DE CIVITATE DEI (LATIN, PART 1 OF 3) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa003.opp-lat3.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER I — PRAEFATIO — DE SUSCEPTI OPERIS CONSILIO ET ARGUMENTO [1.] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc temporum cursu, cum inter inpios peregrinatur ex fide uiuens, siue in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam, quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam uictoria ultima et pace perfecta, hoc opere ad te instituto et mea [ad te] promissione debito defendere aduersus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed Deus adiutor noster est. Nam scio quibus uiribus opus sit. ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non humano usurpata fastu, sed diuina gratia donata celsitudo transcendat. Rex enim et conditor ciuitatis huius, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam diuinae legis aperuit, qua dictum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hoc uero, quod Dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus adfectat amatque sibi in laudibus dici: Parcere subiectis et debellare superbos . Unde etiam de terrena ciuitate, quae cum dominari adpetit, etsi populi seruiant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat et facultas datur. CAPUT I — DE ADUERSARIIS NOMINIS CHRISTI, QUIBUS IN UASTA- TIONE URBIS PROPTER CHRISTUM BARBARI PEPERCERUNT [1.1] Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda est Dei ciuitas, quorum tamen multi correcto inpietatis errore ciues in ea fiunt satis idonei; multi uero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemtoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis uitam, de qua superbiunt, inuenirent. An non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa uastatione Urbis ad se confugientes suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeuiebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces adque hostili more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi belli iure licuisset, tota feriendi refrenabatur inmanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. Sic euaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa ciuitas pertulit, Christo inputant; bona uero, quae in eos ut uiuerent propter Christi honorem facta sunt. non inputant Christo nostro sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi prouidentiae diuinae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare adque conterere itemque uitam mortalium iustam adque laudabilem talibus adflictionibus exercere probatamque uel in meliora transferre uel in his adhuc terris propter usus alios detinere: illud uero, quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius nomen ueraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. Nam quos uides petulanter et procaciter insultare seruis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum interitum clademque non euasissent, nisi seruos Christi se esse finxissent. Et nunc ingrata superbia adque inpiissima insania eius nomini resistunt corde peruerso, ut sempiternis tenebris puniantur, ad quod nomen ore uel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur. CAPUT II — QUOD NULLA UMQUAM BELLA ITA GESTA SINT, UT UICTORES PROPTER DEOS EORUM, QUOS UICERUNT, PARCERENT UICTIS [1.2] Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes? Nonne Diomedes et Ulixes caesis summae custodibus arcis Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis Virgineas ausi diuae contingere uittas? Nec tamen quod sequitur uerum est: Ex illo fluere ac retro sublabsa referri Spes Danaum. Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque dele. uerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt. Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane uerum est; illis quippe interemtis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus seruabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes? CAPUT III — QUAM INPRUDENTER ROMANI DEOS PENATES, QUI TROIAM CUSTODIRE NON POTUERANT, SIBI CREDIDERINT PROFUTUROS [1.3] Ecce qualibus dis Urbem Romani seruandam se commisisse gaudebant!s o nimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent, cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. Nempe aput Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus adque optimus teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri, secundum illud Horatii: Quo semel est inbuta recens sernabit odorem Testa diu - aput hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere: Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor Ilium in Italiam portans uictosque penates. Itane istis penatibus uictis Romam, ne uinceretur. prudentes commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat uelut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens appellatus, nonne ita narrat: Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit? Nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur: Sacra suosqne tibi commendat Troia penates? Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uicti quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset non potuisse uastari? Immo uero uictos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse uenturam, nisi prius illi periissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma seruasset! Nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit uanitate praesumtum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo periisse, quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit causa pereundi custodes habere uoluisse perituros? Non itaque, cum de dis uictis illa conscriberentur adque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas confiteri. Verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum peruersitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius nomen dementia sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis usurpauerunt mendaciter ipsum nomen, ut uiuerent, uel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti adque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerunt, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent. CAPUT IIII [1.4] De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt. Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam Iunonis asylo Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes, Praedam adseruabant; huc undique Troia gaza Incensis erepta adytis mensaeque deorum Crateresque auro solidi captiuaque uestis Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres Stant circum. Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Illuc incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi clausa, hic interdicta captiuitas; ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et superbia leuium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam inmanium barbarorum. Nisi forte Graeci quidem in illa sua uictoria templis deorum communium pepercerunt adque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa mentitus est. Immo uero morem hostium ciuitates euertentium ille descripsit. CAPUT V — DE GENERALI CONSUETUDINE HOSTIUM UICTAS CIUITATES EUERTENTIUM QUID CATO SENSERIT [1.5] Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, conmemorare non praetermittit: \'rapi uirgines pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque luctu omnia conpleri\'. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet perditi et patriae parricidae. CAPUT VI — QUOD NE ROMANI QUIDEM ITA ULLAS CEPERINT CIUI- TATES, UT IN TEMPLIS EARUM PARCERENT UICTIS [1.6] Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est: \' Parcere subiectis et debellare superbos, et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae urbis euersor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse . laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent, et cum ei non solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur armata, , inquit , sed meliores et emendatiores facere conati sunt, quamuis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala uitae, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum uiri etiam stantibus urbibus res publicas perire confirment, di eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt [immo uero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo curarunt]. CAPUT XVII — DE RAPTU SABINARUM ALIISQUE INIQUITATIBUS, QUAE IN CIUITATE ROMANA ETIAM LAUDATIS UIGUERE TEMPORIBUS [2.17] An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, \'ius bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat\'? Ex hoc iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret. Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum, faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter obpresserat. Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius, qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulentissimam cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum quidquam cogitarent. CAPUT XVIII — QUAE DE MORIBUS ROMANORUM AUT METU CONPRESSIS AUT SECURITATE RESOLUTIS SALLUSTII PRODAT HISTORIA [2.18] Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis iste sermo ortus est: \'lus bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat\', praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter ciuitas breui aetatis spatio plurimum creuit, idem tamen in primo historiae suae libro adque ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus esset translata res publica, post paruum interuallum iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque in Urbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et maxima concordia populum Romanum inter secundum et postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse causamque huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine metum pacis infidae fuisse dixisset (unde et Nasica ille ad reprimendam nequitiam seruandosque istos mores optimos, ut metu uitia cohiberentur, Carthaginem nolebat euerti): continuo subiecit idem Sallustius et ait: (At discordia et auaritia adque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt\', ut intellegeremus etiam ante oriri solere et augeri: Unde subnectens quur hoc dixerit: *Nam iniuriae, inquit, ualidiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum.\' Vides quem ad modum etiam illo breui tempore, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, quoniam metuebatur bellum, quod rex Tarquinius regno adque Urbe pulsus Etruscis sociatus contra Romanos gerebat. Adtende itaque quid deinde contexat: \'Dein, inquit, seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum Punicum bellum.) Cernis ex quo tempore, id est paruo interuallo post reges exactos, quales Romani fuerint, de quibus ait: (Ius bonumque aput eos non legibus magis quam natura ualebat.\' Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima adque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, cum (paulatim mutata, ut eiusdem historici uerbis utar, ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est,\' post Carthaginis uidelicet, ut commemorauit, excidium? Quae tempora ipse Sallustius quem ad modum breuiter recolat et describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella ciuilia demonstret esse peruentum. (Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta, ut merito dicatur genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares neque alios pati.\' Dicit deinde plura Sallustius de Syllae uitiis ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec consentiunt, quamuis eloquio multum inpari. Cernis tamen, ut opinor, et quisquis aduerterit, facillime perspicit, conluuie morum pessimorum quo illa ciuitas prolapsa fuerit ante nostri superni regis aduentum. Haec enim gesta sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere coepisset, uerum etiam antequam de uirgine natus esset. Cum igitur tot et tanta mala temporum illorum uel tolerabiliora superius, uel post euersam Carthaginem intoleranda et horrenda dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, unde talia uitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: quur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima et falsos ac fallaces deos coli uetat et istas hominum noxias flagitiosasque cupiditates diuina auctoritate detestans adque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam et non plausu uanitatis, sed iudicio ueritatis gloriosissimam ciuitatem? CAPUT XVIIII — DE CORRUPTIONE ROMANAE REI PUBLICAE, PRIUSQUAM CULTUM DEORUM CHRISTUS AUFERRET [2.19] Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi aduentum) \'paulatim mutata ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.\' Ecce ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem \'maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est.3 Legant nobis contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. Legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam diuine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique re publica, ubi Dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista conparare tolerantia. CAPUT XX — QUALI UELINT FELICITATE GAUDERE ET QUIBUS MORIBUS UIUERE, QUI TEMPORA CHRISTIANAE RELIGIONIS INCUSANT [2.20] Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed [nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de suis uel cum suis uel cum quibusque nolentibus faciat quisque quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatissimae domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae uocibus adque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent. CAPUT XXI — QUAE SENTENTIA FUERIT CICERONIS DE ROMANA RE PUBLICA [2.21] Sed si contemnitur qui Romanam rem publicam pessimam ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum pessimorum ac flagitiosissimorum labe ac dedecore inpleatur, sed tantummodo ut consistat et maneat: audiant eam non, ut Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed, sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam omnino remansisse rem publicam. Inducit enim Scipionem, eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de re publica disputantem, quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit Sallustius, iam iamque peritura. Eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graues coepisse Sallustius. Nam mortis eius fit in eisdem libris commemoratio. Cum autem Scipio in secundi libri fine dixisset, ut in fidibus aut tibiis adque cantu ipso ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt. isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione ciuitatem consensu dissimillimorum concinere, et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, eam esse in ciuitate concordiam, artissimum adque optimum omni in re publica uinculum incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse posse,\' ac deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset, quantum prodesset iustitia ciuitati quantumque obesset, si afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius tractaretur ac de iustitia plura dicerentur, propter illud, quod iam uulgo ferebatur rem publicam regi sine iniuria non posse. Hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse adsensus est Scipio responditque nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rem publicam regi non posse. Cuius quaestionis explicatio cum in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna conflictione res acta est. Suscepit enim Philus ipse disputationem eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rem publicam, purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilem rei publicae, illam uero inutilem, ueri similibus rationibus et exemplis uelut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruitque, quantum potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare [posse] rem publicam., Qua quaestione, quantum satis uisum est, pertractata Scipio ad intermissa reuertitur recolitque suam adque commendat breuem rei publicae definitionem, qua dixerat eam esse rem populi. Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse determinat. Docet deinde quanta sit in disputando definitionis utilitas, adque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rem publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur siue ab uno rege siue a paucis optimatibus siue ab uniuerso populo. Cum uero iniustus est rex, quem tyrannum more Graeco appellauit, aut iniusti optimates, quorum consensum dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen usitatum non repperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum uocaret: non iam uitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed, sicut ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam esse rem publicam, quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factioue capesseret, nec ipse populus iam populus esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus fuerat definitus. Quando ergo res publica Romana talis erat, qualem illam describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, quam disputatio de re publica inter magnos eius tum principes habita patefecit. Sicut etiam ipse Tullius non Scipionis nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in principio quinti libri commemorato prius Ennii poetae uersu, quo dixerat:. Moribus antiquis res stat Romana uirisque, \'quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate tamquam ex oraculo quodam mihi [ esse] effatus uidetur. Nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores. nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes uiros adhibebat, et ueterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes uiri. Nostra uero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed euanescentem uetustate, non modo eam coloribus isdem quibus fuerat renouare neglexit, sed ne id quidem curauit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta seruaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam, quos ita obliuione obsoletos uidemus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur? Nam de uiris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt uirorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim uitiis, non casu aliquo, rem publicam uerbo retinemus, re ipsa uero iam pridem amisimus.\' Haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani, quem in suis libris fecit de re publica disputare, adhuc tamen ante aduentum Christi; quae si diffamata et praeualescente religione Christiana sentirentur adque dicerentur, quis non istorum ea Christianis inputanda esse censeret? Quam ob rem quur non curarunt di eorum, ne tunc periret adque amitteretur illa res publica, quam Cicero longe, antequam Christus in carne uenisset, tam lugubriter deplorat amissam? Viderint laudatores eius etiam illis antiquis uiris et moribus qualis fuerit, utrum in ea uiguerit uera iustitia an forte nec tunc fuerit uiua moribus, sed picta coloribus; quod et ipse Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. Sed alias, si Deus uoluerit, hoc uidebimus. Enitar enim suo loco, ut ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid sit res publica et quid sit populus loquente Scipione breuiter posuit (adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis), numquam illam fuisse rem publicam, quia numquam in ea fuerit uera iustitia. Secundum probabiliores autem definitiones pro suo modo quodam res publica fuit, et melius ab antiquioribus Romanis quam a posterioribus administrata est; uera autem iustitia non est nisi in ea re publica, cuius conditor rectorque Christus est, si et ipsam rem publicam placet dicere, quoniam eam rem populi esse negare non possumus. Si autem hoc nomen, quod alibi aliterque uulgatum est, ab usu nostrae locutionis est forte remotius, in ea certe ciuitate est uera iustitia, de qua scriptura sancta dicit: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. CAPUT XXII — QUOD DIS ROMANORUM NULLA UMQUAM CURA FUERIT, NE MALIS MORIBUS RES PUBLICA DEPERIRET [2.22] Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secundum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. Aut si dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges illi ciuitati datas contemserint Gracchi, ut seditionibus cuncta turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter gesta crudeliusque finita, quas denique Sylla ipse, cuius uitam mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae quis non exhorreat? quis illam rem publicam non tunc perisse fateatur? An forte propter huiusce modi ciuium mores Yergilianam illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum obponere audebunt:. Discessere omnes adytis arisque relictis Di, quibus imperium hoc steterat? Primum si ita est, non habent quur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem anseres dis dormientibus uigilarent. Unde paene in superstitionem Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat, cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduenticiis et corporis potius quam animi malis, quae uel ab hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem non docuerant bene uiuere? CAPUT XXIII — VARIETATES RERUM TEMPORALIUM NON EX FAUORE AUT INPUGNATIONE DAEMONUM, SED EX UERI DEI PENDERE IUDICIO [2.23] Quid quod etiam uidentur eorum adfuisse cupiditatibus inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim Marium nouum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum ciuilium adque gestorem, ut septiens consul fieret adiuuerunt adque ut in septimo suo consulatu moreretur senex nec in manus Syllae futuri mox uictoris inrueret. Si enim ad haec eum di eorum non iuuerunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse homines, sicut fuit Marius, salute uiribus, opibus honoribus, dignitate longaeuitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis doloribus excruciari et emori dis amicis. Quod si ita esse concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur? Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, quur in eis adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Regulo defuerunt? An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod si propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc putentur; neque enim minus eos inuenitur Regulus coluisse quam Marius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia magis Mario quam Regulo di fauisse existimantur. Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix, et uerissima adque certissima felicitate praepollent boni Deum colentes, a quo solo conferri potest. Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil di eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, conuincuntur; nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, et ex summa desperatione reuersus incolumis in Urbem duxit crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius prouidentiae Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt, quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus, nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus, quia, sicut ipsi mali homines in ten\'a, sic etiam illi non omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste nemo reprehendit. CAPUT XXIIII — DE SYLLANIS ACTIBUS, QUORUM SE DAEMONES OSTENTAUERINT ADIUTORES [2.24] Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione quaererentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra mouisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sylla haberet, dis iuuantibus inpleuisset. Ecce non discesserant adytis adquo aris relictis di, quando de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Syllae correctione curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est. Ac postea molienti redire in Urbem et suas amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sylla, quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curauerit Syllam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rem publicam? Nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio Dei. Deinde cum uenisset Tarentum Sylla adque ibi sacrificasset, uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando clamauit: dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illum primo faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non peruicaciter caciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeternae uitae fidelissima expectatione teneatur. CAPUT XXIIII — QUAE SIT CHRISTIANORUM IMPERATORUM ET QUAM UERA FELICITAS [5.24] Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae domuerunt uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumnosae uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista qui in eum crederent uelut summa bona desiderarent. Sed felices eos dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt; si Deum timent diligunt colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; si tardius uindicant, facile ignoscunt; si eandem uindictam pro necessitate regendae tuendaeque rei publicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; si eandem ueniam non ad inpunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate conpensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus prauis quam quibuslibet gentibus imperare et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo uero immolare non neglegunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus aduenerit. CAPUT XXV — DE PROSPERITATIBUS, QUAS CONSTANTINO IMPERATORI CHRISTIANO DEUS CONTULIT [5.25] Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae -filiam, sed sine aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu imperauit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia talia non requirant, a Theodosio uindicatus est; quem regni participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior fidae societatis quam nimiae potestatis. CAPUT XXVI — DE FIDE AC PIETATE THEODOSII AUGUSTI [5.26] Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem,_ uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custodiuit adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit, eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus prophetico responso fide certus obpressit, contra cuius robustissimum exercitum magis orando quam feriendo pugnauit. Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecumque in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam ipsorum tela in eorum corpora retorqueret. Unde et poeta Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen laudibus dixit: O nimium dilecte Deo, cui — militat aether, Et coniurati ueniunt ad classica uenti! Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra, quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut consecrata et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina, quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter benigneque donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu, belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In neminem post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se membrum esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita potestate. Quid autem fuit eius religiosa humilitate mirabilius, quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu quorundam, qui ei cohaerebant, uindicare conpulsus est et ecclesiastica cohercitus disciplina sic egit paenitentiam, ut \'imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fleret uidendo prostratam, quam peccando timeret iratam? Haec ille secum et si qua similia, quae commemorare longum est, bona opera tulit ex isto temporali uapore cuiuslibet culminis et sublimitatis humanae; quorum operum merces est aeterna felicitas, cuius dator est Deus solis ueraciter piis. Cetera uero uitae huius uel fastigia uel subsidia, sicut ipsum mundum lucem auras, terras aquas fructus ipsiusque hominis animam corpus, sensus mentem uitam, bonis malisque largitur; in quibus est etiam quaelibet imperii magnitudo, quam pro temporum gubernatione dispensat. Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, quia, si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur:s o miserum, cui peccare licebat! Unde quisquis est, qui maledicendi licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire. LIBER VI — PRAEFATIO [6.] Quinque superioribus libris satis mihi aduersus eos uideor disputasse, qui multos deos et falsos, quos esse inutilia. simulacra uel inmundos spiritus et perniciosa daemonia uel certe creaturas, non creatorem ueritas Christiana conuincit, propter uitae huius mortalis rerumque terrenarum utilitatem eo ritu ac seruitute, quae Graece Xatpeca dicitur et uni uero Deo debetur, uenerandos et colendos putant. Et nimiae quidem stultitiae uel pertinaciae nec istos quinque nec ullos alios quanticumque numeri libros satis esse posse quis nesciat? quando ea putatur gloria uanitatis, nullis cedere uiribus ueritatis, in perniciem utique eius, cui uitium tam inmane dominatur. Nam et contra omnem curantis industriam non malo medici, sed aegroti insanabilis morbus inuictus est. Hi uero, qui ea quae legunt uel sine ulla uel non cum magna ac nimia ueteris erroris obstinatione intellecta et considerata perpendunt, facilius nos isto numero terminatorum quinque uoluminum plus, quam quaestionis ipsius necessitas postulabat, quam minus disseruisse iudicabunt, totamque inuidiam, quam Christianae religioni de huius uitae cladibus terrenarumque contritione ac mutatione rerum inperiti facere conantur, non solum dissimulantibus, sed contra suam conscientiam etiam fauentibus doctis, quos inpietas uesana possedit, omnino esse inanem rectae cogitationis adque rationis plenamque leuissimae temeritatis et perniciosissimae animositatis dubitare non poterunt. CAPUT I — DE HIS, QUI DICUNT DEOS A SE NON PROPTER PRAESENTEM UITAM COLI, SED PROPTER AETERNAM [6.1] Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit, etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt: placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere exordium disputationis meae: Beatus, cuius est Dominus Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum. qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando, talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum, qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque senserunt. Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos aquam habemus, hoc a Libero. pete, possit recte dicere: Si uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id, quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna! Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud deos uel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto minus potest inmortales ex mortalibus facere! - Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba inpetranda uenerantur, a barbatis eius contemtoribus inridentur: itane desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim diuisa tribuerunt. CAPUT II [6.2] Quid Varronem de dis gentium sensisse credendum sit. quorum talia et genera et sacra detexit, ut reuerentius cum eis ageret, si de illis omnino reticeret. Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius? quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius] huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel (facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris. id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit \'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: \'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo uel\'siculo breuiter ait: Vir doctissimus undecumque Varro, qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina, si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi libros recondi adque seruari utiliore cura, quam qua Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie commendandae religionis tacere noluisse. CAPUT III — QUAE SIT PARTITIO VARRONIS LIBRORUM SUORUM, QUOS DE ANTIQUITATIBUS RERUM HUMANARUM DIUINARUMQUE CONPOSUIT [6.3] Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum; hos in res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque, diuinis sedecim tribuit, istam secutus in ea partitione rationem, ut rerum humanarum libros senos quattuor partibus daret. Intendit enim qui agant, ubi agant, quando agant, quid agant. In sex itaque primis de hominibus scripsit, in secundis sex de locis, sex tertios de temporibus, sex quartos eosdemque postremos de rebus absoluit. Quater autem seni uiginti et quattuor fiunt. Sed unum singularem, qui communiter prius de omnibus loqueretur, in capite posuit. In diuinis identidem rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum adtinet ad ea, quae dis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab hominibus in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae dixi, libris conplexus est ternis: nam tres priores de hominibus scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de sacris, etiam hic, qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, quid exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia oportebat dicere et maxime id expectabatur, quibus exhibeant, de ipsis quoque dis tres conscripsit extremos, ut quinquies terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim, quia et istorum exordio unum singularem, qui prius de omnibus loqueretur, adposuit. Quo absoluto consequenter ex illa quinquepertita distributione tres praecedentes, qui ad homines pertinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, secundus de auguribus, tertius de quindecimuiris sacrorum; secundos tres ad loca pertinentes, ita ut in uno eorum de sacellis, altero de sacris aedibus diceret, tertio de locis religiosis; tres porro, qui istos sequuntur et ad tempora pertinent, id est ad dies festos, ita ut unum eorum faceret de feriis, alterum de ludis circensibus, de scaenicis tertium; quartorum trium ad sacra pertinentium uni dedit consecrationes, alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam obsequiorum in tribus, qui restant, di ipsi sequuntur extremi, quibus iste uniuersus cultus inpensus est: in primo di certi, in secundo incerti, in tertio cunctorum nouissimo di praecipui adque selecti. CAPUT IIII — QUOD EX DISPUTATIONE VARRONIS APUT CULTORES DEORUM ANTIQUIORES RES HUMANAE QUAM DIUINAE REPERIANTUR [6.4] In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime uel optari, ex his, quae iam diximus et quae deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones, quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit, inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur, quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta est, sed plane caelestem ipsa instituit ciuitatem. Eam uero inspirat et docet uerus Deus, dator uitae aeternae, ueris cultoribus suis. Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt). Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua, licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus, quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla. Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res diuinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae sint. Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, neque hoc aperte dicere uoluisse, sed intellegentibus reliquisse. Ubi enim dicitur \'non omnis, usitate quidem intellegitur aliqua; sed potest intellegi et \'nulla\', quoniam quae nulla est nec omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente ueritas clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; ergo nulla est. Non itaque rebus diuinis anteferre uoluit res humanas, sed rebus ueris noluit anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam rerum gestarum; quae autem de his, quas diuinas uocat, quid nisi opiniones rerum uanarum? Hoc est nimirum, quod uoluit subtili significatione monstrare, non solum scribens de his posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens quur id fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse defenderetur. In ea uero ipsa ratione, quam reddidit, nec aliis quidquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probauit homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam hominum naturae deorum. Ita se libros rerum diuinarum non de ueritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae pertinet ad errorem scripsisse confessus est. Quod apertius alibi posuit, sicut in quarto libro commemoraui, ex naturae formula se scripturum fuisse, si nouam ipse conderet ciuitatem; quia uero iam ueterem inuenerat, non se potuisse nisi eius consuetudinem sequi. CAPUT V — DE TRIBUS GENERIBUS THEOLOGIAE SECUNDUM VARRONEM, ID EST UNO FABULOSO, ALTERO NATURALI TERTIOQUE CIUILI [6.5] Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon dictum est, quoniam μυ̃ϑος Graece fabula dicitur. Secundum autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit. Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi. Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini; denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa, quam libere a se putauit esse culpandam. Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit, quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt; in quibus est, di qui sint, ubi, quod genus, quale; a quodam tempore an a sempiterno fuerint di; ex igni sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, an ex atomis, ut ait Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola quam extra in foro ferre possunt aures). Nihil in hoc genere culpauit, quod physicon uocant et ad philosophos pertinet, tantum quod eorum inter se controuersias commemorauit, per quos facta est dissidentium multitudo sectarum. Remouit tamen hoc genus a foro, id est a populis; scholis uero et parietibus clausit. Illud autem primum mendacissimum adque turpissimum a ciuitatibus non remouit.s o religiosas aures populares adque in his etiam Romanas! Quod de dis inmortalibus philosophi disputant, ferre non possunt; quod uero poetae canunt et histriones agunt, quia contra dignitatem ac naturam inmortalium ficta sunt, quia non modo in hominem, sed etiam in contemtissimum hominem cadere possunt, non solum ferunt, sed etiam libenter audiunt. Neque id tantum, sed dis quoque ipsis haec placere et per haec eos placandos esse decernunt. Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti, ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis rebus non naturam, sed hominum instituta secutus est. Intueamur sane et ciuilem theologian. \'Tertium genus est, inquit, quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes, nosse adque administrare debent. In quo est, quos deos publice, sacra ac sacrificia colere et facere quemque par sit\' Adhuc quod sequitur adtendamus. Trima, inquit, theologia maxime adcommodata est ad theatrum, secunda ad mundum, tertia ad urbem\'. Quis non uideat, cui palmam dederit? Utique secundae, quam supra dixit esse philosophorum. Hanc enim pertinere testatur ad mundum, quo isti nihil esse excellentius opinantur in rebus. Duas uero illas theologias, primam et tertiam, theatri scilicet adque urbis, distinxit an iunxit? Videmus enim non continuo, quod est urbis, pertinere posse et ad mundum, quamuis urbes esse uideamus in mundo; fieri enim potest, ut in urbe secundum falsas opiniones ea colantur et ea credantur, quorum in mundo uel extra mundum natura sit nusquam: theatrum uero ubi est nisi in urbe? Quis theatrum instituit nisi ciuitas? Propter quid instituit nisi propter ludos scaenicos? Ubi sunt ludi scaenici nisi in rebus diuinis, de quibus hi libri tanta sollertia conscribuntur? CAPUT VI — DE THEOLOGIA MYTHICA, ID EST FABULOSA, ET DE CIUILI CONTRA VARRONEM [6.6] 0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus, nec spiritu Dei ad uidenda et adnuntianda diuina in ueritatem libertatemque subuectus, cernis quidem quam sint res diuinae ab humanis nugis adque mendaciis dirimendae; sed uitiosissimas populorum opiniones et consuetudines in superstitionibus publicis uereris offendere, quas ab deorum natura abhorrere uel talium, quales in huius mundi elementis humani animi suspicatur infirmitas, et sentis ipse, cum eas usquequaque consideras, et omnis uestra litteratura circumsonat. Quid hic agit humanum quamuis excellentissimum ingenium? Quid tibi humana licet multiplex ingensque doctrina in his angustiis suffragatur? Naturales deos colere cupis, ciuiles cogeris. Inuenisti alios fabulosos, in quos liberius quod sentis euomas, unde et istos ciuiles uelis nolisue perfundas. Dicis quippe fabulosos adcommodatos esse ad theatrum, naturales ad mundum, ciuiles ad urbem, cum mundus opus sit diuinum, urbes uero et theatra opera sint hominum, nec alii derideantur in theatris, quam qui adorantur in templis, nec aliis ludos exhibeatis, quam quibus uictimas immolatis. Quanto liberius subtiliusque ista diuideres, dicens alios esse deos naturales, alios ab hominibus institutos, sed de institutis aliud habere litteras poetarum, aliud sacerdotum, utrasque tamen ita esse inter se amicas consortio falsitatis, ut gratae sint utraeque daemonibus, quibus doctrina inimica est ueritatis! Sequestrata igitur paululum theologia, quam naturalem uocant, de qua postea disserendum est, placetne tandem uitam aeternam peti aut sperari ab dis poeticis theatricis, ludicris scaenicis? Absit; immo auertat Deus uerus tam inmanem sacrilegamque dementiam. Quid? ab eis dis, quibus haec placent et quos haec placant, cum eorum illic crimina frequententur, uita aeterna poscenda est? Nemo, ut arbitror, usque ad tantum praecipitium furiosissimae inpietatis insanit. Nec fabulosa igitur nec ciuili theologia sempiternam quisquam adipiscitur uitam. Illa enim de dis turpia fingendo seminat, haec fauendo metit; illa men- dacia spargit, haec colligit; illa res diuinas falsis criminibus insectatur, haec eorum criminum ludos in diuinis rebus amplectitur; illa de. dis nefanda figmenta hominum carminibus personat, haec ea deorum ipsorum festiuitatibus consecrat; facinora et flagitia numinum illa cantat, haec amat; illa prodit aut fingit, haec autem aut adtestatur ueris aut oblectatur et falsis. Ambae turpes ambaeque damnabiles; sed illa, quae theatrica est, publicam turpitudinem profitetur; ista, quae urbana est, illius turpitudine ornatur. Hincine uita aeterna sperabitur, unde ista breuis temporalisque polluitur? An uero uitam polluit consortium nefariorum hominum, si se inserant adfectionibus et adsensionibus nostris, et uitam non polluit societas daemonum, qui coluntur criminibus suis? Si ueris, quam mali! si falsis, quam male! Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur, magis eam ex utraque temperatam quam ab utraque separatam intellegi uoluit. Ait enim ea, quae scribunt poetae, minus esse quam ut populi sequi debeant; quae autem philosophi, plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. \'Quae sic abhorrent, inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes adsumta sint non pauca. Quare quae erunt communia, una cum propriis ciuilibus scribemus; e quibus maior societas debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis*. Non ergo ulla cum poetis. Et tamen alio loco dicit de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos. Hic enim dixit quid fieri debeat, ibi quid fiat. Physicos dixit utilitatis causa scripsisse, poetas delectationis. Ac per hoc ea, quae a poetis conscripta populi sequi non debent, crimina sunt deorum, quae tamen delectant et populos et deos. Delectationis enim causa, sicut dicit, scribunt poetae, non utilitatis; ea tamen scribunt, quae di expetant, populi exhibeant. CAPUT VII — DE FABULOSAE ET CIUILIS THEOLOGIAE SIMILITUDINE ADQUE CONCORDIA [6.7] Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore aliena inportune illi conexa adque suspensa sit, sed omnino consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris, quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex, Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis, ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur. Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat, sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et fatetur, sicut forma humana deos fecerunt, ita eos delectari humanis uoluptatibus credidisse. Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinos. Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, sed ciuilis theologiae, a tanto auctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de dis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos adque corruptos occultare minime potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari adque uersari negare non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Nouimus enim quae agantur in scaena, quo numquam uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas? CAPUT VIII — DE INTERPRETATIONIBUS NATURALIUM RATIONUM, QUAS DOCTORES PAGANI PRO DIS SUIS CONANTUR OSTENDERE [6.8] At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian, id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum, caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quaerimus, quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam: uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur adque purgantur, quod habent interpretationes suas, quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam poetica similiter excusentur adque purgentur? Multi enim et ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera. Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur, nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque adseritur pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur, adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum prudenter inspexerit; ambas ciuiles, qui scaenicos ludos pertinentes ad fabulosam in deorum ciuilium festiuitatibus et in urbium diuinis rebus aduerterit. Quo modo igitur uitae aeternae dandae potestas cuiquam deorum istorum tribuitur, quos sua simulacra et sacra conuincunt dis fabulosis apertissime reprobatis esse simillimos formis aetatibus, sexu habitu, coniugiis generationibus ritibus, in quibus omnibus aut homines fuisse intelleguntur et pro uniuscuiusque uita uel morte sacra eis et sollemnia constituta, hunc errorem insinuantibus firmantibusque daemonibus, aut certe ex qualibet occasione inmundissimi spiritus fallendis humanis mentibus inrepsisse? CAPUT VIIII — DE OFFICIIS SINGULORUM DEORUM [6.9] Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa, propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere; et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur a Bacchantibus talia fieri non potuisse nisi mente commota. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, et ea iussit auferri. Saltem hic tandem forsitan senserunt quid inmundi spiritus, dum pro dis habentur, in hominum mentibus possint. Haec certe non fierent in theatris; ludunt quippe ibi, non fuiiunt; quamuis deos habere, qui etiam ludis talibus delectentur, simile sit furoris. Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet, eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu : circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt numina salubria urbium, magis ridenda quam ludibria theatrorum? Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus; sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna. Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae; peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum, quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur, non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae, sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat, non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod uocatur illa, quisquam inpleat nisi ille. Sed forte ideo toleratur, quia dea dicitur esse, non deus. Nam si masculus crederetur et Pertundus uocaretur, maius contra eum pro uxoris pudicitia posceret maritus auxilium quam feta contra Siluanum. Sed quid hoc dicam, cum ibi sit et Priapus nimius masculus, super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur, more honestissimo et religiosissimo matronarum? Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur aeterna. Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae, similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est. CAPUT X — DE LIBERTATE SENECAE, QUI UEHEMENTIUS CIUILEM THEOLOGIAN REPREHENDIT QUAM VARRO FABULOSAM [6.10] Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian [tam diligenter exponendo] theatricae simillimam aperte sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis indiciis inuenimus apostolorum nostrorum claruisse temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro, quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian quam Varro theatricam adque fabulosam. Cum enim de simulacris ageret: \'Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles in materia uilissima adque inmobili dedicant, habitus illis hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu accepto subito occurrerent, monstra haberentur. Deinde aliquanto post, cum theologian naturalem praedicans quorundam philosophorum sententias digessisset, obposuit sibi quaestionem et ait: \'Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit deum sine corpore, alter sine animo?\' Et ad hoc respondens: \'Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii aut Romuli aut Tulli Hostilii somnia? Cloacinam Tatius dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus, Hostilius Pauorem adque Pallorem, taeterrimos omnium adfectus, quorum alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus quidem, sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?\' De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit! Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat. Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Di autem nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est perturbatae mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic di placentur, quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset, iubente domino manus intulit. Se ipsi in templis contrucidant, uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet, quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis patrocinium est insanientium turba.\' Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim lugeri perditum, mox autem inuentum magno esse gaudio derisisset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille adque laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: \'Huic tamen, inquit, furori certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In Capitolium perueni: pudebit publicatae dementiae, quod sibi uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius horas Ioui nuntiat, alius lector est, alius unctor, qui uano motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac Mineruae capillos disponant (longe a templo, non tantum a simulacro stantes digitos mouent ornantium modo), sunt quae speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, sunt qui libellos offerant et illos causam suam doceant. Doctus archimimus, senex iam decrepitus, cottidie in Capitolio mimum agebat, quasi di libenter spectarent, quem illi homines desierant. Omne illic artificum genus operatum dis inmortalibus desidet\'. Et paulo post: Hi tamen, inquit, etiamsi superuacuum usum, non turpem nec infamem deo promittunt. Sedent quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iunonis quidem, si credere poetis uelis, iracundissimae respectu terrentur.\' Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est, quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt templa ubi haec aguntur, quam theatra ubi finguntur. Unde in his sacris ciuilis theologiae has partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ait enim: \'Quae omnia sapiens seruabit tamquam legibus iussa, non tamquam dis grata. Et paulo post: .s o magnam rationem diuini nominis! Immo uero ille, cuius sunt omnia, uilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. Ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine pecuniae possidentur? Sed nimirum hoc auaritia Ioui nomen inposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deum, sed ipsum regem omnium sibi amare uideatur. Longe autem aliud esset, si diuitiae uocaretur. Aliud namque sunt diuitiae, aliud pecunia. Nam dicimus diuites sapientes, iustos, bonos, quibus pecunia uel nulla uel parua est; magis enim sunt uirtutibus diuites, per quas eis etiam in ipsis corporalium rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes uero auaros, semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia non egere non possunt. Et Deum ipsum uerum recte dicimus diuitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. Dicuntur itaque et diuites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicuntur pauperes pecunia carentes; sed interius diuites, si sapientes. Qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum eius rei nomen accepit, \'quam nemo sapiens concupiuit\'? Quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad uitam pertineret aeternam salubriter disceretur, deus mundi rector non ab eis Pecunia, sed Sapientia uocaretur, cuius amor purgat a sordibus auaritiae, hoc est ab amore pecuniae! CAPUT XIII — QUOD, DUM EXPONITUR QUID SATURNUS QUIDUE SIT GENIUS, UTERQUE UNUS IUPPITER ESSE DOCEATUR [7.13] Sed quid de hoc Ioue plura, ad quem fortasse ceteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sint omnes, siue quando partes eius uel potestates existimantur, siue cum uis animae, quam putant per cuncta diffusam, ex partibus molis huius, in quas uisibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturae quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et Saturnus? \'Unus, inquit, de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est.\' Nonne expositio uersuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Iouem esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est Genius? \'Deus, inquit, qui praepositus est ac uim habet omnium rerum gignendarum.) Quem alium hanc uim habere credunt quam mundum, cui dictum est: \'luppiter progenitor genetrixque?\' Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique reuocat, ut tamquam uniuersalis genius ipse mundi animus esse credatur. Hic est igitur quem appellant Iouem. Nam si omnis genius deus et omnis uiri animus genius, sequitur ut sit omnis uiri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa conpellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per hoc Iouem. CAPUT XIIII — DE MERCURII ET MARTIS OFFICIIS [7.14] Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non inuenerunt, et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt, sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi deorum dominatur, si secundum eius arbitrium Iuppiter loquitur aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdum est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est, Iouem descendere uoluisse, et curam nostri sermonis, quo pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc idem ipse est Iouis adque Mercurius. Quod si sermo ipse dicitur esse Mercurius, sicut ea, quae de illo interpretantur, ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo ‛Ερμη̃ς Graece, quod sermo uel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ἑρμηνεία dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius; alas eius in capite et pedibus significare uolucrem ferri per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur) — si ergo Mercurius ipse sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum sibi deos faciunt eos, qui nec daemones sunt, inmundis supplicando spiritibus possidentur ab eis, qui non di, sed daemones sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem mundi inuenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque naturae, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret, Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est, quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod uel falso uocetur deus. CAPUT XV — DE STELLIS QUIBUSDAM, QUAS PAGANI DEORUM SUORUM NOMINIBUS NUNCUPARUNT [7.15] Nisi forte illae stellae sunt hi di, quas eorum appellauere nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et tamen ei praeterea dant non paruam substantiam, omnium uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere aput eos tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur claritate? Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quae putatur obscurior, superior est adque a terris longe remotior. Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus ibi est Ioue superior? An uanitas fabulae, quae regem Iouem facit, non potuit usque ad sidera peruenire, et quod non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non accepit aliquam stellam? Si, quia mundus est et omnes in illo sunt: et Ionis mundus est et habet tamen. An iste causam suam conposuit ut potuit et pro una stella, quam non habet inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut eos deos habere possint, quia utique sermo et bellum non sunt partes mundi, sed actus hominum: quur Arieti et Tauro et Cancro et Scorpioni ceterisque huius modi, quae caelestia signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus constant superiusque istis in summo caelo perhibent conlocata, ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet, nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios habuerunt? CAPUT XVI — DE APOLLINE ET DIANA CETERISQUE SELECTIS DIS, QUOS PARTES MUNDI ESSE UOLUERUNT [7.16] Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen ut in. aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum praesidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat!, et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus est \'progenitor genetrixque\', quod omnia semina ex se emitteret et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et lunonem, et ideo ei secundas causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum \'progenitor genetrixque deum\', quia secundum eos totus ipse mundus est Ionis. Mineruam etiam, quia eam humanis artibus praeposuerunt nec inuenerunt uel stellam, ubi eam ponerent, eandem uel summum aethera uel etiam lunam esse dixerunt. Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putauerunt, quod ipsa sit terra, quamuis ignem mundi leuiorem, qui pertinet ad usus hominum faciles, non uiolentiorem, qualis Vulcani est, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes istos selectos deos hunc esse mundum uolunt, in quibusdam uniuersum, in quibusdam partes eius; uniuersum sicut Iouem, partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem, ut Lunam, uel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt. Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem uinceret, Iuno stella. Similiter Minerua summus aether et Minerua itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existimant Unam uero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna et Ceres. CAPUT XVII — QUOD ETIAM IPSE VARRO OPINIONES SUAS DE DIS PRONUNTIARIT AMBIGUAS [7.17] Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae opinionis inpulerit, ita huc adque illuc, hinc adque illinc insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam aliquid adfirmare maluerit. Nam trium extremorum primum de dis certis cum absoluisset librum, in altero de dis incertis dicere ingressus ait: \'Cum in hoc libello dubias de dis opiniones posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem reuocem, quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam summam.) Ita non solum istum de dis incertis, sed etiam illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de dis selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putauit, ingressurus huius ciuilis theologiae uanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat rerum ueritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: \'De dis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedicauerunt eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem, non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, dei scire\'. Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt. Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram, caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, adque huius modi cetera, sicut hanc totam molem adque naturam ui quadam inuisibili ac praepotenti regi adque administrari certa animi stabilitate credebat: ita poterat adfirmare de Iano, quod mundus ipse esset, aut de Saturno inuenire, quo modo et Iouis pater esset et Ioui regnanti subditus factus esset et cetera talia. CAPUT XVIII — QUAE CREDIBILIOR CAUSA SIT, QUA ERROR PAGANITATIS INOLEUERIT [7.18] De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra et sollemnia constituta adque haec paulatim per animas hominum daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum, quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem dolere cogamur. CAPUT XVIIII — DE INTERPRETATIONIBUS, QUIBUS COLENDI SATURNI RATIO CONCINNATUR [7.19] nata, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit. manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inuenta.* Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quae genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba coopertum est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui glebam obposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent oblata gleba ablatum Iouem, ac non potius gleba semen operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur. Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur, non inueniunt quid sapienter dicatur? Saturnum habet, inquit, propter agriculturam.\' Certe illo regnante nondum erat agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his uiuebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis, et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genua humanum. De hac crudelissima uanitate quid opus est plura dicere? Hoc potius aduertamus adque teneamus, has interpretationes non referri ad Deum uerum, uiuam, incorpoream incommutabilemque naturam, a quo uita in aeternum beata poscenda est; sed earum esse fines in rebus corporalibus, temporalibus, mutabilibus adque mortalibus. \'Quod Caelum, inquit, patrem Saturnus castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum, non penes Caelum semen esse diuinum\'. Hoc propterea, quantum intellegi datur, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Sed ecce, Saturnus si Caeli est filius, Iouis est filius. Caelum enim esse Iouem innumerabiliter et diligenter adfirmant. Ita ista, quae a ueritate non ueniunt, plerumque et nullo inpellente se ipsa subuertunt. Chronon appellatum dicit, quod Graeco uocabulo significat temporis spatium, sine quo semen, inquit, non potest esse fecundum. Haec et alia de Saturno multa dicuntur, et ad semen omnia referuntur. Sed saltem Saturnus seminibus cum tanta ista potestate sufficeret; quid ad haec di alii l\'equiruntur, maxime Liber et Libera, id est Ceres? De quibus rursus, quod ad semen adtinet, tanta dicit, quasi de Saturno nihil dixerit. CAPUT XX — DE SACRIS CERERIS ELEUSINAE [7.20] In Cereris autem sacris praedicantur illa Eleusinia, quae aput Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil interpretatur, nisi quod adtinet ad frumentum, quod Ceres inuenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quae cum defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra maereret, exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat et aput inferos detinuerat; quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit, Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae nisi ad frugum inuentionem non pertineant. CAPUT XXI — DE TURPITUDINE SACRORUM, QUAE LIBERO CELEBRABANTUR [7.21] Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium praefecerunt, ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quoniam multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis. ut in eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum transuectum esset adque in loco suo quiesceret. Cui membro inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio repellenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro. Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiae destituta ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiae prostituta ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum daemonum turbis conuiolandam polluendamque praeberet. CAPUT XXII — DE NEPTUNO ET SALACIA AC VENILIA [7.22] Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat. \'Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae in salum redit.* Quur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido uesana. Quamuis enim aqua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis uestrum ita desipiat, ut hoc sapiat? Quur ergo uobis duas deas fecerunt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Quur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, cum relluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit? CAPUT XXIII [7.23] De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique uim diuinam inpertiat. Nempe una est terra, quam plenam quidem uidemus animalibus suis; uerum tamen ipsam magnum corpus in elementis mundique infimam partem, quur eam uolunt deam? An quia fecunda est? Quur ergo non magis homines di sunt, qui eam fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant? Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat. deam facit. Quasi non euidentior sit in hominibus anima, quae utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines di non habentur et, quod est grauiter dolendum, his, qui di non sunt et quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendum ualetudinem; hanc uim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum gradum animae, in quo sensus est; hanc uim peruenire in oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia praeminet; hoc praeter hominem omnes carere mortales. Hanc partem animae mundi dicit Deum, in nobis autem genium uocari. Esse autem in mundo lapides ac terram, quam uidemus, quo non permanat sensus, ut ossa, ut ungues Dei; solem uero, lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse eius; aethera porro animum eius; cuius uim, quae peruenit in astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram permanat, deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare adque oceanum, deum esse Neptunum. Redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo uelut requiescendi causa ab his ambagibus adque anfractibus fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam, . quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in nobis ossa et ungues homines dicit. Sed haec cum philosophis fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum uolo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae ueluti libertatem caput erigere paululum uoluisse uideatur, adhuc tamen hunc librum uersans et se in illo uersari cogitans, eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores eius siue aliae ciuitates Tellurem adque Neptunum inaniter coluisse credantur. Sed hoc dico: pars animi mundani, quae per terram permeat, sicut una est terra, quur non etiam unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? Quod si ita fecit, ubi erit Orcus, frater Iouis adque Neptuni, quem Ditem patrem uocant? ubi eius coniunx Proserpina, quae secundum aliam in eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed pars inferior perhibetur? Quod si dicunt animi mundani partem, cum permeat terrae partem superiorem, Ditem patrem facere deum; cum uero inferiorem, Proserpinam deam: Tellus illa quid erit? Ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas partes deosque diuisum est, ut ipsa tertia quae sit aut ubi sit inuenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum adque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, simulacris, sacerdotibus suis, et per haec etiam fallacibus prostitutam animam constuprantibus daemonibus suis. Adhuc respondeatur, quam partem terrae permeet pars mundani animi, ut deum faciat Tellumonem? Non, inquit, sed una eademque terra habet geminam uim, et masculinam, quod semina producat, et femininam, quod recipiat adque nutriat; inde a ui feminae dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. Quur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis duobus quattuor dis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellumoni, Altori, Rusori? De Tellure et Tellumone iam dictum est. Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae nata sunt. Rusori quare? Quod rursus, inquit, cuncta eodem reuoluuntur. CAPUT XXIIII [7.24] De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum indices, non debuerunt multorum deorum firmare opiniones. Debuit ergo una terra propter istam quatergeminam uim quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno, in quibus omnibus uis multiplex esse dicitur ad unum deum uel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam ipsas uilissimas feminas earum, quas libidine quaesierunt, taedet paenitetque turbarum: sic animam uilem factam et inmundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uerecundatus unam deam uult esse Tellurem. \'Eandem, inquit, dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari esse orbem terrae; quod turres in capite, oppida; quod sedens fingatur, circa eam cum omnia moueantur, ipsam non moueri. Quod Gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significat, qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperiri. Quod se aput eam iactant, praecipitur, inquit, qui terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum et eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo aere, quod eam antiqui colebant aere, antequam ferrum esset inuentum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant nullum genus esse terrae tam remotum ac uehementer ferum, quod non subigi colique conueniat.1 Deinde adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse conplures. (Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat melior; Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, quod uestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad hanc reuocant.\' Si ergo una dea est, quae quidem consulta ueritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Unius sint ista multa nomina, non tam deae multae quam nomina. Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eundem Varronem post hanc sententiam trepidare conpellit. Adiungit enim et dicit: Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod plures eas putarunt esse, non pugnat.\' Quo modo non pugnat, cum ualde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud esse deas multas? \'Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et una sit, et in ea quaedam res sint plures.\' Concedo in una homine esse res plures, numquid ideo et homines plures? Sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas plures? Verum sicut uolunt, diuidant conflent, multiplicent replicent inplicent. Haec sunt Telluris et Matris Magnae praeclara mysteria, unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam agriculturam. Itane ad haec relata et hunc finem habentia tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus cymbalorum, confictio leonum uitam cuiquam pollicentur aeternam? Itane propterea Galli abscisi huic Magnae deae seruiunt, ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere; quasi non eos ipsa potius seruitus semine faciat indigere? Utrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen adquirunt, an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec adtenditur, quantum maligni daemones praeualuerint, qui nec aliqua magna his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere potuerunt. Si dea terra non esset, manus ei homines operando inferrent, ut semina consequerentur per illam, non et sibi saeuiendo, ut semina perderent propter illam; si dea non esset, ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta matrona pudenda uirilia coronabat spectante multitudine, ubi rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super Priapi scapum noua nupta sedere iubebatur: longe contemtibiliora adque leuiora sunt prae ista turpitudine crudelissima uel crudelitate turpissima, ubi daemonicis ritibus sic uterque sexus inluditur, ut neuter suo uulnere perimatur. Ibi fascinatio timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi sic dehonestatur nouae nuptae uerecundia, ut non solum fecunditas, sed nec uirginitas adimatur; hic ita amputatur uirilitas, ut nec conuertatur in feminam nec uir relinquatur. CAPUT XXV — QUAM INTERPRETATIONEM DE ABSCISIONE ATTIDIS GRAECORUM SAPIENTIUM DOCTRINA REPPERERIT [7.25] Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus absciditur. Sed docti Graeci adque sapientes nequaquam rationem tam sanctam praeclaramque tacuerunt. Propter uernalem quippe faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius, philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis, sed uirilia eius flori conparauerunt. Ipsa quippe illo uiuente deciderunt; immo uero non deciderunt neque decerpta, sed plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari dicitur? quo refertur? quae interpretatio inde profertur? An haec frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit litterisque mandatum est? Merito hinc auersatus est Varro noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissimum latuit. CAPUT XXVI — DE TURPITUDINE SACRORUM MATRIS MAGNAE [7.26] Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus membris incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere uoluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio, erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnae omnes deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro nec Iani monstrositas conparatur. Ille in simulacris habebat solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem; ille membra in lapidibus addita, haec in hominibus perdita. Hoc dedecus tot Iouis ipsius et tanta stupra non uincunt. Ille inter femineas corruptelas uno Ganymede caelum infamauit; ista tot mollibus professis et publicis et inquinauit terram et caelo fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere turpissimae crudelitatis siue conferre siue praeferre, qui patrem castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Deuorauit ille filios, ut poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur quod uolunt; ut autem historia prodit, necauit; sed quod ei Poeni suos filios sacrificati sunt, non recepere Romani. At uero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis castratos intulit adque istam saeuitiam moremque seruauit, credita uires adiuuare Romanorum exsecando uirilia uirorum. Quid sunt ad hoc malum furta Mercurii, Veneris lasciuia, stupra ac turpitudines ceterorum, quae proferremus de libris, nisi cottidie cantarentur et saltarentur in theatris? Sed haec quid sunt ad tantum malum, cuius magnitudo Magnae Matri tantummodo conpetebat? Praesertim quod illa dicuntur a poetis esse conficta, quasi poetae id etiam finxerint, quod ea sint dis grata et accepta. Ut ergo canerentur uel scriberentur, sit audacia uel petulantia poetarum; ut uero diuinis rebus et honoribus eisdem imperantibus et extorquentibus numinibus adderentur, quid est nisi crimen deorum, immo uero confessio daemoniorum et deceptio miserorum? Verum illud, quod de abscisorum consecratione Mater deum coli meruit, non poetae confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne dis selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem uiuat beate, quibus consecratus ante mortem honeste non potest uiuere, tam foedis superstitionibus subditus et inmundis daemonibus obligatus? Sed haec omnia, inquit, referuntur ad mundum. Videat ne potius ad inmundum. Quid autem non potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in mundo? Nos autem animum quaerimus, qui uera religione confisus non tamquam deum suum adoret mundum, sed tamquam opus Dei propter Deum laudet mundum, et mundanis sordibus expiatus mundus perueniat ad Deum, qui condidit mundum. CAPUT XXVII — DE FIGMENTIS PHYSIOLOGORUM, QUI NEC UERAM DIUINITATEM COLUNT, NEC EO CULTU QUO COLENDA EST UERA DIUINITAS [7.27] Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed ne occultarentur obprobria; unde magis eos homines fuisse credibile est, sicut non solum poeticae litterae, uerum etiam historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait: Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo, Arma Iouis fugiens et regnis exul ademtis, et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius modi errores ante nos uel Graeco sermone uel Latino scripserunt, non in eo mihi placuit inmorari. Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti homines has res humanas conantur uertere in res diuinas, nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari adque praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo uero, quo solo anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat! Quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa talia sunt, quibus ille solus colendus sit, cui talis cultus seruitusque debetur. Si autem stoliditate uel monstrositate simulacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum, mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obscenorumque ludorum unum uerum Deum, id est omnis animae corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum non ut colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animae corporisque factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus. bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque coluerint, in promtu est; quid autem uel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios daemones adque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus inuitatos. CAPUT XXVIII — QUOD DOCTRINA VARRONIS DE THEOLOGIA IN NULLA SIBI PARTE CONCORDET [7.28] Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum et in terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim \' de feminis, hoc est deabus: \'Quoniam, inquit, ut primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo et terra, a quo di partim dicuntur caelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de feminis scribendi facimus initium a Tellure.) Sentio quantam molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim quadam ratione uerisimili, caelum esse quod faciat, terram quae patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic rem femininam, et non adtendit eum potius esse qui haec facit, qui utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi cuncta conplexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit masculos deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet. Dis pater postremo, qui Graece Πλούτων dicitur, etiam ipse masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conantur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium dearum, Mater scilicet Magna, aput quam mollium et abscisorum seseque secantium adque. iactantium insana perstrepit turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec hic sanum furor. Quur haec frustra referre nituntur ad mundum? Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit. Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones pessimos, et nulla quaestio remanebit. CAPUT XXVIIII — QUOD OMNIA, QUAE PHYSIOLOGI AD MUNDUM PARTESQUE IPSIUS RETTULERUNT, AD UNUM UERUM DEUM REFERRE DEBUERINT [7.29] Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur. tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; qui fecit omnem animam, sine quocumque modo uiuentem et sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam intellegentem. CAPUT XXX — QUA PIETATE DISCERNATUR A CREATURIS CREATOR, NE PRO UNO TOT DI COLANTUR, QUOT SUNT OPERA UNIUS AUCTORIS [7.30] Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis conpetentibus adtributa substituit; qui terram fundat adque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit. Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit, ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus aeternam. CAPUT XXXI — QUIBUS PROPRIE BENEFICIIS DEI EXCEPTA GENERALI LARGITATE SECTATORES UERITATIS UTANTUR [7.31] Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint? CAPUT XXXII [7.32] Quod sacramentum redemtionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diuersis significationibus praedicatum. Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, per quos dam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt, nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie λατρεία dicitur, ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda confidimus. CAPUT XXXIII [7.33] Quod per solam Christianam religionem mani- festari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium. Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum ratio reddita deleniret. CAPUT XXXIIII — DE LIBRIS NUMAE POMPILII, QUOS SENATUS, NE SACRORUM CAUSAE, QUALES IN EIS HABEBANTUR, INNOTESCERENT, IUSSIT INCENDI [7.34] Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum,