DE OPERE MONACHORUM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa055.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 1 TO 30 XI. DE OPERE MONACHORVM [1] Iussioni tuae, sancte frater Aureli, tanto deuotius obtemperare me oportuit, quanto magis mihi quis ex te iusserit claruit. dominus enim noster Iesus Christus habitans in interiore tuo tibique sollicitudinem paternae et fraternae caritatis inspirans, utrum filiis et fratribus nostris monachis, qui beato apostolo Paulo oboedire neglegunt dicenti: qui non uult operari, non manducet, permittenda sit ista licentia, uoluntatem ac linguam tuam adsumens in opus suum imperauit mihi ex te, ut hinc ad te aliquid scriberem. adsit itaque ipse etiam mihi, quo ita paream, ut ei me parere ex eius munere ipsa utilitate fructuosi laboris intellegam. [2] Primum ergo uidendum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt, deinde, si eos non recte sentire inuenerimus, ad eorum correctionem et ad inplendum nostri episcopatus officium contra disserendum. non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo uel agricolae uel opifices laborant, praecepit apostolus, cum diceret: qui non uult operari, non manducet. neque enim euangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse dominus: ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro quid induamini. nonne anima plus est quam esca et corpus quam uestimentum? conspicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uestercaelestis pascit illa. nonne uos magis pluris estis illis? quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent. dico autem uobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei! nolite ergo solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt. scit autem pater uester quia his omnibus indigetis. quaerite autem primum regnum dei et iustitiam eius, et omnia haec adponentur uobis. nolite ergo solliciti esse in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. sufficit diei malitia sua. ecce, inquiunt, ubi nos dominus iubet de uictu et tegumento nostro esse securos. quomodo ergo apostolus sentire aduersus dominum posset, ut nos praeciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et unde cooperiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? quapropter in eo, quod ait: qui non uult operari, non manducet, opera spiritalia, inquiunt, debemus accipere, de quibus alio loco dicitur: unicuique sicut dominus dedit. ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit, et paulo post: unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. dei enim sumus cooperarii; dei agricultura, dei aedificatio estis. secundum gratiam quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui. sicut ergo apostolus operatur plantando, igando, aedificando et fundamentum ponendo, ita qui non uult operari, non manducet. quid enim prodest manducare spiritaliter, id est pasci uerbo dei, si non inde operatur aliorum aedificationem? sicut illi pigro seruo quid profuit accipere talentum et abscondere nec operari lucra dominica? an ut ei auferretur in fine et ipse in exteriores tenebras mitteretur? sic, inquiunt, et nos facimus: legimus cum fratribus, qui ad nos ab aestu saeculi ueniunt fatigati, ut apud nos in uerbo dei et in orationibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus requiescant. alloquimur eos, consolamur, exhortamur, aedificantes in eis. si quid eorum uitae pro suo gradu esse perspicimus. talia opera si non faceremus, periculose a domino alimenta ipsa spiritalia sumeremus; hoc enim dixit apostolus: qui non uult operari, non manducet. ita se isti arbitrantur apostolicae et euangelicae obtemperare sententiae, cum et euangelium credunt de non curanda corporali et temporali uitae huius indigentia praecepisse et apostolum de opere et cibo spiritali dixisse: qui non uult operari, non manducet. [3] Nec adtendunt, quia, si alius diceret dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de uictu et tegumento spiritali monuisse, ut non inde sint solliciti serui eius — sicut dicit: cum uos adtraxerint ad iudicia. nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri. qui loquitur in uobis. sermo quippe sapientiae spiritalis est, de quo illos noluit cogitare promittens, quod eis nihil inde sollicitis praestaretur — apostolum autem iam more apostolico apertius disserentem et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac paene omnia sese habent in epistulis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse: qui non uult operari, nec manducet, redderetur illis dubia sententia eorum, nisi cetera dominica uerba considerantes inuenirent aliquid, unde probarent eum de uictu et uestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret: nolite solliciti esse quid manducetis et quid bibatis, et quo uestiamini, uelut si animo aduerterent quod ait: haec enim omnia gentes quaerunt; ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset apostolus: qui non uult operari, nec manducet, possent haec uerba in aliam traduci sententiam; cum uero multis aliis locis epistularum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat, superfluo conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa caritas monet non solum facere nolint, sed nec intellegere ipsi aut ab aliis intellegi uelint, non timentes quod scriptum est: noluit intellegere, ut bene ageret. [4] Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia seruos dei operari uoluisse, quae finem haberent in magnam spiritalem mercedem ad hoc, ut ipso uictu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis haec sibi procurarent; deinde ostendere euangelica illa praecepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam adrogantiam suam fouent, apostolico praecepto et exemplo non esse contraria. uideamus itaque, unde ad hoc uenerit apostolus, ut diceret: si quis non uult operari, nec manducet, et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis adpareat declarata sententia. denuntiamus, inquit. uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. ipsi enim scitis, quomodo oporteat imitari nos, quia noninquieti fuimus inter uos neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis, qua nos imitaremini. nam et cum apud uos essemus, hoc uobis praecipiebamus, quoniam, si quis non uult operari, nec manducet. audiuimus enim quosdam inter uos ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose agentes. his autem, qui eius modi sunt, praecipimus et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. quid ad haec dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro uoluntate, non pro caritate interpretari, exemplo suo docuit quid praeceperit? illi enim tamquam apostolo praedicatori euangelii, militi Christi, plantatori uineae, pastori gregis constituerat dominus, ut de euangelio uiueret; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut se formam daret eis qui exigere indebita cupiebant. sicut ad Corinthios dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quia plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? ergo quod sibi debebatur, accipere noluit, ut exemplo eius cohercerentur, qui sibi non ita ordinati in ecclesia talia deberi arbitrabantur. quid est enim, quod ait: neque panem gratis ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione die et nocte operantes, ne quem uestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus uobis, qua nos imitaremini? audiant ergo quibus hoc praecepit, id est qui non habent hanc potestatem, quam ille habebat, ut tantummodo spiritaliter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum, et quemadmodum dicit: praecipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent, non disputent contra manifestissima uerba apostoli, quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent operantes manducare panem suum. [5] Enucleatius autem et diligentius adhuc ista uerba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca epistularum eius multo manifestiora, quibus conlatis et ista liquidius manifestantur et, si ista non essent, illa sufficerent. ad Corinthios enim scribens de hac eadem re ita dicit: non sum liber? non sum apostolus? nonne Christum Iesum dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis in domino? si aliis non sum apostolus, uerumtamen uobis sum. signaculum enim apostolatus mei uos estis in domino. mea defensio ad eos, qui me interrogant, haec est. numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? uide, quemadmodum primo ostendat, quid sibi liceat et ideo liceat, quoniam apostolus est. inde enim coepit: non sum liber? non sum apostolus? et probat se apostolum dicens: nonne Christum Iesum dominum nostrum uidi? nonne opus meum uos estis in domino? quo probato ostendit sibi licere quod ceteris apostolis, id est. ut non operetur manibus suis, sed ex euangelio uiuat, sicut dominus constituit, quod in consequentibus apertissime demonstrauit; ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum, quae ad substantiam uitae huius pertinent. quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et ceteri apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. hoc quidam non intellegentes non \'sororem mulierem\', cum ille diceret: numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed 'uxorem\' interpretati sunt. fefellit eos uerbi graeci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem uerbo graece dicitur, quamquam hoc ita posuerit apostolus, ut falli non debuerint, quia neque "mulierem" tantummodo ait, sed \'sororem mulierem\' neque