EXPOSITIO EVANGELII SECUNDUM LUCAN (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Ambrose of Milan · c. AD 339–397 Source: Open Greek and Latin project, stoa0022.stoa051.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. BOOK PR [pr.1–2] Scripturi in euangelii librum, quem Lucas sanctus pleniore 11262 quodam modo rerum dominicarum distinctione digessit, stilum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus. nam licet scriptura diuina mundanae euacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata uerborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit, tamen si quis in scripturis diuinis etiam illa quae miranda illi putant quaerit, inueniet. tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putauerunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit aut moralis aut rationalis. haec tria iam et in uetere testamento potuimus aduertere. quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est uisionis, alius abundantiae, tertius iuramenti, nisi triplicem istam in patriarchis fuisse uirtutem? rationalis puteus uisionis eo quod ratio uisum mentis acuat et animi purget optutum, ethicus puteus abundantiae eo quod cedentibus allophylis, quorum specie uitia corporis figurantur, uiuae Isaac liquorem mentis inuenit — purum enim profluunt boni mores et bonitas ipsa popularis abundat aliis sibi restrictior — tertius puteus iuramenti, hoc est sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam uel naturae sunt conprehendat; quod enim adfirmatur et quasi deo teste iuratur etiam diuina conplectitur, cum dominus naturae fidei testis adhibetur. quid etiam tres libri Salomonis, unus de Prouerbiis, alius Ecclesiastes. tertius de Canticis canticorum, nisi trinae huius ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse sollertem? qui de rationabilibus et ethicis in Prouerbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste, quia uanitas uanitatum et omnia uanitas quae in hoc mundo sunt constituta; uanitati enim creatura subiecta est, de moralibus autem et rationabilibus in Canticis canticorum, eo quod cum animae nostrae amor uerbi caelestis infunditur et rationali mens sancta quadam societate conectitur, admiranda mysteria reuelantur. [pr.3] euangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam, quorum alii cum uariis generibus sint referti, singuli tamen diuerso genere praestant? est enim uere sapientia naturalis in libro euangelii, qui scribitur secundum Iohannem. nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae maiestatem dei uidit et nobis proprio sermone reserauit. transcendit nubes, transcendit uirtutes caelorum, transcendit angelos et uerbum in principio repperit et uerbum aput deum uidit. quis autem moralius secundum hominem singula persecutus quam sanctus Matthaeus edidit nobis praecepta uiuendi? quid rationabilius illo admirabili copulatu quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putauit: ecce, mitto angelum meum et uox clamantis in deserto, ut et admirationem moueret et doceret humilitate hominem atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Iohannes Baptista his ad inmortalitatem gradibus ascendit, uestimento cibo nuntio? [pr.4] at uero sanctus Lucas uelut quendam historicum ordinem tenuit et plura nobis gestorum domini miracula reuelauit, ita tamen ut omnis sapientiae uirtutes euangelii istius conplecteretur historia. quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem quam quod spiritum sanctum creatorem etiam dominicae incarnationis exstitisse reserauit? docet ergo naturalia, si creat spiritus. unde et Dauid docens sapientiam naturalem emitte inquit spiritum tuum, et creabuntur. docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores, quemadmodum amare inimicum debeam, quemadmodum non referire et repercutere uerberantem, quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis et cum remuneratione mercedis; merces enim facilius sequitur non exspectantem. docuit etiam rationabilia, cum lego quoniam qui fidelis est in minimo et in maius fidelis est. quid adhuc de naturalibus dicam, quod docuit uirtutes caelorum moueri, dominum solis esse unigenitum dei filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit? [pr.5] ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso uindicat principatum sapientia uere possidet spiritalis, praesertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit, nisi credamus et illum naturaliter patrem, qui nobis genuit redemtorem, et illum ethicum filium, qui patri usque ad mortem secundum hominem oboediens nos redemit, et illum rationabilem spiritum, qui rationem colendae diuinitatis et uitae regendae humanis pectoribus infudit. nec quisquam putet nos potestatis aut uirtutis fecisse distantiam, cum hac calumnia etiam Paulum possit incessere. neque enim distantiam fecit ille, cum dixit: diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus: et diuisiones ministeriorum sunt, idem autem dominus: et diuisiones operationum sunt, idem autem deus, qui operatur omnia in omnibus. operatur enim omnia et in omnibus filius, sicut habes alibi quia omnia et in omnibus Christus. operatur et spiritus sanctus, quia omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est. ubi uel in patre uel in filio uel in spiritu sancto nulli secunda plenitudo uirtutis est. [pr.6] Haec igitur diligenter, cum legimus, consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius elucere. qui enim quaerit inuenit et qui pulsat aperietur ei. aperit sibi diligentia ianuam ueritatis et ideo praeceptis caelestibus pareamus. neque enim otiose dictum est homini quod nulli aliorum animantium: in sudore uultus tui manducabis panem tuum; his enim animalibus, quae natura inrationabilia sunt, iussu dei terra pabulum ministrare praecepta est, soli autem homini, ut rationabile quod accepit exerceat, uitae cursus in labore praescribitur. qui enim non est contentus animalium pabulo ceterorum, cui non satis est lignum fructiferum conmune omnibus ad escam datum, sed delicias sibi uariarum exquirit epularum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias uerrit e fluctibus, recusare non debet qui labore uictum requirit, breuem si laborem pro uita subeat aeterna. itaque si quis in haec sacratarum disputationum certamina ueniens exuat se uitae huius expositae ad errorem sollicitudine et nudus malitiae athleta pietatis oleo spiritali uelut quaedam animae membra perfusus suscipiat certamina ueritatis, haut dubie perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum. bonorum enim laborum nobilis fructus est et quanto plura certamina tanto praecellentior corona uirtutum. [pr.7] Sed ad propositum reuertamur. historico stilo diximus hunc euangelii librum esse digestum. denique describendis magis rebus quam exprimendis praeceptis studium uberius conparatione aliorum uidemus iupensum. et ipse euangelista historico more a narratione sumsit exordium. fuit inquit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias eamque historiam plena digestione persequitur. unde etiam hi qui quattuor animalium formas quae in Apocalypsi reuelantur quattuor euangelii libros intellegendos arbitrati sunt hunc librum uolunt uituli specie figurari; uitulus enim sacerdotalis est uictima. et bene congruit uitulo hic euangelii liber, quia a sacerdotibus inchoauit et consummauit in uitulo, qui omnium peccata suscipiens pro totius mundi uita est inmolatus; sacerdotalis enim est ille uitulus. idem quippe et uitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster — aduocatum enim ipsum habemus aput patrem — uitulus, quia suo sanguine nos diluit et redemit et bene accidit, ut quoniam euangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio huiuscemodi non praetermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani. [pr.8] plerique tamen putant ipsum dominum nostrum in quattuor euangelii libris quattuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem uitulus, idem aquila: homo, quia natus ex Maria est, leo, quia fortis est, uitulus, quia hostia est, aquila, quia resurrectio est. atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscuiusque libri series propositorum uideatur animalium aut naturae aut uirtuti aut gratiae aut miraculo conuenire. quae licet omnia in omnibus sint, tamen plenitudo quaedam in singulis uirtutum est singularum. ortum hominis alius descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudiuit; alius a potentiae coepit expressione diuinae, quod ex rege rex, fortis ex forte, uerus ex uero uiuida mortem uirtute contempserit; tertius sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam uituli inmolationem stilo quodam pleniore diffudit; quartus copiosius ceteris diuinae miracula resurrectionis expressit. unus igitur omnia et unus in omnibus, sicut lectum est, non dissimilis in singulis, sed uerus in cunctis. sed iam ipsum sermonem adoriamur euangelii. LIBER PRIMVS [1.1] Quoniam inquit multi conati sunt ordinare narrationem rerum. pleraque nostrorum quemadmodum ueterum Iudaeorum paribus et generibus formantur et causis atque exemplorum similium pari usu exituque conueniunt principioque rerum et fine concordant. nam sicut multi in illo populo diuino infusi spiritu prophetarunt, alii autem prophetare se pollicebantur et professionem destituebant mendacio — erant enim pseudoprophetae potius quam prophetae, sicut Ananias filius Azot, erat autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum prophetarum, quos autem quasi bonus nummularius inprobaret, in quibus materia magis corrupta sorderet quam ueri splendor luminis resultaret — sic et nunc in nouo testamento multi euangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt, unum autem tantummodo in quattuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt eligendum. [1.2] et aliud quidem fertur euangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. ausus etiam Basilides euangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. fertur etiam aliud euangelium, quod scribitur secundum Thoman. noui aliud scriptum secundum Matthian. legimus aliqua, ne legantur, legimus, ne ignoremus, legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor exaltant suum. sed ecclesia, cum quattuor euangelii libros habeat, per uniuersum mundum euangelistis redundat, haereses, cum multa habeant. unum non habent; multi enim conati, sed dei gratia destituti sunt plerique etiam ex quattuor euangelii libris in unum ea quae uenenatis putauerunt adsertionibus conuenientia referserunt. ita ecclesia quae unum euangelium habet unum deum docet, illi autem qui alium deum ueteris testamenti, alium noui adserunt ex multis euangeliis non unum deum, sed plures fecerunt. [1.3] Quoniam multi inquit conati sunt. conati utique illi sunt qui inplere nequiuerunt. ergo multos coepisse nec inplesse etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur dicens plurimos esse conatos. qui enim conatus est ordinare suo labore conatus est nec inpleuit. sine conatu sunt enim donationes et gratia dei, quae, ubi se infuderit, rigare consueuit, ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Iohannes, non conatus est Lucas, sed diuino spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante sine ullo molimine coepta conplerunt. et ideo bene dicit: quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis conpletae sunt uel quae in nobis redundant. [1.4] quod enim redundat nulli deficit et de conpleto nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. itaque euangelium conpletum est et redundat omnibus per uniuersum orbem fidelibus et mentes omnium rigat animumque confirmat. ergo fundatus in petra et qui omnem fidei sumserit plenitudinem firmamentumque constantiae recte dicit: quae in nobis conpletae sunt, quoniam non signis et prodigiis, sed uerbo uera et falsa discriminant qui salutaria domini gesta describunt uel qui animum mirabilibus eius intendunt. quid enim tam rationabile quam ut credas, cum legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae, at uero cum legis ea quae sunt moralia, suscepti credas esse corporis passiones? ita uerbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur. [1.5] Sicut tradiderunt inquit nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt uerbi. non congruit ista elocutio, ut magis ministerium uerbi quam auditum esse credamus. sed quia non prolatiuum uerbum, sed substantiale signatur uerbum illud, quod caro factum est et habitauit in nobis, non uulgare uerbum, sed illud caeleste intellegamus. cui apostoli ministrarunt. et tamen in Exodo lectum est quia populus uidebat uocem domini, et utique uox non uidetur, sed auditur. uox enim quid est nisi sonus, qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? uerum altissimo ingenio uoluit declarare Moyses quia uox uidetur dei; interioris enim mentis uidetur obtutu, in euangelio autem non uox, sed illud quod uoce praestantius est uerbum uidetur. unde et sanctus Iohannes euangelista quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae: et uita apparuit, et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis de uita, quae erat aput patrem et apparuit nobis. uides ergo quod uerbum dei et uisum est apostolis et auditum. non solum enim secundum corpus uiderunt dominum, sed etiam secundum uerbum; uiderunt enim uerbum qui cum Moyse et Helia uiderunt gloriam uerbi. isti enim uiderunt Iesum, qui in sua uiderunt gloria, alii non uiderunt, qui corpus tantummodo uidere potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Iesus uidetur. [1.6] denique Iudaei non uiderunt eum, qui uidebant. uidit eum Abraham, quia scriptum est: Abraham diem meum uidit et gauisus est. uidit ergo eum Abraham, qui dominum utique in corpore non uidebat, sed qui uidit in spiritu uidit in corpore; qui autem uidit in corpore et non uidit in spiritu nec in ipso uidit corpore quod uidebat. uidit eum Esaias et, quia uidit in spiritu, uidit et in corpore. denique non habebat inquit speciem suam neque decorem. non uiderunt eum Iudaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum. ipse quoque non se posse a Iudaeis uideri testificatur dicens: duces caeci, liquantes culicem, camellum autem gluttientes. non uidit eum Pilatus, non uiderunt illi qui clamabant: crucifige, crucifige eum; si enim uidissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. qui ergo deum uidit uidit Emmanuhel, hoc est: uidit nobiscum deum, qui autem deum nobiscum non uidit non potuit uidere quem uirgo peperit. denique qui non crediderunt dei filium nec filium uirginis crediderunt. [1.7] quid est ergo deum uidere? nolo me interroges: euangelium interroga, ipsum dominum interroga, immo dicentem audi: Philippe, qui me uidit uidit et patrem, qui me misit. quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis quia ego in patre et pater in me est? utique non corpus uidetur in corpore nec spiritus uidetur in spiritu, sed solus ille pater uidetur in filio aut iste filius uidetur in patre; non enim dissimiles in dissimilibus uidentur, sed ubi unitas operationis est atque uirtutis, et filius in patre et pater uidetur in filio. quae ego inquit opera facio et ille facit. in operibus Iesus uidetur, in operibus fili et pater cernitur. uidit legum qui Galilaeum illud mysterium uidit, quod nemo posset nisi mundi dominus elementa conuertere. uideo Iesum, quando lego quia caeco liniuit oculos luto et reddidit uisum; ipsum enim recognosco, qui de luto finxit hominem et ei uiuendi spiritum, uidendi lumen infudit. uideo Iesum, + quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere nisi solus deus. uideo Iesum, quando Lazarum suscitat, et non uiderunt qui uiderunt. uideo Iesum, uideo etiam patrem, quando oculos ad caelum erigo, ad maria conuerto, ad terram retorqueo; inuisibilia enim eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. [1.8] Sicut tradiderunt nobis qui ab initio uiderunt et ministri fuerunt uerbi. gemina uirtus est in homine perfecto, ut et intentio sit et actio. utramque igitur uirtutem sanctus euangelista apostolis defert; non solum enim uiderunt inquit, sed etiam ministri uerbi fuerunt. intentio uisionis actionis est ministerium, finis autem intentionis est actio, principium actionis intentio. atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est quod Petrus et Andreas audita domini uoce dicentis: faciam uos piscatores hominum sine ulla conperendinatione reliquerunt scalmum, uerbum secuti sunt. sed non statim in intentione actio. ne ibi quidem adhuc actio, sed intentio, ubi dicit Petrus: domine, quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio, licet in ieiuniis iam esset actio, esset in uigiliis, esset in contemptu corporalium uoluptatum; haec enim est actio Christiani. neque enim in omnibus rebus simul et intentio et actio est, sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. nam et ipse Petrus cum multa apostolica uirtute perpete peregisset, postea tamen quando dixit ei dominus: tu me sequere, tulit crucem suam et secutus est uerbum atque actionem subiit passionis. sed fuerit in Petro, Andrea, Iohanne et ceteris apostolis et intentionis et actionis aequalitas: [1.9] est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione aut plus in actione quam in intentione, ut in euangelio cernimus inter sanctam Mariam et Martham fuisse distantiam. alia enim uerbum audiebat, alia festinabat circa ministerium. quae stetit et ait: domine, non est tibi curae quod reliquit me solam ministrare. dic ergo illi, ut me adiuuet. et dixit illi: Martha, Martha. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat, utrique tamen utriusque uirtutis studium suppetebat, siquidem et Martha, nisi audisset uerbum, ministerium non subisset, cuius actio intentionis indicium est, et Maria tantum gratiae de utriusque rettulit perfectione uirtutis, ut ungueret pedes Iesu et tergeret capillis et totam domum suae fidei odore conpleret. est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio, ut si medicinae animum aliquis intendat et, cum omnia medendi praecepta cognouerit, non exsequatur officia, atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio, ut si aliquis baptismi salutaris sacramenta percipiat et cognoscendis uariarum uirtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam + fructum actionis amittat. ideo ergo utriusque uirtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de quibus dicit: qui ab initio uiderunt et ministri fuerunt, ut per id quod uiderunt diuinae cognitionis intellegatur intentio, per id quod ministri fuerunt eorum actio declaretur. [1.10] Uisum est inquit mihi. potest non soli uisum esse quod uisum sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed sicut placuit ei qui in me inquit loquitur Christus, qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur et uocat. et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non negat deo uisum; a deo enim praeparatur uoluntas hominum. ut enim deus honorificetur a sancto, dei gratia est. denique plurimi uoluerunt scribere euangelium, sed quattuor tantummodo qui diuinam meruerunt gratiam sunt recepti. [1.11] uisum est inquit etmihi adsecuto aprincipio omnia diligenter ex ordine. prolixiorem hunc euangelii librum quam ceteros esse nemo dubitauerit. et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae uera sibi uindicat. denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae. sic enim laudat Lucan: cuius laus inquit est in euangelio per omnes ecclesias. et uere laudabilis est qui meruit a tanto gentium doctore laudari. adsecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia et adsecuto omnia uisum est scribere non omnia, sed ex omnibus; non enim scripsit omnia, sed adsecutus est. omnia. quia quae fecit inquit Iesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror. aduertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diuersa in euangelio gratia refulgeret et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. diuiserunt enim sibi uestimenta milites Christi. quod suo loco plenius explanabitur. [1.12] Scriptum est autem euangelium ad Theophilum, hoc est ad eum quem deus diligit. si deum diligis, ad te scriptum est, si ad te scriptum est, suscipe munus euangelistae. pignus amici in penetralibus animi diligenter adserua, bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui datus est nobis, frequenter inspice, saepius discute. fides pignori prima debetur, fidem sequitur diligentia, ne conmissa tibi pignera tinea aut aerugo consumat; quod enim tibi conmissum est consumi potest. euangelium bonum pignus est, sed uide ne uel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat. [1.13] consumit tinea, si quod bene legeris male credas. tinea haereticus est, tinea Fotinus est, tinea tua Arrius est. scindit uestimentum qui separat a deo uerbum. scindit uestimentum Fotinus, cum legit: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat; integrum enim uestimentum est, si legas: et deus erat uerbum. scindit uestimentum qui separat a deo Christum. scindit uestimentum qui legit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, nisi cognoscat et Christum. non enim solum patrem uere deum cognoscere uita aeterna est, sed etiam Christum cognoscere uerum deum. uerum de uero, deum de deo uita est sempiterna.- tinea est Christum cognoscere sine diuinitatis fide aut corporis sacramento. tinea est Arrius, tinea est Sabellius. patitur has tineas spiritus fluctuantium, patitur has tineas spiritus qui non credit quia pater et filius diuinitate unum sunt. scindit quod scriptum est: ego et pater unum sumus qui unum per discretas substantias diuidit. patitur hanc tineam spiritus qui Iesum Christum in carne uenisse non credit et ipse tinea est: ipse est enim antichristus, qui autem de deo sunt fidem tenent et ideo tineam pati non queunt, quae diuidit uestimentum. omne enim quod inter se diuiditur sicut Satanae regnum non potest esse perpetuum. [1.14] est etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatum religiosae acies intentionis obducitur aut fidei puritas decoloratur nube perfidiae. aerugo mentis est rei cupiditas familiaris, aerugo mentis incuria est, aerugo mentis est adpetentia dignitatum, si in his summa spes uitae praesentis locetur. et ideo ad diuina conuersi acuamus ingenium, exerceamus adfectum, ut gladium illum, quem uendita ueste emi dominus iubet, paratum semper et lucidum tamquam in uagina mentis reconditum habere possimus. arma enim spiritalia et fortia deo ad destruendas munitiones militibus Christi debent semper esse praesentia, ne cum uenerit dux caelestis militiae, situ nostrorum offensus annorum a legionum suarum nos societate discernat. Fuit inquit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de uice Abia et uxor eius de filiabus Aaron et nomen eius Elisabet. et erant ambo iusti, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. [1.15] docet nos scriptura diuina non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari, ut ueluti transmissa inmaculatae puritatis hereditas in his quos uolumus laudare praecellat. quae enim alia intentio hoc loco sancti euangelistae nisi ut sanctus Iohannes Baptista nobilitetur parentibus miraculis moribus munere passione? sic etiam sancti Samuhel mater Anna laudatur, sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. sacerdos itaque Zaccharias nec solum sacerdos, sed etiam de uice Abia, id est nobilis inter superiores semine. [1.16–17] et uxor inquit eius de filiabus Aaron. non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti Iohannis nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione uenerabilis. tales enim maiores habere debuit praenuntius Christi, ut non repente conceptam, sed a maioribus acceptam et ipso infusam iure naturae praedicare fidem dominici uideretur aduentus. erant inquit ambo iusti incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus + domini sine querella. quid ad hoc referunt qui peccatis suis solacia requirentes sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse et utuntur uersiculo quia scriptum est in Iob: nemo mundus a sorde nec si una die uita eius est; in terra numerosi menses eius ab ipso? quibus respondendum est prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant, utrum numquam omnino peccasse an desisse peccare. si enim hoc putant sine peccato esse, desisse peccare, et ipse consentio — omnes enim peccauerunt et egent gloria dei — sin autem eum qui ueterem errorem correxerit et in eam se uitae transformauerit qualitatem, ut temperet a peccato. negant abstinere delictis, non possum in eorum conuenire sententiam, cum legamus quia sic dominus dilexit ecclesiam, ut exhibeat sibi ipse gloriosam et non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. nam cum ecclesia ex gentibus, hoc est ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis inmaculata potest esse, nisi primo per dei gratiam, quod abluta a delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? ita nec ab initio inmaculata — humanae enim hoc inpossibile naturae — sed per dei gratiam et qualitatem sui. quia iam non peccat, fit ut inmaculata uideatur. [1.18] nec otiose iustos ante deum dixit, incedentes in mandatis et iustificationibus domini, in quo patrem omnipotentem et filium conprehendit. filium esse qui legem tulerit. mandata praescripserit etiam sanctus euangelista declarat. et bene iustos ante deum; non enim omnis qui iustus est ante hominem iustus est et ante deum. aliter uident homines, aliter deus, homines in facie, deus in corde. et ideo fieri potest ut aliquis adfectata bonitate populari iustus uideatur mihi, iustus autem ante deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere. perfecta igitur laus est ante deum iustum esse. unde et apostolus cuius laus inquit non ex hominibus, sed ex deo. beatus plane ille qui in conspectu dei iustus est, beatus ille de quo dominus dignatur dicere: ecce uere Israhelita. in quo dolus non est; uerus enim Israhelita qui deum uidet et uideri se nouit a deo et ipsi exhibet cordis occulta. solus enim perfectior qui ab eo probatur, qui non potest falli; iudicia enim domini uera, iudicia autem hominum saepe falluntur, ut et iniustis iustitiae gratiam frequenter adscribant et iustum aut odio persequantur aut mendacio decolorent. nouit autem dominus inmaculatorum uias nec pro peccatore laudabilem nec pro laudabili peccatorem, sed unumquemque pro conpetentium iudicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti. diuina iudicia meritum + iusti ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur; plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur aut improba cogitatio facti alicuius decore uelatur. sed etiam quod bene feceris, si male cogitaueris, diuino iudicio non potest conprobari; scriptum est enim: iuste quod iustum est persequeris. nam nisi esset ut iustum iniuste faceres. numquam dictum esset: iuste quod iustum est persequeris. et certe posse iustum iniuste fieri docuit nos ipse saluator dicens: cum feceris elemosynam, noli tuba canere ante te. et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. bonum est enim misericordia, bonum est oratio, sed potest iniuste fieri, si iactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut uideatur ab hominibus. [1.19–20] unde sanctus euangelista non solum iustos ante deum et incedentes in mandatis omnibus et iustificationibus domini, sed etiam sine querella incedentes ait. quod mire cum prophetico congruit dicto, quo sanctus Salomon in Prouerbiis usus est dicens: prouide bona semper coram deo et coram hominibus. nulla ergo querella est, ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum querellam excitat. quam uero congruat uerborum ipsa distinctio et ordo conueniat diligenter aduerte. incedentes inquit in omnibus mandatis et iustificationibus domini. prius enim mandatum, secunda est iustificatio. itaque cum mandatis caelestibus oboedimus, in mandatis incedimus domini: cum iudicamus et congrue iudicamus, tenere domini iustificationes uidemur. [1.21–22] plena igitur laudatio. quae genus mores officium factum iudicium conprehendit, genus in maioribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in iustificatione iudicium. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zaccharias in ordine uicis suae ante dominum deum secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. et omnis populus foris orabat hora incensi. uidetur hic sanctus Zaccharias summus designari sacerdos, quia sicut lectum est, de priore tabernaculo, in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, uno tantum anni tempore intrabat in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offert pro se et populi delictis. hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur, quia uerus adhuc ignoratur; qui enim sorte legitur humano iudicio non conprehenditur. ille igitur quaerebatur et alius figurabatur. ille quaerebatur uerus in aeternum sacerdos, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum, qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine patrem deum generi reconciliaret humano. sed tunc sanguis fundebatur in specie, in specie sacerdos ordinabatur, nunc, quia ueritas uenit, relinquamus speciem, ueritatem sequamur. et tunc quidem uices erant, nunc autem est perpetuitas. erat ergo et certe erat cuius uices etiam gerebantur. [1.23] sorte ergo legebatur, ut introiret templum sacerdos. si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud significabatur nisi eum sacerdotem esse uenturum, cuius sacrificium non esset conmune cum ceteris, qui non in manu factis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata uacuaret. sorte ergo quaerebatur sacerdos. ideo fortasse et milites uestimenta domini sortiebantur, ut, quoniam in templo suo pro nobis dominus deferre sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum legis inpleret. propter quod ait: non ueni legem soluere, sed inplere, certe ut ipse esset, qui et exspectatus ueteri testamento et mandato dei uideretur electus. denique et super apostolum Matthiam sors cecidit, ne apostoli electio a mandato discrepare legis ueteris uideretur. [1.24] Apparuit autem illi angelus stans a dextris altaris incensi. non inmerito angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit, et hoc specialiter aut da angelis aut de deo scriptura diuina tenere consueuit, ut quod non potest praeuideri apparere dicatur; sic enim habes: apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre. nam qui ante non praesentitur, sed repentino uidetur aspectu adparere memoratur. non enim similiter sensibilia uidentur et is cuius in uoluntate situm est uideri et cuius naturae est non uideri, uoluntatis uideri. nam si non uult, non uidetur; si uult, uidetur. apparuit enim deus Abrahae quia uoluit: alii, quia noluit, non apparuit. uisum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum, uisus est etiam Iesus stans ad dexteram dei et non est uisus a populo. uidit Esaias dominum Sabaoth, sed alius uidere non potuit, quia cui placuit apparuit. [1.25] et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legerimus quia deum nemo uidit umquam? et addidit quod ultra caelestis est potestates: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in neteri testamento et desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex uirgine uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam quae in deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis conprehendit; uidit enim ad utrumque referendum est. denique cum additur: unigenitus filius ipse enarrrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur; species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente conprehenditur. [1.26–27] Sed quid de trinitate dicam? Seraphin quando uoluit apparuit et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto est, sed non uidetur; neque enim in potestate nostra est uidere, sed in potestate illius apparere. tamen, etsi potestas non est uidendi, est gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo qui habuit gratiam meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus. et quid mirum si in praesenti saeculo nisi quando uult dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his qui corde sint mundo. et ideo beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi qui mundo sunt corde deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt, neque is qui deum uidere noluerit potest deum uidere. nec in loco deus uidetur, sed mundo corde, nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur adfatu nec sentitur incessu. et cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant. et ideo ait: tanto tempore uobiscum sum, et adhuc me non cognouistis! qui enim cognouit quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem. nos enim iam secundum carnem non nouimus Christum. sed secundum spiritum; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua inplere dignetur, ut uideri possit a nobis. ideo ergo apparuit Zacchariae angelus a dextris altaris incensi, quia apparuit cum uoluit, non apparuit quamdiu noluit. [1.28] apparuit autem a dextris altaris incensi, quia diuinae insigne misericordiae deferebat; dominus enim a dextris mihi, ne conmouear et alibi: dominus protectio tua super manum dexterae tuae. atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus adsistat angelus, immo praebeat se uidendum; non enim dubites adsistere angelum. quando Christus adsistit, Christus immolatur; etenim pascha nostrum immolatus est Christus. nec uereare ne turbetur cor tuum angeli uisione — perturbamur enim et a nostro alienamur adfectu, quando praestringimur alicuius superioris potestatis occursu —; idem enim angelus qui occurrerit nobis confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zacchariam firmauit animo dicens: ne timeas, Zaccharia, quoniam ecce oratio tua exaudita est. et uxor tua Elisabet pariet filium. et uocabis nomen eius Iohannes; et erit gaudium tibi, e\'t multi in natiuitate eius gaudebunt. [1.29] plena semper et redundantia sunt diuina beneficia, non exiguo constricta numero, sed uberi bonorum coaceruata congestu, ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum et magnitudo uirtutis. altissimi quoque propheta promittitur, quin etiam, ne qua esset dubitatio, futuri quoque uocabulum designatur. tantis igitur supra uotum fluentibus non inmerito diffidentiae poena silentium est, quod in posterioribus explanabimus. sollemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari. [1.30] ammonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu quam pro meritis filiorum; non enim mediocre munus est dei dare liberos propagatores generis, successionis heredes. lege Iacob duodecim filiorum generatione gaudere, Abrahae filius datur, Zaccharias exauditur. diuinum igitur munus fecunditas est parentis. agant itaque patres gratias, quia generauerunt, filii, quia generati sunt; matres, quia coniugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt. uernet in dei laudem terra, quia colitur, mundus, quia cognoscitur, ecclesia, quia deuotae numero plebis augetur. nec otiose in principio statim Genesis dei iussu coniugium copulatur nisi ut haeresis destruatur. sic enim deus coniugium probauit, ut iungeret, sic remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset pietas diuina concederet. [1.31] Et erit magnus coram domino. non corporis hic, sed animae magnitudinem declarauit. est coram domino magnitudo animae, magnitudo uirtutis, est etiam paruitas animae et pueritia uirtutis. iuxta enim animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro qualitate uirtutis, ut uir perfectus ille dicatur qui careat errore pueritiae et lubricum adulescentiae animi maturitate non sentiat, pusillus autem qui nullum adhuc uirtutis uideatur habuisse processum. unde illud in Hieremia, cum misereretur dominus deflentis Ephraem et peccata propria deprecantis: a iuuentute inquit mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis. si enim non fuisset puer in deliciis, numquam peccasset. et bene utrumque dixit, et in deliciis et puerum; est enim puer qui non peccat. ecce puer meus, quem elegi. per delicias itaque peccauit qui ita erat informatus a domino, ut nescius esset erroris. ergo et si puer in deliciis non fuisset et si in uirum perfectum uirtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset, ut illi necesse esset ueniam suorum petere delictorum. cum magis meritorum praemia sperare deberet. quod etiam dominus noster in euangelio uidetur exprimere, cum dicit: nolite contemnere unum de pusillis istis. sed loco suo plura seruentur. ergo pusillus contrarius magno est. et si iuxta apostolum paruulus sub elementis est — cum enim essemus paruuli, sub elementis huius mundi eramus — ergo magnus supra elementa mundi est. [1.32–33] erit itaque magnus Iohannes non uirtute corporis, sed animae magnitudine. denique non fines alicuius propagauit imperii, non triumphos aliquos bellici certaminis adoreis praeoptauit, sed quod est amplius, in deserto praedicans delicias hominum corporisque lasciuiam magna animi uirtute depressit. paruulus ergo in saeculo, magnus in spiritu. denique quasi magnus nec uitae captus inlecebris sententiae constantiam uiuendi desiderio mutauit.- Et spiritu inquit sancto replebitur adhuc in utero matris suae. non est dubium uerum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus Iohannes, antequam nasceretur. matris adhuc in utero positus spiritus accepti gratiam designauit. nam cum et pater eius aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens domini euangelizauit aduentum. sic enim habes quod, cum aduenisset mater domini ad Elisabet, ait illa: ecce ut facta est salutatio tua in auribus meis, exsultauit infans in utero meo: nondum enim erat illi spiritus uitae, sed spiritus gratiae. denique et alibi uiuendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus aduertere, cum dicit dominus: priusquam te formarem in utero, noui te et, priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. alius enim est spiritus uitae huius, alius gratiae. ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum, iste non temporibus, non aetatibus cohercetur, non obitu exstinguitur, non aluo matris excluditur. denique et sancta Maria plena sancto spiritu prophetauit et Helisaeus mortuus defunctum cadauer hominis tactu sui corporis suscitauit et Samuhel post mortem secundum scripturae testimonium futura non tacuit. [1.34–35] et spiritu inquit sancto replebitur; cui enim adest spiritus gratiae nihil deest, et cui spiritus sanctus infunditur magnarum plenitudo uirtutum est. Denique multos inquit filiorum Israhel conuertet ad dominum deum ipsorum. non egemus testimonio quod plurimorum sanctus Iohannes corda conuerterit. in quo nobis propheticae scripturae et euangelicae suffragantur — uox enim clamantis in deserto: parate uiam domino, rectas facite semitas eius — et baptismata populis frequentata declarant conuersae plebis non mediocris factos esse processus, quia dum creditur Iohanni, creditur Christo. non enim de se, sed de domino praedicabat praenuntius Christi. [1.36] et ideo praeibit in conspectu domini in spiritu et uirtute Heliae. bene ista iunguntur; numquam enim sine uirtute spiritus nec sine spiritu uirtus est. et ideo fortasse in spiritu et uirtute Heliae, quia sanctus Helias et uirtutem magnam habuit et gratiam, uirtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret, uirtutem abstinentiae atque patientiae et spiritum prophetandi. in deserto Helias, in deserto Iohannes; ille coruis pascebatur, hic dumis et calcata omni uoluptatis inlecebra parsimoniam praetulit luxumque contemsit. ille Achab regis gratiam non quaesiuit, hic spreuit Herodis, ille Iordanen diuisit, hic ad lauacrum salutare conuertit, hic cum domino uersatur in terris, ille cum domino apparet in gloria, hic prioris, ille sequentis dominici praecursor aduentus. ille post triennium arescentem pluuiis terram rigauit et hic post triennium nostri corporis humum fidei imbre perfudit. quaeris quod triennium sit? ecce inquit anni tres sunt, ex quo uenio quaerens fructum in ficulnea hac, et non inuenio; mysticus enim numerus debebatur, ut salus populis redderetur: unus in patriarchis annus — denique de hominibus tunc anni prouentus fuit, qualis non fuit postea super terram — alius in Moyse et prophetis ceteris, tertius in domini salutaris aduentu. ecce inquit annum domini acceptum et diem retributionis. et ille pater familias, qui plantauit uineam, non semel exactores fructum, sed saepius destinauit. primum seruulos, secundo alios seruulos destinauit, tertio autem filium suum misit. [1.37] uenit ergo Iohannes in spiritu et uirtute Heliae; alterum enim sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus repperietur, cum dicitur: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te. sed fortasse hoc supra nos et supra apostolos uideatur exemplum; nam et ille sub Helia diuiso amne fluuialium recursus undarum in originem fluminis, sicut dixit scriptura: Iordanis conuersus est retrorsum, significat salutaris lauacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae qui baptizati fuerint paruuli a malitia reformantur. quid quod etiam apostolis suis ipse dominus uirtutem spiritus esse tribuendam promisit dicens: accipietis uirtutem adueniente in uos spiritu sancto? deinde in sequentibus factus est inquit subito sonus de caelo tamquam ui magna ferretur spiritus. bene ui magna, quia spiritu oris eius omnis uirtus eorum. et uirtus est illa, quam a sancto spiritu apostoli consecuti sunt. [1.38] bene etiam praeibit ante faciem domini sanctus Iohannes, qui praenuntius natus et praenuntius mortuus est. et fortasse hoc mysterium in hac uita nostra hodieque celebretur. praecurrit enim animae nostrae quaedam uirtus Iohannis, cum credere paramus in Christum, ut paret ad fidem animae uias nostrae et de uitae istius tramite tortuoso rectas semitas nostri faciat conmeatus, ne anfractu labamur erroris, quo omnis uallis animae nostrae uir- . tutis fructibus possit inpleri et omnis saecularium altitudo mentorum domino se humili magis timore prosternat sciens nihil sublime posse esse quod fragile est. Et dixit Zaccharias ad angelum: unde hoc sciam? ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis. et respondit ei angelus dicens: ego sum Gabrihel angelus, qui adsto ante dominum, et missus sum haec adnuntiare tibi. et eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec omnia fiant, propter quod non credidisti uerbis meis, quae inplebuntur in tempore suo. [1.39–40] condemnatur silentio incredulitas sacerdotis et fides prophetarum probatur oraculo. clama inquit. et dixi: quid clamabo? omnis caro faenum. uides iubentis imperium, obtemperantis obsequium, interrogantis adfectum, obsequentis oraculum. credidit enim qui quid clamet exposcit et, quia credidit, prophetauit. at uero Zaccharias, quia non credidit, non potuit loqui, sed erat annuens illis et remansit mutus. non unius mysterium nec unius silentium est. tacet sacerdos, tacet propheta. nisi fallor, in uno uox totius plebis obmutuit, quia in uno totus ad dominum per Moysen populus loquebatur. cessatio sacrorum et silentium prophetarum, taciturnitas prophetae et taciturnitas sacerdotis est. auferam inquit ualidam uirtutem, prophetam et consiliarium. et uere abstulit prophetas, a quibus abstulit uerbum, quod loqui in prophetis solebat. et uere his abstulit uirtutem, quibus dei uirtus recessit, abstulit his consiliarium, quos magni consilii angelus declinauit, abstulit uocem, quia uox uerbi, non uocis est uerbum; nam nisi uerbum illud operetur in nobis, nullus est sonus uocis. uox Iohannes est — uox enim clamantis in deserto — Christus est uerbum; hoc uerbum operatur et ideo, ubi desiuit operari, muta repente carens spiritu ueluti quaedam animae lingua conticuit. transiuit enim ad nos dei uerbum et in nobis non tacet. denique iam non potest Iudaeus dicere quod potest dicere Christianus quia experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus. [1.41] Et ipse erat annuens illis. remansit ergo mutus Zaccharias et erat annuens illis. quid est nutus nisi quidam sine uerbo corporalis actus indicare moliens nec exprimens uoluntatem, quidam suprema morte uoce suppressa mutus sermo morientum? nonne tibi uidetur huic similis esse populus Iudaeorum ita inrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem, qui in ultimo spei uitalis obitu constitutus uocem quam habebat amiserit, quae titubantis actu corporis signum uerbi cupiat explicare, non uerbum? mutus ergo populus sine ratione, sine uerbo. cur enim tibi magis uideatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? est profecto uox operum fideique clamor, sicut lectum est: sanguis fratris tui ad me clamat. et ille clamat, qui in corde suo clamat per diem. qui ergo cordis clamorem perdidit perdidit linguae; nam qui distinctionem fidei non tenet quomodo potest tenere uerborum? et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat, sed posteaquam dixit, uerbum accepit et bonorum operum edidit claritatem. ergo sicut Moyses typus populi fuit et typus legis, ita etiam Zaccharias tacuit. [1.42] singula itaque ut concurrant considerandum est, uerbum in utero, lex in silentio, Iohannes appellatur et Zaccharias loquitur, uerbum editur, lex absoluitur, sed legis absolutio uerbi est explicatio, et ideo qui dixerit uerbum loquitur, etiamsi ante non sit locutus. ab angelo iubetur tacere Zaccharias, ab angelo uox premitur Iudaeorum; non enim humanae, sed diuinae hoc potestatis imperium est, ut non loquatur deo qui non credidit Christo. et ideo credamus, ut loquamur, credat Iudaeus, ut loqui possit. loquamur spiritu mysteria, intellegamus rationem sacrificiorum ueterum, aenigmata prophetarum. mutus est qui non intellegit legem, mutus est qui non intellegit diuinarum seriem scripturarum; uox enim nostra fides est. et ideo malo in ecclesia quinque uerba mente mea loqui, ut alios instruam, quam decem milia uerborum in lingua; linguae enim in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus. Post hos autem dies concepit Elisabet uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: quid mihi sic fecit dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines? [1.43] magna sanctis cura est uerecundiae, ut plerumque in ipsis pudor uotis sit, sicut hoc loco aduertimus sanctam Elisabet, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. quae causa occultationis nisi pudoris? est enim unicuique officio praescripta aetas et quod tempore decet tempore non decet aeuique mutatio facti uniuscuiusque mutat saepe naturam. sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta ■ coniugio, quando dare operam liberis sit decorum, dum anni uigent, dum suscipiendorum liberorum spes est, dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est. at uero ubi matura aeui senectus successerit et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare et grauari alienae aetatis onere et tumescere aluum non sui temporis fructu. senes enim ab ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur facere opera nuptiarum. adulescentes ipsi plerumque filiorum uota praetendunt et excusandum arbitrantur aetatis calorem generationis adfectu. quanto magis senibus agere turpe est quod adulescentibus pudor est confiteri! quin etiam ipsi iuuenes, sobria timore diuino corda qui temperant, suscepta plerumque subole renuntiant operibus iuuentutis. [1.44] et quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi? siquidem ubi semel grauem aluum sibi senserint et genitali aruo semen receptum, iam nec concubitu indulgent nec lasciuiam amantis, sed curam parentis adsumunt. at uero homines nec conceptis nec deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant. priusquam te inquit formarem in utero, noui te et in uulua matris sanctificaui te. ad cohibendam petulantiam tuam manus quasdam tui auctoris in utero hominem formantis aduertis. ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine? uel pecudem imitare uel deum uerere. et quid de pecudibus loquar? terra ipsa a generandi opere saepe requiescit et, si inpatienti hominum studio iactis frequenter seminibus occupetur, inpudentiam multat agricolae, fecunditatem sterilitate conmutat. ita quidam in ipsis elementis ac pecudibus ab usu non cessare generandi naturae pudor est. [1.45] merito ergo sancta Elisabet erubescebat gratiam, etsi non recognosceret culpam. nam etsi concepit de uiro — neque enim aliter de hominis ortu fas est credere — tamen partus sui erubescebat aetatem. et rursus caruisse se gaudebat obprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. hoc igitur obprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem. unde intellegi potest quia iam non conueniebant inter se concubitu coniugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis. [1.46] illa quae occultabat se, quia conceperat filium, iactare se coepit, quia generabat prophetam, et quae erubescebat ante benedicit et quae dubitabat ante firmatur ecce enim inquit, ut uox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultauit in gaudio infans in utero meo. itaque magna uoce clamauit, ubi domini sensit aduentum, quia religiosum credidit partum; nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non adfectatae fidem generationis adscisceret. LIBER SECVNDVS [2.1] Eodem autem tempore missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. latent quidem diuina mysteria nec facile iuxta propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium dei, sed tamen ex ceteris factis atque praeceptis domini salutaris possumus intellegere et hoc perpensioris fuisse consilii, quod ea potissimum lecta est, ut dominum pareret, quae erat desponsata uiro. cur autem non antequam desponsaretur inpleta est? fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio. et bene utrumque posuit scriptura, ut et desponsata esset et uirgo: uirgo, ut expers uirilis consorti uideretur, desponsata, ne temeratae uirginitatis adureretur infamia, cui grauis aluus corruptelae uideretur insigne praeferre. maluit autem dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare — sciebat enim teneram esse uirginis uerecundiam et lubricam famam pudoris — nec putauit ortus sui fidem matris iniuriis adstruendam. seruatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra ita inuiolabilis opinione uirginitas; oportet enim sanctos et ab his testimonium habere qui foris sunt, nec decuit sinistra uirginibus opinione uiuentibus uelamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque domini uideretur. [2.2] quid autem Iudaeis, quid Herodi posset adscribi, si natum uiderentur ex adulterio persecuti? quemadmodum autem ipse diceret: non ueni legem soluere, sed inplere, si uideretur coepisse a legis iniuria, cum partus innuptae lege damnetur? quin etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere iniuriam et uindicare obprobrium, si non agnosceret sacramentum. quid quod etiam fides Mariae uerbis maior adsciscitur et mendacii causa remouetur? uideretur enim culpam obumbrare uoluisse mendacio innupta praegnas. causam autem mentiendi indesponsata habuit, desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum. [2.3] non mediocris quoque causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam uiro cerneret, partum non potuit habere suspectum. fallendi autem principis mundi fuisse consilium ipsius domini uerba declarant, cum apostoli iubentur tacere de Christo, cum sanati prohibentur gloriari de remedio, cum daemones praecipiuntur silere de dei filio. fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam apostolus declarauit dicens: sed loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principium istius saeculi cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, hoc est: numquam me redimi domini morte fecissent. fefellit ergo pro nobis, fefellit ut uinceret, fefellit diabolum, cum temtaretur, cum rogaretur, cum dei filius diceretur, ut nusquam diuinitatem propriam fateretur. sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitauit, cum diceret: si filius dei es, mitte te deorsum, tamen uel sero cognouit et discessit ab eo. cognouerunt et daemones, qui dicebant: \'nouimus qui sis, Iesus, filius dei. quid uenisti ante tempus torquere nos?\' et ideo uenisse cognouerunt, quia praecognitum habebant esse uenturum. principes autem saeculi non cognouisse, quo maiore possumus quam apostolicae sententiae probare documento: si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent? daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit, at uero qui saecularibus uanitatibus occupantur scire diuina non possunt. [2.4] Bene autem sibi diuiserunt euangelistae, ut sanctus Matthaeus Ioseph ab angelo moneri induceret ne dimitteret Mariam, Lucas illic euangelista testimonium ferret quod non conuenissent, hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? sed et ipse sanctus Lucas uirginem declarauit dicens: et nomen uirginis Maria, et propheta edocuit, qui ait: ecce uirgo in utero accipiet, et Ioseph designauit, qui quoniam praegnatem uidebat quam non cognouerat dimittere gestiebat, et dominus ipse in cruce positus manifestauit, cum dicit matri: mulier, ecce filius tuus, deinde discipulo: ecce mater tua. etiam uterque testatus est, discipulus et mater, quia ex illa hora suscepit eam discipulus in sua. utique si conuenissent, numquam uirum proprium reliquisset, nec uir eam iustus a se discedere passus esset. quomodo autem dominus diuortium praecepisset, cum ipsius sit sententia quia nemo dimittere debet uxorem excepta causa fornicationis ? [2.5] pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus, qui probrum coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat; qui enim coniungitur meretrici unum corpus est. ergo ubique in Ioseph iusti gratia et persona seruatur, ut testis ornetur; os enim iusti mendacium nescit et lingua eius loquitur iudicium, iudicium eius loquitur ueritatem. nec te moueat quod frequenter scriptura coniugem dicit; non enim uirginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. denique quam non accepit nemo dimittit et ideo qui uolebat dimittere fatebatur acceptam. [2.6] Simul etiam mouere non debet quod ait euangelista: non cognouit eam, donec peperit filium; illud enim uel idioma scripturae est — sicut habes alibi: et donec senescatis, ego sum. numquid post illorum senectutem deus esse desiuit? et in psalmo: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum. numquid postea non sedebit? uel quia qui causam agit satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam adstruat, incidentem differat. et ideo qui incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium non putauit uberius persequendum uirginitatis Mariae testimonium, ne defensor magis uirginis quam adsertor mysterii crederetur. certe quando iustum docuit Ioseph, satis declarauit quod sancti spiritus templum, matrem domini, uterum mysterii uiolare non potuit. [2.7] didicimus seriem ueritatis, didicimus consilium: discamus et mysterium. bene desponsata, sed uirgo, quia est ecclesiae typus, quae est inmaculata, sed nupta. concepit nos uirgo de spiritu, parit nos uirgo sine gemitu. et ideo fortasse sancta Maria alii nupta, ab alio repleta, quia et singulae ecclesiae spiritu quidem replentur et gratia, iunguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis. Et ingressus ad eam angelus dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. ipsa autem, ut uidit eum, mota est in introitu eius. [2.8] disce uirginem moribus, disce uirginem uerecundia, disce uirginem oraculo, disce mysterio. trepidare uirginum est et ad omnes uiri ingressus pauere, omnes uiri adfatus uereri. discant mulieres propositum pudoris imitari. sola in penetralibus, quam nemo uirorum uideret, solus angelus repperiret: sola sine comite, sola sine teste, ne quo degeneri deprauaretur adfatu, ab angelo salutatur. disce, uirgo, uerborum uitare lasciuiam; Maria etiam salutationem angeli uerebatur. erat tamen inquit cogitans qualis esset haec salu- [2.9] tatio, et ideo cum uerecundia, quia pauebat, cum prudentia, quia benedictionis nouam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante conperta. soli Mariae haec salutatio seruabatur; bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola gratiam quam nulla alia meruerat consecuta est, ut gratiae repleretur auctore. erubescebat ergo Maria, erubescebat etiam Elisabet, et ideo cognoscamus quid intersit inter mulieris et uirginis uerecundiam. illa de causa erubescebat, haec per uerecundiam; in muliere modus pudoris adhibetur, in uirgine pudoris augetur gratia. Et ait ei angelus domini: ne timeas, Maria; inuenisti enim gratiam aput deum. et ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. [2.10] hic erit magnus. dictum est quidem etiam de Iohanne ab angelo quia erit magnus, sed ille quasi homo magnus hic quasi deus magnus; magnus enim dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. et uere et ille magnus, quia maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est. habet tamen maiorem, quia qui minor est in regno dei maior est illo. magnus autem Iohannes. sed coram domino et magnus Iohannes uinum et siceram non bibit, hic cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit. ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae, Christus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores? [2.11] simul mystice non dedignatur eorum conuiuium, quibus daturus est sacramentum. hic ergo manducat, ille ieiunat, utriusque populi typus: in illo ieiunat, in hoc pascitur. sed ieiunauit et Christus, ne praeceptum declinares, manducauit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. magnus ergo et Iohannes, sed huius magnitudo habet principium, habet finem, dominus autem Iesus idem est finis atque principium, idem primus et nouissimus. nihil ante primum, nihil ultra nouissimum. [2.12] neque te generationis humanae consuetudo in uitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. sequere scripturas, ut errare non possis. primus filius dicitur. lectum est etiam quia et solus pater, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, sicut legisti: et inmortali soli deo, sed neque primus ante patrem neque solus sine filio. si alterum negas, alterum adstruis: utrumque sequere et utrumque confirmas. non dixit: \'ego prior et ego posterior\', sed: ego primus et ego nouissimus. primus est filius et ideo coaeternus; habet enim patrem, cum quo sit aeternus. audeo dicere: \'primus est filius sed solus non est\\ et bene dico et religiose dico. quid erigitis ad inpietatem, haeretici, aures? laqueos quos tenditis incidistis. primus est filius et solus non est: primus, quia cum patre semper, solus non est, quia sine patre numquam est. non ego hoc dico, sed ipse dixit: et non sum solus, quia pater mecum est. solus pater, quia unus deus, solus pater, quia sola diuinitas patris et filii et spiritus sancti, et quod unum est solum est. solus pater, solus unigenitus, solus et spiritus sanctus; neque enim qui filius et pater aut qui pater et filius aut qui spiritus sanctus et filius. alius pater, alius filius, alius spiritus sanctus; legimus enim: rogabo patrem, et alium paraclitum dabit uobis. solus pater, quia unus deus, ex quo omnia, solus filius, quia unus dominus, per quem omnia. solum diuinitas facit, generatio et patrem testificatur et filium, ut nusquam filius sine patre aut pater uideatur esse sine filio. ergo nec solus, quia non solus inmortalis, nec solus lucem habitat inaccessibilem, quia deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, qui sedet ad dexteram patris. et huic quidam audent dicere inaccessibilem lucem esse, quam habitat pater. numquid lux melior patre? quae autem lux inaccessibilis ei cui non est inaccessibilis pater, et ipse lux uera et genitor lucis aeternae, de qua dictum est: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? uide ne illa sit lux inaccessibilis, quam habitat pater, habitat et filius, quia pater in filio et filius in patre. [2.13] bene ergo magnus; late enim funditur dei uirtus, late caelestis substantiae magnitudo porrigitur. nihil praescriptum, nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum trinitas habet. non loco clauditur, non opinione conprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate uariatur. dedit quidem dominus Iesus hominibus magnitudinem; in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, non in fines tamen mundi, non in fines caeli, non ultra caelos. at uero in domino Iesu omnia condita sunt in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, et ipse est ante omnis et omnia in ipso constant. caelum aspice, Iesus illic est; terram intuere, Iesus adest; ascende uerbo in caelum, descende uerbo in infernum, Iesus adest. etenim si ascenderis in caelum, Iesus illic est; si descenderis in infernum. adest. hodie cum loquor, mecum est, intra hoc punctum, intra hoc momentum et, si in Armenia nunc loquitur Christianus, Iesus adest; nemo enim dicit dominum legum nisi in spiritu sancto. abyssos opinione si penetres, illic quoque Iesum uidebis operari; scriptum est enim: ne dixeris in corde tuo: quis ascendit in caelum? id est Christum deducere, aut: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis reducere. ubi ergo non est qui caelestia, inferna et terrena conpleuit? bene ergo magnus cuius uirtus mundum repleuit, qui ubique est et erit semper, quia regni eius non erit finis. [2.14] Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? uidetur hic non credidisse Maria, nisi diligenter aduertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum dei filium fuisse uideatur incredula. quo autem modo fieri posset — licet salua praerogatiua sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum, sed ut praerogatiua maior, maior etiam fides ei debuit reseruari - quo ergo fieri modo posset, ut Zaccharias, qui non crediderat, silentii condemnaretur, Maria autem, si non credidisset, spiritus sancti infusione exaltaretur? sed neque non credere Maria neque tam temere debuit usurpare, non credere angelo, usurpare diuina. neque enim facile erat scire mysterium absconditum a saeculis in deo, quod nec superiores potestates scire potuerunt. et tamen non fidem rennuit, non officium refutauit. sed adcommodauit adfectum, spopondit obsequium. etenim cum dicit: quomodo fiet istud? non de effectu dubitauit, sed qualitatem ipsius quaesiuit effectus. [2.15] quanto temperatior ista responsio quam uerba sunt sacerdotis! haec ait: quomodo fiet istud? ille respondit: unde hoc sciam? haec iam de negotio tractat, ille adhuc de nuntio dubitat. negat ille se credere, qui negat scire, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem, ista se facere profitetur nec dubitat esse faciendum quod quomodo fieri possit inquirit; sic enim habes: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. uirginem parere diuini est signum mysterii, non humani. denique accipe inquit tibi signum; ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium. legerat hoc Maria, ideo credidit futurum; sed quomodo fieret ante non legerat; non enim quemadmodum fieret uel prophetae tanto fuerat reuelatum. tantum enim mandati mysterium non hominis fuit sed angeli ore promendum. hodie primum auditur: spiritus sanctus superueniet in te, et auditur et creditur. [2.16–17] Denique ecce inquit ancilla domini; contingat mihi secundum uerbum tuum. uide humilitatem, uide deuotionem. ancillam se dicit domini, quae mater eligitur, nec repentino exaltata promissu est. simul ancillam dicendo nullam sibi praerogatiuam tantae gratiae uindicauit, quae faceret quod iuberetur; mitem enim humilemque paritura humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. ecce ancilla domini; contingat mihi secundum uerbum tuum. habes obsequium, uides uotum; ecce enim ancilla domini apparatus officii est, contingat mihi secundum uerbum tuum conceptus est uoti. quam cito ergo etiam de inpari condicione credidit Maria! quid enim tam inpar quam spiritus sanctus et corpus? quid tam inauditum quam uirgo praegnas contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cuius carior cura est uirgini? Zaccharias autem non de inpari condicione, sed de senili aetate non credidit; nam condicio congruebat. ex uiro et femina sollemnis est partus nec incredibile debet uideri, ubi natura concordat. cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas inpediat naturam; non est tamen inrationabile ut minor cedat causa maiori et potior praerogatiua naturae usum inferioris excludat aetatis. huc accedit quod Abraham et Sarra filium in senectute susceperant et Ioseph filius senectutis est. quodsi quia risit Sarra reprehenditur, iustius condemnatur qui nec oraculo credidit nec exemplo; Maria autem cum dicit: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui? non uidetur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret interrogauit. unde et meruit audire: beata quae credidisti. et uere beata, quae sacerdote praestantior. cum sacerdos negasset, uirgo correxit errorem. nec mirum si dominus redemturus mundum operationem suam inchoauit a Maria, ut per quam salus omnibus parabatur eadem prima fructum salutis hauriret ex pignere. [2.18–19] et bene quaesiuit quomodo fieret; legerat enim quia uirgo generaret, non legerat quemadmodum uirgo generaret; legerat, ut dixi: ecce uirgo in utero accipiet, quomodo autem acciperet in euangelio primum angelus est locutus. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iudae et intrauit in domum Zacchariae et salutauit Elisabet. morale est omnibus, ut qui fidem exigunt fidem adstruant. et ideo angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides adstrueretur exemplo, senioris feminae sterilisque conceptum uirgini Mariae nuntiauit, ut possibile deo omne quod ei placuerit adsereret. ubi audiuit hoc Maria, non quasi incredula de oraculo nec quasi incerta de nuntio nec quasi dubitans de exemplo, sed quasi laeta pro uoto, religiosa pro officio, festina pro gaudio in montana perrexit. quo enim iam deo plena nisi ad superiora cum festinatione contenderet? nescit tarda molimina sancti spiritus gratia. [2.20–21] discite et uos, sanctae mulieres, sedulitatem quam praegnatibus debeatis exhibere cognatis. Mariam, quae ante sola in intimis penetralibus uersabatur, non a publico uirginitatis pudor, non ab studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardauit in montana uirgo cum festinatione, uirgo officii memor, iniuriae inmemor, adfectu uigente, non sexu relicta perrexit domo. discite, uirgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo sera, festina in publico mansit aput cognatam suam tribus mensibus; etenim quae propter officium uenerat inhaerebat officio. mansit tribus mensibus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius uideri in publico displicebat. [2.22] didicistis, uirgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. uenit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem nec solum uenit, sed etiam prior salutauit; decet enim ut quanto castior uirgo tanto humilior sit. nouerit deferre senioribus, sit magistra humilitatis, in qua est professio castitatis. est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. contuendum est enim quia superior uenit ad inferiorem, ut inferior adiuuetur, Maria ad Elisabet, Christus ad Iohannem, denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Iohannis, dominus uenit ad baptismum. cito quoque aduentus Mariae et praesentiae dominicae beneficia declarantur; simul enim ut audiuit salutationem Mariae Elisabet, exsultauit infans in utero eius, et repleta est spiritu sancto. [2.23] uide distinctionem singulorumque uerborum proprietates. uocem prior Elisabet audiuit, sed Iohannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audiuit, iste exsultauit ratione mysterii, illa Mariae iste domini sensit aduentum, femina mulieris et pignus pignoris, istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus duplicique miraculo prophetant matres spiritu paruulorum. exsultauit infans, repleta mater est. non prius mater repleta quam filius, sed cum filius esset repletus spiritu sancto, repleuit et matrem. exsultauit Iohannes, exsultauit et Mariae spiritus. exsultante Iohanne repletur Elisabet, Mariam tamen non repleri spiritu, sed spiritum eius exsultare cognouimus — inconprehensibilis enim inconprehensibiliter operabatur in matre — et illa post conceptum repletur, ista ante conceptum. Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi ut ueniat mater domini mei ad me? [2.24] nouit sermonem suum spiritus sanctus nec umquam obliuiscitur, et prophetia non solum rerum conpletur miraculis, sed etiam proprietate uerborum. quis est iste fructus nisi ille de quo dictum est: ecce hereditas domini fili, mercis fructus uentris? hoc est: hereditas domini fili sunt, qui mercis sunt fructus illius, qui de Mariae uentre processit. ipse fructus uentris est, flos radicis, de quo bene prophetauit Esaias dicens: exiet uirga ex radice Iessae et flos ex radice ascendet; radix enim est familia Iudaeorum, uirga Maria, flos Mariae Christus, qui ueluti bonae arboris fructus pro nostrae uirtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediuiua corporis resurrectione reparatur. et unde hoc mihi, ut ueniat mater domini mei ad me? [2.25] non quasi ignorans dicit — scit enim esse sancti spiritus gratiam et operationem, ut mater prophetae a matre domini ad profectum sui pignoris salutetur — sed quasi non humani hoc meriti, sed diuinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: unde hoc mihi? hoc est: quantum bonum mihi accidit, ut mater domini mei ueniat ad me? non cognosco meum. unde hoc mihi? qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis? non usitata haec officia feminarum sunt, ut ueniat mater domini mei ad me. miraculum sentio. cognosco mysterium: mater domini uerbo feta, deo plena est. Ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exsultauit gaudio infans in utero meo. [2.26] et beata quae credidisti. uides non dubitasse Mariam. sed credidisse et ideo fructum fidei consecutam. beata inquit quae credidisti. sed et uos beati, qui audistis et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et concipit et generat dei uerbum et opera eius agnoscit. sit in singulis Mariae anima, ut magnificet dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in deo, si secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus; omnis enim anima accipit dei uerbum, si tamen inmaculata et inmunis a uitiis intemerato castimoniam pudore custodiat. [2.27] quaecumque igitur talis esse potuerit anima magnificat dominum, sicut anima Mariae magnificauit dominum et exsultauit spiritus eius in deo salutari. magnificatur enim dominus, sicut et alibi legisti: magnificate dominum mecum, non quod domino aliquid humana uoce possit adiungi, sed quia magnificatur in nobis: imago enim dei Christus est et ideo si quid iustum religiosumque fecerit anima illam imaginem dei. ad cuius est similitudinem creata, magnificat et ideo, dum magnificat eam, magnitudi nis eius quadam participatione sublimior fit, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam aemulatione uirtutis in se uideatur exprimere. magnificat autem anima Mariae dominum, et exsultat spiritus eius in deo, eo quod et anima et spiritu patri filioque deuota unum deum, ex quo omnia, et unum dominum, per quem omnia, pio ueneretur adfectu. [2.28–29] sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia plenior. nec otiosum uidetur quod et ante Iohannem Elisabet prophetat et Maria ante domini generationem; serpunt enim iam temtamenta salutis humanae. nam sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus inchoantur, ut feminae quoque muliebria opera deponentes infirmitati renuntient et anima, quae non habet sexum, ut Maria, quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem. Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus et reuersa est in domum suam. bene inducitur sancta Maria et exhibuisse officium et mysticum numerum custodisse: non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti uatis profectus. nam si primo ingressu tantus processus exstitit, ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis, quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. unguebatur itaque et quasi bonus athleta exercebatur in utero matris propheta; amplissimo enim uirtus eius certamini parabatur. denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabet pariendi tempus inpleret. quodsi diligenter aduertas, . inuenies hoc nusquam positum nisi in generatione iustorum. denique inpleti sunt dies, ut pareret Maria, inpletum est tempus, ut pareret Elisabet, inpletum est uitae tempus, cum sancti uiri ex hoc uitae curriculo demigrarent. plenitudinem iusti uita habet, inanes autem dies sunt inpiorum. [2.30] peperit ergo filium Elisabet et congratulabantur uicini. habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia conmune est bonum; iustitia enim conmunis est uirtus. et ideo in ortu iusti futurae uitae insigne praemittitur et gratia secutura uirtutis exsultatione uicinorum praefigurante signatur. pulchre autem tempus, quo fuit in utero propheta, describitur, ne Mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia domini matris in utero roboratur, qui infantiae inpedimenta nesciuit. et ideo in euangelio nihil super eo legimus nisi ortum eius et oraculum, exsultationem in utero, uocem in deserto. neque enim ullam infantiae sensit aetatem qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi. ! Et respondit mater eius et dixit: non, sed uocabitur Iohannes.. et responderunt ad illam: nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. adnuebant ergo patri eius quem uellet uocari eum. et accepit pugillarem et scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt omnes. continuo autem resoluta est lingua eius et apertum est os eius, et loquebatur benedicens deum. mire sanctus [2.31] euangelista praemittendum putauit quod plurimi infantem patris nomine Zacchariae adpellandum putarunt, ut aduertas matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum spiritu, quod ab angelo ante Zacchariae fuerat praenuntiatum. et quidem ille mutus intimare uocabulum fili nequiuit uxori, sed per prophetiam Elisabet didicit quod non didicerat a marito. Iohannes est inquit nomen eius, hoc est: non ei nos nomen inponimus, qui iam a deo nomen accepit. habet uocabulum suum quod agnouimus, non quod elegimus. habent hoc menta sanctorum, ut a deo nomen accipiant. sic Iacob Israhel dicitur, quia deum uidit, sic dominus noster Iesus nominatus est, antequam natus, cui non angelus, sed pater nomen inposuit. reuelabitur enim inquit filius meus Iesus cum his qui cum eo iocundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis. et erit post annos hos et morietur filius meus Christus et conuertetur saeculum. uides angelos quae audierint, non quae usurpauerint nuntiare. nec mireris si nomen mulier quod non audiuit adseruit, quando spiritus ei sanctus, qui angelo mandauerat, reuelauit. neque poterat domini ignorare praenuntium quae prophetauerat Christum. [2.32] et bene additur quia nemo in cognatione eius uocabatur hoc nomine, ut intellegas nomen non generis esse, sed uatis. Zaccharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei adfatum eripuerat et auditum, quod uoce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens:Iohannesestnomen eius. et hic nomen non inponitur, sed adstruitur meritoque continuo resoluta est lingua eius, quia quam uinxerat incredulitas fides soluit. credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra, quae incredulitatis uinculis est ligata, rationis uoce soluatur. Scribamus spiritu mysteria, si uolumus loqui, scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. etenim qui Iohannem loquitur Christum prophetat. loquamur Iohannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri. quod in sacerdote tanto inrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei cohercebant. [2.33–34] Et Zaccharias pater eius inpletus est spiritu sancto et prophetabat dicens. uide quam bonus deus et facilis indulgere peccatis non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia dei maxima, quod eum qui negauerant confitentur. nemo ergo diffidat, nemo ueterum conscius delictorum praemia diuina desperet. nouit deus mutare sententiam. si tu noueris emendare delictum. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis. pulchre cum de domino prophetaret, ad prophetam sua uerba conuertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret, ne cum publice numeraret sua quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia uideretur, quae agnoscebat in filio. sed fortasse aliqui quasi inrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum adloquitur infantem. uerum si teneamus. intellegimus profecto quod potuit uocem patris natus audire, qui Mariae salutationem, antequam nasceretur, audiuit. sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei, non corporis aetate reserantur, habebat intellegendi sensum, qui exsultandi habebat adfectum. [2.35] simul illud aduerte quam paucis Elisabet, quam multis Zaccharias prophetet. et uterque sancto inpletus spiritu loquebatur, sed disciplina seruatur, ut mulier discere magis quae diuina sunt studeat quam docere. nec facile ullam prophetasse uberius quam matrem domini repperimus. prophetissa ipsa Maria soror Aaron quam cito cantici uerba conclusit eademque, ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui poenam sermonis euasit. Factum est autem in diebus illis exiuit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur uniuersus orbis terrae. [2.36] de ortu saluatoris dicturi non putamus alienum ut quo natus sit tempore requiramus. quid enim professio saecularium ad generationem domini pertinet nisi ut aduertamus hoc quoque diuinum esse mysterium, quia. dum professio saecularis optenditur, spiritalis inpletur, non terrarum regi dicenda, sed caeli? professio ista fidei census animorum est; abolito enim synagogae censu uetusto nouus census ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret, et spiritaliter in typo plebis sua iam Christo nomina conferebat. non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur nec describuntur limites, sed proferuntur, nec aetas ulla distinguitur, sed omnis adscribitur; nullus enim ab hoc inmunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem uagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur. nihil in hoc censu uerearis terribile, nihil inmite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. uis Christi audire censores? iubentur censere sine uirgis nec terrore, sed gratia plebem quaerere, recondere gladium, non possidere aurum. talibus censoribus adquisitus est orbis. [2.37] denique, ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri iubetur. quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur. qui ergo poterat professionem totius orbis exigere nisi qui totius habebat orbis imperium? non enim Augusti, sed domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea. Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armeniis: imperabat Christus. acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyras ediderunt. et ideo fortasse nos uincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur huic Arriani quaestionem generis inferebant. [2.38] Haec inquit professio prima facta est. atqui plerasque iam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. haec est ergo professio prima imaginem factus praeiret, propter quem dei imago descenderet? et si mysterium primi discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali fallente diabolo Eua suadente ille gustauit, ut iste nobis, priusquam sciret malum, eligeret bonum dirique serpentis insidias ecclesia suadente uacuaret, iuxta quod scriptum est: quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credit malitiae, ut eligat quod bonum est et: priusquam sciat uocare patrem aut matrem. accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae. hic enim est puer, cuius incunabula magi spoliis orientalibus referserunt. quia gens ante Christum incredula de exuuiis idolorum mutata iam fide manubias obtulit domino triumphales. [3.50] Haec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putaui. prolixius prosequenda, ne qui cum ista in euangelio minus adtento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret. quae sancti euangelistae ad maiora miracula et diuiniora domini gesta properantes perstringenda breuius quam diffundenda uberius putauerunt. eorum igitur more qui satis putant ignaris uiarum quasi notas quasdam iteneris et semitas demonstrare, spiritalis uiae semitas colligentes - uidero utrum secundo ueritatis euentu, certe religioso fidei ductu - in mysteriorum secreta contendimus uerentes ne quis ista cum legerit, quod prouerbialiter dicitur \'quasi puer machaeram) tractare per infantiam fortia anna nesciret, magisque uulnus ex inprouidentia quam salutem ex lectione sentiret. infirmos enim tela sua uulnerant, nec potest bene uti armis. qui ea ferre non nouerit. et ideo circa fidem uir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae uirtute iuuentutis amissa coronam gloriosi certaminis non requirat et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat aut anserem, aeuo fessa minorum auium fetus inplumis requirat, qui solidiorem cibum adfen-e non possunt. LIBER QVARTVS [4.1] Non absurdum, ut opinor, de generatione domini confecimus opus; certe infructuosum non fuit dominicis diutius inhaerere maioribus. nam si hi qui magnum mare litorali parant nauigatione transmittere altioris conpendium cursus itidem ut nos fiduciae infirmitate uitantes agrum et urbes litore deductas capti locorum decore frequenter inuisunt, quanto magis nos in tanto non elementorum, sed gestorum caelestium siti profundo uiciniores legere portus et frequentes amare debemus excursus, ne qui longae nauigationis taedio fatigatus fastidii uomitum tenere non possit. certe si quis intutae ratis uitia infida perspexerit, tamquam frequenti librorum portu obiecto licet ut aurium uela deponat, lectionis ancoram figat. non uidetur deseruisse nauigium, sed confecisse cursum qui dedescendit in portum. [4.2] et plerisque locis fortasse amoenitas locorum ipsa inuitet praetermeantem. nam si Ulixem illum, ut fabulae ferunt - licet et propheta dixerit: habitabunt in ea filiae Sirenum, et si non dixisset propheta, nemo tamen iure reprehenderet, cum et gigantas et uallem Titanum scriptura conprehenderit - si ergo Ulixem illum post decem annorum exilia, quibus bellatum in Ilio est, decemque erroris annos festinantem ad patriam Lotophagi suauitate bacarum tenere potuerunt, si horti Alcinoi retardarunt, si postremo Sirenes cantu uocis inlectum ad illud famosum uoluptatis naufragium paene deduxerant, nisi aduersus inlecebrosae sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures, quanto magis religiosos uiros caelestium factorum decet admiratione mulceri!atque hic iam non bacarum suauitas haurienda, sed panis ille, qui descendit de caelo, non holera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt Christi; nam qui infirmus est holera manducet. non claudendae igitur aures, sed reserandae sunt, ut Christi uox possit audiri, quam quisque perceperit naufragium non timebit non corporalibus ut Ulixes ad arborem uinculis adligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus uinciendus, ne lasciuiarum moueatur inlecebris cursumque naturae detorqueat in periculum uoluptatis. [4.3] figmentis enim poeticis fabula coloratur ut quaedam puellae scopuloso in litore maris habitasse prodantur, quae si quos deflectere nauigium propter aurium suauitatem dulci uoce pepulissent, in uada caeca deductos et infida statione deceptos naufragii miserabilis sorte consumerent. conpositum hoc specie et ambitiosa conparatione fucatum est, ut mare, uox feminae, litora uadosa fingantur. quod autem mare abruptius quam saeculum tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam inmundorum spirituum flatibus procellosum? quid sibi uult puellarum figura nisi euiratae uoluptatis inlecebra, quae constantiam captae mentis effeminet? quae autem illa uada nisi nostrae scopuli sunt salutis? nihil enim tam caecum quam saecularis suauitatis periculum, quae dum mulcet animum, uitam obruit et corporeis quibusdam scopulis sensum mentis inlidit. [4.4] merito igitur dominus noster Iesus ieiunio suo nos atque deserto aduersus uoluptatum informat inlecebras et temtari se a diabolo dominus omnium patitur, ut in illo omnes uince.re disceremus. aduertamus igitur quia tria non otiose a domino principaliter ordinata euangelista descripsit. tria sunt enim quae ad usum proficiunt salutis humanae, sacramentum desertum ieiunium; nemo enim nisi qui legitime certauerit coronatur, nemo autem ad certamen uirtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum gratiae caelestis munere consecretur. [4.5–6] uenit igitur dominus ad lauacrum, ut mysterii gratia nobis et uisu probaretur et sensu. et quoniam lex caelo et terris testibus promulgatur, ut mysterium diuinitatis absconditum a saeculis in deo plus crederes esse quam legem, non iam ad testimonium caelum uocatur, sed utitur testis officio, cum uox dei defertur e caelo. simul ne fidei mysterium dubio mentis offendas, inuisibilia tibi uisibiliter declarantur operari. uenit dominus ad lauacrum; omnia enim pro te factus est. his qui sub lege sunt, quasi sub lege esset, cum ipse sub lege non esset, circumcisus est, ut eos qui sub lege sunt lucrifaceret, his qui sine lege erant conuiuii conmunitate sociatus est. ut lucraretur eos qui sine lege uiuebant. factus est infirmibus infirmus per corporis passionem, ut lucrifaceret eos, omnibus postremo omnia factus est, pauper pauperibus, diues diuitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, proSuus abundantibus. in carcere cum paupere est, cum Malia flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit, in deserto esurit, ut cibus primi hominis, quem praeuaricatione gustauerat, ieiunio domini solueretur. nostro periculo Adam scientiae boni et mali famem soluit, nostro emolumento famem iste suscepit. [4.7] Tunc lesus ductus est in desertum a spiritu, ut temtaretur a diabolo. conuenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus eiectus sit, ut aduertas quemadmodum de desel\'to ad paradisum Adam secundus reuerterit. uidete enim quemadmodum suis nodis praeiudicia resoluantur et suis diuina beneficia uestigiis reformentur. ex terra uirgine Adam, Christus ex uirgine, ille ad imaginem dei factus. hic imago dei, ille omnibus inrationabilibus animalibus, hic omnibus animantibus antelatus - per mulierem stultitia, per uirginem sapientia, mors per arborem, uita per crucem - ille spiritalium nudus arboris se texit exuuiis, hic saecularium nudus corporis non desiderauit exuuias. in deserto Adam, in deserto Christus; sciebat enim ubi posset inuenire damnatum, quem ad paradisum resoluto errore reuocaret. sed quoniam saecularibus indutus exuuiis redire non poterat nec paradisi incola potest esse nisi nudus a culpa, exuit ueterem hominem, nouum induit, ut, quia solui non queunt diuina decreta. persona magis quam sententia mutaretur. [4.8] sed quia in paradiso sine duce iter amisit acceptum, quemadmodum de deserto sine duce iter repetere posset amissum, ubi temtationes plurimae. nisus ad uirtutem difficilis, lapsus facilis ad errorem, cum eadem sit uirtutis natura quae nemorum, ut si adhuc exigua de terrenis ad superna se subrigunt, dum teneris aetas adolescit frondibus, saeui ueneno dentis obnoxia facile aut succidi possit aut uri, si uero alta se radice fundauerit et ramorum sublimitate sustulerit, frustra iam uel ferarum morsibus uel lacertis agrestium uel diuersorum flatuum procellis arbos robusta temtetur. [4.9] Quem igitur adponeret ducem contra tot inlecebras saeculi, contra tot uersutias diaboli, cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus esse luctamen? angelum adponeret? et ipse lapsus est; legiones angelorum uix singulis profuerunt. seraphin dirigeret? et ipse descendit in terris in medium populi inmunda labia habentis et unius tantum prophetae adposito labia carbone mundauit. alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? quis me supra mundum constitueret nisi qui maior est mundo? quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Iudaeum et Graecum, barbarum et Scytham, seruum et liberum uno regere ductu nisi solus qui est omnia et in omnibus Christus? [4.10] multi enim laquei quacumque progredimÚr: laquei in corpore, laquei in lege, laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo, laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus - oculus enim meretricis laqueus est peccatoris -, laqueus in pecunia, laqueus in religione. laqueus in studio castitatis. exiguis enim momentis mens inclinatur humana et hue atque illuc pro uersutia suadentis frequenter inpellitur. uidet aliquem diabolus religiosum uirum, deo uenerabiliter deferentem et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem iniuriae: in ipsa eum religione. subplantat, ut faciat non credere quod dei filius uere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem, cum utique passio corporis fuerit, diuinitas exsors iniuriae manserit. ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Iesum \'Christum in carne uenisse de deo non est. uidet integrum et inlibatum castimoniae uirum: suadet ut nuptias damnet, quo eiciatur ab ecclesia et studio. castitatis a casto corpore separetur. audiuit alius quia unus deus. ex quo omnia, adorat atque ueneratur: insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat quia unus dominus, per quem omnia; ita nimia pietate inpium esse conpellit, ut dum patrem a filio separat, patrem filiumque confundat et personam unam putet esse, non potestatem. itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam. [4.11–12] Quomodo igitur hos laqueos euitabimus, ut possimus et nos dicere: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumuś? non dicit: (ego contriui laqueum\', non ausus est hoc dicere Dauid, sed: adiutorium nostrum in nomine domini, ut ostenderet unde laqueus solueretur, ut prophetaret quod uenturus esset in hanc uitam qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum. sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset, ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, ut ego possem dicere: laqueos parauerunt pedibus meis, et ipsi inciderunt t in eos. quae potuit esse praeda nisi corpus? oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus dominus Iesus et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum, ut crucifigeretur ex infirmitate. si enim fuisset spiritale corpus, non dixisset: spiritus promtus, caro autem infirma. audi igitur utramque uocem et carnis infirmae et spiritus promti. pater, si possibile est, transeat hic calix a me: haec carnis est uox. sed non quod ego uolo, sed quod tu uis: habes deuotionem spiritus et uigorem. quid repudias dignationem domini? dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit iniurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit uel sustinere ac perpeti. et ideo sequamur Christum iuxta quod scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis. cui adhaerebo nisi Christo, sicut Paulus dixit: qui adhaeret domino unus spiritus tus est? illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, uestigia persequamur. [4.13] uidete quibus itineribus reducamur. nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, unguit oleo spiritali. tali; ubi uidit robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Iudaei quod discipuli eius sabbato de segete spicas uellerent - iam enim apostolos suos in agro culto et fructuoso opere collocauerat - postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: haec cum dixisset Iesus, cum discipulis suis transiuit trans torrentem cedri, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse cum discipulis suis. agro enim fecundo hortum esse potiorem docet propheta in Canticis canticorum dicens: hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus; emissiones tuae paradisus. illa est enim animae pura et inmaculata uirginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis uoluptatis inlecebris, nullo uitae amore transducitur. denique uirtute domini hominem esse reuocatum prae ceteris hic euangelista testatur, qui solus inducit dominum dicentem latroni: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. [4.14–15] plenus igitur Jesus spiritu sancto agitur in desertum consilio, ut diabolum prouocaret - nam nisi ille certasset, non mihi iste uicisset - mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret, exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus inuidere et tunc magis esse cauendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas. Quadraginta autem dies: mysticum numerum recognoecis. tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi et tot ieiunio dierum sanctificato propheta refusam caeli serenioris esse clementiam; tot ieiunio dierum sanctus Moyses perceptionem legis emeruit; tot annos in heremo constituti patres panem angelorum et caelestis alimoniae gratiam consecuti sunt nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt; tot ieiunio dierum domini nobis in euangelium patescit ingressus. unde si quis euangelii gloriam fructumque resurrectionis optat adipisci, mystici ieiunii praeuaricator esse non debet, quod et in lege Moyses et in euangelio suo Christus utriusque testamenti auctoritate praescripsit fidele uirtutis esse certamen. [4.16] quid uero sibi uult quod euangelista dominum esurisse signauit, cum de Moysi atque Heliae ieiunio nihil tale uideamus expressum? numquid hominum patientia deo fortior est? sed qui XL diebus esurire non potuit ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem, simul ut aduersarium lacesseret iam timentem, qui XL fuerat dierum ieiunio uulneratus. et ideo famis domini pia fraus est, ut in quo diabolus maiora metuens iam cauebat, famis specie lactatus temtaret ut hominem, ne inpediretur triumphus. simul illud disce mysterium sancti spiritus. opus hoc unum fuisse iudicium, ut temtandum se diabolo Christus offerret. [4.17] Dixit autem illi diabolus: si filius es dei, dic lapidi huic ut fiat panis. tria praecipue docemur tela diaboli, quibus ad conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, gulae unum, aliud iactantiae, ambitionis tertium. inde autem coepit, unde iam uicit. et ideo inde incipio in Christo uincere, unde in Adam uictus sum, si tamen mihi Christus, imago patris, uirtutis exemplum sit. discamus igitur cauere gulam, cauere luxuriam, quia telum est diaboli. laqueus tenditur. cum mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. non solum enim cum audimus uerba diaboli, sed etiam cum uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. didicisti igitur diaboli telum: sume scutum fidei. loricam abstinentiae. [4.18–19] sed quid sibi uult talis sermonis exorsus: ei filius dei es, nisi quia cognouerat dei filium esse uenturum? sed uenisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. aliud explorantis, aliud temtantis est et deo se profitetur credere et homini conatur inludere. sed uide arma Christi, quibus tibi, non sibi uicit. nam qui maiestate sua lapides in panem posse conuerti naturae alterius transfusione monstrauit docet nihil tibi pro diaboli arbitrio nec declarandae uirtutis contemplatione faciendum. simul in ipsa temtatione artificem diaboli disce uersutiam. sic temtat ut exploret, sic explorat ut temtet. contra dominus sic fallit, ut uincat, sic adhuc uincit, ut fallat. nam si conuertisset naturam, prodiderat creatorem. medie ergo respondit dicens: scriptum est quia non in pane 4,4 solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. [4.20] uides quo genere utatur armorum, quo hominem ab spiritalis nequitiae incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque munitum. non enim quasi deus utitur potestate - quid enim mihi proderat? - sed quasi homo conmune sibi arcessit auxilium, ut diuinae pabulo lectionis intentus famem corporis neclegat, alimentum uerbi caelestis adquirat. huic intentus Moyses panem non desiderauit, huic intentus Helias famem prolixioris non sensit ieiunii. non enim potest qui uerbum sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam caelestis accipiat - humanis enim diuina praestare non dubium est et corporalibus spiritalia - et ideo qui uitam ueram desiderat illum panem expectat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. simul cum dicit: non in pane solo uiuit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est susceptionem nostram, non suam diuinitatem. [4.21–23] Sequitur iactantiae telum, quo procliue delinquitur, quia dum homines gloriam uirtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum suorum et statione decedunt. et duxit inquit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi. ita enim est iactantia, ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trudatur. et dixit illi: si filius dei es, mitte te deorsum. uere diabolica uox, quae mentem hominis de gradu altiore meritorum praecipitare contendit. quid enim tam proprium diabolo quam suadere ut unusquisque se mittat deorsum? [4.24] disce ergo et tu diabolum uincere. agit te spiritus, sequere spiritum. non te reuocet carnis inlecebra; spiritu plenus disce contemnere uoluptates. ieiuna, si uis uiucere. consequens est ut per hominem diabolus te putet esse temtandum; Christus quasi fortior faciem ad faciem temtatur, tu per hominem. et illud diaboli uerbum est, cum dicit homo: (fortis es: manduca et bibe, et similis mane\'. noli te tibi credere, non erubescas egere praesidiis, quibus non egebat Christus. et tamen ea non neclegebat, ut te doceret dicens: cauete ne grauetur cor uestrum in uino et crapula. non erubuit Paulus, qui ait: sic enitor non ut aera caedens. aera quidem non caedebat apostolus, sed potestates aerias uerberabat. sed castigo inquit corpus meum et seruituti redigo, ne forte cum aliis praedicauerim, ipse reprobus inueniar. [4.25] simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat, quia nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. nam qui relictis caelestibus terrena eligit uoluntarium quoddam praecipitium uitae labentis incurrit. simul quoniam telum suum diabolus uidit obtunsum. qui omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. sed dominus rursus ne ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putauit esse facienda, sed diuinitatis propriae auctoritate seruata uersutiae eius occurrit, ut quia scripturarum exemplum praetenderat, scripturarum uinceretur exemplis; potestas enim deo uincere, scriptura mihi [4.26] Į uincit. disce hic quoque quia satanas transfigurat se uelut angelum lucis et de scripturis ipsis saepe diuinis laqueum fidelibus parat. sic haereticos facit, sic euiscerat fidem, sic iura pietatis inpugnat. ergo non te capiat haereticus, quia potest de scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi adroget quod doctus uidetur. utitur et diabolus testimoniis scripturarum, sed non ut doceat, sed ut circumscribat at fallat. cognouit aliquem adtentum religioni, uirtutibus clarum, signis et operibus praepotentem: iactantiae tendit laqueum, ut huiusmodi uirum inflet tumore, quo pietati se non credat, sed credat iactantiae nec deo deputet, sed sibi adroget. ideoque apostoli non in suo, sed in Christi nomine daemoniis imperabant, ne adrogare sibi aliquid uiderentur. sic Petrus paralyticum curat dicens: in nomine Iesu Nazaraei surge et ambula. disce etiam de Paulo fugere iactantiam. scio inquit hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui. pro huiusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor nisi in infirmitatibus meis. [4.27] ergo et hic diabolus, quoniam fortem sensit, iactantiam praetendit, quae etiam fortes decipit; sed dominus respondit: non temtabis dominum deum tuum. in quo et dominum et deum Christum et patrem et filium potestatis unius esse cognoscis, iuxta quod scriptum est: ego et pater unum sumus. et ideo si \'unum\' obtendit diabolus, occurre ei quia scriptum est: ego et pater unum sumus et distingue \'unum\', ne discernas potestatem, distingue \'unum\', ne patrem filiumque secernas. et duxit illum diabolus iterum in montem altissimum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis. [4.28–29] bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur. non enim tam conspectus celeritas indicatur quam caducae fragilitas potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt et saepe honor saeculi abiit, antequam uenerit. quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula? docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subiaceat potestati, ad usum fragilis et inanis ad fructum.[sed quomodo hic dat diabolus potestatem et alibi legis quia omnis potestas a deo est? numquid potest quis duobus dominis sei-uire aut a duobus accipere potestatem ? num ergo contrarium est? minime. sed uide quia omnia a deo. neque enim sine deo mundus, quia et mundus per ipsum factus; sed licet a deo factus sit, tamen opera eius mala, quia saeculum in maligno positum est et ordinatio mundi a deo, opera mundi a malo. ita etiam a deo potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis. denique non est inquit potestas nisi a deo, quae autem sunt a deo ordinatae sunt, non datae, sed ordinatae et qui resistit potestati dei inquit ordinationi resistit. hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. itaque qui permisit ordinauit nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. denique uis non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa.(non ergo potestas mala, sed ambitio. denique eo usque a deo ordinatio potestatis, ut dei minister sit qui bene potestate utitur.} dei inquit minister est tibi in bonum.〉 non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri nec dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. nam ut de caelestibus ad terrena deriuemus exemplum, dat honorem imperator et habet laudem. quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed iudicis. habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed militia sua inplicat. [4.30] quid ergo? bonum est uti potestate, studere honori? bonum si deferatur, non eripiatur. distingue tamen hoc ipsum bonum. alius enim bonus in saeculo, alius perfectae uirtutis usus; bonum est enim cognoscendae diuinitatis studium nullis occupationibus inpediri. nam etsi multa bona, una tamen est uita aeterna. haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. et ideo uitae aeternae maximus fructus et solus deus uitae remunerator aeternae est: solum deum et dominum nostrum adoremus et ipsi soli seruiamus ut solus ipse nos fructu remuneretur amplissimo, fugiamus omnia quae diabolicae subiacent potestati, ne tamquam malus tyrannus in eos quos intra suum regnum inuenerit acceptae saeuitia potestatis utatur. [4.31] non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates: bonum enim est deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit. nam si inquisitor in sacrilegium scaeua interpretatione uertatur, in deterius uertitur quaerentis offensa quam si non quaesisset. nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa, nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis adfectus. quodsi is qui deum quaerit propter fragilitatem carnis et mentis angustias saepe temtatur, quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est! atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum, et saepe quos uitia nulla delectant, quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaritia subuertere facit ambitio criminosos. habet enim forensem gratiam, domesticum periculum et, ut dominetur aliis, prius seruit. curuatur obsequio, ut honore donetur, et, dum uult esse sublimior, fit remissior, cum in ipsa potestate quod praecellit alienum sit; legibus enim imperat, sibi seruit. [4.32] Dicet fortasse aliquis quia solus qui malum fecerit timet; tamen qui mare nauigat plus timet. et contra in inmobili terrarum statione consistens non solet timere naufragium; at si mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. fuge ergo saeculi mare: naufragium non timebis. etsi frequenter arborum uertices spirantium uerberent flabra uentorum-. torum, solidatis tamen radicibus nullus occasus est; at in mari furentibus uentis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est. ita etiam aduersis flatibus nequitiae spiritalis nullus in harena uel in salo tutus est, et naues Tharsis uehementi saepe spiritu conteruntur. [4.33–34] haec moraliter. ceterum quod ad mysticum ordinem spectat, cernis uetusti erroris uincula suis resoluta uestigiis, ut primo gulae, secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solueretur. perlectus est enim Adam cibo et in locum interdictae arboris sententiae facilitate transgressus temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem diuinitatis adfectat. et ideo prius dominus ueteris nexus soluit iniuriae, ut nos iugo captiuitatis excusso uincere I crimina scripturarum praesidio disceremus. quod si dominus Iesus propria non desiderauit, tu aliena cur quaeras? si creator omnium saeculi gloriam subeundae paupertatis uirtute contemsit, cur tu fastidias quod natus es, adpetas quod indebitum est ? cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt ad supplicium diuturna deposcas? caue insidias, caue fraudes. et hoc ipso quod ad subruendum hominem totum uersuta diabolus mundum fraude concutiat, totis saeculi pugnet inlecebris, eius tibi blanditiae plus cauendae. non Euam cibus flexerat, non mandatorum destituerat obliuio, sed promissi honoris ambitio inlecebrosa decepit. quae si solum dominum adorare uoluisset, indebita non quaesisset. et ideo remedium datur, quo telum ambitionis obtundas, ut soli domino seruiamus; caret enim ambitione religiosa deuotio. [4.35] Et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse uitiorum; neque enim consummatam omnem temtationem scriptura dixisset, nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cauenda. finis ergo temtationum finis est cupiditatum, quia causae temtationum causae cupiditatum sunt. causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, auiditas potentiae. quam religiosum uidetur ut conmorationem Christianae feminae non recuses! sed crebra inde temtatio. si adtentos deo uiderit diabolus, suggerit ut decipiat; sed tu quamuis de proposito praesumas, caue temtationem sciens naturam. haec tria, si recorderis, etiam Paulus cauenda praescripsit designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectato iustitiae coronam. neque enim inquit in uerbo adulationis fuimus neque in occasione auaritiae, deus testis est, neque gloriam quaerentes ab hominibus, et ideo diabolum uicit, coronam petiuit. [4.36–37] uides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem. cedere uerae solere uirtuti. et si inuidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. audito itaque dei nomine recessit inquit usque ad tempus; postea enim non temtaturus, sed aperte pugnaturus aduenit. Docet igitur te scriptura diuina non tibi contra camem et sanguinem, sed contra insidias spiritalis esse certamen. uides magnificentiam Christiani uiri, qui certat cum rectoribus mundi et licet constitutus in terris aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus animi uirtute decernit. non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra, sed spiritalibus propositis praemiis de regno dei et Christi hereditate necesse est spiritalia prius inpedimenta superentur. corona proposita est, subeunda certamina sunt. nemo potest nisi uicerit coronari, nemo potest uincere, nisi ante certauerit. ipsius quoque coronae maior est fructus, ubi maior est labor; arta enim et angusta est uia, quae ducit ad uitam, lata uero et spatiosa, quae ducit ad mortem. et ideo temtationem neutiquam timere debemus; est enim causa uictoriae, materia triumphorum. [4.38] diues ille, qui temtationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos, pauper ille Lazarus. qui ita paupertate morboque adflictus est et adtritus, ut uibices eius a canibus lamberentur, uitae istius labore miserabilis coronam gloriae quaesiuit aeternae; multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed iustorum. denique quos diligit dominus saepe castigat. Petrus temtatus est ut negaret, negauit ut fleret. et quid de ceteris dicam? nempe lob erat probatus deo, sed licet probatus erat, uictor tamen non erat. probata erat deuotio, uirtutis tamen praemium non habebat, et ideo temtandus offertur, ut gloriosior redderetur. [4.39] Illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. non unum telum diabolus habet, frequentat spicula, ut aut praemio uincat aut taedio. primo cupiditate uulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. diuersitas quoque ipsa temtationum pro diuersitate certantium est. auaritiae damno diues urguetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus\' ulceribus. quanta haec tela! unde dominus noluit habere quod perderet, et ideo pauper huc uenit, ne haberet diabolus quod auferret. uis scire quam uerum sit? ipsum dominum dicentem audi: uenit huius mundi princeps et in me inuenit nihil. noluit etiam paucorum pater esse, ut esset omnium - frustra autem corporis temtaretur ulceribus qui contemneret omnes corporis passiones simul ut ostenderet nobis quod inmaculata sibi corporis hoste depulso uictoria deberetur. sed ille quasi homo suis temtatur, hic publicis, illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare dei filium uereretur: illum iniuriis temtat, hunc praemiis. ille quasi seruulus dicit: dominus dedit, dominus abstulit, hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri. et ut ad illud reuertamur, ingruit nuntius super nuntium, congeminant uulnera, nec tamen fortis athleta mente turbatur. adhibetur mulier primae fraudis inlecebra, hic per uirginem natus errori obnoxiam non habebat. amici adhibentur, qui prauis consiliis opprimant reluctantem, sed in omnibus quae acciderunt ei nusquam peccauit lob labiis suis in conspectu dei. [4.40] nam quod maledicit diei dicens : pereat dies illa, in qua natus sum et infra: et maledicat ei is qui maledixit diem illum, qui habet magnum cetum opprimere, ad prophetiam pertinet, eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum dominus noster Iesus Christus oppressit et generationis suae carnalis diem perire desiderat, ut dies eius in regeneratione numeretur. \'pereat\' inquit \'dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur\'. ergo in temtatione sanctus lob mysteria loquebatur; qui enim uincebat saeculum Christum uidebat. [4.41] Nos igitur non timeamus temtationes, sed magis temtationibus gloriemur dicentes: \'cum infirmamur, tunc potentes sumus\'; tunc enim nectitur corona iustitiae. sed illa Paulo fortassis adcommoda, nos autem, quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. in saeculo laurus corona est, corona est scutum. at uero tibi proposita est corona deliciarum: corona enim deliciarum obumbrabit te. et alibi: scuto uoluntatis suae circumdabit te, gloria quoque et honore quem dilexit dominus coronauit. ergo qui unit coronam dare temtationes suggerit, et si quando temtaberis, cognosce quia paratur corona. tolle martyrum certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines. [4.42–43] nonne temtatio loseph uirtutis est consecratio, nonne iniuria carceris corona est castitatis? quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi uenditus fuisset a fratribus? quod dei factum arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstrauit dicens: quemadmodum fieret in hodierno ut pasceretur populus multus ? non debemus igitur temtationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia conparantur, sed magis rogare contemplatione condicionis humanae, ut eas temtationes subeamus quas ferre possimus. Et regressus lesus in uirtute spiritus in Galilaeam. conpletur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: regio Zabulon et terra Neptalim et ceteri paraliam inhabitantes et qui secus maritima et trans Iordanen Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem uiderunt magnam. quis est enim lux magna nisi Christus, qui inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? deinde librum accepit, ut ostenderet [4.44–45] se ipsum esse qui locutus est in prophetis et remoueret sacrilegia perfidorum, qui alium deum dicunt ueteris testamenti, alium noui uel qui initium Christi dicunt esse de uirgine; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem loquebatur: spiritus domini super me? uides trinitatem coaeternam atque perfectam. ipsum loquitur scriptura legum deum hominemque, in utroque perfectum: loquitur et patrem et spiritum sanctum. sanctus enim spiritus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum, cum dei filius baptizaretur in fluuio, pater loqueretur e caelo. quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui locutus est in prophetis propria uoce signauit? ungitur oleo spiritali et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret, caecitatem inluminaret animorum, annum domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret. qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. atque ille ita ad omnia se curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus. [4.46] Amen dico uobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes, si alienae fructibus uirtutis inuideas; aspernator enim dominus inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur miracula suae potestatis auertit. dominicae quippe carnis actus diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt uisibilia demonstrantur. [4.47] non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis aliquis uiliorem patriae nobis esse debere putaret adfectum. neque enim ciues poterat non amare qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt; caritas enim non aemulatur, non inflatur. nec tamen exsors beneficiorum patria diuinorum est. quod enim maius miraculum quam quod in ea natus est Christus? uidete igitur quid mali inuidia adferat. indigna propter inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua dei filius nasceretur. [4.48–49] In ueritate dico uobis: multae uiduae fuerunt in diebus Heliae. non quia Heliae dies fuerunt, sed in quibus Helias operatus est aut quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem uidebant gratiae spiritalis et conuertebantur ad dominum, et ideo aperiebatur caelum uidentibus aeterna et diuina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae diuinitatis ubertas. sed de hoc plenius scripsimus, cum de uiduis scriberemus. e t multi leprosi erant temporibus Helisaei prophetae, et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus. euidenter hic sermo nos domini salutaris informat et ad studium uenerandae diuinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur et maculosi morbo corporis absolutus nisi qui religioso officio studuit sanitati; non enim dormientibus diuina beneficia, sed obseruantibus deferuntur. et bene apto conparationis exemplo adrogantia ciuium retunditur inuidorum dominicumque factum scripturis docetur ueteribus conuenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem uirum Neman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret, siquidem etiam quattuor illos qui cogente fame in castra primi regis Syriae tetenderunt tradat historia fuisse leprosos. cur igitur non curabat fratres, non curabat ciues, non sanabat propheta consortes, cum sanaret alienos, sanaret eos qui obseruantiam legis et religionis consortium non habebant, nisi quia uoluntatis est medicina. non gentis et diuinum munus uotis eligitur, non naturae iure defertur? disce rogare quod cupias inpetrare; fastidiosos uiros caelestium profectus munerum non secuntur. [4.50] sed quamuis simplex expositio moralem informet adfectum, gratia tamen non est occulta mysterii. etenim cum posteriora a superioribus deriuentur, tum etiam superiora posterioribus adstruuntur. diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est typum ecclesiae praemissum. populus ecclesiam congruit ut sequatur. populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus, priusquam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus iam non lepra, sed inmaculata uirgo coepit esse sine ruga. merito ergo magnus Neman in conspectu domini sui et admirabilis facie describitur, quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, qui sacratae consilio puellae, quae fractis uiribus ciuium in hostilem captiua uenerat potestatem, a propheta salutem sperare commonitus non terreni regis imperio, sed diuinae misericordiae liberalitate sanatur. [4.51] cur mystico numero mergere iubetur? cur Iordanis flumen eligitur? nonne bonus inquit Abana et Pharphar fluuii Damasci prae Iordane? sed iratus hos praetulit, Iordanem meditatus elegit; nescit enim ira mysterium, fides nouit. disce baptismatis gratiam salutaris: qui leprosus merserat fidelis emersit. disce spiritalia sacramenta signari: corporis remedium petitur, mentis adquiritur abluitur caro, adfectus abluitur. non enim magis corporis quam mentis lepram uideo fuisse mundatam, quando post baptismum ueteris erroris conluuione detersa negat se diis alienis hostias, quas spondet domino, litaturum. [4.52–53] disce etiam congruae praecepta uirtutis: probauit fidem qui praemia recusauit. disce utroque dictorum factorumque magisterio quid sequaris. habes domini praeceptum, uatis exemplum gratis accipere, gratis dare nec uendere ministerium, sed offerre; non enim pretio taxatur dei gratia nec in sacramentis lucrum quaeritur, sed obsequium sacerdotis. Non tamen sat est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque tuae cohibendae manus sunt. nec hoc solum exposcitur. ut te solum castum inmaculatumque custodias; non enim dixit apostolus (te solum\', sed te ipsum castum custodi quaeritur ergo non solum tua ab huiuscemodi nundinis, sed etiam domus tuae castitas; oportet enim esse inreprehensibilem sacerdotem, suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae diligentiam habebit? instrue ergo familiam, hortare, custodi et, si te fefellerit seruulus - humanam enim non excipio facultatem - prophetico deprehensus repudietur exemplo. cito turpem sequitur lepra mercedem et pecunia corpus animumque male quaesita. conmaculat. accepisti inquit pecuniam et possidebis ex ea agrum et uineam et oliueta et greges. et lepra Neman adplicabit se in te et semini tuo usque in aeternum. uides quia facto auctoris successio damnatur heredis; inexpiabilis est enim uenditi culpa mysterii et gratiae uindicta caelestis transit ad posteros. denique Moabitae et ceteri non intrabunt usque ad tertiam et quartam generationem, tam diu uidelicet, ut simplicius interpretemur, donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret. [4.54] sed cum illi qui in deum idolatriae errore deliquerunt in quartam generationem uideantur esse multati, profecto durior uidetur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum dominus noster Iesus Christus per lauacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum, nisi ut uitiorum magis quam generis semen intellegas? sicut enim qui filii promissionis sunt aestimantur in semen bonum, ita etiam qui filii erroris sunt aestimantur in semen malum. nam et Iudaei ex patre diabolo non utique carnis successione, sed criminis. ergo omnes cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident et male quaesita mercede non tam patrimonium facultatum quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio et breui fructu. nam cum diuitiae sint caducae, poena perpetua est, quia neque auarus neque ebriosus neque idolis seruiens regnum dei possidebit. Et repleti sunt ira omnes in synagoga haec audientes et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem . [4.55] sacrilegia Iudaeorum, quae multo ante dominus praenuntiauerat per prophetam et psalmi uersiculo declarauerat quae passurus esset in corpore constitutus dicens: retribuebant mihi mala pro bonis, in euangelio docet esse conpleta. nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias inrogabant. nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis finibus salutarem; moralis enim dominus et qui docuerit exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri nec uolentes repudiat nec inuitos alligat nec eicientibus reluctatur nec rogantibus deest. sic Gerasenos alibi, cum uirtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit. [4.56] simul intellege non ex necessitate fuisse, sed uoluntariam corporis passionem nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. etenim quando uult capitur, quando uult labitur, quando uult suspenditur, quando uult non tenetur. et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat et ecce per medium illorum mutata subito uel obstupefacta furentium mente descendit; nondum enim hora uenerat passionis. quin etiam malebat adhuc Iudaeos sanare quam perdere, ut inefficaci furoris exitu desinerent uelle quod inplere non possent. uides igitur et hic diuinitatis esse quod operatus est et illic uoluntatis esse quod captus est. nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? sed noluit sacrilegium esse multorum. ut in auctores culpae crucis inuidiam retorqueret atque a paucis quidem adfigeretur, sed pro toto orbe moreretur. Et in synagoga erat homo habens spiritum in mundum et infra: surgens autem de synagoga intrauit in domum Simonis et Andreae. socrus autem Simon i s tenebatur magnis febribus. [4.57] uide clementi am domini saluatoris. nec indignatione commotus nec scelere offensus nec iniuria uiolatus Iudaeam deserit, quin etiam inmemor iniuriae, memor clementiae nunc docendo nunc liberando nunc sanando infidae plebis corda demulcet. et bene sanctus Lucas uirum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit et substituit feminae sanitatem. utrumque enim sexum dominus curaturus aduenerat et prior sanari debuit qui prior creatus est nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi quam prauitate peccauerat. [4.58] sabbato medicinae dominicae opera coepta significat, ut inde noua creatura coeperit, ubi uetus creatura ante desiuit nec sub lege esse dei filium, sed supra legem in ipso principio designaret nec solui legem, sed inpleri. neque enim per legem, sed uerbo factus est mundus, sicut legimus: uerbo domini caeli firmati sunt. non soluitur ergo lex, sed inpletur, ut fiat renouatio hominis iam labentis. unde et apostolus ait: exspoliantes uos ueterem hominem induite nouum, qui secundum Christum creatus est. et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, qui opera operibus intexeret et persequeretur opus, quod ipse iam coeperat, ut si domum faber renouare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit soluere uetustatem. itaque ibi prius manum admouet, ubi ante desierat. [4.59–60] deinde a minonbus incipit, ut ad maiora perueniat. liberare a daemone et homines, sed in uerbo dei possunt, resurrectionem mortuis imperare diuinae solius est potestatis. Nec quemquam mouere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo angelus ad uirginem detulit: est huius inpudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet et ad homines quasi nouum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. denique et in Genesi primus deum homini nuncupauit; sic enim habes: e t dixit mulieri: quid utique dixit deus ne edatis ab omni ligno? [4.61] uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a Christo. sequere cetera et euangelicae lectionis disce mysteria atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. sicut enim in Adam omnes moriuntur ita in Christo omnes uiuificantur. quis est ille qui in synagoga spiritum daemonii habebat inmundum nisi populus Iudaeorum, qui quasi serpentinis spiris reuinctus et innodatus diaboli laqueis simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? et bene in synagoga homo erat qui spiritum inmundum habebat, quia spiritum sanctum amiserat. introierat enim diabolus, unde Christus exierat. simul ostenditur natura diaboli non inproba, opera iniqua. nam quem per superiorem naturam dominum confitetur opere negat. et in hoc apparet eius nequitia, inprobitas Iudaeorum, quod ita populo uaesanae caecitatem mentis offudit, ut populus neget quem daemones conStentur.s o peior magistro discipulorum hereditas! ille uerbo dominum temtat, hi facto; ille dicit: mitte te, isti adoriuntur ut mittant. [4.62] si altiore consilio ista pensamus, animi debemus intellegere et corporis sanitatem, ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis absolutus sit. anima enim numquam a corpore uinceretur, nisi prius a diabolo temtaretur. nam cum anima corpus agat, uiuificet et gubernet, quemadmodum in eius inlecebras captiua raperetur, nisi et ipsa superioris alicuius potestatis uinculis stringeretur? denique non prius Eua esuriuit quam serpentis eam uersutia temtauit, et ideo aduersus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. [4.63] Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae uariis criminum febribus caro nostra languebat et diuersarum cupiditatum iumodicis aestuabat inlecebris. nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris. itaque illa animum febris, haec corpus inflammat; febris enim nostra libido est, eo quod ignitae sint cupiditates. unde ait et apostolus: si non se continent, nubant; melius est enim nubere ere quam u r i. febris nostra luxuria est, febris nostra iracundia est, quae licet corporis uitia sint, ignem tamen ossibus inplicant, mentem animum sensusque pertemtant. haec prior diaboli sollicitatur arte. etenim ager bonus uestis munile suadella serpentis est. honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suauitas, forma meretricis laqueus est diaboli et quasi quidam nequitiae spiritalis inlecebrosus adfatus, qui per carnis inlecebram, quae cito feminea quadam leuitate mollitur, animum quoque de gradu deicit; neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. denique quod non uideris non amabis, sed ubi caro concupiuerit, conpatientis quoque animi constantia defetiscit et mens consortio amoris inflectitur - duo enim in carne una sunt atque ita mors inrepit sceleris effectu temtante diabolo, carne [4.64] , suadente. uehementior tamen est animi quam corporis febris et ideo pro animi uoluptate corporis salus plerumque contemnitur nec a periculis abstinetur. unde non alienum uidetur repetere quemadmodum Theotimus, cum graui oculorum incommodo laboraret et amaret uxorem, interdicta sibi a medico facultate coeundi cupiditatis inpatiens atque inpetu libidinis raptus moderari nequiuerit. sciens enim prudensque quod esset oculos amissurus, prius quam conueniret uxori, in ipso aestu feruentis cupiditatis et consuetudinis adparatu \'uale\' inquit \'amicum lumen\'. sic febri libido flagrantior est grauiusque praecipitat et inflammat. [4.65] sed ubi quis resipierit a furore, tunc conscientiae interioris uisus aperitur factique succedit paenitentia et pudenda sui unusquisque facinoris erubescit. tunc deus timetur et peccator cupit se celare, sed non potest, tunc caro arguitur, diabolus accusatur, haec quasi lena uitiorum, ille quasi auctor erroris. patescit deformitas; nudum est enim deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est tegmine corporali uel iactantia saeculari flagitiorum secreta uelantur. et unusquisque diuinum peccati conscia formidat mente iudicium dicens: indulgenti domino peccatum fateri, noli timere etiam quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. nescit inuidere, nescit eripere, nescit auferre. uides quam bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus, ut uiuificandi habeant potestatem. LIBER QVINTVS [5.1] Et factum est. cum esset in una ciuitatium, ecce uir plenus lepra et ipse procidens in faciem rogauit eum dicens: domine, si uis. potes me mundare. et extendens den manum teti git illum dicens : uolo, mundare. bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius ciuitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. bene autem et secundum Lucan quarto signo, ex quo in Cafarnaum dominus uenit, iste sanatur; nam si quartum diem sole inluminauit et clariorem ceteris fecit diebus, cum inlucescerent elementa mundi, et hoc clarius opus aestimare debemus. et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a domino sanatus inducitur, ut quia dixerat dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, ille qui excludebatur a lege purgari se domini potestate praesumens non ex lege, sed supra legem esse gratiam iudicaret, quae leprosi maculam posset abluere. [5.2] uerum ut in domino potestatis auctoritas ita in illo fidei constantia declaratur. ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed confessionem uerecundia non repressit. ostendit uulnus, remedium postulauit, et ipsa religionis et fidei plena confessio est: si u i s, inquit potes me mundare. in uoluntate domini tribuit potestatem, de uoluntate autem domini non quasi pietatis incredulus addubitauit, sed quasi conluuionis suae conscius non praesumsit. [5.3] cui morali quadam dominus sanctitate respondit: uolo, mundare. et continuo lepra eius discessit ab eo. nihil enim medium est inter opus dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. denique dixit, e t facta sunt. uidetis igitur quod dubitari non potest quia uoluntas dei potestas est. si ergo uoluntas eius potestas est, qui unius uoluntatis trinitatem adserunt unius utique adserunt potestatis. itaque statim lepra discessit: ut intellegas medentis adfectum, ueritatem operi addidit. [5.4–5] denique secundum Marcum miseratus est dominus eum, quod est pulchre positum. et pleraque talia posuerunt euangelistae, qui nos utroque fundare uoluerunt, describentes signa uirtutis ad fidem, exprimentes opera uirtutis ad imitationem. unde et tangit non dedignatus et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi habens potestatem sanandi et iubendi auctoritatem operandi testimonium non refugit. uolo ergo dicit propter Fotinum, imperat propter Arrium, tangit propter Manichaeum. nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. si igitur leprae medicina uerbum est, contemtus utique uerbi lepra mentis est. sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam uitet. cur enim praecipitur nemini dicere nisi ut doceret non uulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent. [5.6–7] , Offerre autem iuxta legem se praecipitur sacerdoti non ut alium deferat, sed ut se ipsum deo offerat spiritale sacrificium, ut actus praeteriti conluuione deters a per cognitionem fidei et sapientiae disciplinam placitura deo hostia consecretur; omnis enim uictima sale salietur. unde et Paulus ait: obsecro ergo uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam acceptabilem placentem deo. simul illud mirabile quod eo sanauit genere quo fuerat obsecratus. si uis, potes me mundare. uolo inquit, mundare. habes uoluntatem, habes etiam pietatis effec. tum. et extendens manum tetigit eum. lex tangi leprosos prohibet, sed qui dominus legis est non obsequitur legi, sed legem facit. non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat, simul e contrario lepra tactu domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. [5.8] ostendere autem se sacerdoti iubetur et offerre pro emundatione sua, ut, dum offert se sacerdoti, intellegeret sacerdos non legis ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum et, dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet dominus quia legem non solueret, sed inpleret, qui secundum legem gradiens supra legem sanare eos quos remedia legis non sanauerant uideretur. et bene addidit: sicut praecepit Moyses; lex enim spiritalis est, ideoque uidetur sacrificium spiritale mandasse. [5.9] denique addidit: u t sit in testimonium hoc uobis, hoc est: si deo credatis, si inpietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit sacerdos, si puri testis adfectus, unde potest ille magis sacerdos uideri quem occulta non lateant, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech? Et ecce uiri portantes in lecto hominem qui fuerat paralyticus et quaerentes eum in ferre et ponere ante eum et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt super tectum et per tegulas summiserunt illum in lecto in medium ante Iesum. [5.10] non otiosa huius paralytici nec angusta medicina est, quando dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum; imitandi enim specimen dedit, non inpetrandi ambitum requisiuit. et conuenientibus ex omni Galilaea et Iudaea et Hierusalem legis doctoribus inter ceterorum remedia debilium paralytici istius medicina describitur. primum omnium quod ante diximus unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae uitae conpago resoluta actuumque nostrorum clauda uestigia uerbi caelestis remedio reformentur. sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis quamuis exterioris corporis debilitate torpentem ad superiora erigant. quorum rursus adminiculis et adtollere et humiliare se facilis ante Iesum locetur dominico uideri dignus aspectu; humilitatem enim respicit dominus, quia respexit humilitatem ancillae suae. [5.11–12] Quorum fidem inquit ut uidit. magnus dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis et dum alios probat aliis relaxat errata. cur aput te, homo, collega non ualeat, cum aput dominum seruus et interueniendi meritum et ius habeat inpetrandi ? disce qui iudicas ignoscere, disce qui aeger es inpetrare. si grauium peccatorum diffidis ueniam, adhibe precatores, adhibe ecclesiam, quae pro te precetur, cuius contemplatione quod tibi dominus negare possit ignoscit. et quamuis historiae fidem debeamus non omittere, ut uere paralytici istius corpus credamus esse sanatum, cognosce tamen interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur. quae cum Iudaei adserunt a solo domino posse concedi, deum utique confitentur suoque iudicio perfidiam suam produnt, ut opus adstruant, personam negent. itaque ab ipsis et operis sui dei filius accepit testimonium et uocis suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. itaque testimonium non deest diuinitati, fides deest saluti. nam et ualidius est ad fidem quod confitentur inuiti et perniciosius ad culpam quod negant qui suis adsertionibus reuincantur. magna itaque infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius dei esse donare peccata, non credat deo peccata donanti. dominus autem saluos uolens facere peccatores et occultorum cognitione deum se esse demonstrat et admiratione factorum adiciens: quid est facilius dicere: \'dimissa sunt tibi peccata tua\' aut dicere: (surge et ambula\'? [5.13–14] quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis uulneribus corporisque sanatis peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum. quamuis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere — quis enim potest peccata dimittere nisi solus deus, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem? — tamen multo diuinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem ipse dominus resurrectio est. hic lectus qui tolli iubetur quid est aliud nisi quia humanum iubetur corpus adtolli? ipse est, qui per singulas noctes lauatur a Dauid, [ut legimus: lauabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis stratum meum rigabo. hic est] lectus doloris, in quo anima nostra graui conscientiae aegra cruciatu iacebat. sed si quis secundum Christi praecepta se gesserit, iam non lectus doloris est, sed quietis. miseratione enim domini coepit quies esse quod mors erat. qui nobis soporem mortis uertit in gratiam uoluptatis. nec solum leuare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est ad paradisum redire censetur; ea est enim uera domus, quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. merito ergo restituitur domus, quoniam uenerat qui nexum fraudis aboleret, ius reformaret. [5.15] nec mora ulla sanitatis interuenit: unum dictorum remediorumque momentum est. spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et diuini operis miracula malunt timere quam credere. nam si credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent; perfecta enim dilectio timorem excludit foras. et ideo isti, quia non diligebant, calumniabantur. calumniantibus autem dicit: quid cogitatis mala in cordibus uestris? quis hoc dicit? sacerdos magnus. lepram uidebat in cordibus Iudaeorum; ostendit eos peiores esse leproso. ille sacerdoti est se iussus offen-e purgatus, hos sacerdos repudiat, ne alios quoque eorum lepra contaminet. [5.16] Sequitur mystica euocatio publicani, quem sequi iubet non corporis gressu, sed mentis adfectu. itaque ille prius auare de mercedibus, dura de laboribus periculisque nautarum emolumenta conuertens uerbo uocatus propria derelinquit, qui rapiebat aliena. ac uile illud sedile destituens toto pos dominum uestigio mentis incedit. conuiuii quoque magni exhibet adparatum; qui enim domicilio Christum recipit interno maximis delectationibus exuberantium pascitur uoluptatum. itaque dominus libenter ingreditur et in eius qui crediderit recumbit adfectu. [5.17–18] sed rursus accenditur inuidia perfidorum et futurae poenae species praefiguratur; epulantibus enim fidelibus et in illo caelorum recumbentibus regno perfidia ieiuna torquebitur. simul ostenditur quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quod illi qui legem sequuntur ieiunae mentis famem patiantur aeternam, qui uero uerbum in interioribus animae receperunt alimenti caelestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possint. et ideo qui animo ieiunabant murmurabant dicentes: quare cumpublicanisetpeccatoribus manducat et bibit? serpentina uox ista est. denique hanc primam uocem serpens emisit dicens Euae: quid utique deus dixit: nolite manducare ex omni ligno? ergo patris sui uenena diffundunt qui dicunt: quid utique cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit? unde dominus cum peccatoribus manducando etiam cum gentilibus non prohibet nos inire conuiuium dicens: non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. [5.19] nouum medicamentum nouus magister aduexit. hoc de terra non pullulauit; inprudens enim omnis creatura huius confectionis. uenite omnes, qui incurristis peccatorum uarias passiones, utimini peregrino medicamento, quo uenenum serpentis excluditur, quod non solum passionum abstulit cicatricem, sed etiam causam diri uulneris amputauit. hoc medicamentum non famem incidit, sed cibum animae subministrat; uenit enim filius hominis manducans et bibens, et dicunt: daemo nium habet, et ideo, non est mens nostra ieiuna. ieiunant hi quibus abest Christus bonorumque meritorum copiis egent: at uero cui uirtus sua uoluptate sufficit, qui recipit domo Christum conuiuium magnum exhibet, hoc est bonorum operum spiritale conuiuium, quo diues populus eget, pauper I epulatur. et ideo, inquit, ieiunare non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus. [5.20] Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponI sus. qui sunt illi dies. quibus nobis Christus aufertur, maxime cum ipse dixerit: uobiscum ero usque ad consummationem mundi, ipse dixerit: non relinquam uos orfanos? certum est enim quod si nos relinquat, salui esse nequeamus. nemo tibi Christum potest auferre, nisi te ipse auferas. non te auferat iactantia tua, non te auferat adrogantia nec tibi de lege praesumas; non enim uocare iustos uenit, sed peccatores. [5.21] quomodo igitur dominus iustitias dilexit neque uidit Dauid iustum derelictum aut quae ista aequitas, si iustus relinquitur, peccator adsciscitur, nisi intellegas quod eos iustos dicit qui ex lege praesumant et euangelii gratiam non requirunt? nemo autem iustificatur ex lege, sed redimitur ex gratia. est igitur in lege iustitia, sed non est per legem iustitia; nam et ipse apostolus, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum iustitiam, quae in lege est, conuersatus sine querella, qui gloriatur ex lege. quae mihi inquit lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, hoc est: abiecit iustitiam et gloriam legis; iustitia enim legis sine Christo uacua est, quia plenitudo legis Christus est. et ideo etsi est in lege iustitia, non est tamen per legem iustitia. si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est; mortuus enim Christus est, ut inpleret iustitiam. denique lohanni dicenti: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam. ergo non gratis mortuus, sed pro nobis mortuus est Christus, ut iusti fulgerent sicut sol in regno patris sui. sed non Iudaei iusti. quibus dicitur: cum uideritis iustos intrare in regnum caelorum. isti sunt iusti, qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt. si sic non accipimus, inuenitur contrarium: [5.22] non ueni uocare iustos, sed illos non uocat, qui se iustos dicunt; ignorantes enim deum et suam quaerentes iustitiam statuere iustitiae dei non sunt subiecti. ergo usurpatores iustitiae non uocantur ad gratiam; nam si gratia ex paenitentia, utique qui fastidit paenitentiam abdicat gratiam. isti erunt uulnerati qui se sanctificant, istis sponsus aufertur, nobis autem non Caiphas, non Pilatus Christum abstulit, nec possumus ieiunare, quia Christum habemus et Christi carnem epulamur et sanguinem. quomodo enim uidetur ieiunare qui non esurit, quomodo uidetur ieiunare qui non sitit? quomodo autem potest sitire qui bibit Christum, cum ipse dixerit: qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum? denique de animi dictum ieiunio etiam sequentia declarabunt. Dixit enim similitudinem ad illos: quia nemo conmissuram de uestimento nouo inmittit in uestimentum uetus. [5.23] dixerat filios sponsi. hoc est filios uerbi, qui per lauacri regenerationem in ius diuinae generationis adsumti sunt, quamdiu cum illis sponsus est, ieiunare non posse. non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro et corporalis luxuria castigatur; hoc enim ieiunium nos conmendat deo. nam quemadmodum discipulos ieiunare prohiberet, cum ipse dominus ieiunaret, cum postremo diceret nequissimos spiritus non nisi ieiuniis et orationibus solere superari? denique etiam hoc loco ieiunium uestimentum adpellauit uetus, quod exuendum apostolus aestimauit dicens: exspoliate uos ueterem hominem cum actibus eius, ut induamus eum qui baptismatis sanctificatione renouatur. in eandem igitur formam series conuenit praeceptorum, ne actus ueteris et noui hominis misceamus, cum ille corporalis exterior opera carnis operetur et hic interior qui renascitur non uersicolorem speciem ueterum nouorumque debeat habere gestorum, sed concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lauacro. absint igitur decolora mentis uelamina, quae displicent sponso; displicet enim ei qui uestem non habuerit nuptialem. sponso autem quid potest placere nisi pax animi, puritas cordis, caritas mentis? [5.24] bonus sponsus dominus Iesus; hic nouo partu naturam initiauit, huic desponsata corruptelis carnis absoluitur. non filios mortales requirit — non Euae delectatur doloribus —, non uirum obnoxium culpae, non hereditatem condemnati patris. uidit enim carnis ulcera quam ante concupiscebat, aduertit non esse pulchritudinem ueram, quae habeat uitiorum deformitatem. et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? require diligenter et in omni corpore inuenies cicatricem. cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cuius species non potest interire. hunc tolle in animum tuum, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: tollite deum in corpore uestro. huius thalamos ingredere nouos, huius spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc uide ad dexteram patris et gaude quia talem habes sponsum. hic te uestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati. [5.25–26] seruemus igitur uestem, quam nos sacro dominus emergentes fonte uestiuit. cito scinditur uestis, si facta non congruant; cito tineis carnis adteritur et ueteris hominis errore maculatur. ergo hic noua ueteribus copulare, in apostolo autem etiam nouis uetera superuestire prohibemur, sed exuere uetus. nouum sumere, ut exspoliati, non nudi inueniamur. exspoliamur enim meliora sumturi, nudamur autem, cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra uoluntate deponitur. Et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres. fragilitas humanae condicionis aperitur, cum corpora nostra exuuiis defunctorum animalium conparantur. atque utinam bonorum utrium usum possimus inplere, ut sacramentum quod accepimus reseruemus! leuat iniuriam industria, si renouatis utribus noua uina credantur. et ideo utres hos plenos semper seruare debemus; uacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia seruat inpletos. [5.27] pulchre autem operi huic talia praecepta conueniunt; sextum est enim opus, quo Leuis noua quadam forma figuratur. sexto autem die factus eat homo; sexto igitur Christi opere reformatur iam non uetus, sed noua creatura et quaedam forma peregrina. et ideo tamquam noua creatura conuiuium Christo exhibet, eo quod et in ipso Christus delectaretur et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo. ad hunc igitur informandum praecepta dat dominus; sequebatur enim iam laetus, alacer et exsultans dicens: iam non publicanum gero, iam non porto Leuin. exui Leuin, postquam Christum indui. odi genus meum, fugio uitam meam; solum te sequor, domine Iesu, qui sanas uulnera mea. quis enim me separat a caritate dei, quae m te est? tribulatio an angustia, an famis? ligatus sum fide clauis quibusdam et bonis conpedibus caritatis innexus sum. omne mandatum tuum sicut cauterium inpressum tenebo. etsi urit cauterium mandati, tamen putrefacta carnis exurit, ne ad uiuum serpat contagio. etsi mordet medicamentum, tamen uitium ulceris tollit. aufer igitur, domine Iesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum. dum habes ligatum caritatis uinculis, seca quodcumque uitiosum est. ueni cito incidens occultas et latentes uarias passiones, aperito uulnus, ne noxius serpat umor. emunda omne quod faetidum est peregrino lauacro. audite me, terreni homines, qui peccatis uestris cogitationes ebrias geritis. et ego Leuis talibus eram passionibus sauciatus. inueni medicum, qui in caelo habitat et in terris spargit medicamenta. hic solus potest sanare uulnera mea, qui sua nescit, hic auferre cordis dolorem, pallorem animae, qui nouit occulta. Factum est autem in sabbato secundoprimo, cum transiret per seminata, uellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes eas manibus suis. [5.28] nec solum conprehensione uerborum, sed etiam usu ipso specieque gestorum incipit hominem dominus Iesus ueteris obseruatione legis exuere nouoque indumento uestire gratiae. itaque eum iam in sabbato per seminata transducit, hoc est admonet fructuosis. quid sibi sabbatum uelit, quid seges, quid spicae, non mediocre mysterium est. ager enim est omnis hic mundus, agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum, spicae agri fructus ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur nostro se alentes profectu. [5.29] stabat igitur lam seges fecunda uirtutum pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti conparantur; aeque enim aut imbre marcescunt aut sole torrentur aut pluuiis umescunt aut tempestatibus eliduntur aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. receperat ergo terra iam dei uerbum et caelesti semine satus diuites fetus ager almus effuderat. esuribant discipuli salutem hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem nouae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae. [5.30–31] Nec sine mysterio hoc ab euangelista, secundum Matthaeum et Marcum sabbata pure posita puto, quia sabbata perpetuae feriae sunt resurrectionis aeternae. uel in hoc igitur saeculo feriatis ac uacantibus superstitionibus Iudaeorum uel in futurum ferias ipsi perpetua sollemnitate celebrantes quae bona sunt terrae manducabimus iuxta quod scriptum est: illi manducabunt, uos uero esurietis. mire tamen secundum Lucan secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit — δευτερόπρωτον enim scriptum est - praeferri enim debuit quod praecellit. secundum ideo, quia primum ante ex lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est, si quis operetur; primum autem ideo, quia sabbatum illud ex lege solutum est, quod erat primum, et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. nam et cum operari sabbato liceat et operantis nulla sit poena, sabbati utique ex lege, cuius uis soluta est, nec nomen haerebat, sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere, nec ideo minus hoc, quia secundum. nam et Adam primus nec conparandus secundo Adam; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem et: primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic uitae. sic et secundoprimum sabbatum dicitur, secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum, quo inpunitas datur quam quo poena praescribitur. prima lex, secundum euangelium, inferior tamen formido quam gratia. aut forte primum hic in praedestinatione consilii et secundum in sanctione decreti. [5.32] Bene autem dominus in lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum dei et panes propositionis sumsit et manducauit et dedit his qui cum ipso erant. magnum et uere exemplum propheticum, quo primum non inania legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur, deinde quia Dauid cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret. [5.33–34] quomodo autem ille obseruator legis atque defensor panes et ipse manducauit et dedit his qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam demonstraret figuram sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, siue quod omnes uitam sacerdotalem debemus imitari siue quia omnes filii ecclesiae sacerdotes sunt? unguimur enim in sacerdotium sanctum offerentes nosmet ipsos deo hostias spiritales. legi igitur iam superfluit doctrina Christi nec legem soluit, sed inplet, quia nec sabbatum soluit. si enim sabbatum propter hominem factum est, utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem, qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, ueteris famis uitare ieiunia, non utique lex soluitur, sed inpletur. quomodo igitur domino ad crimen obicitur, quod in seruo pro crimine non -tenetur? [5.35–36] quid autem . euidentius hac figura, quae per totam currit historiam? intrauit Dauid in domum Abimelech sacerdotis; sed nec periculo mortis proposito hospitem recusat, declinat exulem sancti animus sacerdotis. tanta hospitalitatis est gratia, ut libenter in nos aliena pericula transferamus. Uerum hoc in historia morale, in mysterio propheticum est, quod nec praesumto futurae mortis exitio uerum illum Dauid hospitio suae mentis religiosi excluderent sacerdotes. nec solum in cuiusque domo uatis repperturus docetur Christus hospitium, sed etiam per figuram nequitiae spiritalis manubias et arma sumturus; nam qui Christum recipit hospitio intellegibilem illum Golian spoliat suis telis. [5.37–38] quid uero euidentius quam quod in Abimelech domo quinque panes petiit Dauid, unum accepit demonstrante typo quod iam non quinque libris. sed Christi corpore cibus fidelibus pararetur, ut Christus corpus adsumeret, ne quis de fidelibus esuriret? nec Doec figura uacat, qui erat custos mulorum, eo quod nemo alius nisi infructuosi gregis custos Iudae typum proditoris inpleret. iam illud quod Dauid receptione omnem Abimelech domum praeter Abiathar principem tunc temporis sacerdotum Saul persecutus est ostendit prophetia nobis quod nemo possit nocere uero principi sacerdotum, qui solus est Christus. [5.39] Hinc ad alia progreditur dominus Iesus. nam qui totum hominem saluum facere disposuerat per singula membra currebat, ut uere diceret: mihi irascimini, qui totum hominem saluum feci in sabbato? itaque hoc loco manum illam, quam extendit Adam et interdictae arboris poma decerpsit, sucis bonorum factorum salutaribus inrigauit, ut quae crimine aruerat bonis operibus sanaretur. in quo Iudaeos redarguitChristus, qui malis interpretationibus legis praecepta uiolarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex in praesentibus formam praefigurauerit futurorum, in quibus utique malorum feriae futurae sunt. non bonorum. nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in dei laude requiescere. [5.40] audisti igitur domini uerba dicentis: extende manum tuam. communis ista generalisque medicina est. et tu qui putas manum habere te sanam, caue ne auaritia, caue ne sacrilegio contrahatur. extende saepius eam, extende ad illum pauperem qui te obsecrat, extende ut proximum iuues, ut uiduae praesidium feras, eripias iniuriae quem uides iniustae contumeliae subiacere, extende ad deum pro peccatis tuis. sic manus extenditur, sic sanatur. sic Hieroboam manum cum idolis sacrificaret contraxit, cum deum rogaret extendit. [5.41] Factum est autem in illis diebus, exiit in monte orare et erat pernoctans in oratione dei. non omnis qui orat ascendit in montem — est enim oratio quae peccatum facit — sed qui bene orat a terrenis ad superiora progrediens uerticem curae sublimis ascendit at ille non ascendit in montem qui de saeculi diuitiis aut de honore sollicitus est, non ascendit in montem qui fundi ius optat alieni. ascendit ille qui deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui dominica adiumenta deposcit. omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sion, exalta in uirtute uocem tuam qui euangelizas Hierusalem. non uestigiis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. sequere Christum, ut ipse esse mons possis; montes enim in circuitu eius. quaere in euangelio: inuenies solos cum domino montem ascendisse discipulos. [5.42] orat ergo dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me inpetret; nam etsi omnia posuerit pater in potestate fili, filius tamen ut formam hominis inpleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis, quia aduocatus est noster. noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium quasi infirmum rogare, rogare ut inpetret quod inplere non possit potestatis auctor. oboedientiae magister ad praecepta uirtutis suo nos informat exemplo. aduocatum inquit habemus aput patrem. si aduocatus est, debet pro meis interuenire peccatis. non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. uis scire quam omnia quae uelit possit? et aduocatus et iudex est. in altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis. [5.43] Et erat inquit pernoctans in oratione dei. species tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? quid te facere conuenit, cum uis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? nec umquam alibi, si non fallor, orasse cum apostolis repperitur: ubique solus obsecrat; dei enim consilium humana uota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christo. uis scire quam mihi, non sibi orauerit? [5.44–45] uocauit inquit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret. simul aduerte caeleste consilium; non sapientes aliquos, non diuites, non nobiles, sed piscatores et publicanos quos dirigeret elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse diuitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam uiderentur, ut ueritatis ratio, non disputationis gratia praeualeret. eligitur et Iudas, non per inprudentiam, sed per prouidentiam. quanta est ueritas, quam nec aduersarius minister infirmat! quanta moralitas domini, qui periclitari magis aput nos iudicium suum quam adfectum maluit! susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has partes recusauit infirmitatis humanae. uoluit deseri, uoluit prodi. uoluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium. [5.46] Et descendit inquit cum illis et stetit in loco pede plano. aduerte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat et descendat ad turbas; quomodo enim turba nisi in humili Christum uideret? non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. denique ubi descendit, inuenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. sic etiam Matthaeus docet in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim unusquisque sanatus est, ut paulatim uirtutibus procedentibus ascendere posset ad montem. et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est a libidine reuocat, iniuriam caecitatis auertit, ad uulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui naturae conpotes nos faciat esse caelestis. et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat. [5.47–48] uidens autem turbas, ut legisti, ascendit in montem. et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius. euangelizaturus enim et benedictionum de thesauro diuinitatis promturus oracula incipit esse sublimior. hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos eleuauit. sic enim etiam, cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu, sic etiam caput leuauit, cum mulieri adulterae peccata donaret. quid est enim leuare oculos nisi interius lumen aperire? denique sanctus Matthaeus aperuit inquit os suum, thesauros scilicet sapientiae et scientiae dei, reclusis adytis templi sui ora reserauit. ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur inplora. si enim Paulus in apertionem oris sui inplorat auxilium, multo magis inplorare te conuenit. ostendit etiam tibi clauem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens propheta: aperi os tuum uerbo dei. uerbum dei clauis tui oris est; clauis scientiae oris tui clauis est, qua laxatis silentii catenis inperitiae claustra reserantur. [5.49–50] Beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. beati eritis, cum uos oderin t homines. quattuor tantum beatitudines sanctus Lucas dominicas posuit, octo uero sanctus Matthaeus. sed in istis octo illae quattuor sunt et in his quattuor illae octo. hic enim quattuor uelut uirtutes amplexus est cardinales, ille in illis octo mysticum numerum reserauit. pro octaua enim multi scribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus; sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita octaua summa uirtutum est. sed prius quae sunt ampliora uideamus. beati inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. [5.51] primam benedictionem hanc uterque euangelista posuit ordine enim prima est et parens quaedam generatioque uirtutum, quia qui contemserit saecularia ipse merebitur sempiterna; nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus emergendi non habet facultatem. secunda benedictio: beati inquit mites. tertia: beati qui lugent. quarta: beati qui esuriunt. quinta: beati misericordes. sexta: beati mundo corde. septima: beati pacifici. et bene septima, quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requieuit deus; dies enim quietis et pacis est. octaua: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. [5.52] ueni, domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites et tertio beatos qui lugent. etiamsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. si enim Paulus ex parte cognouit, quantum ego possum cognoscere, qui Paulo quantum uita tantum etiam uerbo inferior sum? uita enim uerbum exigit et adquirit, sermo autem sine uita non dei sermo. quanto me sapientior Paulus! ille gloriatur in periculis, ego glorior in successibus; ille gloriatur, quia reuelationibus non extollitur, ego, si quae reuelationes mihi contingerent, gloriarer. sed tamen potest deus de lapidibus homines suscitare et uerbum proferre de clausis, uocem elicere de mutis. quodsi asinae oculos aperuit, ut uideret angelum, potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus dei uidere mysterium. [5.53] Beati inquit pauperes. non omnes beati pauperes; paupertas enim media est. possunt et boni esse et mali pauperes, nisi forte ille intellegendus pauper beatus, quem propheta descripsit dicens quia melior pauper iustus quam diues mendax. beatus pauper qui clamauit, et dominus exaudiuit eum, pauper a crimine, pauper a uitiis, pauper in quo mundi princeps nihil inuenit, pauper illius aemulus pauperis, qui cum diues esset, propter nos pauper factus est. unde plene Matthaeus aperuit dicens: beati pauperes spiritu; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae. [5.54] prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et exuero omnem malitiam et simplicitate contentus fuero, inops malorum. superest ut mores meos temperem. quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? nam qui sequitur uiam rectam - sequitur utique illum qui ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. depone igitur quae inproba sunt, egeto uitiis secundum bonam paupertatem, mitiga adfectum tuum, ut non irascaris aut certe iratus ne peccaueris iuxta quod scriptum est: irascimini et nolite peccare. praeclarum est enim motum temperare consilio nec minoris uirtutis ducitur cohibere iracundiam indignationemque conpescere quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur. [5.55] cum hoc feceris, memento quia peccator es et lugeto peccata tua, lugeto delicta. et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat. ablue igitur te lacrimis tuis, laua fletibus. si tu ipse te fleueris, alius te non flebit; nam si Saul deflesset peccata sua, Samuhel eum non defleuisset. habet unusquisque quos fleat mortuos suos. mortui sumus, quando peccamus, quando inplemur ossibus mortuorum. mortuus est sermo malus, qui exit ex ore. exit enim de sepulchro malo; sepulchrum enim patens est guttur eorum. ideo dicit apostolus: imitatores mei estote. uult nos delictorum meminisse nostrorum. Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens quia non sum dignusuocari apostolus, quia persequutus sum ecclesiam dei. ille igitur peccator ante fidem, nos uero adhuc peccamus post fidem. qui peccator est defleat se et arguat se, ut fiat iustus; [5.56] iustus enim accusatorest sui.ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: ordinate in me caritatem. deposui peccatum, temperaui mores, delicta defleui, esurire incipio et esurire iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non esurit, quia aegritudinis dolor excludit famem. sed quae ista famis iustitiae? qui sunt isti panes, quos esurit iustus? ne forte panes illi, de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem? qui esurit utique uinum quaerit augmentum. quod autem maius uirtutis incrementum quam norma iustitiae? [5.57–58] Post hos beati inquit misericordes; iustitiam enim sequitur misericordia. unde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. sed etiam qui misericordiam defert mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. emunda igitur interiora tuae mentis et, si diligenter pectoris tui secreta mundaueris, conpatere his qui inpugnantur et intellege quanti hominum. quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant. sed nisi tu prius interiora tua uacuefeceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex adfectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. a te igitur pacem incipe, ut, cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tua ante mundaueris? [5.59] profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus: festina, contende ad finem. multi cum essent exitus uitae, unus domino conpetebat; nam quod natum erat secundum carnem oportebat secundum carnem et mori. elegit passionem, ut moreretur pro nobis, et tu dic de omnibus quae retribuit tibi: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, hoc est passionem. unde etiam illis, qui ad dextram uel sinistram sedere cupiebant, ait: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum? usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur et constituit beatitudinum palmam. [5.60] Uide igitur ordinem. oportet te pauperem fieri spiritu; humilitas enim spiritus diuitiae uirtutum sunt. nisi pauper mens, mitis esse non poteris. qui mitis est potest lugere praesentia, qui inferiora luget potest desiderare meliora, qui superiora quaerit inferiora deuitat, ut et ipse a superioribus adiuuetur, qui miseretur cor suum mundat. quid est enim mundare animum nisi sordem mortis abolere? elemosyna enim a morte liberat, patientia uero perfectio est caritatis. qui autem patitur persecutionem in ultimo certamine constitutus probatur aduersis, ut cum legitime certauerit coronetur. hos quidam gradus uolunt esse uirtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere. [5.61] denique sicut incrementa uirtutum ita etiam incrementa sunt praemiorum; plus est enim dei esse filium quam possidere terram et consolationem mereri, sed quia et primum praemium regnum caelorum est et ultimum praemium regnum caelorum est, numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est? ne forte mystice docemur quia est primum regnum caelorum illud apostolicum: dis so 1 ui et cum Christo esse? habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obuiam Christo in aera; multi enim dormientium surgent, isti in uitam aeternam, illi in obprobrium. primum ergo regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum regnum caelorum est post resurrectionem esse cum Christo. cum fueris in regno caelorum, tunc processus est mansionum. etsi unum regnum, diuersa tamen merita sunt in regno caelorum. post resurrectionem terram tuam incipies possidere absolutus a morte. ille enim cui dicitur: terra es et in terram ibis non possidet terram suam; non enim potest esse possessor qui non capit fructum. absolutus igitur per dominicam crucem, si tamen intra iugum domini fueris inuentus, consolationem in ipsa possessione repperies. consolationem sequitur delectatio, delectationem diuina miseratio. quem autem miseratur dominus et uocat. qui uocatur uidet uocantem, qui deum uiderit in ius diuinae generationis adsumitur. tunc demum quasi dei filius caelestis regni diuitiis delectatur. ille igitur incipit, hic repletur. nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt, sed maiorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt consequuntur. [5.62] Nunc dicamus quemadmodum in quattuor benedictionibus sanctus Lucas benedictiones sit octo conplexus. et quidem scimus uirtutes esse quattuor cardinales, temperantiam iustitiam prudentiam fortitudinem. qui pauper est spiritu auarus non est, qui flet non superbit, sed mitis est et pacatus, qui luget humiliatur, qui iustus est non negat quod scit ad usum omnibus communiter . datum, qui miseretur largitur de suo, qui suum donat non quaerit alienum nec dolum proximo struit. [5.63] conexae igitur sibi sunt concatenataeque uirtutes, ut qui unam habet plures habere uideatur, et sanctis una conpetit uirtus, sed eius quae fuerit uberior uberius est praemium. quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas, quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste seruaret, et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret! sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiua uirtutum, sed quod in aliquo merito copiosius hoc etiam in praemio redundantius. [5.64–66] beati ergo pauperes spiritu. habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, inlecebrosa non quaerit. beati qui esuriunt et sitiunt; qui .\\ enim esurit esurienti conpatitur, conpatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in aeternum. unde in Matthaeo sitim et famem intellegimus spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus, quia uirtus quasi materia quaedam uirtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, ueritatem requirat. beati qui nunc fletis, quia ridebitis. habes prudentiam, cuius est flere occidua et ea quae aeterna sunt quaerere, lugere saecularia, quae se ipsa conpugnent, deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt possit adipisci. [5.67] beati eritis, cum uos oderint homines. habes fortitudinem, sed eam quae non odium mereatur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis peruenitur coronam, si gratiam hominum neclegas, diuinam sequaris. denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem, secundum haec inquit faciebant prophetis patres eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. est etiam fortitudinis iram uincere indignationemque cohibere, ac per hoc fortitudo animum iuxta corpusque confirmat nec pertubari sinit timore aliquo uel dolore, quibus uelut prauis interpretibus plerumque percellimur. [5.68–69] ergo temperantia cordis habet animique munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo. Uae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram! licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt etiam incentiua uirtutum. quamquam uirtus subsidia non requirat et conmendatior sit conlatio pauperis quam diuitis liberalitas, tamen non eos qui habeant diuitias, sed eos qui uti his nesciant sententiae caelestis auctoritate condemnat. nam ut ille pauper laudabilior, qui promto largitur adfectu nec repagulis inpendentis egestatis inhibetur inopemque se non putat qui habet quod naturae satis est, ita hic criminosior diues, qui uel de eo referre gratiam deo debuit quod accepit nec censum ad conmunem usum datum sine usu abdere defossisque terrae incubare thesauris. non census igitur, sed adfectus in crimine est. et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas auara mens tendat excubias, quo nulla poena grauior est, successorum profutura conpendiis anxio timore seruare, tamen quoniam auaritiae studia et desideria congerendi inani quadam uoluptate pascuntur, qui consolationem uitae praesentis habuerunt remunerationem perpetuae perdiderunt. [5.70] possumus hic tamen diuitem intellegere populum Iudaeorum uel haereticos uel certe mundi philosophos, qui ubertate uerborum et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati simplicitatem uerae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt. nonne tibi uidetur haereticus aliqui, cum audis eum de generatione domini iuxta usum saeculi disputantem, diues in uerbis, pauper in uiribus? qui putat se in hoc tempore locupletes habere diuitias, sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet cibumque perfidiae, quem praesenti aetate eructuauerit, aeterno fidei conmaceratus ieiunio causam tanti sciet esse supplicii. eritque tempus, ut risus suos lugeant qui dicta nostra nunc rident. quibus bene dicitur: uae cum bene uobis dixerint omnes homines! [5.71–72] nonne tibi uidetur his dicere qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praeuaricationis auctores, dum imperatoris gratiam secuntur, dei gratiam perdiderunt? qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere. Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi uestigiis edoceret. fuerit cauendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant; hic tubae clangore excitanda uirtus fuit. docet hoc libri huius quae in prohemiis et quae in processu sermonis aperitur oratio. illic qui infirmi sunt adhuc quodam legis lacte potantur et ideo per legis tramitem ducuntur ad gratiam — audiunt quae legis sunt, ut ultra legem legem sequendo procedant — hic ecclesia fundatior non lacte inbuitur, sed cibo uescitur; cibus enim ualidior est caritas. denique inter tria maxima, spem fidem caritatem, maior est caritas. [5.73–74] ordinatur igitur caritas, cum dicitur: diligite inimicos uestros, ut conpleatur illud ecclesiae, quod ante iam dictum est: ordinate in me caritatem; ordinatur enim caritas, cum caritatis praecepta formantur. uide quam ab altioribus coeperit et legem post benedictionis euangelicae terga reiecerit. lex uicissitudinem imperat ultionis, euangelium inimicitiis caritatem, benignitatem odiis, uota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis inpertit. quanto athleta perfectior, qui non sentit iniuriam! Et ne uideatur dominus legem dissoluere, in beneficiis uicem seruat, quam neglegit in iniuriis. sed tamen dicendo: prout uultis ut faciant uobis homines facite illis similiter uicissitudo ipsa cumulatior est, quando uotis actus aequatur. nescit enim uirtus mensuram gratiae nec contenta ...., referre quod acceperit uult cumulare quod sumserit, ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur, cum in beneficio pari prior sit qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui rettulerit. aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non soluit gratiam manetque gratiae debitor, etsi iam non sit pecuniae. cur gratiam referendo putemus posse uacuari, cuius relatio acceptae magis est testimonium quam solutae? [5.75] bono itaque exemplo inbuitur Christianus, ut non contentus iure naturae gratiam eius requirat. si enim conmune est omnibus, etiam peccatoribus redamare, cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse uirtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. nam etsi nulla menta diligendi usum amoris excludant, non tamen uirtutis excluserint. sicut enim in eo qui te diligit pudet gratiam non referre et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non amabas, ita etiam in eo qui non amat debes amare uirtutem, ut dum uirtutem amas, incipias eum amare quem non amabas, cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna uirtutis. [5.76] Quid autem tam mirum quam percutienti maxillam praebere alteram? nonne omnis indignantis frangitur inpetus, ira sedatur? nonne fit per patientiam, ut sua amplius paenitentia reuerberes uerberantem? ita erit ut et iniuriam repellas et gratiam quaeras. ac saepe maximae causae amoris exsistunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur iniuriae. equidem ut audire me memini, uel hoc solo pressum philosophiae supercilium putamus, quod in tres partes illa sibi uidetur diuisisse iustitiam, unam in deum, quae pietas uocatur, alteram in parentes uel reliquum humanum genus, tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta soluantur. at uero dominus Iesus legis oraculum ac philosophiae fastigium supergressus in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium. etenim si hostis, qui tecum bello armisque certauerit, depositis armis misericordiam suae salutis adipiscitur idque plerumque uel contemplatione naturae uel ipsius belli iure defertur, ut subiectis uita tribuatur, quanto amplius meliore religionis contuitu deferendum est! nam cum proeliatorem adpetitae salutis causa non moueat, quid debet militem pacis? [5.77] itaque illud apostolicum quia caritas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur in his praeceptis consummatum uidemus. si patiens est, debet patientiam uerberanti; si benigna est, non debet respondere maledictis; si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti; si non aemulatur, odisse non debet inimicum. et tamen apostolicis diuinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare quam cedere, plus est amare inimicos quam non aemulari. quae omnia dominus et dixit et fecit. qui cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit, cum dispoliaretur, non restitit, cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus ueniam postulauit dicens: pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt. criminatores suos excusabat a crimine. [5.78–79] illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. et tamen quoniam studia ipsa uirtutum sine remuneratione torpescunt, et exemplum nobis attulit et mercedem spopondit e caelo filios dei futuros pollicens qui fuerint imitatores eius. qui enim festinat ad praemium fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto inpensius officium. quanta autem misericordiae merces, quae in ius diuinae adoptionis adsciscitur! sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam. late patet benignitas dei; super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter inluminat. aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Iudaeorum dominus pluuiis inrigauit et solis aeterni refulsit radiis etiam non merentibus, sed quoniam illi mundano rore maduerunt, ecclesia dei ad caeleste lumen adsciscitur, ita tamen ut illis quoque misericordiae, si credant, praerogatiua seruetur. [5.80–81] addidit non temere iudicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam. Magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. unicuique enim sua cultura dat fructus: in spinis istius mundi ficus illa non potest repperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur, uel quia, ut legisti, ficus dederunt grossos suos, quod inmaturus et inutilis et caducus in synagoga fructus ante praecessit, uel quia inmatura uita nostra est in corpore, matura in resurrectione et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum mentemque adurant, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci, quos in incultis istius mundi repperire non possumus, quia non legunt de spinis ficus neque de tribulis uindemiant uuam. alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur, uel quia nemo peccatis fructum adquirit animae suae, quae sicut uua proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur, uel quia nemo potest damnationem carnis euadere nisi quem Christus redemerit, qui sicut uua pependit in ligno. procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est, leuemus oculos spiritales, tendamus manus, ut Christum uindemiare possimus. [5.82–83] omnium autem fundamentum docet esse uirtutum oboedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluuio uoluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus conmoueri. Pulchre autem ubi praecepta compleuit, formam docet suorum praeceptorum exsequi; nam statim gentilis centurionis seruus domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae seruitutis uinculis tenebatur, aeger letalibus passionibus beneficio domini sanandus exprimitur. quod autem moriturum dixit, in eo euangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. impleuit igitur praeceptum caritate caelesti, qui sic dilexit inimicos, ut morti eriperet atque ad perpetuae spem salutis adscisceret. [5.84] quantum autem diuinae humilitatis insigne, ut caeli dominus nequaquam dedignaretur centurionis seruulum uisitare! elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat, sed ut formam tibi daret humilitatis imitandae, qua iuxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum. denique alibi regulo dicit: uade; filius tuus uiuit, ut scias et potentiam diuinitatis et humilitatis gratiam. ibi noluit pergere, ne in reguli filio uideretur magis diuitiis detulisse, hic ipse perrexit, ne uideretur in centurionis famulo condicionem despexisse seruilem; omnes enim, seruus et liber, in Christo unum sumus. [5.85–86] sed uide fidem praerogatiuam esse medicinae. aduerte etiam in ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. dominus pergit: excusat centurio militarique deposito tumore reuerentiam sumit et ad fidem facilis et ad honorificentiam promtus. et bene Lucas etiam in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua grauare domini uerecundiam uideretur et officium officio prouocasse. haec moraliter. Mystice autem quem Judaeorum populus crucifixit inuiolatum ab iniuria manere desiderat populus nationum et quod ad fidem pertinet sermoni credidit, hoc est non hominis, sed dei potestate coniciens dari a Christo hominibus sanitatem. quod uero ad mysterium spectat, uidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. et ideo qui necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, grauari se magis dignatione putauit domini quam iuuari. sic illa uidua Sareptana indignam se prophetico iudicauit hospitio. ideoque dominus in uno isto fidem gentium praefert. [5.87–88] et quidem si sic legas: in nullo tantam fidem inueni in Israhel, simplex intellectus et facilis est, sin uero iuxta Graecos: nec in Israhel tantam fidem inueni, fides huius etiam electioribus et deum uidentibus antefertur. uidete autem oeconomiam: probatur fides domini et serui sanitas roboratur. potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. spectate etiam alteram oeconomiam dominicae humilitatis. quae non spondet operatur; nam etsi nondum imperauerat sanitatem, tamen serui qui missi fuerant sanum seruulum reppererunt. Cum adpropiaret autem portae ciuitatis, et ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae, et haec erat uidua, et turba multa cum illa. quam cum uideret dominus, misericordia motus dixitilli: noli flere. [5.89] et accessit et tetigit loculum. et luc locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti diuinam misericordiam matris uiduae lamentatione credamus, eius praecipue quae unici fili uel labore uel morte frangatur, cui tamen uiduae grauitatis meritum exsequiarum turba conciliet, et hanc uiduam populorum turba saeptam plus uideri esse quam feminam. quae resurrectionem unici adulescentis filii sui lacrimis meruerit inpetrare, eo quod sancta ecclesia populum iuniorem a pompa funeris atque supremis sepulchri suarum reuocet ad uitam contemplatione lacrimarum, quae flere prohibetur eum cui resurrectio debeatur. [5.90] qui quidem mortuus in loculo materialibus quattuor ad sepulchrum ferebatur elementis, sed spem resurgendi habebat, quia ferebatur in ligno. quod etsi nobis ante non proderat, tamen posteaquam Iesus id tetigit, proficere coepit ad uitam, ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. audito igitur dei uerbo steterunt acerbi illi funeris portitores, qui corpus humanum letali fluxu naturae materialis urguebant. quid enim aliud nisi quasi in quodam feretro, hoc est supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum uel ignis inmodicae cupiditatis exaestuat uel frigidus umor exundat uel pigra quadam corporis habitudine uigor habetatur animorum uel concreta noster spiritus labe purae lucis uacuus alit mentem? hi sunt nostri funeris portitores. [5.91] Sed quamuis suprema mortis spem uitae omnia aboleuerint et tumulo proxima corpora iaceant defunctorum, uerbo tamen dei iam moritura resurgunt cadauera. uox redit, redditur filius matri, reuocatur a tumulo, eripitur a sepulchro. quis iste est tumulus tuus nisi mali mores? tumulus tuus perfidia est, sepulchrum tuum guttur est; sepulchrum enim patens est guttur eorum, unde uerba mortua proferuntur. ab hoc sepulchro te liberat Christus, ab hoc tumulo resurges, si audias dei uerbum. [5.92] etsi graue peccatum est, quod paenitentiae tuae lacrimis ipse lauare non possis, fleat pro te mater ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis uidua mater interuenit; conpatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos letalibus uitiis ad mortem cernit urgueri. uiscera sumus de uisceribus eius; sunt enim et spiritalia uiscera, quae habet Paulus dicens: ita frater, ego te fruar in domino: refice uiscera mea in Christo. nos ergo uiscera ecclesiae sumus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. doleat igitur pia mater, adsistat et turba, non solum turba, sed etiam multa conpatiatur bonae parenti. iam resurges in funere, iam liberaberis a sepulchro; stabunt illi ministri tui funeris, incipies uitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. laudabunt etiam deum, qui tanta nobis remedia uitandae mortis indulserit. Et conuocauit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad eum dicens: tu es qui uenturus es an alium exspectamus? [5.93] non simplex intellectus in simplicibus est uerbis, alioquin praesentibus superiora conpugnant. quomodo enim Iohannes quem in superioribus deo patre demonstrante cognouit hic nescit? quomodo et ibi quem ante nesciuit agnouit et hic quem iam sciebat ignorat? nescibam inquit eum, sed qui misit me baptizare ipse mihi dixit: supra quem uideris spiritum sanctum descendentem de caelo. et dicto credidit et demonstratum agnouit et baptizatum adorauit et uenientem prophetauit. denique ego inquit uidi et testimonium perhibui quoniam hic est electus dei. quid ergo? fieri posset ut sic propheta tantus erraret, ut de quo dixerat: ecce qui tollit peccata mundi, adhuc eum dei filium esse non crederet? aut enim insolentiae est ei tribuere diuina quem nescias aut de dei filio dubitasse perfidia est. non cadit igitur in talem prophetam tanti erroris suspicio. [5.94] itaque si intellectus simplicis forma conpugnat, spiritalem quaeramus figuram. et quia supra iam diximus in Iohanne typum esse legis, quae praenuntia fuit Christi, recte lex, quae pectoribus perfidorum tamquam aeterna carceribus luce uacuatis corporaliter tenebatur inclusa, quam uiscera fecunda poenarum et fores amentiae cohercerent, plenum exitum testimonii dominicae dispensationis sine euangelii nequit adstipulatione perferre. Prophetauit quidem lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare, spiritalem in agno praenuntiauit escam, fontem perennem designauit in petra; remissionem peccatorum in Leuitico reuelauit, regnum caelorum adnuntiauit in psalmis, terram repromissionis in Iesu Naue manifestissime declarauit — [5.95] haec omnia cum Iohannis quoque congruunt testimonio — sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus, quominus lucem dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur. mittit ergo discipulos ad Christum suos Iohannes, ut supplementum scientiae consequantur, quia plenitudo legis est Christus, ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis et fides plenior gestorum testificationibus quam uerborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in pectoribus Iudaeorum uelut obserata lege nutabat, ipso spectaculo dominicae crucis et pleno resurrectionis testimonio panderetur. [5.96] et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audiuit. uoluerunt ergo isti uidere propter illud: uestri autem beati oculi qui uident et aures uestrae quae audiunt. sed etiam nos uidimus in Iohanne, oculis nostris perspeximus in apostolis et manibus nostris perscrutati sumus in Thomae digitis; quod enim erat ab initio, quod audiuimus et quod uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae: et uita apparuit. quando apparuit? quando uidimus. non sic adparebat, antequam uideretur. gratias ergo domino, qui crucifixus est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. mens mea in illo crucifixa est. [5.97] Itaque et nunc qui uetus testamentum recensent. antequam cognoscant euangelium et quasi quaedam dominici corporis uestigia legant, uenturum putant et requirunt utrum ipse sit Christus dei filius, qui uenturus est. et cum legunt quando cum Abraham locutus est uel quando se dux militiae caelestis ostendit, dicunt utique: tu es qui uenturus es an alium exspectamus? cum autem uenerint ad euangelium et cognouerint inluminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos, mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: uidimus eum et oculis nostris perspeximus et in uestigia clauorum eius digitos nostros inseruimus. uidemur enim nobis uidisse quem legimus, spectasse pendentem et uulnera eius spiritu ecclesiae scrutante temtasse; si enim digito dei eiciuntur daemonia, fides quoque digito ecclesiae repperitur. aut fortasse in parte quadam operatrice corporis nostri omnes uidemur inuestigasse dominicae seriem passionis; fides enim per paucos ad plures peruenit. lex ergo Christum uenturum adnuntiat, euangelii scriptura uenisse confirmat. [5.98] nonnulli etiam de ipso Iohanne sic intellegunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, adnuntiaret remissionem peccatorum futuram, sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium uatem, quem uenturum crediderat non credidisse moriturum. non igitur fide, sed pietate dubitauit. dubitauit et Petrus dicens: propitius esto, domine! non fiet hoc. ille fidei princeps, cui se Christus nondum dei filium dixerat et tamen ille crediderat, de morte Christi nec Christo credidit. pietatis adfectus, non indeuotionis est lapsus. denique alibi lauari sibi pedes recusat, ubi mysterium non agnoscit, dum dominico grauatur obsequio. ergo moriturum Christum nec sancti crediderunt; quod enim oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, haec praeparauit deus diligentibus eum. religiosis itaque lapsus amoris fidem non inpedit. [5.99–100] Denique dominus sciens neminem sine euangelio plene posse credere, quia sicut fides a uetere incipit testamento ita inpletur in nouo, interrogatus de se non uerbo aliquo, sed factis se esse signauit. ite inquit nuntiate Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. plenum sane testimonium, quo dominum propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum quia dominus dat escam esurientibus, dominus erigit adlisos, dominus soluit conpeditos, dominus inluminat caecos, dominus diligit iustos, dominus custodit aduenas, orfanum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit. qui ista inquit faciet regnabit dominus in aeternum. ergo non humanae ista, sed diuinae uirtutis insignia sunt, caecis perpetuae tenebras noctis aperire defossorumque oculorum uulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare conpagibus, in lucem quoque refuso uigore uiuendi reuocare defunctos. [5.101] haec ante euangelium uel rara uel nulla. receperit Tobias oculos: unus est in exemplo, et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Helias mortuum suscitauerit: ille tamen rogauit et fleuit, hic iussit. Helisaeus leprosum mundari fecerit: non tamen illic ualuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. non defecerit ad escam uiduae esurientis propheticis se multiplicans farina praeceptis: unam tamen uiduam farina illa uel potius eandem quoque sacramenti species praefigurata seruauit. sed tamen parua adhuc ista dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei crux domini, obitus, sepultura est. et ideo cum ilia superiora dixisset, addidit: beatus inquit qui in me non fuerit scandalizatus. [5.102] crux enim etiam electis scandalum posset adferre, sed nullum hoc maius diuinae personae est testimonium, nihil est quod magis esse ultra humana uideatur quam toto se unum obtulisse pro mundo; hoc uel solo plene dominus declaratur. denique sic designatus est a Iohanne: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. uerum haec non duobus illis uiris, Iohannis discipulis, sed nobis respondentur omnibus, ut ita credamus in Christum, si facta conueniunt. ueniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet nominis non queas adpellatione secernere, factorum tamen consideratione discernas. [5.103] Quid existis in desertum uidere? harundinem uento moueri? ubi praemonuit discipulos Iohannis in crucem dominicam esse credendum, redeuntibus illis conuersus ad turbas coepit ad uirtutem pauperes prouocare, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi speciosa utilibus, aeternis caduca praeferrent, sed humili spiritu crucem potius tollerent quam faleras mundi huius extollerent et quasi beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent, libenter corporis uitam cum inmortali gloria conmutarent. non otiose igitur sancti Iohannis hic persona laudatur, qui uitae amore posthabito iustitiae formam nec mortis terrore mutauit. [5.104] quid inquit existis in desertum uidere deserto mundus hic conparari uidetur adhuc incultus, adhuc sterilis, adhuc infecundus, in quem negat nobis ita dominus prodeundum, ut mente carnis inflatos uacuosque uirtutis internae uiros et fragili se gloriae saecularis sublimitate iactantes pro exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos, quos procellis mundi huius obnoxios uita mobilis inquietat iure harundini conparandos, in quibus solidae iustitiae nullus est fructus, qui forensibus criniti faleris, nodis obsiti, uacuo sonori strepitu, nulla sui utilitate, frequenti etiam offensione intus inania, foris speciosa sectantur. harundines sumus, nulla ualidioris naturae radice fundati, et si leuis adspirauerit prosperioris aura successus, uago motu proximos uerberamus, inopes ad suffragandum, faciles ad nocendum. harundines fluuios amant, et nos labentia mundi caduca delectant. [5.105] Tamen hanc harundinem si quis de terrae uellat plantariis et superfluis exuat, exspolians se ueterem hominem cum actibus eius et scribae uelociter scribentis manu temperet, incipit non harundo esse, sed calamus, qui praecepta caelestium scripturarum penetralibus mentis inprimat, tabulis cordis inscribat. de quo calamo habesdictum:lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, quod ad Christum referre alii uolunt. uno igitur loco et uerbum et calamus legitur et scriba: uerbum, quia de genitali patris processit arcano — eructuauit cor meum uerbum bonum — calamus, quia caro Christi paternae seriem uoluntatis expressit et linguae mandata diuinae sacri effusione cruoris inpleuit, scriba, quia calamo suo diuidua quadam distinctione noui et ueteris testamenti uel diuinitatis et carnis paternae nobis dispositionis mysteria reuelauit. [5.106] hunc calamum imitaM tuae carnis temperamento, hunc calamum tuum, hoc est carnem tuam, tingue non atramento, sed spiritu dei uiui, ut quod scribis aeternum sit. tali calamo Paulus illam epistulam scripsit, de qua dicit: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui. tingue carnem tuam in Christi sanguine, sicut scriptum est: ut tinguatur pes tuus in sanguine. et tu ergo uestigium animi tui et mentis incessum indubitata confessione dominicae crucis tingue. tinguis carnem tuam in Christi sanguine, si uitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut apostolus docuit dicens: mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes. noli ad terrena inflecti, ne harundinem tuam frangas. et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curuandus, prophetatum est:: arundinem quassatam non confringet, quoniam carnem, quam peccata quassauerant, resurrectionis uirtute solidauit. bona harundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput et mundanae cupiditatis inlecebras patibulo crucis adfixit. [5.107] Sed quid existisin desertum uidere? harundinem uento moueri? quid existis uidere? hominem mollibus uestimentis indutum? non hic domini sermo de uestibus, quamquam plerosque mollioris cura uestis effeminet. qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas uestes tectis per terram uerrunt uestigiis usuque faciunt ut amictus oneri sit. sed tamen alia uidetur hic indumenta signare et, nisi fallor, humana corpora, quibus anima nostra uestitur. denique et Ioseph tunica ad speciem dominici corporis cruentata est et apostolicum illud: exuens se carnem principatus et potestates omnes traduxit quid aliud ostendit nisi uice indumenti corpus fuisse, quo se ita exspoliauit dominus in passione, ut diuinitas libera inmunisque maneret iniuriae? totus igitur hic locus exemplo nos prophetico ad uirtutem subeundae passionis hortatur. [5.108] denique addidit: ecce qui in ueste pretiosa sunt in domibus regum sunt. sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores, propter quod nos hortatur apostolus ut exspoliantes ueterem hominem cum actibus eius induamus nouum, in quo non dulcis inlecebra sit ludusque lasciuiae, sed usus laboris et fructus, eo quod tenera corporis cura luxuque et lasciuiarum cupiditate mollitos nequaquam caelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus uirtutis ascenditur. hi uero quibus fluuida deliciis membra soluuntur regni caelestis extorres intra mundi huius habitacula consenescunt, quos rectores mundi huius atque tenebrarum — hi sunt enim reges, qui saeculari quadam potestate dominantur — suorum aemulos operum receperunt. [5.109] Sed quid existis uidere? prophetam? utique dico uobis et plus quam propheta hic est. quomodo igitur in deserto Iohannem uidere cupiebant, qui erat clausus in carcere? quem nobis dominus proponit imitandum, qui uiam domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio sed etiam praecursu quodam gloriosae parauerit pas sionis. maior sane propheta, in quo finis est prophetarum. maior propheta, quia multi uidere cupierunt quem iste prophetauit, quem iste conspexit, quem iste baptizauit. [5.110] sed tamen numquid et illo maior, de quo Moyses dixit quia prophetam uobis suscitabit dominus deus noster, de quo dixit: erit autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe? si igitur Christus propheta, quomodo maior hic omnibus? numquid Christum prophetam negamus? immo et dominum prophetam adsero et hunc omnibus dico esse maiorem, sed inter mulieris, non uirginis natos. maior enim fuit his quibus aequalis esse poterat sorte nascendi. alia ista natura est nec cum humanis generationibus conparanda. non potest homini cum deo ulla esse conlatio; suis enim quisque praefertur. denique eousque cum dei filio non poterat Iohannis esse ulla conlatio, ut et infra angelos aestimetur. [5.111] Nam qui minor est inquit in regno caelorum maior est eo. etenim quoniam angelum dixerat, hominibus iure praelatus est et quia inter natos mulierum potiorem declarauerat, ideo addidit: nam qui minor est in regno caelorum maior est eo, ut angelis sciret esse cedendum. merito autem Iohannes suis praefertur aequalibus, a cuius diebus regnum caelorum cogitur. quae subobscura uidetur esse locutio, et ideo eam de alio libro euangelii putauimus deriuandam. nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur, regnum autem caeli praestat humanis. sed cum sint aliqua quae cogendo denseri feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur. [5.112] cogentesque diripiunt illud. si repetamus dominicum illud quod scriptum est dicente filio dei: regnum dei intra uos est, aduertimus in nobis regnum caeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno fugatisque deliciis saecularibus intra nostrorum secreta regnat animorum. uis igitur menti adfertur humanae, quae diuersis inlecebris delinita laborem fugit, uoluptatem expetit, cum uel metu supplicii coercita uel praemio prouocata uincere ipsa se nititur et tamquam exanclatis laboribus palmam, quae sibi plurimis aduersantibus subtrahatur, eripere contendit. rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus peruigili labore decerpimus, ita tamen ut non furtiua sublatio, sed direptio triumphalis sit. est et aliud direptionis genus, quando aliis oblata diripimus. qui sint igitur raptores isti non laboramus intellegere, cum de Beniamin lupi rapacis genere nos manare nouerimus. praecesserat Iohannes, ut iustificaret populum Iudaeorum, ipse dominus uenerat ad oues perditas domus Israhel, apostolos destinauerat, ut fidem populi Iudaeorum uel disputatione uel signis miraculisque fundarent, sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in deum credere, in fidem coire coeperunt. in his igitur apostolica praedicatione regnum caelorum cogitur et fidelis populi adspiratione solidatur. [5.113] diripit regnum illa quae fluiu sanguinis laborabat; nam cum dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtiuo quodam tactu sanitatis remedium praelibauit. diripit regnum illa Chananaea, quae a finibus suis egressa clamabat dicens: miserere mei, domine, fili Dauid; filia mea male a daemone uexatur. uere haec regnum coegit pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in uerbis. praetereuntem reuocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. nonne tibi uidetur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reseruatur? negauerat enim dominus panem filiorum dari canibus oportere; at illa consensit et consentiendo diripuit dicens: utique, domine; nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. [5.114–115] Didicisti quemadmodum regnum caeleste rapiatur. cogamus igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha manducat. sed quae ista est quae rapit regnum? non inprobitas, non lasciuia, non uoluptas, sed illa de qua dicitur: magna est fides tua; fiat tibi sicut uis. ecce rapuit quae quod uoluit inpetrauit, quod rogauit extorsit. rapuit et illa uidua, quae frequenter orando si non propter innocentiam, saltem propter inportunitatem ut exaudiatur extorquet. rapuit igitur ecclesia synagogae regnum. regnum meum Christus est; rapio illum Iudaeis missum sub lege, natum in lege, nutritum iuxta legem, ut me qui eram sine lege seruaret. rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur; rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur; rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis; rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus. habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse dicentes: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. surge igitur qui dormis, ne et tu, dum dormis, Christum amittas. surge qui dormis et exsurge a mortuis. uides mortuos esse qui dormiunt. et ideo non inuidemus aliis, sed prouidemus nobis; non enim monui poterant seruare uiuentem. [5.116–117] exsurgant uel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. non sic amittitur Christus, ut non reuertatur, si tamen requiratur, sed uigilantibus regreditur et exsurgentibus praesto est, immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia conplet omnia. nulli enim deficit, nos deficimus; nulli inquam deficit, superabundat omnibus; superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia. gratia Christus est, uita Christus est, Christus est resurrectio. qui surgit igitur inuenit esse praesentem. rapitur ergo regnum caelorum, cum Christus a domesticis denegatur, a gentibus adoratur; rapitur cum ab illis repudiatur, colitur a nobis; rapitur cum per hereditatem non agnoscitur, per adoptionem adquiritur. LIBER SEXTVS [6.1] Et omnis populus audiens et publicani iustificauerunt deum baptizati baptismo Iohannis,Pharisaei autem et legis periti consilium dei spreuerunt in se non baptizati. aperuit sanctus Lucas specialibus additis quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat; ille enim ait: et iustificata est sapientia a filiis suis. primum quae sit illa sapientia hic uidemus expressum; ait enim: iustificauerunt deum. deus ergo sapientia est quia, sapientia dei filius est, sapientia per naturam, non per profectum. alia est sapientia dei patris uirtus, alia sapientia uirtus animae: illa nata est, haec creata. alia sapientia auctor operum, alia opus; opus enim mentis sapere prudenter, sentire uiuacitur. haec dona naturae sunt, operator autem non creatura est, sed creator, hoc est non naturae munus, sed munerator naturae. [6.2] iustificatur itaque deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo iustificant, sicut scriptum est: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris, et iustificatur in eo quia non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam dei munus agnoscitur; iustus enim dominus et iustitias dilexit. in eo ergo iustificatio dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos uideatur et iustos sua munera transtulisse. iustificemus igitur dominum, ut iustificemur a domino. [6.3] quid sit iustificari deum inpensius requiramus. apostolus dicit: sit autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris; Dauid quoque dicit: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas. dum iudicaris. ergo is qui peccat et confitetur deo peccatum iustificat deum cedens ei uincenti et ab eo gratiam sperans. in baptismate igitur iustificatur deus, in quo est et confessio et uenia peccatorum. [6.4–5] non contemnamus igitur sicut Pharisaei consilium dei. consilium dei est in baptismate Iohannis; quis igitur dubitet dei esse consilium in Christi lauacro? hoc est consilium, quod magni consilii angelus repperit, quod nemo cognouit; quis enim cognouit sensum domini? hominis consilium nemo contemnit, dei consilium quis refutet? ergo quasi filii matrem iustificemus, matrem sequamur. scimus quia mater pro filiis se offert periculo. matris sapientiae consilio, matris oboediamus imperio. Cantauimus uobis, et nonsaltastis;lamentauimus, et non plorastis. etsi non incongrua haec puerorum uideantur esse personae, qui leuem corporis motum inprudentia adhuc maturioris grauitatis exercent, tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod uideantur Iudaei nec psalmis primo nec threnis postea propheticis credidisse, psalmis ad praemia prouocati, threnis ab errore reuocati. cantauit Dauid, ut in salicibus nostra suspenderemus organa, cantauit ipse et ante arcam domini non pro lasciuia, sed pro religione saltauit. ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed inpigra mentis et religiosa corporis agilitas designatur. sed non in triumphis, non in excidiis Iudaeorum secuta correctio, qui diuinae indulgentiae muneribus prouocati leuare mentem, corpus adtollere, terrena deserere, caelestia quaerere debuerunt et iniuriis captiuitatis adtriti deflere peccatum, quod culpa esset auctor iniuriae. [6.6–7] iustificata est ergo sapientia ab omnibus filiis suis. bene ab omnibus, quia circa omnes iustitia reseruatur. ut susceptio fiat fidelium, reiectio perfi- . dorum. unde et plerique Graeci sic habent: iustificata est sapientia ab omnibus operibus suis, quod opus iustitiae sit circa uniuscuiusque meritum seruare mensuram. bene ergo dicit: cantauimus uobis, et non saltastis. cantauit enim Moyses, quando in mari rubro ad transitum Iudaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit eademque equos Aegyptiorum ascensoresque refusa demersit. cantauit Esaias dilectae uineae suae canticum, significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat uirtutibus fructuosa. cantauerunt Hebraei, cum uestigia eorum tactu flammae rorantis umescerent et intus extraque ardentibus omnibus solos tamen ignis innoxius lamberet nec adureret. Ambacum quoque cantico publicam doctus mulcere maestitiam prophetauit dulcem domini fore fidelibus passionem. cantauerunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes, fleuerunt prophetae threnis flebilibus dura Iudaeorum corda mulcentes. [6.8] Docuit nos scriptura cantare grauiter, psallere spiritaliter; docuit etiam saltare sapienter dicente domino ad Ezechihel: plaude manu et percute pede; neque enim histrionicos fluxi corporis motus deus morum censor exigeret aut indecoros crepitus uiris plaususque femineos imperaret, ut tantum prophetam deduceret ad ludibria scaenicorum et mollia feminarum. non congruunt resurrectionis reuelata mysteria et obprobria saltationis exacta. est sane, est quidam proprius bonorum actuum factorumque plausus, cuius sonus in orbem exeat et bene gestorum resultet gloria, est honesta saltatio, qua diat animus, et bonis corpus operibus eleuatur, quando in salicibus organa nostra suspendimus. [6.9] iubetur ergo propheta plaudere manu et percutere pede, iubetur psallere, quia sponsi nuptias iam uidebat, in quibus sponsatur ecclesia, Christus adamatur. et bonae nuptiae, quando uerbo anima, spiritui caro nubit. in his propheta Dauid ludere nos nuptiis uoluit, ad has inuitauit, quia suos posteros copulabat, et ideo laetior quam ceteri quasi in ipso actu positus nuptiarum nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: exsultate deo adiutori nostro, iubilate deo Iacob. sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. nonne actum quendam prophetae saltantis aduertis? denique alibi: psallam tibi in cithara, sanctus Israhel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea, quam redemisti. audis citharizantium uoces, audis saltantium crepitus? [6.10] nuptias crede. sume et tu citharam, ut pulsata spiritus plectro interiorum corda uenarum boni operis sonum reddat. sume psalterium, ut armonia dictorum factorumque tuorum concinat. sume tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior factisque operantibus dulcis morum tuorum suauitas exprimatur. sic psallebat propheta, cum diceret: ueni huc a Libano, sponsa, ueni huc a Libano. hoc canticum cecinerunt pueri nec auditi sunt. qui pueri? de quibus dicit: ecce ego et pueri quos dedisti mihi. sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim dominicum forum, in quo praeceptorum caelestium iura conduntur. [6.11–12] Et ecce mulier, quae erat m ciuitate peccatrix. hoc loco plerique pati uidentur scrupulum, serere quaestiones, utrumnam uideantur euangelistae duo discordasse de fide an uero aliquam in diuersitate dictorum diuersitatem signare uoluisse mysterii. habes enim in euangelio secundum Matthaeum quia Iesus cum uenisset in Bethaniam in domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et recumbente illo fudit super caput eius. deinde istic Pharisaeus intra se dicit quod, si esset propheta, sciret peccatricem et unguentum eius uitare deberet, illic unguento effuso discipuli conqueruntur. utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est priorem quoque ordinem interpretationis accipiat. [6.13] uenit ergo dominus Iesus in domum Simonis leprosi. apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non uitat inmundum, ut maculas humani corporis possit abluere. domus autem leprosi erat in Bethania; (Bethania> per interpretationem domus oboeditionis dicitur. omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. nonne tibi uidetur Bethania mundus hic esse, in quo seruitii oboedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est? princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. ergo dominus Iesus Christus ex illis superioribus locis uenit in hunc mundum et descendit in terram. non erat in hoc mundo, sed oboediente pietate missus est in hunc mundum. ipse dicit: sicut me misit in hunc mundum. audiuit ergo mulier ista uenisse Christum, intrauit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus uenisset in terram. et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem habeat cuiusdam superioris animae scilicet uel ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret. [6.14] Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem; nam peccatrix secundum Lucan supra Christi pedes effudit unguentum. potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium euangelistae dixisse uideantur. potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc ilia peccatrix sit, iam ista perfectior. etsi enim personam non mutet ecclesia uel anima, tamen mutat profectum. itaque si constituas animam fideliter adpropinquantem deo, non peccatis turpibus et obscenis, sed pie seruientem dei uerbo, habentem inmaculatae fiduciam castitatis, aduertis quod ad ipsum Christi ascendit caput; caput autem Christi deus est et odorem meritorum spargit suorum. Christi enim bonus odor sumus deo; deum quippe honorat bonum fraglans odorem uita iustorum. [6.15–16] si haec intellegas, uidebis hanc feminam plane beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium, nominari nec eius umquam exolescere memoriam, eo quod supra caput Christi bonorum fraglantia morum iustorumque factorum effudit unguentum. qui accedit ad caput nescit extolli, sicut ille frustra inflatus 1 mente carnis suae et non tenens caput. sed qui caput non tenet Christi uel pedes teneat, quia corpus unum I copulatum et subministratum crescit in incrementum dei. altera est illa, uel persona altera uel profectu, quae propinqua nobis est; nondum enim peccatis nostris renuntiauimus. ubi sunt nostrae lacrimae, ubi gemitus, ubi fletus? uenite, adoremus et procidamus ante eum et ploremus ante dominum, qui fecit nos, ut saltim ad pedes Iesu uenire possimus. nondum enim possumus ad caput uenire; peccator ad pedes, iustus ad caput. [6.17] habet tamen et I quae peccauit unguentum. defer mihi et tu post peccata paenitentiam. quocumque uel in domum indigni, uel in domum Pharisaei audieris iustum uenisse, contende, praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum caelorum; a diebus enim Io hannnis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. ubicumque audieris Christi nomen, adcurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse cognoueris, et ipse festina. cum reppereris sapientiam, cum reppereris iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, adcurre ad pedes, hoc est uel extremam partem quaere sapientiae. noli fastidire pedes; fimbriam illa tetigit et sanata est. lacrimis confitere delicta, dicat de te quoque iustitia illa caelestis: lacrimis suis rigauit pedes meos et capillis suis. [6.18–19] extersit. et fortasse ideo non lauit pedes suos Christus, ut eos lacrimis nos lauemus. bonae lacrimae, quae non solum nostrum possunt lauare delictum, sed etiam uerbi caelestis rigare uestigium, ut gressus in nobis eius exuberent. bonae lacrimae, in quibus non solum redemtio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est; iusti enim uox est: fuerunt mihi lacrimae meae panis. Etsi ad caput Christi adcedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. et fimbria curat eius et pedes curant. expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. non mediocres capilli sunt, qui possunt pedes tergere Christi. testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, uinci nequiuit. denique et mulierem decaluatam orare non decet. habeat plane capillos, quibus Christi circumuoluat uestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergeat, ut extremo saltem diuinae rore uirtutis umescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. non mediocris haec meriti est. [6.20–21] de qua potest dicere sapientia: ex quo intraui, non cessauit osculari pedes meos, ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, ut aliud nisi iustitiam diligere nesciat, ut aliud nisi castitatem libare nesciat, ut aliud nisi pudicitiam osculari nesciat. osculum enim mutui amoris indicium est, osculum pignus est caritatis. Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi. denique adhuc Simon non unxerat; sed beatior quae ungit unguento; multorum enim florum in unum collecta gratia spargit odorum uarias suauitates. et fortasse istud unguentum non possit alius nisi ecclesia sola deferre, quae diuersi spiraminis innumerabiles habet flores, quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit. [6.22] et ideo nemo potest tantum diligere quantum illa quae in pluribus diligit. nec Petrus ipse, qui dixit: domine, tu nosti quia diligo nec Petrus ipse, qui doluit quia interrogatus est: amas 10 me? quod enim manifestum erat nolebat quasi incognitum quaeri. ergo nec Petrus ipse, quia ecclesia dilexit in Petro, nec Paulus ipse, quia Paulus quoque eius est portio. et tu plurimum dilige, ut et tibi remittatur plurimum. multum peccauit Paulus, qui etiam persecutor fuit, sed multum dilexit. qui usque ad martyrium perseuerauit. remissa sunt ei peccata multa, quia et ipse multum dilexit, qui sanguini proprio pro dei nomine non pepercit. [6.23] uide oeconomiam: in domo Pharisaei peccatrix glorificatur, in domo legis et prophetae non Pharisaeus, sed ecclesia iustificatur; Pharisaeus enim non credidit, ista credebat. denique ille dicebat: si esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum. domus autem legis Iudaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis. in hac iustificatur ecclesia iam lege maior; lex enim peccatorum nescit remissionem, lex mysterium non habet, quo occulta mundantur et ideo quod in lege minus est consummatur in euangelio. Duo inquit debitores erant cuidam faeneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. [6.24] qui sunt isti debitores duo nisi populi duo, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus faeneratori illi thesauri caelestis obnoxii? unus inquit debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. non materialem faeneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera uirtutum, quarum meritum grauitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenditur. uae mihi si non habuero quod accepi aut quia difficile quisquam est, qui faeneratori huic integrum debitum possit exsoluere, uae mihi si non petiero: concede mihi debitum! non enim nos ita dominus orare docuisset, ut peteremus nobis dimitti nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores. [6.25] sed quis est populus iste, qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? illis credita sunt eloquia dei, nobis creditur uirginis partus. habes talentum uirginis partum, habes fidei centesimum fructum. creditus est Emmanuhel nobiscum deus, credita domini crux mors resurrectio. etsi Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est, quia pro ecclesia passus est. itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit. et secundum homines plus fortasse offendit qui plus debuerit, sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur. gratiam enim et qui reddit habet et qui habet in eo ipso quod habet soluit; nam et reddendo habetur et habendo redhibetur. [6.26] et ideo quoniam nihil est quod digne deo referre possimus — quid enim referamus pro susceptae carnis iniuria, quid pro uerberibus, quid pro cruce obitu sepultura? — uae mihi, si non dilexero! audeo dicere, non reddidit Petrus et ideo plus dilexit, non reddidit Paulus; reddidit quidem mortem pro morte. sed alia non reddidit, quia multa debebat. audi ipsum dicentem quia non reddidit: quis prior dedit illi, et retribuetur ei? reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso et per ipsum et in ipso habemus omnia? reddamus ergo amorem pro debito, caritatem pro munere, gratiam pro pecunia; plus enim diligit cui donatur amplius. [6.27] Sed reuertamur ad illam superiorem, cuius consilium adhuc nec apostoli intellegunt, quod erat absconditum a saeculis in deo; quis enim cognouit sensum domini? conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit ungentum et querebantur dicentes: quare hoc sic perit? potuit enim uenundari pretio et dari pauperibus. quid utique in eorum sermonibus displicuerit non potes deprehendere, nisi mysterium intellegas; luxuriosi enim hominis uel potius non hominis est olere unguentum. certe et ipsi qui olent unguere se, non perfundere solent. quid displicet, quia dictum est: potuit hoc uenundari pretio et dari pauperibus? certe et ipse supra dixerat: quidquid uni horum minimorum fecistis mihi fecistis, sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat. [6.28] non est igitur simplex figura, et ideo respondit illis dei uerbum: quid molesti estis mulieri? semper pauperes habetis uobiscum, me autem non semper. semper ergo tecum pauperem habes et ideo benefac. non igitur differre pauperem debes, quia tecum semper est, cum tibi propheta dicat: ne dixeris pauperi: cras dabo. sed ille de sola misericordia locutus est, hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente confertur; mittens enim hoc unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit. non ergo unguentum dominus. [6.29] sed caritatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probauit. et tu si desideras gratiam, caritatem auge; mitte in corpus Iesu fidem resurrectionis, odorem ecclesiae, conmunis caritatis unguentum, et ita progrediens pauperi dabis. plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam adfluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris, si ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo. non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum — littera enim occidit — sed secundum spiritum, quia spiritus uita est. [6.30] Quod ergo istius mulieris unguentum est? quis hoc audire potest? qui tales aures habet, ut dicente Iesu uerbum, quod accepit a patre, immo quia ipse uerbum est, possit tantam altitudinem capere mysterii? et discipuli ex parte intellegunt, etsi non totum intellegunt. unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis dominici tantum pretio debebatur, quod uidetur ueri simile. denique Iohannes euangelista inducit sermonem Iudae Iscarioth aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: potuit enim uenundari trecentis denariis et dari pauperibus. trecentorum autem aera crucis insigne declarat; sed dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mauult. [6.31–32] id tamen de ceterorum apostolorum uocibus intellegimus, Iudas autem condemnatur auaritiae, qui pecuniam dominicae praetulit sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, errauit tam cara auctione. uili se uult aestimari Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur. gratis inquit accepistis, gratis date. pecuniam non quaerit diuitiarum altitudo, sed gratiam. ipse nos pretioso sanguine emit, non uendidit. de quo plenius diceremus, nisi a nobis ipsis tractatum alibi recordaremur. ergo secundum dicta domini, in quo sunt thesauri sapientiae absconditi, quos nemo potuit praeuidere, operari me oportet in sepultura eius, ut caro eius requieuisse, non corruptionem uidisse credatur et mors corporis eius ita domum nostram odore sui conpleat, ut credamus quia in manus patris conmendauit spiritum suum et a morte sequestrata diuinitas corporalium non subiit consortium passionum. [6.33] intellege quemadmodum corpus fili unguentum oleat. corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. corpus eius traditiones sunt scripturarum, corpus eius ecclesia est. corporis eius odor sumus, et ideo decet ut mortem corporis eius ornemus, etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. ornabo corpus eius, si fiam sermonum eius praedicator et possim gentibus crucis aperire mysterium. ornauit ille qui dixit quia praedicamus Christus crucifixum, ludaeis quidem scandalum, gentibus stultitiam, ipsis uero uocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam. ornatur crux, cum id quod per inperitiam stultum putatur per euangelium sapientius aestimatur, ut possimus docere quemadmodum uirtus aduersaria per crucem domini destruatur. misi in domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur. [6.34] Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo nisuque uirtutum alabastrum unguenti, non uile aliquod atque conmune, sed pretiosum unguentum alabastri et unguentum pisticum. si enim quis fidei congreget flores et praedicet Iesum Christum crucifixum, in omnem ecclesiam, quae Christi corpus est mundo mortua, requiescens deo fidei suae transfundit unguentum. olere incipit tota domus domini passionem, olere incipit mortem, olere incipit resurrectionem, ut possit unusquisque ei hoc sacrae plebis numero dicere: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. spirat odor, olet unguentum in corpore, si quis possit — atque utinamego possim — confidenter loqui: mihi autem mundus crucifixus est. non amanti diuitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, non amanti quae uidentur, sed quae non uidentur, non cupido uitae, sed ei qui festinat dissolui et cum Christo esse crucifixus est mundus. hoc est enim crucem tollere et sequi Christum, ut et nos conmoriamur et consepeliamur cum eo, ut unguentum, quod ista mulier in sepulturam eius misit. olere possimus. non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen. unde etiam prophetice dictum est: unguentum exinanitum nomen est tuum, ideo exinanitum, ut maiore fides odore fraglaret. [6.35] ex hac ergo muliere intellegimus illud apostolicum quid sit: superabundauit peccatum, ut lsuperabundaret gratia. nam si in ista muliere non super abundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnouit enim peccatum et detulit gratiam. et ideo lex necessaria; per egem enim peccatum agnoui. si lex non fuisset, peccatumlateret. agnoscendo peccatum ueniam peto. per legem ergo genera peccatorum, praeuaricationis quoque crimen agnosco, curro ad paenitentiam, gratiam consequor. lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam. [6.36] Mater et fratres mei hi sunt qui uerbum dei audiunt et faciunt. moralis magister, qui de se ceteris praebet exemplum, atque ipse praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum. praescripturus enim ceteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam non est filio dei dignus, sententiae huic primus ipse se subicit, non quo maternae refutet pietatis obsequia — ipsius enim praeceptum est: qui non h honorauerit patrem et matrem morte morietur — sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat. neque tamen iniuriose refutantur parentes, sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam corporum. [6.37–38] ergo non debuerant foris stare qui Christum uidere quaerebant; prope est enim uerbum in corde tuo et in ore tuo. intus igitur uerbum, intus est lumen. unde et ille ait: accedite ad eum et inluminamini. si enim foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscimur, si foris stemus? nec putet aliqui offendiculum esse pietatis, ubi mandatum legis inpletur; si enim relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, recte sacramentum hoc in Christo seruatur et in ecclesia. et ideo parentes corpori proprio non oportuit anteferri. ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur, mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur, sed necessitudini corporali praescriptorum caelestium forma praefertur. illud quoque intellegere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeis, ex quibus est Christus secundum carnem, ecclesiam quae credidit praeferendam. itaque qui se intellegeret propter [6.39–40] diuinum in terras uenisse mysterium ecclesiaeque conuentum, relictis nauem ascendit parentibus. neque enim quisquam poterat hunc mundum enauigare sine Christo, quando eos quoque quibus dominus adest temtationum saecularium saepe procella perturbat. et oeconomia seruatur in apostolis, ut aduertas sine temtatione neminem posse ex hoc uitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei temtatio est. Subiecti igitm sumus nequitiae spiritalis procellis, sed quasi peruigiles nautae gubernatorem excitemus. uerum et ipsi periclitari solent. quem igitur gubernatorem requiram? illum utique qui non seruiat, sed imperet uentis, de quo scriptum est: [6.41–42] at ille surgens increpauit uentum. quid est surgens? quiescebat enim, sed quiescebat corporis somno, cum intenderet diuinitatis mysterio; ubi enim sapientia, ubi uerbum, nihil sine uerbo fit, nihil sine prudentia. supra habes quia pernoctabat in oratione: quomodo hic in tempestate dormiret? sed exprimitur securitas potestatis, quod omnibus timentibus solus intrepidus quiescebat. non est ergo consors naturae qui non est consors periculi. etsi corpus dormit, operatur diuinitas, operatur fides. denique dicit: modicae fidei quare dubitastis? et bene arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaereat perire non possit. [6.43] ergo confirmauit fidem, refudit tranquillitatem, uentum cessare praecepit, non aquilonem non Africum, sed illum utique uentum, cui dictum est ab angelo Michael in epistula Iudae: imperet tibi dominus. unde etiam sanctus Matthaeus imperauit inquit uento et mari. atque utinam in nobis flatus eius asperos cohibere dignetur, ut fluctuanti uitae refusa tranquillitas naufragii metum demat! etsi iam non dormiat sui corporis somno, caueamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat et quiescat. [6.44] et quoniam quae loco superiore praestrinximus delibasse satis . est, nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione Gerasenorum daemoniis adflatos Christo occurrisse cognouimus, hic autem sanctus Lucas unum inducit eundemque nudum — nudus enim est quicumque tegumentum naturae suae et uirtutis amisit - qua ratione de numero euangelistae dissonare uideantur non otiose praetereundum, sed requirendum arbitror. et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; uir enim iste qui habebat daemonium populi figura gentilis est, opertus uitiis, nudus errori, patens crimini. duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt, quoniam, cum tres filios Noe generauerit, Sem Cham Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem adscita est dei. ex duobus illis diuersarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat, benedictus alter, quod auersus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem pietate texisset et fraterni maledictum seminis eluisset. [6.45] Qui multis inquit temporibus agebatur, utpote qui a diluuio usque ad aduentum domini uexabatur, furore dementi rumpens uincla naturae. nec inmerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse signauit, siquidem talium animae in quibusdam uideantur habitare tumulis sepulchrorum. quid enim aliud sunt corpora perfidorum nisi quaedam defunctorum sepulchra, in quibus dei uerba non habitent? agebatur ergo in loca deserta spiritalium scilicet infecunda uirtutum profugus a lege, discretus a prophetis, remotus a gratia. [6.46] non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat incursu, quae cum dominum uidisset cognouissetque praescia dominici aduentus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut introeundi in porcos acciperet facultatem. et primum clementiam domini debemus aduertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae, non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt, quia caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui oculos dolent radium solis ferre non possunt, sed tenebrosa eligunt et splendentia derelinquunt. fugiant ergo daemones splendorem lucis aeternae et ante tempus debita sibi tormenta formident non praediuinantes quae futura sint, sed quae prophetata sunt recordantes; dixit enim Zaccharias: et erit in illa die, disperdet dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum. et spiritum inmundum exuram de terra. docemur ergo eo quod non semper manebunt nec malitia eorum possit esse perpetua. nunc igitur illam metuentes poenam aiunt: uenisti perdere nos. sed quia adhuc esse desiderant, iam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam, petunt mitti in porcos. [6.47] Qui sunt isti porci nisi forte illi de quibus dictum est: nolite dare sanctum canibus neque miseritis margaritas porcis, ne forte conculcent eas pedibus suis? illi scilicet, qui inmundorum usu animalium uocis et rationis expertes lutulentis uitae suae actibus naturalium coinquinauerint ornamenta uirtutum, qui inpetu feruntur in praeceps, quoniam nullius meriti contemplatione reuocantur, sed tamquam de superioribus ad inferiora per inprobitatis procliue detrusi suffocantur in aquis inter fluitantia mundi istius strangulatorum in modum intercluso pereuntes spiritus conmeatu; neque enim in his qui fluuido aestu uoluptatum huc atque illuc feruntur incerti ullius spiritus potest esse uitale conmercium. [6.48] uidemus igitur quia homo ipse sibi est auctor aerumnae. nam nisi quis porci more uixisset, numquam accepisset in eum diabolus potestatem aut, si accepisset, non ut perderet, sed probaret. aut fortasse, quia post domini aduentum bonos iam deprauare non poterat, non omnium hominum, sed leuium iam quaerit interitum, ut latro non armatis insidiatur, sed inermibus, et iniuriis lacessit infirmum, qui se intellegit uel a forti contemni uel a potente damnari. [6.49–50] sed dicit aliqui: cur hoc a deo permittitur diabolo? at ego dico, ut boni probentur, inprobi puniantur; haec enim poena peccati est. denique lege quia inmittit dominus febrem et tremorem et malos spiritus et caecitatem et omnia flagella iuxta merita peccatorum. sed redeamus ad lectionem. Uiderunt inquit hoc magistri gregum et fugerunt. neque enim aliquam uel philosophiae professores uel principes synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. solus est Christus, qui aufert peccata populorum, si tamen medendi patientiam non recusent. ceterum curare non dignatur inuitos et cito infirmes deserit, quibus oneri uideat esse praesentiam suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de ciuitate, in qua species synagogae uidetur exsistere, rogabant ut discederet, quia timore magno tenebantur. [6.51–52] infirma enim mens non capit dei uerbum nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit et soluitur. et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit et regressus est. ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad ecclesiam et regressus per stagnum est ut hic ait aut sicut Matthaeus per fretum; inter nos enim et illos fretum magnum est. itaque nemo de ecclesia ad synagogam sine periculo transit salutis, sed et ille qui de synagoga. ad ecclesiam transire desiderat crucem suam tollat, ut discrimen euadat. [6.53–54] cur autem non recipitur liberatus, sed domum redire censetur nisi ut et iactantiae causa uitetur et infidelibus sit exemplum quam domus illa naturale sit diuersorium? et ideo qui remedium sanitatis fuerat consecutus a tumulis et sepulchris in illam spiritalem domum redire praecipitur, ut fiat dei templum, in quo erat mentis sepulchrum. Et ecce uenit uir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ante pedes Iesu rogans eum ut intraret domum suam, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur. reliquerat in Gerasenis synagogam Christus, ut diximus, et quem sui non receperant excepimus quem exspectabamus. nec nobis igitur a quibus exspectabatur diu defuit nec ad illos, si rogetur, redire fastidit. uir enim iste princeps synagogae, cui filia erat unica, pro synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urguebatur in mortem, quia deserebatur a Christo. quem putamus synagogae principem esse nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquit, medicinam salutis credentibus reseruauit? ad hanc ergo principis filiam dum properat dei uerbum, ut saluos faceret filios Israhel sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem. [6.55–56] moraliter hunc locum satis putauimus exprimendum et ideo non illa quae dicta sunt retractamus, sed mystica breui uolumus sermone praestringere. an non ita factum est, ut dei uerbum cum uenisset ad Iudaeos, adscisceretur a gentibus et prius ab illis qui in lege non crediderant in gratia crederetur? nam sicut illa quae in medicis erogauerat omnem substantiam suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae et patrimonium uitale prodegerat, sancta, uerecunda, religiosa, fide promtior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare ueniam. uerecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognouit. sic sancta plebs gentium, quae deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, deuotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret. fiduciam sumsit ut fateretur quod praeripuisset alienum. [6.57] Cur autem retro tangitur Christus? an quia scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis? quid etiam sibi uult quod et principis filia annorum XII moriebatur et mulier ista fluxu sanguinis ab annis XII laborabat nisi ut intellegatur quia quamdiu synagoga uiguit laborauit ecclesia? defectus illius huius est uirtus, quia illorum delicto salus gentibus, et consummatio illius huius exordium, non naturae exordium, sed salutis, quia caecitas ex parte Israhel contigit, donec plenitudo gentium intraret. non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior synagoga quam ecclesia, quia quamdiu illa credebat ista non credidit et per uarias corporis atque animae passiones inmedicabili remedio aegra languebat. audiuit aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis suae remedium, tempus uenisse cognouit, quo medicus adesset e caelo, surrexit ut occurreret uerbo, uidit quia conprimebatur a turbis; non enim credunt qui conprimunt, credunt qui tangunt. fide tangitur Christus, fide Christus uidetur, non corpore tangitur, non oculis conprehenditur; neque enim uidet qui uidens non uidet neque audit qui ea quae audit non intellegit neque tangit qui non fideliter tangit. denique ut fidem tangentis exprimeret, ait: tetigit me aliquis; [6.58] nam ego cogrioui de me uirtntem exisse. quod est euidentis indicii quia non intra possibilitatem condicionis humanae atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, diuinitas coartata est, non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis uirtus exundat aeterna. non enim humana ope plebs gentium liberatur, sed dei munus est congregatio nationum, quae etiam breui fide misericordiam inclinat aeternam. nunc si consideremus quanta sit fides nostra et intellegamus quantus sit dei filius, uidemus quia conparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiorem uero uestimenti eius partem nequimus adtingere. si igitur et nos curari uolumus, fide tangamus fimbriam Christi. [6.59] non latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui tetigerit auersum: neque enim deus indiget oculis ut uideat neque corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. beatus ergo qui uel extremam partem uerbi contigerit; nam totum quis potest conprehendere? Uerum ut ad illam quae adhuc aegra est reuertamur, ne per nos magis quam per suam moram mortua esse credatur, uenerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare illum; filia tua mortua est. [6.60–61] et primum illud consideremus quod suscitaturus mortuam ad faciendam fidem aemorrousam ante curauit. et ut scias exempli gratia stetisse sanguinis fluxum, dum illa petitur, ista curatur. sic et resurrectio temporalis in domini passione celebratur, ut et perpetua illa credatur. sic et Mariae paritura sterilis indicatur, ut conceptura uirgo credatur. denique audiuit parituram Elisabet nec de sua generatione dubitauit. uenerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare illum. adhuc et hi increduli ad resurrectionem, quam Iesus in lege praedixit, in euangelio conpleuit. itaque cum uenisset in domum, paucos futurae resurrectionis arbitros adsciuit; non enim a multis continuo est credita resurrectio. [6.62] denique dicente domino: non est mortua puella, sed dormit deridebant inquit eum. quicumque enim non credit inridet. fleant igitur mortuos suos qui putant mortuos, ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est. nec illud abhorret Matthaei, quod ait tubicines fuisse in domo - principis et turbam tumultuantem, uel Quia more ueteri tubicines ad incendendos excitandosque luctus ferebantur adhiberi uel quia per legis et litterae cantilenam exsultationem synagoga non poterat capere spiritalem. [6.63] tenens ergo manum puellae Iesus sanauit eam et iussit dari ei manducare. quod est testimonium uitae, ut non phantasma, sed ueritas crederetur. beatus ille cui manum sapientia tenet. utinam meos quoque teneat actus, teneat manum iustitia, teneat dei uerbum, inducat in penetralia sua, spiritum auertat erroris, conuertat salutis, dari mihi iubeat manducare! panis enim caelestis est dei uerbum. inde et illa sapientia, quae diuini corporis et sanguinis sacrosancta altaria repleuit alimentis, uenite inquit edite panes meos et bibite uinum, quod miscui uobis. [6.64–65] quae tamen tantae diuersitatis est causa? supra publice uiduae filius suscitatur, hic remouentur plures arbitri. sed puto quod in eo quoque pietas ibi domini declaretur, quia uidua mater unici non patiebatur moras, et ideo ne amplius adficeretur maturitas additur. est etiam forma sapientiae in uiduae filio cito ecclesiam credituram, in archisynagogae filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores. Et quicumque non receperit uos, exeuntes de ciuitate illa etiam puluerem de pedibus uestris excutite in testimonium supra illos. qualis debeat esse qui euangelizat regnum dei praeceptis euangelicis designatur, ut sine uirga, sine pera, sine calciamento, sine pane, sine pecunia, hoc est subsidii saecularis amminicula non requirens fideique tutus putet sibi quo minus ea requirat magis posse subpetere. quae possunt qui uolunt ad eum deriuare tractatum, ut spiritalem tantummodo locus iste formare uideatur adfectum, qui uelut indumentum quoddam uideatur corporis exuisse non solum potestate reiecta contemtisque diuitiis, sed etiam carnis ipsius inlecebris abdicatis. [6.66] quibus primo omnium datur pacis atque constantiae generale mandatum, ut pacem ferant, constantiam seruent, hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis adstruens cursitare per domos et inuiolabilis hospitii iura mutare. sed ut hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur, excutiendum puluerem, egrediendum de ciuitate mandatur. quo non mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus, uerum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta leuitatis, receptis apostolicae praedicationis uestigiis auferantur. nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque uiolandae causa non suppetat. non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii, ne dum hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur. [6.67] Sed haec ut secundum litteram de hospitii religione uenerabilis est forma praecepti, ita etiam de mysterio sententia caelestis adridet. etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. uideamus ne forte ecclesia praeferenda designetur et Christus. quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu quam sancta ecclesia? aut quis praeferendus magis omnibus uidetur esse quam Christus, qui pedes suis lauare consueuit hospitibus et quoscumque sua receperit domo pollutis non patiatur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae prioris in reliquum tamen dignetur mundare processus? hic est igitur solus quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credimus. uides exsecutorem caelestium praeceptorum, qui quoniam non mutauit hospitium, caelestis consortium consecrationis emeruit. [6.68] fides igitur mpiimis ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus, habitaturus sit, haut dubie sit legenda. sin uero populus perfidus aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, uitanda haereticorum conmunio, fugienda synagoga censetur. excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido harenosoque mentis tuae uestigium polluatur. nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii praedicator et tamquam propriis inania gesta pulueri conparanda adleuare atque abolere uestigiis iuxta quod scriptum est: quis infirmatur et non ego infirmor? ita si qua est ecclesia, quae fidem respuat nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. quod apostolus quoque euidenter adseruit dicens: haereticum hominem post unam correptionem deuita. [6.69] Ait autem ad eos: date illis uos manducare. at illi dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes. quae ratio est quod cum in posterioribus Iohannis passio describatur, hic iam mortuus uerbis Herodis ostenditur? ne forte illa, quia post legis defectum euangelicus cibus incipit ieiuna pascere corda populorum ? denique posteaquam illa quae ecclesiae typum accepit a fluxu curata est sanguinis, posteaquam apostoli ad euangelizandum regnum dei sunt destinati, gratiae caelestis inpertitur alimentum. sed quibus inpertiatur aduerte. non otiosis, non in ciuitate quasi in synagoga uel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt ipsi excipiuntur a Christo et cum ipsis loquitur dei uerbum non de saecularibus, sed de regno caelorum. et si qui corporalis gerunt ulcera passi- onis, his medicinam suam libenter indulget. [6.70–71] consequens igitur erat ut quos a uulnerum dolore sanauerat eos alimoniis spiritalibus a ieiunio liberaret. itaque nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sanatus, et illi qui uocantur ad cenam prius uocando sanantur. si claudus fuit, gradiendi facultatem ut ueniret accepit, si lumine priuatus oculorum, domum utique domini nisi refusa luce intrare non potuit. Ubique igitur mysterii ordo seruatur, ut prius per remissionem peccatorum uulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae caelestis exuberet, quamquam nondum ualidioribus haec turba reficiatur alimentis neque Christi corpore et sanguine ieiuna solidioris fidei corda pascantur. lacte inquit uos potaui, non esca; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis. in modum lactis quinque sunt panes, esca autem solidior corpus est Christi, potus uehementior sanguis est domini. non statim a primo epulamur omnia neque potamus omnia. \'hoc primum\' inquit \'bibe*. est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. primo quinque panes sunt, secundo septem, tertium ipsum corpus est Christi. [6.72] nequaquam igitur talem dominum deseramus, qui pro uniuscuiusque uiribus inpertire nobis alimenta dignatur, ne aut infirmum ualidior cibus opprimat aut ualidum exilia alimenta non satient; qui enim infirmus est holera manducet. et ille qui iam uidetur laqueos infirmitatis euadere de. quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. certe si petere cibum ueretur, ipse relictis suis omnibus festinet ad dei uerbum. dum audire incipit, incipit esurire. incipiunt apostoli esurientem uidere. etsi illi adhuc non intellegunt quid esuriat, intellegit Christus. scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi dicat. dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia: bonus dominus studia exigit, uires ministrat. [6.73] utinam, domine Iesu, uelis mecum istos ieiunos non dimittere, sed inpertitis a te epulis reficias eos, ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem ieiunii non timere. dicas utinam etiam de nobis: nolo eos ieiunos dimittere! et causam mihi dicito quare nolis ieiunos dimittere: immo iam dixisti quia si quem dimittis ieiunum, deficit in uia, hoc est deficit uel in istius cursu uitae uel antequam ad caput perueniat uiae, antequam perueniat ad patrem et intellegat quod ex patre Christus est, intellegat quod Christus e caelo et intellegat, quod Christus qui descendit ipse est qui ascendit, ne forte cum acceperit quod natus ex uirgine est, incipiat non dei uirtutem, sed hominis aestimare. [6.74] Ergo ne deficiant, inquit: date illis uos manducare. at illi dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse uenalem. nouerat Christus, nouerat ipse nos potius esse redimendos, suas uero epulas gratuitas. nondum ergo habebant discipuli cibum, qui redimere nos posset. habebant tamen iam cibum, qui satiare nos posset, habebant cibum, qui confirmare nos posset; panis enim confirmat cor hominis. miseretur ergo dominus, ne quis deficiat in uia. si quis ergo defecerit, non per dominum Iesum, sed per se deficit, nec habes quod adscribas domino, qui uincit cum iudicatur. quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta uirtutis? nonne te ipse genuit, nonne ipse te pauit? cibus eius uirtus est, cibus eius fortitudo est. sed si tu neglegentia tua uirtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum caelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. denique dominus sicut super iustos et iniustos pluit, ita etiam iniustos pascit et iustos. [6.75] nonne in escae uirtute, cum lam deficeret in uia, sanctus Helias XL ambulauit diebus, et illam escam angelus dedit? si autem te pauerit Iesus et acceptam escam seruaueris, ambulabis non XL diebus et XL noctibus, sed — audeo dicere scripturae fretus exemplis — XL annis egrediens ab Aegyptiis finibus, donec peruenias in terram multam, in terram fluentem mei et lac, quam iurauit dominus daturum se patribus nostris. huius terrae tibi uirtus requirenda est. quam possidet mitis. non istam terram dico quae arida est, sed illam quae Christi confirmatur alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum incolatibus frequentatur. [6.76] Diuidit ergo escas dominus Iesus. et ille quidem uult dare omnibus, negat nemini; dispensator enim est omnium. sed cum ille panes frangat et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in uia nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur et diuidit, sed his diuidit qui cum eo etiam in deserto permanent, qui et primo et secundo die et tertio non recedunt. sic enim habes alibi: misereor huius turbae, quia triduum est iam quod perseuerant mecum. quanta dignatio, quanta m eo hominibus inspiratur humanitas! non uult ieiunos dimittere, non uult, ne deficiant in uia. [6.77] Noli ergo deficere a disciplina dei neque fatigeris, cum ab eo increparis. non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. quid enim respondebis ei aut quomodo te excusabis, si escae uirtutem quam ministrat amiseris? non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum, ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. multum enim refert inter eum qui necessitate inuitus aliquid agit et inter eum qui ex uoluntate quod bonum est eligit; si enim inuitus hoc ago, dispensatio mihi credita est; si uolens, mercedem habeo. consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi et, si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. dicet etenim quod iam per prophetam locutus est: populus meus, quid feci tibi aut in quo molestus tibi fui? responde mihi. dicet ei qui in uia defecerit: qua ratione defecisti in uia? nonne panes feci, nonne benedixi, nonne iussi dari? sed cur tu accipere noluisti? [6.78–79] quanti etiam praesentium deficient in uia et post hos sermones, qui licet nostri sunt, tamen quia nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto, panes aestimandi sunt, quanti inquam deficient et in uias gentium transuersis iteneribus fornicantes abibunt! atque utinam unus et non plurimi! sed non Iesus auctor defectus, etiamsi quis defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, siue quinque milia siue quattuor milia sint. Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. cur enim plures, id est quinque milia quinque panibus, hoc est numero minore satiantur, pauciores uero, qui sunt quattuor milia, septem panibus, hoc est numero redundantiore pascuntur? si enim facti tantum sequamur miraculum, uidetur esse diuinius quod de minore modo pluribus abundauit. cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adiectum est? prius enim quinque milia quinque panibus, postea etiam quattuor milia septem panibus satiata legimus. [6.80] quaeramus ergo mysterium, quod miraculum praestet. itaque uidentur illa quinque milia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo, quattuor uero milia, etsi adhuc in corpore sint et in hoc mundo, qui ex quattuor constat elementis, non otiose tamen feruntur mysticae accepisse escam quietis; iam enim aequantur mundo supra mundum futuri. nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis inpertitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die. et dominus sanctificauit eum. ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis. denique beati pacifici; ipsi enim filii dei uocabuntur. nam cum deus supra mundum sit, nemo utique potest deum uidere, nisi mundum prius spiritali transcendat optutu. septima itaque benedictio pacatorum; septem etiam illis quattuor milibus fragmentorum sportae supersunt. non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus. panis quietis. et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaueris, audebo et dicam: post quinque panes et septem tertio in terra non manducabis panem, sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in caelestibus; sicut enim septem panes panes quietis, ita octo panes panes sunt resurrectionis. ergo isti qui septem aluntur panibus triduo perstiterunt et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. denique sanctorum uox est: tribus diebus ambulabimus, ut epulemur domino deo nostro. sed illa suo loco. [6.81] De quinque uero panibus sanctus Iohannes docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas — singulis enim diuersa inpertita est gratia — docuit inquam me quinque istos panes hordiacios fuisse. et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus. cur enim primo hordiacios? quia primo lacte, deinde esca nutriendus est qui accedit ad fidem: nondum enim poteramus et fortasse plerique nec adhuc possumus. nam cum sint inter nos contentiones et dissensiones, nonne carnales sumus et secundum hominem ambulamus? suis quaeque apta sunt alimenta uirtutibus et ideo prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur, fortiori uero sicut Heliae de interioribus frumenti panis farinacius ministratur. quem autem non queunt contaminare, sed pascere peccatores? [6.82] nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia; illi enim supra faenum discumbunt, isti supra terram recumbunt, supra faenum quinque milia, supra terram quattuor milia. plus est terram premere quam supra faenum iacere; illi enim adhuc quibus sensus sunt corporales mollioribus delectantur et ideo supra faenum recumbunt — omnis enim caro faenum — isti uero supra terram, quae triticum et uinum gignit et oliuam, cibum gratiae. consequuntur. illi discumbunt. isti recumbunt: maior enim est quaedam requies recumbentis. ibi duo pisces, hic sine numero, unde plerique septiformis spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis testamenti figuram intellegendam putarunt. [6.83] non piget ergo aestimare quod quattuor milia ex quattuor mundi collecta partibus, in quibus ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant iuxta quod scriptum est: quia uenient ab oriente et occidente et a septemtrione et austro et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. unde hic gratiae patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam actio gratiarum est. pro ecclesia quippe sua dominus gratias patri agere consueuit, quia quae abscondit sapientibus ea paruulis reuelauit. benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus, gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. iam illud in superioribus praelibauimus, quia cum quinquageni discumbere iubentur, licet sacrato numero definito tamen uidetur hic fundatioris ecclesiae populus, qui sine definitione numeri recumbit. [6.84–85] Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur et apostoli ministrant; nam et in satietate repulsae in perpetuum famis indicium designatur, quia non esuriet qui acceperit cibum Christi, et in apostolorum ministerio futura diuisio dominici corporis sanguinisque praemittitur. iam illud diuinum, quemadmodum quinque panes quinque milibus populis redundauerint; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum. uideres inconprehensibili quodam rigatu inter diuidentium manus quas non fregerint fructificare particulas et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere. qui haec legit quemadmodum iuges aquarum miretur meatus et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus, quando etiam panis exundat et naturae solidioris rigatus exuberat ? haec igitur facta sunt ut illa quoque quae non cernimus cerneremus. his euidenter illorum quoque designauit auctorem et totius naturae creatorem materialis exsistere, quae non ut philosophi uolunt repperta, sed facta gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat. [6.86] hoc quidem mirum quidquid de fluminibus haurias signo dispendii non notari, quidquid de fontibus auferas usurario quodam reparari meatu. sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen uidetur accedere et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur ita, dum minuuntur fluenta, produntur. at uero hic panis, quem frangit Iesus, mystice quidem dei uerbum est et sermo de Christo, qui dum diuiditur augetur; de paucis enim sermonibus omnibus populis redundantem alimoniam ministrauit. dedit sermones nobis uelut panes, qui in nostro dum libantur ore geminantur. uisibiliter quoque panis iste incredibili ratione, dum frangitur, dum diuiditur, dum editur, sine ulla dispendii conprehensione cumulatur. [6.87] nec dubites uel quod in manibus ministrantium uel in ore edentium cibus crescat, quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. sic in nuptiis ex fontibus uina ministris operantibus colorantur et ipsi qui inpleuerant hydrias aqua uinum quod non detulerant hauriebant. conprehende, si potes, tanta rerum miracula. hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est colliguntur, illic in alienam speciem uertuntur elementa nec suos patitur natura defectus nec suos agnoscit ortus, usus tamen proprios recognoscit. quin etiam melior est mutati uini natura quam nati, quia in arbitrio creatoris est et quos usus uelit adsignare naturis et quas naturas inpertire gignendis. uide quantis operibus opus adstruat. dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus adcumulat. [6.88] conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. ferunt certe eorum fabulae fuisse regem quendam, qui quidquid tangebat aurum fiebat. sed etiam conuiuia ipsa feralia; nam et ipsa mantelia digitis adprehensa riguerunt et cibus in ore crepitabat ferens non alimenta, sed uulnera et in gutture potus haerebat nec penetrare facilis nec redire. digna beneficia uotis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! talia sunt idolorum beneficia, ut cum uidentur prodesse. plus noceant. at uero Christi munera parua uidentur et maxima sunt. denique non uni conlata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat et uidebatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae. [6.89–90] Cur autem quinque milibus hominum plus redundat, quattucr milibus minus? quia quattuor milia ista triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius caelestis pabuli receperunt. nec otiose quae turbae supersunt a discipulis colliguntur, quia ea quae diuina sunt aput electos facilius possis quam aput populos repperire. utinam mihi contingat audire: collige quae supersunt! si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiuerunt. beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt. [6.91] uideamus quomodo colligat. dixit lex: non moechaberis. fregit hunc panem Christus, diuisit hoc uerbum, non aliunde adiciens, sed de suo partiens. qui uiderit inquit ad concupiscendum mulierem iam moechatus est eam. habes fragmentum de suo. addidit: si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum. habes aliud: et si dextera tua scandalizat te, abscide eam et: qui dimissam a uiro ducit moechatur. uides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Paulus dixit: haec sunt duo testamenta. diuisit hoc uerbum et inuenit mysterium. beatus ergo qui colligit quae diuidit Christus. [6.92] qua ratione autem cofinos duodecim Christus inpleuit nisi ut illud populi Iudaici solueret quia manus eius in cofino seruierunt, hoc est populus qui ante lutum in cofinis colligebat hic iam per crucem Christi uitae caelestis operatur alimoniam et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante caenum perfidiae gentilis. nec paucorum hoc munus, sed omnium est. nam per duodecim cofinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat; panis enim confirmat cor hominis. [6.93] Dixit autem illis: uos quem me dicitis esse? respondit Simon Petrus: Christum dei. ne turbae quidem otiosa opinio est, quia alii Helian, quem uenturum putabant, alii Iohannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. sed hoc quaerere supra nos est: alterius sententiae, alterius prudentiae est. nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? in uno enim hoc nomine et diuinitatis et incarnationis expressio et fides est passionis. et ideo licet ceteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae ceteris: tu es Christus filius dei uiui. conplexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa uirtutum est. etiamne nos de generatione dei adserimus quaestiones, cum Paulus iudicauerit nihil se scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, Petrus nihil aliud quam dei filium putauerit confitendum? nos et quando et quomodo natus sit et quantus sit humanae infirmitatis contemplatione rimamur. sciuit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis quam aedificationis profectus esset et ideo iudicauit nihil se scire nisi Christum Iesum. sciuit Petrus quod in filio dei omnia sint: omnia enim dedit pater filio. si omnia dedit, aeternitatem quam habet maiestatemque transfudit. sed quo prolabor longius? finis fidei meae Christus est, finis fidei meae dei filius est. non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen nescire generationis fidem. [6.94] Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit, ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: quoniam non caro et . sanguis tibi reuelauit, sed pater meus qui in caelis est. caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt reuelare, at uero qui spiritu loquitur mysteria non carnis et sanguinis magisterio, sed diuina inspiratione fundatur. noli ergo adquiescere carni et sanguini, ne carnis et sanguinis praecepta haurias atque ipse sanguis et caro fias. qui enim carni adhaeret, caro est et qui adhaeret deo unus spiritus est. non permanebit inquit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod sint carnales. [6.95–96] sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: non timebo quid faciat mihi caro! qui enim carnem uicerit ecclesiae fundamentum est et, si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim dei munera, qui non solum nobis quae fuerant nostra reparauit, uerum etiam quae sunt sua propria concessit. refert tamen quid sibi uelit quod non alium turbae opinabantur nisi aut Helian aut Hieremiam aut Iohannem Baptistam. et Helian forte, quia raptus ad caelum est. sed non Helias Christus. ille rapitur, iste regreditur; ille inunam rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem deo; ille petitis ignibus uindicatur, hic persecutores suos maluit sanare quam perdere. cur autem Hieremiam putabant? fortasse quia sanctificatus in uulua est. sed non hic Hieremias. ille sanctificatur, iste sanctificat; illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. cur etiam Iohannem populus putat nisi forte quia in matris utero positus domini praesentiam sentiebat? sed non hic Iohannes. ille adorabat in utero, hic adorabatur; ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu; ille paenitentiam suadebat, hic peccata donabat. [6.97] Et ideo Petrus non exspectauit populi sententiam, sed suam promsit dicens: tu es Christus filius dei uiui. qui est semper est nec coepit ut esset et esse non deficit. magna autem Christi gratia, qui omnia prope uocabula sua discipulis donauit suis. ego sum inquit lux mundi et id tamen quo ipse gloriatur discipulis nomen indulsit dicens: uos estis lux mundi. ego sum panis uiuus et: nos omnes unus panis sumus. ego sum uitis uera et tibi dicit: plantaui te uitem fructuosam omnem ueram. petra est Christus — bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus —: etiam discipulo suo huius uocabuli gratiam non negauit, ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem. [6.98] enitere ergo ut et tu petra sis. itaque non extra te, sed intra te petram require. petra tua actus est, petra tua mens est. supra hanc petram aedificatur domus tua, ut nullis possit nequitiae spiritalis euerberari procellis. petra tua fides est, fundamentum est fides ecclesiae. si petra fueris, in ecclesia eris, quia ecclesia supra petram est. si in ecclesia fueris, portae inferi non praeualebunt tibi. portae inferi portae mortis sunt, portae autem mortis portae esse ecclesiae non possunt. [6.99] quae autem sunt portae mortis, hoc est portae inferi nisi singula quaeque peccata? si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. si fidem laeseris, portas penetrasti inferi. si peccatum mortale conmiseris, portas mortis intrasti. sed potens est deus, qui exaltet te de portis mortis, ut adnunties omnes laudes eius in portis filiae Sion. portae autem ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas iustus intrare consueuit dicens: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino. sed ut porta mortis porta inferi ita et porta iustitiae dei porta est; haec enim porta domini, iusti intrabunt per eam. et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint inferi praeualere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta praeualuit fuge ergo contentiones dissensiones strepitus tumultusque discordiae, ne per portas mortis ingressus incurras. dominus enim Iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. increpat discipulos suos. ne cui haec dicerent quod oportet filium hominis multa pati et reprobari a principibus sacerdotum et senioribus et scribis et occidi et die tertia resurgere. [6.100] et fortasse ideo hoc addidit, quia sciebat dominus difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. et ideo passionis et resurrectionis suae adsertorem se esse maluit, ut ex facto fides, non ex audito discordia nasceretur. ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis uideri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es gloriaris? eadem tibi qua Christus ambulauit gradiendum est uia. haec eius agnitio, haec eius imitatio per ignobilitatem et bonam famam, ut glorieris in cruce, sicut ipse est gloriatus. sic ambulauit Paulus et ideo gloriatur dicens: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. [6.101] sed uideamus cur secundum Matthaeum repperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus, hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui haec dicerent. quod esset multa passurus et resurrecturus. uidetis quod in uno Christi nomine omnia sint. ipse est enim Christus qui natus ex uirgine est, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris et resurrexit a mortuis. unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. nam etiam haeretici habere sibi Christum uidentur; nemo enim Christi nomen negat, sed negat Christum qui non omnia quae Christi sunt confitetur. multis igitur ex causis iubet tacere discipulos, ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem, simul ne rudes et inperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur. [6.102–103] Nunc qua causa etiam inmundos spiritus lubeat tacere consideremus. sed et hoc nobis scriptura aperuit, quia peccatori dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? ne quis, dum praedicantem audit, sequatur errantem; inprobus enim magister est diabolus, qui falsa ueris saepe permiscet, ut specie ueritatis testimonium fraudis obtexat. etiam illud consideremus, utrum hic primum mandauerit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus an uero et ante mandauerit, quando apostolos duodecim destinauit denuntians illis: in uias gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne introieritis; ite autem ad oues quae perierunt domus Israhel. aegrotos curate, leprosos mundate, daemones eicite et: discite quis in ea dignus sit et ibi manete. itaque nec hic mandatum uidetur, ut Christum dei filium praedicarent. [6.104] ordo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus uocantur ad ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo uiuimus et sumus et mouemur, cuius et genus sumus, ut non solum propter munera lucis et uitae, uerum etiam propter cognationem quandam generis diligendus a nobis sit, deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus, quod non possit auri argentique uel ligni materia uim in se habere diuinam. cum unum deum esse persuaseris, tunc indicio eius adstrues per Christum nobis salutem datam incipiens ab illis quae gessit in corpore et ea diuina describens, ut plus quam homo fuisse uideatur, uictam unius uirtute mortem, mortuum ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra hominem fuisse uideatur, deus esse credatur. nam nisi probaueris quod facere illa sine diuina uir\' tute non potuit, quemadmodum potes probare in eo uim fuisse diuinam? [6.105] Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem apostoli aput Athenienses habitum, qui si a primo destruere uoluisset caerimonias idolorum, sermonem eius aures gentilium respuissent. ab uno igitur deo operatore mundi incipit dicens: deus qui fecit mundum et cuncta quae sunt in eo. negare non poterant unum operatorem esse mundi. unum deum, unum omnium creatorem. adiunxit eo quod caeli et terrae dominus in manu factis non dignetur habitare, deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam ueri simile sit artificio hominis uim diuinitatis includi, erroris remedium docens esse studium paenitendi. tunc uenit ad Christum nec tamen deum maluit quam hominem nuncupare dicens: in uiro, quo definiuit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis. qui enim tractat debet audientium considerare personas, ne prius inrideatur quam audiatur. quando enim Athenienses crederent quia uerbum caro factum est et de spiritu uirgo concepit, qui inridebant quia resurrectionem audierant mortuorum? tamen et Dionysius Ariopagites credidit et alii crediderunt in uirum, ut in deum crederent. quid interest quo quisque credat ordine? non in principiis perfecta quaeruntur, sed de principiis ad ea quae perfecta sunt peruenitur. ergo tali Athenienses informauit praecepto, talis nobis aput gentiles ordo seruandus est. [6.106] at uero cum Iudaeos adloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant, qui propheticis nobis esset promissus oraculis, quem non prius auctoritate sua dei filium nominabant, sed uirum probatum, uirum iustum, uirum a mortuis suscitatum, illum uirum de quo dictum est in prophetis: filius meus es tu, ego hodie genui te. ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur auctoritatem diuini sermonis adscisce et promissum eius aduentum prophetarum uoce designa, resurrectionem quoque multo ante conpertam scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum ceteris atque conmunem, ut in ipsa suscitati corporis adsertione aeternae testimonium diuinitatis adquiras. cum enim ceterorum corpora corruptionem probaueris subisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, conprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae condicionis merita supergressum, deo magis quam hominibus conferendum. [6.107] Quodsi ad sacramenta fidelium tendens catechumenus endus sit, dicendum quia unus deus est, ex quo omnia, et unus Iesus Christus, per quem omnia, non duos dominos esse dicendos, perfectum quidem patrem, perfectum esse et filium, sed unius patrem et filium esse substantiae, uerbum aeternum dei, non quod profertur, sed quod operatur, ex patre genitum, non uoce editum. prohibentur ergo apostoli euangelizare eum dei filium, ut euangelizarent postea crucifixum. haec est fidei gloria, si uere intellegas crucem Christi. aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est et uere utilis, per quam mihi mundus crucifixus est et ego mundo. si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est: non diligo eum; scio quia praeterit: non concupisco eum; scio quia corruptella consumet hunc mundum: quasi faetidum uito, quasi luem caueo, quasi nociturum relinquo. [6.108] sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. adstrue ergo per historiam Graecorum hoc fuisse possibile. sic interdum etiam apostolus suadet incredulis nec uersus refugit poeticos, ut fabulas destruat poetarum. si enim reuocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos oblatis aliquorum mortibus historiae Graecorum adserant liberatos, si recordentur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit uocata, si nostrum illud consideremus quia sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam, sicut ad Hebraeos scriptum est, si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis unius alicuius morte adseritur esse resoluta, quod aut ratione praeualuit aut dispositione conualuit, quo facilius in crucem domini crederetur, procliue erit ut qui sua negare non possunt nostra confirment. [6.109] sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius mundi peccata tolleret, neque Enoch neque Abraham neque Isaac, qui licet morti se obtulerit, seruatus tamen est, quia omnia non poterat abolere peccata — quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur? — idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed filius dei a deo patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre. quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret factus inter mortuos sine adiutorio liber, sine adiumento scilicet hominis aut alicuius creaturae liber, a morte, et bene liber, qui seruitutem cupiditatum reppulit, mortis uincla nesciuit. LIBER SEPTIMVS [7.1] Dico autem uobis uere: sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei. semper dominus sicut ad praemia- erigit futura uirtutum atque utilem saecularium rerum docet esse contemtum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. arduum quippe est crucem tollere et animam periculis, morti corpus offerre, negare quod sis, cum uelis esse quod non sis, raroque quamuis excelsa uirtus futuris conmutat praesentia. difficile quippe uidetur hominibus, ut spem periculis emant damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. ergo bonus et moralis magister ne qui desperatione frangatur aut taedio, quoniam uitae dulcis inlecebra constantem quoque mulcet adfectum, continuos uiuendi successus fidelibus pollicetur; frigent enim solacia sub metu mortis magnusque amor uitae aegre blanditias spei cum adpetitae salutis terrore conpensat. non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et uh\'tuti praemium et infirmitati remedium, ut praesentibus sustineatur infirmitas, uirtus futuris. si fortis es, contemne mortem; si inbecillus es, fuge. sed nemo potest fugere mortem, nisi uitam sequatur. uita tua Christus est; ipsa est uita, quae mori nescit. [7.2] itaque si uolumus mortem non timere, stemus ubi Christus est, ut et de nobis dicat: uere sunt aliqui hic stantes. qui non gustabunt mortem. non satis est stare, nisi ubi Christus est stetur; soli enim non queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo. in quo licet ex uerbi ipsius qualitate perpendere ne tenuem quidem sensum mortis habituros qui Christi uideantur meruisse consortia. certe mors corporis libando gustetur, uita animae possidendo teneatur. [7.3] Sed quid est gustare mortem? ne forte quemadmodum panis uita est ita etiam panis mors sit? sunt enim qui manducant panem doloris; sunt etiam Aethiopum populi, qui acceperunt in escam draconem. absit a nobis uenenum draconis uorare; . habemus enim panem uerum, panem illum, qui descendit e caelo. panem illum manducat qui ea quae scripta sunt seruat. sunt ergo qui mortem non gustent, donec uideant regnum dei. sunt etiam qui mortem non uideant. sicut scriptum est: quis est homo qui uiuet et non uidebit mortem? [7.4] sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? quamuis de Enoch et Helia nullam mortem corporis acceperimus et de euangelista Iohanne dominus dixerit: si eum uolo manere, donee uenio, tamen quoniam non de uno Iohanne hic putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum, non hic mors corporis, sed animae denegatur. sunt enim qui mortui uiuant, quoniam sunt qui uiuentes mortui sint, sicut illa quae uiuens mortua est, sicut scriptum est: ueniat mors super eos, et descendant in infernum uiuentes. si ergo uiuus quis in infernum descendit — peccato enim mortis in infernum descendit habitaculum — sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo uiuendi, sicut Abraham, Isaac et Iacob, quos uiuere diuinae sententiae auctoritate conperimus, quoniam cum sit deus Abraham, Isaac et Iacob, non utique deus mortuorum est, sed uiuentium. Itaque non de uno, sed de plurimis dicit; neque enim Petrus [7.5] mortuus est, cui iuxta dominicam sententiam inferi porta praeualere non potuit, nec Iacobus et Iohannes mortui filii, tonitrui, quibus in usum gloriae caelestis adsumtis non praeualent terrena, sed subiacent. esto ergo et tu Petrus, deuotus fidelis pacificus, ut portas ecclesiae aperias, portas mortis euadas. esto filius tonitrui. dicis: quomodo possum esse filius tonitrui? potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. potes esse filius tonitrui, si te terrena non moueant, sed ipse potius ea quae terrena sunt mentis tuae uirtute concutias. tremat te terra, non capiat; uereatur caro potestatem animi tui et concussa subdatur. eris filius tonitrui, si fueris filius ecclesiae. dicat et tibi de patibulo crucis Christus: ecce mater tua, dicat et ecclesiae: ecce filius tuus; tunc enim incipies esse filius ecclesiae, cum in cruce uictorem uideris Christum. nam qui crucem scandalum putat Iudaeus est, ecclesiae filius non est; qui crucem stultitiam putat Graecus est. ille est autem ecclesiae filius qui crucem triumphum putat, si uocem Christi triumphantis agnoscat. [7.6] ergo ut scias quia Petrus, Iohannes et Iacobus mortem non gustauerunt, gloriam resurrectionis uidere meruerunt; solos enim tres istos post haec fere uerba in diebus octo adsumsit et duxit m montem. quid est quod iste dicit: in diebus octo post haec uerba? ne forte quia is ()qui uerba Christi audit et credit resurrectionis tempore gloriam Christi uidebit? octaua enim die facta est resurrectio, unde et plerique psalmi in octauam scribuntur. aut forte ut ostenderet nobis quia dixerat quod is, qui propter dei uerbum perdiderit animam suam, saluam faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione restituat. [7.7] sed Matthaeus et Marcus post dies sex adsumtos hos esse memorarunt. de quo possemus dicere post sex milia annorum - mille enim anni in conspectu dei tamquam dies una —, sed plures quam sex milia conputantur anni et malumus sex dies per symbolum intellegere, quod sex diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, per opera mundum intellegamus. et ideo mundi temporibus inpletis resurrectio futura monstratur aut quia is qui supra mundum ascenderit et huius saeculi momenta transcenderit uelut in sublimi locatus futurae resurrectionis fructum exspectabit aeternum. [7.8–9] Transcendamus igitur opera mundi, ut possimus faciem ad faciem deum uidere. ascende in montem qui euangelizas Sion. si in montem ascendit qui euangelizat Sion, quanto magis qui Christum euangelizat et Christum in gloriam resurgentem? fortasse enim in corpore eum multi uideant; multi enim secundum carnem cognouimus Christum, nunc autem iam non nouimus. multi cognouimus, quia multi uidimus — uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem —, tres autem soli et tres electi ducuntur ad montem. putarem in tribus mystice genus hominum conprehensum, quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis peruenire gratiam qui Christum confessi fuerint merebuntur, quia inpii in iudicium non resurgunt, sed tamquam habito iudicio puniuntur. tres igitur eliguntur qui ascenderent montem, quia et duo eliguntur qui cum domino uiderentur. utrimque sacratus numerus. et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis uidere gloriam nisi qui integrum mysterium trinitatis incorrupta fidei sinceritate seruauerit. Petrus ascendit, qui claues regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit. [7.10] inde apparent Moyses et Helias, hoc est lex et propheta cum uerbo; neque enim lex potest esse sine uerbo neque propheta nisi qui de dei filio prophetauit. et illi quidem fili tonitrui corporali gloria Moysen quoque et Helian speculati sunt, sed etiam nos cotidie uidemus Moysen cum dei filio; uidemus enim legem in euangelio, cum legimus: diliges dominum deum tuum, uidemus Helian cum dei uerbo, quando legimus: ecce uirgo in utero accipiet. [7.11] Unde bene Lucas addidit quia dicebant excesaum eius quem conpleturus erat in Hierusalem. docent enim te de excessu eius mysteria. et hodie Moyses docet et hodie Helias loquitur et hodie in maiore gloria Moysen uidere possumus. quis enim non potest, quando et populus Iudaeorum eum uidere potuit, immo uidit? uidit enim in gloria faciem Moysi, sed uelamen accepit, sed m montem non ascendit et ideo errauit. qui solum Moysen uidit, dei uerbum simul uidere non potuit. [7.12] reuelemus igitur nos faciem nostram, ut reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem reformemur. ascendamus in montem, deprecemur dei uerbum, ut in specie et pulchritudine sua appareat nobis et confortetur et prospere procedat et regnet. et haec enim mysteria sunt et referuntur altius; etenim pro tua. possibilitate tibi uerbum aut minuitur aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in dei uerbo, sed dei uerbum quasi quodam apparet m corpore non habens suam speciem neque decorem et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras, apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine litterarum opertus inuolucris, uirtute spiritus non refulgens. sed si, dum hominem consideras, de uirgine credas esse generatum et paulatim adspiret fides quod de spiritu dei natus sit, incipis montem ascendere. si in cruce positum triumphantem de morte uideas, non peremtum, si uideas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidoi*um, monumenta aperta sunt, mo]\'tui resurrexerunt, ut esset indicio quia gentilis populus, qui mortuus erat deo, tamquam reseratis corporis sui tumulis infuso crucis lumine resurrexit, si hoc uideas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram uerbi gloriam cernis. [7.13–14] Uestimenta eius alia deorsum sunt, alia sursum. et fortasse uestimenta uerbi sermones sunt scripturarum et quaedam intellectus indumenta. diuini, quia sicut ipse Petro et Iohanni et Iacobo in altera specie apparuit et uestitus eius albus refulsit, ita et oculis tuae mentis iam diuinarum lectionum sensus albescit. fiunt igitur uerba diuina sicut nix, uestimenta uerbi candida nimis, qualia fullo super terram facere non potest. quaeramus hunc fullonem, quaeramus hanc niuem. legimus ad uillam fullonis ascendisse Esaiam. quis est iste fullo nisi forte ille qui delicta nostra lauare consueuit? denique ipse dixit: si fuerint delicta uestra sicut phoenicium, ut niuem dealbabo. quis est iste fullo nisi qui indumenta nostri intellectus indumenta uirtutum ablutis maculis corpora.Hbus soli solet offerre diuino? [7.15] audiui etiam, ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus exemplum, t duorum prudentium facundiam niui et apibus conparasse. inueni quoque dixisse Dauid: quam dulcia faucibus meis uerba tua, super mel et fauum ori meo! et infra: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, et lux semitis meis. uerbum dei lux est, uerbum dei nix est. super mel quoque et fauum est dei uerbum, quod ore diuino melle dulcior fluxit oratio, et perspicua niuis ritu mollioribus cadunt uerba sententiis. uere hic solus sermo niuibus conparandus, qui de caelo missus in terras ieiuna nostrorum arua pectorum fecundauit. quod non usurpatorie praesumtum. sed ei lectionis serie deriuatum deus ipse testatur dicens: exspectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant uelut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super faenum. [7.16–17] utinam, domine Jesu, mens mea pluuiae tuae umore uiridescat. utinam terram meam niuis istius candore respergas, ne praepropero calore uernantis corporis arua luxurient, sed potius fotu niuali semina uerbi caelestis pressa fecundent! nix cum cadit, aues caeli ubi inhabitent non habent et laetior solito tritici prouentus exuberat. Uidit hanc gratiam Petrus, uiderunt et qui cum illo erant, et licet somno grauati fuissent. premit enim inconprehensibilis splendor diuinitatis nostri corporis sensus. nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies sustinere, quomodo dei gloriam humanorum ferret corruptela. membrorum? eoque purior et subtilior exhausta concretione uitiorum corporis habitus in 1\'esun\'ectione formatur. et fortasse ideo grauati somno erant, ut resurrectionis uiderent speciem post quietem. itaque euigilantes uiderunt maiestatem eius; nemo enim nisi uigilans gloriam uidet Christi. delectatus est Petrus, et quem saeculi huius inlecebrosa non caperent, gratia resurrectionis inlexit. [7.18] bonum est inquit nos hic esse — hinc et ille: dissolui enim et cum Christo esse multo melius — nec laudasse contentus non solum adfectu sed etiam factorum deuotione praestantior ad exaedificanda tabernacula tria inpiger operarius conmunis obsequii ministerium pollicetur. et quamuis nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium, quo non inconsulta petulantia, sed praematura deuotio fructus pietatis adcumulat. nam quod ignorabat condicionis fuit, quod promittebat deuotionis. sed non capit humana condicio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum deo. siue in animo siue in corpore siue alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. si Petrus nesciuit, quemadmodum tu potes scire? si nesciuit ille qui promisit et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat, quemadmodum scire nos possumus desidia. quadam mentis intra praesaeptum carnis inclusi? denique placuit tanta deuotio deo. [7.19–20] Et inter haec uerba facta est nubes et obumbrauit. eos. diuini spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed reuelat occulta. quae etiam alio conperta est loco dicente angelo: et uirtus altissimi obumbrabit tibi. cuius profectus ostenditur audita. dei uoce dicentis: hic est filius meus dilectus, ipsum audite, hoc est: non Helias filius, non Moyses filius, sed hic est filius, quem solum uidetis; recesserant enim illi, ubi coepit dominus designari. uides hanc non solum incipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam caelestium fidem esse perfectam filium dei scire. sed quoniam haec iam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso umore concretam et coacti aeris caliginem piceam, quae caelum tenebrarum horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluuialibus aquis et umentis adluuione imbris inmadidet, sed de qua mentes hominum uoce dei omnipotentis emissa fide ros rign-mt. [7.21] et dum fit uox, inuentus est lesus solus. itaque cum tres essent, unus est factus. tres in principio uidentur, unus in fine; perfecta enim fide unum sunt. denique hoc etiam dominus patrem orat, ut omnes unum simus. nec solum Moyses et Helias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus Christi sumus. ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo Iesu, aut fortasse quia lex et prophetae ex uerbo, quae autem ex uerbo coeperunt in uerbo desinunt; finis enim legis est Christus ad iustitiam omni credenti. [7.22–23] Uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, ubi requiescant; nam filius hominis non habet ubi caput M suum reclinet. non uidetur conuenire rationi, ut simplicem fidelemque istum arbitremur qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus obsequium spopondisset, sed dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit adfectus. denique supra ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo. quo loco dominus simplicitatem sine adrogantia docet, caritatem sine inuidia, deuotionem sine iracundia esse debere; nam et pueri mens prouect.ioris adfectu recipienda suadetur, quia, dum puer nihil sibi uindicat, formam uirtutis exsequitur et, si rationem nescit, culpam ignorat. tamen quia plerisque non uirtus, sed infirmitas uidetur sine ratione simplicitas, ut tu ueram recipias admoneris, id est ut exsequaris industria munus naturae. [7.24–25] et ideo ait: quicumque receperit puerum istum in nomine meo me recipit. et qui me recipit recipit eum qui me misit. qui enim imitatorem Christi recipit Christum recipit et qui imaginem dei receperit, recipit deum. sed quia imaginem dei non poteramus uidere, facta est ad nos per incarnationem uerbi praesentia, ut conciliaretur nobis quae supra nos est diuinitas. quod autem propensius studio caritatis Iohannes plurimum diligens et ideo redamatus plurimum excludendum putat a beneficio eum qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur. sed docetur; non reprehenditur, quia amore faciebat, docetur, ut nouerit infirmorum esse firmorumque distantiam. et ideo dominus etsi fortiores remuneratur, tamen non excludit infirmos. [7.26] Sinite eos et nolite prohibere; qui enim non est aduersum uos pro uobis est. bene, domine; nam et Ioseph et Nicodemus occulti discipuli propter metum in tempore tamen suum tibi officium non negarunt. sed tamen quia alibi dixisti: qui non est mecum aduersum me est et qui mecum non colligit dispergit, aperi nobis, ne uideatur esse contrarium. et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente discerni. denique alii dicit: sequere me, alii: uulpes foueas habent. ille cogitur, iste remouetur, ut scias quia deuotus admittitur, indeuotus excluditur. [7.27] quod uero discipulos increpauit quia ignem supra eos descendere gestiebant qui non receperant Christum, ostenditur nobis non semper in eos qui peccauerint uindicandum. quia nonnumquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. denique Samaritani citius crediderunt. a quibus hoc loco ignis arcetur. simul disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente conuersos; nam si uoluisset, ex indeuotis deuotes fecisset. cur autem non receperint eum, euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant, sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit. nec discipuli peccant qui legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces Heliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae uindicaretur iniuria. sed uindicetur qui timet. uindictam non quaerit qui non timet. simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eandem sibi potestatem, quam propheta magnus emeruit, inpetrandi iure praesumunt. et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de caelo descenderit, quoniam sunt filii tonitrui. [7.28] dominus autem mire omnia. nec illum temere se offerentem recipit nec in hos indeuote dominum refutantes proprium conmouetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta uirtus nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est caritatis nec excludenda infirmitas, sed iuuanda. procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis, procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio et incauta simplicitas. unde et isti dicitur: uulpes foueas habent nec obsequium eius admittitur cuius non probatur officium. circumspectum etenim fidei esse debet hospitium, ne dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienae perfidiae casses inprouida credulitate labamur. [7.29] Sed ne illud inprouide praetensse uidea.mur, cur hic eos qui possunt per manus inpositionem inmundis imperare spiritibus in nomine Iesu neget esse prohibendos, secundum Matthaeum autem dicat his: non noui uos. discedite a me omnes operaii iniquitatis, aduertere debemus non esse distantiam sensus sententiarumque discordiam, sed illud censeri eo quod non solum officia in clerico, sed etiam uirtutis opera requirantur tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad gratiam. unde nemo iactare se debet nec purgati hominis sibi gratiam uindicare, in quo aeterni nominis uirtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui uincitur. [7.30–31] quod potest homo, sinceram exhibeat fidem et obseruantiam mandatorum religiosa mente custodiat, ne dicatur ei: uulpes foueas habent. fallax quippe animal et insidiis semper intentum rapinam fraudis exercet. nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat. haereticis autem uulpes conparat. denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat, haereticus in fouea est, ut fraudulenta uulpis gallinae illi euangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? ecce relinquetur domus uestra deserta. merito ergo foueas habent, quia domum quam habuerant perdiderunt. hoc animal neque mansuescit umquam, unde et apostolus ait: haereticum post unam correptionem deuita, neque ulli usui est aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: meus cibus est. ut faciam uoluntatem patris mei, qui in caelo est. quin etiam has a fructibus suis relegat dicens: capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, hoc est quae minorem uineam, non maiorem exterminent. et ideo Samson ad caudas earum faces ligauit et dimisit in messes alienigenarum, eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos latratibus magis sonori quam uocibus expoliti — qui enim uerbum negat nec uocem habet — ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam uincto caudae facibus significantes sui finis incendium. [7.32] uolucres quoque caeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem deriuantur, ueluti nidos quosdam struunt in pectoribus improborum, et ideo filius hominis, quia abundauit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet. etenim dominante uersutia cum simplicitati locus nullus sit, nulla potest in affectibus singulorum diuinitatis esse possessio. caput enim Christi deus est, . qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo uim suae maiestatis reclinat, quod esse uidetur indicio quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur. [7.33–34] Itaque ut aduertas deum non cultus aspernaDtem esse, sed fraudis, qui repudiauerat fraudulentum eligit innocentem dicens: sequere me. sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique patrem, de quo dictum est illi: obliuiscere domum patris tui. uide igitur quia dominus quos miseratur etiam inprudentes aduocat et postulanti paternae ueniam sepulturae respondit: sine mortui sepeliant mortuos suos. tu autem uade adnuntia regnum dei. itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur nisi ut intellegas humana posthabenda diuinis? bonum studium. sed maius inpedimentum; nam qui partitur studium deriuat affectum, qui diuidit curam differt profectum. ergo prius obeunda quae maxima; nam et apostoli, ne occuparent studium disputandi, [7.35] ministros pauperibus ordinarunt et ipsis, cum a domino mitterentur, neminem in uia salutare praescriptum est, non quo beniuolentiae displiceret officium, sed quo persequendae deuotionis intentio plus placeret. quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt nisi geminam hic intellegas mortem, unam naturae, alteram culpae? est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, deo uiuimus sicut Christus. qui peccato mortuus est; quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo. [7.36–37] Una est igitur mors, qua copula corporis et animae separatur, non formidabilis, non timenda, cum discessio quaedam nostri uideatur esse. non poena, non metuenda fortibus. desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: quaerent homines mortem et non inuenient eam. est et alia, quae saecularium adferat interitum uoluptatum, in qua non natura. sed delicta moriuntur. hanc mortem subimus consepulti in baptismo et mortui cum Christo ab elementis huius mundi, cum actus patimur prioris obliuia. hanc mortem mori uoluit, cum prophetaret, Balaam, ut deo uiueret, et ideo dixit: moriatur anima mea in animis iustorum et fiat semen meum ut semen eorum. [7.38–39] est et tertia mors. quando Christus, qui est uita nostra, nescitur; scire autem Christum uita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit faciem ad faciem; spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, de quo dixit: in umbra eius uiuemus in gentibus. in umbra alarum eius sperauit Dauid, in umbra eius concupiuit et sedit ecclesia. si tantum, domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique ueritas adferet? quemadmodum uiuemus, quando iam non erimus in umbra, sed in ipsa uita? nunc enim uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos inquit cum eo apparebimus in gloria. dulcis illa uita est, quae non habet mortem; haec enim uita corporis habet mortem sorte naturae, quae plerumque etiam desideratur. habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati — anima enim quae peccat ipsa morietur — cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed uitam carpet aeternam. [7.40] Ad hanc uitam, fratres, festinemus, maesti in saeculo, quia peregrinamur a domino; qui enim non peregrinatur a corpore peregrinatur a domino. multo autem melius dissolui a corpore et adhaerere deo, ut et nos unum simus aput omnipotentem deum et unigenitum dei filium uideamus per resurrectionis gloriam in naturae claritatem adsumti et inuiolabili concordia animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati, ut conpleatur id quod de -nobis dei filius patri orando promisit. ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus. [7.41–42] non ergo patrii funeris sepultura prohibetur, sed necessitudini generis diuinae religionis pietas antefertur; illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. aut quia sepulchrum patens guttur est inpiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit, nec reuocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur. est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de qua dictum est: haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit, et ideo qui bona fide in se sepelit Christum. ut cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet. [7.43–44] est et illa prophetica, ut supra sepulchra maiorum quaedam ponamus, quae lector agnoscis, infidelis intellegere non debet, non quo cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis ueneranda communio reueletur. non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium conmunionem nobis cum gentilibus mortuis non futuram; nam cum sacramenta uiuorum sint, non uidentur mortui qui habent uitam. ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. ad LXX discipulos dicit hoc, quos designauit et misit binos ante faciem suam. qua ratione binos misit? quia bina missa. sunt animalia in arcam, hoc est cum mare femina, inmunda per numerum, sed mundata ecclesiae sacramento. quod conpletum est oraculo, quod Petrus sanctus accepit dicente sibi sancto spiritu: quod deus mundauit tu conmune ne dixeris. et aduertit dictum esse de gentibus, qui corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. hos mundauit dominus et passionis suae fecit heredes. [7.45–46] mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet uerbo dei insita tamen culturae laborem et sollicitum munus operari requirebat, ne aues caeli sparsa semina dissiparent, ait: ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis deuorentur. sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit, ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. mittit ergo agnos inter lupos, ut conpleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur. [7.47–48] Et quoniam proxime de uulpe nobis non ingratus tractatus euasit, si iudicium uestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum, praesumo quod profunda mysteria, quae luporum specie uelantur, studiorum uestrorum possim aperire suffragio. in specie uulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. hos non suscipit dominus. sed a suo nido arcet et prohibet. lupi quid significare uideantur debemus aduertere. bestiae nempe sunt quae insidiantur ouilibus, circa pastorales uersantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ouium guttur inuadunt, ut cito strangulent. feri et rapaces idemque natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, inpetu quodam suo feruntur et ideo saepe luduntur. tum praeterea si quem priores hominem uiderint, uocem eius quadam naturae ui feruntur eripere: si autem homo prius eos uiderit, exagitare memoratur. et ideo cauendum mihi est ne, si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius uidisse credantur et sollemne uocis extorsisse suffragium. [7.49] nonne lupis istis haeretici conparandi sunt, qui insidiantur ouilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno? semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi scaeuae nebulis interpretationis obducere et quantum in ipsis est fuscare conantur. uersantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non uult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones. quem uulneribus adligatis, infuso oleo et uino inponens in iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum et sanandum stabulario dereliquit. non accipiunt ergo medicinam qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent. [7.50] explorant pastoris absentiam et ideo pastores ecclesiarum uel necare uel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus oues Christi incursare non possunt. spoliare ergo gregem domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere. et ideo apostolus ait: haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens quia subuersus est qui eiusmodi est. hos scripturae uerus interpres Christus inludit, ut inanes suos in uanum effundant inpetus et nocere non possint. [7.51] qui si quem uersuta disputationis suae circumscriptione praeuenerint, faciunt ommutescere; mutus est enim qui uerbum dei non eadem qua est gloria. confitetur. caue ergo ne tibi uocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis. serpit enim, dum latet eius perfidia; si autem conmenta inpietatis eius agnoueris, iacturam piae uocis timere non poteris. caue igitur uersutae disputationis uenena; animam petunt, guttur inuadunt, uitalibus \'}\' adfigunt. graues sunt morsus haereticorum, qui ipsis grauiores et rapaciores bestiis nullum auaritiae finem inpietatisque nouerunt. [7.52] Nec uos moueat quod formam praetendere uidentur humanam; etsi foris homo cernitur. intus bestia fremit. et ideo eos lupos esse non dubium est iuxta domini Iesu diuinam sententiam, qui ait: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. si quis ergo specie mouetur, fructum interroget. audis aliquem sacerdotem dici, rapinas eius cognoscis: uestitum ouis habet, facta praedonis: tons ouis, intus lupus est qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora circumuolat quaerens quem deuoret. nonne uobis uidetur lupus, qui humanae necis insaturabilis cruditate fidelium morte populorum rabiem suam desiderauit explere? [7.53–54] ululat iste, non tractat qui negat uocis auctorem et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur tetur dominum Iesum aeternae praesulem uitae. audiuimus eius ululatus, cum in orbem gladius mitteretur. dentes asperos, ora tumida praeferebat et putabat quod uocem omnibus abstulisset. quam solus amiserat. et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet dominus quid sequamur dicens: nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta. quid sit sacculum non esse portandum alibi euidenter expressit; scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos dominus: nolite possidere aurum neque argentum. si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? si quod habeas donare praeciperis, quemadmodum congeris quod non habeas? qui, praedicas non furandum furaris? qui dicis non moechandum moecharis? qui exsecraris idola sacrilegium facis? qui in legegloriarisper praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur. [7.55] non sic apostolus Petrus, qui primus dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in uacuum domini effusa mandata, cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: argentum atque aurum non habeo. ille gloriatur quod non habeat argentum atque aurum, uobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? est ergo et pauperies gloriosa, quia est et beata paupertas, sicut scriptum est: beati pauperes spiritu; tamen non tam hoc gloriatur Petrus quod argentum et aurum non habeat quam quod seruet domini mandatum, qui praecepit: nolite aurum possidere, hoc est dicere: uides me Christi esse discipulum et aurum a me requiris? aliud nobis multo pretiosius auro donauit, ut in nomine eius operemur. itaque non habeo quod non dedit. sed quod dedit habeo: in nomine domini Iesu surge et ambula. [7.56–57] sicut ergo qui horrea uult congerendis aedificare frumentis dominicae sententiae auctoritate reprehenditur, ita E qui sacculum uult auro parare condendo naeuum reprehensionis incurrit. Non peram neque calciamenta. utrumque de corio mortui animantis confici solet; nihil autem in nobis dominus Iesus mortale uult esse. denique ad Moysen dicit: solue calciamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas terra sancta. est. mortale igitur atque terrenum calciamentum iubetur soluere, cum mitteretur ad populum liberandum; huius enim minister muneris timere nihil debet nec a suscepto officio mortis periculo retardari. ipse etenim cum defensionem fratrum, hoc est Iudaeorum, uoluntarius recepisset, calumniae terrore reuocatus est ab incepto et fugit ex Aegypto. et ideo cum dominus adfectum eius probasset, condicionem autem uidisset infirmam, animi eius mentisque uestigium mortalibus uinculis censuit exuendum. [7.58] quod si quem mouet, qua ratione in Aegypto calciati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calciamentis ad praedicandum euangelium diriguntur, is considerare debet, quia in Aegypto positus debet adhuc morsus cauere serpentis — multa enim uenena in Aegypto — et qui in typo pascha celebrat patere potest uulneri, qui autem minister est ueritatis hebetat uenena, non trepidat. denique momordit Paulum uipera in Melita insula. et uidentes pendentem de manu eius uiperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum, sed ubi inoffensum stare uiderunt, deum esse dicebant, cui uenenum nocere non poterat. et ut scias hoc uerum esse, ipse dominus ait: ecce dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici et nihil uobis nocebunt. [7.59] Non uirgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putauit. quid est uirga nisi prae. ferendae potestatis insigne et ulciscendi instrumentum doloris? ergo humilis domini — in humilitate enim iudicium eius sublatum est - humilis inquam domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent nec uim potestatis exsererent, sed doctrinam humilitatis adtollerent quo loco humilitati putauit etiam patientiam copulandam, quia ipse quoque iuxta testimonium Petri, cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit. hoc est ergo dicere: imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentias uerberantum non iniuriae relatione, sed magnanimitate patientiae uerberate. nemo ipse debet quod in alio reprehendit imitari; grauiora contumacibus mansuetudo uulnera. refert. hoc pugno repercussit dominus uerberantem dicendo: qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram. fit enim ut iudicio suo ipse se damnet et quodam stimulo sui conpungatur affectus qui relatam sibi sedulitatem pro iniuria quam fecit aduerterit. [7.60] habet tamen quos et cum uirga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur dicens: quid uultis? in uirga ueniam ad uos an in caritate spirituque mansuetudinis? hanc uirgam etiam Timotheo dedit apostolus dicens: argue obsecra increpa. aut fortasse ante passionem domini, quae nutantium populorum corda firmauit necessaria sola fuerit mansuetudo, post passionem correptio. certe mulceat dominus, increpet Paulus; suadeat qui potest etiam pectora dura mollire, arguat qui non potest uniuersa suadere. uirgam igitur Paulus ex doctrina legis adsumserat. legerat enim: qui parcit baculo odit filium suum. legerat etiam quia agnum manducantes baculum in manibus habere praecepto prophetico iubebantur. et ideo dominus in ueteri testamento ait: uisitabo in uirga iniquitates eorum: in nouo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret uniuersis dicens: si me quaeritis, sinite hos abire. et alibi habes quia cum apostoli ignem de caelo petere uellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum dominum intra ciuitatem suam recipere noluerunt, conuersus increpauit illos et ait: nescitis cuius spiritus estis; filius enim hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluas facere. [7.61] perfectiores ergo sine uirga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. sed et Paulus uirgam quidem minatur, sed in spiritu mansuetudinis uisitat delinquentes. denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit consulit uoluntatem. quid uultis? inquit in uirga ueniam ad uos an in caritate spirituque mansuetudinis? semel uirgam dixit, bis mitiora sub iecit adiciens mansuetudinem caritati. prius tamen minitatus est, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistula ad eosdem Corinthios scribens ait: testem deum inuoco in animam meam, quod parcens uobis non ueni Corinthum. audi qua ratione putauerit esse parcendum: ne iterum inquit in tristitia uenirem ad uos. abiecit uirgam et adfectum caritatis adsumsit. [7.62–63] Et neminem salutaueritis in uia. fortasse quibusdam hoc durum et superbum nec mansueti et humilis domini praecepto conuenire uideatur, quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum hoc loco mandet discipulis: neminem salutaueritis in uia, cum iste conmunis sit usus gratiae. sic inferiores superiorum sibi fauorem conciliare consuerunt, gentiles quoque cum Christianis habent huiusmodi officiorum conmercia. quomodo dominus hunc usum humanitatis auellit? sed considera non hoc solum esse: neminem salutaueritis, sed non frustra additum in uia. denique et Helisaeus, cum mitteret seruum suum, ut baculum eius poneret supra corpus pueruli defuncti, mandauit ei, ne in uia aliquem salutaret; festinato enim iubebat eum contendere, ut celebrandae resur rectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicuius obuii mandato reflecteretur a munere. ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum inpediendae deuotionis. aboletur, ut quando diuina mandantur, paulisper sequestrentur humana. pulchra est salutatio, sed pulchrior quo maturior exsecutio diuinorum, quae per moram saepe traxit offensam. ideo autem et honesta prohibentur, no sollemnis gratia obrepat et officii inpediat ministerium. [7.64–65] cuius mora culpa sit. iam illud uirtus alia, ne de domo ad domum quis uaga facilitate demigret, ut seruemus etiam hospitali in amore constantiam nec coalitam amicitiae necessitudinem facile resoluamus, pacis praeferamus nuntium, ut ipse primus ingressus pacis benedictione celebretur, cibo potuque oblato oportere nos esse contentos, uexilla fidei non premenda et regni caelestis euangelium praedicandum, excutiendum de pedibus puluerem, si quis recipiendos ciuitatis hospitio non putauerit. Docet etiam grauiori poenM obnoxios fore qui euangelium non sequendum quam qui legem iudicauerint esse soluendam, eo quod Tyrus et Sidon, si tanta operationum caelestium uidissent miracula, non despexissent remedium paenitentiae. istam quoque uel afluentiam uel insolentiam saecularem neque caelesti muneri conparandam neque rursus sine remedio derelinqui, cum unicuique sit subsidium paenitendi. postremo aperit caeleste mysterium, quod placuerit deo ut paruulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam reuelaret. quod apostolus Paulus stilo pleniore digessit dicens: nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? nam quoniam in dei sapientia non cognouit hic mundus per sapien tiam deum, placuit deo per stultitiam prae- dicationis saluos facere credentes. [7.66] paruulum ergo acci- piamus, qui se exaltare non nouerit et faleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt. paruulus erat qui dixit: domine, non exaltaui cor meum neque elati sunt oculi mei neque ingressus sum in magnis neque in mirabilibus super me. et ut scires paruulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sui et quadam declinatione iactantiae, addidit: sed exaltaui animam meam. uides quam excelsus fuerit hic paruulus, quanto uirtutum sublimis uertice? tales nos paruulos uult esse apostolus, cum dicit: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius saeculi stultitia est aput deum. [7.67–68] Pulcherrimus conectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a patre suo. cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem patris; cum tradita legis, filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae iure sint propria, non dono conlata per gratiam. addidit: nemo M scit quis est filius nisi pater et quis est pater nisi filius et cui uoluerit filius reuelare. quem locum in his quos de fide scripsi libellis memini non esse praeteritum. ut scias autem quia sicut filius patrem quibus uult reuelat etiam pater reuelat quibus uult filium, audi dicentem ipsum dominum Iesum, cum laudaret Petrum quod eum filium dei esse confessus sit: beatus es. Simon Bar Iona, quia non caro et sanguis reuelauit tibi, sed pater meus, qui in caelis est. [7.69–70] adhaeret his lectio, qua eiponuatnr hi qui sibi legis periti uidentur, qui uerba legis tenent, uim legis ignorant. et ex ipso primo legis capitulo docet esse legis ignaros probans quod in principio statim lex et patrem et filium praedicauerit, incarnationis quoque dominicae adnuntiauerit sacramentum dicens: diliges dominum deum tuum et: diliges proximum tuum sicut te ipsum. unde dominus ait ad legis peritum: hoc fac et uiues. at ille qui nesciret proximum suum, quia non credebat in Christum, respondit: quis est meus proximus? itaque qui Christum nescit, nescit et legem. quomodo enim potest scire legem, cum ueritatem ignoret, cum lex adnuntiet ueritatem? [7.71] Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho. ut eum locum qui propositus est nobis planius possimus absoluere, ueterem ciuitatis Hiericho repetamus historiam. meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus m libro qui inscribitur Iesu Naue, magna ciuitas fuerit muralibus saepta parietibus, quae non ferro peruia, non arieti possit esse penetrabilis; in ea Rahab habitasse meretricem, quae exploratores quos direxit Iesus hospitio recepit, consilio struxit, postulantibus ciuibus abisse respondit, abscondit in tecto et, ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligauit; urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi iubilantis ululatu consono conruisse. [7.72] uidete quemadmodum unusquisque proprium seruet officium: explorator excubias, mysterium meretrix, fidem uictor, religionem sacerdos. hi periculum pro laude non metuunt, illa susceptos nec in periculis prodit, iste sollicitus fidem magis seruare quam uincere meretricis prius mandat salutem quam excidium ciuitatis; religionis autem insignia arma sunt sacerdotis. iam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo seruatus est nisi quem meretrix liberauit:\' haec simplicis historia ueritatis est. [7.73] quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria. Hiericho enim figura istius mundi est, m quam de paradiso, hoc est de Hierusalem illa caelesti eiectus Adam praeuaricationis prolapsione descendit, hoc est de uitalibus ad inferna demigrans, cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exilium. longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata deflexit, incidit in latrones, in quos non incidisset, nisi his mandati caelestis deuius se fecisset obnoxium. qui sunt isti latrones nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseuerare non possunt? hi ante despoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis et sic uulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumsimus indumenta seruemus, plagas latronum sentire non possumus. caue ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est mandati caelestis custodia destitutus et exutus fidei uestimento et sic letale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset. [7.74] non mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem leuita despexerat, non etiam ipse de?pexit. nec uocabulo sectae despicias quem uerbi interpretatione mirabere; Samaritani etenim uocabulo custos sign!ficatur. hoc habet interpretatio. quis est custos nisi ille de quo dictum est: custodiens paruulos dominus? itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu, ita et Samaritanus alius foris, alius in occulto. hic ergo Samaritanus descendens — quis est, qui descendit e caelo, nisi qui ascendit in caelum, filius hominis qui est in caelo? — uidens semiuiuum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illa quae fluxu sanguinis profluens in medicis erogauerat omne patrimonium suum, uenit secus eum, hoc est: factus conpassionis nostrae susceptione finitimus et misericordiae conlatione uicinus. [7.75–76] Et alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum. multa medicamenta med]cus habet iste, quibus sanare consueuit. sermo eius medicamentum est. alius eius sermo constringit uulnera, alius oleo fouet, alius uinum infundit: constringit uulnera austeriore praecepto, fouet remissione peccati, sicut uino conpungit denuntiatione iudicii. et inposuit inqmt in iumentum suum. audi quomodo te inponat. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet. et pastor inposuit ouem lassam super umeros suos. homo enim iumenti similia factus est et ideo supra iumentum suum nos inposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus, ut per nostri corporis adsumtionem infirmitates nostrae carnis aboleret. denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta. [7.77–79] est autem stabulum, in quod fessi longo itinere succedere solent. duxit itaque in stabulum dominus, qui suscitat a terra inopem et do stercore erigit pauperem, et curam egit, ne aeger ea quae acceperat nequaquam praecepta seruaret. sed non uacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum erat eo, unde descenderat. itaque altero die — quis est iste alter dies nisi forte ille dominicae resurrectionis, de quo dictum est: hic est dies, quem fecit dominus? — protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: curam illius habe. [7.80–81] qui sunt isti duo denarii nisi forte duo testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio uulnera nostra curantur? redemti enim sumus pretio sanguinis, ut ultimae mortis ulcera uitaremus. hos ergo duos denarios, licet horum quoque librorum quattuor formas non absurdum sit intellegere, accepit stabularius. qui? ille forsitan qui ait: et aestimo ut stercora, ut Christum lucri faciam, quo curam haberet hominis uulnerati. stabularius itaque ille est qui dixit: misit me Christus euangelizare. stabularii sunt illi quibus dicitur: ite in orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic saluus erit, saluus utique a morte, saluus a uulnere quod infixum est a latronibus. [7.82] Beatus ille stabularius, qui alterius curare uulnera potest, beatus ille cui dicit Iesus: quodcumque supererogaueris reuertens reddam tibi. bonus dispensator, qui etiam supererogat. bonus dispensator Paulus, cuius sermones et epistulae ueluti ei ratione quam acceperat superfluunt. moderatum domini mandatum prope inmoderato labore mentis et corporis exsecutus, ut multos ab aegritudine graui spiritalis adloquii dispensatione releuaret. bonus ergo stabularius stabuli eius, in quo agnouit asina praesaepe domini sui et in quo greges clauduntur agnorum, ne frementibus ad caulas rapacibus lupis facilis in ouilia sit incursus. [7.83] spondet ergo mercedem se redditurum. quando reuerteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper et stans in medio nostrum non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo uniuersa caro te aspiciat reuertentem. reddes ergo quod debes. beati quibus est debitor deus! utinam nos simus idonei debitores. utinam quod accepimus possimus exsoluere nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! quomodo reddes, domine Iesu? promisisti quidem in caelo bonis copiosam esse mercedem, reddes tamen et cum: dices: euge. bone sente, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. [7.84–85] ergo quoniam nemo magia proximus quam qui uulnera nostra curauit, diligamus eum quasi dominum, diligamus et quasi proximum; nihil enim tam proximum quam caput membris. diligamus etiam eum qui imitator est Christi, diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate conpatitur. non enim cognatio facit proximum. sed misericordia, quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam quam iuuare consortem naturae. Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma uirtutis. subicitur Marthae exemplo et Mariae alterius operibus actuosa deuotio, alterius religiosa mentis intentio dei uerbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur iuxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina uerbi caelestis aufen-i, si secus uiam sint seminata. agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus nec ministerii cura cognitionem uerbi caelestis auertat nec arguas eos et otiosos iudices, quos uideas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adsciuit. [7.86] nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur, sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat et multa largitur. et ideo sapientior quod principale aduertit elegit. denique apostoli optimum non putarunt relinquere dei uerbum et ministrare mensis. sed utrumque munus sapientiae; nam et Stephanus plenus sapientiae minister electus. et ideo qui ministrat doctori deferat et ministrantem doctor inuitet et prouocet; unum enim corpus ecclesiae, etsi diuersa membra: alterum altero eget. non potest dicere oculus manui: operam tuam non desidero aut iterum caput pedibus et auricula senegare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. sapientia in capite, actus in manibus; oculi enim sapientis in capite eius, quia ille uere sapit cuius animus in Christo est et cuius interior oculus erigitur ad superna. et ideo sapientis oculi eius in capite ipsius, stulti autem in calcaneo. [7.87] Quis uestrum habena amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: amice, commoda mihi tres panes. alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur: uides enim quod iste qui media nocte perrexit tres panes ab amico suo postulans et in ipsa petendi intentione persistens non defrudetur oratis. qui sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis alimentum? quod si diligas dominum deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. quis autem amicior nobis quam qui pro nobis corpus suum tradidit? petiit ab hoc media nocte panes Dauid et accepit; petiit enim quando dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi; ideo meruit hos panes quos adposuit nobis edendos. petiit cum dicit: lauabo per singulas noctes lectum meum; neque enim timuit ne excitaret dormientem quem scit semper uibrare uigilantem. [7.88] et ideo scriptorum memores noctibus ac diebus orationibus insistentes peccatis nostris ueniam postulemus. nam si ille tam sanctus et qui regni erat necessitatibus occupatus septies in die laudem domino dicebat matutinis et uespertinis sacrificiis semper intentus, quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus. ut de uia lassis et istius aeui cursu ac uitae huius anfractu grauiter fatigatis panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet? [7.89] Nec solum media nocte dominus, sed omnibus prope docet uigilandum esse momentis; uenit enim et uespertina et secunda. et tertia uigilia et pulsare consueuit. beati itaque serui illi, quos cum uenerit dominus inueniet uigilantes. si ergo desideras ut uirtus dei praecingat se et ministret tibi, uigilandum est semper; multae enim insidiae sunt nobis et grauis corporis somnus, quem si dormire mens coeperit, uigorem suae uirtutis amittet. excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi, quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuuari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum mysterium Christi. et fortasse illud est ostium, quod apertum uidit Iohannes; uidit enim et dixit: post haec uidi et ecce ostium apertum in caelo et uox prima, quam audiui tamquam tubam loquentem mecum et dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri. apertum est igitur ostium Iohanni, apertum est ostium Paulo, ut nobis panes quos ederemus acciperet. perseuerauit enim ostium pulsans oportune, inportune, ut gentes mundani tramitis labore uexatos alimoniae caelestis ubertate recrearet. [7.90] ergo praeceptiuus locus frequenter orandi, spes inpetrandi, ratio persuadendi prius in praecepto, post in exemplo. qui enim promittit aliquid spem debet adferre promissi, ut monitis oboedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in maius aeternae spem pietatis adquirit, si tamen aequa poscantur, ne in peccatum uertatur oratio. nec erubuit aliquid saepius postulare, ne uel diffidere de domini misericordia uideretur uel adroganter dolere quod non prima prece aliquid inpetrauerit — propter hoc inquit ter dominum rogaui — et ostendit quod frequenter deus ideo non concedat oratus, quod inutilia iudicet quae nos profutura credamus. [7.91] Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. causa dicti huius ea est, quod in Belzebub principe daemoniorum eicere daemonia dicebatur, ut ostenderet regnum suum indiuiduum esse atque perpetuum. meritoque etiam Pilato respondit: regnum meum non est de hoc mundo. et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui, quod spectat ad populum Iudaeorum, qui huiuscemodi passionibus ad daemonium eiciendum daemonii arcessat auxilium. nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, et regnum manere diuisum? etenim cum m lege sit populus Iudaeorum, Christus quoque secundum carnem ex lege generatus sit, quomodo potest regnum Iudaeorum esse perpetuum, quod ex lege est, cum populus ipse diuidat legem, quando a legis populo Iesus negatur, qui ex lege debetur? ita ex parte se fides Iudaeicae plebis inpugnat et inpugnando diuiditur, diuidendo dissoluitur. et ideo regnum ecclesiae manebit aeternum. quia indiuidua fides, corpus est unum; unus enim dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui super omnes et per omnes et in omnibus. [7.92] quanta hic sacrilegi furoris amentia, ut cum dei filius ad inmundos spiritus conterendos et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, diuidens spolia eius, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adiumentum et praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito dei uel certe secundum Matthaeum in spiritu dei daemones excludantur! unde intellegitur indiuiduum quoddam uelut corpus esse diuinitatis regnum, cum Christus dei dextera sit, spiritus autem digiti speciem uelut unius secundum diuinitatem corporis seriem uideatur exprimere. nonne uidetur indiuiduum esse regnum, cum uelut corpus sit indiuisum? habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo diuinitatis in Christo. quod utique et de patre negare non poteris et de spiritu negare non debes. nec tibi membrorum conparatione nostrorum portio quaedam uideatur facienda uirtutis; indiuiduae enim rei non potest esse diuisio et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est, cum dextera dei dicat: ego et pater unum sumus, sed licet indiuidua diuinitas, distincta persona est. [7.93–94] digitus tamen cum dicitur spiritus, operatoria uirtus significatur, quod diuinorum operum sicut pater et filius ita et spiritus sanctus operator sit. Dauid enim dicit: quoniam uidebo caelos opera digitorum tuorum et in XXXII psalmo: et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. et Paulus ait: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. et id cum dicit: quodsi in spiritu dei ego eicio daemonia, profecto praeuenit in uos regnum dei, simul ostendit imperialem quandam esse sancti spiritus potestatem, in quo regnum est dei, nos quoque, in quibus habitat spiritus, regalem domum. unde et in posterioribus dixit: regnum dei intra uos eat. et ideo diuinitatis et dominationis et imperatoriae maiestatis consortem debemus aestimare spiritum sanctum, quia dominus est spiritus, ubi autem spiritus domini ibi libertas.. [7.95] Cum inmundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca quae non habent aquam quaerens requiem et non inueniens. hoc de Iudaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam dominus a regno suo in superioribus segregauit. unde omnes quoque haereticos et schismaticos a regno dei et ab ecclesia intellege separatos. et ideo non dei, sed inmundi spiritus omnis schismatum haereticorumque liquido claret esse conuentus. itaque in uno homine totius Iudaici populi conparatio est, a quo per legem spiritus inmundus exierat. sed quia in nationibus et gentibus per fidem Christi requiem repperire non potuit — inmundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore spiritus umescebant, iacula aduei-sarii ignita restinxerat —, ideo regressus ad plebem est Iudaeorum, quae forensi et perfunctoria specie comta animo manet interiore pollutior. neque enim sacri fontis inriguo aut abluebat aut restinguebat ardorem, meritoque ad eam spiritus redibat inmundus adducens secum septem spiritus nequiores, quoniam in ebdomada legis et octauae mysterium sacrilega mente conmisit. itaque ut nobis multiplicatur septiformis spiritus gratia, ita illis inmundorum spirituum omnis cumulatur iniuria; uniuersitas enim hoc numero aliquotiens conprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus requieuit deus. ideo et sterilis septem peperit et populosa in filiis infirmata est. denique ut scias synagogae populum deformari. [7.96] ubi ecclesiae beatitudo laudatur, subiecit: generatio haec generatio nequam est; signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. nam sicut fuit lonas signum. Nineuitis, ita erit et filius hominis. in hoc quoque Iudaeorum plebe damnata ecclesiae mysterium euidenter exprimitur, quae in Nineuitis per paenitentiam et in regina austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur, ut pacifici Salomonis uerba cognoscat. regina plane, cuius regnum est indiuisum, de diuersis et distantibus populis in unum corpus adsurgens. itaque sacramentum illud magnum est de Christo et de ecclesia, sed tamen hoc maius est, quia illud in figura ante praecessit, nunc autem plenum in ueritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est. ex duobus igitur constat ecclesia, ut aut peccare nescias aut peccare desistas; paenitentia enim delictum abolet, sapientia cauet. hoc in mysterio. [7.97–98] ceterum Ionae signum ut typus dominicae passionis ita etiam grauium, quae Iudaei conmiserint, testificatio peccatorum est. simul aduertere licet et maiestatis oraculum et pietatis indicium; namque Nineuitarum exemplo et denuntiatur supplicium- . cium et remedium demonstratur. unde etiam debent Iudaei non desperare indulgentiam, si uelint agere paenitentiam. Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio, sed supra candelabrum. ergo quia in superioribus ecclesiam synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est iuxta quod scriptum est: lucerna pedibus meis\'uerbum tuum. domine; uerbum enim dei fides nostra est. uerbum dei lux est, lucerna est fides. erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. lucerna autem lucere non potest nisi aliunde lumen acceperit. haec est lucerna quae accenditur, uirtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mna illa possit quae perierat repperiri. nemo ergo fidem sub lege constituat; lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat. et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum fulgore supernae diuinitatis inluminat, ne eam legis umbra restinguat. [7.99] denique lucerna illa, quam matutinis uespertinisque temporibus ritu uetere Iudaeorum princeps sacerdotum solebat accendere, uelut sub modio sita legis euanuit et ciuitas illa Hierusalem quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in conualle fletus posita delitiscit, illa autem Hierusalem quae in caelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, ecclesia non potest tenebris et ruinis mundi huius abscondi, sed fulgens candore solis aeterni luce nos gratiae spiritalis inluminat. [7.100] Nunc uoa, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. uides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae breui lapsu praecipitata frangantur. et facile ea quae mens uoluit interna per sensus et gesta corporis prodi sicut illa quae calix interius continet foris lucent. unde et in posterioribus non dubium est uocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit dominus: calicem quem mihi pater dedit non uis ut bibam illum? bibit enim corpus suum qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet adfectu et quasi in mentem animumque transfundit, ut interioribus exteriorum inbecillitas hauriatur. cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis aut catini, sed interiora contaminant. et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus dicens: date elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis. [7.101–102] uides quanta remedia? mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo iuxta quod scriptum est: iam uos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus sum uobis. nec hoc loco solum, sed etiam in allis quanta gratia sit expressum tenes: elemosyna enim a morte liberat et: conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit in die malo. totus itaque pulcherrimus abhinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis inuitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intellegendo quae legis sunt uitro et catino propter fragilitatem sui non inmerito conparantur et ea de quibus nobis nullus est usus obseruant, ea autem in quibus nostrae spei fructus est neclegunt et ideo peccatum grande conmittunt, dum meliora despiciunt, et tamen ipsi peccato abolitio promittitur, si misericordia consequatur. [7.103–104] Breuiter autem uitia eorum multa praestringit, qui uiliorum fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum nec ullum futuri iudicii metum nec aliquam dei habeant caritatem, cum opera sine fide uana sint; praetereunt enim iudicium et caritatem dei, iudicium ideo, quia non omnia quae agunt in iudicium referunt, caritatem ideo, quia non ex adfectu deum diligunt. sed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum . neclegentes, perfectionem fidelis uiri breui sermone concludit, ut et fide et operibus adprobetur, dicens: et haec oportuit facere et illa non omittere. [7.105–106] adrogantiam quoque iactantiamque redarguit Iudaeorum, dum primatus accubitionis in conuiuiis adpetunt. in ipsos quoque peritos legis damnationis sententia promulgatur, qui quasi sepulchra. quae non apparent specie fallunt usuque decipiunt, ut cum foris speciosa promittant, intus plena faetoris includant. quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt quod ipsi non queant aemulari. et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: sepulchrum patens est guttur eorum. Bonus etiam locus aduersus superstitionem uanissnnam Iudaeorum, qui aedificando sepulchra prophetarum patrum suorum facta damnabant, aemulando autem paterna scelera in se ipsos sententiam retorquebant. etenim propheticorum aedificatione tumulorum sceleris eos qui occiderant arguebant et similium aemulatione factorum se quoque declarabant paternae iniquitatis heredes. non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. neque enim possunt hereditariae iniquitatis absolui qui dei filium crucifigendo quod grauius est paternis cumulum sceleribus addiderunt. et ideo bene alibi addidit: inplete mensuram patrum uestrorum, quia nihil est ultra dei iniuriam grauius peccare quod possint. [7.107–109] propterea mittit ad illos sapientia apostolos et prophetas. quis est sapientia nisi Christus? denique in Matthaeo habes: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes. arguuntur adhuc sub nomine Iudaeorum et futuro supplicio statuuntur obnoxii, quia, cum doctrinam sibi diuinae cognitio))is usurpent, alios inpediant nec ipsi quod profitentur agnoscant. Nonne quinque passeres ueniuntdepondio etunus ex illis non est in obliuione coram domino? sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. nolite timere, multis passeribus plures estis. pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei saluator intexuit, ne Iudaeicae more perfidiae alia premamus adfectu, alia uoce simulemus, cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitura uideantur. quae enim maior est simplicitatis inlecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse? [7.110] sed quoniam gemina eat causa perae, quia aut ex inolita malitia aut ex accidenti metu nascitur, ne qui metu territus potestatis deum quem corde cognoscit negare cogatur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam — mors enim naturae finis, non poena est — et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam uero animae esse perpetuam deumque solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat, mortem uero non esse terribilem, quam locupletiore faenore sit inmortalitas redemtura. [7.111–112] inspirauera dominus simplicitatis adfectum, uirtutem mentis erexerat, fides sola nutabat; bene eam de uilioribus roborauit; nam si deus obliuionem passerum non habet, hominum habere qui potest? quod si tanta est dei et tam aeterna maiestas, ut unus ex passeribus aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam dei non sit, quam indignum est aestimare quod fidelium corda dominus aut ignoret aut spernat, qui uiliora cognoscat! Fortasse dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: numquid de bubus cura est deo, cum utique bos passere pretiosior sit? sed aliud est cura, aliud scientia. denique numerus capillorum non in actu conputationis, sed m facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia quasi numerata sunt omnia. bene tamen numerati dicuntur, quia illa quae uolumus seruare numeramus. [7.113] possumus tamen hic discutere aliquod intellegentiae spiritalis arcanum, praesertim cum hoc uideatur absurdum, ut homines