et ideo non secundum ipsam dici potuit Christus uiuificatus spiritu. in ea re quippe uiuificatus est, in qua fuerat mortificatus. ergo de carne dictum est; ipsa enim reuixit anima redeunte, quia ipsa erat mortua anima recedente. mortificatus ergo carne dictus est, quia secundum solam carnem mortuus est, uiuificatus autem spiritu, quia illo spiritu operante, in quo, ad quos uolebat, ueniebat et praedicabat, etiam ipsa caro uiuificata surrexit, in qua modo ad homines uenit. [164.21] to Proinde etiam illud, quod postea dictum est de incredulis: Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos, non est consequens, ut eos hic intellegamus mortuos, qui de corpore exierunt. fieri enim potest. ut mortuos dixerit infideles, hoc est in anima mortuos, de qualibus dicitur: Dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos, uiuos autem, qui credunt in eum non frustra audientes: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et inluminabit te Christus, de qualibus etiam ipse dominus dicit: Veniet hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei et, qui audierint, uiuent. proinde etiam quod sequitur et dicit Petrus: Propter hoc et mortuis euangelizatum, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum deum spiritu, non cogit apud inferos intellegi. propter hoc enim in hac uita et mortuis euangelizatum est, id est infidelibus et iniquis, ut, cum crediderint, iudicentur quidem secundum homines in carne. hoc est in diuersis tribulationibus et ipsa morte carnis. unde idem apostolus alio loco dicit tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. uiuant autem secundum deum spiritu, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur. [164.22] Haec expositio uerborum Petri cui displicet uel cui, etiamsi non displicet, non tamen sufficit, quaerat ea secundum inferos intellegere. qui si ualuerit illa, quibus me moueri supra commemoraui, ita soluere, ut eorum auferat dubitationem, impertiat et mihi. quod si factum fuerit, poterunt illa uerba utroque modo intellegi; ista sententia de nulla falsitate conuincitur. ad illas autem quaestiones, quas ante misisti, excepta dei uisione per corpus, unde maius opus moliendum est, ut potui, respondi et per Asellum diaconum misi, quod te accepisse iam puto. in recenti autem commonitorio tuo, cui nunc respondi, duo quaesieras, quorum utrumque tractatum est, unum latius alterum breuius, de Petri scilicet apostoli uerbis et de anima domini. exemplum sane litterarum tuarum, quae continent interrogationem, utrum dei substantia corporaliter uelut in loco uideri possit, et apud nos nescio quo modo aberrarunt nec inueniri, cum diu quaererentur, potuerunt, iterum admoneo mittere ne graueris.\' CLXV. DOMINIS VERE SANCTIS ATQVE OMNI OFFICIORUM CARITATE VENERANDIS FILIIS MARCELLINO ET ANAPSVCHIAE HIERO- NVMUS IN CHRISTO SALUTEM [165.1] Tandem ex Africa uestrae litteras unanimitatis accepi et non me paenitet inpudentiae, qua tacentibus uobis epistulas meas frequenter ingessi, ut rescriptum mererer et uos esse sospites non aliis nuntiantibus sed uestro potissimum sermone cognoscerem. super animae statu memini uestrae quaestiunculae, immo maximae ecclesiasticae quaestionis, utrum lapsa de caelo sit, ut Pythagoras philosophus omnesque Platonici et Origenes putant, an anippoia dei substantiae, ut Stoici, Manichaeus et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur, an in thesauro habeantur dei olim conditae. ut quidam ecclesiastici stulta persuasione confidunt, an cotidie a deo fiant et mittantur in corpora secundum illud, quod in euangelio scriptum est: Pater meus usque modo operatur et ego operor, an certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinaris et maxima pars occidentalium autumat, ut quo modo corpus ex corpore sic anima nascatur ex anima et simili cum brutis animantibus condicione subsistat. super quo quid mihi uideretur, in opusculis contra Rutinum olim scripsisse me noui aduersus eum libellum. quem sanctae memoriae Anastasio, episcopo Romanae ecclesiae, dedit, in quo lubrica et subdola, immo stulta confessione, dum auditorum simplicitati inludere nititur, suae fidei, immo perfidiae inlusit. quos libros reor sanctum parentem uestrum habere Oceanum; olim enim editi sunt multas Rufini libri aduersus nos calumnias respuentes. certe habes ibi uirum sanctum et eruditum Augustinum episcopum, qui uiua, ut aiunt, uoce docere te poterit et suam, immo per se nostram explicare sententiam. [165.2] Ezechielis uolumen olim adgredi uolui et sponsionem creberrimam studiosis lectoribus reddere, sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium prouinciarum et maxime urbis Romae uastatione confusus est, ut iuxta uulgare prouerbium proprium quoque ignorarem uocabulum, diuque tacui sciens tempus esse lacrimarum. hoc autem anno, cum tres explicassem libros, subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Vergilius: \'Lateque uagantes Barcaei\' et sancta scriptura de Ismahel: Contra faciem omnium fratrum s u o r u u h a b i t a b i t, sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percucurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut uix manus eorum misericordia Christi potuerimus euadere. quod si iuxta inclitum oratorem \'silent inter arma leges\', quanto magis studia scripturarum, quae et librorum multitudine et silentio ac librariorum sedulitate, quodque uel proprium est, securitate et otio dictantium indigent! duos itaque libros misi sanctae filiae meae Fabiolae, quorum exempla, si uolueris, ab ipsa poteris mutuari; pro angustia quippe temporis alios describere non potui. quos cum legeris et uestibula uideris, facilis coniectura erit, qualis ipsa futura sit domus. sed credo in dei misericordia, qui nos adiuuit in difficillimo principio supra dicti operis, quod ipse adiuuet et in paene ultimis prophetae partibus, in quibus Gog. et Magog bella narrantur, et in extremis, in quibus sacratissimi et inexplicabilis templi aedificatio, uarietas mensuraque describitur. [165.3] Sanctus frater noster Oceanus, cui uos cupitis commendari, tantus ac talis est et sic eruditus in lege domini, ut absque nostro rogatu instruere uos possit et nostram super cunctis quaestionibus scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. incolumes uos et prolixa aetate florentes Christus deus noster tueatur omnipotens, domini uere sancti. CLXVI. DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS [166.1] Deum nostrum, qui nos uocauit in suum regnum et gloriam, et rogaui et rogo, ut hoc, quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his, quae nescio, fructuosum esse nobis uelit. quamquam enim te multo. quam ego sum, aetate maiorem tamen etiam ipse iam senex consulo; sed ad discendum, quod opus est, nulla mihi aetas sera uideri potest, quia, etsi senes magis decet docere quam discere. magis tamen discere quam, quid doceant, ignorare. nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut uix possim meas dare, uix recipere litteras tuas per interualla non dierum, non mensium sed aliquot annorum. cum, si fieri posset, cotidie praesentem te habere uellem, cum quo loquerer, quicquid uellem. nec ideo tamen non debui facere, quod potui, si uon potui totum, quod uolui. [166.2] Ecce uenit ad me religiosus iuuenis catholica pace frater, aetate filius, honore conpresbyter noster Orosius uigil ingenio, paratus eloquio, flagrans studio, utile uas in domo domini esse desiderans ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius quam corpora barbaricus gladius trucidarunt. nam inde ad nos usque ab Oceani litore properauit fama excitus, quod a me posset de his, quae scire uellet, quicquid uellet, audire. neque nullum cepit aduentus sui fructum: primo, ne de me multum famae crederet; deinde docui hominem, quod potui, quod autem non potui, unde discere posset, admonui atque, ut ad te iret, hortatus sum. qua in re consilium uel praeceptum meum cum libenter et oboedienter acciperet, rogaui eum, ut abs te ueniens per nos ad propria remearet. quam eius pollicitationem tenens occasionem mihi credidi a domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. quaerebam enim, quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi et alacritate oboediendi et exercitatione peregrinandi. ubi ergo istum iuuenem expertus sum, eum ipsum esse, qualem a domino petebam, dubitare non potui. [166.3] Accipe igitur, quae mihi peto aperire ac disserere non graueris. quaestio de anima multos mouet, in quibus et me esse confiteor. nam quid de anima firmissime teneam. non tacebo; deinde subiungam, quid mihi adhuc expediri uelim. anima hominis inmortalis est secundum quendam modum suum; non enim omni modo sicut deus, de quo dictum est, quod solus habeat inmortalitatem; nam de animae mortibus sancta scriptura multa commemorat, unde illud est: Sine mortuos sepelire mortuos suos. sed quod ita moritur alienata a uita dei, ut tamen in natura sua uiuere non omnino desistat, ita mortalis ex aliqua causa inuenitur, ut etiam inmortalis non sine ratione dicatur. non est pars dei anima. si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset quod si esset, nec deficeret in deterius nec proficeret in melius nec aliquid in semet ipsa uel inciperet habere, quod non habebat, uel desineret habere, quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. quam uero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis se ipsum aduertit, agnoscit. frustra autem dicitur ab eis, qui animam dei esse partem uolunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam uidemus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse sed ex corpore. quid interest, unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, unde libet aegrotare non posset? nam quod uere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari uel corrumpi potest; alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset inuulnerabilis, si nullus ei casus accideret. non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est. deum autem nefas est nisi uere summeque incommutabilem credere. non est igitur anima pars dei. [166.4] Incorpoream quoque esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. sed ne uerbi controuersiam uel superfluo faciam uel merito patiar, quoniam, cum de re constat, non est opus certare de nomine. si corpus est omnis substantia uel essentia uel si quid aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in se ipso, corpus est anima. item si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur uel mouetur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet et breuiore breuiorem minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione sed quadam uitali intentione porrigitur; nam per omnes eius particulas tota simul adest nec minor in minoribus et in maioribus maior sed alicubi intentius alicubi remissius et in omnibus tota et in singulis tota est. neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit; nam cum exiguo puncto in carne uiua aliquid tangitur, quamuis locus ille non solum totius corporis non sit, sed uix in corpore uideatur, animam tamen totam non latet neque id, quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur, ubi fit. unde ergo ad totam mox peruenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est, ubi fit, nec, ut tota ibi sit, cetera deserit? uiuunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. quod si fieret et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. proinde et in omnibus simul et in singulis particulis corporis sui tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut uidemus corpora diffusa per spatia locorum minoribus suis partibus minora occupare et amplioribus ampliora. quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus, quale terrenum est nec quale humidum aut aerium aut aetherium. omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis et minora in minoribus et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest, sed, ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. unde intellegitur, anima siue corpus siue incorporea dicenda sit, propriam quandam habere naturam omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae ueraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intellegi uitaque sentiri. neque haec perinde loquor, ut te, quae tibi nota sunt, doceam, sed ut aperiam, quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea uenero, quae requiro, nihil de anima uel scientia uel fide tenere arbitretur. [166.5] Certus etiam sum animam nulla dei culpa, nulla dei necessitate uel sua sed propria uoluntate in peccatum esse conlapsam nec liberari posse de corpore mortis huius uel suae uoluntatis uirtute tamquam sibi ad hoc sufficiente uel ipsius corporis morte sed gratia dei per legum Christum dominum nostrum nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator dei et hominum homo Christus Iesus. quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius in qualibet corporis aetate de corpore exierit, et in poena futuram et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram et corpus ad gloriam recepturam. haec sunt, quae de anima firmissime teneo. [166.6] Nunc accipe, obsecro, quid requiram et noli me spernere; sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. quaero, ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem etiam infantis morte praeuenti, si ei per sacramentum, quo etiam paruuli baptizantur, Christi gratia non subuenerit. non enim es ex illis, qui modo noua quaedam garrire coeperunt dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per baptismum in infante soluatur. quod te sapere si scirem, immo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Iouiniani uaniloquia redarguens adhibuisti testimonium ex libro Iob: Nemo mundus in conspectu tuo nec infans, cuius est diei unius uita super terram, deinde adiunxisti: 'Tenemurque rei in similitudinem praeuaricationis Adae\\ et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare paruulos propter ipsum originale peccatum merito coactos esse dixisti, non inconuenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari. [166.7] Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt et habentur a plurimis, quattuor opiniones de animae incarnatione, utrum ex illa una, quae primo homini data est, ceterae propagentur, an singulis quibusque nouae etiam modo fiant, an alicubi iam existentes uel mittantur diuinitus uel sponte labantur in corpora, ita putaui esse tractandas, ut, quaelibet earum uera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc aduersus eos quantis poteram uiribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam aduersus deum conantur inducere, id est contra Manichaeos; nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter ceteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae uiro nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars dei, primo quia non de incarnatione eius sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur, deinde quia hoc sentiunt illi, contra quos agebam, et id maxime agebam, ut creatoris inculpabilem inuiolabilemque naturam a creaturae uftiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni dei substantiam ex parte, qua capta est, corruptam et oppressam et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant. hoc itaque excepto haereticae opinionis errore ex quattuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda, scire desidero. quaecumque enim eligenda est, absit, ut inpugnet hanc fidem, de qua certi sumus, omni animae etiam paruuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati eamque nullam esse nisi per legum Christum et hunc crucifixum. [166.8] Proinde, ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo deus faciat. cui sententiae ne obiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummauerit deus, septimo requieuerit, adhibes testimonium ex euangelio: Pater meus usque nunc operatur. sic enim ad Marcellinum scripsisti, in qua epistula etiam mei commemo<3Tn«, rationem beniuolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei possem istam facilius explicare sententiam. quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret, si tamen id tibi ex Africa scripsit. nam quando scripserit, nescio; tantum scio, quod de hoc bene cognouerit cunctationem meam, unde me inconsulto facere uoluit. quamquam etiam si consuleret, magis hortarer et gratias agerem, quod nobis conferri omnibus posset, nisi tu breniter rescribere quam respondere maluisses, credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesierat. ecce uolo, ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo. [166.9] Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam; nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: Tu es magister in Israhel et haec ignoras! quod quidem dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quos delectabat uocari rabbi, unde etiam ad uerum magistrum nocte uenerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueuerat. me autem magistrum potius audire quam uelut magistrum delectat audiri. recolo enim, quid dixerit eis, quos prae ceteris elegit: Vos autem, inquit, nolite uocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus. nec alius docuit Moysen etiam per Iothor nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum; a quocumque uerum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa ueritas. quid, si ideo adhuc ista nescimus et ea neque orando neque legendo neque cogitando et ratiocinando inuenire potuimus, ut probemur, non solum indoctos quanta caritate doceamus, uerum a doctis etiam quanta humilitate discamus? - [166.10] Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce, quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in paruulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati peccantes in Adam. ex quo caro est propagata peccati, aut, si non peccant, qua iustitia creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per ecclesiam subuentum fuerit, damnatio consequatur, cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subueniri. tot igitur animarum milia, quae in mortibus paruulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si nouae creatae nullo suo praecedente peccato sed uoluntate creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creauit et dedit, qui utique nouerat, quod unaquaeque earum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? quoniam igitur neque de deo possumus dicere, quod uel cogat animas fieri peccatrices uel puniat innocentes, neque negare fas nobis est eas, quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam paruulorum non nisi in damnationem trahi, obsecro te, quo modo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes sed sicut illa una uni ita singulis singulae? [166.11] Ea uero, quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicuti est illud, quo eam sibi quidam uidentur urgere, quo modo consummauerit deus omnia opera sua sexto die et septimo requieuerit, si nouas adhuc animas creat. quibus si dixerimus, quod ex euangelio in supra dicta epistula posuisti: Pater meus usque nunc operatur, respondent: \'Operatur dictum est institutas administrando, non nonas instituendo naturas\', ne scripturae geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse deum omnia opera sua. nam et quod eum scriptum est requieuisse, utique a creandis nouis creaturis intellegendum est, non a gubernandis. quia tunc ea, quae non erant, fecit, a quibus faciendis requieuit, quia consummauerat omnia, quae, antequam essent, uidit esse facienda, ut deinceps non ea, quae non erant, sed ex his, quae iam erant, crearet et faceret, quicquid faceret. ita utrumque uerum esse monstratur, et quod dictum est: Requieuit ab operibus suis et quod dictum est: Usque nunc operatur, quoniam genesi non potest euangelium esse contrarium. [166.12] Verum his, qui haec ideo dicunt, ne credatur modo deus sicut illam unam nouas animas, quae non erant. facere, sed ex illa una, quae iam erat, eas creare uel ex fonte aliquo siue thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur etiam illis sex diebus multa deum creasse ex his naturis, quas iam creauerat, sicut ex aquis alites et pisces, ex terra autem arbores, faenum, animalia. sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est; nulla enim erat auis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal et bene intellegitur ab his creatis requieuisse, quae non erant et creata sunt, id est cessasse, ne ultra, quae non erant, crearentur. sed nunc quod dicitur animas non in nescio quo fonte iam existentes mittere nec de se ipso tamquam suas particulas inrorare nec de illa una originaliter trahere nec pro delictis ante carnem commissis carneis uinculis compedire sed nouas creare singulas singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem . fecisse intellegitur. hoc et nunc facit non instituendo, quod non erat, sed multiplicando, quod erat. unde et illud uerum . est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requieuit, et hoc uerum est, quod non solum gubernando, quae fecit, uerum etiam aliquid, non quod nondum sed quod iam creauerat, numerosius creando usque nunc operatur. uel sic ergo uel alio quolibet modo eximus ab eo, quod nobis obicitur de requie dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas nouas non ex illa una sed sicut illam unam. [166.13] Nam quod dicitur: \'Quare facit animas. eis, quos nouit cito morituros?\' possumus respondere parentum hinc peccata uel conuinci uel flagellari. possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare, sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. non enim frustra per prophetam, qui haec diuinitus inspirata didicerat, dictum est de deo: Qui profert numerose saeculum. unde musica, id est scientia sensusue. modulandi ad admonitionem magnae rei etiam mortalibus rationales habentibus animas dei largitate concessa est. unde si homo faciendi artifex carminis nouit, quas quibus moras uocibus tribuat, ut illud, quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat et transeat, quanto magis deus, cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tamquam syllabae ac uerba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tamquam mirabili cantico uel breuius uel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit! hoc cum etiam de arboris folio dixerim et de nostrorum numero capillorum, quanto magis de hominis ortu et occasu, cuius temporalis uita breuius productiusue non tenditur, quam deus dispositor temporum nouit uniuersitatis moderamini consonare! [166.14–15] Id etiam, quod aiunt omne, quod in tempore coepit esse, inmortale esse non posse, quia (omnia orta occidunt et aucta senescunt\', ut eo modo credi cogant animum humanum ideo esse inmortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non mouet fidem nostram; ut enim alia taceam, coepit esse in tempore inmortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. Illud uero, quod in libro aduersus Rufinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod deum dare animas adulterinis conceptibus uideatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem uitae animas quasi ad ergastula huius modi iuste posse perduci, non me mouet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. et quod ipse respondisti non esse uitium sementis in tritico,. quod furto dicitur esse sublatum,. sed in eo, qui frumenta . furatus est, nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confouere, quia sator inmunda ea proiecerit manu, elegantissima similitudo est. quam et antequam legerem, nullas mihi obiectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias generaliter intuenti multa bona deum facere etiam de nostris malis nostrisque peccatis. animalis autem cuiuscumque creatio si habeat prudentem piumque consideratorem, ineffabilem laudem creatori excitat, quanto magis creatio non cuiuslibet animalis sed hominis! si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia. omnis creatura dei bona est; et quid dignius, quam ut bona faciat bonus deus, quae nemo potest facere nisi deus? [166.16] Haec et alia, quae possum, sicut possum, dico aduersus eos, qui hanc opinionem, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. sed cum ad poenas uentum est paruulorum, magnis, mihi crede, coartor angustiis nec, quid respondeam, prorsus inuenio, non solum eas poenas dico, quas habet post hanc uitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas, quae in hac uita dolentibus nobis uersantur ante oculos, quas enumerare si uelim, prius tempus quam exempla deficiunt. languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, priuantur sensibus, uexantur ab inmundis spiritibus. demonstrandum est utique, quo modo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur. non enim dici fas est aut ista ignorante. deo fieri aut eum non posse resistere facientibus aut iniuste ista uel facere uel permittere. num quidnam, sicut animalia inrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus > etsi uitiosis, sicut apertissime in euangelio uidemus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus, hoc et de homine recte possumus dicere? animal est enim sed rationale etsi mortale. anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit. deus bonus est, deus iustus est, deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est tantorum ergo malorum, quae fiunt in paruulis, causa iusta dicatur. nempe cum maiores ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in lob merita examinari aut sicut in Herode peccata puniri et de quibusdam exemplis, quae deus manifesta esse uoluit, alia quae obscura sunt, hominum coniecturae conceditur. sed hoc in maioribus. de paruulis autem quid respondeamus, edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata; nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia. [166.17] De ingeniorum uero diuersitate quid dicam? quae quidem in paruulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ductum apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliuiosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint, quidam uero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant, quos moriones uulgo uocant. respondetur fortasse: Corpora hoc faciunt. sed numquid secundum hanc sententiam, quam defendi uolumus, anima sibi corpus elegit et in eligendo cum falleretur, errauit? aut, cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis ipsa aliud non inuenit et sicut in spectaculo aliquo locum ita carnem, non quam uoluit, sed quam ualuit, occupauit? numquid haec et talia dicere possumus uel sentire debemus? doce igitur, quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio nouarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum. [166.18] Ego quidem non de ingeniis sed saltem de poenis paruulorum, quas in hac uita patiuntur, dixi aliquid in libris illis de libero arbitrio. quod quale sit et cur mihi in ista, quam habemus in manibus, quaestione non sufficiat, intimabo et eum ipsum de tertio libro locum secerptum his litteris inseram. nam ita se habet: \'De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur paruuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae, quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet. cum dicitur: Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque nocere aliquid possit! cum autem boni aliquid operatur deus in emendatione maiorum, cum paruulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando, cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt, propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati rectius elegerint uiuere, aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si uitae huius angoribus ad aeternam uitam desiderium conuertere noluerint? quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus, quoniam, quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? non enim frustra etiam infantes illos, qui, cum dominus Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum receptos commendat ecclesia\'. [166.19] Haec tunc dixi, cum hanc ipsam, de qua nunc agitur, uellem communire sententiam. sicut enim paulo ante commemoraui, quaecumque illarum de animae incarnatione quattuor opinionum uera esset, inculpatam substantiam creatoris et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. et ideo, quaecumque illarum ueritate posset conuinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat, quando quidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte uinceret ceteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, inuictum persistere demonstrabam. nunc uero unam uolo, si possim, rationem rectam eligere ex omnibus et propterea huius ipsius, de qua nunc agimus, defensionem in his, quae commemoraui de illo libro, uerbis meis attentius intuens ualidam firmamque non uideo. [166.20] Nam uelut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi: \'Quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus?\' sed hoc non inmerito dici uideo de his, qui uel pro Christi nomine ac uera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur uel sacramento Christi iam inbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis etiam pro illis malis, quae hic in diuersis afflictionibus pertulerunt, compensatio illa praestari. nunc autem, cum ista quaestio non possit absolui, nisi etiam de his paruulis respondeatur, qui post grauissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis expirant, quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? nam et de baptismo paruulorum in eodem libro non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse uidebatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus et fidem suam nondum habentibus prodest, non tamen de damnatione eorum paruulorum, qui sine illo ex hac uita emigrant, tunc aliquid dicendum putaui, quia non, quod nunc agitur, agebatur. [166.21] Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae breui tempore . patiuntur nec transacta reuocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum ? sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. per hanc enim apostolicam diuinam claramque sententiam satis euidenter elucet neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem in uitam aeternam nisi per Christum. hoc est quippe omnes) et \'omnes\', quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam, sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem generationem ueniunt, quicumque ad Christum perueniunt. ideo ergo dictum est et hic omnes) et ibi \'omnes\', quia sicut omnes, qui moriuntur, non nisi in Adam moriuntur. ita omnes, qui uiuificabuntur, non nisi in Christo uiuificabuntur. ac per hoc quisquis nobis dixerit quemquam resurrectione mortuorum uiuificari nisi in Christo. tamquam pestis communis fidei detestandus est. item quisquis dixerit, quod in Christo uiuificabuntur etiam paruuli, qui sine sacramenti eius participatione de uita exeunt, hic profecto et contra apostoli praedicationem uenit et totam condemnat ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis paruulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo uiuificari omnino non posse. qui autem non uiuificantur in Christo, restat, ut in ea condemnatione maneant, de qua dicit apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. cui delicto obnoxios paruulos nasci et omnis credit ecclesia et ipse iam contra Iouinianum disputans et exponens Ionam prophetam, sicut paulo ante commemoraui, fide ueracissima definisti, credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae uel non legi uel in praesentia non recordor. huius igitur damnationis in paruulos causam requiro, quia neque animarum, si nouae fiunt singulis singulae, uideo esse ullum in illa aetate peccatum nec a deo damnari aliquam credo, quam uidet nullum habere peccatum. [166.22] An forte dicendum est in paruulo carnem solam esse peccati, nouam uero illi animam fieri, qua secundum dei praecepta uiuente in adiutorio gratiae Christi et ipsi carni edomitae ac subiugatae possit incorruptionis meritum comparari? sed quia in paruulo anima nondum id agere potest, si Christi acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni eius adquiritur, quod illius moribus nondum potuit, si autem sine illo sacramento anima paruuli exierit, ipsa quidem in aeterna uita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare, caro uero eius non resurget in Christo non percepto ante mortem illius sacramento? [166.23] Hanc opinionem numquam audiui, numquam legi, sed plane audiui et credidi, propter quod et locutus sum. quia ueniet hora, quando omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt. in resurrectionem uitae; ipsa est, de qua dicitur: Et per unum hominem resurrectio mortuorum, ipsa est, qua in Christo omnes uiuificabuntur, qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii. quid hic ergo de illis infantibus intellegendum est, qui. priusquam possent agere uel bene uel male, sine baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid egerunt nec mali, nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene uel male agere potuerunt. si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos, qui bene egerunt, inter quos et illi resurrecturi, sunt nisi inter eos, qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas siue in resurrectionem uitae siue in resurrectionem iudicii? quae sententia, priusquam refellatur, ipsa nouitate iam displicet. deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis paruulis currunt, propter. carnes eorum non propter animas currere? beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens nouum sed ecclesiae fidem firmissimam seruans ad corrigendos eos, qui putabant ante octauum diem natiuitatis non esse paruulum baptizandum, non carnem sed animam dixit non esse perdendam et mox natum rite baptizari posse cum suis quibusdam coepiscopis censuit. [166.24] Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi. quod uidendum fuit. fortasse non uidit, sentiat quisque, quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, qui ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat. ex qua condemnatione non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, in quo uno omnes uiuificantur, quicumque uiuificantur; contra ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum si propter paruulorum sola corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui. [166.25–26] Quae cum ita sint, quaerenda causa atque reddenda est, quare damnentur animae, quae nouae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum paruuli moriantur. damnari enim eas, si sic de corpore exierint. et sancta scriptura et sancta est testis ecclesia. unde illa de animarum nouarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea, si oppugnat, non sit et tua. Nolo mihi dicatur pro hac sententia debere accipi, quod scriptum est: Qui finxit spiritum hominis in ipso et: Qui finxit singillatim corda eorum. aliquid fortissimum atque inuictissimum requirendum est, quod nos non cogat deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. nam uel tantundem ualet uel plus est forsitan creare quam fingere et tamen scriptum est: Cor mundum crea in me, deus. nec ideo putari potest anima hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset. sicut ergo iam existens creatur innouatione iustitiae, sic iam existens fingitur conformatione doctrinae. nec illud, quod in ecclesiaste scriptum est: Tunc conuertetur in terram puluis, sicut fuit, et spiritus reuertetur ad dominum, qui dedit illum, istam confirmat sententiam, quam esse uolumus nostram; plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. nam sicut conuertitur, inquiunt, puluis in terram, sicut fuit, et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non reuertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est, sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus non tamen ad eum reuertitur sed ad dominum, a quo illi datus est. uerum quia hoc testimonium ita pro istis sonat. ut non omni modo huic opinioni, quam defendi uolo, uideatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. nam licet nemo faciat optando, ut uerum sit, quod uerum non est, tamen, si fieri posset, optarem, ut haec sententia uera esset, sicut opto, ut. si uera est, abs te liquidissime atque inuictissime defendatur. [166.27] Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas et ab initio diuinorum operum praeparatas a deo mitti opinantur in corpora. nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae oboedienter ueniunt, quo mittuntur, cur in paruulis, si non baptizati uitam istam finieriut, puniuntur? eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. illi sibi uidentur de hac facilius exire quaestione, qui animas adseuerant pro meritis uitae prioris singulas singulis corporibus implicari. hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam. supplicia pendere, a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. hoc quidem recte, ueraciter, optime, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. sed in alia superiore uita peccare animas et inde praecipitari in carceres carneos non credo, non adquiesco, non consentio: primo quoniam per nescio quos circuitus id agunt isti, ut post nescio quanta uolumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit, qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro; deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti uera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans in flammas illius diuitis deiciatur? cur enim non et post hoc corpus peccari possit, si et ante potuit? postremo longe aliud est in Adam peccasse, unde dicit apostolus: In quo omnes peccauerunt, et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse et ideo in Adam, id est in carnem, quae ex Adam propagata est, tamquam in carcerem trudi. illam uero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere uolo, nisi necesse sit, atque utinam ista, de qua nunc agimus, si uera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit. [166.28] Quamuis autem desiderem, rogem, uotis ardentibus exoptem et expectem, ut per te mihi dominus huius rei auferat ignorantiam. tamen, si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a domino deo nostro, in quem sic credimus, ut aliqua nobis non aperiri etiam pulsantibus nullo modo aduersus eum murmurare debeamus. meminerimus ipsis apostolis dictum: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. in his, quantum ad me adtinet, etiam hoc deputem nec, qui hoc sciam, me indigner indignum. ne hoc ipso etiam conuincar indignior. multa enim alia similiter nescio, quae commemorare uel numerare non possum; et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud, quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus. sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam, quae uera est, non aduersari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi ecclesia nec paruulos homines recentissime natos a damnatione credit nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendauit, posse liberari. CLXVII. DE SENTENTIA IACOBI APOSTOLI [167.1] Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recens natis non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urguet acrius, multo minus est neglegendum. proinde quaero et per dominum obsecro, ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut, si iam uel abs te uel ab aliquo expositum habes, dirigas nobis, quo modo accipiendum sit, quod in epistula Iacobi apostoli est: Quicumque enim totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut, quod hinc tibi non iam olim scripsi, me multum paeniteat. [167.2] De agenda namque praesenti uita, quo modo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit obliuio, sicuti est illud, quod de anima quaerendum putaui. haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte conuenit. cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: Quo modo huc cecidisti?\' at ille: \'Obsecro\', inquit, \'quo modo hinc me liberes, non, quo modo huc ceciderim, quaere\'. ita, quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei, quod modum, quo salua fiat. nouimus, etiamsi numquam. quo modo in malum illud deuenerit, nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam paruuli contradicat negans eam esse in isto malo. hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non, quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. aduersus eos autem. qui sibi uidentur scire, quod nesciunt, hoc tutiores sumus. quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. aliud est enim, quod nescire malum est, aliud, quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam. quam quaerimus, indifferens est. hoc uero, quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro. in hac ipsa, qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus, actione uersatur. [167.3] Quo modo ergo intellegendum est, obsecro te, \'quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus\'? itane, qui furtum fecerit, immo uero qui dixerit diuiti: Hic sede, pauperi autem: Tu sta illic, et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? quod si non est, quo modo, qui in uno offendit, factus est omnium reus? an illud, quod dixi de diuite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet. omnium reus? sed recolendum est, unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeat. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum, qui indutus est uste praeclara, et dicatis: \'Tu sede hic bene\', pauperi autem dicatis: (Tu sta illic\' aut: (8 e de sub scabello pedum meorum, nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni. quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. propter illum scilicet. cui dictum est: Tu sta illic. cum habenti anulum aureum dictum esset: Tu sede hic bene. ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: Nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi adtrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: \'Diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores. uidete, quem ad modum transgressores legis appellet, qui dicunt diuiti: Sede hic et pauperi: Sta illic. unde ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adiunxit: Quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. qui enim dixit: \'Non moechaberis,\' dixit et: \'Non occides.\' quod si non occides, moechaberis autem, factus es transgressor legis propter illud, quod dixerat: Redarguti a lege quasi transgressores. quae cum ita sint, consequens uidetur, nisi alio modo intellegendum ostendatur. ut, qui dixerit diuiti: Sede hic et pauperi: Sta illic huic honorem ampliorem quam illi deferens, ot idolatres et blasphemus et adulter et homicida et, ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit; offendens quippe in uno factus est omnium reus. [167.4] At enim, qui unam uirtutem habet, omnes habet et. qui unam non habet, nullam habet. hoc si uerum est, confirmatur ista sententia. sed ego eam exponi uolo, non confirmari, quae per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen, si uerum memini, quod uix memini. omnibus philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt. hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani. quam eorum uanitatem in louiniano illo, qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis uoluptatibus Epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris uel ipsi potius, quae per eos locuta est, ueritati omnia paria esse peccata. quo modo autem fieri possit, ut, etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, adprobabis; ubi causae defuero, tu supplebis. [167.5] Certe hinc persuadent, qui unam uirtutem habuerit, habere omnes et omnes deesse, cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto, ubi fuerit, secum habet ceteras. sic et fortitudo inprudens esse non potest uel intemperans uel iniusta; sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit; sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita ubi uera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse uideatur. [167.6] Sunt enim, ut scis, quaedam uitia uirtutibus aperta discretione contraria, ut inprudentia prudentiae: sunt autem quaedam tantum, quia uitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non inprudentia sed astutia. nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et uocari solet, non sicut loqui nostra scriptura consueuit, quae saepe astutiam in bono ponit, unde est: Astuti ut serpentes et illud: Ut det innocentibus astutiam. quamquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: \'Neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutia deerat\' astutiam ponens in bono; sed apud illos rarissimum. apud nostros autem frequentissimum est. itemque in partibus temperantiae apertissime contraria est effusio parsimoniae; ea uero, quae tenacitas etiam uulgo dici solet. uitium est quidem, tamen parsimoniae simile non natura sed fallacissima specie. item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae; solet autem quasi imitari iustitiam uindicandi libido, sed uitium est. ignauia fortitudini perspicue contraria est; duritia uero distat natura, fallit similitudine. constantia pars quaedam uirtutis est; ab hac inconstantia longe abhorret et indubie contrasistit, pertinacia uero constantia dici affectat et non est, quia illa est uirtus, hoc uitium. [167.7] Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid, unde possint cetera intellegi. Catilina. ut de illo scripserunt, qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque \'patiens inediae, algoris, uigiliae supra, quam cuiquam credibile est\', ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur. sed haec fortitudo prudens non erat, mala enim pro bonis eligebat, temperans non erat. corruptelis enim turpissimis foedabatur, iusta non erat, nam contra patriam coniurauerat, et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis inponebat. nam si fortitudo esset, non uitium sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur. [167.8] Quapropter cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint. ubi unum erit, aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere propterea. quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur. unde illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur; quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi \'supra, quam cuiquam credibile est,\' fuit, aegre persuaderi potest. sed forte acutius intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerum tamen, quia sunt audaces, qui timidi non sunt, et rursus timidi, a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium, quoniam, qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet, cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus. [167.9] Unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae, aliquando unum cedit, ut plura succedant, uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt itaque uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia, quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant. [167.10] Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: Qui unam uirtutem habuerit, omnes habet eique nulla est, cui una defuerit. sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis sed tamen hominibus. ego uero nescio. quem ad modum dicam non dico uirum, a quo denominata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem; sic et maritum, qui hoc idem seruat uxori. et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit. unde pudicitia coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit — non enim aut nihil aut uitium est —, non tamen secum habet omnes uirtutes. nam si omnes ibi essent, nullum esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum; quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo uitio. id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet, qui super pectus domini discumbebat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios, qui haec forte legerint, dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti, ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt, quorum nunc intellectum requirimus, posuisti, quod scriptum est: In multis enim offendimus omnes. non enim ait \'offenditis\', sed ait \'offendimus\', cum Christi loqueretur apostolus, et cum hoc loco dicat: Quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno sed in multis nec quosdam sed omnes dixit offendere. [167.11] Absit autem, nt quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem. cum uirtus magna sit sapientia. dixit autem homini: Ecce pietas est sapientia. absit autem, ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem. quam Graeci uel euoepsiav uel expressius et plenius feoasastav uocant. quid autem est pietas nisi dei cultus? et unde ille colitur nisi caritate? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis, siue potius quia, sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat; quod uero illa aedificando impleuerit, nihil ibi ista inane, quod inflet, inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit, ubi. cum dixisset: Ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: Abstinere uero a malis scientia est. cur ergo non dicimus, qui hanc uirtutem habet, habere omnes, cum ple nit u dol e g is sit caritas? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus, quanto autem minus. tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus, et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et perfecta fuerit, nihil ex uitio remanebit. [167.12] Proinde mihi uidentur Stoici ideo falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere. cum in ea fuerit omnino perfectus, non quia illum prouectum negant, sed, nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum . palmum uel digitum, sic illos, qui tendunt ad sapientiam. proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed, nisi totam stultitiam uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes; ubi autem euaserint, mox habere totam nec quicquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere. [167.13] Haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientiam repente respiret, non mihi uidetur satis accommodata nostrarum scripturarum auctoritati, sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt. non itaque sicut de aquis in aerem surgens. ubi earum summum transierit, repente. quantum sufficit, inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim progrediendo inluminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum tanto magis, quanto magis propinquat egressui, ut illud, quod in eo lucet, sit utique ex lumine, quo progreditur, illud autem, quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris, unde egreditur. itaque et non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens et tamen iustus ex fide uiuit. et induti sunt sancti iustitia alius magis alius minus et nemo hic uiuit sine peccato et hoc alius magis alius minus; optimus autem est, qui minimum. [167.14] Sed quid ago? tamquam oblitus, cui loquar, doctori similis factus sum, cum proposuerim, quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id, quod agebam, incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam, quia, etsi uerum est eum, qui habet unam, omnes habere uirtutes, eum, qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia, ubi uirtus nulla est, nihil quidem rectum est nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius. si autem, quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur locis, sed quod sentiantur affectibus et aliud inluminatur amplius aliud minus aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto ita, ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est in alio actu magis in alio minus in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et \'maior est in isto caritas quam in illo\' recte possumus dicere et \'aliqua in isto, nulla in io\', quantum pertinet ad caritatem, quae pietas est, et in ipso uno homine, quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam et maiorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam. [167.15] Et ut generaliter breuiterque complectar, quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum adtinet, uirtus est caritas, qua id, quod diligendum est, diligitur. haec in aliis maior in aliis minor in aliis nulla est, plenissima uero, quae iam non possit augeri. quam diu hic homo uiuit, in nemine; quam diu autem augeri potest, profecto illud, quod minus est, quam debet, ex uitio est. ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciet bonum et non peccabit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens: propter quod uitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam, quantum libet profecerimus, necessarium est nobis dicere: Dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta. facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque, qui recte uidet, ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset, ubi se homo certius inspiceret et uideret, unde auerteretur, quo conaretur. qua re gratularetur, quid precaretur. magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia dei amplius honoretur. [167.16] Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem seruauerit? an forte, quia plenitudo legis caritas est, qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo. quia \'non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces\' et si quod est aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur in eo, quod \'diliges proximum tuum tamquam te ipsum\'. dilectio proximi malum non operatur;plenitudoautemlegiscaritas. nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc, quantum potest. proximo inpendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum. quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc, qui totam legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam, in qua pendent omnia. [167.17] Cur ergo non dicantur paria peccata? an forte quia magis facit contra caritatem, qui grauius peccat, minus, qui leuius, et hoc ipso admittit magis et minus, quo fit quidem omnium reus, sed grauius peccans uel in pluribus peccans magis reus, leuius autem uel in paucioribus peccans minus reus tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccauerit, tamen, etiam si in uno offenderit. reus omnium, quia contra eam facit, in qua pendent omnia? quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae: In multis enim offendimus omnes; offendimus enim, sed alius grauius alius leuius, quanto quisque magis minusue peccauerit, tanto in peccato committendo maior quanto in diligendo deo et proximo minor et rursus tanto minor in peccati perpetratione quanto maior in dei et proximi dilectione, tanto itaque plenior iniquitatis quanto inanior caritatis et tunc perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate. [167.18] Nec sane, quantum arbitror, putandum est lene esse peccatum in personarum acceptione habere fidem domini Iesu Christi. si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. quis enim ferat eligi diuitem ad \' sedem honoris ecclesiae contempto paupere instructiore atque sanctiore? si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo uideatur? hoc enim uidetur significasse dicendo: Nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? [167.19] Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: \'Diliges proximum tuum sicut te ipsum/ bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores. et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi, quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: Sic, inquit, loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam, quid paulo ante dixerit, nouit, quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus tamen uulneribus medicinam. iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: Dimittite, inquit, et dimittetur uobis, date et dabitur nobis. superexultat autem misericordia iudicio. non dictum est: \'Vincit misericordia iudicium,\' non enim est aduersa iudicio, sed \'superexultat,\' quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus. [167.20] Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti. propter quod ei dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine: nam quisquis uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus expectat, iram iustissimam prouocat, quam timens ille dicit: Ne intres in iudicium cum seruo tuo. unde dicitur populo contumaci: Quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexultet misericordia iudicio sed erga illos, qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando? hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur. ut, quos uehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet. quo modo etiam peccata cotidiana, sine quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo, qui, cum in uno offenderit, fiat omnium reus, in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes. magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam, quam non fecit. misericordiam non inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa. [167.21] Multa dixi, quibus tibi taedium fortassis lnterrem. qui haec, quae tamen adprobas, non expectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet — nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo —, si quid ergo est in eis, quod eruditionem offendat , tuam, quaeso, ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim, qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere, quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere, quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in Latina lingua ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt! maxime tamen istam sententiam: Quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro, uti nobiscum communicare digneris. CLXVIII. DOMINO VERE BEATISSIMO ET MERITO VENERABILI PATRI EPISCOPO AUGUSTINO TIMASIUS ET IACOBUS IN DOMINO SALUTEM [168.1] Ita nos refecit et recreauit gratia dei ministrata per uerbum tuum, ut prorsus germane dicamus: Misit uerbum suum et sanauit eos, domine beatissime et merito uenerabilis pater. sane ea diligentia uentilasse sanctitatem tuam textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, siue in his, quae refutare, detestari ac fugere deceat Christianum, siue in illis, in quibus non satis inuenitur errasse, quamuis nescio qua calliditate in ipsis quoque gratiam dei credidit supprimendam. sed unum est, quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae dei munus effulsit, si quidem contigit absentes fieri quosdam. quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis inlustratio deberetur; ad quos etsi tardius non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire, qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. nos uero, etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti subiectionem eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec, quae ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus uiam facilitatis uberiore sanctitatis tuae sermone pandente. [Et alia manu:] Incolumem beatitudinem tuam nostrique memorem misericordia dei nostri glorificet in aeternum. CLXIX [169.1] Si ea, quae me magis occupant, a quibus in aliud auerti nolo, sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem, qui tibi describat. iam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata. nam tribus illis libris de ciuitate dei contra daemonicolas inimicos. eius duos alios addidimus, quibus quinque libris satis disputatum arbitror aduersus eos, qui propter praesentis uitae felicitatem deos colendos putant eamque felicitatem a nobis impediri opinantes Christiano nomini infesti sunt. deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus. aduersus eos, qui propter uitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum, propter quam uitam nos Christiani sumus. dictaui etiam trium psalmorum expositionem non paruis uoluminibus, sexagesimi et septimi, septuagesimi et primi, septuagesimi et septimi. reliqui nondum dictati neque tractati uehementer a nobis expectantur atque flagitantur. ab his me reuocari et retardari inruentibus de transuerso quibuslibet quaestionibus nolo, ita ut nec libros de trinitate, quos diu in manibus uerso nondumque compleui, modo adtendere uelim, quoniam nimis operosi . sunt et a paucis eos intellegi posse arbitror. unde magis urgent, quae pluribus utilia fore speramus. [169.2] Non enim, ut scribis, \'qui ignorat, ignorabitur\' de hac re dixit apostolus, tamquam ista poena ille plectendus sit, qui non ualet intellegentia sic discernere ineffabilem trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria. intellectus, uoluntas. aliunde hoc dicebat apostolus. lege et uidebis, quod ea loquebatur, quae fidem uel mores multorum aedificarent, non quae uix ad paucorum eamque exiguam. quantulacumque in hac uita de re tanta esse potest, intellegentiam peruenirent, id est ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam inuitos loqui cogeret, ut m u Ii ere sin ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. haec cum ageret, ait: Si quis uidetur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo uobis. quia domini est mandatum. si quis autem ignorat. ignorabitur, his uerbis cohercens et ad pacificum ordinem reuocans inquietos tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi uidebantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. si quis ergo uidetur propheta esse aut spiritalis. cognoscat, inquit, quae scribo uobis, quia domini est.mandatum. si quia uidetur esse et utique non est; nam qui est, sine dubitatione cognoscit nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia iudicat et a nemine iudicatur. illi ergo seditiones et perturbationes in ecclesia faciebant, qui uidebantur esse, quod non erant. hos docet cognoscere domini esse mandatum, quia non est seditionis deus sed pacis. si quis autem ignorat, ignorabitur, id est inprobabitur. non enim deus, si ad scientiam referas, ignorat eos, quibus dicturus est: Non noui uos, sed eorum inprobatio hoc uerbo insinuata est. [169.3] Cum autem dominus dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, eaque uisio in fine summum praemium nobis promittatur, non est metuendum, si nunc ad liquidum. quae de dei natura credimus, conspicere non ualemus, ne inde sit dictum: Qui ignorat, ignorabitur. quia enim in sapientia dei non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. haec stultitia praedicationis ac stultum dei, quod sapientius est hominibus, multos contrahit ad salutem, ut non solum qui nondum ualent certa intellegentia conspicere naturam dei, quam fide tenent, uerum etiam qui nondum in ipsa anima sua ita incorpoream substantiam a corporis generalitate discernunt, quem ad modum certi sunt se uiuere, nosse, uelle, non sint alieni a salute, quam stultitia illa praedicationis fidelibus confert. [169.4] Nam si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intellegentia possunt ista discernere, paene frustra in ecclesia laboramus. si autem, quod ueritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt sanandi per Christum et hunc crucifixum, ut, ubi abundauit peccatum, superabundet gratia, miris fit modis per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei et per inscrutabilia iudicia eius, ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni uidentur et inrident stultitiam praedicationis, qua salui fiunt credentes, ab unica uia longe exerrent, quae ad uitam aeternam sola perducit, et multi in cruce Christi gloriantes et ab eadem uia non recedentes, etiam qui ista, quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus pusillus, pro quibus mortuus est, ad eandem perueniant aeternitatem, ueritatem. caritatem, id est ad stabilem, certam plenamque felicitatem. ubi manentibus, uidentibus, amantibus sint cuncta perspicua. [169.5] Proinde in unum deum patrem et filium et spiritum sanctum firma pietate credamus, ita ut nec filius credatur esse, qui pater est, nec pater, qui filius est, nec pater nec filius, qui utriusque spiritus est. nihil putetur in hac trinitate temporibus locisue distare, sed haec tria aequalia esse et coaeterna et omnino esse una natura, non a patre aliam et a filio aliam et a spiritu sancto aliam conditam esse creaturam, sed omnia et singula, quae creata sunt uel creantur, trinitate creante subsistere. nec quemquam liberari a patre sine filio et spiritu sancto aut a filio sine patre et spiritu sancto aut a spiritu sancto sine patre et filio sed a patre et filio et spiritu sancto uno uero uereque inmortali, id est omni modo incommutabili solo deo. multa autem etiam separatim in scripturis de singulis dici, ut insinuetur quamuis inseparabilis trinitas tamen trinitas, ut, quem ad modum simul dici non possunt, cum sonis corporalibus commemorantur, quamuis simul sint inseparabiliter, ita et quibusdam scripturarum locis et per quasdam creaturas singillatim uicissimque monstrentur sicut pater in uoce, qua sonuit: Tu es filius meus, et filius in homine, quem suscepit ex uirgine, et spiritus sanctus in columbae specie corporali. haec separatim quidem sed nullo modo separata tria illa demonstrant. [169.6] Ad hoc utcumque intellegendum adsumimus memoriam, intellegentiam, uoluntatem. quamuis enim haec suis separatisque temporibus singillatim singula enuntiemus, nihil tamen horum sine aliis duobus agimus uel dicimus. nec ideo putanda sunt haec tria trinitati sic comparata, ut omni ex parte conueniant; cui enim similitudini in disputando conuenientia tanta conceditur, ut ei rei, cui adhibenda est, omni ex parte coaptetur? uel quando ex creatura ad creatorem aliquid simile adsumitur? primo ergo in hoc inuenitur ista similitudo dissimilis, quod tria haec, memoria, intellegentia, uoluntas, animae insunt, non eadem tria est anima; illa uero trinitas non inest, sed ipsa deus est. ideo ibi mirabilis simplicitas commendatur, quia non ibi aliud est esse aliud intellegere uel si quid aliud de dei natura dicitur; anima uero quia est, etiam dum non intellegit, aliud est, quod est, aliud, quod intellegit. deinde quis audeat dicere patrem non intellegere per se ipsum sed per filium, sicut memoria non intellegit per se ipsam sed per intellectum uel potius anima ipsa, cui haec insunt, per intellectum tantum modo intellegit, sicut per memoriam tantum modo meminit et per uoluntatem tantum modo uult? ad hoc ergo adhibetur ista similitudo, ut quoquo modo intellegatur, quem ad modum horum trium in anima cum singula nomina enuntiantur, quibus eadem singula demonstrantur, tamen unumquodque nomen his tribus cooperantibus enuntiatur, cum et reminiscendo et intellegendo et uolendo dicitur, ita nullam esse creaturam, qua uel solus pater uel solus filius uel solus spiritus sanctus demonstretur, quam non simul trinitas operetur, quae inseparabiliter operatur, ac per hoc nec uocem patris nec animam et carnem filii nec columbam spiritus sancti esse factam nisi eadem cooperante trinitate. [169.7] Nec sane sonus ille uocis, qui continuo esse destitit, coaptatus est in unitatem personae patris nec illa columbae species corporalis coaptata est in unitatem personae spiritus sancti: nam ipsa quoque sicut nubes illa lucida, quae operuit in monte cum tribus discipulis saluatorem, uel potius sicut ille ignis, qui eundem spiritum sanctum demonstrauit, officio significationis impleto mox esse desiuit. sed solus homo, quia propter ipsam naturam liberandam illa omnia fiebant, in unitatem personae uerbi dei, hoc est unici filii dei mirabili et singulari susceptione coaptatus est permanente tamen uerbo in sua natura incommutabiliter, in qua nihil compositi, cum quo subsistat ulla phantasia humani animi, suspicandum est. legitur quidem: Et spiritus sapientiae multiplex, sed recte dicitur etiam simplex; multiplex enim, quoniam multa sunt, quae habet, simplex autem, quia non aliud, quam quod habet, est, sicut dictus est filius habere uitam in semet ipso et eadem uita ipse est. homo autem uerbo accessit, non uerbum in hominem conuertibiliter accessit; atque ita et filius dei simul cum homine suscepto dicitur. unde idem filius dei incommutabilis est atque coaeternus patri sed in uerbo solo et sepultus est filius dei sed in carne sola. [169.8] Proinde, quae de filio dei uerba dicuntur, uidendum est, secundum quid dicantur. non enim homine adsumpto personarum numerus auctus est, sed eadem trinitas mansit. nam sicut in homine quolibet praeter unum illum, qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est, ita in Christo uerbum et homo una persona est. et sicut homo uerbi gratia philosophus non utique nisi secundum animam dicitur nec ideo tamen absurde sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat non secundum illud, quod est philosophus, ita Christus deus. dei filius, dominus gloriae et si quid huius modi secundum uerbum dicitur et tamen recte dicitur deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse non secundum illud, quod dominus gloriae est, non habeatur incertum. [169.9] Sonitus autem ille uocis et columbae species corporalis et linguae diuisae uelut ignis, qui insedit super unumquemque eorum, sicut illa in monte Sina, quae terribili specie facta sunt, et sicut columna illa nubis per diem et flammae per noctem significatiua operatione acta atque transacta sunt. illud in his maxime cauendum est, ne cuiquam dei natura uel patris uel filii uel spiritus sancti commutabilis et conuertibilis esse credatur. nec moueat, quod aliquando res, quae significat. nomen eius rei, quam significat, accipit. spiritus sanctus dictus est corporali specie tamquam columba descendisse et mansisse super eum; sic enim et petra Christus, quia significat Christum. [169.10] Miror autem tibi uideri sonitum uocis illius, qua dictum est: Tu es filius meus, non mediante anima sed diuino nutu sola corporali natura sic fieri potuisse et non tibi uideri eodem modo potuisse fieri animantis cuiuslibet speciem corporalem motumque uiuenti similem diuino nutu nullo animali interposito spiritu. si enim obtemperat deo creatura corporea sine uiuificantis animae ministerio, ut edantur soni, quales edi ex corpore animato solent, ut forma locutionis articulatae auribus inferatur, cur non obtemperet, ut sine animae uiuificantis ministerio figura motusque uolucris eadem potentia creatoris ingeratur aspectibus? an sensus audiendi hoc mereri potest, uidendi non potest, cum ex adiacenti materia corporis utrumque formetur, et quod insonat auribus et apparet aspectibus et uocis articuli et liniamenta membrorum et audibilis et uisibilis motus, ut et uerum sit corpus, quod sentitur corporis sensu, et nihil sit amplius, quam quod sentitur corporis sensu? anima enim nullo sensu corporis uel in aliquo animante sentitur. non igitur opus est quaerere, quo modo apparuerit columbae species corporalis, sicut non quaerimus, quo modo sonuerint uoces articulati corporis. si enim potuit anima non esse media, ubi uox, non quasi uox, dicitur facta, quanto magis potuit, ubi dicitur columba hoc uerbo significata sola specie corporali oculis reddita non natura uiuentis animantis expressa! hoc modo etiam illud dicitur: Factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, ubi dicitur species quaedam quasi flatus et uelut ignis sensibilis usitatis similis notisque naturis, non ipsae usitatae notaeque naturae ad tempus factae significari uidentur. [169.11] Si autem subtilior ratio uel excellentior rei uestigatio demonstrat eam naturam, quae nec temporaliter nec localiter mouetur, non moueri nisi per illam, quae temporaliter tantum non localiter moueri potest, consequens erit, ut omnia illa per ministerium creaturae uiuentis effecta sint, sicut per angelos fiunt. unde diligentius disserere et longum est et non necessarium. huc accedit, quia sunt uisiones, quae apparent spiritui tamquam corporis sensibus non solum dormientibus uel furentibus sed aliquando sanae mentis uigilantibus non per fallaciam inludentium daemonum sed per aliquam reuelationem spiritalem, quae fit per formas incorporeas corporibus similes. quae discerni omnino non possunt, nisi diuino adiutorio plenius reuelentur et mentis intellegentia diiudicentur. uix aliquando cum fiunt, sed plerumque postea cum transierint. quae cum ita sint, siue in naturis corporis siue sola specie corporali natura autem spiritali nostro spiritui tamquam sensibus corporis apparere uideantur, quando haec sacra scriptura commemorat, cuius istorum duorum generis sint et utrum mediante uiua creatura fiant, si corpore fiunt, iudicare temere non debemus, dum tamen creatoris, hoc est summae et ineffabilis trinitatis inuisibilem incommutabilemque naturam et a mortalium carnalium sensibus et ab omni conuertibilitate siue in melius siue in deterius siue in quodlibet aliud atque aliud remotam atque discretam uel sine ulla dubitatione credamus uel qualicumque etiam intellegentia capiamus. [169.12] Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est de trinitate et columba, in qua spiritus sanctus non sua natura sed significatiua specie demonstratus est, sicut et filius dei non sua natiuitate, de qua pater dicit: Ante luciferum genui te, sed in homine suscepto ex utero uirginis a Iudaeis crucifixus est, uideris quam otiose ego tamen occupatissimus scribere potui. nec putaui omnia pertractanda, quae posuisti in litteris tuis; uerum ad illa duo, quae ex me audire uoluisti, me respondisse etsi non sufficienter auiditati tuae tamen caritati oboedienter existimo. [169.13] Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adiunxisse supra commemoraui, et trium psalmorum expositionem scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de animae origine consulens eum, quo modo defendi possit illa sententia. quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas nouas nascentibus fieri, ut non labefactetur fundatissima ecclesiae fides, qua inconcusse credimus, quod in Adam omnes moriuntur et, nisi Christi gratia liberentur, quod per suum sacramentum etiam in paruulis operatur, in condemnationem trahuntur. scripsi et alium ad eundem, quo modo illi uideatur accipiendum esse, quod scriptum est in epistula Iacobi: Quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. sed in hoc dixi etiam, quid mihi uideatur, in illo autem de animae origine tantum, quid ei uideatur, consultatoria quadam disputatione quaesiui. occasionem quippe cuiusdam sanctissimi et studiosissimi iuuenis, presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est ab Oceani litore solo sanctarum scripturarum ardore flammatus aduenit, amittere nolui. cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi. huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata, quae illum de Priscillianistarum haeresi et de Origenis quibusdam opinionibus. quas non recipit ecclesia, permouebant, uno libro non grandi quanta potui breuitate et perspicuitate respondi. scripsi etiam grandem quendam librum aduersus Pelagii haeresim cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosam ille persuaserat. haec omnia si habere uolueris, aliquem mitte, qui tibi cuncta describat. me autem permitte his uacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ualde ad paucos pertinentibus inquisitionibus tuis. CLXX. DOMINO EXIMIO MERITOQVE HONORABILI ET RELIGIOSO FRATRI MAXIMO ALVPIUS ET AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [170.1–2] Cum a sancto fratre et coepiscopo nostro Peregrino de tua tuorumque non corporali tantum salute sed spiritali praecipue quaereremus, de tua quidem laetos, de tuorum uero tristes nos eius responsa fecerunt, quod nondum sint ecclesiae catholicae salubri correctione sociati, et, quia id cito futurum sperauimus, adhuc non esse factum multum dolemus, domine eximie meritoque honorabilis et religiose frater. Proinde caritatem tuam in domini pace salutantes et praecipimus et rogamus, ut eos, quod didicisti, docere non differas. unum scilicet deum esse solum, cui seruitus illa debetur, quae latria Graeco uocabulo nuncupatur. ipsum enim uerbum est in lege, ubi scriptum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. quem si deum patrem tantum modo dixerimus, respondebitur nobis: \'Ergo latria deo filio non debetur\', quod nefas est dici. si autem debetur, quo modo ergo uni tantum debetur deo, si et patri debetur et filio, nisi quia unus deus, cui soli per latrian seruire iussi sumus, ita dicitur deus solus, ut et pater intellegatur et filius, immo uero etiam spiritus sanctus? de illo quippe dicit apostolus: Nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis magno pretio. glorificate ergo deum in corpore uestro. quem deum nisi spiritum sanctum, cuius corpora nostra esse dixerat templum? debetur ergo latria spiritui sancto. nam si templum ei facere, sicut Salomon fecit, de lignis et lapidibus iuberemur, utique faciendo templum latrian exhibere conuinceremur; quanto magis latrian debemus, cui templum non facimus, sed sumus! [170.3] Ac per hoc, si et patri et filio et spiritui sancto latria debetur et exhibetur a nobis, de qua dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, procul dubio dominus deus noster, cui soli per latrian seruire debemus. non est pater solus nec solus filius nec solus spiritus sanctus sed ipsa trinitas unus deus solus pater et filius et spiritus sanctus, non ut pater sit ipse, qui filius, uel spiritus sanctus ipse sit aut pater aut filius, cum sit in illa trinitate pater filii solius et filius patris solius, spiritus autem sanctus et patris et filii sit spiritus, sed propter unam eandemque naturam atque inseparabilem uitam ipsa trinitas, quantum ab homine potest, fide praecedente intellegitur unus dominus deus noster, de quo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, et quem praedicans apostolus ait: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. [170.4] Non enim sic est ex deo patre nnigenitus filius, quem ad modum ex illo est uniuersa creatura, quam ex nihilo creauit. hunc quippe de sua substantia genuit, non ex nihilo fecit, nec eum ex tempore genuit, per quem cuncta tempora condidit, quoniam, sicut flamma splendorem, quem gignit, tempore non praecedit, ita pater numquam sine filio fuit. ipse est quippe sapientia dei patris, de qua scriptum est: Candor est enim lucis aeternae. luci ergo, cuius candor est, id est deo patri sine dubio coaeterna est et ideo non, sicut in principio fecit deus caelum et terram, ita in principio fecit uerbum, sed in principio erat uerbum. spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo est factus, sed sic a patre procedit, ut nec a filio nec a patre sit factus. [170.5] Haec trinitas unius est eiusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus nec maior in omnibus quam in singulis sed tanta in solo patre uel in solo filio quanta in patre simul et filio et tanta in solo spiritu sancto quanta simul in patre et filio et spiritu sancto. neque enim pater, ut haberet filium de se ipso, minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se et esset in filio tantus, quantus est solus. similiter et spiritus sanctus integer de integro non praecedit, unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo nec minuit eum procedendo nec auget haerendo. et haec omnia nec confuse unum sunt nec disiuncte tria sunt, sed, cum sint unum, tria sunt et, cum sint tria, unum sunt. proinde, qui tam multis cordibus fidelium suorum donauit, ut esset cor unum, quanto magis conseruat in se ipso, ut sint haec tria et singula deus et simul omnia non tres dii sed unus deus! hic est dominus deus noster, cui uniuersa pietate seruitur, cui soli latria illa debetur. [170.6] Qui cum rebus, quae nascuntur in tempore, sua bonitate tribuerit, ut suae substantiae prolem quaeque res gignat, uide quam impie dicatur ipse non genuisse id, quod est ipse, cum homo ex eius dono id generet, quod est ipse, id est hominem non alterius naturae sed eius, cuius est ipse, quamuis non patrem filii sui generet, quod est ipse. haec enim propinquitatis sunt nomina non naturae et ideo ad aliquid dicta uel relatiua dicuntur, quae aliquando eadem sunt aliquando diuersa. eadem scilicet cum frater refertur ad fratrem, amicus ad amicum, uicinus ad uicinum, cognatus ad cognatum et si qua similia, quae infinitum est omnia uelle percurrere. in his enim, quod est iste ad illum, hoc est ille ad istum. diuersa sunt autem sicut pater ad filium, filius ad patrem, socer ad generum, gener ad socerum, dominus ad seruum, seruus ad dominum. non est quidem hoc iste ad illum, quod ille ad istum, sed ambo tamen homines sunt. relatio diuersa est non natura, quoniam, si adtendas, quid sit alter ad alterum, non est hoc ad illum iste, quod ad istum ille, quia iste pater est ille filius aut iste socer ille gener aut iste dominus ille seruus; si autem adtendas, quid quisque sit ad se ipsum uel in se ipso, hoc est iste, quod ille, quia et ille homo est sicut iste. unde intellegit prudentia tua non ab eis rationabiliter dici, a quorum errore te dominus liberauit, ideo dei patris et dei filii naturam esse diuersam, quia iste pater est ille filius, et ideo patrem non genuisse id, quod est ipse, quia non genuit patrem filii sui, quod est ad illum ipse. quis enim non uideat ista uocabula non in se ipsis demonstrare naturas, sed alterius ad alterum significare personas? [170.7] Tale est etiam illud, quod simili loquuntur errore, ideo filium alterius esse naturae diuersaeque substantiae, quia pater deus non est de altero deo, filius autem deus est quidem sed de patre deo. et hic enim non indicatur substantia sed origo, id est non quod sit, sed unde sit quisque uel non sit. neque enim Abel et Adam ideo non unius naturae atque substantiae fuerunt, quia iste fuit homo de homine illo, ille de nullo. si ergo utriusque natura quaeratur, homo Abel homo Adam, si autem origo, primus homo ex quo Abel, nullus homo ex quo Adam. ita in deo patre et deo filio si utriusque natura quaeratur, uterque deus nec magis alter altero deus; si autem origo, pater est deus de quo filius deus, de quo autem pater nullus est deus.- [170.8] Frustra itaque ad hoc respondere conantes dicunt: Sed homo cum passione generat, deus autem sine passione genuit filium. hoc enim non solum ipsos nihil sed nos adiuuat plurimum. nam si temporalibus et passibilibus rebus deus tribuit, ut, quod sunt, hoc generent, quanto magis ipse aeternus et inpassibilis non aliud, quam est ipse, generauit unus unicum ideo nostra magna admiratione, quoniam sua nulla passione et tanta secum aequalitate, ut eum nec potestate praecederet nec aetate! sed ideo totum, quod habet et quod potest, non tribuit sibi sed patri, quia non est a se ipso sed a patre. aequalis enim est patri, sed hoc quoque accepit a patre nec sic accepit, ut esset aequalis, quasi prius fuerit inaequalis, sed natus aequalis, sicut semper natus ita semper aequalis. non itaque inaequalem genuit et aequalitatem iam nato addidit, sed gignendo eam dedit, quia aequalem non inparem genuit. ideo in forma dei esse aequalem deo non ei rapina fuerat sed natura, quoniam id nascendo sumpsit, non superbiendo praesumpsit.- [170.9] Propterea uero patrem dicit esse maiorem, quia semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens non amittens dei. propter quam serui formam non tantum patre uerum etiam se ipso et spiritu sancto minor factus est nec tantum hac excellentissima trinitate sed etiam minoratus est paulo minus ab angelis. hominibus quoque minor fuit, quando puer parentibus subditus fuit. propter hanc itaque formam serui, quam ueniente plenitudine temporis exinanitus accepit, dixit: Pater maior me est; propter illam uero dei formam, quam nec exinanitus amisit, dixit: Ego et pater unum sumus et homo scilicet factus et permanens deus; homo enim adsumptus est a deo, non in homine consumptus est deus. ideo ualde rationabiliter et patre minor est homo Christus et patri aequalis est idem ipse deus Christus. [170.10] Cum igitur huic rectae atque catholicae fidei praesentibus nobis cum magna exultatione populi dei consociatum te esse gaudeamus, quare adhuc de tuorum segnitia tristes sumus? obsecramus te per misericordiam Christi, ut ipso adiuuante auferas istum maerorem de cordibus nostris. neque enim credendum est auctoritatem tuam ad peruersitatem tuorum plurimum ualere potuisse et ad correctionem ualere nihil. an forte contemnunt te, quia in ecclesiae catholicae participationem hac aetate uenisti, cum te amplius debeant admirari atque uenerari, quia uetustissimum errorem senili quadam iuuentute uicisti? absit, ut tibi resistant uera dicenti, cui consenserunt a ueritate deuianti; absit, ut nolint tecum recta sentire, cum quo eos delectauit errare. tu tantum et ora pro eis et insta eis, immo uero adduc eos in domum dei tecum, quia in tua domo sunt tecum. uel te pudeat uel pigeat in domum dei cum illis non uenire, qui in domum tuam soliti fuerant conuenire, praesertim quoniam catholica mater aliquos a te petit, aliquos repetit. petit eos, quos apud te inuenit, repetit eos, quos per te perdidit. non excrucietur damnis, sed potius laetetur et lucris. adquirat filios, quos non habuit, non plangat, quos habuit. oramus ad deum, ut facias, quod hortamur, et speramus de misericordia eius, quod litteris sancti fratris et coepiscopi nostri Peregrini et rescriptis dilectionis tuae cito de hac re gaudio replebitur cor nostrum et lingua nostra exultatione. CLXXI. DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILITER CARISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO PEREGRINO ALVPIUS ET AUGUSTINUS 1N DOMINO SALUTEM [171.1] Ad honorabilem fratrem nostrum Maximum litteras dedimus credentes eum gratanter eas sumpturum. utrum tamen aliquid profecerimus, proxima occasione, quam reperire potueris, dignare rescribere. sciat sane prolixas epistulas ad familiarissimos nostros non solum laicos uerum etiam episcopos sic, quo modo ista scripta est, ad eos scribere nos solere, ut et cito scribantur et charta teneatur commodius, cum leguntur, ne forte istum morem nostrum nesciens factam sibi arbitretur iniuriam. CLXXI. A [171a.1] Praeceptis dei, quae, ut bene agamus, accepimus, uitam tuam moresque conformes a religioso timore incipiens: initium enim sapientiae timor domini, ubi frangitur et debilitatur \'humana superbia. deinde ut pietate mansuetus et mitis, etiam quae nondum intellegis et quae inperitis uidentur absurda sibique contraria in scripturis sanctis, non oblucteris animosa contentione nec superinponas sensum tuum sensibus diuinorum librorum, sed cedas potius atque intellectum mitis differas, quam secretum inmitis accuses. tertio, cum tibi ad cognitionem tui aperiri coeperit infirmitas humana et scieris, ubi iaceas, quam poenalia uincula mortalitatis de Adam propagatus tecum trahas et quam longe peregrineris a domino, atque peruideris aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae et captiuum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis, exclames: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? ut te lugentem consoletur liberationem ipsam pollicens gratia dei per dominum nostrum legum Christum. quarto iam desidera implere iustitiam multo uehementius atque feruentius, quam a nequissimis hominibus uoluptates carnis desiderari solent, nisi quod in spe adiutorii diuini est in isto appetitu tranquillus ardor et flamma securior. in isto autem quarto uitae gradu orationibus instanter incumbitur, ut esurientibus et sitientibus saturitas iustitiae concedatur, ut non solum onerosum non sit, uerum etiam delectet abstinere a uoluptate omnis corruptionis siue suae siue alterius uel obluctando uel aduersando. quod ut facile diuinitus tribuatur, quintus adiungitur consilium exhibens de misericordia, ut in eo, quod potes, adiuues inopem, qui in eo, quod nondum potes, ab omnipotente adiuuari cupis. munus autem misericordiae geminum est, cum uindicta donatur et cum humanitas exhibetur. quae duo breuiter dominus ita complexus est: Dimittite et dimittetur uobis; date et dabitur uobis. hoc autem opus etiam ad mundationem cordis ualet, ut, quantum in hac uita licet, incommutabilem dei substantiam pura intellegentia cernere ualeamus. tenetur enim aliquid aduersus nos, quod relaxandum est, ut acies nostra erumpat in lucem, unde ipse dominus: Verum date, inquit, elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis. quapropter sexta consequitur cordis ipsa mundatio. [171a.2] Ut autem in lucem ueram rectus et purus dirigatur aspectus, neque illa, quae bene atque laudabiliter facimus, neque illa, quae acute sagaciterque dispicimus, ad finem placendi hominibus uel subueniendi necessitatibus corporis referenda sunt. gratis enim se uult deus coli, quia neque quicquam est praeter ipsum, propter quod ipse appetendus sit. cum ad istam intellegentiae puritatem bonae uitae gradibus uenerimus siue tardius siue celerius, tunc dicere audeamus ualere nos aliquantum mente contingere summae atque ineffabilis trinitatis unitatem, ubi summa pax erit, quia ultra, quod expectetur, non est, cum reformati ad sui generis imaginem filii dei ex hominibus facti paterna incommutabilitate perfruuntur. primus enim: Beati pauperes spiritu, ubi timor dei est; deinde: Beati mites, ubi pietas docibilis; tertio: Beati lugentes, ubi scientia propriae infirmitatis; quarto: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, ubi fortitudo conandi domitas habere libidines; quinto: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur deus, ubi consilium est adiuuandi, ut adiuuari merearis. tunc ad sextum peruenitur gradum, in quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, ubi purus intellectus et habilis ad intellegendum quantulacumque ex parte trinitatem seruari non potest, nisi et laudem humanam non appetamus, quamuis laudanda faciamus. proinde septimo gradu peruenimus ad pacis illius tranquillitatem, quam dare non potest mundus. nam etiam illis uirtutibus quattuor, quas memorabili pridem industria philosophi quoque indagare potuerunt, id est prudentiae, fortitudini. temperantiae atque iustitiae si ad perfectum religionis cultum tria haec iungentes addamus, id est fidem, spem et caritatem, septenarium profecto numerum inuenimus. recte enim haec tria non omittuntur, sine quibus nec deum colere nec ei quemquam nouimus posse placere. CLXXII. DOMINO VERE SANCTO ET OMNI MIHI AFFECTIONE VENERA- BILI PAPAE AUGUSTINO HIERONVMUS IN CHRISTO SALUTEM [172.1] Virum honorabilem fratrem meum filium dignationis tuae Orosium presbyterum et sui merito et te iubente suscepi. sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent et iuxta Appium canina exerceretur facundia. itaque duobus libellis tuis. quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quo quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum unusquisque in suo sensu abundet alius quidem sic alius autem sic. certe quicquid dici potuit et tam sublimi ingenio de scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. sed quaeso reuerentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. ceterum aemuli et maxime haeretici, si diuersas inter nos sententias uiderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari tuaque dicta quasi mea defendere. certe et in dialogo, quem nuper edidi, beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur. quae semper simulat paenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem, ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. [172.2] Sanctae et uenerabiles filiae tuae, Eustochium et Paula, et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur specialiterque salutant beatitudinem tuam, omnis quoque fraternitas, quae nobiscum domino saluatori seruire conantur. sanctum presbyterum Firmum anno praeterito ob rem earum Rauennam et inde Africam Siciliamque direximus, quem putamus iam in Africae partibus commorari. sanctos tuo adhaerentes lateri ut meo obsequio salutes, precor. litteras quoque meas ad sanctum presbyterum Firmum direxi; quae si ad te uenerint, ei dirigere non graueris. incolumem te et mei memorem Christus dominus custodiat, domine uere sancte et beatissime papa. Grandem latini sermonis in ista prouincia notariorum patimur penuriam et idcirco praeceptis tuis parere non possumus maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis ueribusque distincta est; pleraque enim prioris laboris ob fraudem cuiusdam amisimus. CLXXIII. DONATO PRESBVTERO PARTIS DONATI AUGUSTINUS EPISCO- PUS ECCLESIAE CATHOLICAE [173.1] Si posses uidere dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo uerbo non nostro sed ipsius nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. displicet tibi, quia traheris ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. quid enim uolumus, nisi te comprehendi et praesentari et seruari, ne pereas? quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram grauiter conlisisti. nam utique alius, qui adductus est tecum, collega tuus inlaesus uenit, quia talia sibi ipse non fecit. [173.2] Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem aestimas cogendum esse ad bonum. adtende, quid apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inuiti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta, quae nolunt, donec eis adsit uoluntas suscipiendi operis boni; quanto magis uos ab errore pernicioso, in quo uobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad ueritatem uel cognoscendam uel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! dicis deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? adtende ergo, quod considerare non uis. ideo uoluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala uoluntas hominis dirigatur. nam quis nesciat nec damnari hominem nisi merito malae uoluntatis nec liberari, nisi bonam habuerit uoluntatem? non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae uoluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi. [173.3] Nam si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima uoluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro ueritate pateretur? si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum uerbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? unde idem dicit: Tu quidem percutis eum uirga, animam autem eius liberabis a morte. si mala uoluntas semper suae permittenda est libertati. quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis: Errantem ouem non reuocastis, perditam non inquisistis? et uos oues Christi estis; characterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis, sed errastis et peristis. non ideo uobis displiceamus, quia reuocamus errantes et quaerimus perditos; m�lius enim facimus uoluntatem domini monentis. ut uos ad eius ouile redire cogamus, quam consentimus uoluntati ouium errantium, ut perire uos permittamus. noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dicere: \'Sic uolo errare. sic uolo perire\'; melius enim nos hoc omnino non permittimus. quantum possumus. [173.4] Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera uoluntate fecisti. sed quam crudeles essent serui dei. si huic malae tuae uoluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent! quia eos non merito culparet? quis non impios recte iudicaret? et tamen tu te uolens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua leuauerunt, ne morereris; tu fecisti secundum uoluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra uoluntatem tuam sed propter salutem tuam. si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, seruetur, quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! quamquam in ista morte, quam tibi tu ipse inferre uoluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et indiuiduam caritatem sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti. [173.5] Considera scripturas diuinas et discute, quantum potes, et uide, utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint, qui eos ad aeternum interitum non ad uitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. audiui, quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam. quia uidelicet omnia bona dicebat, quae sine caritate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et angelorum et omnia sacramenta et omnis scientia et omnis prophetia et omnis fides ita, ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus, ideo uidetur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. sed adtende diligenter et cognosce, quem ad modum dicat scriptura, quod tradat quisque suum corpus, ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum. sed, quando ei proponitur, ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi uiri fecerunt, qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille, qui cogebat. caminum ignis ardentem. idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt et tamen etiam de illis scriptum est. quod tradiderunt corpora sua, ut neque seruirent neque adorarent ullum deum sed deum suum. ecce quo modo dixit apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam. [173.6] Quod autem sequitur, uide: Si caritatem non habeam, nihil mihi prodest. ad istam caritatem uocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te « ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum. foris autem ab ecclesia constitutus et separatus a compage unitatis et uinculo caritatis aeterno supplicio punireris. etiamsi pro Christi nomine uiuus incendereris. hoc est enim. quod ait apostolus: Et si tradidero corpus meum. ut ardeam, caritatem autem non habeam. nihil mihi prodest. reuoca ergo animum ad sanam considerationem et sobriam cogitationem; adtende diligenter, utrum ad errorem et impietatem uoceris, et patere pro ueritate quaslibet molestias. si autem tu potius in errore atque in impietate uersaris, quo autem uocaris, ibi est ueritas et pietas, quia ibi Christiana unitas et sancti spiritus caritas, quid adhuc tibi esse conaris inimicus? [173.7] Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi uestri tam frequenti numerosoque conuentu Carthaginem ueniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. lege uel patere. ut tibi legatur, et tunc elige, quod uolueris. audiui, quod dixeris posse te nobiscum de ipsis gestis aliquid agere, si omittamus uerba episcoporum uestrorum, ubi dixerunt: \'Nec causa causae nec persona personae praeiudicat\'. haec uerba uis omittamus, ubi per eos nescientes ueritas ipsa locuta est. sed tu dicturus es hic eos errasse et in falsam sententiam incautius cecidisse; nos autem dicimus hoc eos uerum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus. si enim episcopi uestri electi ab uniuersa parte Donati, qui causam omnium sustinerent et, si quid egissent, gratum et acceptum ceteri haberent, tamen in eo, quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non uis ut tibi praeiudicent, uerum ergo dixerunt, quia . si ergo ista mala. quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse uenturum, quid est, quod ait apostolus: Cum dixerint: \'Pax et securitas\'? cum enim dixisset euangelium: Arescentibus hominibus prae timore et expectatione, continuo subiunxit: Nam uirtutes caelorum mouebuntur. et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. [199.37] Videamus itaque, ne forte melius intellegatur non ea modo impleri, quae praedicta sunt illis uerbis, sed tunc potius esse uentura, quando sic erit tribulatio uniuerso orbi. ut ad ecclesiam pertineat, quae uniuerso orbe tribulabitur. non ad eos, qui tribulabunt eam. ipsi enim dicturi sunt: Pax et securitas, ut repentinus illis superueniat interitus et eos aduentus domini sicut fur in nocte comprehendat, quando e contrario gaudebunt et exultabunt, qui diligunt manifestationem domini. nunc autem ista mala, quae tamquam summa et extrema creduntur, utrique genti et utrique regno et Christi scilicet et diaboli uidemus esse communia; pariter quippe his et boni affliguntur et mali nec est, qui dicat: Pax et securitas. ubicumque contingunt uel metuitur, ne contingant. inter quae tamen mala adhuc usque quaque frequentantur luxuriosa conuiuia, feruet ebriositas, auaritia grassatur, perstrepunt lasciui cantus, organa, tibiae, lyrae, citharae, tesserae, multa et uaria genera sonorum atque ludorum. hocine est arescere prae timore an potius madescere prae libidine? sed haec filii tenebrarum abundantius habebunt et exercebunt, cum dixerint: Pax et securitas. [199.38] Quid ipsi filii lucis et filii diei, qui non sunt in. tenebris, ut eos tamquam fur dies ille comprehendat? nonne adhuc utuntur hoc mundo tamquam non utentes, quia, etsi ante multos annos apostolorum temporibus dictum est, pia tamen sollicitudine cogitant, quod dictum est: Tempus breue est? nonne a maxima parte eorum nouellatur, aedificatur, emitur, possidetur, geruntur adhuc honores, ducuntur uxores ? de his loquor, qui expectantes dominum suum, quando ueniat a nuptiis, non se tamen abstinent a carnalibus nuptiis, sed oboedientissima caritate audiunt apostolum praecipientem, quem ad modum uiuere debeant uxores cum uiris, uiri cum uxoribus, filii cum parentibus, parentes cum filiis, serui cum dominis, domini cum seruis. nonne hi omnes in his omnibus utuntur hoc mundo? arant, nauigant, comparant, generant, militant, administrant. puto, quod non erunt sic, quando erunt, quae in euangelio praedicta sunt, signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae superueniunt uniuerso orbi; nam uirtutes caelorum mouebuntur. [199.39] Haec quippe in ecclesia melius existimo intellegi, ne dominus Iesus propinquante secundo aduentu suo ea pro magno praedixisse uideatur, quae huic mundo et ante primum eius aduentum euenire consueuerant, et inrideamur ab eis, qui haec, quae uelut nouissima et omnium maxima horrescimus, plura in historia gentium et multo maiora legerunt. ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: Speciosa sicut luna, electa sicut sol. ab hac adoratur Ioseph noster in hoc mundo uelut in Aegypto ex humillimo sublimatus: nam illum Ioseph mater certe adorare non potuit, quae ante defuncta est, quam Iacob uenisset ad filium, ut illius somnii prophetici ueritas adimplenda Christo domino seruaretur. quando enim sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, sicut ab aliis duobus euangelistis hic locus commemoratus est, ecclesia non apparebit; impiis tunc persecutoribus ultra modum saeuientibus et remoto timore tamquam adridente mundi felicitate dicentibus: Pax et securitas tunc stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, quoniam multi, qui gratia fulgere uidebantur, persequentibus cedent et cadent et quidem fideles fortissimi turbabuntur. ideo autem secundum Matthaeum et Marcum post tribulationem dierum illorum dicitur hoc futurum, non quia transacta tota illa persecutione accident ista, sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorundam defectio, et, quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum sed tamen in eisdem diebus fiet. [199.40] Quod ergo dictum est secundum Lucam: Et in terris pressura gentium, gentes uoluit intellegi non pertinentes ad semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes, sed gentes, quae ad sinistram stabunt, quando congregabuntur ante iudicem uiuorum et mortuorum omnes gentes. utraque pars enim erit in omnibus gentibus, una, quae premat. altera, quae prematur, una, quae dicat: Pax et securitas, altera, in qua sol obscuretur et non det luna lumen suum et de qua cadant stellae et in qua uirtutes caelorum moueantur. [199.41] Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. quod uideo duobus modis accipi posse sine in ecclesia tamquam in nube uenientem, sicut etiam nunc uenire non cessat secundum id. quod ait: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli. sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam uirtutem dabit, ne tanta persecutione uincantur, siue in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit et ascendit in caelum, secundum quod scriptum est in actibus apostolorum: His dictis nubes suscepit eum et sublatus est ab eis. et quia illic etiam dictum est ab angelis: Sic ueniet, quo modo eum uidistis euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore uerum etiam in nube uenturus. quoniam sic ueniet, sicut abiit et nubes eum suscepit abeuntem. [199.42] Sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, iudicare difficile est. promptior quidem sensus est, ut-quisque. cum audierit uel legerit: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate, ipsum prorsus accipiat eius aduentum non per ecclesiam sed per se ipsum, quando uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. sed quoniam scripturae scrutandae sunt nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut altius se penetrari uelint, diligenter sunt inspicienda sequentia. cum enim dixisset: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate, adiunxit atque ait: His autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra, quoniam adpropinquat redemptio uestra. et dixit illis similitudinem: \'Videte ficulneam et omnes arbores; cum producunt iam ex se fructum, scitis, quoniam prope est aestas; ita et nos cum uideritis haec fieri, scitote, quoniam prope est regnum dei\'. cum ergo dicit: Cum uideritis haec fieri, quae intellegere poterimus nisi ea, quae supra commemorata sunt? in his est autem etiam, quod ait; Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. proinde etiam hoc cum uisum fuerit, non iam erit regnum dei, sed prope erit. [199.43] Hunc ordinem uidemus et duos alios euangelistas tenere. apud Marcum enim cum dictum esset: Et uirtutes, quae sunt in caelis, mouebuntur, et tunc, inquit, uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. deinde subiungit, quod Lucas non dixit: Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor uentis a summo terrae usque ad summum caeli. tunc, quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens: A ficu autem discite, inquit, parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis, quia in proximo sit aestas; sic et uos cum uideritis haec fieri, scitote, quod in proximo sit in ostiis. quid est \'cum uideritis haec fieri\' nisi ea, quae supra dixit? in quibus est etiam illud, quod ait: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos. non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. [199.44] An dicendum est non omnia, quae supra commemorata sunt, esse intellegenda, ubi ait: Cum uideritis haec fieri, sed aliqua eorum hoc uidelicet excepto, quod dictum est: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem et cetera? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. sed Matthaeus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, quod positum est: Cum uideritis haec fieri; nam et apud ipsum cum dictum esset: Et nirtutes caelorum monebuntur, et tunc apparebit, inquit, signum filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli in uirtute multa et maiestate et mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summis caelorum usque ad terminos eorum. ab arbore autem fici discite parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis, quia prope est aestas; ita et uos cum uideritis haec omnia, scitote, quia prope est in ianuis. [199.45] Tunc ergo scimus prope esse, cum uiderimus non aliqua eorum sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod uidebitur filius hominis ueniens et mittet angelos suos et de quattuor mundi partibus, id est de toto orbe terrarum congregat electos suos, quod tota hora nouissima facit ueniens in suis membris tamquam in nubibus uel in tota ipsa ecclesia, quod est corpus eius, tamquam in nube magna fructificante atque crescente in uniuerso mundo, ex quo coepit praedicare et dicere: Agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum, ita ut fortasse omnia, quae ab his tribus euangelistis dicta sunt de eius aduentu, diligentius inter se conlata atque discussa inueniantur ad hoc pertinere, quod cotidie uenit in corpore suo. quod est ecclesia, de quo aduentu suo dixit: Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, exceptis his locis, ubi ab eo ille aduentus ultimus in se ipso, quando est uiuos indicatoras et mortuos, ita promittitur, ut propinquare dicatur, et quod in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse omnino aduentus euidenter exprimitur, cuius superius quibusdam signis propinquitas intellegenda monstratur. ad hoc quippe apud Matthaeum sermo ipse concluditur: Cum autem uenerit filius hominis, inquit, in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et cetera usque ad illud, ubi ait: Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. hoc enim nullus ambigit de Christi aduentu nouissimo et de fine saeculi fuisse praedictum. nam et illas quinque et quinque uirgines non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere uoluerint ad hunc eius aduentum, qui nunc fit per ecclesiam, pertinere. sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat, quod ualide contradicat, praesertim quia in talibus diuinorum eloquiorum obscuritatibus. quibus nostras intellegentias deo placuit exercere, non solum alius alio mouetur acutius eorum, qui scripturas sanctas non inprobabiliter tractant, sed etiam quilibet unus illorum aliquando minus aliquando melius intellegit. [199.46] Nescio tamen, utrum intueri aliquid certius in hac quaestione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud, quod in epistula priore iam posui, quando euangelio mundus uniuersus impleatur. quod enim putat uenerabilitas tua iam hoc per ipsos apostolos factum, non ita esse certis documentis probaui. sunt enim apud nos, hoc est in Africa barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum euangelium ex his, qui ducuntur inde captiui et Romanorum seruitiis iam miscentur, cotidie nobis addiscere in promptu est. pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque paucissimi, qui pacati Romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a Romano constituantur imperio, et illi ipsi eorum praefecti Christiani esse coeperunt. interiores autem, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione Christiana in suorum aliquibus detinentur neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem dei non pertinere. [199.47] Non enim Romanos sed omnes gentes dominus semini Abrahae media quoque iuratione promisit. ex qua promissione iam factum est, ut nonnullae gentes. quae non tenentur dicione Romana, reciperent euangelium et adiungerentur ecclesiae, quae fructificat et crescit in uniuerso mundo. adhuc enim habet, quo crescat. donec fiat, quod de Christo in Salomonis figura prophetatum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, \'a flumine\' scilicet, ubi baptizatus est, quia inde coepit euangelium praedicare, \'a mari\' autem \'usque ad mare\' totus est orbis cum omnibus, quoniam mari Oceano cingitur uniuersus. quo modo autem implebitur aliter illa prophetia: Omnes gentes, quotquot fecisti, uenient et adorabunt coram te, domine? non enim de locis suis migrando uenient sed in locis suis credendo. de credentibus quippe dominus dixit: Nemo potest uenire ad me, nisi datum fuerit ei a patre meo; propheta autem dicit: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. \'omnes insulae\' dixit, tamquam diceret \'etiam omnes insulae\' hinc ostendens, quam nulla relinquatur terrarum, ubi non sit ecclesia, quando nulla relinquitur insularum, quarum nonnullae etiam in Oceano sunt constitutae et quasdam earum euangelium iam suscepisse didicimus. atque ita et in insulis singulis quibusque impletur, quod dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur, sicut in uniuerso orbe terrarum, quae tamquam omnium quodam modo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cuius littora in occidentalibus partibus ecclesiam peruenisse iam nouimus et, quocumque litorum eius nondum peruenit, peruentura est utique fructificando atque crescendo. [199.48] Si ergo, quia prophetia ueritatis mentiri non potest, necesse est, ut omnes gentes, quotquot fecit deus, adorent eum, quo modo adorabunt eum, nisi inuocent eum? quo modo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quo modo credent, quem non audierunt? quo modo autem audient sine praedicante? aut quo modo praedicabunt, nisi mittantur? mittit enim angelos suos et congregat electos suos a quattuor uentis, id est ab uniuerso orbe terrarum. in quibus ergo gentibus nondum est ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes, qui ibi fuerint, credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium; non enim omnium est fides. credit itaque omnis gens in omnibus, qui electi sunt ante constitutionem mundi, in ceteris non credit et credentes odit. quo modo enim et illud implebitur: Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum, nisi in omnibus gentibus sint, et qui oderint et quos oderint? [199.49] Quo pacto igitur ab apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes, quod certissimum est nobis. in quibus modo coepit et in quibus nondum coepit impleri? non itaque sic dictum est apostolis: Eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque ad extremum terrae, tamquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi, sed sicut eis solis uidetur dixisse, quod dixit: Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi, quod tamen eum uniuersae ecclesiae promisisse, quae aliis morientibu:aliis nascentibus hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intellegat? sicut eis et illud ait. quod ad eos omnino non pertinet et tamen sic dictum est, tamquam ad solos etiam pertineret: Cum uideritis haec omnia. scitote, quia prope est in ianuis; ad quos enim hoc pertinet nisi ad eos, qui in carne tunc erunt, cum omnia complebuntur? quanto magis illud, quod ex magna parte per eos agendum fuit, quamuis et posteris eorum eadem actio seruaretur! [199.50] Quod autem dixit apostolus: Numquid non audierunt? \'in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum\', quamuis locutus sit praeteriti temporis uerbis, tamen, quod futurum fuerat, dixit, non quod iam factum atque completum, sicut ipse propheta, quo usus est teste, non ait \'in omnem terram exiturus\', sed: Exiit. inquit, sonus eorum. quod utique nondum erat factum: quale est etiam illud: Foderunt manus meas et pedes, quod tam longe postea factum nouimus. sed ne istas propheticas tantum locutiones non et apostolicas fuisse credamus. nonne idem ipse apostolus ait: Quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. et sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, adsumptum est in gloria? nempe manifestum est hoc, quod in extremo posuit. etiam nunc nondum esse completum; quanto magis tunc, quando ista dicebat! ecclesia quippe tunc adsumetur in gloria, quando dicetur: Venite. benedicti patris mei. percipite regnum; et tamen, tamquam factum fuisset, dictum est, quod certo sciebatur futurum. [199.51] Multo minus mirandum est, quod etiam uerbis praesentis: temporis usus est in eo, quod illum identidem dixisse memo rasti: Propter spem, quae reposita est uobis, quam ante audistis in uerbo ueritatis euangelii, quod aduenit in uos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens, quamuis euangelium nondum mundum tenebat uniuersum; sed fructificare illud in uniuerso mundo dixit et crescere, ut ita significaret, quousque fuisset fructificando et crescendo uenturum. si ergo latet. quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet. quando finis. erit; ante quippe non erit. [199.52] Ut autem tibi tamquam sancto homini dei et sincerissimofratri aperiam, de hac quaestione quid sentiam, error quidem in utroque uitandus est. quantum ab homine uitari potest. siue citius siue tardius, quam futurum est, dominus uenturus esse credatur; sed mihi quisquam non uidetur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire. quod nescit. remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: Moram facit dominus meus uenire dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo remoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes. aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter expectantes, fideliter amantes. si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur. quamquam omnes consonent euangelio, quia omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter expectant, uideamus tamen. quis amplius consonet. [199.53] Unus dicit: \'Vigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus\'; alter dicit: \'Vigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus\': tertius dicit: (Vigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus. quando uenturus est dominus\'; euangelium dicit: Videte. uigilate et orate; nescitis enim. quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus euangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc nolunt esse uerum. quod putat primus; sed hoc secundus negat; tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur, quis uerum dicat illorum. proinde si hoc factum fuerit, quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt; exultabunt itaque citius uenisse, quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum, quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur. qui crediderant. quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare sed nullum. qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint. ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter expectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque inrisiones inimicorum multos infirmos a Christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturum. qui autem credunt, quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo, qui ei crediderant, turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum! qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius etiam si fallitur. feliciter fallitur; habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam. si non erit. ac per hoc ab eis. qui diligunt manifestationem domini. ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem, quid horum sit uerum, ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat. quia nihil eorum aut adfirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id adfirmantem, quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo, quod polliceris. et quanto magis uideo periculosum esse, si falleris. da ueniam, si onerosus fui sanctis sensibus tuis: quanto enim rarius prouenit. tanto me tecum saltem per litteras loqui diutius delectauit. CC. DOMINO INLUSTRI ET MERITO PRAESTANTISSIMO ATQVE IN CHRISTI DILECTIONE CARISSIMO FILIO VALERIO AUGUSTINUS IX DOMINO SALUTEM [200.1] Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae sublimitatis rescripta meruerim, repente epistulas tres tuae benignitatis accepi, unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per conpresbyterum Firmum duas. qui uir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et ueraciter insinuando, qualem te Christi uisceribus nouerit. non solum eas, quas memoratus episcopus uel quas ipse adtulit, sed etiam illas, quas non accepisse nos querebamur, litteras uicit. et ideo de te narratio eius suauior nobis erat, quia ea dicebat. quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere. ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator. quamquam et ego uerear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine inlustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili. [200.2] ,, Laudes itaque tuas in Christo siue magis m te laudes Christi uide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo. qui nec fallere me posset propter fidem suam et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. sed alia et ab aliis etsi non tam multa uel certa uerum tamen audiuimus. fides tua quam sit sana et catholica. quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto diuitiarum sed in deo uiuo et diues sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit. ne quis insidietur membris Christi coopertus uelamine nominis Christi siue in ueteribus eius siue in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti prouidus, infestus errori. haec atque huius modi, ut dixi. et ab aliis solemus audire. sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognouimus. [200.3] Porro autem de pudicitia coniugali. ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui uitam tuam non in superficie sed penitus nosset? de hoc itaque tuo bono, dei dono me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius.loqui tecum. scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum. nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas uenire potuerunt, admodum delecteris: quanto magis, quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et aduertere dignaris attentius et accipere gratius! ab hac ergo epistula perge ad librum, quem simul misi. qui tuae reuerentiae, et cur conscriptus sit et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit. CCI. IMPERATORES HONORIUS ET THEODOSIUS AUGUSTI AURELIO EPISCOPO SALUTEM [201.1] Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius atque Caelestius, infandi dogmatis repertores, ab urbe Roma uelut quaedam catholicae unitatis contagia pellerentur, ne ignorantium mentes scaeua persuasione peruerterent. in quo secuta est clementia nostra iudicium sanctitatis tuae. quo constat eos ab uniuersis iusta sententiae examinatione damnatos. sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, exegit. recenti quoque sanctione decreuimus, ut, si quis eos in quacumque prouinciarum parte latitare non nesciens aut propellere aut prodere distulisset, praescriptae poenae uelut particeps subiaceret. [201.2] Praecipue tamen ad quorundam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui prauas eorum disputationes uel tacito consensu adstruunt uel publica oppugnatione non destruunt, pater carissime atque amantissime. sanctitatis tuae auctoritatem manere conueniet. quatenus in abolitione praeposterae haeresis omnium deuotio Christiana consentiat. religio itaque tua competentibus scriptis uniuersos faciet admoneri scituros definitione sanctimonii tui hanc sibi definitionem esse praescriptam. ut, quicumque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint: episcopatus amissione multati interdicta in perpetuum expulsi ciuitatibus communione priuentur. nam cum ipsi iuxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium deum imperiique nostri ueneremur auctorem, non patietur sanctitas tua sectae detestabilis homines in iniuriam religionis noua et inusitata meditantes secretis tractatibus occultare sacrilegium publica semel auctoritate damnatum. una enim eademque culpa est eorum, qui aut dissimulando coniuentiam aut non damnando fauorem noxium praestiterunt. [Et alia manu:] Diuinitas te per multos annos seruet incolumem, pater carissime atque amantissime. Data V Idus Iunias Rauennae. eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data. CCII. DOMINIS VERE SANCTIS ATQVE OMNI AFFECTIONE AC IURE VENERANDIS ALVPIO ET AUGUSTINO EPISCOPIS HIERONVMUS IN CHRISTO SALUTEM [202.1] Sanctus Innocentius presbyter, qui huius sermonis est portitor, anno praeterito quasi nequaquam Africam reuersurus mea ad dignationem uestram scripta non sumpsit. tamen deo gratias agimus, quod ita euenit. ut nostrum silentium uestris epistulis uinceretis. mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo uestrae reuerentiae testem inuocans deum, quod. si possit fieri, adsumptis alis columbae uestris amplexibus implicarer semper quidem pro merito uirtutum uestrarum sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus uobis haeresis Caelestina iugulata est. quae ita infecit corda multorum, ut, cum superatos damnatosque esse se sentiant. tamen uenena mentium non omittant et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendi haereseos perdidisse. [202.2] Quod autem quaeritis, utrum rescnpseum contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae uerba friuola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis et exinde uel ingruentibus morbis uel dormitione sanctae et uenerabilis filiae uestrae Eustochiae ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem; in eodem enim luto haesitat et exceptis uerbis tinnulis atque emendicatis nihil aliud loquitur. tamen multum egimus, ut, dum epistulae meae respondere conatur, apertius se proderet et blasphemias omnibus patefaceret. quicquid enim in miserabili illa synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur. nec grande est ineptissimis naeniis respondere. si autem dominus uitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam. paucis lucubratiunculis respondebimus, non ut conuincamus haeresim emortuam, sed ut inperitiam atque blasphemiam nostris sermonibus confutemus; meliusque hoc faceret sanctitas tua. ne compellamur contra haereticum nostra laudare. sancti filii communes. Albina. Pinianus et Melania, plurimum uos salutant. has litterulas de sancta Bethleem sancto presbytero Innocentio tradidi perferendas. neptis uestra Paula miserabiliter deprecatur. ut memores eius sitis, et multum uos salutat. incolumes uos et memores mei Christi domini nostri tueatur clementia, domini uere sancti atque omnium affectione uenerabiles patres. CCII A. DOMINO BEATISSIMO SIXCERITERQVE CARISSIMO ET DESIDERANTISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO OPTATO AUGU- STINUS IN DOMINO SALUTEM [202a.1] Per religiosum presbyterum Saturninum tuae uenerationis litteras sumpsi hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis. sed cur hoc feceris. causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti iam fuisse responsum. utinam ita esset! absit. ut te, cuius expectationem auidissimam nouerim. huius muneris communicatione fraudarem. sed si quid credis, frater carissime, quinque ferme anni ecce euoluti sunt, ex quo iii orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio, in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. utrumque ergo misissem. si utrumque haberem. [202a.2] Hoc autem, quod habeo, sine altero, quod nondum habeo, cuiquam me iam debere mittere uel edere non uidetur. ne ille, qui mihi fortasse, ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disputatione operosissima elaboratam sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi iure suscenseat idque iactantius quam utilius fecisse me iudicet, quasi ego potuerim quaerere. quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit idque. dum faciat, expectandus sit; magis enim scio. quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt plurisque pendenda. [202a.3] Quod ut tua quoque sanctitas nouerit, adtende paulisper. quid mihi alio anno per perlatorem, per quem scripseram, remeantem scripserit; nam hoc ex eius epistula in istam transtuli: \'Incidit\'. inquit, \'tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent et iuxta Appium canina exerceretur facundia. itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quod quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum unusquisque in suo sensu abundet alius quidem sic alius autem sic. certe quicquid dici potuit et sublimi ingenio de scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. sed quaeso reuerentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. ceterum aemuli et maxime haeretici, si diuersas inter nos sententias uiderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari tuaque dicta quasi mea defendere. certe et in dialogo, quem nuper edidi. beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum - magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat paenitentiam. ut docendi in ecclesiis habeat facultatem. ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur\'. [202a.4] Cernis nempe, uenerande frater, haec mei carissimi uerba inquisitioni meae reddita non eam negasse responsionem sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur inpendere. uides etiam, quam beniuolum animum erga me gerat quidue commoneat, ne scilicet. quod inter nos salua utique caritate ac sinceritate amicitiae eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli et maxime haeretici de animi rancore -descendere. proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisiui et ubi ipse ad inquisita responderit. homines legerint, quia etiam oportet, ut, si eadem quaestio secundum eius sententiam sufficienter fuerit explicata. me instructum esse gratias agam, non paruus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum, ut minores nostri non solum sciant, quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est, uerum etiam discant exemplo nostro deo miserante atque propitio. quem ad modum inter carissimos fratres ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inuiolata dilectio.\'-\' ------...-. [202a.5] Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantum modo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inuentum, emanarit latiusque pergat. perueniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt, quo animo a nobis fiat. quod ipsi eo animo facere nesciunt, et uoluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum non sicut eam uident. quando nec uident, sed sicut eis libitum est et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent. quod profecto, quantum in nobis est. cauere debemus. [202a.6] At si forte, quod per nos innotescere nolumus, etiam inuitis nobis eis, quibus nolumus, innotuerit, quid restabit, nisi aequo animo habere domini uoluntatem? neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere uoluissem. nam si. quod absit, aliquo uel casu uel necessitate numquam ille rescripserit. procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur nec inutilis legentibus erit, quia, etsi non illa inuenient, quae requirunt, inuenient certe. quem ad modum sint inquirenda nec temere adfirmanda, quae nesciunt, et secundum ea. quae ibi legerint, consulere etiam ipsi, quos potuerint, studiosa caritate, non discordiosa contentione curabunt, donec aut id, quod uolunt. reperiant aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. nunc tamen, quam diu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto, quod persuaserim dilectioni tuae, quamquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius. quem consului, responsionem tibi desideraueris mitti, quod utique facerem, si haberem. si autem, ut uerbis tuae sanctitatis utar. quae in tua epistula posuisti, sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito, ut scribis, uitae meae auctor lucis adtribuit, non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei, quam quaesiui, prouenisse inuentionem putas et ipsam potius poscis ut mittam, facerem. si ita esset, ut putas. ego enim adhuc, fateor, non inueni, quem ad modum anima et peccatum ex Adam trahat. unde dubitare fas non est, et ipsa ex Adam non trahatur, quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius adserendum est. [202a.7] Habent litterae tuae nescio quot senes et a doctis sacerdotibus institutos uiros, quos ad tuae modicitatis intellegentiam assertionemque ueritate plenissimam reuocare non poteras, nec tamen exprimis, quaenam sit assertio tua ueritate plenissima, ad quam senes et a doctis sacerdotibus institutos uiros reuocare non poteras. si enim hoc tenebant uel tenent hi senes. quod a doctis sacerdotibus acceperunt, quo modo tibi rustica et minus instructa clericorum turba molestias generauerat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? si autem senes isti uel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua prauitate deuiabat, illorum potius auctoritate fuerat corrigenda et a tumultu contentiosissimo comprimenda. sed rursus cum dicis te nouellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere et conuertere homines in meliorem partem ob defunctorum iniuriam formidasse, quid das intellegi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere nouello rudique doctori adquiescere recusabant? qua in re de illis interim taceo, tuam uero assertionem, quam dicis esse ueritate plenissimam, uehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam sed eius assertionem. [202a.8] Inprobari enim abs te eos, qui adfirmant omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est. per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam pertulisti; sed qua ratione quibusue diuinarum scripturarum testimoniis id falsum esse monstraueris. quia tuae litterae non continent, ignoramus. deinde, quid ipse pro isto. quod inprobas, teneas, legenti mihi epistulam tuam. et quam fratribus antea Caesariensibus et quam mihi nuperrime direxisti, non euidenter apparet, nisi quod uideo te credere, sicut scribis, deum fecisse homines et facere et facturum esse neque aliquid esse in caelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore. hoc sane ita uerum est, ut dubitare hinc nullus debeat. sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas deus. quas negas ex propagine fieri, utrum aliunde — et si ita est, quidnam illud sit — an omnino de nihilo. nam illud Origenis et Priscilliani uel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis uitae prioris terrena atque mortalia contra dantur in corpora, absit, ut sentias. huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas dicens Esan et Iacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni seu mali. igitur non ex toto sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; assertio uero eius, id est unde doceatur uerum esse, quod sentis, nos penitus latet. [202a.9] Propterea petiueram prioribus litteris meis, ut libellum fidei, quem te scripsisse commemoras eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris. quod etiam nunc peto. et quid testimoniorum diuinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. dicis enim in epistula ad Caesarienses placuisse uobis, ut omnem ueritatis adprobationem etiam iudices cognoscerent saeculares quibus ex communi deprecatione residentibus et ad fidem uniuersa rimantibus id diuinitas, ut scribis. misericordiae suae infusione largita est, ut maiorem adfirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam uestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero. [202a.10] Solam quippe unam causam uideris secutus, qua contradictores tuos refelleres, quod scilicet negarent esse opus dei animas nostras. quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. nam hoc si de ipsis corporibus dicerent. procul dubio fuerant emendandi uel detestandi. quis enim Christianus neget opera dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur diuinitus fingi. quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina et a parentibus trahi et tamen ex eis animas dei opere fieri, ad hoc refutandum non humana coniectura sed diuina scriptura testis adhibenda est. nam de sanctis libris canonicae auctoritatis potuit uobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur deus animas facere: sed testimoniis talibus hi redarguuntur, qui opera dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant, non hi. qui hoc fatentur et tamen eas sicut corpora deo quidem operante formari sed ex parentum propagatione contendunt. ad hos refellendos tibi diuina testimonia certa quaerenda sunt aut, si iam inuenisti. nobis. qui nondum inuenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. [202a.11] Tua quippe consultatio breuis atque postrema in litteris, quas ad fratres Caesarienses misisti, ita se habet: \'Exoro\', inquis, \'ut me filium uestrum atque discipulum et ad haec mysteria nuper proximeque deo iuuante uenientem, qua debetis et dignum est et qua prudentes respondere conuenit sacerdotes, informatione doceatis. utrum magis illa sit tenenda sententia, quae animam dicit esse de traduce et per occultam quandam originem ordinemque secretum in omne hominum genus ceteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, an potius ea, quam omnes fratres uestri et sacerdotes hic positi retinent et adfirmant, eligenda definitio credulitasque retinenda, quae deum auctorem uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuisse et esse et futurum esse testatur et credit.. horum igitur duorum, quae consulens proposuisti, uis ut eligatur tibique respondeatur alterutrum, quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria. ut altero electo consequenter esset alterum respuendum. [202a.12] Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque aerum esse respondeat, id est et in omne hominum genus ceteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere et nihilo minus deum auctorem uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuisse et esse et futurum esse credat et dicat, quid huic contradicendum esse censes? numquidnam dicturi sumus: (Si ex parentibus animae propagantur, non est deus auctor omnium rerum. quia non facit animas\'? respondebitur enim, si hoc dixerimus: \'Ergo. quia corpora ex parentibus propagantur, non est deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora\'. quis autem neget auctorem humanorum omnium corporum deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit aut certe etiam coniugis ipsius, quia et ipsam de latere eius ipse formauit, non autem etiam ceterorum, quia ex illis cetera hominum corpora defluxisse negare non possumus? [202a.13] Ac per hoc, si, aduersus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic adseuerant animarum ex illius unius deriuatione propaginem, ut eas iam deum negent facere atque formare. insta eis redarguendis, conuincendis, corrigendis, quantum domino adiuuante potueris. si autem initia quaedam ex illo uno et deinceps a parentibus adtrahi et tamen singulas in hominibus singulis adfirmant ab auctore omnium rerum deo creari atque formari, quid eis respondeatur, inquire, de scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum nec aliter possit intellegi, ant, si iam inuenisti, ut superius postulaui, dirige et nobis. quod si te adhuc sicut me latet, insta quidem omnibus uiribus eos confutare, qui dicunt animas non ex opere diuino, quod eos dixisti in epistula tua primum inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam atque impiam a tuo consortio et ecclesiae seruitio recessisse, atque aduersus eos omnibus modis defende et tuere, quod in eadem epistula posuisti deum fecisse animas et facere et facturum esse neque aliquid esse in caelis aut in terra. quod non ipso constiterit aut constet auctore. hoc enim de omni omnino genere creaturae uerissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. deus enim auctor uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuit et est et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros prouinciae Caesariensis consultatione posuisti atque. ut id potius eligerent. exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud uos atque id retinent, quodam modo hortatus es. [202a.14] Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor effectorque deus sit. quod ueritas habet, an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est; alia uero, ubi quaeritur, utrum deus animas humanas ex propagine an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est. in qua quaestione sobrium te esse ac uigilantem uolo nec sic animarum propaginem destruas, ut in haeresim Pelagianam incautus incurras. nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen deum uereque dicimus non illius tantum primi hominis coniugumue primorum sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem, puto facile intellegi eos, qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere uelle destruere, quando deus animas facit. cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus, sed alia documenta esse quaerenda. quibus hi, qui sentiunt propagari animas. repellantur. si eos errare ueritas loquitur. de qua re illi magis fuerant. si fieri posset, interrogandi, propter quorum iniuriam defunctorum, sicut scribis in epistula, quam mihi posteriorem misisti. in meliorem partem conuertere homines formidabas. hos enim defunctos tales tantosque et tam doctos episcopos fuisse dixisti, ut eorum traditiones timeres doctor nouellus rudisque corrumpere nelle. itaque si scire possem, tales ac tanti et tam docti uiri istam de animarum propagatione sententiam quibus rationibus uel testimoniis adserebant ............, quam tamen in litteris ad Caesarienses datis illorum auctoritatem nequaquam respiciens inuentionem nouam et inauditum dogma esse dixisti, cum profecto, etsi error est, nouum tamen eum non esse nouerimus sed uetustum et antiquum. [202a.15] Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non inmerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quem ad modum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus scit. cur ergo mihi. quam diu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem? cur mihi non sit fas dicere: Scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse sine ex propagine sicut corpus siue extra propaginem sicut illa, quae primo homini data est; nescio, deus scit? utrum horum uis ut confirmem, possem. si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere, quod nescio, quam docere, quod scio. si autem nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat. qui dixit discipulis suis: Ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus, si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit non solum, quid doceat, uerum etiam, quid nobis discere expediat. [202a.16] Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam. cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri apostoli. quaererent, responsum acceperunt: Non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? et illud quidem per illum scio non esse nostrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est pertineat ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum adfirmare. quam diu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem. nunc autem, quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus illic docendi caueam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem, tamen et hoc etiam uellem scire, si possem. et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus: Notum mihi fac, domine, finem meum — non enim ait \'initium meum\' —, utinam tamen nec initium meum, quod ad istam quaestionem attinet, me lateret! [202a.17] Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationalem uel intellectualem scio nec eam dei esse naturam sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari et a uita dei, cuius participatione beata fit, alienari potest. et aliquatenus inmortalem. quoniam sensum, quo ei post hanc uitam uel bene uel male sit, amittere non potest. scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius diei, sicut scriptum est, fuerit uita eius super terram. ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci, unde et paruulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. haec tam multa nec parua de initio uel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio in origine animarum, utrum illas deus hominibus ex propagine an sine propagine faciat. quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo quam nescire; sed quam diu non possum, melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte non debeo. [202a.18] Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam. utrum animae ceterae ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis singulae fiant — ab ipso enim fieri sine sic sine sic non negamus —, patere, ut etiam ipse consulam, quo modo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem detestabiliter inruamus. si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas et quod ego; si autem iam scis. quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod uis ut respondeam, nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare, quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare non dubites, quod quaerebas. [202a.19–20] Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum existimaui. qui propaginem animarum iam quasi certus inprobandam putas. ceterum si illis, qui hanc adserunt, rescribendum fuisset. fortassis ostenderem. quem ad modum id, quod se nosse arbitrantur. ignorent et, ne hoc adserere auderent, quanta ratione formidare deberent. Sane iu rescripto amici, quod huic epistulae inserui, ne te forte moueat. quod duos libros a me missos commemorauit, quibus respondere uacuum sibi tempus non fuisse respondit, unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo et pertractando quaesiui. quod uero admonet et hortatur. ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut deuites, quantum possum, frater. admoneo. cum de animarum origine siue cogitas siue iam disputas, ne tibi subrepat esse credendum ullam prorsus animam nisi unius mediatoris non ex Adam trahere originale peccatum generatione deuinctum, regeneratione soluendum. CCIII. DOMINO ISSIGNI ET PRAESTANTISSIMO AC DESIDERANTISSIMO FILIO LARGO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [203.1] Accepi litteras eximietatis tuae, quibus me ad te petis ut scriberem. quod quidem non desiderares, nisi et hoc, quod me posse scribere existimasti. gratum haberes atque iucundum, id autem est, ut uana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. fallax est enim in eis suauitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine prouidentia et finis cum paenitentia. ita se habent omnia, quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. alia est autem spes piorum alius laboris fructus alia periculorum merces. nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari inpossibile est; sed plurimum interest, qua causa, qua expectatione, quo termino quisque ista patiatur. ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio, quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia. quando enim res uelut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in aduersis anguntur, magis cogitant euadere, unde ad praesens anguntur. quam capere, unde curentur et unde perueniant, ubi angi omnino non possunt. aliquando tamen quidam cordis aures admouent atque adhibent ueritati rarius inter prospera, crebrius inter aduersa, sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt, inter quos te esse cupio, quia ueraciter diligo, domine insignis et praestantissime ac desiderantissime fili. haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia, etsi te deinceps talia perpeti, qualia pertulisti, plus tamen nolo haec ipsa te sine aliqua in melius uitae mutatione fuisse perpessum. CCIV. DOMINO EXIMIO ET HONORABILI FILIO DULCITIO AUGUSTIXUS IX DOMINO SALUTEM [204.1] Non debui contemnere petitionem tuam, qua desiderasti a me institui, quem ad modum te oporteat haereticis respondere, quorum salus in domini misericordia instantia quoque tuae strenuitatis inquiritur. quamuis enim ingentes eorum multitudines. unde plurimum gratulamur, quid sibi beneficii conferatur, intellegant, quidam tamen eorum et deo et hominibus miserabili instinctu furoris ingI-ati, ubi suis caedibus nos uastare non possunt, suo nos exitio terrere se credunt aut suam laetitiam quaerentes de mortibus nostris aut nostram tristitiam de mortibus suis. sed non debet tot tantorumque populorum salutem furiosus error hominum impedire paucorum. quid eis uelimus, non solum deus et prudentes homines uerum etiam ipsi, cum sint nobis inimicissimi, sentiunt. cum enim sua pernicie terrendos nos putant, non dubitant nos timere. ne pereant. [204.2] Sed quid faciamus uidentes, quam multi adiuuante domino per occasionem uestram uiam pacis inueniant? numquid prohibere uos possumus uel debemus ab hac unitatis instantia. dum timemus. ne quidam durissimi et in se ipsos crudelissimi non nostra sed propria uoluntate se perdant? optaremus quidem, ~ut omnes, qui contra Christum portant signum Christi et contra euangelium de ipso euangelio, quod non intellegunt. gloriantur, a sua peruersitate discederent et nobiscum in eius unitate gauderent. sed quoniam deus occulta satis dispositione sed tamen iusta nonnullos eorum poenis praedestinauit extre mis, procul dubio melius incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera diuisione et dispersione redintegratis atque collectis quidam suis ignibus pereunt, quam pariter uniuersi sempiternis ignibus gehennarum merito sacrilegae dissensionis ardebunt. sic enim pereuntes istos dolet ecclesia, quem ad modum rebellem filium sanctus Dauid, de cuius salute seruanda sollicita dilectione mandauerat. nam eum merito nefandae impietatis extinctum etiam testimonio lacrimosae uocis ingemuit; uerum tamen superbo et maligno discedente in locum suum populus dei. qui fuerat illius tyrannide diuisus, cognouit regem suum et de amisso filio maerorem patris perfectio consolata est unitatis. [204.3] Non itaque reprehendimus. domine eximie et houorabilis fili, quod tales homines apud Tamugadem prius edicto admonendos existimasti: sed quod ibi dixisti: Noueritis uos debitae neci dandos\', putauerunt, sicut eorum rescripta indicant, hoc te fuisse comminatum. quod tu illos adprehensos fueras occisurus, non intellegentes de illa nece, quam sibi ipsi uolunt ingerere, te locutum. non enim tu in eos ius gladii ullis legibus accepisti aut imperialibus institutis, quorum tibi iniuncta est executio, hoc praeceptum est, ut necentur. secundo sane edicto dilectionis tuae planius, quid uolueris, aperuisti. quod autem etiam ipsum episcopum eorum putasti litteris adloquendum. humanissime ostendisti, quanta mansuetudine temperati sint in catholica ecclesia, etiam qui potestate Christiani imperatoris siue tenendo siue plectendo corrigendis praeficiuntur erroribus, nisi quod honorificentioribus eum uerbis tractasti, quam decebat haereticum. [204.4] Sed quod eius responsioni me respondere uoluisti. credo te arbitratum etiam hoc Tamugadensibus debere praestari, ut fallax doctrina ipsius, a quo seducebantur, aliquanto diligentius refellatur. uerum nos et occupatissimi sumus et in aliis plurimis opusculis nostris huius modi uaniloquia refutauimus. iam enim nescio quotiens disputando et scribendo monstrauimus non eos posse habere martyrum mortem, quia Christianorum non habent uitam, cum martyrem non faciat poena sed causa. docuimus etiam liberum arbitrium sic homini datum, ut tamen et diuinis legibus et humanis rectissime grauium supplicia constituta sint peccatorum, et pertinere ad religiosos reges terrae non solum adulteria uel homicidia uel huiusce modi alia flagitia seu facinora uerum etiam sacrilegia seueritate congrua cohibere multumque illos falli, qui putant a nobis istos tales suscipi, quales sunt. quia non eos rebaptizamus. quo modo enim tales suscipiuntur, quales sunt, cum sint haeretici et ad nos transeundo fiant catholici? neque enim propterea corda deprauata non licet corrigi quia sacramenta semel data non licet iterari. [204.5] De mortibus autem furiosissimis, quas quidam eorum ipsi sibi inferunt, de quibus solent detestabiles et abominabiles esse multis etiam suis, quorum mentes dementatio non tanta possedit, eis secundum scripturas rationemque Christianorum saepe respondimus. quoniam scriptum est: Qui sibi nequam est, cui bonus est? aut certe in eisdem positum temptationibus mori uolentem occidat et proximum. qui sibi expedire et licere putat occidere se ipsum, quoniam scriptura dicit: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. nullis autem iubentibus legibus uel legitimis potestatibus non licere alterum occidere etiam uolentem et petentem et uiuere iam non ualentem satis indicat scriptura regnorum, ubi rex Dauid regis Saulis interfectorem iussit occidi, cum ille dixisset ab eo iam saucio atque semiuiuo petitum se fuisse. ut hoc faceret et animam corporis nexibus obluctantem soluique cupientem uno ictu uulneris ab illis cruciatibus liberaret. proinde quia omnis, qui sine ulla legitimae potestatis auctoritate hominem occidit, homicida est, quisquis se ipsum occidit, non sit homicida, si homo non est. haec omnia multis modis in aliis pluribus nostris sermonibus et litteris diximus [204.6] Verum tamen, quod fatendum est, de isto Raxio seniore. quem summa exemplorum inopia coartati se in Machabaeorum libris quasi ad auctoritatem sceleris, quo se ipsos perdunt. perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus uix aliquando se inuenisse gloriantur, adhuc eis numquam respondisse me recolo. sed. quod tuae caritati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad uitam christianorum de Iudaea gente atque illis litteris parati sunt omnium factorum exempla transferre, tunc et hoc transferant. si autem sunt illic plurima eorum quoque hominum, qui litterarum illarum ueritate laudati sunt. uel huic iam tempori non conuenientia uel etiam illo tempore non recte facta, tale etiam hoc est, quod in se ipsum Raxius iste commisit. qui cum esset apud suos nobilis et multum in Iudaismo profecisset, quae sibi in comparatione iustitiae Christianae damna et stercora fuisse dicit apostolus, et propter haec idem Raxius Iudaeorum pater appellaretur, quid mirum est, si tamquam homini elatio superba subrepsit. ut mallet manu propria perimi quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem sustinere indignam in hostium manibus seruitutem ? [204.7] Solent in litteris gentium ista laudari. in his autem Machabaeorum libris quamuis homo fuerit ipse laudatus, factum tamen eius narratum est, non laudatum, et iudicandum potius quam imitandum ante oculos constitutum, non sane nostro iudicio iudicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed iudicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque libris ueteribus clara est. longe quippe fuit iste Raxius a uerbis illis, ubi legitur: Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe. non ergo fuit iste uir eligendae mortis sapiens sed ferendae humilitatis inpatiens. [204.8] Scriptum est, quod uoluerit nobiliter et uiriliter mori; sed numquid ideo sapienter? nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captiuus amitteret, uiriliter autem, quod tantas uires animi haberet, quibus idoneus esset, ut se ipse perimeret. quod gladio cum implere non posset, de muro se praecipitem dedit et sic adhuc uiuus abruptam cucurrit ad petram atque ibi iam exanguis intestina sua produxit, quae utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit. magna sunt haec nec tamen bona; non enim bonum est omne, quod magnum est, quoniam sunt magna etiam mala. deus dixit: Innocentem et iustum ne occidas. si ergo iste innocens et iustus non fuit, cur proponitur imitandus? si autem innocens et iustus fuit. quare interfector innocentis et iusti, id est ipsius Raxii insuper putatur esse laudandus? [204.9] Haec interim, ne nimium prolixa fiat, huic epistulae implendae satis sint. debeo autem Tamugadensibus eius modi ministerium caritatis, quoniam mihi et uoto tuo et ab honorabili et carissimo filio meo Eleusino, qui tribunatum apud eos egit, bene insinuati sunt, ut ambabus epistulis Gaudentii, Donatistarum episcopi, et maxime posteriori, quam secundum scripturas sacras se fecisse arbitratur, ita respondeam, ne aliquid praetermissum putetur. CCV. DILECTISSIMO FRATRI CONSENTIO AUGUSTINUS [205.1] Quantum ad oculos adtinet corporales, quosdam uidemus nec nouimus, quorum a nobis uita studiaque nesciuntur; quosdam nouimus nec uidemus, quorum nobis cantu et affectus innotuit, in quibus et te adnumeramus; et ideo te magis uidere desideramus, ut in his sis, quos et uidemus et nouimus. nam illi. qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt. sed uix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in eis hominis interioris appareat. quorum autem sicut tuus nobis prius animus intellegendo quam uidendo corpus apparuit, iam quidem nouimus eos, sed ideo etiam uidere desideramus, ut per illud, quod conspicitur oculis, multo iucundius et familiarius eo, quem iam nouimus, amico interiore perfruamur. uerum et hoc de te nobis deus fortasse donabit quietioribus et tranquillioribus. sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae caritatis sit potius quam molestae necessitatis. nunc ad ea respondeam, sicut domino adiuuante potuero, quae praeter epistulam in alia chartula a me quaerenda misisti. [205.2] Quaeris, utrum nunc corpus domini ossa et sanguinem habeat aut reliqua carnis liniamenta. quid, si adderes, utrum etiam uestimeuta, nonne augeretur quaestio? qua causa. nisi quia ea, quae in usu uitae huius nostrae corruptibilia nouimus. sine corruptione cogitare uix possumus, cum diuinorum miraculorum quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora? nam si uestis Israhelitarum per tot annos in heremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calciamentorum tam diu sine labe durauit, potest utique deus quorumlibet corporum, per quantum uoluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. ego proinde domini corpus ita in caelo esse credo, ut erat, quando ascendit in caelum. dixerat autem discipulis, ut in euangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus et illud, quod uidebant, non corpus sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. sic eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in caelum, deductus aspectibus. ibi uoi angelica sonuit: Sic ueniet, quem ad modum uidistis eum euntem in caelum. fides adsit et nulla quaestio remanebit. [205.3] nisi forte de sanguine requirendum est, quia, cum dixisset: Palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, non addidit sanguinem. non ergo et nos addamus inquirere, quod ille non addidit dicere. et de compendio, si placet, finita sit quaestio; fortassis enim accepta occasione sanguinis urgebit nos molestior perscrutator et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flauum et fel nigrum, quibus quattuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caueat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat. [205.4] Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera diuina infirmitas metitur humana et acutule se garrire arbitratur. cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et ceteri humores: si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum esse non dubitat, quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur non credatur, qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere? nam si illud non de carnis sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat. ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc sermo nobis est; qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciant, quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus auferre, quas uoluerit, qualitates ac per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis manentibus corruptione uero mortalitatis emortua stabili uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, adsit motio, absit fatigatio, adsit uescendi potestas. absit; esuriendi necessitas [205.5] Quod ergo legitur apud apostolum: Caro et san gu is regnum dei non possidebunt, soluitur quidem quaestio etiam isto modo, quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intellegantur; uerum, quia non de operibus sed de modo resurrectionis loquebatur apostolus et eam quaestionem disputando uersabat, melius eo loco intellegitur caro et sanguis pro corruptione camis et sanguinis posita. si enim nomen carnis significat operationem. cur non significet etiam corruptionem, sicut dictum est: Omnis caro faenum? nam et hic ipsa corruptibilitas significata est; sequitur enim: Et omnis honor carnis ut flos faeni: faenum aruit. flos decidit. numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et uidete. quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? nam quo modo arescat aut decidat, cum scriptum sit, quod Christus surgens a mortuis iam non moriatur et mors ei ultra non dominetur? [205.6] Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice totamque considera. cum resurrectionem mortuorum persuadere uellet eis, qui dicebant, quia resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum inter cetera, quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis: \'Quo modo resurgent mortui? quo autem corpore uenient?\' id est quali corpore. deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur, et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus, quo modo uoluerit, et uni cuique seminum proprium corpus. secundum hoc ergo dixerat: Non corpus, quod futurum est, seminas. neque enim non triticum erit ex tritico; sed, quia nemo seminat herbam uel stipulam et multiplicia in palea tegimenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait: Sed nudum granum hinc uolens ostendere, quia, si deus potest addere, quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare, quod erat in hominis corpore. [205.7] lam uero, quod adiungit, ad differentiam pertinet resurgentium propter diuersas glorias fidelium atque sanctorum. non omnis, inquit, caro eadem caro, alia quidem hominum alia autem caro pecorum alia uolucrum alia piscium. et corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium. et alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum; stella enim ab stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. in his omnibus iste sensus est: si genera carnis, cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diuersitatibus animantium et si corpora, cum sint omnia uisibilia, differunt tamen pro diuersitatibus locorum, unde alia est caelestium gloria alia terrestrium, et si in locis sublimibus, cum sint cuncta caelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum, non mirum est, quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum. [205.8] Hine iam uenit ad illud, quod communiter habet omnis caro, quae ad uitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. in his uerbis apostoli numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi, cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere et per eius gratiam sperare debeamus? ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi CUDI corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur, nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria: quae autem gloria, ubi adhuc corruptio? nimis itaque absurdum est, ut credamus illud corpus et in infirmitate seminatum esse, id est mortificatum et in infirmitate resurrexisse, cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in uirtute et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit in uirtute dei. quis uero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spiritale? [205.9] Constat itaque neque ullo modo dubitandum est corpus Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulcro non uiderit, unde scriptum est: Nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem, clauis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et, quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria uitae aeternae et, quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in uirtute regnare et, quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est. cum enim uellet apostolus de corpore animali adhibere testimonium scripturarum, illud posuit, quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: Factus est primus Adam in animam uiuentem\' uel \'in animam uiuam\'. recolis certe, quem ad modum scriptum sit: Et insufflauit deus in faciem eius flatum uitae et factus est homo in animam uiuam. dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam uiuam. intellegitur ergo corpus animale dici simile ceteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae cotidie cibo reficitur et postea superata animantis compago dissoluitur, spiritale autem corpus. quod iam cum spiritu inmortale est. [205.10] Quamuis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spiritale, cum iam et ipsum corpus mutatur in spiritum et, quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit apostolus: \'Seminatur corpus, surget spiritus\'. dixit autem: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. proinde, sicut animale corpus non est anima sed corpus, ita et spiritale corpus non spiritum debemus putare sed corpus. quis porro audeat opinari uel Christi corpus non spiritale resurrexisse uel, si spiritale surrexit, non iam corpus fuisse sed spiritum, cum hanc opinionem discipulorum refellat, ubi, cum eum uidentes existimarent se spiritum uidere, ait: Palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? iam igitur illa caro spiritale erat corpus nec tamen spiritus erat sed corpus nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ex animali spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus seruatae iustitiae daret coronam. [205.11] Unde dominus Christus per nos ad nos uenit, cum peccatores iustus inuenit, per stratum quodam modo humilitatis nostrae sed non cum morbo iniquitatis nostrae. nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit, qui utique, si uoluisset, cum corpore inmortali primitus aduenisset. sed quia nos humilitate filii dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit et fidei nostrae meritum ac praemium uirtute suae resurrectionis ostendit. ideo sequitur apostolus et dicit: Nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. siue intellegatur primus Adam, qui de puluere ante formatus est, nouissimus autem Adam, qui de uirgine procreatus est, siue in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, nouissimus Adam idem ipse in corpore inmortali, tamen inter animam uiuentem et spiritum uiuificantem hoc interesse uoluit, ut illic sit corpus animale hic spiritale. anima quippe in corpore animali uiuit quidem, sed non uiuificat usque ad auferendam corruptionem; in corpore uero spiritali, quoniam perfecte adhaerens domino unus spiritus est, sic uiuificat, ut spiritale corpus efficiat absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem. [205.12] Proinde sequitur: Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni et, qualis caelestis, tales et caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius, qui de caelo est. quid est: Qualis terrenus, tales et terreni nisi mortales ex mortali? et quid est: Qualis caelestis, tales et caelestes nisi inmortales per inmortalem? illud per Adam hoc per Christum. dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset caelestis, ut eos, qui terreni erant faceret caelestes, hoc est ideo ex inmortali mortalis factus est adsumendo serui formam, non domini mutando naturam, ut eos, qui mortales erant, faceret inmortales impertiendo dominicam gratiam, non seruilem iniuriam retinendo. [205.13] Cum igitur de resurrectione corporis apostolus disputans doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ei contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritalia, hoc est ex mortalibus inmortalia, subiecit, unde agitur, atque ait: Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc apostolum definisse, aperuit, quid diceret, subiungendo: Neque corruptio incorruptionem possidebit, tamquam diceret: \'Quod dixi: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit). hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalitatis intellegi uoluit. [205.14] Denique, tamquam ei diceretur: \'Quo modo caro erit et caro non erit? caro quippe erit, quoniam dominus post resurrectionem ait: Palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum dei non possidebunt\', exponit, quid dixerit, adiciens: Ecce mysterium dico uobis; omnes quidem resurgemus - uel, sicut Graeci codices habent, omnes quidem dormiemus , non tamen omnes inmutabimur. hanc inmutationem utrum in deterius an in melius intellegi uoluerit, 22 tamen om. C inferioa demonstrant. in atomo, inquit, hoc est in puncto temporis, quod diuidi non potest, in ictu oculi, hoc est in summa celeritate, in nouissima tuba, hoc est in nouissimo signo, quod dabitur, ut ista compleantur; canet enim tuba, inquit. et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt sed, sicut dominus in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui male egerunt. in resurrectionem iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: Qui non credit, inquit, iam iudicatus est. proinde illi, qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum, isti uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur. [205.15] -Quid sibi ergo uult ista distinctio: Et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam inmutabuntur in illam incorruptelam. cui omnino nulla possit nocere corruptio? ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione iustorum cum dixisset: Nos commutabimur, tamquam quaereremus, quo modo istud fiat uel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis; secundum has enim qualitates hoc loco carnem ł)t sanguinem nuncupauit. [205.16] Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam, quod interim occurrit, sicut scriptum est: Ne forte temptauerit uos, qui temptat, et inanis sit labor noster — atque hic intellegitur diabolus. tamquam deus omnino non temptet, de quo alio loco scriptura dicit: Ipse autem neminem temptat; nec contraria est ista sententia ei. qua dicitur: Temptat uos dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum temptationis diuersas intellegentias habet eo -quod alia sit temptatio deceptionis alia temptatio probationis: secundum illam non intellegitur, qui temptat, nisi diabolus. secundum hanc uero temptat deus —, ita, cum dicitur (caro possidebit regnum dei\' et (caro non possidebit regnum dei etiam huius nominis intellegentia discernatur et nulla erit quaestio. quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei, caro autem curo secundum corruptionem intellegitur, non possidebit; hoc enim expositum est, cum diceretur: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt, in eo, quod continuo additum est: Neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror. disseruimus. [205.17] Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quo modo enim negare poterimus deum etiam nunc operari cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione, quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non format, quo modo legitur: Priusquam te formarem in utero, noui te? quo modo etiam accipi potest: Quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit \'uestit\', non de praeterita ordinatione sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: Non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus, quo modo uoluerit. non dixit (dedit) aut \'disposuit\' sed (d at\', ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis temporibus oriuntur. condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: Pertendit a fine usque in finem fortiter et - non dixit \'disposuit\' sed — disponit omnia suauiter. multum est autem uel tenuiter sapere, quo modo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus sed aeterna et stabili uirtute condantur. [205.18–19] De illo sane. quod percontandum putasti, utrum baptizati omnes, si absque paenitentia diuersis criminibus inretiti de corpore exierint, ueniam quolibet tempore consecuturi sint, librum non paruae quantitatis iam scripsi, quem si describere curaueris, fortasse nihil ulterius hinc requires. Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam idem Ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: Omnem flatum ego feci, quod sequentia satis indicant; sequitur enim: Propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeunt. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura sed ipsius dei substantia tamquam unigenitus filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur, tamquam illa natura atque substantia, qua deus est, quicquid est, commutabilis esse possit, quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. Cum ista dictarem, perlator iam uentum expectans me uehementer, ut nauigaret, urguebat. itaque, si quid hic incondite atque inculte dictum legeris uel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae ueniam. CCVI. DOMINO MERITO INLUSTRI ET PRAESTANTISSIMO ATQVE IN CHRISTO CARISSIMO FILIO VALERIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [206.1] Quotienscumque a me petunt homines, ut eos tuae benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte uideor de tua uel erga opis indigos misericordia uel erga nos beninolentia iudicare. itaque facio et maxime ministros Christi, qui ecclesiae curam gerunt, cuius te coheredem et filium esse gaudemus, tuae praestantiae commendare non dubito, domine merito inlustris et praestantissime atque in Christo carissime fili. sanctus itaque frater et coepiscopus meus Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio uiri sublimis; fac ergo, quod potes, quoniam tibi plurimum posse praestitit dominus, cuius te lucrorum auidissimum nouimus. CCVII. BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [207.1] Quoniam mihi fraterno excitatus affectu Iuliani quattuor libros, quos aduersus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti, nihil conuenientius putaui esse faciendum, quam ut ea, quae respondeo, tu potissimum legens iudices, utrum recte congruenterque responderim. nam de his quattuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad inlustrem et religiosum uirum comitem Valerium aduersus eundem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognouerat. quae cum in manus meas eodem sublimi uiro curante uenissent, illi primo non distuli secundum uolumen adiungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutaui. sed nunc eosdem libros cum diligentius inspicerem, comperi illum, qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse, ut in his libris legitur. unde poterit uideri Iuliano uel cuilibet illorum me potius fuisse mentitum, quia utique non sicut hi quattuor libri ita illa, quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt. innotescere potuerunt. quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, nouerit me in quibusdam non respondisse Iuliano sed ei potius. qui de libris eius illa selegit et non ita posuit, ut inuenit, sed aliquantum putauit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret, quae aliena esse constaret. nunc autem ueriora credens exemplaria. quae tua sanctitas misit, ipsi auctori uideo respondendum, qui unum meum quattuor libris suis refellisse se iactat et usquequaque spargere fidei uenena non cessat. adgressus sum igitur hoc opus in adiutorio saluatoris pusillorum atque magnorum et scio te, ut id implerem, orasse pro me et pro his, quibus huiusce modi labores nostros profuturos credimus et optamus. adtende ergo iam responsionem meam, cuius principium hanc epistulam subsequetur. ualeas in domino memor nostri. frater beatissime. CCVIII. DOMINAE MERITO SUSCIPIENDAE ET IN CHRISTI MEMBRIS HONORANDAE FILIAE FELICIAE AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [208.1] Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate uel iniquitate turbatum, cum sanctus apostolus plenus uisceribus caritatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? unde etiam ego ipse compunctus et pro tua, quae in Christo est, salute sollicitus has uel consolatorias uel exhortatorias litteras ad tuam sanctitatem dandas putaui quoniam in domini nostri Iesu Christi corpore, quod est ecclesia eius et unitas membrorum eius, germanissima nobis facta es, quae tamquam honorabile membrum in eius compage diligeris et nobiscum illius sancto spiritu niuis. [208.2] Unde te admoneo, ne grauius perturberis his scandalis, quae ideo uentura praedicta sunt, ut, quando uenirent, reminisceremur esse praedicta et non eis ualde commoueremur. nam haec ipse dominus in euangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! oportet uenire scandala; uae autem illi homini, per quem scandalum uenit! qui sunt ipsi homines. nisi de quibus dicit apostolus: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi? alii sunt ergo, qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant: alii uero, qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. ista duo genera pastorum aliis morientibus aliis nascentibus in ipsa catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad domini iudicium perseuerent. si enim temporibus apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres apostolus gemeret et diceret: Periculis in falsis fratribus nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret, quanto magis temporibus nostris necesse est, ut sint, cum de tempore huius saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime dominus dicat: Quoniam abundauit iniquitas. refrigescet caritas multorum! sed. quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseuerauerit, inquit, usque in finem, hic saluus erit. [208.3] Sicut autem sunt pastores boni et mali. sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. boni ouium nomine significantur, mali uero haedi appellantur. sed commixti pariter pascunt, donec ueniat princeps pastorum, qui dictus est unus pastor, et. quem ad modum ipse promisit, separet sicut pastor oues ab haedis. nobis enim imperauit congregationem, sibi autem seruauit separationem. quia ille debet separare, qui nescit errare. nam qui separare ante tempus, quod sibi dominus seruauit, superbi serui facile ausi sunt, ipsi potius ab unitate catholica separati sunt; nam schismate iumundi mundum gregem habere unde potuerunt? [208.4] Ut ergo in unitate maneamus nec offensi scandalis palearum aream dominicam deseramus, sed potius usque in finem uentilationis frumenta perseueremus et comminutam stipulam firmo caritatis pondere toleremus, ipse pastor noster in euangelio de pastoribus bonis nos admonet, ut propter bona opera eorum nec in eis ipsis nostram spem ponamus, sed eum, qui illos tales fecit, patrem, qui in caelis est, glorificemus et de pastoribus malis, quos nomine scribarum et Pharisaeorum significare uoluit docentes bona et facientes mala; [208.5] nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus. ut uideant opera uestra et glorificent patrem uestrum. qui in caelis est. de malis autem pastoribus oues admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. his auditis oues Christi etiam per malos doctores uocem ipsius audiunt et unitatem illius non relinquunt, quia bonum, quod eos audiunt dicere. non est ipsorum sed illius; et ideo secure oues pascuntur. quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. non autem faciunt malorum facta pastorum, quia talia opera non sunt illius sed ipsorum. quos autem bonos uident, non solum audiunt bona, quae dicunt, sed etiam imitantur bona, quae faciunt. de talibus erat apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. iste lumen erat inluminatum a lumine sempiterno, ipso domino Iesu Christo. et in candelabro positum erat, quia in eius cruce gloriabatur. unde ait: Mihi autem absit gloriari nisi . in cruce domini nostri Iesu Christi. et quia non sua quaerebat, sed quae Iesu Christi, quamuis ad imitationem suam. quos per euangelium genuerat, hortatur, tamen grauiter corripit eos, qui per apostolorum nomina schismata fecerunt, et obiurgat illos, qui dicebant: \'Ego sum Pauli\'; numquid Paulus, inquit, crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis? [208.6] Hinc intellegimus et bonos pastores non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, et bonas oues, quamuis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae, sed in domino potius. cuius sanguine sunt redemptae, ut. quando forte incurrerint in pastores malos doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant, quae autem faciunt, non faciant nec propter filios iniquitatis pascua deserant unitatis. in catholica enim ecclesia, quae non in sola Africa sicut pars Donati sed per omnes gentes, sicut promissa est. dilatatur atque diffunditur in uniuerso mundo, sicut dicit apostolus, fructificans et crescens, et boni sunt et mali. ab ea uero separati, quam diu contra illam sentiunt, boni esse non possunt, quia. etsi aliquos eorum bonos uidetur ostendere quasi laudabilis conuersatio, malos eos facit ipsa diuisio dicente domino: Qui me cum non est, aduersum me est et, qui mecum non colligit, spargit. [208.7] Unde et exhortor, domina merito suscipienda et in Christi membris honoranda filia, ut, quod tibi dominus praestitit, fideliter teneas eumque toto corde diligas et eius ecclesiam. qui te non permisit uirginitatis tuae fructum cum perditis perdere uel perire. si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi. nihil tibi prodesset seruata integritas corporis tui. sed deus, qui diues est in misericordia, fecit iuxta te, quod in euangelio scriptum est; cum excusarent inuitati ad cenam patris familias. inter cetera dixit seruis suis: Exite in uias et saepes et. quoscumque inueneritis, cogite intrare. tu ergo quamuis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis seruis eius. per quorum ministerium intrare coacta es, in illo tamen debes spem ponere, qui conuiuium praeparauit, cui et tu ad uitam aeternam beatamque sollicita es. ei quippe commendans cor tuum et propositum tuum et sanctam uirginitatem tuam et fidem et spem et caritatem tuam non moueberis scandalis, quae abundabunt usque in finem, sed stabili robore pietatis salua eris atque in domino gloriosa in eius unitate perseuerando usque in finem. quo modo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam, quibus potui, litteris tibi insinuare curaui, fac, ut nouerim rescriptis tuis. dei misericordia et gratia te semper protegat. CCIX. DOMINO BEATISSIMO ET DEBITA CARITATE VENERANDO SANCTO PAPAE CAELESTINO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [209.1–2] Primum gratulationem reddo meritis tuis?, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audiuimus, plebis suae discissione constituit. deinde insinuo sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis uerum etiam consulendo et opitulando subuenias. in magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi. quoDiam nolens prodesse quibusdam in nostra uicinitate membris Christi magnam illis cladem inprouidus et incautus ingessi. Fussala dicitur Hipponiensi territorio confine castellum. antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parochiam Hipponiensis ecclesiae pertinebat. paucos habebat illa terra catholicos; ceteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat ita, ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. actum est in dei misericordia. ut omnia ipsa loca unitati ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri, qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt. expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur. quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt unitatis illic securitate perfecta. sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces. me uiderem latius, quam oportebat, extendi nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curaui. [209.3] Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem, qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut ueniret, rogans litteris impetraui. quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis ad horam nos ille, qui mihi paratus uidebatur. omni modo resistendo destituit. ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo grauissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu, propter quem uenerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum. qui mecum tunc erat. in monasterio quidem a nobis a paruula aetate nutritum sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. at illi miseri, quod futurum fuerat. ignorantes offerenti eum mihi oboedientissime crediderunt. quid plura? factum est; esse illis episcopus coepit. [209.4] Quid faciam? nolo apud tuam uenerationem grauare, quem nutriendum collegi, nolo deserere, quos colligendos timoribus et doloribus parturiui. et, quo modo utrumque agam,- reperire non possum. res quippe ad tantum scandalum uenit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperauerant nobis. in quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis. quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant. probari minime potuissent atque ab eis, quae inuidiosissime iactabantur, uideretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diuersis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale uideretur, ut propter hoc uel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse priuandum sed restituenda quae probarentur ablata. [209.5] Denique sententias nostras sic temperanimus, ut saluo episcopatu non tamen omnino inpunita relinquerentur, quae non deberent uel eidem ipsi deinceps iternmque facienda uel ceteris imitanda proponi. honorem itaque integrum seruauimus iuueni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat. ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non. possent et cum suo illius que periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent. quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, euidenter apparuit. cum iam uir spectabilis Celer, de cuius aduersum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat uel in Africa uel uspiam potestatem.. [209.6] Sed quid multis morer? conlabora, obsecro, nobiscum, pietate uenerabili domine beatissime et debita caritate uenerande sancte papa, et iube. tibi quae directa sunt, omnia recitari. uide, episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione priuatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam uersuta suasione sanctum senem primatem nostrum grauissimum uirum. ut ei cuncta crederet, quem uelut omni modo inculpatum uenerando papae Bonifatio commendaret. induxerit et cetera. quae a me quid opus est recoli, cum memoratus uenerabilis senex ad tuam sanctimoniam uniuersa rettulerit? [209.7] In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem uereri, ne tibi minus seuere, quam oporteret, iudicasse uideamur, nisi scirem uos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus. uerum etiam ipsi existimetis esse parcendum. sed ille. quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem uertere atque usurpare conatur; clamat: \'Aut in mea cathedra sedere debui aut episcopus esse non debui\', quasi nunc sedeat nisi in sua. propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat. ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus inlicite diceretur. aut uero quisquam ita esse debet siue seueritatis siue lenitatis exactor. ut, qui non uisi fuerint episcopatus honore priuandi, nullo modo in eis aliquid uindicetur aut, in quibus aliquid uisum fuerit uindicandum, episcopatus honore priuentur? [209.8] Existunt exempla ipsa sede apostolica iudicante uel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos. quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. clamet Priscus. prouinciae Caesariensis episcopus: \'Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit\'. clamet alius eiusdem prouinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena. in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo, clamet, inquam: \'Aut ubique communicare debui aut etiam in meis locis communicare non debui\'. clamet tertius eiusdem prouinciae Laurentius episcopus et prorsus huius uocibus clamet: \'Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui\'. sed quis ista uituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia uindicanda? [209.9] Quia ergo pastorali uigilique cautela beatissimus papa Bonifatius in epistula sua posuit de Antonino loquens episcopo et ait: \'Si ordinem rerum nobis fideliter indicauit\', accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae uiri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subueni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo auidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari. iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam siue ipse siue rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici grauiora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. non sinas ista fieri. obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit, ne uiolenter dominentur in fratres. ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos et Antoninum episcopum filium in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi, neque huic noceri uolo. cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis prauae cupiditati eius obsisto. utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis subuenitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur inuitos facere suos. a Christo faciat alienos. [209.10] Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae. in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat. ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo conuenientibus dedere, si per eum, cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum, uastari ecclesiam dei et, quod ipse deus auertat, etiam cum uastantis perditione perire conspexero. recolens enim, quod ait apostolus: Si nosmetipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur iudicabo me ipsum, ut parcat mihi, qui iudicaturus est, uiuos et mortuos. si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaueris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura uita bona pro bonis. qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit. CCX. DILECTISSIMAE ET SANCTISSIMAE MATRI FELICITATI ET FRATRI RUSTICO ET SORORIBUS QVAE VOBISCUM SUNT AUGUSTINUS ET QVI MECUM SUNT IN DOMINO SALUTEM [210.1] Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de uestra caritate in suis uisceribus consolatur. quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque inuicem diligentes et quid eis in posterum seruet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et peruersis, quibus in mala uoluntate usque in finem perseuerantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. breuiter enim aliquid dictum est. ut plura cogitentur; quam multa enim habeant impii in hac uita munera et dona gratuita ab illo, quem contemnunt, enumerare quis potest? inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum. quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet. admonet eos, si adtendere uelint, fugere ab ira uentura et, cum in uia sunt, id est in hac uita, concordare cum sermone dei, quem sibi aduersarium male uiuendo fecerunt. quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a domino deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? nam res prospera donum est consolantis, res autem aduersa donum est admonentis dei. et si haec praestat. ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? quorum in numero uos per illius gratiam congregatos esse gaudete sustinentes inuicem in dilectione. studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. non enim deerit, quod in uobis inuicem sufferatis, nisi cum uos ita portauerit dominus absorpta morte in uictoriam, ut sit deus omnia in omnibus. [210.2] Dissensiones autem numquam debent amari. sed aliquando tamen aut caritate nascuntur aut caritatem probant. quis enim facile inuenitur, qui uelit reprehendi? et ubi est ille sapiens, de quo dictum est: Corripe sapientem et amabit te? numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? solet enim fieri et frequenter accidit. ut ad horam contristetur, cum reprehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus. quia corripitur, sed timet displicere deo. quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est. et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui. si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum et adiciet, ut oderitte. non de caritate illius dissensio nascitur. sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere. inperturbata perdurat, etiam cum ille, qui reprehensus est, odit. si autem ille. qui corripit, reddere uult malum pro malo ei, qui corripienti indignatur, non fuit dignus, qui corriperet., sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet. haec agite. ut aut non inter uos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur. maiorem date operam concordandis uobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit uas. si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem durauerit. haec ergo agite — et deus pacis erit nobiscum - orantes simul et pro nobis. ut ea, quae bene monemus, alacriter impleamus. CCXI [211.1] Sicut parata est seueritas peccata, quae iuuenerit, uindicare, ita non uult caritas, quod uindicet, inuenire. haec causa fecit, ut non uenirem ad uos, cum meam praesentiam quaereretis non ad pacis uestrae gaudium sed ad dissensionis uestrae augmentum. quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus uester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas uestris uocibus uerberauit? nam fortassis etiam maior esset uestra seditio in praesentia mea, quam necesse esset uobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod uobis non expedit, petebatis; ac sic non, quales uolo, inuenirem uos et ipse inuenirer a nobis, qualem non uolebatis. [211.2] Cum ergo scribat apostolus ad Corinthios dicens: Testem deum facio super animam meam, quia parcens uobis nondum ueni Corinthum, non quia dominamur fidei uestrae, sed cooperatores sumus gaudii uestri, hoc ego etiam dico uobis, quia parcens uobis non ad uos ueni. peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem, et elegi, non ut exhiberem faciem meam uobis, sed effunderem cor meum deo pro uobis et causam magni periculi uestri non apud uos uerbis sed apud deum lacrimis agerem, ne conuertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de uobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquando consolari cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conuersationem uestram et largiorem gratiam dei, quae data est uobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, uerum etiam in domo societatem eligeretis habitandi unanimes, ut sit uobis anima una et cor unum in deum. [211.3] Haec in nobis bona, haec dei dona considerans inter multas tempestates, quibus ex aliis malis quatitur, cor meum solet utcumque requiescere. currebatis bene. quis uos fascinauit? suasio illa non est ex deo, qui uocauit nos. modicum fermenti — nolo dicere, quod sequitur; hoc enim magis cupio et oro et hortor, ut ipsum fermentum reuertatur in melius, non tota massa, sicut paene iam fecerat, conuertatur in peius. si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones. aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. non enim sic plantauimus et rigauimus hortum dominicum in uobis, ut spinas istas metamus ex uobis. si autem adhuc uestra tumultuatur infirmitas, orate, ut eruamini de temptatione. quae autem conturbant uos, si adhuc conturbant uos, nisi se correxerint, portabunt indicium, quaecumque illae fuerint. [211.4] Cogitate, quid mali sit, ut, cum de deo natis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. perseuerate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseuerante et numero et aetate creuistis, quae uos mater non utero sed animo suscepit. omnes enim, quae illuc uenistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae seruientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae uos suscepit, inuenistis; sub illa estis eruditae, sub illa uelatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut uobis eam mutetis, cum lugere deberetis, si eam uobis mutare uellemus. ipsa est, quam nostis; ipsa est, ad quam uenistis; ipsa est, quam per tot annos habendo creuistis. nouum non accepistis nisi praepositum; aut si propter illum quaeritis nouitatem et in eius inuidia contra matrem uestram sic rebellastis, cur non potius hoc petistis. ut ipse uobis mutetur? si autem hoc exhorretis, quia noui, quo modo eum in Christo uenerabiliter diligatis, cur non potius illam? in uobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis uelit uos ipse deserere, quam istam ex nobis famam et inuidiam sustinere, ut dicatur non aliam uos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. tranquillet ergo deus et componat animos uestros; non in uobis praeualeat opus diaboli, sed pax Christi uincat in cordibus uestris; nec dolore animi, quia non fit, quod uultis, uel quia pudet uoluisse, quod uelle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis uirtutem nec habeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris. [211.5] Haec sunt, quae ut obseruetis praecipimus in monasterio constitutae. primum propter quod estis in unum congregatae. ut unanimes habitetis in domo et sit uobis cor unum et anima una in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint uobis omnia communia, et distribuatur unicuique uestrum a praeposita uestra uictus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter ualetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur singulis, prout cuique opus erat. quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter uelint illud esse commune: quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat inuenire; at nunc non ideo se putent esse felices. quia inuenerunt uictum et tegumentum, quale foris inuenire non potuerunt. [211.6] Nec erigant ceruices, quia sociantur, ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse diuitibus utilia non pauperibus, si diuites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. sed rursus etiam illae, quae aliquid esse uidebantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas. quae ad illam sanctam societatem ex paupertate uenerunt; magis autem studeant non de parentum diuitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari. nec extollantur, si communi uitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, nec de suis diuitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant: superbia uero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo? omnes ergo unanimiter et concorditer uiuite et honorate in uobis inuicem deum, cuius templa factae estis. [211.7] Orationibus instate horis et temporibus constitutis. in oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis uacat, orare uoluerint, non eis sint impedimento, quae aliquid ibi agere uoluerint. psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc uersetur in corde, quod profertur in uoce, et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur. [211.8–9] Carnem uestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum ualitudo permittit. quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat. nisi cum aegrotat. cum acceditis ad mensam. donec inde surgatis, quod uobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae uobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant dei uerbum. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter traetantur in uictu, non debet aliis molestum esse nec iniustum uideri. quas fecit alia consuetudo fortiores. nec illas putent feliciores, quia sumunt, quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia ualent, quod non ualent illae. et si eis, quae uenerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, uestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari uita illae ad istam descenderint, quamuis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem peruenire nequiuerint. nec illae debent conturbari, quod eas uident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda peruersitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt diuites laboriosae, fiant pauperes delicatae. sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne grauentur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate uenerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod diuitibus anterior consuetudo. sed cum uires pristinas reparauerint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat uoluntas iam uegetas, quo necessitas leuarat infirmas. illae se aestiment ditiores, quae fuerint in sustentanda parcitate fortiores; melius est enim minus egere quam plus habere. [211.10] Non sit notabilis habitus nester nec affectetis uestibus placere sed moribus; non sint uobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant. capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris uel spargat neglegentia uel componat industria. quando proceditis. simul ambulate; cum ueneritis, quo itis, simul state. in incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus uestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod uestram deceat sanctitatem. oculi uestri etsi iaciuntur in aliquem, figantur in neminem. neque enim, quando proceditis, uiros uidere prohibemini sed appetere aut ab ipsis appeti uelle. nec tactu solo sed affectu quoque et aspectu appetitur et appetit femina. nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se inuicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda uiolatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus. nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsam diligit fixum, non uideri ab aliis, cum hoc facit; uidetur omnino, et a quibus uideri non arbitratur. sed ecce lateat et a nemine hominum uideatur, quid faciet de illo superno inspectore, quem latere nihil potest? an ideo putandus est non uidere, quia tanto uidet patientius quanto sapientius? illi ergo timeat sancta femina displicere, ne uelit uiro male placere; illum cogitet omnia uidere, ne uelit uirum male uidere. illius namque et in hac causa commendatus est timor. ubi scriptum est: Abominatio est domino defigens oculum. quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque, ubi et uiri sunt, inuicem uestram pudicitiam custodite; deus enim, qui habitat in uobis, etiam isto modo uos custodit ex uobis. [211.11] Et si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam m aqua uestrum aduerteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed e proximo corrigantur. si autem et post admonitionem iterum uel alio quocumque die id ipsum eam facere uideritis, iam uelut uulneratam sanandam prodat, quaecumque inuenire potuit hoc, prius tamen et alteri uel tertiae demonstratam, ut duarum uel trium possit ore conuinci et competenti seueritate coherceri. nec uos iudicetis esse maliuolas, quando haec indicatis; magis quippe innocentes non estis, si sorores uestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. si enim soror tua uulnus haberet in corpore, quod occultari uellet, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde! sed antequam aliis demonstretur, per quas conuincenda est, si negauerit, praepositae debet ostendi, ne forte possit secretius correcta non innotescere ceteris. si autem negauerit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui sed a duabus tribusque conuinci. conuicta uero secundum praepositae uel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere disciplinam. quam si ferre recusauerit et si ipsa non abscesserit, de uestra societate proiciatur. non enim hoc crudeliter fit sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. et hoc, quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inueniendis, prohibendis, indicandis, conuincendis uindicandisque peccatis diligenter obseruetur cum dilectione hominum et odio uitiorum. quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras uel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro ea; si autem deprehenditur atque conuincitur, secundum arbitrium praepositae uel presbyteri uel etiam episcopi grauius emendetur. [211.12] Vestes uestras habete sub una custode uel duabus uel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno uestiario. et si fieri potest, non ad uos pertineat, quid nobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque uestrum, quod deposuerat. an aliud, quod alia habuerat, dum tamen unicuique, quod opus est, non negetur. si autem hinc inter uos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse, quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse, quae ita uestiatur, sicut alia soror eius uestiebatur, hinc uos probate, quantum uobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. tamen si uestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis, quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete, quod ponitis, ita sane, ut nulla sibi aliquid operetur, sine unde induatur siue ubi iaceat siue unde cingatur uel operiatur uel caput contegat; sed omnia opera uestra in commune fiant maiore studio et frequentiori alacritate, quam si uobis propria faceretis. caritas enim, de qua scriptum est, quod non quaerit, quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis non propria communibus anteponit. et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam curaueritis, tanto amplius profecisse noueritis, ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat, quae permanet, caritas. consequens ergo est, ut etiam illud, quod suis uel filiabus uel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis uel aliqua contulerit siue uestem siue quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur et sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. quod si aliqua rem sibi conlatam celauerit, furti iudicio condemnetur. [211.13] Indumenta uestra secundum arbitrium praepositae lauentur siue a uobis sine a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae uestis nimius appetitus. lauacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus. sed eo. quo solet, temporis interuallo tribuatur, hoc est semel in mense. cuius autem infirmitatis necessitas cogit lauandum corpus. non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut, etiam si nolit, iubente praeposita faciat, quod faciendum est pro salute. si autem uelit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediatur; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur, quod delectat. denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti, sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. nec eant ad balneas siue quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. nec illa, quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa uoluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. aegrotantium cura siue post aegritudinem reficiendarum sine aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat, quod cuique opus esse perspexerit, siue autem quae cellario sine quae uestibus siue quae codicibus praeponuntur, sine murmure seruiant sororibus suis. codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petierint, non accipiant. uestimenta uero et calciamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur. [211.14] Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. neque enim ad solos uiros pertinet, quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem deus primum fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit. quaecumque uel conuicio uel maledicto uel etiam criminis obiectu alteram laeserit, meminerit satisfactione curare quantocius, quod fecit, et illa, quae laesa est, sine disceptatione dimittere. si autem inuicem se laeserunt, inuicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes uestras, quas utique quanto crebriores tanto sanctiores habere debetis. melior est enim, quae quamuis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse cognoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad ueniam petendam difficilius inclinatur. quae non uult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum; quae autem numquam uult petere ueniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. proinde uobis a uerbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint de ore uestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt uulnera. quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere uos uerba dura compellit. si etiam in ipsis modum uos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut ab eis ueniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia seruatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. sed tamen petenda est uenia ab omnium domino, qui nouit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta beniuolentia diligatis. non autem carnalis sed spiritalis inter uos debet esse dilectio; nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a uiduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino nec a mulieribus nuptis nec a uirginibus sunt facienda nupturis. [211.15] Praepositae tamquam matri oboediatur honore sernato. ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium uestrum curam gerit. ut ergo cuncta ista seruentur et. si quid seruatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum, qui nobis intendit, referat, quod modum uel uires eius excedit. ipsa uero non se existimet potestate dominante sed caritate seruiente felicem. honore coram hominibus praelata sit nobis, coram deo substrata sit pedibus uestris. circa omnes bonorum operum se ipsam praebeat exemplum. corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes; disciplinam libens habeat, metuens inponat. et quamuis utrumque sit necessarium, tamen plus a nobis amari appetat quam timeri semper cogitans deo se pro nobis reddituram esse rationem. unde magis oboediendo non solum uestri uerum etiam ipsius miseremini, quia inter uos quanto in loco superiore tanto in periculo maiore uersatur. [211.16] Donet dominus. ut obseruetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudinis amatrices et bono odore Christi de bona conuersatione fraglantes non sicut ancillae sub lege sed sicut liberae sub gratia constitutae. ut autem in hoc libello tamquam in speculo uos possitis inspicere, ne per obliuionem aliquid neglegatis, semel in septimana uobis legatur et, ubi uos inueneritis ea, quae scripta sunt, facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori; ubi autem quaecumque uestrum uidet sibi deesse aliquid, de praeterito doleat, caueat de futuro orans, ut et debitum dimittatur et in temptationem non inducatur. CCXII. DOMINO BEATISSIATO ET MERITO VENERABILI FRATRI ET COEPISCOPO QVINTILIANO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [212.1] Honorabiles dei famulas et praecipua membra Christi, Gallam uiduam sancti propositi et eius filiam Simpliciolam uirginem sacram matri aetate subditam, sanctitate praelatam, quas uerbo domini aluimus, ut potuimus, uenerationi tuae in Christi dilectione commendo et tamquam mea manu per hanc epistulam trado consolandas et in omnibus adiuuandas, quae utilitas earum uel necessitas postulat. quod et sine mea commendatione procul dubio faceret sanctitas tua. si enim nos propter supernam Hierusalem, cuius nos omnes ciues sumus et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum ciuicum uerum etiam fraternum eis debemus affectum, quanto magis uos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua saecularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominae illae! officium quoque salutationis per illas meum ea caritate peto digneris sumere, qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis. portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat sanctitas uestra, sicut et nos fecimus, quam conuenienter honorare debeatis. CCXIII. ACTA ECCLESIASTICA [213.1] Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consule VI KI Octb, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia pacis Hipponiensium Regiorum praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro et Eraclio presbyteris, adstanti clero et frequenti populo Augustinus episcopus dixit: \'Quod hesterno die promisi caritati uestrae, propter quod uos uolui frequentius conuenire et uideo frequentius conuenisse, mora omni postposita hoc agendum est. si enim aliud uelim loqui, in illud suspensi minus auditis. omnes in hac uita mortales sumus et dies huius uitae ultimus omni homini est semper incertus. uerum tamen in infantia speratur pueritia et in pueritia speratur adulescentia et in adulescentia speratur iuuentus et in iuuentute speratur grauitas et in grauitate speratur senectus. utrum contingat, incertum est; est tamen, quod speretur. senectus autem aliam aetatem, quam speret, non habet. incertum est enim, ipsa senectus quam diu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem, quae possit succedere senectuti. quia uoluit deus, ad istam ciuitatem cum uigore aetatis adueni; sed tamen iuuenis fui et senui. scio post obitus episcoporum per ambitiosos aut contentiosos solere ecclesias perturbari et, quod saepe sum expertus et dolui, debeo, quantum ad me adtinet, ne contingat, huic prospicere ciuitati. sicut nouit caritas uestra, in Mileuitana ecclesia modo fui; petierunt enim me fratres et maxime serui dei, qui ibi sunt, ut uenirem, quia post obitum beatae memoriae fratris coepiscopi mei Seueri nonnulla ibi perturbatio timebatur. ueni et, quo modo uoluit, deus adiuuit nos per suam misericordiam: acceperunt episcopum, quem uiuus designauerat episcopus eorum. hoc enim eis cum innotuisset, uoluntatem praecedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Seuerus credidit posse sufficere, ut successorem suum apud clericos designaret; ad populum inde non est locutus. et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. quid plura? deo placuit, fugata est tristitia, gaudium successit, ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designauerat. ergo, ne aliquis de me queratur, uoluntatem meam, quam credo dei esse, in omnium uestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem uolo\'. a populo adclamatum est: \'Deo gratias, Christo laudes\' — dictum est uicies terties —; \'exaudi, Christe, Augustino uita\' — dictum est sexies decies -; \'te patrem, te episcopum\' — dictum est octies. [213.2] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: (Non opus est me de laudibus eius aliquid dicere; faueo sapientiae et parco uerecundiae; sufficit, quia nostis eum; et hoc me uelle dico, quod uos uelle scio et, si ante nescirem, hodie probarem. hoc ergo uolo, hoc a domino deo nostro etiam in aetate frigida notis feruentibus posco, hoc ut mecum oretis, exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi conlatis et conflatis mentibus confirmet deus, quod operatus est in nobis. qui misit mihi eum, seruet eum, sernet incolumem, semet sine crimine, ut, qui facit gaudium uiuentis, suppleat locum morientis. a notariis ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur, quae dicimus, excipiuntur, quae dicitis; et meus sermo et uestrae adclamationes in terram non cadunt. apertius ut dicam, ecclesiastica nunc gesta conficimus; sic enim hoc esse, quantum ad homines adtinet, confirmatum uolo\'. a populo adclamatum est: Deo gratias, Christo laudes\' — dictum est tricies sexies —; \'exaudi, Christe, Augustino uita\' — dictum est tredecies —; \'te patrem, te episcopum\' — dictum est octies —; \'dignum et iustum est\' — dictum est uicies —; \'bene meritus, bene dignus — dictum est quinquies —; dignum et iustum est\' — dictum est sexies. [213.3–4] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: \'Ergo, ut dicebam, uoluntatem meam et uoluntatem uestram gestis ecclesiasticis, quantum ad homines adtinet, confirmatam uolo: quantum uero ad latentem omnipotentis uoluntatem, omnes, ut dixi, oremus, ut confirmet deus, quod operatur in nobis\'. a populo adclamatum est: \'Iudicio tuo gratias agimus\' — dictum est sedecies —; \'fiat, fiat\' — dictum est duodecies —; "te patrem, Eraclium episcopum — dictum est sexies. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: \'Scio, quod scitis et uos, sed nolo de illo fieri, quod de me factum est. quid autem factum sit, multi scitis; illi soli nesciunt, qui tunc aut nondum erant nati aut nondum habebant aetatem sciendi. adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio episcopus ordinatus sum et sedi cum illo, quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam nec ipse sciebat. quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo\'. a populo adclamatum est: \'Deo gratias, Christo laudes\' — dictum est tredecies. [213.5] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: \'Erit presbyter, ut est, quando deus uoluerit, futurus episcopus. sed plane modo facturus sum adiuuante misericordia dei, quod adhuc usque non feci. nostis, ante aliquot annos quod facere uoluerim, et non permisistis. placuit mihi et uobis propter curam scripturarum, quam mihi fratres et patres mei, coepiscopi mei, duobus conciliis Numidiae et Carthaginensi inponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. et gesta confecta sunt, placuit, adclamastis; recitatur placitum uestrum et adclamationes uestrae. paruo tempore seruatum est circa me; uiolenter inruptum est et non permittor, ad quod uolo, uacare. ante meridiem et post meridiem in occupationes hominum implicor. obsecro uos et constringo per Christum, ut huic iuueni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini refundere onera occupationum mearum>. a populo adclamatum est: (Iudicio tuo gratias agimus\' - dictum est uicies sexies. [213.6] Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: (Ego caritati et beniuolentiae uestrae apud dominum deum nostrum gratias ago, immo de illa gratias ago. ergo, fratres, quicquid est, quod ad me feratur, ad illum perferatur. ubi necessarium fuerit consilium meum, non negabo; auxilium absit ut subtraham. tamen quicquid illud est, quod ad me ferebatur, ad illum perferatur. ipse me aut consulat, si forte non inuenit, quod facere debeat, aut poscat adiutorem, quem nouit patrem, ut et uobis nihil desit et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi donauerit deus, ipsamque meam quantulamcumque uitam non dem segnitiae nec donem inertiae, sed in sanctis scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam. hoc et ipsi proderit et per illum etiam uobis. nemo ergo inuideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. uideo me de hac re, propter quam uos inuitaui, omnia uobiscum egisse, quae debui. hoc ad ultimum rogo, ut gestis istis dignemini subscribere, qui potestis. hic responsione uestra opus est; teneam responsionem uestram, de hac assensione aliquid adclamate>. a populo adclamatum est: \'Fiat, fiat - dictum est uicies quinquies —; \'dignum et iustum est\' — dictum est uicies octies —;