DE GRATIA CHRISTI (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa046.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 1 TO 30 III. DE GRATIA CHRISTI ET DE PECCATO ORIGINALI LIBRI DVO. LIBER PRIMVS. DE GRATIA CHRISTI [1] Quantum de uestra corporali et maxime spiritali salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina, Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore. inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictauimus. [2] Scripsistis mihi cum Pelagio uos egisse, ut quaecumque aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, non solum per singulas horas aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat, quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos dicit inemendatos sibi fuisse subreptos aut omnino suos negat, sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, omnino eum putat hoc sentire quod ueritas habet; quisquis autem quid in eis apertius dicat aduertit, debet habere etiam ista uerba suspecta, quia, etsi gratiam dei, qua Christus uenit in mundum peccatores saluos facere, in sola peccatorum remissione constituat, potest huic sensui uerba ista coaptare dicens ideo eam per singulas horas, per singula momenta et per actus singulos necessariam, ut semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata non peccemus ulterius adiuti non aliqua subministratione uirtutis, sed uiribus propriae uoluntatis quid sibi remissione peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis. item quoniam solent dicere nobis in eo Christum ad non peccandum praebuisse adiutorium, quia iuste ipse uiuendo iusteque docendo reliquit exemplum, possunt etiam ad hoc ista uerba coaptare, ut dicant per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse huius modi gratiam, id est ut in omni conuersatione nostra intueamur dominicae conuersationis exemplum. peruidet autem fides uestra a confessione gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista confessio et tamen obtegi potest istorum ambiguitate uerborum. [3] Sed quid mirum? quandoquidem ipse Pelagius, cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas — damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistula, quam Romam misit, nihil aliud sentire monstratur quam id quod damnasse uidebatur. nam gratiam dei et adiutorium, quo adiuuamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio aut in lege atque doctrina, ut uidelicet, cum adiuuat deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, reuelando et ostendendo quid fieri debeat adiuuare credatur, non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognouerit faciat. [4] Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem — possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem, qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est — horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae adiuuetur auxilio. [5] Sed ne quis forsitan dicat nos uel non recte intellegere quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. . inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem digesta partimur. primo loco posse statuimus, secundo uelle, tertio esse; posse in natura, uelle in arbitrio, esse in effectu locamus. primum illud, id est posse ad deum proprie pertinet, qui illud creaturae suae contulit, duo uero reliqua, hoc est uelle et esse ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est, immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio; quod uero potest homo uelle bonum atque perficere, solius dei est. potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint, ista uero sine illo esse non possunt. itaque liberum mihi est nec uoluntatem bonam habere nec actionem, nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni; inest mihi, etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. quem nobis sensum exempla aliqua faciant clariorem. quod possumus uidere oculis, nostrum non est, quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est; quod loqui possumus, dei est, quod uero bene aut male loquimur, nostrum est. et ut generaliter uniuersa complectar: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est, qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est, quia haec omnia uertere in malum etiam possumus. unde, quod propter calumniam uestram saepe repetendum est, cum dicimus posse hominem esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae laudamus deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius dei causa tractatur; non enim de uelle nec de esse, sed tantummodo de eo quod potest esse disseritur\'. [6] Ecce est totum dogma Pelagii in libro eius tertio pro libero arbitrio his omnino uerbis diligenter expressum, quo tria ista, unum quod est posse, alterum quod est uelle, tertium quod est esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem, tanta curauit subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus uel audimus eum diuinae gratiae adiutorium confiteri, ut a malo declinemus bonumque faciamus, siue in lege atque doctrina siue ubilibet constituat, sciamus quid loquitur nec erremus aliter eum intellegendo quam sentit. scire quippe debemus, quod nec uoluntatem nostram nec actionem diuino adiuuari credit auxilio, sed solam possibilitatem uoluntatis atque operis, quam solam in his tribus nos habere affirmat ex deo, tamquam hoc sit infirmum, quod deus ipse posuit in natura, cetera uero duo, quae nostra esse uoluit, ita sint firma et fortia et sibi sufficientia, ut nullo indigeant eius auxilio, et ideo non adiuuet ut uelimus, non adiuuet ut agamus, sed tantummodo adiuuet ut uelle et agere ualeamus. contra autem apostolus cum timore, inquit, et tremore uestram ipsorum salutem operamini. et ut scirent, quia non tantum in eo quod operari possint — hoc etenim in natura et in doctrina iam acceperant — sed etiam in eo quod operantur diuinitus adiuuantur, non ait: deus est enim qui operatur in uobis posse, tamquam ipsi iam et uelle et operari per se ipsos habeant nec in his duobus adiutorio eius indigeant, sed ait: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, uel, sicut in aliis et maxime graecis codicibus legitur, et uelle et operari. uidete si non apostolus gratiae dei futuros aduersarios sancto spiritu tanto ante praeuidit et haec duo, id est et uelle et operari, quae iste ita nostra esse uoluit, tamquam ipsa diuinae gratiae non adiuuentur auxilio, deum in nobis dixit operari. [7] Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices uel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset: (ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est\', uelut correxit atque addidit: \'immo et hominis et dei\'. non enim hoc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intellegi uoluit, quod et uelle et operari deus operetur in nobis, sed cur hoc dixerit satis euidenter ostendit continuo subiungendo: \'qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit\'. hanc autem possibilitatem in natura eum ponere de uerbis eius superioribus clarum est. sed ne nihil de gratia dixisse uideretur, adiunxit: \'quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio\'; non ait: ipsam uoluntatem uel ipsam operationem — quod si diceret, non abhorrere a doctrina apostolica uideretur — sed ait: \'ipsam possibilitatem\', illud uidelicet ex tribus, quod in natura locauit, \'gratiae suae adiuuat semper auxilio\', ut scilicet in uoluntate et actione non ideo laus sit et dei et hominis, quia sic uult homo, ut tamen deus uoluntati eius ardorem dilectionis inspiret, et sic operatur homo, ut tamen deus cooperetur — sine cuius adiutorio quid est homo? — sed ideo ad hanc laudem adiunxit et deum, quia nisi natura esset in qua nos condidit, qua uelle et agere possemus, nec uellemus nec ageremus. [8] Hanc autem naturalem possibilitatem quod adiuuari dei gratia confitetur, non est hic apertum uel quam dicat gratiam uel quatenus ea naturam sentiat adiuuari; sed sicut aliis locis, in quibus euidentius loquitur, intellegi potest, non uult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adiuuetur. Nam quodam loco ait: \'hic nos imperitissimi hominum putant iniuriam diuinae gratiae facere, quia dicimus eam sine uoluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem — quasi deus gratiae suae aliquid imperauerit et non illis, quibus imperauit, etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod per liberum homines facere iubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam\' — et tamquam explicaturus quam dicat gratiam secutus adiunxit dicens: \'quam nos non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in dei esse adiutorio confitemur\'. quis non hic desideret ut ostendat quam uelit intellegi gratiam? propter hoc enim maxime de illo expectare debemus, ut dicat hoc quod dicit non in lege tantummodo se gratiam confiteri. sed nobis hac expectatione suspensis quid addiderit intuemini. \'adiuuat enim nos deus\', inquit, per doctrinam et reuelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat; dum diaboli pandit insidias; dum nos multiformi et ineffabili dono gratiae caelestis illuminat\'. deinde sententiam suam quadam uelut absolutione concludens qui haec dicit\', inquit, \'gratiam tibi uidetur negare an et liberum hominis arbitrium et dei gratiam confitetur\'? in his omnibus non recessit a commendatione legis atque doctrinae, hanc esse adiuuantem gratiam diligenter inculcans et hoc exequens quod proposuerat, cum diceret: sed in dei esse adiutorio confitemur\'. denique dei adiutorium multipliciter insinuandum putauit commemorando doctrinam et reuelationem et oculorum cordis adapertionem et demonstrationem futurorum et apertionem diabolicarum imidiarum et multiformi atque ineffabili dono gratiae caelestis illuminationem, ad hoc utique, ut diuina praecepta et promissa discamus. hoc est ergo gratiam dei ponere in lege atque doctrina. [9] Hinc itaque apparet hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et reuelat deus quid agere debeamus, non qua donat atque adiuuat, ut agamus, cum ad hoc potius ualeat legis agnitio, si gratiae desit opitulatio, ut fiat mandati praeuaricatio; ubi enim non est lex, ait apostolus, nec praeuaricatio, et: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. ac per hoc usque adeo aliud est lex, aliud gratia, ut lex non solum nihil prosit, uerum etiam plurimum obsit, nisi adiuuet gratia, et haec ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praeuaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos et ut concupiscentias malas superent adiuuandos. iubet enim magis quam iuuat, docet morbum esse, non sanat; immo ab ea potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae medicina quaeratur, quia littera occidit, spiritus autem uiuificat. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; in quantum tamen etiam lex adiuuet, adiungit et dicit: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. itaque lex, inquit, paedagogus noster fuit in Christo Iesu. hoc ipsum ergo superbis est utile sub peccato artius manifestiusque concludi, ne ad faciendam iustitiam de liberi arbitrii quasi propriis uiribus praesumatur, sed omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo; per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. quomodo ergo sine lege manifestata, si per legem testificata? non itaque sine lege manifestata, sed sine lege iustitia, quia iustitia dei est, id est quae nobis non ex lege sit, sed ex deo, non quae illo imperante cognoscendo timeatur, sed quae illo donante diligendo teneatur, ut et qui gloriatur in domino glorietur. [10] Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua iuuamur ad operandam iustitiam, quae ut multum adiuuet, ad hoc adiuuat ut gratia requiratur? nemo enim legem potest implere per legem; plenitudo enim legis caritas, caritas autem dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. proinde per legem gratia demonstratur. ut lex per gratiam compleatur. quid enim iuuat Pelagium, quia diuersis uerbis eandem rem dicit, ut non intellegatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae asserit adiuuari? quantum autem existimo, ideo ueretur intellegi, quia damnauit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus uersat significationem legis atque doctrinae. [11] Et alio quippe loco, cum diu asseruisset non adiutorio dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici uoluntatem bonam, opposuit sibi ex apostoli epistola quaestionem atque ait: \'et quomodo\', inquit, stabit illud apostoli: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere\'? deinde ut hanc oppositionem ueluti solueret, quam uidebat dogmati suo uehementer esse contrariam, secutus adiunxit: \'operatur in nobis uelle quod bonum est, uelle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos et mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit; dum reuelatione sapientiae in desiderium dei stupentem suscitat uoluntatem; dum nobis' — quod tu alibi negare non metuis — \'suadet omne quod bonum est\'. quid manifestius nihil aliud eum dicere gratiam, qua deus in nobis operatur uelle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? in lege namque et doctrina sanctarum scripturarum futurae gloriae atque praemiorum promittitur magnitudo, ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia reuelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. et si inter docere et suadere uel potius exhortari distare aliquid uidetur, etiam hoc tamen doctrinae generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus uel litteris continetur; nam et sanctae scripturae et docent et exhortantur et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. sed nos eam gratiam uolumus isti aliquando fateantur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur, uerum etiam creditur et speratur, nec solum reuelatur sapientia, uerum et amatur nec solum suadetur omne quod bonum est, uerum et persuadetur. non enim omnium est fides, qui audiunt per scripturas regnum caelorum dominum pollicentem, aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut ueniant ad eum qui dicit: uenite ad me omnes qui laboratis; quorum autem sit fides et quibus persuadetur, ut ad eum ueniant, satis ipse demonstrauit, ubi ait: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum, et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, dixi, inquit, uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si uult non solum uocari, uerum etiam esse christianus. [12] Quid autem dicam de reuelatione sapientiae? neque enim facile quisquam sperauerit in hac uita posse peruenire ad magnitudinem reuelationum apostoli Pauli et utique in eis quid aliud credendum est ei reuelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? et tamen dicit: in magnitudine reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. propter quod ter dominum rogaui. ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. procul dubio si iam summa et cui nihil esset addendum caritas in apostolo tunc fuisset, quae omnino non posset inflari, numquid necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in magnitudine reuelationum posset existere? quid est autem aliud elatio quam inflatio? et utique de caritate uerissime dictum est: caritas non aemulatur, non inflatur. haec itaque caritas adhuc etiam in tanto apostolo de die in. diem profecto augebatur, quamdiu homo eius interior de die in diem renouabatur, perficienda sine dubio ubi iam non posset inflari. tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur magnitudine reuelationis, donec impleretur solido aedificio caritatis; nondum enim perueniendo apprehenderat, quo proficiendo currebat. [13] Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua eius cohiberetur elatio, antequam esset in eo caritatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.; in infirmitate scilicet non, ut ille putat, carnis tantum, sed et carnis et animi, quia et animus erat in comparatione summae illius perfectionis infirmus, quando extolleretur. proinde stimulus carnis angelus satanae intellegebatur datus, quamuis esset in carnalium uel animalium nondum percipientium quae sunt spiritus dei comparatione firmissimus. quocirca si uirtus in infirmitate perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur. haec autem gratia, qua uirtus in infirmitate perficitur. praedestinatos et secundum propositum uocatos ad summam perfectionem glorificationemque perducit. qua gratia agitur non solum ut facienda nouerimus, uerum etiam ut cognita faciamus nec solum ut diligenda credamus, uerum etiam ut credita diligamus. [14] Haec gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius eam deus cum ineffabili suauitate credatur infundere non solum per eos, qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum, qui incrementum suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo ueritatem, uerum.etiam inpertiat caritatem. sic enim docet deus eos, qui secundum propositum uocati sunt, simul donans et quid agant scire et quod sciunt agere. unde ad Thessalonicenses sic apostolus loquitur: de caritate autem fraternitatis non opus habetis uobis scribi; nam ipsi uos a deo didicistis, ut diligatis inuicem. atque ut probaret eos a deo didicisse, subiunxit: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia, tamquam hoc sit certissimum indicium, quod a deo didiceris, si id quod didiceris feceris. isto modo sunt omnes secundum propositum uocati, sicut scriptum est in Prophetis, docibiles dei. qui autem nouit quidem quid fieri debeat et non facit, nondum a deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem, non secundum spiritum, sed secundum litteram, quamuis multi quod imperat lex facere uideantur timore poenae, non amore iustitiae, quam dicit apostolus iustitiam suam, quae ex lege est, tamquam sit imperata, non data; si autem data est, non dicitur iustitia nostra, sed dei, quia sic fit nostra, ut sit nobis ex deo. dicit enim: ut inueniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Iesu, iustitiam ex deo. tantum igitur inter legem distat et gratiam, ut, cum lex esse non dubitetur ex deo, iustitia tamen, quae ex lege est, non sit ex deo, sed iustitia, quae per gratiam consummatur, ex deo. quia ex lege iustitia dicitur, quae fit propter legis maledictum, iustitia ex deo dicitur, quae datur per gratiae beneficium, ut non sit terribile, sed suaue mandatum, sicut oratur in psalmo: suauis es, domine, et in tua suauitate doce me iustitiam tuam, id est, ut non formidine poenae seruiliter cogar esse sub lege, sed libera caritate delecter esse cum lege. praeceptum quippe liber facit, qui libens facit. et hoc modo quisquis discit, agit omnino quicquid agendum didicerit. [15] De isto docendi modo etiam dominus ait: omnis, qui audiuit a patre meo et didicit, uenit ad me. qui ergo non uenerit, non de illo recte dicitur \'audiuit quidem et didicit sibi esse ueniendum\', sed facere non uult quod didicit, prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet deus. si enim, sicut ueritas loquitur, omnis, qui didicit, uenit, quisquis non uenit, profecto nec didicit. quis autem non uideat et uenire quemquam et non uenire arbitrio uoluntatis? sed hoc arbitrium potest esse solum, si non uenit; non autem potest nisi adiutum esse, si uenit, et sic adiutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit etiam faciat. ac per hoc, quando deus docet non per legis litteram, sed per spiritus gratiam, ita docet, ut quod quisque didicerit non tantum cognoscendo uideat, sed etiam uolendo appetat agendoque perficiat. et isto diuino docendi modo etiam ipsa uoluntas et ipsa operatio, non sola uolendi et operandi naturalis possibilitas adiuuatur. si enim solum posse nostrum hac gratia iuuaretur, ita diceret dominus: omnis, qui audiuit a patre et didicit, potest uenire ad me; non autem ita dixit, sed omnis, qui audiuit, inquit, a patre et didicit, uenit ad me. uenire posse in natura ponit Pelagius uel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia, qualemlibet eam sentiat, , ne sibi responderetur: si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum et dei, quia ille nobis hoc posse donauit, ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et dei, quia illud posse ad utrumque donauit atque ita, quod absit, quemadmodum cum deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala. [19] De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro libero arbitrio ita loquitur: \'habemus autem\', inquit, \'possibilitatem utriusque partis a deo insitam uelut quandam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex uoluntate hominis diuersa gignat et pariat et quae possit ad proprii cultoris arbitrium uel nitere flore uirtutum uel sentibus horrere uitiorum\'. ubi non intuens quid loquatur unam eandemque radicem constituit bonorum et malorum contra euangelicam ueritatem doctrinamque apostolicam. nam et dominus nec arborem bonam dicit posse facere fructus malos nec malam bonos; et apostolus Paulus, cum dicit radicem malorum omnium esse cupiditatem, admonet utique intellegi radicem bonorum omnium caritatem. unde si duae arbores, bona et mala duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus homo nisi uoluntatis bonae, hoc est arbor radicis bonae? et quid est homo malus nisi uoluntatis malae, hoc est arbor radicis malae? fructus enim harum radicum atque arborum facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona uoluntate procedunt et mala de mala. [20] Facit autem homo arborem bonam. quando dei accipit gratiam; non enim se ex malo bonum per se ipsum facit, sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus bonos, eadem gratia necessarium est ut adiuuetur, sine qua boni aliquid facere non potest. ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum. malam uero arborem homo facit, quando se ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit; ab eo quippe defectus est origo uoluntatis malae. qui defectus non aliam naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est uitiat; sanato autem uitio nullum malum remanet, quia uitium naturae quidem inerat, sed uitium natura non erat. [21] Illa ergo possibilitas non, ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare scripturam a quibus habitatur hic mundus? [22] Caritas autem, quae uirtus est, ex deo nobis est, non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit deum, quia deus caritas est. secundum istam caritatem melius intellegitur dictum: qui natus est ex deo, non peccat et quia non potest peccare, quia caritas, secundum quam natus ex deo est, non agit perperam nec cogitat malum. cum ergo peccat homo, non secundum caritatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est natus ex deo, quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. cum ergo dicat scriptura: caritas ex deo est uel, quod est amplius, deus caritas est, cum apertissime clamet Iohannes apostolus: ecce qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et simus, iste audiens deus caritas est' quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex deo, bonam uero uoluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis? quasi uero aliud sit bona uoluntas quam caritas, quam scriptura nobis esse clamat ex deo et a patre datam, ut filii eius essemus. [23] Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro, quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo, resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime 1 praedicare dubitamus? quomodo ergo uerax fuit in episcopali examine illa confessio? an forte iam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnauit? confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed iam non tenere, ut de correctione eius apertissime gauderemus. nunc uero cum illi inter cetera et hoc fuisset obiectum, respondit: haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint, qui dicunt ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent\\ quomodo numquam sic tenuit, si hunc antea condiderat librum? aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum postea condidit? [24] Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit, qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari mereamur. Sequitur enim et dicit: (qua qui bene utitur\', id est arbitrii libertate qui bene utitur, \'ita se\', inquit, \'totum tradit deo omnemque suam mortificat uoluntatem, ut cum apostolo possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus, ponitque cor suum in manu dei, ut illud quo uoluerit ipse declinet\'. magnum profecto adiutorium diuinae gratiae, ut cor nostrum quo uoluerit deus ipse declinet! sed hoc tam magnum adiutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adiutorio nonnisi de arbitrii libertate ad dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, uoluntatem nostram ex eius uoluntate suspendimus eique adhaerendo iugiter unus cum illo efficimur spiritus. haec scilicet tam ingentia bona nonnisi de arbitrii secundum istum efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic eius gratiam consequamur, ut cor nostrum quo uoluerit ipse declinet. quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? quomodo uerum dicit apostolus: non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur, et iterum, si autem gratia, inquit, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia? quomodo, inquam, hoc uerum est, si opera tanta praecedunt, quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? ergone ut perueniatur ad adiutorium dei, ad deum curritur sine adiutorio dei? et ut deo adhaerentes adiuuemur a deo, a deo non adiuti adhaeremus deo? quid homini maius quidue tale poterit gratia ipsa praestare, si iam sine illa unus cum domino spiritus effici potuit nonnisi de arbitrii libertate? [25] Sed uellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus ualde. et eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam tamquam taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates. [26] Desinat itaque iam Pelagius et se ipsum et alios fallere contra dei gratiam disputando. non propter illorum unum trium, id est propter possibilitatem bonae uoluntatis atque operis, sed etiam propter uoluntatem atque operationem bonam erga nos gratia dei praedicanda est; nam illam possibilitatem ad utrumque ualere definit. et tamen non ideo tribuenda sunt deo etiam nostra peccata, sicut et propter eandem possibilitatem uult tribuere bona opera nostra, non ideo tantum adiutorium diuinae gratiae commendetur, quia possibilitatem adiuuat naturalem. desinat dicere:$quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est\', desinat, inquam, ista dicere. non solum enim deus posse nostrum donauit atque adiuuat, sed etiam uelle et operari operatur in nobis, non quia nos non uolumus aut nos non agimus, sed quia sine ipsius adiutorio nec uolumus aliquid boni nec agimus. quomodo enim dicitur: \'quod possumus bene agere, dei est, quod autem agimus, nostrum est\\ cum dicat apostolus orare se ad deum pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant et ut quod bonum est faciant? non enim ait: oramus, ut possitis nihil facere mali, sed ne quid faciatis mali, nec: ut possitis bonum facere, sed: ut bonum faciatis, quoniam de quibus scriptum est: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est. quomodo dicit Pelagius: \'quod bene loqui possumus, dei est, quod bene loquimur, nostrum est\\ cum dicat dominus: spiritus patris uestri est qui loquitur in uobis? neque enim ait: non uos estis, qui dedistis uobis posse bene loqui, sed ait: non uos estis qui loquimini, nec ait: spiritus patris uestri est, qui uobis dat uel dedit posse bene loqui, sed ait: qui loquitur in uobis, non significans possibilitatis profectum, sed exprimens cooperationis effectum. quomodo dicit arbitrii liberi elatus assertor: quod possumus bene cogitare, dei est, quod autem bene cogitamus nostrum est\'? cui respondit humilis gratiae praedicator: non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est; non enim ait \'posse cogitare\' sed cogitare. [27] Istam dei gratiam in diuinis eloquiis manifestam etiam Pelagius manifeste fateatur seque tamdiu contra sensisse non operiat inpudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat, ut sancta ecclesia non turbetur peruicaci eius obstinatione, sed ueraci correctione laetetur. cognitionem et dilectionem, sicut sunt discernenda, discernat, quia scientia inflat, caritas aedificat — et tunc scientia non inflat, quando caritas aedificat — et cum sit utrumque donum dei, sed unum minus, alterum maius, non hic iustitiam nostram super laudem nostri iustificatoris extollat, ut horum duorum quod minus est diuino tribuat adiutorio, quod autem maius est humano usurpet arbitrio, et si consenserit nos gratia dei accipere caritatem, non sic sentiat, tamquam ulla merita bona nostra praecesserint. nam quae merita bona tunc habere poteramus, quando deum non diligebamus? ut enim acciperemus dilectionem, qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. hoc Iohannes apostolus apertissime dicit: non quod nos dilexerimus deum, sed quia ipse dilexit nos, et alibi: nos diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos. optime omnino atque uerissime. non enim haberemus, unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? aut quomodo bonum non facimus, si diligamus? etsi enim dei mandatum uidetur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri, tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus inputatur nec recte bonum opus uocatur, quia omne quod non est ex fide peccatum est et fides per dilectionem operatur. ac per hoc gratiam dei, qua caritas dei diffunditur in cordibus nostris per spir.itum sanctum qui datus est nobis, sic confiteatur qui uult ueraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa quod ad pietatem pertinet ueramque iustitiam fieri posse non dubitet, non quomodo iste, qui cum dicit \'propterea dari gratiam, ut quod a deo praecipitur, facilius inpleatur\', quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet quod etiam sine illa, etsi minus facile, fieri tamen quod diuinitus praecipitur potest. [28] In libro quippe ad uirginem sacram, quod et supra commemoraui, cum dicit: \'diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. significat profecto quid sapiat. ut quid enim hoc uerbum interposuit, id est facilius? an uero non erat integer sensus. ut nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus? sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intellegat? uolens utique credi tantas esse naturae uires, quas extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur. [29] Item in primo libro pro libero arbitrio \'cum autem tam forte\', inquit, tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae creator inseruit, rursus pro inaestimabili eius benignitate cotidiano ipsius munimur auxilio\'. quid opus est hoc auxilio. si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? sed etiam hic uult intellegi ad hoc esse auxilium, ut facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile tamen putat fieri praeter gratiam. [30] Item in eodem libro alio loco \'ut quod per liberum\', inquit, \'homines facere iubentur arbitrium, facilius possint inplere per gratiam\'. tolle \'facilius, et non solum plenus, uerum etiam sanus est sensus, si ita dicatur: ut quod per liberum homines facere iubentur arbitrium, possint inplere per gratiam; cum autem \'facilius\' additur, adinpletio boni operis etiam sine dei gratia posse fieri tacita significatione suggeritur. quem sensum redarguit qui dicit: sine me nihil potestis facere.\' SECTIONS 31 TO 55 [31] Emendet haec omnia, ne, si in rerum magnarum profunditate humana errauit infirmitas, etiam diabolica huic accedat errori uel fallacia uel animositas siue negando quod sensit siue defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua ueritate cognouerit. istam quippe gratiam, qua iustificamur, id est qua caritas dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, in Pelagii et Caelestii scriptis, quaecumque legere potui, nusquam eos inueni quemadmodum confitenda est confiteri, prorsus numquam eos aduerti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit apostolus: non hi qui filii carnis. hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. quod enim promittit deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse per gratiam. [32] Nam ut de Caelestii opusculis interim taceam uel libellis eius, quos iudiciis ecclesiasticis allegauit, quae uobis omnia cum aliis quas necessarias existimauimus litteris mittenda curauimus, quibus omnibus diligenter inspectis possitis aduertere non eum ponere dei gratiam, qua iuuamur uel ad declinandum a malo uel ad faciendum bonum praeter naturale arbitrium uoluntatis nisi in lege atque doctrina, ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur homini quid concupiscat et diligat — ut ergo haec interim omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suae misit scribens ad beatae memoriae papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. in his ergo litteris \'duo\' dicit \'esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget paruulis baptismi sacramentum et absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat, aliud, quod ita dicat posse hominem uitare peccatum, ut dei excludat auxilium et in tantum libero confidat arbitrio. ut gratiae repudiet adiutorium\'. sed de baptismo paruulorum, quamuis eis dandum esse concedat, quam peruerse contra fidem christianum et catholicam sentiat ueritatem, non hic locus est ut diligentius disseramus; nunc enim de adiutorio gratiae quod instituimus peragendum est. unde ad id quod proposuit quid etiam hinc respondeat uideamus. ut enim omittamus eius inuidiosas de suis inimicis querelas, ubi ad rem uentum est, ita locutus est. [33] , inquit,